Table of Contents
Eighty-Three Different Questions
Quaestio 1 : Utrum anima a se ipsa sit
Quaestio 2 : De libero arbitrio
Quaestio 3 : Utrum Deo auctore sit homo deterior
Quaestio 4 : Quae sit causa ut sit homo deterior
Quaestio 5 : Utrum animal irrationale beatum esse possit
Quaestio 7 : Quae proprie in animante anima dicatur
Quaestio 8 : Utrum per se anima moveatur
Quaestio 9 : Utrum corporis sensibus percipi veritas possit
Quaestio 10 : Utrum corpus a Deo sit
Quaestio 11 : Quare Christus de femina natus sit
Quaestio 12 : Sententia cuiusdam sapientis
Quaestio 13 : Quo documento constet homines bestiis excellere
Quaestio 14 : Non fuisse corpus Domini nostri Iesu Christi fantasma
Quaestio 19 : De Deo et creatura
Quaestio 21 : Utrum Deus mali auctor non sit
Quaestio 22 : Deum non pati necessitatem
Quaestio 23 : De Patre et Filio
Quaestio 24 : Utrum et peccatum et recte factum in libero sit voluntatis arbitrio
Quaestio 25 : De cruce Christi
Quaestio 26 : De differentia peccatorum
Quaestio 28 : Quare Deus mundum facere voluerit
Quaestio 29 : Utrum aliquid sit sursum aut deorsum universo
Quaestio 30 : Utrum omnia in utilitatem hominis creata sint
Quaestio 31 : Sententia Ciceronis, quemadmodum virtutes animi ab illo divisae ac definitae sint
Quaestio 34 : Utrum non aliud amandum sit quam metu carere
Quaestio 35 : Quid amandum sit
Quaestio 36 : De nutrienda caritate
Quaestio 38 : De conformatione animae
Quaestio 40 : Cum animarum natura una sit, unde hominum diversae voluntates?
Quaestio 41 : Cum omnia Deus fecerit, quare non aequaliter fecit?
Quaestio 42 : Quemadmodum Christus et in utero matris fuerit et in caelis
Quaestio 43 : Quare Filius Dei in homine apparuit et Spiritus Sanctus in columba?
Quaestio 44 : Quare tanto post venit Dominus Iesus Christus, et non in principio peccati hominis?
Quaestio 45 : Adversus mathematicos
Quaestio 47 : Utrum aliquando cogitationes nostras videre possimus
Quaestio 49 : Quare filii Israel sacrificabant visibiliter pecorum victimas?
Quaestio 50 : De aequalitate Filii
Quaestio 51 : De homine facto ad imaginem et similitudinem Dei
Quaestio 52 : De eo quod dictum est: Paenitet me hominem fecisse 28
Quaestio 53 : De auro et argento quod Israelitae ab Aegyptiis acceperunt
Quaestio 54 : De eo quod scriptum est: Mihi autem adhaerere Deo bonum est 42
Quaestio 56 : De annis quadraginta sex aedificati templi
Quaestio 57 : De centum quinquaginta tribus piscibus 47
Quaestio 58 : De Ioanne Baptista
Quaestio 59 : De decem virginibus
Quaestio 64 : De muliere Samaritana 151
Quaestio 65 : De resurrectione Lazari 174
Quaestio 68 : De eo quod scriptum est: O homo, tu quis es, qui respondeas Deo?
