Table of Contents
Eighty-Three Different Questions
Quaestio 1 : Utrum anima a se ipsa sit
Quaestio 2 : De libero arbitrio
Quaestio 3 : Utrum Deo auctore sit homo deterior
Quaestio 4 : Quae sit causa ut sit homo deterior
Quaestio 5 : Utrum animal irrationale beatum esse possit
Quaestio 7 : Quae proprie in animante anima dicatur
Quaestio 8 : Utrum per se anima moveatur
Quaestio 9 : Utrum corporis sensibus percipi veritas possit
Quaestio 10 : Utrum corpus a Deo sit
Quaestio 11 : Quare Christus de femina natus sit
Quaestio 12 : Sententia cuiusdam sapientis
Quaestio 13 : Quo documento constet homines bestiis excellere
Quaestio 14 : Non fuisse corpus Domini nostri Iesu Christi fantasma
Quaestio 19 : De Deo et creatura
Quaestio 21 : Utrum Deus mali auctor non sit
Quaestio 22 : Deum non pati necessitatem
Quaestio 23 : De Patre et Filio
Quaestio 24 : Utrum et peccatum et recte factum in libero sit voluntatis arbitrio
Quaestio 25 : De cruce Christi
Quaestio 26 : De differentia peccatorum
Quaestio 28 : Quare Deus mundum facere voluerit
Quaestio 29 : Utrum aliquid sit sursum aut deorsum universo
Quaestio 30 : Utrum omnia in utilitatem hominis creata sint
Quaestio 31 : Sententia Ciceronis, quemadmodum virtutes animi ab illo divisae ac definitae sint
Quaestio 34 : Utrum non aliud amandum sit quam metu carere
Quaestio 35 : Quid amandum sit
Quaestio 36 : De nutrienda caritate
Quaestio 38 : De conformatione animae
Quaestio 40 : Cum animarum natura una sit, unde hominum diversae voluntates?
Quaestio 41 : Cum omnia Deus fecerit, quare non aequaliter fecit?
Quaestio 42 : Quemadmodum Christus et in utero matris fuerit et in caelis
Quaestio 43 : Quare Filius Dei in homine apparuit et Spiritus Sanctus in columba?
Quaestio 44 : Quare tanto post venit Dominus Iesus Christus, et non in principio peccati hominis?
Quaestio 45 : Adversus mathematicos
Quaestio 47 : Utrum aliquando cogitationes nostras videre possimus
Quaestio 49 : Quare filii Israel sacrificabant visibiliter pecorum victimas?
Quaestio 50 : De aequalitate Filii
Quaestio 51 : De homine facto ad imaginem et similitudinem Dei
Quaestio 52 : De eo quod dictum est: Paenitet me hominem fecisse 28
Quaestio 53 : De auro et argento quod Israelitae ab Aegyptiis acceperunt
Quaestio 54 : De eo quod scriptum est: Mihi autem adhaerere Deo bonum est 42
Quaestio 56 : De annis quadraginta sex aedificati templi
Quaestio 57 : De centum quinquaginta tribus piscibus 47
Quaestio 58 : De Ioanne Baptista
Quaestio 59 : De decem virginibus
Quaestio 64 : De muliere Samaritana 151
Quaestio 65 : De resurrectione Lazari 174
Quaestio 68 : De eo quod scriptum est: O homo, tu quis es, qui respondeas Deo?
