Text List

Prev

How to Cite

Next

De vi legis

De vi legis
1

DE VI LEGIS. Euangelium non esse lege, sed promissionem gratiae diximus, nunc superest, ut quae legis, quae Euangelii uis sit, utcunque doceamus. Nam hinc legis & Euangelii discrimen aliqua ex parte cognosci poterit. Ac princi pio quidem de ui legis uariat scriptura, ab hu mana ratione, Scriptura lege uocat uirtutem irae, peccati, sceptrum exactoris, fulmen, toni tru. Ratio humana, emendationem uiciorum & doctrinam uiuendi. Sic enim uocat Cicero de legibus. Et nihil uulgo laudibus legum celebratius est, ut carni uideri possit etiam insanire Paulus, cum uirtutem peccati lege uocat. Sic Iudaei lohan. ix. cum se Moses discipulos profitentur, agnoscere Christum nolunt. Proinde ut de ui legis exacte disputemus, duo hominum genera inter se conferamus.

2

⁋ Ex primo genere sunt qui legem carnaliter intelligunt, nec sentiunt exigere impossibilia caeci, qui nec peccatum, nec lege, nec iustitiam uident. Sunt autem hypocritae, Sophistae offi nium seculorum. Huiusinodi iustitiam Paulus uocat iustitiam ex operibus legis. nempe eoxe qiui cum lege audiuntm, facere aggrediuntur suis operibus, & ad lege adferunt manus, pedes, os, cor autem non adferunt, mallent enim sine lege esse, quantumuis sibi sancti uideantur. Ad huc placentu uoluptates, opes, honor. Hi quales sint nemo melius quam spiritus dei di xerit. Principio fide carent, hoc est, cor corum nihil intelligit dei, & ut scriptura loquitura deum non requirit, hoc est, non magnifacit, sed contemnit. Deinde declinant, iuxta psalmum xiii. id est, cum nec timeant deum, nec credant deo, ad sua consilia deflectunt, contempto deog per quae sibi aut ad opes, aut ad dignitates uiam faciunt. Praeterea etiam suis operib, conantur se iustificare, cuiusmodi operarios iniqtatis scriptura saepe perstringit. Psal. S. a Dauide describuntur hypocritae ad hunc modum, quod non sit in ore eorum rectum, candor, que in teriora sint uacuitas, que guttur eorum sit patens uorago. Cum hoc hominum genere nihil est legi negocii. Nam e falso & carnali intellectu legis uiuunt, quare in eis efficere id non potest lex, quod debebat. Sed ipsi si bi ex lege, idola, imagines masculinas, & carnalium uirtutum umbras fingunt. Trahuntum em ad simulanda bona opera carnali quo dam adfectu, uel poenae metu, uel commodi istudio, stulte securi, cum non uideant morbum animi sui. Estque huius generis incredibilis su perbia, tumor, pertinacia, & ααxίs. Tantum abest ut legi satisfaciant, ut nulli longius a lege absint. Huiusmodi est pharisaeus ille Rucae. xviii, qui ait, non sum sicut caeteri ho mines. Et Esaias describit ebrios Ephraim, cap. xxviii: percussimus foedus cum morte, & cum inferno fecimus peccatum. Et Hiere. vi. Erubescere nescietunt. Et Matth. vii, operarii iniquitatis. Qualem se fuisse testatur Paulus priusquam conuerteretur. Ro. vii. Ego aliquando sine lege uixi, id est, fuit aliquod tempus cum uiderer mihi lege egregie praesta re, cum uincerem hypocrisi operum etiam omes aequales meos, non enim arguebat me, non accu sabat, non damnabat tunm lex. Et tales quidem omnes homines sunt, qui per uires naturae pro captu rationis lege exprimere conantu, cum nec lege nec uires suas intelligant. Atque hi sunt qui Mosi tergum tantum, qui Mosi uelatam tantum faciem contemplantur, ut uult Paulus in postetiore ad Corinthios, ubi a ludaeis negat intelligi posse iusticiam Euangelicam, que cor de uelato contueantur Mosen, hoc est, qud exigat lex, quam nos nihil nisi peccatum & ma ledictum simus, per lege non uident.

