Table of Contents
Eighty-Three Different Questions
Quaestio 1 : Utrum anima a se ipsa sit
Quaestio 2 : De libero arbitrio
Quaestio 3 : Utrum Deo auctore sit homo deterior
Quaestio 4 : Quae sit causa ut sit homo deterior
Quaestio 5 : Utrum animal irrationale beatum esse possit
Quaestio 7 : Quae proprie in animante anima dicatur
Quaestio 8 : Utrum per se anima moveatur
Quaestio 9 : Utrum corporis sensibus percipi veritas possit
Quaestio 10 : Utrum corpus a Deo sit
Quaestio 11 : Quare Christus de femina natus sit
Quaestio 12 : Sententia cuiusdam sapientis
Quaestio 13 : Quo documento constet homines bestiis excellere
Quaestio 14 : Non fuisse corpus Domini nostri Iesu Christi fantasma
Quaestio 19 : De Deo et creatura
Quaestio 21 : Utrum Deus mali auctor non sit
Quaestio 22 : Deum non pati necessitatem
Quaestio 23 : De Patre et Filio
Quaestio 24 : Utrum et peccatum et recte factum in libero sit voluntatis arbitrio
Quaestio 25 : De cruce Christi
Quaestio 26 : De differentia peccatorum
Quaestio 28 : Quare Deus mundum facere voluerit
Quaestio 29 : Utrum aliquid sit sursum aut deorsum universo
Quaestio 30 : Utrum omnia in utilitatem hominis creata sint
Quaestio 31 : Sententia Ciceronis, quemadmodum virtutes animi ab illo divisae ac definitae sint
Quaestio 34 : Utrum non aliud amandum sit quam metu carere
Quaestio 35 : Quid amandum sit
Quaestio 36 : De nutrienda caritate
Quaestio 38 : De conformatione animae
Quaestio 40 : Cum animarum natura una sit, unde hominum diversae voluntates?
Quaestio 41 : Cum omnia Deus fecerit, quare non aequaliter fecit?
Quaestio 42 : Quemadmodum Christus et in utero matris fuerit et in caelis
Quaestio 43 : Quare Filius Dei in homine apparuit et Spiritus Sanctus in columba?
Quaestio 44 : Quare tanto post venit Dominus Iesus Christus, et non in principio peccati hominis?
Quaestio 45 : Adversus mathematicos
Quaestio 47 : Utrum aliquando cogitationes nostras videre possimus
Quaestio 49 : Quare filii Israel sacrificabant visibiliter pecorum victimas?
Quaestio 50 : De aequalitate Filii
Quaestio 51 : De homine facto ad imaginem et similitudinem Dei
Quaestio 52 : De eo quod dictum est: Paenitet me hominem fecisse 28
Quaestio 53 : De auro et argento quod Israelitae ab Aegyptiis acceperunt
Quaestio 54 : De eo quod scriptum est: Mihi autem adhaerere Deo bonum est 42
Quaestio 56 : De annis quadraginta sex aedificati templi
Quaestio 57 : De centum quinquaginta tribus piscibus 47
Quaestio 58 : De Ioanne Baptista
Quaestio 59 : De decem virginibus
Quaestio 64 : De muliere Samaritana 151
Quaestio 65 : De resurrectione Lazari 174
Quaestio 68 : De eo quod scriptum est: O homo, tu quis es, qui respondeas Deo?
