Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Digest

Liber 1

Titulus 1 : De iustitia et iure

Titulus 2 : De origine iuris et omnium magistratuum et successione prudentium

Titulus 3 : De legibus senatusque consultis et longa consuetudine

Titulus 4 : De constitutionibus principum

Titulus 5 : De statu hominum

Titulus 6 : De his qui sui vel alieni iuris sunt

Titulus 7 : De adoptionibus et emancipationibus et aliis modis quibus potestas solvitur

Titulus 8 : De divisione rerum et qualitate

Titulus 9 : De senatoribus

Titulus 10 : De officio consulis

Titulus 11 : De officio praefecti praetorio

Titulus 12 : De officio praefecti urbi

Titulus 13 : De officio quaestoris

Titulus 14 : De officio praetorum

Titulus 15 : De officio praefecti vigilum

Titulus 16 : De officio proconsulis et legati

Titulus 17 : De officio praefecti Augustalis

Titulus 18 : De officio praesidis

Titulus 19 : De officio procuratoris Caesaris vel rationalis

Titulus 20 : De officio iuridici

Titulus 21 : De officio eius, cui mandata est iurisdictio

Titulus 22 : De officio adsessorum

Liber 2

Titulus 1 : De iurisdictione.

Titulus 2 : Quod quisque iuris in alterum statuerit, ut ipse eodem iure utatur.

Titulus 3 : Si quis ius dicenti non obtemperaverit.

Titulus 4 : De in ius vocando.

Titulus 5 : Si quis in ius vocatus non ierit sive quis eum vocaverit, quem ex edicto non debuerit.

Titulus 6 : In ius vocati ut eant aut satis vel cautum dent.

Titulus 7 : Ne quis eum qui in ius vocabitur vi eximat.

Titulus 8 : Qui satisdare cogantur vel iurato promittant vel suae promissioni committantur.

Titulus 9 : Si ex noxali causa agatur, quemadmodum caveatur.

Titulus 10 : De eo per quem factum erit quominus quis in iudicio sistat.

Titulus 11 : Si quis cautionibus in iudicio sistendi causa factis non obtemperaverit.

Titulus 12 : De feriis et dilationibus et diversis temporibus.

Titulus 13 : De edendo.

Titulus 14 : De pactis.

Titulus 15 : De transactionibus.

Liber 3

Titulus 1 : De postulando.

Titulus 2 : De his qui notantur infamia.

Titulus 3 : De procuratoribus et defensoribus.

Titulus 4 : Quod cuiuscumque universitatis nomine vel contra eam agatur.

Titulus 5 : De negotiis gestis.

Titulus 6 : De calumniatoribus.

Liber 4

Titulus 1 : De in integrum restitutionibus.

Titulus 2 : Quod metus causa gestum erit.

Titulus 3 : De dolo malo.

Titulus 4 : De minoribus viginti quinque annis.

Titulus 5 : De capite minutis.

Titulus 6 : Ex quibus causis maiores viginti quinque annis in integrum restituuntur.

Titulus 7 : De alienatione iudicii mutandi causa facta.

Titulus 8 : De receptis: qui arbitrium receperint ut sententiam dicant.

Titulus 9 : Nautae caupones stabularii ut recepta restituant.

Liber 5

Titulus 1 : De iudiciis: ubi quisque agere vel conveniri debeat.

Titulus 2 : De inofficioso testamento.

Titulus 3 : De hereditatis petitione.

Titulus 4 : Si pars hereditatis petatur.

Titulus 5 : De possessoria hereditatis petitione.

Titulus 6 : De fideicommissaria hereditatis petitione.

Liber 6

Titulus 1 : De rei vindicatione.

Titulus 2 : De publiciana in rem actione.

Titulus 3 : Si ager vectigalis, id est emphyteuticarius, petatur.

Liber 7

Titulus 1 : De usu fructu et quemadmodum quis utatur fruatur.

Titulus 2 : De usu fructu adcrescendo.

Titulus 3 : Quando dies usus fructus legati cedat.

Titulus 4 : Quibus modis usus fructus vel usus amittitur.

Titulus 5 : De usu fructu earum rerum, quae usu consumuntur vel minuuntur.

Titulus 6 : Si usus fructus petetur vel ad alium pertinere negetur.

Titulus 7 : De operis servorum

Titulus 8 : De usu et habitatione.

Titulus 9 : Usufructuarius quemadmodum caveat.

Liber 8

Titulus 1 : De servitutibus.

Titulus 2 : De servitutibus praediorum urbanorum.

Titulus 3 : De servitutibus praediorum rusticorum.

Titulus 4 : Communia praediorum tam urbanorum quam rusticorum.

Titulus 5 : Si servitus vindicetur vel ad alium pertinere negetur.

Titulus 6 : Quemadmodum servitutes amittuntur.

Liber 9

Titulus 1 : Si quadrupes pauperiem fecisse dicatur.

Titulus 2 : Ad legem Aquiliam.

Titulus 3 : De his, qui effuderint vel deiecerint.

Titulus 4 : De noxalibus actionibus.

Liber 10

Titulus 1 : Finium regundorum.

Titulus 2 : Familiae erciscundae.

Titulus 3 : Communi dividundo.

Titulus 4 : Ad exhibendum.

Liber 11

Titulus 1 : De interrogationibus in iure faciendis et interrogatoriis actionibus.

Titulus 2 : De quibus rebus ad eundem iudicem eatur.

Titulus 3 : De servo corrupto.

Titulus 4 : De fugitivis.

Titulus 5 : De aleatoribus.