3

⁋ Et hactenus quidem de iis qui per uires na turae, pro facultate rationis humanae tentant legem, qui quales sint, a suo corde quisque poterit estimare. Ad hos non pertinent proprie hae Pauli sententiae. Rex uirtus irae, uirtus peccati, ministratio mortis &c. Quanquam his etiam lex damno sit, que ex ea idolum sibi faciant, deinde nihil non operentur cum ineffabili quadam cordis tum superbia tum molestia.

4

⁋ Ex altero genere sunt, ad quos hae sententiae, Eex uirtus peccati, uirtus irae &c, per tinent, quibus legem deus reuelat, ostenditque corda, & quos sensu peccati sui terret deus & confundit. Hi demum sunt in quibus per lege deus operatur. In hypocritis hil agit lex, sed ipsi quandam legis umbram, umbra quad i hypocriticae iustitiae refetunt. In his uere ac pprie lex agit quibus ostenditur peccatum. Qd quia uere fit, a deo fit, & uocat hoc opus scriptura, iudicium, iram dei, futorem dei, adspectum, uultum irae &c. Psal. xcvi. Iudicium correctio sedis eius, Ignis ante ipsum pcedet, & inssammabit in circuitu inimicos eis, Alluxerunt fulgura eius orbi terrae, uidit & commota est terra. Montes sicut cera fiuxetunt a facie dni, a facie duni omis terra. Psal. Ixxv De caelo auditum secisti iudicium, terra tremuit & quieuit. Et Sachat. iii. Sileat omnis caro a facie duni. Esa. xi. Percutiet terram uirga oris sui, & spit tu labiorum suorum interficiet impium. Abacule. iii. Aspexit & dissoluit gentes, & contr ti sunt montes seculi. Quanum quid attinet multa congerere, cum haec plane altera cripturae pars sit, Rex & legis opus occidere & damnare, ostendere radicem peccati nostri & confundere. Mortificat non auaritiam tantum aut libidinem, sed caput omnium malor amo rem nostri, iudicium rationis, & qdquid boni sibi uidetur habere natura. Hic adparebit qua puteant uirtutes morales, quam sint pollutus menstruo pannus, iustitiae sanctorum. Quando quidem etiam Mosen exclamare oportuit. Coram te ne innocens quidem est innocens. Et Naum, Mundans non faciet innocentem. Et Dauid, Ne intres in iudicium cum seruo tuo. Et, Dmne ne in futore tuo arguas me. Et Esaiae. xxxviii. Exe hias, Quasi leo contriuit omna ossa mea. Et hoc est quod parcissime dixit, ut solet omnia lohannes. Per Mosen lex data est, gra & ueritas per Ihesum Christum facta est. Veritas hypo crisi, gratia furori dei opponitur Proinde cum per Ihesum Christum gratia, id est, misericog dia & fauor dei partus sit, & uerax in conde nio iusticia, necesse est ut lex hypocrisis tan tum auctor sit, cum cohercet inuitos & frementes aduersus deum, & irae, cum damnat nos reos.

5

⁋ Sic Paulus ad Ro. vii. ubi de ui legis diligentissime disseruit. "Peccatum non cognoui nisi per lege. Nam concupiscentiam nesciebam, nisi lex diceret. Non concupisces". Idem cap. iii. "per lege cognitio peccati", quasi dicat, hypocritis falso persuasum, parari lege iusticiam, cum lex tantum ostendat cordi peccatum. Deinde "occasione accepta peccatum per mandatum in me operatum est omnem concupiscentiam". Id est, ubi coepi legis onus sentire, adeo nihil profectum est lege, ut concupiscentia magis etiam irritata coeperit fremere aduersus iudicium & uoluntatem dei. Nam sine lege peccatum erat mortuum, hoc est, ni lex mihi in corde peccatum ostendisset, ni me sensus peccati con terruisset, mortuum fuisset peccatum, non effer buisset. Vixi enim aliquando sine lege. Fuit aliquod tempus, cum iustus mihi uiderer, lege non uidebam, adeoque nec peccatum. Atque ibi tum peccatum conquiescebat, nec palam irasce batur deo, "sed cum uenisset mandatum, peccatum reuixit, ego autem mortuus sum", hoc est, cum iam lege ostendisset mihi peccatum deus, ex uscitatum est peccatum, ego confusus sum, pa uefactus, inhorrui, breuiter mortuus sum. Et tum quidem adparuit quae uis legis esset. Prodita quidem lex est ut uiueremus, sed cum facere non possimus, mortis organum est. Et quae caussa est tandem cur lex occiderit? Eex spiritualis est, id est, exigit spiritualia, ueritatem, fidem glorificantem deum, amorem dei, ego uero carnalis sum, incredulus, igporans dei, insipiens, amans mei &c.