Quaestio 72 : De temporibus aeternis
Quaestio 73 : De eo quod scriptum est: Et habitu inventus ut homo 350
Quaestio 75 : De hereditate Dei
Quaestio 77 : De timore utrum peccatum sit
Quaestio 78 : De pulchritudine simulacrorum
Quaestio 79 : Quare magi Pharaonis fecerunt quaedam miracula sicut Moyses famulus Dei? 378
Quaestio 80 : Adversus Apollinaristas
Quaestio 71
De eo quod scriptum est: Invicem onera vestra portate, et sic adimplebitis legem Christi 3381. Quia Veteris Testamenti custodia timorem habebat, non potuit apertius significari Novi Testamenti donum esse caritatem quam hoc loco, ubi Apostolus dicit: Invicem onera vestra portate, et sic adimplebitis legem Christi. Hanc enim legem Christi dicere intellegitur, qua ipse Dominus praecepit ut nos invicem diligamus, tantum in ea sententia praecepti pondus constituens ut diceret: In hoc cognoscetur quoniam discipuli mei estis, si vos invicem diligatis. Huius autem dilectionis officium est invicem onera nostra portare. Sed hoc officium, quod non est sempiternum perducet sane ad beatitudinem sempiternam, in qua nulla erunt onera nostra, quae invicem portare iubeamur. Nunc vero cum in hac vita, id est, in hac via sumus, invicem onera nostra portemus, ut ad eam vitam quae caret omni onere pervenire possimus. Sicut enim de cervis nonnulli talium cognitionum studiosi scripserunt, cum fretum ad insulam transeunt pascuorum gratia, sic se ordinant, ut onera capitum suorum quae gestant in cornibus super invicem portent, ita ut posterior super anteriorem cervice proiecta caput collocet. Et quia necesse est unum esse qui ceteros praecedens non ante se habeat cui caput inclinet, vicibus dicuntur id agere, ut lassatus sui capitis onere ille qui praecedit post omnes redeat, et ei succedat cuius ferebat caput, cum ipse praeiret. Ita invicem onera sua portantes fretum transeunt, donec veniant ad terrae stabilitatem. Istam cervorum naturam fortasse intenderat Salomon cum ait: Cervus amicitiae et pullus gratiarum tuarum colloquantur tecum. Nihil enim sic probat amicum quemadmodum oneris amici portatio.
2. Nec tamen invicem portaremus onera nostra, si unum tempus esset infirmitatis amborum, qui onera sua sustinent, aut unum infirmitatis genus. Sed diversa tempora et diversa genera infirmitatis faciunt, ut onera nostra invicem portare valeamus. Verbi gratia, iram fratris tunc portabis, cum tu adversus eum non irasceris, ut rursum eo tempore quo te ira praeoccupaverit, ille te lenitate et tranquillitate supportet. Hoc exemplum ad id pertinet, cum diversa sunt tempora portantium onera sua, quamvis ipsa diversa non sit infirmitas; in ambobus enim ab invicem ira portatur. Ad diversum autem infirmitatis genus aliud exemplum videndum est: veluti si quis in se loquacitatem vicerit et pertinaciam nondum vicerit, alius vero adhuc loquax, sed iam pertinax non sit; debet ille huius loquacitatem et iste illius pertinaciam, donec illud in illo et hoc in isto sanetur, caritate portare. Par quippe infirmitas in duobus si uno accidat tempore, tolerare se invicem non valent, cum adversum se intenditur. Nam adversus aliquem tertium, et duo irati sibi conveniunt et se tolerant: quamquam nec tolerare se invicem dicendi sunt, sed potius se invicem consolari. Sicut et tristes de re una magis se portant et quasi incumbunt sibi, quam si unus tristis esset et alius gauderet. Si autem adversum se tristes sint, prorsus se tolerare non possunt. Et ideo in huiusmodi affectionibus suscipienda est aliquantulum ipsa aegritudo, de qua vis per te alium liberari, et sic suscipienda, ut ad auxilium non ad aequalitatem miseriae valeat, quemadmodum se inclinat qui manum iacenti porrigit; non enim se proicit ut ambo iaceant sed incurvat tantum ut iacentem erigat.
3. Neque ulla res officiosum istum laborem ad portanda onera aliorum facit libenter impendi, nisi cum cogitamus quanta pro nobis pertulerit Dominus. Hinc enim admonens ait Apostolus: Hoc sentite in vobis quod et in Christo Iesu, qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo, sed semet ipsum exinanivit formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo. Humiliavit semet ipsum factus oboediens usque ad mortem, mortem autem crucis. Superius enim dixerat: Non quae sua sunt unusquisque intendens sed quae aliorum. Huic sententiae contexuit quod dictum est; nam ita sequitur: Hoc sentite in vobis quod et in Christo Iesu, ad hoc dumtaxat, ut quemadmodum ille in eo quod Verbum caro factum est et habitavit in nobis, et sine peccato cum esset, peccata nostra suscepit, non attendit sua sed nostra, ita et nos libenter, ad eius imitationem, invicem onera nostra portemus.
4. Huic cogitationi accedit etiam illa cogitatio, quia ille suscepit hominem, nos autem homines sumus et considerare debemus quod aegritudinem sive animi sive corporis, quam in alio homine videmus, etiam nos habere potuimus aut possumus. Hoc ergo exhibeamus ei cuius infirmitatem portare volumus, quod ab illo nobis vellemus exhiberi, si forte nos in ea essemus et ipse non esset. Ad hoc pertinet quod ipse Apostolus ait: Omnibus omnia factus sum, ut omnes lucri facerem, cogitando scilicet in eo vitio etiam se esse potuisse, unde cupiebat alium liberare. Compatiendo enim potius id agebat non mentiendo, sicut quidam suspicantur, et hi maxime qui mendaciis suis defendendis, quae negare non possunt, alicuius magni exempli patrocinium requirunt.