Titulus 6 : Si mensor falsum modum dixerit.

Titulus 7 : De religiosis et sumptibus funerum et ut funus ducere liceat.

Titulus 8 : De mortuo inferendo et sepulchro aedificando.

Liber 12

Titulus 1 : De rebus creditis si certum petetur et de condictione.

Titulus 2 : De iureiurando sive voluntario sive necessario sive iudiciali.

Titulus 3 : De in litem iurando.

Titulus 4 : De condictione causa data causa non secuta.

Titulus 5 : De condictione ob turpem vel iniustam causam.

Titulus 6 : De condictione indebiti.

Titulus 7 : De condictione sine causa.

Liber 13

Titulus 1 : De condictione furtiva.

Titulus 2 : De condictione ex lege.

Titulus 3 : De condictione triticiaria.

Titulus 4 : De eo quod certo loco dari oportet.

Titulus 5 : De pecunia constituta.

Titulus 6 : Commodati vel contra.

Titulus 7 : De pigneraticia actione vel contra.

Liber 14

Titulus 1 : De exercitoria actione.

Titulus 2 : De lege Rodia [Rhodia] de iactu.

Titulus 3 : De institoria actione.

Titulus 4 : De tributoria actione.

Titulus 5 : Quod cum eo, qui in aliena potestate est, negotium gestum esse dicetur.

Titulus 6 : De senatus consulto Macedoniano.

Liber 15

Titulus 1 : De peculio.

Titulus 2 : Quando de peculio actio annalis est.

Titulus 3 : De in rem verso.

Titulus 4 : Quod iussu.

Liber 16

Titulus 1 : Ad senatus consultum Velleianum.

Titulus 2 : De compensationibus.

Titulus 3 : Depositi vel contra.

Liber 17

Titulus 1 : Mandati vel contra.

Titulus 2 : Pro socio.

Liber 18

Titulus 1 : De contrahenda emptione et de pactis inter emptorem et venditorem compositis (..)

Titulus 2 : De in diem addictione.

Titulus 3 : De lege commissoria.

Titulus 4 : De hereditate vel actione vendita.

Titulus 5 : De rescindenda venditione et quando licet ab emptione discedere.

Titulus 6 : De periculo et commodo rei venditae.

Titulus 7 : De servis exportandis: vel si ita mancipium venierit ut manumittatur vel contra.

Liber 19

Titulus 1 : De actionibus empti venditi.

Titulus 2 : Locati conducti.

Titulus 3 : De aestimatoria.

Titulus 4 : De rerum permutatione.

Titulus 5 : De praescriptis verbis et in factum actionibus.

Liber 20

Titulus 1 : De pignoribus et hypothecis et qualiter ea contrahantur et de pactis eorum.

Titulus 2 : In quibus causis pignus vel hypotheca tacite contrahitur.

Titulus 3 : Quae res pignori vel hypothecae datae olbigari non possunt.

Titulus 4 : Qui potiores in pignore vel hypotheca habeantur et de his qui in priorum creditorum locum (..)

Titulus 5 : De distractione pignorum et hypothecarum.

Titulus 6 : Quibus modis pignus vel hypotheca solvitur.

Liber 21

Titulus 1 : De aedilicio edicto et redhibitione et quanti minoris.

Titulus 2 : De evictionibus et duplae stipulatione.

Titulus 3 : De exceptione rei venditae et traditae.

Liber 22

Titulus 1 : De usuris et fructibus et causis et omnibus accessionibus et mora.

Titulus 2 : De nautico faenore.

Titulus 3 : De probationibus et praesumptionibus.

Titulus 4 : De fide instrumentorum et amissione eorum.

Titulus 5 : De testibus.

Titulus 6 : De iuris et facti ignorantia.

Liber 23

Titulus 1 : De sponsalibus.

Titulus 2 : De ritu nuptiarum.

Titulus 3 : De iure dotium.

Titulus 4 : De pactis dotalibus.

Titulus 5 : De fundo dotali.

Liber 24

Titulus 1 : De donationibus inter virum et uxorem.

Titulus 2 : De divortiis et repudiis.

Titulus 3 : Soluto matrimonio dos quemadmodum petatur.

Liber 25

Titulus 1 : De impensis in res dotales factis.

Titulus 2 : De actione rerum amotarum.

Titulus 3 : De agnoscendis et alendis liberis vel parentibus vel patronis vel libertis.

Titulus 4 : De inspiciendo ventre custodiendoque partu.

Titulus 5 : Si ventris nomine muliere in possessionem missa (..)

Titulus 6 : Si mulier ventris nomine in possessione calumniae causa esse dicetur.

Titulus 7 : De concubinis.

Liber 26

Titulus 1 : De tutelis.

Titulus 2 : De testamentaria tutela.

Titulus 3 : De confirmando tutore vel curatore.

Titulus 4 : De legitimis tutoribus.

Titulus 5 : De tutoribus et curatoribus datis ab his qui ius dandi habent (..)

Titulus 6 : Qui petant tutores vel curatores et ubi petantur.

Titulus 7 : De administratione et periculo tutorum et curatorum qui gesserint vel non (..)

Titulus 8 : De auctoritate et consensu tutorum et curatorum.

Titulus 9 : Quando ex facto tutoris vel curatoris minores agere vel conveniri possunt.

Titulus 10 : De suspectis tutoribus et curatoribus.

Liber 27

Titulus 1 : De excusationibus.

Titulus 2 : Ubi pupillus educari vel morari debeat et de alimentis ei praestandis.

