Quaestio 4
Quaestio 4
Utrum confessio sacerdoti facienda sit homini necessaria ad salutem
Rationes principales
Quod non: quia ex sola contritione speccatum remititur. ergo non est necessarium postea confiteri. consequentia patet: quia confesso non est necessaria nisi propter dimissionem peccati Antecedens probo: quia gratia et culpa seinuicem non compatiuntur: sed statim ad contritionem peccatorum in funditur gratia. iuxta illud Ee xviii In qua cumque hora inge. pec. etc.
Praeterea de petrus di prima. prope principium. cait. lachryme. et recitat magister dist. xvii. c. iii. Cachrume lauant delictum quod voce pudor est confiteri. ergo confessio non est necessaria. Confirmatur. quia Petrum Mhagda lenam et Paulum legimus fuisse peccatores veniam consequentes: de quorum tamen confessione nullibi scriptum est.
Praeterea confessio facienda est sacerdoti discreto: qui sciat discernere in ter lepram et non sepram: et secundum culpas proportio- nare poenas: sed aliquando contingit quod aliquis sacerdos non scit ita bene discernere inter peccatum et gravitatem peccati pensare / sicut non sacer- dos: et aliquando ipsemet sacerdos est talis qui sciat huiusmodi ex quo videtur quod liceat non sacer- doti confiteri: et quod idem homo possit in casu sibi ipsi imponere poenitentiam: ne sit necessarium re cursum habere ad sacerdotem.
Praeterea si confessio sit necessaria ad salutem: vel est homini imposita de iure divino: vel de iure natu- re non de iure divino: quia illi qui tantum fuerunt sub lege naturae / fuerunt obligati ad confessionem. Probo: quia Adam et Caun reprhen- duntur a deo quod peccatum suum non voluerunt confite- riate vt patet Omentio iii et iiii. Et similiter Iob fuit tempore legis naturae: et tamen ipse confitebatur peccata. Iob xxxi. Si abscondi quasi homo peccatum meum. ergo confessio non est tantum de iure divino. Si dicitur quod est de iure naturae . contra. quicquid est de iure naturae: sequitur dictamen naturalis rationis: eodem modo observatur apud omnes: sed hoc non potest dici de confessione. igitur
Praeterea non est necessaria: nisi quia a deo instituta: sed divina institutio promulgatur Iacobi v. Confitemini alterutrum peccata vestra. vbi non fit mentio de sacerdote. Similiter in stra persuadetur in casu confi teri socio. vbi dicitur sic dist xvii capitulo v Si defu erit sacerdos: proximo vel socio facienda est confessio.
Praeterea si sic: videtur quod liceret confiteri cuilibet sacerdoti meliori. consequentia patet per llud quod dixit magister in iiii dist xvii capitulo v Qui ergo confitetur sacerdoti: omnino meliori quam potest confiteatur. ergo relinquitur iudicio confitentis sibi eligere confessorem.
Item ditition xvii capitulo v Quae rendus est enim sacerdos sapiens et discretus: qui cum potestate simul habeat iudicium. Similiter quilibet sacerdos habet claues: ergo quilibet eorum potest quemlibet hominem absoluere. Et confirma tur. quia quilibet sacerdos potest consecrare corpus christi : quod maius est. igitur.
Ad oppositum. omne quod deus praecepit / est necessarium ad salutem: sed quod sacerdoti fiat confessio / praecepit deus: igitur etc. Maior probatur: quia christus Ioannes xx quando dixit aplis et discipulis suis. Accipitae spiritum sanctum: quorum remiseritis peccata / remittuntur eis dedit potestatem iudicandi de peccatis ergo eo ipso imposuit aliis obedientiam et subiectio nem: quia sine eorum subiectione non poterant ex- aequi suam potestatem: quia cognoscere in iudicam do peccata eorum non possunt: nisi ea per confessionem audirent.
Praeterea confiteri sacer doti est praeceptum sedis apostolice. sicut habetur in decre. dist. xix. sic omnes. Sic omnes sanctiones aplice sedis accipiende sunt: tamquam ipsius divina voce Petri formate.
Responsio
Ad quaestionem dico quod aliquid est necessarium ad salutem dupliciter. vel quia sine illo impossibile est habere salutem: vel quia sic ordinatum / quod non est in libera potestate voluntatis illud contemnere et salutem habere.
Primo modo nullum sacramentum est necessarium ad salutem: quia deus virtutem suam non alligauit sacramentis. et sic non est contritio necessaria nec confessio: sed su ficit sola voluntas dei cum creatura rationabili.
Secundo modo confessio est necessaria ad salutem hoc est confessio est medium ordinatum ad salutem: ita quod non est in potestate hominis isto contepto obtinere salutem. Unde quilibet qui est compos mentis: et potens loqui: et haiens copiam sacerdo tis: si peccauit mortaliter: tenetur confiteri sacerdoti tunc: vel aliis secundum permissionem et ad ordinationem ecclesie.
Responsio ad rationes principales
Ad primam rationem di co quod peccatum sic remittitur / quod si habita opportunitate contemnat confiteri: nec de illo contemptu prius poeniteat: peccata sua dimissa sibi in putantur denuo. Argumentum tamen bene concludit quod confessio non est necaria primo modo.
Ad secundum verum est quod lachrume lauant delictum: quia pudo: et confiteri: tamen non obstante pudore oper consiteri. Et ad confirmationem dico quod multa sunt facta eu non sunt scripta.
Ad tertium dicitur quod scia acquisita non est clavis: sed auentas quam laicus non habet: nec idem super seipsum. nec etiam habens claues ligandi: sicut sacerdotes non habentes materiam subiectam: nec ex ordinatione: nec ex commissio ne.
Ad quartum. quod est duplex confessio. scilicet mentalis deo: et vocalis homini. Prima est de iure naturali: secunda de divino. De prima lodo tur auctoritas de Adam et Caom: et forte similiti de Iob. sed tamen Iob de supabundanti fecit confessionem homini: non sequitur ergo quod hoc fuit de lege naturae: sicut nec multa alia bona qua legitur fecisse.
Ad quintum dicitur quod Iacobus prae supponit institutionem factam a christo Ioannes xi sicut fuit argutum in prima ratione ad opposi- tum De prima ratione quam fecit Anselmus. et Peda ad confitendum socio in defectu sacerdotis: et etiam de venialibus magis est congruitas vel supererogationis quod necessitatis. Ad sextum patebit in sequentibus.