5. Deinde etiam illud cogitandum, nullum esse hominem qui non possit habere aliquod bonum quod tu nondum habes, etiamsi lateat, in quo sine dubio possit te esse superior. Quae cogitatio ad contundendam et edomandam superbiam valet, ne arbitreris, quoniam tua quidem bona eminent et apparent, ideo alterum nulla habere quae lateant et fortasse maioris ponderis bona quibus te superat nescientem. Non enim falli nos aut adulatione potius uti Apostolus iubet cum dicit: Nihil per contentionem neque per inanem gloriam, sed in humilitate mentis alter alterum existimantes superiorem sibi. Non hoc ita debemus existimare, ut nos existimare fingamus, sed vere existimemus posse esse aliquid occultum in alio, quo nobis superior sit, etiamsi bonum nostrum, quo illo videmur superiores esse, non sit occultum. Istae cogitationes deprimentes superbiam et acuentes caritatem faciunt onera fraterna invicem non solum aequo animo, sed etiam libentissime sustineri. Nullo modo autem de quoquam homine incognito ferenda sententia est; et nemo nisi per amicitiam cognoscitur. Et ideo amicorum mala firmius sustinemus, quia bona eorum nos delectant et tenent.
6. Nullius itaque repudianda est amicitia sese ingerentis ad amicitiam copulandam; non ut statim recipiatur, sed ut recipiendus optetur atque ita tractetur, ut recipi possit. Illum enim receptum in amicitiam possumus dicere, cui omnia nostra consilia refundere audeamus. Et si quisquam est qui se non audet ingerere ad amicitiam faciendam, cum aliquo nostro temporali honore aut dignitate revocetur, descendendum est ad eum, et offerendum illi quadam comitate et submissione animi quod petere per se ipse non audet. Sane quamvis rarius tamen aliquotiens accidit, ut eius quem volumus in amicitiam recipere prius nobis innotescant mala quam bona, quibus offensi et quodammodo repercussi relinquimus eum, et ad bonorum eius, quae forte occultiora sunt, indagationem non pervenimus. Admonet itaque Dominus Iesus Christus, qui nos vult effici imitatores suos, ut eius infirma toleremus, ut ad quaedam sana, in quorum delectatione adquiescamus, per caritatis tolerantiam perducamur. Ait enim: Non est opus sanis medicus sed aegrotantibus. Ideoque si propter Christi caritatem etiam eum qui omni ex parte fortassis aegrotat repellere ab animo non debemus, quoniam sanari potest per Verbum Dei, quanto minus eum qui propterea nobis videri potest totus aegrotus, quia quaedam eius saucia in primo ingressu amicitiae non potuimus sustinere, et quod est gravius, cum offensione animi de toto homine ausi sumus temerariam praeiudicii ferre sententiam, non timentes quod dictum est: Nolite iudicare, ne iudicemini; et: In qua mensura mensi fueritis, in ea remetietur vobis. Saepe autem illa quae bona sunt prius apparent, in quibus etiam temerarium benivolentiae iudicium cavendum est, ne cum totum bonum putaveris, ea quae postea mala apparuerint securum et imparatum te inveniant et gravius offendant, ut eum quem temere dilexeras acerbius oderis, quod nefas est. Quia etiamsi nulla eius bona praecederent, et haec quae post apparuerunt mala prius eminerent, toleranda tamen erant, donec omnia cum illo ageres, quibus talia sanari solent, quanto magis cum ea bona praecesserunt, quae tamquam pignora nos debent ad posteriora toleranda constringere.
7. Ipsa est ergo lex Christi, ut invicem onera nostra portemus. Christum autem diligendo facile sustinemus infirmitatem alterius, etiam quem nondum propter sua bona diligimus. Cogitamus enim quia ille quem diligimus Dominus propter eum mortuus est. Quam caritatem nobis apostolus Paulus ingessit cum diceret: Et peribit infirmus in tua scientia, frater, propter quem Christus mortuus est! ut si illum infirmum propter vitium quo infirmus est minus diligimus, illum in eo consideremus, qui mortuus est propter ipsum. Christum autem non diligere non infirmitas sed mors est. Quapropter ingenti cura et implorata Dei misericordia cogitandum est, ne Christum neglegamus propter infirmum, cum infirmum debeamus diligere propter Christum.
On this page