Titulus 3 : De tutelae et rationibus distrahendis et utili curationis causa actione.

Titulus 4 : De contraria tutelae et utili actione.

Titulus 5 : De eo qui pro tutore prove curatore negotia gessit.

Titulus 6 : Quod falso tutore auctore gestum esse dicatur.

Titulus 7 : De fideiussoribus et nominatoribus et heredibus tutorum et curatorum.

Titulus 8 : De magistratibus conveniendis.

Titulus 9 : De rebus eorum, qui sub tutela vel cura sunt, sine decreto non alienandis vel supponendis.

Titulus 10 : De curatoribus furioso et aliis extra minores dandis.

Liber 28

Titulus 1 : Qui testamenta facere possunt et quemadmodum tesamenta fiant.

Titulus 2 : De liberis et postumis heredibus instituendis vel exheredandis.

Titulus 3 : De iniusto rupto irrito facto testamento.

Titulus 4 : De his quae in testamento delentur inducuntur vel inscribuntur.

Titulus 5 : De heredibus instituendis.

Titulus 6 : De vulgari et pupillari substitutione.

Titulus 7 : De condicionibus institutionum.

Titulus 8 : De iure deliberandi.

Liber 29

Titulus 1 : De testamento militis.

Titulus 2 : De adquirenda vel omittenda hereditate.

Titulus 3 : Testamenta quemadmodum aperiuntur inspiciantur et describantur.

Titulus 4 : Si quis omissa causa testamenti ab intestato vel alio modo possideat hereditatem.

Titulus 5 : De senatus consulto Silaniano et Claudiano: quorum testamenta ne aperiantur.

Titulus 6 : Si quis aliquem testari prohibuerit vel coegerit.

Titulus 7 : De iure codicillorum.

Liber 30

Titulus 1 : De legatis et fideicommissis.

Liber 31

Titulus 1 : De legatis et fideicommissis.

Liber 32

Titulus 1 : De legatis et fideicommissis.

Liber 33

Titulus 1 : De annuis legatis et fideicommissis.

Titulus 2 : De usu et de usu fructu et reditu et habitatione et operis per legatum (..)

Titulus 3 : De servitute legata.

Titulus 4 : De dote praelegata.

Titulus 5 : De optione vel electione legata.

Titulus 6 : De tritico vino vel oleo legato.

Titulus 7 : De instructo vel instrumento legato.

Titulus 8 : De peculio legato.

Titulus 9 : De penu legata

Titulus 10 : De suppellectile legata.

Liber 34

Titulus 1 : De alimentis vel cibariis legatis.

Titulus 2 : De auro argento mundo ornamentis unguentis veste vel vestimentis et statuis legatis.

Titulus 3 : De liberatione legata.

Titulus 4 : De adimendis vel transferendis legatis vel fideicommissis.

Titulus 5 : De rebus dubiis.

Titulus 6 : De his quae poenae causa relinquuntur.

Titulus 7 : De regula Catoniana.

Titulus 8 : De his quae pro non scriptis habentur.

Titulus 9 : De his quae ut indignis auferuntur.

Liber 35

Titulus 1 : De condicionibus et demonstrationibus et causis et modis eorum (...)

Titulus 2 : Ad legem Falcidiam.

Titulus 3 : Si cui plus, quam per legem Falcidiam licuerit, legatum esse dicetur.

Liber 36

Titulus 1 : Ad senatus consultum Trebellianum.

Titulus 2 : Quando dies legatorum vel fideicommissorum cedat.

Titulus 3 : Ut legatorum seu fideicommissorum servandorum causa caveatur.

Titulus 4 : Ut in possessionem legatorum vel fideicommissorum servandorum causa esse liceat.

Liber 37

Titulus 1 : De bonorum possessionibus.

Titulus 2 : Si tabulae testamenti extabunt.

Titulus 3 : De bonorum possessione furioso infanti muto surdo caeco competente.

Titulus 4 : De bonorum possessione contra tabulas.

Titulus 5 : De legatis praestandis contra tabulas bonorum possessione petita.

Titulus 6 : De collatione bonorum.

Titulus 7 : De dotis collatione.

Titulus 8 : De coniungendis cum emancipato liberis eius.

Titulus 9 : De ventre in possessionem mittendo et curatore eius.

Titulus 10 : De Carboniano edicto.

Titulus 11 : De bonorum possessione secundum tabulas.

Titulus 12 : Si a parente quis manumissus sit.

Titulus 13 : De bonorum possessione ex testamento militis.

Titulus 14 : De iure patronatus.

Titulus 15 : De obsequiis parentibus et patronis praestandis.

Liber 38

Titulus 1 : De operis libertorum.

Titulus 2 : De bonis libertorum.

Titulus 3 : De libertis universitatium.

Titulus 4 : De adsignandis libertis.

Titulus 5 : Si quid in fraudem patroni factum sit.

Titulus 6 : Si tabulae testamenti nullae extabunt, unde liberi.

Titulus 7 : Unde legitimi.

Titulus 8 : Unde cognati.

Titulus 9 : De successorio edicto.

Titulus 10 : De gradibus et adfinibus et nominibus eorum.

Titulus 11 : Unde vir et uxor.

Titulus 12 : De veteranorum et militum successione.

Titulus 13 : Quibus non competit bonorum possessio.

Titulus 14 : Ut ex legibus senatusve consultis bonorum possessio detur.

Titulus 15 : Quis ordo in possessionibus servetur.

Titulus 16 : De suis et legitimis heredibus.

Titulus 17 : Ad senatus consultum Tertullianum et Orphitianum.