6

⁋ Nusquam uim rationesque legis tam copiose tractauit Apostolus Paulus, ut hoc loco, quem proposuimus, in quo non uideo quid desiderari possit. Obscuritas nulla est, nihil impeditum, plana, aperta omnia, ut dubitari non possit de eius sententia. Quod si uolet studiosus lector scripturae, addat huic ueluti suffragatores, eos locos qui sunt in alias sparsi Epistolas.

7

⁋ In priore ad Corint. Aculeus mortis pec catum, potentia uero peccati lex, non enim con funderet, non terreret peccatum, in lege osten deretur nobis, adeoque non esset efficax pecca tum, nisi per lege esset excitatum & ostensum. lta nec mors efficax esset, nisi peccati uiribus & opera terreret nos. In postetiore ad Corinthios capite tertio discenitur lex a spiritu, ad hunc modum. Sufficientia nostra ex deo est, qui & idoneos nos fecit, ministros noui testamenti, non literae sed spiritus. Rite ra enim occidit, spiritus autem uiuificat. Et quid literam, quid spiritum uocet sequentia clarius docent, cum ait. Quod si ministratio mortis literis deformata in saxis fuit i gloria, adeo ut non possent oculos intendere filii Israhel in faciem Mosi, propter gloriam uultus eius, quae aboletur, cur non potius administratio spiritus erit in gloria? Ministratio mortis lex est, quae ostenso reuelatoque peccato, con fundit, conterret, & occidit conscientiam. Ministratio spiritus Euangelium est, ut postea dicemus, quod consolatur, erigit, animat, uiuificat ante pauefactas mentes.

8

⁋ In tertio capite Epistolae ad Calatas, cum loga disputatione docuisset Apostolus, non parari solis legis adminiculo iustitiam, addit id quod obici posse non inepte uidebatur. Quid igitur lexx id est, si non profuit ad parandam iu stitiam, quaeso quis eius fuit usus? Propter trans gressiones, inqt, lex tradita est, id est, ut au geretur praeuaricatio. Auget enim cognitio peccati, peccatum, cum quod implacabilius saeuiat, cum cohercetur, tumque indigne fert natura se confundi, & irascitur diuino iudicio.

9

⁋ Hanc esse uim legis etiam docent typi scripturae plerique. Exod. xix, cum lege esset laturus deus, terrebatur mirifice populus, tonitru, fu mo, fulgore, nubibus, clangore buccinae, & aibus non horrendis spectriss quae omnia perculsae conscientiae terriculameta designant. An non uox populi, conscientiae labefactatae uox est: cum inquiunt. Non loquatur diuns nobis, ne for te moriamur. Et populum quidem sic consternatum mire subleuat Moses, non iam legis minister, sed Euangelista, cum ait. Nolite timere, ut enim probaret uos uenit deus, & ut terror illius esset in uobis, & non peccaretis. O Euangelicam plane uocem Mosi, quam nisi audiat conscientia quomodo sustinebit illum horrendum uultum iudicis, Sed de Euangeli ea consolatione postea dicemus.

10

⁋ Iam ea e Mosi facie lux resplenduit, ut perstringerentur populo oculi. Id quod in caussa fuit, cur deinceps non nisi uelata facie sese populo ostenderet. Non enim ferunt fulgorem diuinae lucis, oculi aut mentes humanae.

