Text List

Prev

How to Cite

Next
De baptismo
1

DE BAPTISMO

2

Sophistae matenam & formam, sic enim le quuntur, sacramentorum prolixe & superstitiose tractatunt, usum rei nullum indicantes. Signum est immergi in aquam. Minister is qui demergit, significat dei opus, adeoque & signum diuinae uoluntatis esse demersio nem illam, cum inquit. Daptizare se nomi ne patris, filii & spiritus sancti. aut, ut Apostoli baptizabant in Actis, nomine Christi. Quibus uerbis plane hoc significatur. Ecce, quod demergeris, id ita accipias pro certo fauoris erga te diuini testimonio, atque fi ille ipe baptizet. Pro diuini fauoris testimonio habebat Eechias, que mirando euentu reuo carat umbram deus. Populus Israhel pro diuni fauoris testimonio habebat, quod andae in sinu Arabico uiam sibi aperuissent, Sic tu pro certo gratiae diuinae pignore habeto hanc demersionem. Nam quod dicit ln nomine patris & filii & spiritus sancti, notat uicem, que pater, filius, spiritus sanctus baptigent, & interpretetur is qui baptixatur, remitti sibi peccata ab ipso patre, filio & spiritu sancto. Significari baptismo, nam hinc usus eius cognoscetur, constat transitum per mortem ad uitam. Estque demersio ueteris Adae in mortem, & exuscitatio noui. lId est cur Paulus uocet lauachrum regenerationis. Intelligetur haec significatio ex typo facillime. Adumbratus est baptismus transitu lsraelitage per sinum Arabicum. Quid aliud illi quam mortem ingrediebantur cum aquis se committerent? Transibant fide per aquas, per mortem, dum euaderent. In ea historia gesta res est, quam Daptismus significat nempe per mortem ad uitam transierunt lsraelitae. Sic tota uita Christiana est mortificatio camis, & renouatio spiritus, & res, quam significat baptismus geritur tantisper dum prorsus a mortuis tesurgamus. Vera poenitentia est proprie quam significat baptismus. Adeoque sacramentum poenitentiae baptismus est, ut postea dicemus.

3

Vsus uero signi hic est testari, que per mor tem transeas ad uitam. Testari, que mortificatio camis tuae salutatis sit. Terrent peccata, terret mors, terrent alia mundi mala. confide, quia σφραγίδα accepisti misericordiae erga te, futurum ut saluens, quomodo cunque oppugneris a portis inferorum. Sic uides & significatum baptismi, & signi usum durare in sanctis per omnem uitam. Imo hoc ausim dicere, non aliam efficatiorem consolationem exhiberi posse morituris, quam signi huius mentionem, si admoneantur bap tismi, se σφραγίδα promissionis diuinae in hoc accepisse, ut certo scirent futurum, ut deus se per mortem in uitam reduceret. Eo signo nil opus fuisse, si sine diuina ope tran siri potuisset. Nunc ideo signum oblatum esse, ut ne diffiderent, quin deducente deo euasuri essent. Nonne si Moses baptizasset lsraelitas priusquam uiam in aquis ingrederentur, debuisset interim, dum medium mare penetrant, admonerem accepti signi de rei euentu, praecipereque ut meminissent in hoc proditum fuisse signum, ne quid dubitarent se seruatum iti. ldem baptismi usus est in mortificatione, Monet conscientiam contemrritam remissionis peccatorum & certam reddit de gratia dei. adeoque efficit ut ne desperemus in mortificatione. Proinde quantisper mortificatio durat, tantisper signi usus est. Non absoluitur aut mortificatio, dum uetus Adam prot sus extinctus fuerit, quare fit, ut interim, ac perpetuo per omnem uitam signi usus sit, qd in assidua illa mortificanone conscientiam consoletur. Atque hinc adparet quam nihil signa sint nisi fidei exercendae xmα. dααuα. Sic baptismum tractat Paulus ad Ro. vi. Qui in Christum baptixati sunt, in mortem eius baptizati sunt, hoc est, & ut mortificentur, sicut Christus mortificatus est, & ut sciant monente baptismo eam mortificationem esse transitum ad uitam. Nam quod adicit Paulus, consepui ti sumus per baptismum, docet, non tantum mortificari sanctos, sed & in mortificatione sescere, & agere sabbatum sepulturae Christi. linpii mortificantur quidem, sed quia nen credunt per Christum eum esse transitum ad uitam, desperat & prorsus pereunt. Pii mor tificantur, sed ita ut sabbatum agant sepul turae Christi, hoc est, credant eum esse transitum ad uitam, expectentque consolationem per Christum. Eius consolationis interim pignus & Anααoαuoή baptismus est. ut Pau lus inquit, Per baptismum consepulti sumus. fides facit ut sabbatizemus, quiescamus, ex pectemus consolationem. Daptismus fidem excitat, nempe signum diuinae gratiae. Hic baptismi usus quam locuples adffictae conscientiae consolatio sit, nemo opinor facile uerbis consequi queat.