Liber 39

Titulus 1 : De operis novi nuntiatione.

Titulus 2 : De damno infecto et de suggrundis et proiectionibus.

Titulus 3 : De aqua et aquae pluviae arcendae.

Titulus 4 : De publicanis et vectigalibus et commissis.

Titulus 5 : De donationibus.

Titulus 6 : De mortis causa donationibus et capionibus.

Liber 40

Titulus 1 : De manumissionibus.

Titulus 2 : De manumissis vindicta.

Titulus 3 : De manumissionibus quae servis ad universitatem pertinentibus imponuntur.

Titulus 4 : De manumissis testamento.

Titulus 5 : De fideicommissariis libertatibus.

Titulus 6 : De ademptione libertatis.

Titulus 7 : De statuliberis.

Titulus 8 : Qui sine manumissione ad libertatem perveniunt.

Titulus 9 : Qui et a quibus manumissi liberi non fiunt et ad legem Aeliam Sentiam.

Titulus 10 : De iure aureorum anulorum.

Titulus 11 : De natalibus restituendis.

Titulus 12 : De liberali causa.

Titulus 13 : Quibus ad libertatem proclamare non licet.

Titulus 14 : Si ingenuus esse dicetur.

Titulus 15 : Ne de statu defunctorum post quinquennium quaeratur.

Titulus 16 : De collusione detegenda.

Liber 41

Titulus 1 : De adquirendo rerum dominio.

Titulus 2 : De adquirenda vel amittenda possessione.

Titulus 3 : De usurpationibus et usucapionibus.

Titulus 4 : Pro emptore.

Titulus 5 : Pro herede vel pro possessore.

Titulus 6 : Pro donato.

Titulus 7 : Pro derelicto.

Titulus 8 : Pro legato.

Titulus 9 : Pro dote.

Titulus 10 : Pro suo.

Liber 42

Titulus 1 : De re iudicata et de effectu sententiarum et de interlocutionibus.

Titulus 2 : De confessis.

Titulus 3 : De cessione bonorum.

Titulus 4 : Quibus ex causis in possessionem eatur.

Titulus 5 : De rebus auctoritate iudicis possidendis seu vendundis.

Titulus 6 : De separationibus.

Titulus 7 : De curatore bonis dando.

Titulus 8 : Quae in fraudem creditorum facta sunt ut restituantur.

Liber 43

Titulus 1 : De interdictis sive extraordinariis actionibus, quae pro his competunt.

Titulus 2 : Quorum bonorum.

Titulus 3 : Quod legatorum.

Titulus 4 : Ne vis fiat ei, qui in possessionem missus erit.

Titulus 5 : De tabulis exhibendis.

Titulus 6 : Ne quid in loco sacro fiat.

Titulus 7 : De locis et itineribus publicis.

Titulus 8 : Ne quid in loco publico vel itinere fiat.

Titulus 9 : De loco publico fruendo.

Titulus 10 : De via publica et si quid in ea factum esse dicatur.

Titulus 11 : De via publica et itinere publico reficiendo.

Titulus 12 : De fluminibus. Ne quid in flumine publico ripave eius fiat, quo peius navigetur.

Titulus 13 : Ne quid in flumine publico fiat, quo aliter aqua fluat, atque uti priore aestate fluxit.

Titulus 14 : Ut in flumine publico navigare liceat.

Titulus 15 : De ripa munienda.

Titulus 16 : De vi et de vi armata.

Titulus 17 : Uti possidetis.

Titulus 18 : De superficiebus.

Titulus 19 : De itinere actuque privato.

Titulus 20 : De aqua cottidiana et aestiva.

Titulus 21 : De rivis.

Titulus 22 : De fonte.

Titulus 23 : De cloacis.

Titulus 24 : Quod vi aut clam.

Titulus 25 : De remissionibus.

Titulus 26 : De precario.

Titulus 27 : De arboribus caedendis.

Titulus 28 : De glande legenda.

Titulus 29 : De homine libero exhibendo.

Titulus 30 : De liberis exhibendis, item ducendis.

Titulus 31 : Utrubi.

Titulus 32 : De migrando.

Titulus 33 : De Salviano interdicto.

Liber 44

Titulus 1 : De exceptionibus praescriptionibus et praeiudiciis.

Titulus 2 : De exceptione rei iudicatae.

Titulus 3 : De diversis temporalibus praescriptionibus et de accessionibus possessionum.

Titulus 4 : De doli mali et metus exceptione.

Titulus 5 : Quarum rerum actio non datur.

Titulus 6 : De litigiosis.

Titulus 7 : De obligationibus et actionibus.

Liber 45

Titulus 1 : De verborum obligationibus.

Titulus 2 : De duobus reis constituendis.

Titulus 3 : De stipulatione servorum.

Liber 46

Titulus 1 : De fideiussoribus et mandatoribus.

Titulus 2 : De novationibus et delegationibus.

Titulus 3 : De solutionibus et liberationibus.

Titulus 4 : De acceptilatione.

Titulus 5 : De stipulationibus praetoriis.

Titulus 6 : Rem pupilli vel adulescentis salvam fore.

Titulus 7 : Iudicatum solvi.

Titulus 8 : Ratam rem haberi et de ratihabitione.

Liber 47

Titulus 1 : De privatis delictis.

Titulus 2 : De furtis.

Titulus 3 : De tigno iuncto.

Titulus 4 : Si is, qui testamento liber esse iussus erit (..)

Titulus 5 : Furti adversus nautas caupones stabularios.

