Table of Contents
Eighty-Three Different Questions
Quaestio 1 : Utrum anima a se ipsa sit
Quaestio 2 : De libero arbitrio
Quaestio 3 : Utrum Deo auctore sit homo deterior
Quaestio 4 : Quae sit causa ut sit homo deterior
Quaestio 5 : Utrum animal irrationale beatum esse possit
Quaestio 7 : Quae proprie in animante anima dicatur
Quaestio 8 : Utrum per se anima moveatur
Quaestio 9 : Utrum corporis sensibus percipi veritas possit
Quaestio 10 : Utrum corpus a Deo sit
Quaestio 11 : Quare Christus de femina natus sit
Quaestio 12 : Sententia cuiusdam sapientis
Quaestio 13 : Quo documento constet homines bestiis excellere
Quaestio 14 : Non fuisse corpus Domini nostri Iesu Christi fantasma
Quaestio 19 : De Deo et creatura
Quaestio 21 : Utrum Deus mali auctor non sit
Quaestio 22 : Deum non pati necessitatem
Quaestio 23 : De Patre et Filio
Quaestio 24 : Utrum et peccatum et recte factum in libero sit voluntatis arbitrio
Quaestio 25 : De cruce Christi
Quaestio 26 : De differentia peccatorum
Quaestio 28 : Quare Deus mundum facere voluerit
Quaestio 29 : Utrum aliquid sit sursum aut deorsum universo
Quaestio 30 : Utrum omnia in utilitatem hominis creata sint
Quaestio 31 : Sententia Ciceronis, quemadmodum virtutes animi ab illo divisae ac definitae sint
Quaestio 34 : Utrum non aliud amandum sit quam metu carere
Quaestio 35 : Quid amandum sit
Quaestio 36 : De nutrienda caritate
Quaestio 38 : De conformatione animae
Quaestio 40 : Cum animarum natura una sit, unde hominum diversae voluntates?
Quaestio 41 : Cum omnia Deus fecerit, quare non aequaliter fecit?
Quaestio 42 : Quemadmodum Christus et in utero matris fuerit et in caelis
Quaestio 43 : Quare Filius Dei in homine apparuit et Spiritus Sanctus in columba?
Quaestio 44 : Quare tanto post venit Dominus Iesus Christus, et non in principio peccati hominis?
Quaestio 45 : Adversus mathematicos
Quaestio 47 : Utrum aliquando cogitationes nostras videre possimus
Quaestio 49 : Quare filii Israel sacrificabant visibiliter pecorum victimas?
Quaestio 50 : De aequalitate Filii
Quaestio 51 : De homine facto ad imaginem et similitudinem Dei
Quaestio 52 : De eo quod dictum est: Paenitet me hominem fecisse 28
Quaestio 53 : De auro et argento quod Israelitae ab Aegyptiis acceperunt
Quaestio 54 : De eo quod scriptum est: Mihi autem adhaerere Deo bonum est 42
Quaestio 56 : De annis quadraginta sex aedificati templi
Quaestio 57 : De centum quinquaginta tribus piscibus 47
Quaestio 58 : De Ioanne Baptista
Quaestio 59 : De decem virginibus
Quaestio 64 : De muliere Samaritana 151
Quaestio 65 : De resurrectione Lazari 174
Quaestio 68 : De eo quod scriptum est: O homo, tu quis es, qui respondeas Deo?
Quaestio 72 : De temporibus aeternis
Quaestio 73 : De eo quod scriptum est: Et habitu inventus ut homo 350
Quaestio 75 : De hereditate Dei
Quaestio 77 : De timore utrum peccatum sit
Quaestio 78 : De pulchritudine simulacrorum
Quaestio 79 : Quare magi Pharaonis fecerunt quaedam miracula sicut Moyses famulus Dei? 378
Quaestio 80 : Adversus Apollinaristas
Quaestio 62
Ad id quod scriptum est in Evangelio: Quod baptizabat Iesus plures quam Ioannes, quamvis ipse non baptizaret sed discipuli eius 139Quaeritur utrum qui baptizati sunt illo tempore, quo scriptum est Dominum per discipulos suos baptizasse plures quam Iohannes, acceperint Spiritum Sanctum; alio enim loco Evangelii sic dicitur: Spiritus enim nondum erat datus, quia Iesus nondum erat clarificatus. Et facillime quidem ita respondetur, quod Dominus Iesus, qui etiam mortuos suscitabat, poterat neminem illorum mori sinere, donec post eius clarificationem, id est, resurrectionem a mortuis et ascensionem in caelum, acciperent Spiritum Sanctum. Sed occurrit animo latro ille, cui dictum est: Amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso, qui nec ipsum baptismum acceperat. Quamquam Cornelius et qui cum eo ex Gentibus crediderant Spiritum Sanctum etiam priusquam baptizarentur acceperint; non tamen video quomodo et ille latro sine Spiritu Sancto dicere potuerit: Domine, memento mei, cum veneris in regnum tuum; nemo enim dicit Dominus Iesus, ait Apostolus, nisi in Spiritu Sancto. Cuius fidei fructum Dominus ipse monstravit dicens: Amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso. Quomodo ergo ineffabili potestate dominantis Dei atque iustitia deputatum est etiam baptismum credenti latroni, et pro accepto habitum in animo libero quod in corpore crucifixo accipi non poterat, sic etiam Spiritus Sanctus latenter dabatur ante Domini clarificationem; post manifestationem autem divinitatis eius manifestius datus est. Et hoc dictum est: Spiritus autem nondum erat datus, id est, nondum sic apparuerat, ut omnes eum datum esse faterentur, sicut etiam Dominus nondum erat clarificatus inter homines, sed tamen clarificatio eius aeterna numquam esse destitit, sicut et adventus eius ea ipsa dicitur demonstratio in carne mortali, nam illuc venit ubi erat, quia in sua propria venit, et in hoc mundo erat, et mundus per eum factus est. Sicut ergo Domini adventus intellegitur demonstratio corporalis, et tamen ante hanc demonstrationem ipse in omnibus prophetis sanctis tamquam Dei Verbum et Dei Sapientia locutus est, sic et adventus Spiritus Sancti demonstratio Spiritus Sancti est ipsis etiam oculis carneis, quando visus est ignis divisus super eos et coeperunt linguis loqui. Nam si non erat in hominibus Spiritus Sanctus ante Domini visibilem clarificationem, quomodo potuit dicere David: Et Spiritum Sanctum tuum ne auferas a me; aut quomodo impleta est Elisabeth et Zacharias vir eius ut prophetarent, et Anna et Simeon, de quibus omnibus scriptum est quod impleti Spiritu Sancto illa quae in Evangelio legimus dixerint? Ut autem quaedam latenter, quaedam vero per visibilem creaturam visibiliter Deus operetur, pertinet ad gubernationem providentiae, qua omnes divinae actiones locorum temporumque ordines distinctione pulcherrima peraguntur, cum ipsa divinitas nec teneatur nec migret locis, nec tendatur varieturve temporibus. Quomodo autem ipse Dominus secum habebat utique Spiritum Sanctum in ipso homine quem gerebat, quando ut baptizaretur venit ad Iohannem, et tamen, posteaquam baptizatus est, descendere in eum columbae specie Spiritus Sanctus visus est, sic intellegendum est ante manifestum et visibilem adventum Spiritus Sancti quoscumque sanctos eum latenter habere potuisse. Ita sane hoc diximus, ut intellegamus etiam ipsa visibili demonstratione Spiritus Sancti, qui adventus eius dicitur, ineffabili vel etiam incogitabili modo largius in hominum corda plenitudinem eius infusam.
On this page