Text List

Prev

How to Cite

Next

De poenitentia

1

DE POENITENTIA

2

Poenitentiam non esse signum, nihil ob scurum est. Est enim poenitentia uetustatis nostrae mortificatio, & renouatio spiritus. Sacramentum eius, uel signum, non aliud nisi baptismus est. Atque hic omnium rectissime uo cetur sacramentum poenitentiae. Siquidem poe nitentia mortificatio nostri est, in uitam, seu ut renouemur. Id quod baptismo, ut ante dixi, significatur, & testatur Paulus ad Roma. vi. Qui baptizati sumus in Christum lesum, in mortem eius baptisati sumus &c. Et ad Titum, nuncupatur lauachrum rege nerationis. Neque aliud est uita Christiana nisi haec ipsa poenitentia, hoc est, regenera tio nostri. Mortificatio fit per legem ut supra dictum est. Nam haec conscientiam terret & occidit. Viuificatio fit per Euangelium, seu per absolutionem. Non enim aliud est Euangelium, nisi ipsa absolutio. Quod mortificationem nos uocamus, scholastici contri tionem uoluerunt dici, id quod ita permit to, si non de dolore per liberum arbitrium, per uires humanas simulato loquantur. Non potest enim odisse peccatum natura. Sed diuinum opus est conscientiam nostram confundere & pauefacere. Hiere. vi. Erubescere nescietunt. Et. xvii. Peccatum luda scriptum est stilo ferreo in ungue Adamantino, exaratum super latitudinem cordis eorum. Et. xxxi. Postquam ostendisti mihi percussi femur meum. Et Christus de phariseis Eucae. xi. Nunc uos pharisaei, quod deforis est calicis & catini, mundatis, quod autem intus est uestrum ple num e st rapina & iniquitate. Sed haec suprala tius, cum de collatione legis & Euangelii disse reremus. Non aliud enim poenitentia est, nisi iu stificatio. Interim moneo, ut tamquam pestem caueas scholastica sigmenta de attritionibus & de dolore per libetum arbitrium simulato. Facile autem iudicabit cor tuum uere doleas, an simules dolorem. Sed nec dolore tuo fidas, quasm ideo condonetur peccatum que doleat, sed potius ut postea dicam, Absolutione & uerbo dei.

3

Fortassis autem permittes poenitentiae, hoc est, mortificationis & uiuificationis sig num baptismum esse, si perseuetes. Quod autem lapsis signum est, quod recipi eos in gratiam testetur? Nam ad lapsos tantum retulerunt poenitentiae uocabulum & sacramentum. Respondeo. Sicut Euangelium non amisimus alicubi lapsi, ita nec Euangelii σφραγίδαα baptismum. Certum est autem Euangelium non scmel tantum, sed iteram atque iterum remittere peccatum. Quare non minus ad secundam condonationem, quam ad primam baptismus pertinet. Est enim baptismus Euangelii, id est remissionis pec catorum arrabo & pignus. Matth. xviii. Pe trus interrogat, Quoties debeat remittere fratribus, ubi dominus respondet, Septua gies septies condonandum esse. Et. i. Iohan. li Sed & si quis peccauarit, aduocatum habemus apud patrem, lesum Christum, & ipse est propitiatio pro peccatis nostris &c, &. ii. Corint. ii. Paulus recipi iubet incestum. Est & opud Chrysostomum, & citatur ex Clemente Alexandrino lohannis Apostoli factum, qui iuuenem quendam desertorem ad poenitentiam reuocatit.

4

Et quia poenitentiam partiti sunt in con tritionem, Confessionem & Satis factionem. paucis referemus de his nostram sententiam. De contritioue satis dictum est, quae si uera est, mortificatio uetustatis nostrae est, quam ita uocat scriptura, dolor omnino maior, quam quem possit uel aestimare hominis ratio. Tantum abest ut sine opera spiritus sancti, lib. arbitrio conteramur, seu mortificemur.

5

Confessio alia est, qua coram deo agnosci mus peccatum, & condemnamus nos ipsos. Ea confessio non aliud nisi illa ipsa mortifi catio & uera contritio est, de qua modo di cebam. Atque huius saepe scriptura meminit. i. Ioban. i. Si confiteamur peccata nostra, fidelis est & iustus ut remittat nobis peccata nostra. Et Dauid, Quoniam iniquitatem meam ego cognosco, & peccatum meum contra me est semper. Tibi soli peccaui & malum coram te feci, ut iustificeris in sermonibus tuis & uincas cum iudicaris. Item Dixi confitebor aduersum me iniusticiam meam domino, & tu remisisti impietatem peccati mei. Citra hanc confessionem peccatum non condonatur. Ruisum non potest non con donari huic confessioni nempe qua nos ipsos adcusamus & damnamus, deo gloriam ueritatis & iusticiae tribuimus.