Titulus 6 : Si familia furtum fecisse dicetur.

Titulus 7 : Arborum furtim caesarum.

Titulus 8 : Vi bonorum raptorum et de turba.

Titulus 9 : De incendio ruina naufragio rate nave expugnata.

Titulus 10 : De iniuriis et famosis libellis.

Titulus 11 : De extraordinariis criminibus.

Titulus 12 : De sepulchro violato.

Titulus 13 : De concussione.

Titulus 14 : De abigeis.

Titulus 15 : De praevaricatione.

Titulus 16 : De receptatoribus.

Titulus 17 : De furibus balneariis.

Titulus 18 : De effractoribus et expilatoribus.

Titulus 19 : Expilatae hereditatis.

Titulus 20 : Stellionatus.

Titulus 21 : De termino moto.

Titulus 22 : De collegiis et corporibus.

Titulus 23 : De popularibus actionibus.

Liber 48

Titulus 1 : De publicis iudiciis.

Titulus 2 : De accusationibus et inscriptionibus.

Titulus 3 : De custodia et exhibitione reorum.

Titulus 4 : Ad legem Iuliam maiestatis.

Titulus 5 : Ad legem Iuliam de adulteriis coercendis.

Titulus 6 : Ad legem Iuliam de vi publica.

Titulus 7 : Ad legem Iuliam de vi privata.

Titulus 8 : Ad legem Corneliam de siccariis et veneficis.

Titulus 9 : De lege Pompeia de parricidiis.

Titulus 10 : De lege Cornelia de falsis et de senatus consulto liboniano.

Titulus 11 : De lege Iulia repetundarum.

Titulus 12 : De lege Iulia de annona.

Titulus 13 : Ad legem Iuliam peculatus et de sacrilegis et de residuis.

Titulus 14 : De lege Iulia ambitus.

Titulus 15 : De lege Fabia de plagiariis.

Titulus 16 : Ad senatus consultum Turpillianum et de abolitionibus criminum.

Titulus 17 : De requirendis vel absentibus damnandis.

Titulus 18 : De quaestionibus.

Titulus 19 : De poenis.

Titulus 20 : De bonis damnatorum.

Titulus 21 : De bonis eorum, qui ante sententiam vel mortem (..)

Titulus 22 : De interdictis et relegatis et deportatis.

Titulus 23 : De sententiam passis et restitutis.

Titulus 24 : De cadaveribus punitorum.

Liber 49

Titulus 1 : De appellationibus et relegationibus.

Titulus 2 : A quibus appellari non licet.

Titulus 3 : Quis a quo appelletur.

Titulus 4 : Quando appellandum sit et intra quae tempora.

Titulus 5 : De appellationibus recipiendis vel non.

Titulus 6 : De libellis dimissoriis, qui apostoli dicuntur.

Titulus 7 : Nihil innovari appellatione interposita.

Titulus 8 : Quae sententiae sine appellatione rescindantur.

Titulus 9 : An per alium causae appellationum reddi possunt.

Titulus 10 : Si tutor vel curator magistratusve creatus appellaverit.

Titulus 11 : Eum qui appellaverit in provincia defendi.

Titulus 12 : Apud eum, a quo appellatur, aliam causam agere compellendum.

Titulus 13 : Si pendente appellatione mors intervenerit.

Titulus 14 : De iure fisci.

Titulus 15 : De captivis et de postliminio et redemptis ab hostibus.

Titulus 16 : De re militari.

Titulus 17 : De castrensi peculio.

Titulus 18 : De veteranis.

Liber 50

Titulus 1 : Ad municipalem et de incolis.

Titulus 2 : De decurionibus et filiis eorum.

Titulus 3 : De albo scribendo.

Titulus 4 : De muneribus et honoribus.

Titulus 5 : De vacatione et excusatione munerum.

Titulus 6 : De iure immunitatis.

Titulus 7 : De legationibus.

Titulus 8 : De administratione rerum ad civitates pertinentium.

Titulus 9 : De decretis ab ordine faciendis.

Titulus 10 : De operibus publicis.

Titulus 11 : De nundinis.

Titulus 12 : De pollicitationibus.

Titulus 13 : De variis et extraordinariis cognitionibus et si iudex litem suam fecisse dicetur.

Titulus 14 : De proxeneticis.

Titulus 15 : De censibus.

Titulus 16 : De verborum significatione.

Titulus 17 : De diversis regulis iuris antiqui.

Prev

How to Cite

Next

5

De heredibus instituendis.

1

1

Ulpianus libro primo ad Sabinum Qui testatur ab heredis institutione plerumque debet initium facere testamenti. Licet etiam ab exheredatione, quam nominatim facit: nam divus Traianus rescripsit posse nominatim etiam ante heredis institutionem filium exheredare.

2

Institutum autem heredem eum quoque dicimus, qui scriptus non est, sed solummodo nuncupatus.

3

Mutus et surdus recte heres institui potest.

4

Qui neque legaturus quid est neque quemquam exheredaturus, quinque verbis potest facere testamentum, ut dicat: "Lucius Titius mihi heres esto": haec autem scriptura pertinet ad eum qui non per scripturam testatur. Qui poterit etiam tribus verbis testari, ut dicat: "Lucius heres esto": nam et "mihi" et "Titius" abundat.

5

Si ex fundo fuisset aliquis solus institutus, valet institutio detracta fundi mentione.

