Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum confirmatio sit sacramentum
et videtur quod non. Quia omne sacramentum est institutum a christo: ised hoc sacramentum non est institutum a christo: igitur etc. Mino- rem probo. quia non legitur in euangelio.
Item si sic: tunc haberet certam formam et certam materiam . consequens est falsum. quia apostoli nulla forma vsi leguntur: et si ne quacumque materia confirmabant per solam ma nun impositionem. Actuum. viii. tunc imponebant manus super illos etc
Praeterea si sic: foret sacramentum necessitatis: consequentia probatur per illud Urbani. et ponitur de conse distintione xe capitl i Omnes fideles per manus impositiones eporum spiritumsctum post baptismum accipere debent: ut pleni christiani inveniatur. sed necesse est ad salutem quod homo sit plenus christianus.
Praeterea si sic: quilibet confirmatus posset confirmare: et quia quilibet talis habet characterem confirmationis: potest consimilem in eo causare.
Responsio
Ad hanc questionem dicendum est quod sic. Unde sciendum quod iex sunt de substantia huius sacramenti: materia et forma ex parte sui: dignitas pontificalis et intentio debita ex parte ministri: ex parte autem confirmati quod habeat deuotionem seu voluntatem: et quod sit baptiatus. quia haptismus est ianva sacramentorum. distinctione liii solicitudo. Materia est chrisma: quod est oleum balsama et mixtura quaedam de oleo et balsamo ab aepo consecrata. oleum vero debet esse olive tantum. Forma est ista. Consigno te signo cruci- Confirmo te chrismate salutis. In nomine pa iris etc. licet quidam dicant / signo te chrisma- te sanctificationis.
Ad rationes principales
Ad primum dicendum quod istud sacramentum fuit institutum a christo Mat xix. ubi praeueris legitur manus imposuisse. nec obstat quod nec in euangelio legitur / nec in actibus aplsorum forma vel materia istius sacramenti: quia tam forma quam materia quorumdam quae non sunt de necessitate salutis / occultanda erant in ecclesia primitiva propter il risiones gentilium. Unde Dionvsius in fine ecclesiastice hierarchie se excusat a determinatione factorum sacramentalium.
Ad quartum dicitur quod communiter soli epe possunt hoc sacramentum conferre: sed simpli- ci sacerdoti potest committi. vide casum de cot secra distintione u. manus. cum glos.
Ad quintum dicunt quidam quod sic: quia eps degradatus semper est eps. Nota quare tenetur homo ad confirmatio nem: quia est sacramentum ad foborandum: et ipse se significat robore indigere. nec differt vtrum mulier teneat virum an vir. Item loca unctionis debent ligari panno quousque desiccentur. et postea debet homo esse sub quadam disciplinam per septem dies: propter septisormem grat: amilin. iiilussancti.