Table of Contents
Eighty-Three Different Questions
Quaestio 1 : Utrum anima a se ipsa sit
Quaestio 2 : De libero arbitrio
Quaestio 3 : Utrum Deo auctore sit homo deterior
Quaestio 4 : Quae sit causa ut sit homo deterior
Quaestio 5 : Utrum animal irrationale beatum esse possit
Quaestio 7 : Quae proprie in animante anima dicatur
Quaestio 8 : Utrum per se anima moveatur
Quaestio 9 : Utrum corporis sensibus percipi veritas possit
Quaestio 10 : Utrum corpus a Deo sit
Quaestio 11 : Quare Christus de femina natus sit
Quaestio 12 : Sententia cuiusdam sapientis
Quaestio 13 : Quo documento constet homines bestiis excellere
Quaestio 14 : Non fuisse corpus Domini nostri Iesu Christi fantasma
Quaestio 19 : De Deo et creatura
Quaestio 21 : Utrum Deus mali auctor non sit
Quaestio 22 : Deum non pati necessitatem
Quaestio 23 : De Patre et Filio
Quaestio 24 : Utrum et peccatum et recte factum in libero sit voluntatis arbitrio
Quaestio 25 : De cruce Christi
Quaestio 26 : De differentia peccatorum
Quaestio 28 : Quare Deus mundum facere voluerit
Quaestio 29 : Utrum aliquid sit sursum aut deorsum universo
Quaestio 30 : Utrum omnia in utilitatem hominis creata sint
Quaestio 31 : Sententia Ciceronis, quemadmodum virtutes animi ab illo divisae ac definitae sint
Quaestio 34 : Utrum non aliud amandum sit quam metu carere
Quaestio 35 : Quid amandum sit
Quaestio 36 : De nutrienda caritate
Quaestio 38 : De conformatione animae
Quaestio 40 : Cum animarum natura una sit, unde hominum diversae voluntates?
Quaestio 41 : Cum omnia Deus fecerit, quare non aequaliter fecit?
Quaestio 42 : Quemadmodum Christus et in utero matris fuerit et in caelis
Quaestio 43 : Quare Filius Dei in homine apparuit et Spiritus Sanctus in columba?
Quaestio 44 : Quare tanto post venit Dominus Iesus Christus, et non in principio peccati hominis?
Quaestio 45 : Adversus mathematicos
Quaestio 47 : Utrum aliquando cogitationes nostras videre possimus
Quaestio 49 : Quare filii Israel sacrificabant visibiliter pecorum victimas?
Quaestio 50 : De aequalitate Filii
Quaestio 51 : De homine facto ad imaginem et similitudinem Dei
Quaestio 52 : De eo quod dictum est: Paenitet me hominem fecisse 28
Quaestio 53 : De auro et argento quod Israelitae ab Aegyptiis acceperunt
Quaestio 54 : De eo quod scriptum est: Mihi autem adhaerere Deo bonum est 42
Quaestio 56 : De annis quadraginta sex aedificati templi
Quaestio 57 : De centum quinquaginta tribus piscibus 47
Quaestio 58 : De Ioanne Baptista
Quaestio 59 : De decem virginibus
Quaestio 64 : De muliere Samaritana 151
Quaestio 65 : De resurrectione Lazari 174
Quaestio 68 : De eo quod scriptum est: O homo, tu quis es, qui respondeas Deo?