6

Si autem sic scribat: "Lucius heres", licet non adiecerit "esto", credimus plus nuncupatum, minus scriptum: et si ita: "Lucius esto", tantundem dicimus: ergo et si ita: "Lucius" solummodo. Marcellus non insuptiliter non putat hodie hoc procedere. Divus autem Pius, cum quidam portiones inter heredes distribuisset ita: "Ille ex parte tota, ille ex tota" nec adiecisset "heres esto", rescripsit valere institutionem: quod et Iulianus scripsit.

7

Item divus Pius rescripsit "illa uxor mea esto" institutionem valere, licet deesset "heres".

8

Idem Iulianus "illum heredem esse", non putavit valere, quoniam deest aliquid: sed et ipsa valebit subaudito "iubeo".

2

9

Ulpianus libro secundo ad Sabinum Circa eos, qui ita heredes instituti sint: "Ex partibus quas adscripsero", non putat Marcellus eos heredes nullis adscriptis partibus, quemadmodum si ita essent heredes instituti: "Si eis partes adscripsero". Sed magis est, ut sic utraque institutio accipiatur, si voluntas defuncti non refragatur: "Ex quibus partibus adscripsero, si minus, ex aequis", quasi duplici facta institutione: quam sententiam Celsus libro sexto decimo digestorum probat. Aliter atque probat in illa institutione: "Ex qua parte me Titius heredem scripsit, Seius heres esto": tunc enim si non est a Titio scriptus, nec Seius ab eo, nec immerito: hic enim creditur inesse condicio. Sed Marcellus haec similia putat.

10

Potest autem interesse, utrum ita quis scribat: "Ex his partibus quas adscripsi" an "adscripsero", ut superiori modo dicas nullis adscriptis partibus nullam esse institutionem: quomodo in illo Marcellus: "Ex his partibus, ex quibus testamento matris scripti fuissent, heredes sunto", si intestata mater decesserit, hos non esse institutos.

3

11

Ulpianus libro tertio ad Sabinum Servus alienus vel totus vel pro parte sine libertate heres institui potest.

12

Si servum meum pure heredem scripsero, sub condicione liberum, differtur institutio in id tempus, quo libertas data est.

13

Si quis ita scripserit: "Si Titius heres erit, Seius heres esto: Titius heres esto", quasi quaevis condicio exspectatur Titii aditio, ut Seius heres fiat: et sane et Iuliano et Tertulliano hoc videtur.

14

Qui fideicommissam libertatem sub condicione accepit, potest ab herede pure cum libertate heres institui et non exspectata condicione libertatem et hereditatem consequitur et erit interim necessarius: et existente condicione voluntarius heres efficietur, ut non desinat heres esse, sed ut ius in eo mutetur successionis.

15

Aperturae tabularum dilatio necessarii heredis ius non mutat, ut solemus in substituto impuberis dicere: nam est relatum, si se adrogandum dederit substitutus impuberi defuncti filius, necessarium eum fore.

4

16

Ulpianus libro quarto ad Sabinum Suus quoque heres sub condicione heres potest institui: sed excipiendus est filius, quia non sub omni condicione institui potest. Et quidem sub ea condicione, quae est in potestate ipsius, potest: de hoc enim inter omnes constat. Sed utrum ita demum institutio effectum habeat, si paruerit condicioni, an et si non paruerit et decessit? Iulianus putat filium sub eiusmodi condicione institutum etiam, si condicioni non paruerit, summotum esse, et ideo si coheredem habeat ita institutus, non debere eum exspectare, donec condicioni pareat filius, cum et si patrem intestatum faceret non parendo condicioni, procul dubio exspectare deberet. Quae sententia probabilis mihi videtur, ut sub ea condicione institutus, quae in arbitrio eius sit, patrem intestatum non faciat.

17

Puto recte generaliter definiri: utrum in potestate fuerit condicio an non fuerit, facti potestas est: potest enim et haec "si Alexandriam pervenerit" non esse in arbitrio per hiemis condicionem: potest et esse, si ei, qui a primo miliario Alexandriae agit, fuit imposita: potest et haec "si decem Titio dederit" esse in difficili, si Titius peregrinetur longinquo itinere: propter quae ad generalem definitionem recurrendum est.

18

Sed et si filio sub condicione, quae in eius potestate est, herede instituto nepos sit substitutus sive extraneus, puto vivo filio non exstaturum heredem substitutum, post mortem vero exstaturum, nec necessariam a substituto filii exheredationem, cum et, si fuerit facta, frustra est: post mortem enim filii facta est, quam inutilem esse alias ostendimus: opinamur igitur filium, si sit institutus sub ea condicione et sit in eius potestate, non indigere exheredatione a sequentibus gradibus: alioquin et a coherede indigebit.

5

19

Marcellus notum ad Iuliani libro 29 digestorum Si eiusmodi sit condicio, sub qua filius heres institutus sit, ut ultimo vitae eius tempore certum sit eam existere non posse et pendente ea decedat, intestato patri heres erit, veluti "si Alexandriam pervenerit, heres esto": quod si etiam novissimo tempore impleri potest, veluti "si decem Titio dederit, heres esto", contra puto.

6

20

Ulpianus libro quarto ad Sabinum Sed si condicioni dies sit adiectus, ut puta: "Si Capitolium intra dies triginta ascenderit", tantundem potest dici: ut, si non paruerit condicioni, substitutus possit admitti filio repulso, consequens est sententiae Iuliani et nostrae.

21

Nepotes autem et deinceps ceteri, qui ex lege Vellea [Vellaea] instituti non rumpunt testamenta, sub omni condicione institui possunt, etsi redigantur ad filii condicionem.