Quaestio 72 : De temporibus aeternis
Quaestio 73 : De eo quod scriptum est: Et habitu inventus ut homo 350
Quaestio 75 : De hereditate Dei
Quaestio 77 : De timore utrum peccatum sit
Quaestio 78 : De pulchritudine simulacrorum
Quaestio 79 : Quare magi Pharaonis fecerunt quaedam miracula sicut Moyses famulus Dei? 378
Quaestio 80 : Adversus Apollinaristas
Quaestio 81
De Quadragesima et Quinquagesima1. Omnis sapientiae disciplina, quae ad homines erudiendos pertinet, est Creatorem creaturamque dignoscere, et illum colere dominantem istam subiectam fateri. Est autem creator Deus, ex quo omnia per quem omnia in quo omnia, et ideo Trinitas, Pater et Filius et Spiritus Sanctus. Creatura vero partim est invisibilis sicut anima, partim visibilis sicut corpus. Invisibili ternarius numerus tribuitur, quare diligere Deum tripliciter iubemur, ex toto corde, ex tota anima, ex tota mente, corpori quaternarius propter evidentissimam naturam eius id est, calidam et frigidam, humidam et siccam, universae ergo creaturae septenarius. Quapropter omnis disciplina dignoscens et discernens Creatorem atque creaturam denario numero insinuatur. Quae disciplina, quamdiu corporeis motibus temporaliter significatur, credendo constat, et rerum gestarum venientium atque transeuntium auctoritate quasi lacte parvulos nutrit, ut idoneos faciat contemplationi, quae non venit et transit sed semper manet. In qua quisque, narratis sibi rebus divinitus temporaliter pro salute hominum gestis sive gerendis quae adhuc futura praedicantur, si permanserit in fide et promissa speraverit et quae divina auctoritas praecipit infatigabili caritate implere curaverit, recte aget vitam huius necessitatis et temporis, quae numero quadragenario commendatur. Quoniam denarius numerus, qui totam insinuat disciplinam, quater ductus, id est, numero qui corpori tribuitur multiplicatus, quia per motus corporales administratio geritur, quam dictum est fide constare, quadragenarium numerum conficit. Ita impetrat etiam stabilem et nullius temporis indigentem sapientiam, quae denario numero commendatur, ut ad quadraginta addantur decem, quia et partes aequales quadragenarii numeri simul ductae ad quinquaginta perveniunt. Partes autem aequales habet quadragenarius numerus, primo quadraginta in singulis, deinde viginti in binis, decem in quaternis, octo in quinis, quinque in octonis, quattuor in denis, duas in vicenis. Unum ergo et duo et quattuor et quinque et octo et decem et viginti simul ducta efficiunt quinquaginta. Quapropter sicut quadragenarius numerus aequalibus suis partibus computatis parit amplius denarium et fit quinquagenarius, sic tempus fidei rerum pro nostra salute gestarum et gerendarum cum aequitate vitae actum impetrat intellectum stabilis sapientiae, ut non solum credendo, sed etiam intellegendo disciplina firmetur.
2. Et ideo ea quae nunc est Ecclesia, quamvis filii Dei simus ante tamen quam appareat quid erimus, in laboribus et afflictionibus agit, et in ea iustus ex fide vivit. Nisi enim credideritis, inquit, non intellegetis. Et hoc est tempus quo ingemiscimus et dolemus expectantes redemptionem corporis nostri, quod quadragesima celebratur. Scimus autem quoniam cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est: cum additur denarius quadragenario, ut non solum credere quae pertinent ad fidem, sed etiam perspicuam veritatem intellegere mereamur. Talis Ecclesia, in qua nullus erit moeror, nulla permixtio malorum hominum, nulla iniquitas, sed laetitia et pax et gaudium, quinquagesimae celebratione praefiguratur. Propterea posteaquam Dominus noster resurrexit a mortuis, quadraginta diebus peractis cum discipulis suis, eadem ipsa scilicet per hunc numerum insinuata temporali dispensatione quae ad fidem pertinet, ascendit in caelum, et decem aliis diebus peractis misit Spiritum Sanctum id est, ut non ad humana et temporalia, sed ad divina atque aeterna contuenda quodam amoris et caritatis spiramento et incendio quadragenario denarius adderetur. Et ideo iam hoc totum, id est, quinquagenarius dierum numerus, laetitiae celebratione signandus est.
3. Haec autem duo tempora, id est, unum laboris et sollicitudinis, alterum gaudii et securitatis, etiam retibus missis in mare Dominus noster significat. Nam ante passionem de reticulo dicitur misso in mare, quia tantum piscium ceperunt, ut vix ad litus trahendo perducerent et retia rumperentur. Non enim missa sunt in dexteram partem, habet enim multos malos Ecclesia huius temporis, neque in sinistram, habet enim etiam bonos, sed passim, ut permixtionem bonorum malorumque significet. Quod autem rupta sunt retia, caritate violata multas haereses exiisse significat. Post resurrectionem vero, cum vellet Ecclesiam futuri temporis praemonstrare, ubi omnes perfecti atque sancti futuri sunt, iussit mitti retia in dexteram partem, et capti sunt ingentes pisces centum quinquaginta tres, mirantibus discipulis quod, cum tam magni essent, retia non sunt disrupta. Horum magnitudo magnitudinem sapientiae iustitiaeque significat, numerus vero ipsam disciplinam et temporali dispensatione et aeterna regeneratione perfectam, quam diximus quinquagenario numero commendari. Quia enim non opus erit tunc corporalibus adiumentis, et animo continebitur fides atque sapientia, quia animo ternarium numerum tributum diximus, quinquaginta ducimus ter, et fiunt centum quinquaginta. Cui numero Trinitas additur, quia omnis ista perfectio in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti consecrata est; ita fiunt centum quinquaginta tres, qui numerus piscium ad dexteram partem captorum invenitur.
On this page