Text List

Prev

How to Cite

Next

Distinctio 8

De eadem resurrectione
1

DE EADEM RESVRRECTIONE. DISTINCTIO OCTAVA. Ed ne quod huiusce quaestionis praetermittatur genus, intelligendum est maxime, an necessario sit humanorum corporum resurrectio futu ra. Inuenti enim multi sunt, qui quasi Platonici itineris orbitam seque rentur, omnem hominis naturam anima constare uoluerunt, quae corpore tanquam instrumento quodam uteretur. Quo constituto consentaneum uideri dicebant, anima sola foelicitatis complexu cumulata, haud hominem naturali foelicitatis appetitione fraudatum iri ex quo satis esse argumenti, humanorum corporum resun rectionem nullo modo futuram. Quibus quidem ita ab Aristotele obuiam est itumut ostenderet animam corpori, ut materiae formam annecti, quod cum ita sit, praedare sciri potest sine hac uita hominem nullo modo beatum fore. ex quo efficitur ut abesse non possit, quin humanorum corporum sit futura resurrectio. Atque etiam cumanima corpori natura annenctatur, quando quidem suapte natura corporis forma dicatur, fateri necesse est, eam contra naturam corpore uacare, quod autem contra naturam est, id etiam nec aeternum esse potest. ergo nec anima aeternum corpore uacat, At cum aeterna dicatur, fieri nullo modo potest, quin in corpus tanquam in thecam, & domum remigret ex quo efficitur ut animarum aeternitas corporum resurrectionem futuram reposcat. Quare hi si in istius modi quaestionibus tacerent, dimidio minus. ingenij egerent, nec in tanta claritate lippirent. Sed maxime in hoc genere uersa, tur, an resurrectio sit in mundi calce futura. In quo sane intelligi debet effectorem rerum deum, ita molitum esse mundum, ut uellet quodam ordine, a sublimioribus, ualentioribusque corporibus inferiora, & crassiora regi. ex quo facile intellectu est inferiorum & concretorum corporum materiei, coeli meatus, uarietatem, & commutationem dominari. At contra naturam fieri diceretur, si mediante coeli motu eadem materia ad id perueniret, quod nullo modo extabesceret. Itaque ob eam causam uo lumus resurrectionis tempus ad mundi finem prorogatum iri, quo coeli comuersio meandi finem nanciscetur. Sed erit tamen negare necesse, praestitutam resurrectionis horam ullo modo sciri posse. Sed dubitari hoc loco potest, an cineribus huma norum corporum, naturalis animae appetendae prodiuitas resideat. Quo in genere mea quidem sententia, intelligendum est, naturali procliuitati agentem naturae respondere quandoquidem haud quaquam natura rerum necessitati desit. At cum cineres nullo naturae agente, rursum animae copulari possint, in promptu esse debet, nullam his naturalem animae appetendae prodiuitatem dari. Quanquam maxi ma oritur apud doctorum hominum studia certatio, num anima in reuiuiscendo idem numero sit susceptura corpus. Multi enim philolophorum qui diu in hac con gitatione syncipita contraxerant, animam quidem corpore uacantem, rursum cor pori annecti uoluerunt. Sed dum annectendi modum exquirebant, teterrime ce ciderunt propterea que animam naturae ortu rursum corpori copulari censebant, Atque ut aliquid etiam noui appingerent, eam non in idem quod exuerant, sed in aliud corpus immigrare censebant, quod modo idem, modo esset specie dissimise. Nam sui dissimillimis tum animam copulari dicebant, cum turpissime extra ratam resurrectionis mensionem uitae stipendia confecerant ob eamque causam ex cessu uitae ex corpore humano in earum pecudum corpora tranfferri, quarum essent, uitam in corporibus imitati. itaque quosdam ob perditam libidinem canum corpora induere quosdam ob latrocinia & fraudes in luporum, aut uulpium corporam migrare. At qui sese a uitijs seuocauissent, ob eamquam rem cum e corpore excessissent, aliquid foelicitatis adipiscerentur, tum his ad sui simillimos regressum patere, ac rursum humano corpori agglutinari censebant. Quod quidem malum plura capi ta, quam Hydra nanciscitur, quorum e multis, unum in animae copulatione alterum in sensus, intelligentiaeque dissidio consistit siquidem animam haud quidem corpori, ut materiae formam, sed ut naui nautam annecti uolebant nec intelligentiam a sensu nisi ex aduentitio distare opinabantur, ut si diceret hominem inter caetera animantia intelligentiae praestantia excellere, proptereaque is ob praeclarum corporis habitum, uim sensilem maiorem nancisceret, quo constituto animam posse dicebant in quaedam pecudum corpora migrare. idque ex commutatione animae humanae in fe rinam naturam accidere. Quorum arida & ieiuna ratio cum satis sit ab Aristotele repulsa, nihil attinet modo ut in eos theologica sica exacuatur. Sed dicendum est potius animas ijsdem numero corporibus, quibus excesserint copulatum iri quan doquidem animae ad ea corpora suapte natura ferantur, quibus animalem uitaminfuderunt. Ex quo praedare Auicenna ait animam quae corpori cuipiam inesse, coeperit, ita naturalem prodiuitatem nancisci, ut illi uni adhaerescens, a caeteris refugiat, in eoque tuendo occupetur. Quocirca omnia membrorum genera exsuscitatum iri dicimus, ut naturae absolutio cumuletur