22

Solemus dicere media tempora non nocere, ut puta civis Romanus heres scriptus vivo testatore factus peregrinus mox civitatem Romanam pervenit: media tempora non nocent. Servus alienus sub condicione heres scriptus traditus est servus hereditario, mox usucaptus ab extraneo: non est vitiata institutio.

23

Si servum communem cum libertate dominus heredem scripserit et eum redemerit, necessarius efficietur. Sed si substitutus sit impuberi et partem redemerit impubes, necessarius non efficietur, ut Iulianus scribit.

24

Sed si sit cum libertate institutus, an ei libertatis datio codicillis adimi possit, apud Iulianum quaeritur. Et putat in eum casum, quo necessarius fieret, ademptionem non valere, ne a semet ipso ei adimatur libertas: servus enim heres institutus a semet ipso libertatem accipit. Quae sententia habet rationem: nam sicuti legari sibi non potest, ita nec a se adimi.

7

25

Iulianus libro 30 digestorum Si servus communis sub condicione heres institutus vivo testatore libertatem consecutus sit, etiam pendente condicione testamentariae libertatis adire hereditatem potest.

26

Item sive testator eum alienaverit sive heres post mortem testatoris, iussu domini hereditatem adibit.

8

27

Iulianus libro secundo ad Urseium Ferocem Duo socii quendam servum communem testamento facto heredem et liberum esse iusserant: ruina simul oppressi perierant. Plerique responderunt hoc casu duobus orcinum heredem existere, et id est verius.

28

Sed et si sub eadem condicione servum communem uterque socius liberum heredemque esse iussisset eaque exstitisset, idem iuris erit.

9

29

Ulpianus libro quinto ad Sabinum Quotiens volens alium heredem scribere alium scripserit in corpore hominis errans, veluti "frater meus" "patronus meus", placet neque eum heredem esse qui scriptus est, quoniam voluntate deficitur, neque eum quem voluit, quoniam scriptus non est.

30

Et si in re quis erraverit, ut puta dum vult lancem relinquere, vestem leget, neutrum debebit hoc, sive ipse scripsit sive scribendum dictaverit.

31

Sed si non in corpore erravit, sed in parte, puta si, cum dictasset ex semisse aliquem scribi, ex quadrante sit scriptus, Celsus libro duodecimo quaestionum, digestorum undecimo posse defendi ait ex semisse heredem fore, quasi plus nuncupatum sit, minus scriptum: quae sententia rescriptis adiuvatur generalibus. Idemque est et si ipse testator minus scribat, cum plus vellet adscribere.

32

Sed si maiorem adscripserit testamentarius vel (quod difficilius est probatione) ipse testator, ut pro quadrante semissem, Proculus putat ex quadrante fore heredem, quoniam inest quadrans in semisse: quam sententiam et Celsus probat.

33

Sed et si quis pro centum ducenta per notam scripsisset, idem iuris est: nam et ibi utrumque scriptum est et quod voluit et quod adiectum est: quae sententia non est sine ratione.

34

Tantundem Marcellus tractat et in eo, qui condicionem destinans inserere non addidit: nam et hunc pro non instituto putat: sed si condicionem addidit dum nollet, detracta ea heredem futurum nec nuncupatum videri quod contra voluntatem scriptum est: quam sententiam et ipse et nos probamus.

35

Idem tractat et si testamentarius contra voluntatem testatoris condicionem detraxit vel mutavit, heredem non futurum, sed pro non instituto habendum.

36

Sed si, cum primum heredem ex parte dimidia scribere destinasset, primum et secundum scripsit, solus primus scriptus heres videbitur et solus heres existet quasi ex parte dimidia institutus.

37

Si quis nomen heredis quidem non dixerit, sed indubitabili signo eum demonstraverit, quod paene nihil a nomine distat, non tamen eo, quod contumeliae causa solet addi, valet institutio.

38

Heres institui, nisi ut certe demonstretur, nemo potest.

39

Si quis ita dixerit: "Uter ex fratribus meis Titio et Maevio Seiam uxorem duxerit, ex dodrante, uter non duxerit, ex quadrante heres esto", hic recte factam institutionem esse certum est: sed quis ex qua parte, incertum.

40

Plane erit similis, si ita institutio facta fuerit: "Uter ex supra scriptis fratribus meis Seiam uxorem duxerit, heres esto": sed et hanc puto valere institutionem quasi sub condicione factam.

41

Heredes iuris successores sunt et, si plures instituantur, dividi inter eos a testatore ius oportet: quod si non fiat, omnes aequaliter heredes sunt.

42

Si duo sint heredes instituti, unus ex parte tertia fundi Corneliani, alter ex besse eiusdem fundi, Celsus expeditissimam Sabini sententiam sequitur, ut detracta fundi mentione quasi sine partibus heredes scripti hereditate potirentur, si modo voluntas patris familias manifestissime non refragatur.

43

Si quis ita scripserit: "Stichus liber esto et, posteaquam liber erit, heres esto", Labeo, Neratius et Aristo opinantur detracto verbo medio "postea" simul ei et libertatem et hereditatem competere: quae sententia mihi quoque vera videtur.

44

Si quis primum ex triente, secundum ex triente heredem instituerit et, si secundus heres non erit, tertium ex besse heredem scribat, hic secundo repudiante bessem habebit non solum iure substitutionis, sed et institutionis, id est trientem iure substitutionis, trientem iure institutionis.

45

Servus cum libertate institutus si sit alienatus, iuberi adire ab eo potest, cui alienatus est: sed si redemptus sit a testatore, institutio valet et necessarius heres erit.