Quaestio 72 : De temporibus aeternis
Quaestio 73 : De eo quod scriptum est: Et habitu inventus ut homo 350
Quaestio 75 : De hereditate Dei
Quaestio 77 : De timore utrum peccatum sit
Quaestio 78 : De pulchritudine simulacrorum
Quaestio 79 : Quare magi Pharaonis fecerunt quaedam miracula sicut Moyses famulus Dei? 378
Quaestio 80 : Adversus Apollinaristas
Quaestio 80
Adversus Apollinaristas1. Cum quidem heretici, qui Apollinaristae ex Apollinari quodam auctore suo dicti esse perhibentur, assererent Dominum nostrum Iesum Christum, in quantum homo fieri dignatus est, non habuisse humanam mentem, inhaerentes eis nonnulli et eos studiose audientes delectati sunt quidem ea perversitate, qua ille hominem in Deo minuebat, dicens eum non habuisse mentem, hoc est rationalem animam, qua homo a pecoribus secundum animum differt. Sed cum secum ipsi cogitarent fatendum esse, si ita est, ut unigenitus Dei Filius, Sapientia et Verbum Patris, per quod facta sunt omnia, belluam quamdam cum figura humani corporis suscepisse credatur, displicuerunt sibi, non tamen ad correctionem, ut redirent ad veritatis viam totumque hominem a Sapientia Dei susceptum esse confiterentur, nulla diminutione naturae, sed ampliore usi audacia, ipsam etiam animam totumque vitale hominis alienantes ab eo solam carnem humanam eum suscepisse dixerunt, adhibentes etiam testimonium ex Evangelio, immo illam sententiam non intellegendo perversi confligere audent adversum catholicam veritatem,dicentes scriptum esse: Verbum caro factum est, et habitavit in nobis. Sub his enim verbis ita Verbum carni volunt esse copulatum atque concretum, ut nulla ibi non solum mens, sed nec anima humana intersit.
2. Quibus primo respondendum est ideo sic esse illud in Evangelio positum, quia usque ad visibilem carnem assumptio illa humanae naturae a Domino facta est, atque in tota illa unitate susceptionis principaliter Verbum est, extrema autem atque ultima caro. Volens itaque Evangelista commendare pro nobis deiectionem humilitatis Dei qui sese humiliaverit, et quousque humiliaverit exprimens, Verbum carnemque nominavit, praetermittens animae naturam, quae Verbo est inferior, carne praestantior. Magis enim commendat humilitatem, quia dictum est: Verbum caro factum est, quam si diceretur: Verbum homo factum est. Nam si nimis haec intuentur verba, potest alius non minus perversus ex istis verbis ita calumniari fidei nostrae, ut dicat ipsum Verbum conversum et commutatum esse in carnem et Verbum esse destitisse, quia scriptum est: Verbum caro factum est, sicut caro humana, cum fit cinis, non est caro et cinis, sed ex carne cinis est, et secundum loquendi celebriorem consuetudinem quidquid fit quod non erat, desinit esse quod erat. Nec tamen ita haec verba intellegimus. Sed etiam ipsi nobiscum ita intellegunt, ut manente Verbo quod est, ex eo quod accepit formam servi, non ex eo quod in illam formam aliqua mutatione conversum est, dictum sit: Verbum caro factum est. Deinde si ubicumque caro fuerit nominata et anima tacita, sic intellegendum est ut anima ibi non esse credatur, nec illi habebunt animam de quibus dictum est: Et videbit omnis caro salutare Dei; et illud in Psalmo: Exaudi preces meas; ad te omnis caro veniet; et illud in Evangelio: Sicut dedisti ei potestatem omnis carnis, ut omne quod dedisti ei, non pereat sed habeat vitam aeternam. Unde intellegitur solere homines per nominationem solius carnis significari, ut secundum hanc locutionem etiam illud possit intellegi, ut quod dictum est: Verbum caro factum est, nihil aliud dictum sit nisi: Verbum homo factum est. Sicut enim a parte totum plerumque nominata sola anima homo intellegitur, sicuti est illud: Tot animae descenderunt in Aegyptum, sic rursus a parte totum, etiam nominata sola carne homo intellegitur, sicut sunt ista quae posuimus.