Quaestio 72 : De temporibus aeternis
Quaestio 73 : De eo quod scriptum est: Et habitu inventus ut homo 350
Quaestio 75 : De hereditate Dei
Quaestio 77 : De timore utrum peccatum sit
Quaestio 78 : De pulchritudine simulacrorum
Quaestio 79 : Quare magi Pharaonis fecerunt quaedam miracula sicut Moyses famulus Dei? 378
Quaestio 80 : Adversus Apollinaristas
Quaestio 73
De eo quod scriptum est: Et habitu inventus ut homo 3501. Multis modis habitum dicimus: vel habitum animi, sicuti est cuiuscumque disciplinae perceptio usu roborata atque firmata; vel habitum corporis, secundum quem dicimus alium alio esse succulentiorem et validiorem, quae magis proprie habitudo dici solet; vel habitum eorum quae membris nostris accommodantur extrinsecus, secundum quem dicimus vestitum, calceatum, armatum et si quid eiusmodi est. In quibus omnibus generibus (si quidem nomen hoc ductum est ab illo verbo quod est habere), manifestum est in ea re dici habitum, quae accidit alicui, ita ut eam possit etiam non habere. Nam et doctrina accidit animo, et succus ac robur corpori, et vestis atque arma non dubium est quod accidant membris nostris, ita ut et imperitus possit esse animus, si ei doctrina non accideret, et exile atque languidum corpus sine succo viscerum et robore, et nudus sine veste et inermis sine armis et pede nudo sine calceamentis esse homo possit. Habitus ergo in ea re dicitur, quae nobis ut habeatur accidit. Verumtamen hoc interest, quod quaedam eorum quae accidunt nobis ut habitum faciant, non mutantur a nobis, sed ipsa nos mutant in se, ipsa integra et inconcussa manentia, sicuti sapientia, cum accidit homini non ipsa mutatur, sed hominem mutat, quem de stulto sapientem facit. Quaedam vero sic accidunt, ut et mutent et mutentur, sicuti cibus et ipse amittens speciem suam in corpus nostrum vertitur, et nos refecti cibo ab exilitate atque languore in robur atque valentiam commutamur. Tertium genus est, cum ipsa quae accidunt mutantur ut habitum faciant, et quodammodo formantur ab eis quibus habitum faciunt, sicuti est vestis; nam cum proiecta vel reposita est, non habet eam formam quam sumit cum induitur atque inducitur membris. Ergo induta accipit formam quam non habebat exuta, cum ipsa membra et cum induuntur et cum exuuntur in suo statu maneant. Potest esse etiam quartum genus, cum ea quae accidunt ad faciendum habitum nec ea mutant quibus accidunt, nec ab eis ipsa mutantur, sicut anulus digito, si non nimis subtiliter attendatur. Verumtamen hoc genus aut nullum est, si diligente discutias, aut omnino rarissimum.
2. Cum ergo Apostolus de unigenito Dei Filio loqueretur, quantum pertinet ad divinitatem eius, secundum id quod verissimus Deus est, aequalem esse dixit Patri, quod non ei fuit tamquam rapina, id est, quasi alienum appetere, si semper manens in ea aequalitate nollet hominem indui et hominibus ut homo apparere; sed semet ipsum exinanivit, non formam suam mutans, sed formam servi accipiens, neque conversus et transmutatus in hominem, amissa incommutabili stabilitate, sed tamquam verum hominem suscipiendo ipse susceptor in similitudinem hominum factus non sibi sed eis quibus in homine apparuit et habitu inventus est ut homo, id est, habendo hominem inventus est ut homo. Non enim poterat inveniri ab his, qui cor immundum habebant et Verbum apud Patrem videre non poterant, nisi hoc suscipiendo quod possent videre, et per quod ad illud lumen interius ducerentur. Iste autem habitus non est ex primo genere; non enim manens in se natura hominis naturam Dei commutavit; neque ex secundo, non enim et mutavit homo Deum et mutatus ab illo est; neque ex quarto, non enim sic assumptus est homo, ut neque ipse mutaret Deum nec ab illo mutaretur; sed potius ex tertio: sic enim assumptus est, ut commutaretur in melius, et ab eo formaretur ineffabiliter excellentius atque coniunctius quam vestis ab homine cum induitur. Hoc ergo nomine habitus satis significavit Apostolus, quemadmodum dixerit in similitudinem hominum factus, quia non transfiguratione in hominem, sed habitu factus est, cum indutus est hominem quem sibi uniens quodammodo atque conformans immortalitati aeternitatique sociaret. Sed illum habitum, qui est in perceptione sapientiae et disciplinae, Graeci vocant, hunc autem, secundum quem dicimus vestitum vel armatum, sch`ma potius appellant. Ex quo intellegitur de isto genere habitus locutum Apostolum, quando quidem in graecis exemplaribus scriptum est, quod nos in latinis habitu habemus. Quo nomine oportet intellegi non mutatum esse Verbum susceptione hominis, sicuti nec membra veste induta mutantur, quamquam illa susceptio ineffabiliter susceptum suscipienti copulaverit. Sed quantum verba humana rebus ineffabilibus coaptari possunt, ne mutatus intellegatur Deus humanae fragilitatis assumptor, electum est ut graece et latine habitus diceretur illa susceptio.
On this page