quanquam plaerique ueiut Callicrates, aut Myrmicides pusillorum operum artifices, crines & ungues ut sudorem & lotium ex poculentorum efculentorumque reliquijs gigni uolunt. Atqui cum nihil horum, nec quod sit aliquid tetri habiturum exsuscitatum iri opinentur, pro concesso sumunt, nec unoues quidem aut crines reuicturos. Quo sane loco intelligendum est, quaedam esse in corporibus principis naturae uoluntatis, ut ea quae necessaria ad naturae munia di cuntur quaedam uero esse secundae uoluntatis, ut ea quae ad incolumitatem, & decorum pertinent, quemnadmodum frondes in arborum genere uidemus. Ex quo est causa cur Aristoteles frondem corticis operculum, corticem uero fructum esse ar bitretur, quod non multo secus hominum corporibus accidere dicimus, quibus na tura crines, ungues, barbam, & id genus ad ornatum dedit. Itaque ne quid alterutrius naturae uoluntatis absit, utrunque reuicturum uolumus. Atque etiam praeteriri nullo modo debet, quae nam reuiuiscentium sit futura conditio. Multi enim usque eo graues sunt, ut omne genus hominum aetate florescente reuicturum negent. quando quidem reuiuiscentibus foelicibus nihil deum erepturum dicant, quod ad naturae humanae expletionem pertineat. At cum aetas maxime ad hominis abso lutionem pertineat, afferre se fatendi necessitatem putant senes in adolescentia nullo modo reuicturos. At nobis quidem haud senectus ex canis, & rugis, uel ex corporis conditione, quae aetate exacta languescit, sed ex matura animae sapientia oriri uidetur, quae illi aetati ob diuturnitatem inesse putatur. Ex quo intelligi uolumus in selectorum genere cum aetatis sit defutura infirmitas, ob magnitudinem sapien tiae, senectutis mansuram auctoritatem, omneque genus hominum in intermedia quadam aetatis tempestiuitate exsuscitatum iri, ut pueritiae quae nondum est hu manam absolutionem nacta, & senectuti, quae iam ab extrema naturae expletio ne abest, quod deest addatur. Sed multo intelligendum est magis, an hi qui in selectorum genere numerantur, naturam sint patibilem habituri. In quo nostri conuersis hastis obuij concurrunt siquidem bonus auctor Aureolus quasi habeat, scire quid omnino patibile dicatur, conatur probare id quod in beatorum genere ferendi necessitatem non habet, nullo modo a quapiam patibili forma oriri. At pseudoaquinas Durandus ne id quidem a quapiam adhaerescente forma nasci opinatur. Numen enim diuinum foelicibus affuturum putat, quod qualiscunque aduentitij actionem arceat, quae patiendi necessitatem afferat. Itaque uenit illi in mentem, que quemadmodum patibile uicissim cum tabescibili congruat, ita uicissim inter se congruere quod horum neutrum sit. At cum id quod in beatorum genere non extabescit, nullo modo sit ex quapiam formae adhaesione oriturum, ita ne id quidem, quod patiendi necessitatem non habeat. Atque etiam Henricus Gandensis ne quid de spinarum aculeis remittere uideretur, confirmare uoluit, id quod corpus gloria praeditum ferendi necessitate liberet, eiusmodi esse oportere ut con pus ita tueatur, ne quid interius aut ex aduentitio patibile ferat, nisi quid a deomanarit, idque ex primordiorum aut coeli ui nasciturum negat pptereaque haud quaquam coelum in qualiscunque corporis copulationem ueniat ex quo effici, id quod uult, quiddam supra naturae complexum futurum, quo corpora gloria praedita patiendi necessitate liberentur. In quam sententiam Scotus non tam sibi corrependum putat, ut Henrico adsit, quam ut a diui Thomae ratione desciscat, dum ne gat id quod beatorum genus ferendi necessitate liberet, ex principatu animae, uel ex coeli meatus uacatione oriri quanquam homo affluens & locuples diuus Thomas, ut aqua, eo uberius scatet quo altius effoditur. Nobis uero nihil est negocij in eiusmodi disceptatione contrahendum. Sed nonulli quasi in hanc quaestionem, uelut in suillam, salem indidissent, ne tabesceret, quinti cuiusdam corporis mate riem adhibuerunt, quae humanorum corporum copulationi agglutinaretur, ad primordia in harmoniam quandam temperanda, ex qua principia legitimam animae materiam efficerent. Sed cum uiderent humanum corpus in uita ob primordiorum principatum patiendi necessitate affici, quintum corpus in resurrectione dominaturum esse dixerunt, quo corpus humanum uelut coelum, patibile nullo mo do constaret. Quod quidem non modo ab Areopagitis nostris, sed etiam ratione exploditur cum perspicuum sit, quintum corpus in materia humanorum corporumcoagmentationi nullo modo copulari. At si quispiam diui Thomae sententiam sequatur, facile opinari poterit, perinde corpus imperanti animae gesturum morem, ut anima principi sit obsecutura deo eamquam ob causam cum affirmet nullam in corpore gloria praedito commutationem, contra eam aptitudinem futuram quae ab anima absoluitur, fateri coget, ea corpora patiendi necessitate liberatum iri. Quo loco dicime eorum corporum perspicuitatem nullo modo e quinta quadam natura, sed ex animae gloriae affluentia, nascituram eaque agilitatem habitura, qua in coelo moueantur loco¬

PrevBack to TopNext

On this page

Distinctio 8