Text List

Prev

How to Cite

Next

De humanis legibus

De humanis legibus
1

DE HVMANIS LEGIBVS ⁋ Leges humanae, sunt quaecunque tandem ab hominibus constituuntur. Et ut nunc habent hominum res, REegum humanarum aliae sunt ciuiles, aliae pontificiae. Ciuiles, quas in re publica sanciunt magisrtatus, principes, reges, ciuitates. Huiusmodi legum auctoritas quae censeri debeat, docet Paulus ad Roma. xiii, cum inquit, "Omnis anima po testatibus sublimioribus subdita sit non est eni potestas nisi a deo. Quae uero sunt potestates, a deo ordinatae sunt. ltaque qui resitit potestati, dei ondinationi resistit. Qui au tem resistunt, ipsi sibi damnationem acquirunt. Nam principes non sunt timori boni operis, sed mali". Nam magistratuum & legum ciuilium non est aliud officium, nisi punire & arcere iniu rias. In hoc sanciuntur leges de rerum diuisione, de contrahendi formis, de poenis malefi ciorum. Dei enim minister est magisrtatus, ultor ad iram ei qui deliquerit. Porro non licet maig istratui statuete aduetsus ius diuinum, nec obtemperari aduersus ius diuinum debet. iuxta illud in actis Apostolicis. Oportet deo magis obedire quam hominibus. Et ex hac sentem tia facile aestimabit prudens lector, quatenus humanis legibus obnoxii simus. Diceimus autem infra ubi de hominum conditione agetur, fortasse de magistratibus plura.

2

⁋ Quid autem de pontificiis legibuss? quatenus pontifices statuunt de litibus & iudicis plane mundi principes agunt. alioqui quod ad lites & iudicia pertinebat & ipsos sacerdotes lubiecit ius diuinum magistratibus ciuilibus, regibus ac principibus. Nunc conniuentibus principibus, ipsi sibi iura condiderunt, & im pia & egregie tyrannica, de immunitatibus ecclesiarum, de reditibus suis &c. Hic postula bat charitatis officium, ut qui sunt opulentissimi, publicam inopiam, communi pecuniaa & sumptu iuuarent, cum proscribunt & diris deuouent, quisquies postulet a sacerdote tributum, uectigal, aut hoc genus alia quae in conmune pro publica necessitate conferuntur. Sed de his alias, satis sit monuisse sacerdotum leges de ciuilibus rebus constra charitatem & per meram tyrannidem conditas esse.

3

⁋ De fide non habent ius neque pontifices, neque concilia, neque uniuersa ecclesia, quidquam mutandi aut statuendi. Sed simpliciter ad praescriptum sacrarum literatum exigendi sunt articuli fidei. Nec habendum est pro articulo fidei, quod citra scripturam proditum est. Primum, ne quid mutetur Paulus iubet ad Calatas cum ait, Si quis uobis praedicauerit aliud quam, quod accepistis, anathema sit. Item qui potest spiritus esse propheticus qui dissidet a scriptura? Quin potius spiritus mendax est, qui pronunciat aduersus ueritatem. Et ad Timotheum. Si quis aliter docet, & non acquiescit sanis ser monibus lesu Christi, superbus est. Porro contra scripturam impie multa decreta sunt, de quibus paulo post.

