Text List

Prev

How to Cite

Next

De monachorum votis

De monachorum votis
1

DE MONACHORVM VOTIS.

2

⁋ Quid autem de monachorum uotis? Primum quod ad ipsam uoti rationem adtinet, neque praecipit neque consulit scriptura, ut quidpiam deuoueatur. Non probat autem deus, nisi quae uel praecipit uel consulit. Qua re non uideo quid accedat pietati per uotum. Non exigebat Mosaica lex uoueri quidpiam, sed permittebat. Euangelium cum in totum sit libertas quaedam spiritus, prorsum igno rat uotorum seruitutem. Et quantum mihi uidetur, sola fidei & Euangelicae libertatis ignoratione factum est, cur recepta sit uouendi consuetudo. Nec nihil pugnat cum fide, cum libertate spiritus uouendi ritus. Docent etiam scholastici opus e uoto factum praestare operi, quod citra uotum fit. Impii homines pietatem ab operibus aestimantes & non potius a spiritu & fide. Et cur propter uotum praeferunt opus, cum tamen nec exigatur, nec consulatur uotum. Deinde quaeso considera quid deuoueatur. Promit tuntur coelibatus, paupertas, & obedientia. Coelibatum non nego consuli. Sed cum ea sit imbecillitas camis nostrae, ut Christus etiam neget omnes capere sermonem de coelibatu, quid attinet uulgare in tot hominum milia rem adeo ancipitem & periculo sam? Ex ueteribus heremitis, quantum ex historiis colligi potest, pauci adeo fuere qui foeliciter cum carne dimicarint, cum tamen sedulo emacerarent corpora fame ac siti essentque aduersus insidias daemonis diuinarum literarum cognitione munitissimi. Nos quomodo uincemus in tanto luxu, in altissimo ocio, adeo inermes, adeo ignari sa crarum literarum, & Euangeli, quo nisi sis instructissimus infoeliciter cum Satana congrediere. Et successus docet, quam prudenter uoueamus. Porro paupertas ab omnibus Christianis exigitur iure diuino, adeo non tantum ad monachos pertinet. Est autem paupertas Euangelica, non mendicitas illa uulgaris, sed sua cum omnibus habere communia, largiri, donare omnibus egentibus, & rem facere, in hoc ut alienam inopiam subleues. Non est euangelica paupertas nihil possi dere, sed ita possidere, ut alienae rei procu¬ ratorem te agere sentias, non tuae. Id quod docet Paulus ad Ephes. iiii. Magis autem laboret operando manibus suis, quod bonum est, ut habeat unde tribuat necessitatem pacienti. Huc etiam referri potest, quod est in Euangelio, Vade & uende omnia quae habes & da pau peribus. Nam sic illum uolebat Christus paupe rem esse, ut daret. Nunc nos paupertatem nihil uocamus, nisi ab aliis accipere. Vides quantum absit ab Euangelio mendicandi institutum? ut exigitur paupertas ita & labor pa randae rei, non nostra sed fratrum caussa. Tantum abest ut mendicitas probetur. Postremo obedientiam promittunt, sed hanc singuli pa rentibus, praeceptoribus, magistratibus, iure diuino debemus. Quare nulla est perfectio peculiaris in instituto monastico. Sed nunc de monachis non libet disputare. uiderint isti quam Christiane senserint, qui mo nachorum conditionem usque adeo nulli non ge neri hominum praetulerunt, aestimantes non a spiritu Christianismum, sed ab externorum operum specie. Quondam monasteria nihil nisi sholae erant, degebant coelibes sua sponte scho lastici & quandiu libebat, utebantur cum condifcipulis communiter oibus rebus, obsequebantr parebant liberaliter praeceptoribus, una psallebatur, orabatur, disserebatur, habebaturque totum uitae genus, non pro peculiari quodam Christianismo, pro statu perfectionis, ut nunc lo quumtur, sed potius p imperfectorum tyrocinio ac rudimento esset. Atque utinam eadem hodie monasteriorum conditio. Nam ita & scholas ha beremus sanctiores & minus superstitionis & impietatis. In qua enim Christianarum rerum parte potentius regnat Antichristus, quam in seruitute monastica.

PrevBack to TopNext