Table of Contents
Eighty-Three Different Questions
Quaestio 1 : Utrum anima a se ipsa sit
Quaestio 2 : De libero arbitrio
Quaestio 3 : Utrum Deo auctore sit homo deterior
Quaestio 4 : Quae sit causa ut sit homo deterior
Quaestio 5 : Utrum animal irrationale beatum esse possit
Quaestio 7 : Quae proprie in animante anima dicatur
Quaestio 8 : Utrum per se anima moveatur
Quaestio 9 : Utrum corporis sensibus percipi veritas possit
Quaestio 10 : Utrum corpus a Deo sit
Quaestio 11 : Quare Christus de femina natus sit
Quaestio 12 : Sententia cuiusdam sapientis
Quaestio 13 : Quo documento constet homines bestiis excellere
Quaestio 14 : Non fuisse corpus Domini nostri Iesu Christi fantasma
Quaestio 19 : De Deo et creatura
Quaestio 21 : Utrum Deus mali auctor non sit
Quaestio 22 : Deum non pati necessitatem
Quaestio 23 : De Patre et Filio
Quaestio 24 : Utrum et peccatum et recte factum in libero sit voluntatis arbitrio
Quaestio 25 : De cruce Christi
Quaestio 26 : De differentia peccatorum
Quaestio 28 : Quare Deus mundum facere voluerit
Quaestio 29 : Utrum aliquid sit sursum aut deorsum universo
Quaestio 30 : Utrum omnia in utilitatem hominis creata sint
Quaestio 31 : Sententia Ciceronis, quemadmodum virtutes animi ab illo divisae ac definitae sint
Quaestio 34 : Utrum non aliud amandum sit quam metu carere
Quaestio 35 : Quid amandum sit
Quaestio 36 : De nutrienda caritate
Quaestio 38 : De conformatione animae
Quaestio 40 : Cum animarum natura una sit, unde hominum diversae voluntates?
Quaestio 41 : Cum omnia Deus fecerit, quare non aequaliter fecit?
Quaestio 42 : Quemadmodum Christus et in utero matris fuerit et in caelis
Quaestio 43 : Quare Filius Dei in homine apparuit et Spiritus Sanctus in columba?
Quaestio 44 : Quare tanto post venit Dominus Iesus Christus, et non in principio peccati hominis?
Quaestio 45 : Adversus mathematicos
Quaestio 47 : Utrum aliquando cogitationes nostras videre possimus
Quaestio 49 : Quare filii Israel sacrificabant visibiliter pecorum victimas?
Quaestio 50 : De aequalitate Filii
Quaestio 51 : De homine facto ad imaginem et similitudinem Dei
Quaestio 52 : De eo quod dictum est: Paenitet me hominem fecisse 28
Quaestio 53 : De auro et argento quod Israelitae ab Aegyptiis acceperunt
Quaestio 54 : De eo quod scriptum est: Mihi autem adhaerere Deo bonum est 42
Quaestio 56 : De annis quadraginta sex aedificati templi
Quaestio 57 : De centum quinquaginta tribus piscibus 47
Quaestio 58 : De Ioanne Baptista
Quaestio 59 : De decem virginibus
Quaestio 64 : De muliere Samaritana 151
Quaestio 65 : De resurrectione Lazari 174
Quaestio 68 : De eo quod scriptum est: O homo, tu quis es, qui respondeas Deo?
Quaestio 72 : De temporibus aeternis
Quaestio 73 : De eo quod scriptum est: Et habitu inventus ut homo 350
Quaestio 75 : De hereditate Dei
Quaestio 77 : De timore utrum peccatum sit
Quaestio 78 : De pulchritudine simulacrorum
Quaestio 79 : Quare magi Pharaonis fecerunt quaedam miracula sicut Moyses famulus Dei? 378
Quaestio 80 : Adversus Apollinaristas
Quaestio 75
De hereditate Dei1. Sicut Apostolus ad Hebreos dicit: Testamentum testatoris morte firmatur; propterea mortuo pro nobis Christo Novum Testamentum firmatum esse asserit, cuius similitudo Vetus Testamentum erat, in quo mors testatoris per victimam praefigurabatur. Si ergo quaeratur, quomodo simus secundum verba eiusdem Apostoli coheredes Christi et filii atque heredes Dei, cum etiam hereditas morte decessoris firma teneatur, nec ullo alio modo hereditas possit intellegi: respondetur, ipso quidem mortuo factos nos esse heredes, quoniam filii etiam eius dicti sumus: Non ieiunant, inquit, filii sponsi, quamdiu cum illis est sponsus. Heredes ergo eius dicimur, quia reliquit nobis pacis ecclesiasticae possessionem per fidem temporalis dispensationis, quam in hac vita possidemus, quod testatus est dicens: Pacem meam do vobis, pacem relinquo vobis. Coheredes autem eius efficiemur, cum in fine saeculi absorbebitur mors in victoriam. Tunc enim similes ei erimus quoniam videbimus eum sicuti est. Quam hereditatem non eius Patris morte adipiscimur, qui mori non potest, quando quidem ipse fit hereditas nostra, secundum illud quod scriptum est: Dominus pars hereditatis meae, sed quoniam cum vocati sumus adhuc parvuli et ad spiritalia contemplanda minus idonei, usque ad humillimas nostras cogitationes se divina misericordia porrexit, ut quomodocumque cernere niteremur quod non evidenter atque perspicue cernebamus, idipsum moritur quod in aenigmate cernebamus, cum facie ad faciem cernere coeperimus. Convenienter enim dicitur moriturum esse quod auferetur: Cum autem venerit quod perfectum est, auferetur quod ex parte est. Ita nobis quodammodo moritur Pater in aenigmate, et idem ipse fit hereditas, cum facie ad faciem videtur, non quia ipse moritur, sed imperfecta in eum nostra visio perfecta visione perimitur; et tamen nisi illa prior nos nutriret, ad aliam plenissimam et evidentissimam non efficeremur idonei.
2. Quod si etiam de Domino Iesu Christo non secundum Verbum in principio Deum apud Deum, sed secundum puerum qui proficiebat aetate ac sapientia, pius intellectus admittit, propria illa susceptione servata, quae communis ei cum ceteris hominibus non est, cuius tamquam morte possideat hereditatem, manifestum est. Non enim nos coheredes eius esse possumus, nisi et ipse heres sit. Si autem hoc pietas non admittit, ut primo ex parte videret homo Dominicus, deinde ex toto quamquam in sapientia proficere dictus sit, in corpore suo intellegatur heres, id est, in Ecclesia, cuius coheredes sumus, quemadmodum filii eius matris dicimur, quamvis ex nobis constet.
3. Sed rursum quaeri potest, cuius morte facti simus etiam nos hereditas Dei, secundum illud: Dabo tibi Gentes hereditatem tuam, nisi forte huius mundi, quo prius tamquam dominante tenebamur. Post autem, cum dicimus: Mihi mundus crucifixus est, et ego mundo, possidet nos Christus, mortuo illo qui nos possidebat; cum ei renuntiamus, morimur illi et ipse nobis.
On this page