Text List

Prev

How to Cite

Next

Praeambulum

1

DE SIGNIS.

2

⁋ Euangelium promissionem esse gratiae diximus. Porro promissionibus proximus signorum locus est. Adduntur enim in scripturis ceu sigilli uice, signa promissionibus, qui cum admoneant promissionum, tum certa testimonia diuinae uoluntatis sint erga nos, testanturque certo accepturos, quod pollicitus est. deus. In usu signorum foedissime ertatur. Nam scholae cum disputant quid intersit inter sacramenta ueteris ac noui testamenti. in sacramentis ueteris testamenti negant. uim fuisse iustificandi. Noui sacramentis tribuunt uim iustificandi, manifesto nimitum ertore. Sola enim fides iustificat. Proindem quae signorum natura sit, facillime ex Pau li Romanis potest intelligi, ubi de circum¬ cisione in capite quarto disserit ad hunc mo dum. Abrahamum non esse iustificatum ex circumcisione, sed ante circumcisionem, & citra circumcisionis meritum, accepisse uero postea circumcisionem σφραγίδα Sixαi: Cfnig. hoc est, sigillum, quo testaretur deus Abrahamum esse iustum & quo innotesceret Abrahamo, se coram deo iustum esse, ne in ancipiti fiuctuans conscientia desperaret. Quem usum si intelligas, quid potest signis laetius contingere. Parum estque admonent signa promissionum diuinarum. Hoc uero magnum est, que certum testimenium diuinae uoluntatis erga te sunt. Sic cir cumcisionem signum uocat Moses Genesis. xvii. ut sit uobis in signum foederis inter me & uos. Quod signum circumcisio est, admonet promissionis diuinae Abrahamum, & omnes circumcisos. Quod foederis signum est circumcisio, hoc est, que significat ratum fore hoc foedus, confirmat conscientiam Abrahae ut nihil dubitet, quin eueniat, qd oromissum est. Quin praestet deus quod pollicitus est. At qd erat pollicitus Abrahae des nonne, sefuturum Abrahae deum, hoc est. complecti se Abrahamum, iustificare, & ser uare &c. Haec, ita certa esse, nihil dubitabat Abraham, circumcisione, uelut sigillo con firmatus.

3

Percurre si libet uniuersam scripturam, & signorum rationem ex historiis sacris pe te, non ab impiis Sophistis. Egechiae domi nus uitam Esaiae oraculo prorogat. Eam promissionem, ut ratam fore certo sciret rex, confirmat deus adiecto signo, ut decen gradibus horologii umbra reuocaretur, sse deon ne quid dubitaret futurum, ut suo ductu uindicaretur Israel in libertatem duo bus signis, confirmatus est. Achaxum Esaias increpat contemnentem signum diuinae uoluntatis erga se. Nam nec promissioni credebat. Et quid attinet multa quaerere, cum scriptura sit huiusmodi exemplorum plena. Ex quibus qui sit signorum usus credo disci posse. Non iustificant signa, ut Apostolus ait, Circumcisio nihil est, ita baptismus nihil est. Participatio mensae domini nihil est, sed testes sunt κιl σφραγίδes diui¬ nae uoluntatis erga te. Quibus c onscientia tua certa reddatur, si de gratia, de beneuolentia dei, erga se dubitet. Quam dubitare. non potuit Exechias, quin reualesceret, cum & promissionem audisset, & signo uidisset confirmatam promissionem. Quam non potuit dubitate Oedeon, quin uicturus esset, cum tot signis confirmatus esset, tam dubitare tu non debes, quin misericordiam consecutus sis, ubi Euangelium audieris, & Euau gelii σφραγίδαρ acceperis baptismum, & corpus domini ac sanguinem. Vel sine signo, restitui Eechias potuit, si nudae promissio. ni credere uoluisfet, uel sine signo Dedeon uicturus erat, si credidisset. Ita sine signo iu stificari potes, modo credas. Adeo non iustificant signa, sed erat Egechiae, item Gedeo nis fides huiusmodi signis subleuanda, erigenda, & confirmanda, ita nostra imbecil litas signis erigitur, ne de misericondia dei, inter tot insultus peccati desperet. Non aliter atque pro signo fauoris diuini haberes, si ipse tecum coram colloqueretur, si peculiare aliquod pignus misericondiae, qualecunque miraculum, tibi exhiberet, decet de his te signis sentire, ut tam certo credas tui miser tum esse deum, cum baptismum accipis, cum participas mensae domini, quam crediturus tibi uideris, si ipse tecum colloqueretur deus, aut aliud quiddam ederet miraculi, quod ad te peculiater pertineret. Fidei excitandae gratia signa sunt proposita. Nunc & fidem & signorum usum extinxerunt, qui ea in questu habent. Salubertima est signorum cognitio, & haud scio an aliud conscientiam consoletur, & confirmet efficatius atque hic signorum usus.

4

⁋ Quae alii sacramenta, nos signa adpellamus, aut si ita libet, signa sactamentalia. Nam sacramentum ipsum Christum Paulus uocat. Ad si signi nomen displicet σφραγίδαα adpelles, quo propius uis sacramentorum signetur. Probabilis & illi uoluntatis, qui symbolis seu tesseris militatibus haec signa comparauetunt, que essent notae tantum, quibus cognosceretur, ad quos pertinerent promissiones diuinae, ut Cornelius baptiza tus est, cum iam iustificatus esset, ut in eoge numero referretur, ad quos promissio regni dei, & uitae perpetuae pertinebat. Haec de sig norum natura ideo monui, ut qui sit usus pius sacramentorum, possit intelligi, ne quis scholasticos sequatur, qui iustificationem horrendo ertore signis tribuetunt.

5

⁋ Duo sunt autem signa a Christo in Euam gelio instituta, Daptismus, & participatio mensae domini. Nos enim signa sacramen talia ea esse iudicamus, quae gratiae dei signa diuinitus tradita sunt. Nam diuinae uoluntatis signum erga nos, nec instituere ho mines possumus, nec ad uoluntatem diui nam significandam, ea signa referre, quae alio scriptura retulit. Quo magis miramur quid uenerit in mentem Sophistis, praesertim cum signis iustificationem tribuerent, inter sacramenta referre, ea quorum ne uer bo quidem scriptura meminisset. Nam un de confictus ordo est? Et nuptias non in hoc instituit deus, ut essent proprium gratiae signum. Vnctio ritus magis uetus est, quam gratiae signum. Copiose disputauit hac de re Rutherus in Dabylonica captiuitate. unde requires exactiorem disputationem. Porro haec summa rei est, gratiam non sig nificari certo ac proprie, nisi iis signis, quae diuinitus prodita sunt. Atque ita uocari non posse sacramentalia signa nisi ea quae diuihis promissionibus addita sunt. Hinc dictum est a ueteribus rebus & uerbis constare sacra meta. Res, signum est, uerba promissio gratiae.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum