Table of Contents
Eighty-Three Different Questions
Quaestio 1 : Utrum anima a se ipsa sit
Quaestio 2 : De libero arbitrio
Quaestio 3 : Utrum Deo auctore sit homo deterior
Quaestio 4 : Quae sit causa ut sit homo deterior
Quaestio 5 : Utrum animal irrationale beatum esse possit
Quaestio 7 : Quae proprie in animante anima dicatur
Quaestio 8 : Utrum per se anima moveatur
Quaestio 9 : Utrum corporis sensibus percipi veritas possit
Quaestio 10 : Utrum corpus a Deo sit
Quaestio 11 : Quare Christus de femina natus sit
Quaestio 12 : Sententia cuiusdam sapientis
Quaestio 13 : Quo documento constet homines bestiis excellere
Quaestio 14 : Non fuisse corpus Domini nostri Iesu Christi fantasma
Quaestio 19 : De Deo et creatura
Quaestio 21 : Utrum Deus mali auctor non sit
Quaestio 22 : Deum non pati necessitatem
Quaestio 23 : De Patre et Filio
Quaestio 24 : Utrum et peccatum et recte factum in libero sit voluntatis arbitrio
Quaestio 25 : De cruce Christi
Quaestio 26 : De differentia peccatorum
Quaestio 28 : Quare Deus mundum facere voluerit
Quaestio 29 : Utrum aliquid sit sursum aut deorsum universo
Quaestio 30 : Utrum omnia in utilitatem hominis creata sint
Quaestio 31 : Sententia Ciceronis, quemadmodum virtutes animi ab illo divisae ac definitae sint
Quaestio 34 : Utrum non aliud amandum sit quam metu carere
Quaestio 35 : Quid amandum sit
Quaestio 36 : De nutrienda caritate
Quaestio 38 : De conformatione animae
Quaestio 40 : Cum animarum natura una sit, unde hominum diversae voluntates?
Quaestio 41 : Cum omnia Deus fecerit, quare non aequaliter fecit?
Quaestio 42 : Quemadmodum Christus et in utero matris fuerit et in caelis
Quaestio 43 : Quare Filius Dei in homine apparuit et Spiritus Sanctus in columba?
Quaestio 44 : Quare tanto post venit Dominus Iesus Christus, et non in principio peccati hominis?
Quaestio 45 : Adversus mathematicos
Quaestio 47 : Utrum aliquando cogitationes nostras videre possimus
Quaestio 49 : Quare filii Israel sacrificabant visibiliter pecorum victimas?
Quaestio 50 : De aequalitate Filii
Quaestio 51 : De homine facto ad imaginem et similitudinem Dei
Quaestio 52 : De eo quod dictum est: Paenitet me hominem fecisse 28
Quaestio 53 : De auro et argento quod Israelitae ab Aegyptiis acceperunt
Quaestio 54 : De eo quod scriptum est: Mihi autem adhaerere Deo bonum est 42
Quaestio 56 : De annis quadraginta sex aedificati templi
Quaestio 57 : De centum quinquaginta tribus piscibus 47
Quaestio 58 : De Ioanne Baptista
Quaestio 59 : De decem virginibus
Quaestio 64 : De muliere Samaritana 151
Quaestio 65 : De resurrectione Lazari 174
Quaestio 68 : De eo quod scriptum est: O homo, tu quis es, qui respondeas Deo?