4

Deinde non esse habendum pro fidei ar ticulo, quod homines, seu ecclesia, seu pon tifex statuit, praeter scripturam, testatur Paulus ad Timotheum. Tu permane in his quae didicisti, sciens a quo didiceris. Referre cen set, scire unde didicerimus. Iam quod homines decernunt, qui sciemus unde sit pro fectum si ad scripturam exigi non potest: nam hoc, demum constat a spiritu sancto profectum esse quod scripturae confirmant. Quod praeter scripturas proditur, ambiguum est, utrum a spiritu dei an a spiritu mendaci proficiscatur. Thessalonicensibus praeci pit Paulus, ut omnia probent, quod bonum est teneant. Et alias iubet probari spiritus utrum ex deo sint. Quaeso te quomodo probabimus spiritus, nisi ad certam aliquam re¬ gulam adeoque ad scripturam exigantur? quam solam certo constat spiritu dei conditam esse. Temere tribuitur Conciliis auctoritas condendi articulos fidei, uel hoc nomineque fie ri potest, ut in toto senatu concilii nemo sit qui spiritum dei habeat. In Samaria prophetabant sacerdotes Daal, & ex eorum oraculis omnia gerebantur a regibus Israel. Quid mirum si nunc quoque prophetent impii & expertes spiritus dei? Adrogabant idem sibi sacerdotes in luda, qui aduersabantur Hieremiae & spiritui dei, cum dicerent. Venite & cogitemus contra Hieremiam cogitationes. Non enim peribit lex a sacerdote, neque con silium a sapiente, nec sermo a propheta. Qd quid aliud est, quam quod hodie dicit Ecclesia papistica, Penes nos est auctoritas statuendi, Concilium regitur immediate a spiritusancto, nec potest errare, sacrae literae sunt obscurae & ambiguae, penes nos est earum interpretandarum ius & facultas, & hoc genus multa. Iam & palam praedictum est fore, ut errent principes Ecclesiae Eech. vii. Rex peribit a sacerdote, & consilium a senioribus, Et Matth. xxiiii: Surgent pseudochristi & pseudoprophetae & dabunt signa magna &c. Deinde ut maxime spiritum dei habeat senatus conciliorum, errare tamen posse in dicat scriptura Eech. xiiii. Propheta cum errauerit & locutus fuerit uerbum, ego domi nus qui decepi prophetam illum. Et in. iii. Regum capite ultimo. Egrediar & ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum. Et quid attinet multis rem agere, a Paulus ait se non adquieuisse cani & sanguini, inos cami & sanguini credamus? Quaeso te cur Nicenae Synodo potius quae Ariminensi credis? Num quia eam Romani Pontificis comprobauit auctoritas? At hac ratione pontificis auctoritatem & concilio & scripturae praefers, quod non modo impium, sed & stultum est. Cur enim Antioche nam Synodum probas, quae Paulum Samosatenum negantem Christi diuinitatem damnauit, cum res omnis citra Romani pontificis auctoritatem gesta sit? In Alexandrino concilio ubi de tribus hypostasibus diuinis decretum est aduersus Sabelium, nulla fuit mentio Romani Pontificis. In concilio Niceno Romani pontifices nusquam fuisse leguntur Costantinopolitanae Synodi scrip tores graeci, Item Ephesinae, nullam fecerunt. Romani pontificis mentionem, ut uerisimile sit, aut non interfuisse Synodis illis, aut certe non praefuisse. Neque uero raro erra tum est & in iis Synodis, quibus praefuere Romani Pontifices. Stephanus. vi. Formosi pontificis acta rescidit auctoritate concilii. Huius sententiam lohannes. x, tursus dam nauit Rauennae comiciis. Hic cum pugnent inter se Synodi, necesse est alteram errasse. Eugdunense concilium quia libros decretalium comprobauit, pro impio haberi debet, nempeque in illis tam multa crudelia & impia constituta sunt. Porro papisticis comiciis pene nihil uidemus actum praeter caussas tyrannidis Romanae, de subigendis Imperatoribus, de tuendo patrimonio Petri, de augendis sacerdotum opibs, de opprimenda graeca Ecclesia. Palam haeretica est constitutio, ad abolendam de haereticis, qui execratur omnes u de sacramentis aliter sentiunt, aut docent, quam uel docet, uel obseruat ecclesia Romana. Nec enim sunt haeretici, graeci, qui in plerisque uariant a Romanae Ecclesiae ritibus, & traditionibus. Impia sunt quae de indulgenciis. decreta sunt in plerisque Conciliis. Damnauit Costantiensis synodus cum alia, tum senten tiam Euangelicissimam, de discrimine operum. Omne opus bonum esse, aut malum, non indifferens, iuxta illud Euangeli, Aut facite arborem bonam &c. Et quid attinet multa commemorare, cum extent abominabiles pontificiatum legum codices, e quibus decerpe quantum uoles. Haec ideo adnotauimus, ut moneremus temere receptam esse opinionem illam uulgarem, qua iactari solet, concilia non posse errare. Proinde cum constet lu ce metidiana clarius & errasse saepe concilia, & errare posse, quaeso te, lector, cur tandem pro fidei articulo haberi debet, quod a concilio citra scripturae suffragium decretum est: Quando quidem perspicuum est errare posse concilia, cur non exiguntur eorum decreta ad scripturam? Absit a Christiana mente, ut articulum fidei condere arbitretur eum, quem non sit certum fallere aut falli non posse. Negat Petrus priuatae, hoc est, humanae expo utionis esse scripturae interpretationem. Nos hominibus permittemus articulos fidei con dere? Quin scripturam praeeuntem, & ut Petrs ait, Aὑxρον qαsoss& & Q&αxαugα Toxφ sequimur? maxime cum neget propheta fu turam lucem matutinam iis, qui non e legis & testimonii iudicio pendet. Notus locus est in octauo cap. Esa. Huc etiam Pauli locus per tinet in priore ad Corinthios, ubi de doctrina Christiana dissetit. Fundamentum aliud poni non posse, praeter id quod posi tum est, hoc est, ad salutem nullam doctrinam, nullos articulos necessarios esse, praeter scripturam. Quae superstruuntur ait diem doc mini probaturum. Quod si probanda sunt in die domini, cur recipiuntur non modo, pro probae monetae doctrina, sed pro necessaria etiam ad salutem? Decretum est de transsub stantiatione panis in corpus Christi, in sacramento, decretum est de Papae primatu, idque contra ueterum synodorum constitutiones. Quae cum citra certum scripturae suffragium prodita sunt, quid est, cur pro certis dogmatis recipiantur? Apostoli in Actis & ubique Paulus, doctrinam suam, auctoritate scriptu rae comp robant. Christus sibi fidem per scrip turas facit, cum iubet ut scrutemur scripturas quae de se testimonium perhibent, cum ait patrem sibi suffragari, & duorum testimonium reci piendum esse, & hoc genus multa. In Deuteronomio praecepit dominus, ne addatur ad uerbum suum aut detrahatur, quae sententia palam docet nemini fas esse, id pro articuelo fidei docere, quod non certo sciat diuinum uerbum esse. Prophetae, Christus, Apostoli, certo sciebant dei uerbum esse, id qo docebant. Ideo sibi, immo suae uoci credi uolebant.

5

⁋ Haec mihi plane persuadent, nihil pro ar ticulo fidei habendum esse, quod non palam scriptura docet. Vt rumpantur interim PaCrisienses, qui in sua illa inepta, & impia con demnatione Rutheri, principia fidei uocant conciliorum, & scholarum dogmata. De diquinitate filii credo Niceno Concilio, quia scripturae credo, quae Christi diuinitatem tam clare nobis probat, ut ne ludaei quidem tergiuersari possint, quantumuis caeci, quo minus Messiae diuinitatem tribuant. Rocus est apertus pter alios in capite. xxiii: apud Hieremiam. Et hoc est nomen quod uocabunt eum. Deus iustus nostet. Sic iudicandum puto per scripturam & de reliquis synodis.

6

⁋ At de moribus constituet Ecclesia, item de ceremoniis? De moribus non uideo, qd sit constitutum a Pontificibus, aut a synodis, nisi fortasse ad mores pertinent leges papisticae, de bellis, litibus, coelibatu, quae si ad regulam euangelicam exigantur, quid minus pium uel a Scythis potuit constitui.

7

⁋ Sed de ceremoniis dicemus, quas suum regnum putant Papistae. Principio, ut uno fasce complectar & moralia, & ceremonias, non licet Episcopis quidquam mandare prae ter ea quae diuinis literis prodita sunt. Misit enim Christus Apostolos docere, quae ipse tradiderat. Matthaei ultimo. Iocentes eos seruare omnia quae mandaui uobis. Ademit igitur potestatem nouas leges, nouos ritus condendi. Non praecipit Christus Aposto lis docere, nisi Euangelium. Vnde igitur proba bunt Episcopi ius sibi esse condendi leges An ex hac sententia, cum ait, Qui uos audit, me audit? At in decimo cap. pphetum uult nomine pphetae recipi. Non uult igitur recipi pseudoprophetam, hoc est, eum qui humana commenta, traditiones hominum docet.

8

⁋ Nam hos scriptura uocat somniatores. Quaeso autem uos Solones Papistae, ac uoxoSeγίαt, uel syllabam e scripturis producite, quae uobis auctoritatem faciat, condendi leges? Adimit autem scriptura facultatem condem di leges, cum praecipit, ne quid uel addatur, uel detrahatur legi dei. Adimit & Paulus, cum uocat spiritus ministros, Episcopos noui testamenti. Nam minister spiritus est, qui per legem dei omnium corda damnat, & con esolatur tursus per Euangelium, efficax spiritu dei. Ad eam functionem quid quaeso faciunt traditiones humanae, quae de externis tantum operibns iudicant. Damnat tradi tiones scriptura saepius, quam ut obscurum esse possit, quid de eis sentiat. Hieremias. xxiii: paleas uocat. Quid paleis ad triticum? item mendacium, item somnia. Esaias uomitum sordium, scoriam, Eechiel fornicationes, cames asininas, hippomanes. alii prophetae, aliter. Paulus blandiloquentias seu uρ ογδφ. Et ut multa omittam, indicat Pau lus unde proficiscantur traditiones humanae in priore ad Timotheum. In nouissimis tem poribus discedent quidam a fide attendentes spiritibus ertoris & doctrinis daemoniorum,, in hypocrisi loquentium mendacium, & cau teriatam habentium suam conscientiam, prohiben tium nubere, abstinere a cibis, quos deus crea uit &c. Viden spiritum fallacem auctorem esse traditionum de coelibatu, de discrimine ciborum &c. At quid aliud sunt poutificii canones nisi traditiones de coelibatu, de ciborum discrimine, & de similibus nugis. Matth. xv. Frustra colunt me mandatis ho minum, quem locum ex Esaia repetit Christus. ⁋ Quid igitur, quomodo obstringut con scientias traditiones humanaec peccant ne, qui uiolant hominum constitutiones? Respondeo, lta ferendas esse pontificum leges, ut feirmus quancumque iniuriam, aut tyran nidem. Iuxta illud Matth. v. Qui te adege rit ad mille passus, uade cum illo & alia duoSunt autem eatenus ferendae, quatenus non periclitatur conscientia per eas Actuum. vOportet deo magis obedire quam hominibus, ut cum fidem obscurant traditiones, cum occasio sunt peccato, uiolandae sunt, nec peccat qui citra scandalum iuditio spiritus uiolat. Dicemus autem de scandalo pogstea. Habes autem non obscuras sententias scripturae, quae docent, non obstringi conscientias traditionib. humanis. i. Corint. iiiOmnia uestra sunt, siue Paulus, siue Apollo, id est, Nec Paulus, nec Sepha habet au ctoritatem obligandi conscientias uestras, EEt clare in eadem Epistola capite. vii. "Precio empti estis, nolite fieri hominum serui", at fiunt hominum serui, quorum conscienciis libertas per traditiones est erepta. Nam ut Christia na libertas est, conscientiae libertas, ita Christianorum seruitus, est conscientiae seruitus. Apertissimus locus est in Colossensium Epistola, Siquidem una cum Christo commortui estis, qd ad huc tanqua uiuentes mudo, tra ditionibus uexamini, & subicit uἔ.incns, illorum traditiones repetens. Ne tetigeritis, ne gustaueritis, ne contrectaueritis, quae sunt omnia in interitum ipso usu secundum praecepta & doctrinas hominum, quae sunt ratio nem quidem habentia sapientiae, in superstitione, & humilitate, & non ad parcendum cor¬t pori, non in honore aliquo, qui debetur necessitati camis. Hieremiae. xxiii: uetat dominus ne audiantur pseudoprophetae, qe haud dubie ad eum casum referri debet, ubi conscientiae perielitantur. Sic autem inquit, iNolite audire uerba prophetarum, qui pro phetant uobis, & decipiunt uos, uisionem cordis sui loquuntur, non de ore dominiHabeo in hoc loco adstipulatores etiam recentiores quosdam, & potissimum Gersonem, qui nobiscum sentit, non obstringi conscientias humanis traditionibus, hoc est, non peccare eum qui traditionem humanam uiolat, nisi intercedat casus scandali. Vellem bernardum de his paulo liberius iudicasse, ubi de dispensatione scribit, Iudicabit autem certissime spiritus, iuxta illud, Vbi spiritus domini, ibi libertas. Et spiritus omia diiudicat, & ipse a nemine diiudicatur. ⁋ Qualia sint quae constituta sunt a conciliis, a pontificib. non possim equidem recensere, ni uelim repetere, & uniuersum ius canonicum, & totam rerum ecclesiasticarum historiam. Verum pauca exempla huiusmodi traditionum repetemus, e quibus aestimari possit, id quod toties monet scriptura, nihil perinde pietati aduersari, atque hominum doctrinas. In Synodo Nicena constiturae sunt quaedam poenitentiae formae, non pronuncio, quo spiritu decreuerint patres, at uideo bonam Euangeli partem, immo uim germa nam Euangelii obscuratam esse ea traditione. Nam inde primum natae sunt satis factiones, quae principio fortasse toletabiles erant, cum adhuc purior esset Euangelii intellectus pe nes Ecclesiam, sed paulo post ex satisfactio nibus, quae conscientiarum carnificina facta est? Obscurata gratia est, & quod Euangelium fidei tribuit, coeptum est satisfactionibus tribui, quo quid est & impium magis, & perniciosius? Et his malis certe occasionem de dit Nicena synodus. Quanto satius fuerat, sequi Pauli exemplum in formis poenitentiae, qui citra omnem satisfactionem, moechum illum Corinthium, ubi resipuit, recepit, monens etiam, ut est in postetiore Epistola ad Corinthios, sufficere obiurgationem. Porro, nostrorum temporum theologastri secuti priscam traditionem Synodi Nicenae, fecerunt ex satisfactionibus partem poenitentiae, quo ertore plane non est alius nocentior.

