Table of Contents
Eighty-Three Different Questions
Quaestio 1 : Utrum anima a se ipsa sit
Quaestio 2 : De libero arbitrio
Quaestio 3 : Utrum Deo auctore sit homo deterior
Quaestio 4 : Quae sit causa ut sit homo deterior
Quaestio 5 : Utrum animal irrationale beatum esse possit
Quaestio 7 : Quae proprie in animante anima dicatur
Quaestio 8 : Utrum per se anima moveatur
Quaestio 9 : Utrum corporis sensibus percipi veritas possit
Quaestio 10 : Utrum corpus a Deo sit
Quaestio 11 : Quare Christus de femina natus sit
Quaestio 12 : Sententia cuiusdam sapientis
Quaestio 13 : Quo documento constet homines bestiis excellere
Quaestio 14 : Non fuisse corpus Domini nostri Iesu Christi fantasma
Quaestio 19 : De Deo et creatura
Quaestio 21 : Utrum Deus mali auctor non sit
Quaestio 22 : Deum non pati necessitatem
Quaestio 23 : De Patre et Filio
Quaestio 24 : Utrum et peccatum et recte factum in libero sit voluntatis arbitrio
Quaestio 25 : De cruce Christi
Quaestio 26 : De differentia peccatorum
Quaestio 28 : Quare Deus mundum facere voluerit
Quaestio 29 : Utrum aliquid sit sursum aut deorsum universo
Quaestio 30 : Utrum omnia in utilitatem hominis creata sint
Quaestio 31 : Sententia Ciceronis, quemadmodum virtutes animi ab illo divisae ac definitae sint
Quaestio 34 : Utrum non aliud amandum sit quam metu carere
Quaestio 35 : Quid amandum sit
Quaestio 36 : De nutrienda caritate
Quaestio 38 : De conformatione animae
Quaestio 40 : Cum animarum natura una sit, unde hominum diversae voluntates?
Quaestio 41 : Cum omnia Deus fecerit, quare non aequaliter fecit?
Quaestio 42 : Quemadmodum Christus et in utero matris fuerit et in caelis
Quaestio 43 : Quare Filius Dei in homine apparuit et Spiritus Sanctus in columba?
Quaestio 44 : Quare tanto post venit Dominus Iesus Christus, et non in principio peccati hominis?
Quaestio 45 : Adversus mathematicos
Quaestio 47 : Utrum aliquando cogitationes nostras videre possimus
Quaestio 49 : Quare filii Israel sacrificabant visibiliter pecorum victimas?
Quaestio 50 : De aequalitate Filii
Quaestio 51 : De homine facto ad imaginem et similitudinem Dei
Quaestio 52 : De eo quod dictum est: Paenitet me hominem fecisse 28
Quaestio 53 : De auro et argento quod Israelitae ab Aegyptiis acceperunt
Quaestio 54 : De eo quod scriptum est: Mihi autem adhaerere Deo bonum est 42
Quaestio 56 : De annis quadraginta sex aedificati templi
Quaestio 57 : De centum quinquaginta tribus piscibus 47
Quaestio 58 : De Ioanne Baptista
Quaestio 59 : De decem virginibus
Quaestio 64 : De muliere Samaritana 151
Quaestio 65 : De resurrectione Lazari 174
Quaestio 68 : De eo quod scriptum est: O homo, tu quis es, qui respondeas Deo?
Quaestio 72 : De temporibus aeternis
Quaestio 73 : De eo quod scriptum est: Et habitu inventus ut homo 350
Quaestio 75 : De hereditate Dei
Quaestio 77 : De timore utrum peccatum sit
Quaestio 78 : De pulchritudine simulacrorum
Quaestio 79 : Quare magi Pharaonis fecerunt quaedam miracula sicut Moyses famulus Dei? 378
Quaestio 80 : Adversus Apollinaristas
Quaestio 59
De decem virginibus1. Inter parabolas a Domino dictas solet quaerentes multum exercere ista quae de decem virginibus posita est. Et multi quidem hinc multa senserunt quae non sint praeter fidem; sed quomodo partibus eius omnibus conveniat expositio, id elaborandum est. Legi etiam in quadam Scriptura ex earum genere quae apocryphae nominantur quod non sit contra catholicam fidem, sed huic loco mihi minus congruere visum est, consideranti omnes huius similitudinis partes. De qua tamen expositione temere nihil audeo iudicare, ne forte non eius inconvenientia mihi angustias fecerit, sed mea tarditas eius convenientiam non invenerit. Quid autem mihi videatur non absurde hoc loco accipi, quantum potero breviter et diligenter exponam.