6

Alia confessio est qua nos non domi tantum apud uos, sed & coram aliis accusamus. Haec quondam in Ecclesia talis etat. Qui criminis alicuius reus erat, primum priuatim a fratre quopiam, deinde coram ecclesia arguebatur. Atque ibi condonabatur noxa resipiscenti. Eiiciebatur ex ecclesia is qui ecclesiam non audiebat. Habes formam huius confessionis Matth. xviii: ubi usus clauium proditus est. Nunc eius exemplum in ecclesia nullum est cum ad cohercenda uicia non alia ratio con modior esset. Sed successit ei confessio illa, qua priuatim & seorsum apud singulos pre sbyteros res agitur. Et inter priscam illam confessionem & nostratem hoc interest, que de publicis tantum & manifestis criminibus prisca agebatur, nostrate de secretis etiam agitur. Vetustissimus mos fuit, accusari publica crimina coram uniuersa ecclesia, & tocius Ecclesiae suffragiis absolui. Is mos iam olim abrogatus est, designatusque unus aliquis ex numero presbyterorum, coram quo priuatim adcusabantur quanquam publica crimina, is mulctam indicebat flagitiosis pro arbitrio coram Ecclesia, nempe pro publicis criminibus. Nec ad Synaxin admitte¬ bantur, nisi qui poena illa publica defuncti erant. Eius exemplum adhuc manet in publicis poenitenciis nostrorum temporum, cum homicidae in ecclesia plectuntur. Hanc poenitentiae formam describit quisquis est tripartitae, quam uocant, historiae auctor, grae cus ut adparet. Aitque Constantinopoli anti quatam, durare adhuc in ecclesiis occidentalibus, estque ea, cuius saepe Cyprianus meminit. Qui cum de publicorum criminum confessione loquitur, tamen indicat eam coram sacerdote potius, quam uniuersa eccle sia factam. Require si libet eius sermonem de lapsis. Verba graecae historiae subiciam. Visum est antiquis pontificibus, ut uelut in theatro, sub testimonio Ecclesiastici popu li delicta pandantur, & hac caussa presbyterum bonae conuersationis, seruantemque secreti, ac sapientem uirum designauetunt, ad quem adcedentes hi, qui deliquerant, delicta propria fatebantur. At ille secundum uniuscuiusque culpam, mulctam indicebat. Quod etiam hactenus diligenter in occidentalibus seruatur ecclesiis, & maxime Romae, ubi etiam locus est certus poenitentium, ubi stant rei, uelut ii qui lugent. Porro ubi sacra celebratio impleta fuerit, illi communionem non percipientes, cum gemitu & lamentatione seipsos in terra prosternumt, Ad quos adcurrens Episcopus, & ipse cum lachrymis & ge mitu spirituali procumbit, & totius Ecclesiae plebs illachrymatur. Postea primus om nium consurgit Episcopus, & iacentes erigit e terra. Tum facta pro poenitentibus oratio ne, dimittit omnes. Interim illi se macerant uariis adflictionibus ex sententia Episcopi, Synaxeos tempus, quod praescribit Episco pus expectant. Quo tempore, uelut iam peroluto debito una Synaxi cum reliqua Ecclesia participant. Haec Romani pontifices ad nostra usque tempora obseruauetunt. Sed Constantinopoli tantisper presbyter poenitentibus praefuit, dum mulier quaedam primae nobilitatis post confessionem, in Ecclesia poenitentiam agens, cum Diacono aliquoties concubuisset. Quod ubi palam factum est, aduersus pres byteros coorta plebs est, quod Ecclesiam uiolassent. ibi Nectarius Episcopus Diaconum officio deiecit, & ueterem poenitentium morem antiquauit, nullo designato poenitentibus presbytero, permisitque, ut pro suae quisque conscientiae iudicio, participaret mensae do mini, cum liberet. Haec fere ad uetbum historia tripartita.

7

Ex his colliges duplicem formam publicae poenitentiae fuisse quondam. Alteram primae ec clesiae, ubi coram uniuersa ecclesia res gesta est, & uel eiecti e communione fidelium flagitiosi, qui resipere nolebant, uel absoluti qui resipiebant. Exemplum huius habes. i. Corin. b. Et. ii. Corint. ii, de incesto. Alteram ubi poena publica est, confessio non item. Cuius exemplum hodie extat in homicidarum poeni tentia. Poenae uero non debentur iure diuino, sed a traditionibus humanis profectae sunt, ut postea dicam. Et de hoc genere poe nitentiae, fere canones ueteres loquuntur. Quos ad priuatam detorquent inepte, fatui iuris pontificum professores.

PrevBack to TopNext

On this page

De poenitentia