9

⁋ Quid negocii fecit etiam piorum conscienciis confessio illa papistica, quot millia ani marum illa sola perdidit? Cum Paulus Corinthios cauere uoluerit, ne nimia tristitia adfsigeretur moechus ille. At pontifices Romani, quorum inuentum confessio est, quaeso, qd aliud agunt, qui ut miserrime & crudelissi me diuexent pauidas & uere pias conscientias

10

⁋ Iam in tot genera uiuendi scissus Christianismus, quid refert Christianae caritatis, & simplicitatis? Alii laici, alii monachi, alii clerici sunt, & in his innumerae sectae sunt, quae tolerari possent fortasse, nisi & studiis, & ambitione certaretur. Deinde qui¬ bufdam uiuendi generibus addita est intolerabilis sarcina, Coelibatus, actumque de coelibatu est, etiam in Nicena synodo, Quidau tem per eam traditionem profectum sit, nihil atti net referre, quando non alio consilio uulgari libidines indulgentius potuerte. In cap. vii. ad Corint. ubi de uirginitate disserit Paulus, nihil audet praecipere, ne laqueum iniice ret, uultque hoc deligi, per quod possint seruire deo absque ulla distractione, & assiduo, tVγραγίαδραή Qα ugsue om &Tφρααί αSαφ. sic enim inqut Apostolus, at qui minus adsidui, seu ὑὑγρααδρoi sunt, qui uehementius a deo diuelluntur, quam, quos urunt fiammae canmis. Haec prospiciens Paulus non praecipit coelibatum, immo & ad Timotheum scribens, doctrinam daemoniorum uocat traditionem de coelibatu. Vicit Satan, & recepta lex est, & uulgata in tot hominum millia magna cum pernicie rei Christianae.

11

⁋ Iam & Eucharistia ablegata est ad peculiare quoddam genus hominum, ad sacerdo tes, & qui communis esse uolebat omnium piorum Christus, iam asolis sacerdotibus usurpatur, atque ita & missae fructus, & uis eucharistiae prorsus obscurata est, nec aliud nunc est Eucharistia, nisi nondinatio sacer dotum, cum repertum est a Satana, oportere sacerdotes esse, qui pro populo sacrificent, Missas uulgo uendi posse, & huiusmodialia. Non perisset Missae usus, ni scissae fuissent uiuendi conditiones, in sacerdotes & laicos. O horrendam & abominabilem impietatem, quae regnat hodie in Papisticis Missis.

12

⁋ Et quid attinet multa commemorare? uides in his exemplis nullam fuisse tam piam traditionem in speciem, quae non magno malo fuerit rei Christianae. Quid enim uidetur magis conuenire, quam ut sint in Ecclesia publicorum scelerum satisfactiones? at illae obscurarunt gratiam. Quid decentius, quam Episcopos coelibes degeret at per eum coelibatum uia libidinibus facta est. Quid reuerentius, sic enim iudicant homines, non spiritus, quam non uulgari usum eucharistiae in quosuis? At ita Missae fructus periit. lta fit, ut traditiones habeant quidem rationem sapientiae, sed ea ipsa species, ille ipe impiae ac consceleratae lexabelae fucus laedit.

PrevBack to TopNext

On this page

De humanis legibus