Quaestio 72 : De temporibus aeternis
Quaestio 73 : De eo quod scriptum est: Et habitu inventus ut homo 350
Quaestio 75 : De hereditate Dei
Quaestio 77 : De timore utrum peccatum sit
Quaestio 78 : De pulchritudine simulacrorum
Quaestio 79 : Quare magi Pharaonis fecerunt quaedam miracula sicut Moyses famulus Dei? 378
Quaestio 80 : Adversus Apollinaristas
Quaestio 36
De nutrienda caritate1. Caritatem voco qua amantur ea quae non sunt prae ipso amante contemnenda, id est, quod aeternum est et quod amare ipsum aeternum potest. Deus igitur et animus cum amantur, caritas proprie dicitur, purgatissima et consummata, si nihil aliud amatur; hanc et dilectionem dici placet. Sed cum Deus magis diligitur quam animus, ut malit homo eius esse quam suus, tunc vere animo summeque consulitur, consequenter et corpori, nobis id non curantibus aliquo appetitu satagente, sed tantum promta et oblata sumentibus. Caritatis autem venenum est spes adipiscendorum aut retinendorum temporalium; nutrimentum eius est imminutio cupiditatis; perfectio nulla cupiditas. Signum provectus eius est imminutio timoris; signum perfectionis eius nullus timor, quia et radix est omnium malorum cupiditas; et consummata dilectio foras mittit timorem. Quisquis igitur eam nutrire vult instet minuendis cupiditatibus. Est autem cupiditas amor adipiscendi aut obtinendi temporalia. Huius minuendae initium est Deum timere, qui solus timeri sine amore non potest. Ad sapientiam enim tenditur, et nihil verius eo quod dictum est: Initium sapientiae timor Domini. Nemo est quippe qui non magis dolorem fugiat quam appetat voluptatem, quando quidem videmus etiam immanissimas bestias a maximis voluptatibus absterreri dolorum metu; quod cum in earum consuetudinem verterit, domitae et mansuetae vocantur. Quapropter quoniam inest homini ratio, quae cum servit cupiditati perversione miserabili, ut homines non timeantur, suggerit latere posse commissa, et ad tegenda occulta peccata astutissimas fallacias comparat, eo fit ut homines quos nondum delectat pulchritudo virtutis, nisi poenis a peccando deterreantur, quae verissime per sanctos et divinos viros praedicantur, et quod celant hominibus Deo celari non posse consentiant, difficilius domentur quam ferae. Ut autem timeatur Deus divina providentia regi universa persuadendum est non tam rationibus, quas qui potest inire, potest iam et pulchritudinem sentire virtutis, quam exemplis vel recentibus, si qua occurrunt, vel de historia, et ea maxime quae ipsa divina providentia procurante sive in Veteri sive in Novo Testamento excellentissimam auctoritatem religionis accepit. Simul autem agendum est et de poenis peccatorum et de praemiis recte factorum.
2. Iam vero cum aliqua non peccandi consuetudo quod onerosum putabatur facile esse persuaserit, incipiat gustari dulcedo pietatis et commendari pulchritudo virtutis, ut caritatis libertas prae servitute timoris emineat. Tunc iam persuadendum est fidelibus praecedentibus regenerationis Sacramentis, quae necesse est plurimum moveant, quid intersit inter duos homines, Veterem et Novum, exteriorem et interiorem, terrenum et caelestem, id est, inter eum qui bona carnalia et temporalia et eum qui spiritalia et aeterna sectatur, monendumque ne peritura beneficia et transeuntia expectentur a Deo, quibus et improbi homines abundare possunt, sed firma et sempiterna, pro quibus accipiendis omnia quae in hoc mundo bona putantur et mala penitus contemnenda sunt. Hic praestantissimum illud et unicum exemplum dominici hominis proponendum est, qui cum se tot miraculis tantam rerum potestatem habere monstraret, et ea sprevit quae magna bona et ea sustinuit quae magna mala imperiti putant. Quos mores et disciplinam ne tanto minus quisquam adgredi audeat, quanto illum magis honorat, et de pollicitationibus atque hortationibus eius et de imitantium multitudine Apostolorum, martyrum, sanctorumque innumerabilium, quam non sint illa desperanda ostendendum est.
3. At ubi fuerint carnalium voluptatum illecebrae superatae, cavendum est ne subrepat atque succedat cupiditas placendi hominibus, aut per aliqua facta mirabilia aut per difficilem continentiam sive patientiam aut per aliquam largitionem aut nomine scientiae vel eloquentiae. In eo genere est et cupiditas honoris. Contra quae omnia proferantur ea quae scripta sunt de laude caritatis et de inanitate iactantiae doceaturque quam sit pudendum eis placere velle quos nolis imitari; aut enim boni non sunt et nihil magnum est a malis laudari, aut boni sunt et eos oportet imitari. Sed qui boni sunt, virtute boni sunt; virtus autem non appetit quod in aliorum hominum potestate est. Qui ergo imitatur bonos nullius hominis appetit laudem, qui malos non dignus est laude. Si autem placere hominibus ideo vis, ut eis prosis ad diligendum Deum, non iam hoc sed aliud cupis. Qui autem placere cupit necessarium adhuc habet timorem, primum ne occulte peccando inter hypocritas a Domino computetur, deinde si bene factis placere appetit, ne hanc mercedem aucupans perdat quod daturus est Deus.
4. Sed devicta ista cupiditate cavenda superbia est. Difficile est enim ut dignetur consociari hominibus qui eis placere iam non desiderat et plenum se virtutis putat. Itaque adhuc necessarius est timor, ne illud etiam quod videtur habere auferatur ab eo, et manibus ac pedibus ligatis mittatur in tenebras exteriores. Quapropter Dei timor non solum inchoat, sed etiam perficit sapientiam, id est, in illo qui summe diligit Deum et proximum tamquam se ipsum. Quae autem in hoc itinere pericula difficultatesque metuendae sint, et quibus remediis uti oporteat, alia quaestio est.
On this page