2. Interrogatus igitur Dominus noster secreto a discipulis de consummatione saeculi inter multa alia quae locutus est hoc quoque dixit: Tunc simile aestimabitur regnum caelorum decem virginibus, quae acceperunt lampades suas et venerunt obviam sponso. Quinque autem ex eis erant fatuae et quinque prudentes. Sed quinque fatuae acceptis lampadibus suis non sumpserunt oleum secum; prudentes autem acceperunt oleum secum in vasis suis cum lampadibus. Tardante autem sponso, dormierunt omnes. Media autem nocte clamor factus est: Ecce sponsus venit, surgite obviam ei. Tunc surrexerunt illae virgines, et aptaverunt lampades suas. Et dixerunt illae stultae ad sapientes: Date nobis de oleo vestro, quia lampades nostrae extinguuntur. Responderunt autem sapientes dicentes: Ne forte non sufficiat nobis et vobis; ite potius ad vendentes et emite vobis. Et dum eunt emere venit sponsus, et quae paratae erant intraverunt cum eo ad nuptias, et clausa est ianua. Novissime autem veniunt reliquae virgines dicentes: Domine, Domine, aperi nobis. At ille respondens ait: Amen dico vobis, nescio vos. Vigilate ergo, quia nescitis diem neque horam. Decem utique virginum quod quinque admittuntur quinque excluduntur, bonorum et malorum discretionem significat. Quapropter si virginitatis nomen honorabile est, cur receptis exclusisque commune est? Deinde quid sibi vult numerus in utraque parte quinarius? Quid autem significat oleum? Mirum videtur quod sapientes petentibus non communicant, cum et invidere fas non sit eas quae ita perfectae sunt, ut a sponso recipiantur, quo nomine nullo dubitante Dominus Iesus Christus significatur, et misericordes esse oporteat ad praestandum ex eo quod habent, praescribente illa sententia eiusdem Domini dicentis: Omni poscenti te, tribue. Quid est, autem quod possit dando non sufficere utrisque? Haec maxime augent quaestionis difficultatem; quamquam et cetera diligenter considerata, ut omnia in unam rationem concurrant, nihilque in unam partem dicatur quod impediat aliam, magna cautio est adhibenda.
3. Videntur itaque mihi quinque virgines significare quinquepartitam continentiam a carnis illecebris. Continendus est enim animi appetitus a voluptate oculorum, a voluptate aurium, a voluptate olfaciendi, gustandi, tangendi. Sed quia ista continentia partim coram Deo fit, ut illi placeatur in interiore gaudio conscientiae, partim coram hominibus, tantum ut gloria humana capiatur, quinque dicuntur sapientes et quinque stultae, utraeque tamen virgines, quia utraeque continentes, quamvis diverso fomite gaudeant. Lampades autem sunt, quia manibus gestantur, opera quae secundum istam continentiam fiunt. Dictum est autem: Luceant opera vestra coram hominibus. Omnes vero acceperunt lampades suas et venerunt obviam sponso. Intellegendum est ergo Christi nomine censeri de quibus agitur; non enim possunt qui Christiani non sunt sponso Christo venire obviam. Sed quinque fatuae acceptis lampadibus suis, non sumpserunt oleum secum. Multi enim, quamvis de Christi bonitate plurimum sperent gaudium tamen non habent, dum continenter vivunt, nisi in laudibus hominum. Non ergo habent oleum secum. Nam ipsam laetitiam oleo significari arbitror. Propterea unxit te, inquit, Deus, Deus tuus oleo exultationis. Qui autem non propterea gaudet, quia Deo intrinsecus placet, non habet oleum secum. Prudentes autem acceperunt oleum secum in vasis cum lampadibus suis, id est, laetitiam bonorum operum in corde atque conscientia posuerunt. Sic et Apostolus monet: Probet autem se homo, inquit, et tunc in semet ipso habebit gloriam et non in altero. Tardante autem sponso dormierunt omnes, quia ex utroque genere continentium hominum, sive eorum qui coram Deo exultant, sive eorum qui in laudibus hominum adquiescunt, moriuntur hoc intervallo temporis donec sub adventu Domini fiat resurrectio mortuorum. Media autem nocte, id est, nullo sciente aut sperante; quippe cum ipse Dominus dicat: De die autem illa et hora nemo scit, et Apostolus: Dies Domini tamquam fur in nocte ita veniet, ex quo significatur eum penitus latere, cum venerit: Clamor factus est: Ecce sponsus venit, surgite obviam ei. In ictu oculi et in novissima tuba omnes resurgemus. Ergo surrexerunt omnes virgines illae, et aptaverunt lampades suas, id est, rationes reddendas operum suorum. Oportet enim nos exhiberi ante tribunal Christi, ut illic recipiat unusquisque quod gessit in corpore, sive bonum sive malum. Et dixerunt stultae ad sapientes: Date nobis de oleo vestro, quia lampades nostrae extinguuntur. Quorum enim facta aliena laude fulciuntur, eadem