11

⁋ In summa, fulgor, faces in monte, splendor in facie Mosi, plane indicant, ut cum Paulo loquar gloriam dei qui cor humanum deus consundit. Iu dicium dei em ista peccati cognitio. Cedant hinc sophisticae attritiones, & simulatae contritiones, cedant cauteriatae conscientiae hypocritape. Hic profunda cordis deus scrutatur. Tantum abest enim ut ratio humana uideat peccatum suum, ut sanctos etiam & plenos spiritu opor eteat p ignoranciis supplicare. Exclamat Da uid, Delicta quis intelligit? Et, Ignorantias meas ne memineris, & hoc gens msta alias. Hiere. cap. xvii. prauum & inscrutabile ait esse cor hominis. Ego dominus scrutans cor & probans renes. Et cap. xxxi. Castigasti me do mine, & eruditus sum, quasi iuuenculus in domitus. Couerte me, & conuertat, quia tu dominus deus meus. Postqua enim conuertisti me egi poenitentiam, & postquam ostendisti gmihi, percussi femur meum. Cofusus sum & erubui, quom sustinui ignominiam pueritiae meae. Et quis est, qui se lege adsecutum putet, cum praecipiatur ut nosmet ipsos abnegemus, Matth. xvi. In summa, proprium legis opus est peccati reuelatio, aut ut clarius dicam peccati conscientia, & ut Paulus uocat Chirographum in dogmatibus, quod aduersat nobis. Sic enim Paulus multo elegantius, mul to certius definiit conscientiam, quam Sophistae sententiarii, qui nescio quot practicos syllo gismos concipiunt, dum uocabulum concientiae describant. Quid enim aliud est con scientia peccati, quam legis sententia, in cor de ostendens peccatum nostrum. Nam quod Paulus ait in Coloss. Epistola xeρσγραφαή mio doc Qκαiu, ? um ὑπαααγίαγ ἔαss, uult conscientiam Chirographum esse, idque in decretis. id est, quod per decreta, per legem aduersatur nobis.

12

⁋ Habes legis opus esse, reuelationem peccati, porro cum peccatum nomino omnia gene ra peccati complector, externa, interna, hio pocrisin, incredulitatem, amorem nostri, contemptum seu ignorantiam dei, ipsas scilicet radices omnium humanorum operum. Et in iustificandis quidem peccatoribus, primum hoc opus dei est, reuelare peccatum nostrum, confundere conscientiam nostram, pauefacere, tere rere, breuiter damnare, ut exemplum indicat Hieremiae, quod paulo ante citaui. Et ait Paulus, Ego per legem legi mortuus sum. Et Dauid. ii. Re. xii: increpatione prophetae confusus exclamat, Peccaui duno. Et. iii. Reg. xxi. Achab dirupit uestem &c, & ut ait scrip tura ambulauit dimisso capite, & in secundon rφραγαρα. ρoή cap. xxxiii: scribitur de Manasse, que sit coangustatus, utendum est enim scripturae uerbo. Et in secundo capite historiae Apostolicae, his auditis compuncti sunt corde. Hic satis sit monuisse hoc opus legis inicium esse poenitentiae, quo spiritus dei terrere ac confundere conscientias solet. Nam natura per sese peccati foeditatem non potest cognoscere, tantum abest ut odisse possit. Animalis enim homo non sentit ea qui sunt dei. & ad Ro. viii. Caro adfectat ea qui camis sut, Haec de poenitentiae inicio tractant sophistae in quarto sententiarum, nos hic uelut in uesti bulo nostri operis. Nam iustificationem hominis, adeoque uerum baptismum auspicatur mortificatio, iudicium, confusio, quae fit a spiritu dei per legem. Et sicut hinc nempe a peccati cognitione uita Christiana auspicanda est, ita a legis officio Christiana doctrina auspicanda est.

13

⁋ Non est operae precium disputare, sit ne hic timor seruilis, an, ut uocant, filialis, Permit tamus hoc genus disceptationes ociosis inge niis. Quamquam hac de re plerique sic disputant. ut satis adpareat eos neque quid seruilis, neque quid filiorum metus sit intelligere. Certum est, odio peccati tangi neminem posse, nisi per spiritum sanctum, certum item est sic conterritos tugere uultum dei, & conspectum, nisi spiritudei retrahantur, reuocentur ac confirmentur ut clament cum Paulo, Dune quid me uis facere. Fugere conspectum dei conterritos lege, docet historia in Exodo, cum appellat Mosen populus. Non loquatur dominus nobis ne forte moriamur. Et Dauid. psal. c. xxxviii.: Quo ibo a spiritu tao, & quo a facie tua fu giam? Extant testimonia abunde multa huius loci in scripturis, mihi satis uisum est haec inonuisse, quo discrimen legis & Euangeli certius teneretur. Vides autem quantum inter simulatam poenitentiam & ueram intersit.

PrevBack to TopNext

On this page

De vi legis