4

De institutione baptismi laboratur ac diserimine baptismorum lohannis & Christi. Qua de re qui rectissime senserunt, ita iudicarunt. Iohannis baptismum simpliciter esse signum mortificationis, Christi baptismum esse signum uiuificationis, que ei addita sit gratiae promissio, seu condonatio peccatotum. Ideoque Iohannis lauachrum uocari baptismum poenitentiae, Christi baptismum, baptis¬ mum in remissionem peccatorum. Quod lohan nes legem praedicans, praeparet ad Christum conscientias agnoscentes peccati. Christus eos uiuificet, quorum conscientiae lege & prae dicatione lohannis conterritae sint. Est exum iustificationis principium peccati cognitio, & iudicii diuini metus. Consumatio fides, & pax conscientiae, quam cordi spiritus sanctus inserit. ut de lege & Euangelio supra dixi mus. Mihi uidentur duo illa lauachra simplicius discerni posse. Si Iohannis baptismum pro signo gratiae per Christum paulo post praedicandae. Christi baptismum, pro signo iam donatae gratiae accipias, ut eiusdem rei signum uterque baptismus sit, sed hoc discri mine, ut lohannis bapt smus adfuturae paulo post gratiae, Christi baptismus iam collatae gratiae pignus sit κισφραγίδ. lta idem significabat uterque baptismus mortificationem & uiuificationem. Nemo enim iustificatur nisi qui ante mortificatus sit. Atque ut ita sen tiam, primum hoc facit, que sohannis officium non hoc tantum est, legem praedicare, sed uel potissimum testimonium de Christo di¬ cere, deque Euangelio, seu temissione peccati. Iohan. i. Hic uenit in testimonium, ut testimonium perhiberet de lumine, ut omes crederent per illum. Et Matth. xi. Inter natos mulierum non surrexit maior Iohanne baptista. Qui autem minor est in regno coelo rum maior est illo. Id est, Ante reuelationem Euangelii nullius officium, Iohannis officio praestat, ut qui non lege modo, ut Moses & alii prophetae praedicat, sed & testatur Euangelium mox per Christum reuelandum esse. Porro Iohanne Christus maior est, quanquam minimus sit. Adeoque & lohannis officio, maius erit Apostolorum officium. Et quia testis est Euangelii lohannes, per eum institutum est signum, quod postea erat Euam gelii seu donatae gratiae pignus futurum. Deinde Eucae. iii. Iohannis baptismus, dicitur baptismus poenitentiae in remissionem peccatorum. Et apertissime loham. i. Vt manifestetur in lsrael propterea ueni ego in aqua baptizans. Ei Act. xix. Paulus ait. Iohannes baptiauit baptismo poenitentiae populum dicens, in eum qui uenturus esset post ipsum, ut cre¬ derent. hoc est, in lesum. Et Matth. xiii. Io hannes testatur suum baptismum esse signum futuri baptismi per spiritum sanctum, cum inqut. Ego baptizo uos in aqua, qui post me uen turus est baptizabit uos spiritu sancto. Nam hoc agit, se non esse Christum, sed testem de Christo. Sicut Ioham. iii, inquit. Non sum ego Christus. Adeoque idem baptismus uterque significat, sed hoc discrimine, que adhuc praedi candae gratiae lohannis baptismus testimonium erat, Christi baptismus iam collatae. Neque aliter opinor baptizauetumt Christi discipuli lohan. iiii, quam lohannes, eo que Christus non dum esset glorificatus. Et oportuit iterum baptizari, qui Iohannis baptismo loti erant, quo certi essent se iam consecutos esse temissionem peccatorum, quam obuenturam hactenus crediderant. Nam in hoc signa adhibentur, ut conscientiam certificent. Non iustificabant, neque Iohannis, neque Christi baptismus, de sig nis loquor, sed certificabant, Iohannis lauachrum de praedicanda adhuc gratia. Christi baptismus, testabatur iam collatam esse gratiam, & promulgatam promissionem gratiae. in utroque iustificabat fides. Sed Iohannes aqua baptizat, que ipse non sit in quem credatur, qui saluet. Christus cum sit saluator, baptizat spiritu sancto & igni. Atque ita rebaptizabantur, qui loti a lohanne erant, tam etsi iusti, ut si qui fuerunt iusti ludaei alicubi, qui lohannis baptismo loti non erant. Certificat em baptismus Christi de collata iam gratia. Non enim uideo quid inter iustos ludaeos ante lohannem, & eos, qui a loham ne loti sunt, interfuerit, nam utrique expecta runt Christum, nisique hi propius Euangelium & remissionem peccatorum cognouerunt.

5

Haec paucis attigisse satis sit, ne quem longiore tractatione a lectione scripturae remo remur, ubi diligentius hoc genus quaestiones excutiendae sunt.

PrevBack to TopNext

On this page

De baptismo