subtracta deficiunt; et de consuetudine id semper inquirunt, unde gaudere animus solet. Itaque hominum, qui corda non vident, testimonium volunt habere apud Deum, qui cordis inspector est. Sed quid responderunt sapientes? Ne forte non sufficiat nobis et vobis. Unusquisque enim pro se rationem reddet, nec alieno testimonio quisquam adiuvatur apud Deum, cui secreta cordis apparent; et vix sibi quisque sufficit, ut ei testimonium perhibeat conscientia sua. Quis enim gloriabitur mundum se habere cor ? Inde est quod Apostolus dicit: Mihi minimum est, ut a vobis iudicer aut ab umano die, sed neque me ipsum iudico. Quapropter cum de se ipso quisque aut non omnino aut vix possit veram ferre sententiam, quomodo potest de alio iudicare, cum sciat nemo quid agatur in homine nisi spiritus hominis ? Ite magis ad vendentes et emite vobis. Non consilium dedisse putandae sunt, sed crimen earum ex obliquo commemorasse. Vendunt enim oleum adulatores, qui sive falsa sive ignorata laudando animas in errorem mittunt, et eis vana gaudia tamquam fatuis conciliando aliquam de his mercedem sive ciborum sive pecuniae sive honoris sive alicuius commodi temporalis accipiunt, non intellegentibus quod dictum est: Qui vos felices dicunt, in errorem vos mittunt. Melius est autem obiurgari a iusto quam a peccatore laudari. Emendabit me, inquit, iustus in misericordia et arguet me; oleum autem peccatoris non impinguet caput meum. Ite ergo ad vendentes et emite vobis, id est, videamus nunc, quid vos adiuvant qui vobis laudes vendere consuerunt et vos in errorem inducere, ut non coram Deo, sed ab hominibus gloriam quaereretis. Euntibus autem illis emere venit sponsus, id est, inclinantibus se illis in ea quae foris sunt et solita gaudia requirentibus, quia gaudia interna non noverant, venit ille qui iudicat, et quae paratae erant, id est, quibus bonum coram Deo testimonium conscientia perhibebat, intraverunt cum eo ad nuptias, id est, ubi munda anima puro et perfecto sempiternoque Dei verbo fecundanda copulatur. Et clausa est ianua, id est, receptis illis qui sunt in angelicam vitam immutati. Omnes enim resurgemus, inquit, sed non omnes immutabimur: clausus est aditus ad regnum caelorum. Non enim post iudicium patet precum aut meritorum locus. Novissime autem veniunt reliquae virgines dicentes: Domine, Domine, aperi nobis. Non dictum est quod emerint oleum, et ideo intellegendae sunt nullo iam remanente de alienis laudibus gaudio in angustiis et magnis afflictionibus redire ad implorationem Dei; sed magna est eius severitas post iudicium cuius ante iudicium ineffabilis misericordia praerogata est. Itaque respondens ait: Amen dico vobis quod nescio vos, ex illa scilicet regula, qua non habet ars Dei, hoc est sapientia Dei, ut intrent in gaudium eius qui non coram Deo, sed ut placerent hominibus visi sunt aliquid secundum praecepta eius operari; atque ita concludit: Vigilate ergo, quia nescitis diem neque horam, non modo illius ultimi temporis, quo venturus est sponsus, sed suae quisque dormitionis diem et horam nescit. Quisquis autem paratus est usque ad somnum, id est, usque ad mortem quae omnibus debetur, paratus invenietur etiam, cum illa vox media nocte sonuerit, qua omnes evigilaturi sunt.
4. Quod vero sponso dixit obviam venire virgines, sic intellegendum puto, ut ex ipsis virginibus constet ea quae dicitur sponsa, tamquam si omnibus Christianis in Ecclesiam concurrentibus filii ad matrem concurrere dicantur, cum ex ipsis filiis congregatis constet ea quae dicitur mater. Nunc enim desponsata est Ecclesia, et virgo est ad nuptias perducenda, id est, cum se continet a corruptione saeculari; illo autem tempore nubet, quo universa mortalitate praetereunte immortali coniunctione fetatur. Desponsavi, inquit, vos uni viro virginem castam exhibere Christo. Vos, inquit, virginem, a plurali ad singularem concludens. Ideo et virgines dici possunt et virgo. Cur autem quinque dictae sint, ut mihi videtur, expositum est. Sed videmus nunc in aenigmate, tunc autem facie ad faciem; et nunc ex parte, tunc autem ex toto. Ipsum autem in aenigmate et ex parte nunc in Scripturis aliquid cernere, quod tamen sit secundum catholicam fidem ex illo pignore contingit, quod accepit virgo Ecclesia humili adventu sponsi sui, cui illo ultimo adventu, cum veniet in claritate, nuptura est, cum iam facie ad faciem contuebitur. Dedit enim nobis pignus Spiritum Sanctum, sicut dicit Apostolus. Et ideo ista expositio nihil certum intuetur, nisi ut secundum fidem sit, neque aliis praeiudicat, quae nihilo minus secundum fidem esse potuerint.
On this page