3. Proinde quemadmodum nos huic eorum obiectioni, quam ex Evangelio proponunt, ita respondemus, ut nullus hominum ita desipiat, ut putet nos per haec verba cogi ad credendum et confitendum, quod Mediator Dei et hominum homo Christus Iesus animam humanam non habuit, sic quaero quomodo ipsi respondeant tam manifestis obiectionibus nostris, quibus ostendimus per innumerabiles locos evangelicae Scripturae narratum de illo ab evangelistis, quod in his affectionibus fuerit, quae sine anima esse non possunt. Non enim ea ex me profero, sed quae ipse Dominus tam multa commemorat: Tristis est anima mea usque ad mortem; et: Potestatem habeo ponendi animam meam et iterum sumendi eam; et: Maiorem dilectionem nemo habet, quam ut animam suam ponat pro amicis suis. Quae mihi pervicax contradictor potest dicere figurate a Domino dicta, sicut multa in parabolis eum locutum esse manifestum est. Nam etsi ista non ita sunt, non tamen opus est pugnaciter agere, ubi habemus evangelistarum narrationes, per quas eum et natum de virgine Maria cognovimus, et comprehensum a Iudeis, et flagellatum et crucifixum atque interfectum, et sepultum in monumento, quae omnia sine corpore intellegere facta nemo potest. Nec figurate accipienda quisquam vel dementissimus dixerit, cum dicta sint ab eis qui res gestas, ut meminerant, narraverunt. Sicut ergo ista corpus eum habuisse testantur, sic eum indicant habuisse animam affectiones illae, quae non possunt esse nisi in anima, quas nihilo minus eisdem evangelistis narrantibus legimus. Et miratus est Iesus et iratus et contristatus et exhilaratus et multa alia innumerabilia, sicut etiam illa quae coniuncta officia simul et animae et corporis ostendunt: sicuti sunt quod esurivit, quod dormivit, quod fatigatus ab itinere sedit, et alia huiuscemodi. Non enim possunt dicere etiam in veteribus Libris dictam esse iram Dei et laetitiam et nonnullos huius generis motus, nec ideo tamen esse consequens, ut Deum habuisse animam credendum sit. Dicta sunt enim illa propheticis imaginationibus non narratoria manifestatione. Nam et membra Dei dicta sunt, et manus et pedes et oculi et facies et similia; quemadmodum ista non eum indicant habere corpus, sic nec illa animam. Quemadmodum autem narratum aliquid, ubi nominata sunt manus Christi et caput et cetera, indicant eius corpus, ita etiam quae de animi affectionibus eodem narrationis tenore nominata sunt, indicant eius animam. Stultum est autem credere narranti evangelistae quod manducaverit, et non ei credere quod esurierit. Etsi enim non est consequens, ut omnis qui manducat esuriat; nam et angelum legimus manducasse, sed esurisse non legimus: neque ut omnis qui esurit manducet, si aut officio aliquo se cohibeat, aut desit ei cibus facultasque manducandi, tamen cum utrumque narrat evangelista, utrumque credendum est; quia utrumque sicut rerum gestarum index factum gestumque conscripsit. Sicut autem quia manducavit, sine corpore intellegi non potest, sic quia esurivit, sine anima fieri non potuit.
4. Nec illa nos terret inanis atque inepta calumnia, qua invidiose resistentes aiunt: Ergo sub necessitate positus fuit, si has affectiones animi veras habuit. Facile quippe respondemus: Ergo sub necessitate positus fuit, quia comprehensus, flagellatus, crucifixus et mortuus est, ut tandem sine pertinacia, si volunt, intellegant sic eum passiones animi, hoc est affectiones, voluntate dispensationis, veras tamen, ut placuit, suscepisse, quemadmodum passiones corporis eadem dispensationis voluntate sine ulla necessitate suscepit. Quemadmodum nos non voluntate morimur, sic et non voluntate nascimur; ille autem utrumque voluntate ut oportebat exhibuit, et tamen verissime exhibuit. Sicut ergo necessitatis nomine nec nos nec illos quisquam avellit a fide verissimae passionis, per quam corpus eius ostenditur, sic nos ipso nomine necessitatis nemo deterret a fide verissimae affectionis, per quam eius animam agnoscimus, nec ipsos debet deterrere a consentiendo catholicae fidei, si non eos deterret exitiabilis pudor mutandae, quamvis falsae, diu tamen et cum temeritate defensae sententiae.
On this page