46

Si servus ex die libertatem acceperit et hereditatem pure, mox sit alienatus vel manumissus, videamus, an institutio valeat. Et quidem si alienatus non esset, potest defendi institutionem valere, ut die veniente libertatis, quae hereditatem moratur, competente libertate et heres necessarius existat.

47

Sed si in diem libertas, hereditas autem sub condicione data sit, si condicio post diem advenientem exstiterit, liber et heres erit.

48

Sed et si pure fuerit heres institutus libertate in diem data, si sit alienatus vel manumissus, dici debet heredem eum posse existere.

49

Sed et si non ipse servus sit alienatus, sed usus fructus in eo, aeque institutio valet, sed differtur in id tempus quo extinguitur usus fructus.

10

50

Paulus libro primo ad Sabinum Si alterius atque alterius fundi pro partibus quis heredes instituerit, perinde habebitur, quasi non adiectis partibus heredes scripti essent: nec enim facile ex diversitate pretium portiones inveniuntur: ergo expeditius est quod Sabinus scribit, perinde habendum, ac si nec fundum nec partes nominasset.

11

51

Iavolenus libro septimo epistularum "Attius fundi Corneliani heres esto mihi, duo Titii illius insulae heredes sunto". Habebunt duo Titii semissem, Attius semissem idque Proculo placet: quid tibi videtur? Pespondit: vera est Proculi opinio.

12

52

Paulus libro secundo ad Sabinum Si inaequalibus partibus datis ita adiciatur: "Quos ex disparibus partibus heredes institui, aeque heredes sunto", existimandum est exaequari eos, scilicet si hoc ante peractum testamentum scriptum sit.

13

53

Ulpianus libro septimo ad Sabinum Interdum haec adiectio "aeque heredes sunto" testatoris voluntatem exprimit, ut puta "primus et fratris mei filii aeque heredes sunto": nam haec adiectio declarat omnes ex virilibus partibus institutos, ut et Labeo scripsit, qua detracta semissem fratris filii, semissem primus haberet.

54

Pater familias distribuere hereditatem in tot partes potest quot voluerit: sed sollemnis assis distributio in duodecim uncias fit.

55

Denique si minus distribuit, potestate iuris in hoc revolvitur: ut puta si duos heredes ex quadrante scripserit: nam hereditas eius residua accedit, ut ex semissibus videantur scripti.

56

Sed si alter ex quadrante, alter ex semisse heredes scripti sunt, qui accedit quadrans pro partibus hereditariis eis adcrescit.

57

Sed si excesserit in divisione duodecim uncias, aeque pro rata decrescet: ut puta me ex duodecim unciis heredem, te ex sex scripsit: ego hereditatis habeo bessem, tu trientem.

58

Sed si duos ex asse heredes scripserit, alios ex duodecim unciis, an aeque distributio fiat, apud Labeonem libro quarto posteriorum quaeritur. Et putat Labeo et illos ex semisse et hos, qui ex duodecim unciis scripti sunt, ex semisse heredes fore, cui sententiae adsentiendum puto.

59

Sed si duos ex asse heredes instituerit, tertium autem ex dimidia et sexta, eodem libro Labeo ait in viginti uncias assem dividendum, octo laturum ex dimidia et sexta scriptum, illos duos duodecim.

60

Apud eundem refertur: "Titius ex parte tertia", deinde asse expleto "idem ex parte sexta": in quattuordecim uncias hereditatem dividendam Trebatius ait.

14

61

Iavolenus libro primo ex Cassio Si quis heredes ita instituit: "Titius ex parte prima, seius ex parte secunda, Maevius ex parte tertia, Sulpicius ex parte quarta heredes sunto": aequae partes hereditatis ad institutos pertinebunt, quia testator appellatione numeris scripturae magis ordinem, quam modum partibus imposuisse videtur.

15

62

Ulpianus libro septimo ad Sabinum Iulianus quoque libro trigesimo refert, si quis ita heredem scripserit: "Titius ex parte dimidia heres esto: Seius ex parte dimidia: ex qua parte Seium institui, ex eadem parte Sempronius heres esto", dubitari posse, utrum in tres semisses dividere voluit hereditatem an vero in unum semissem Seium et Sempronium coniungere: quod est verius, et ideo coniunctim eos videri institutos: sic fiet, ut Titius semissem, hi duo quadrantes ferant.

63

Idem eodem libro scripsit, si primus ex semisse, secundus ex semisse, si primus heres non erit, tertius ex dodrante substitutus sit, facti quidem quaestionem esse: verum recte dicitur, si quidem primus adierit, aequales partes habituros, si repudiaverit, quindecim partes futuras, ex quibus novem quidem laturum tertium, sex secundum:

16

64

Iulianus libro 30 digestorum Nam tertium et instituti et substituti personam sustinere, in tres partes institutum videri, in sex substitutum.

17

65

Ulpianus libro septimo ad Sabinum Item quod Sabinus ait, si cui pars adposita non est, excutiamus. Duos ex quadrantibus heredes scripsit, tertium sine parte: quod assi deest, feret: hoc et Labeo.

66

Unde idem tractat, si duos ex undecim, duos sine parte scripsit, mox unus ex his, qui sine parte fuerunt, repudiaverit, utrum omnibus semuncia an ad solum sine parte scriptum pertineat: et variat. Sed Servius omnibus adcrescere ait, quam sententiam veriorem puto: nam quantum ad ius adcrescendi non sunt coniuncti, qui sine parte instituuntur: quod et Celsus libro sexto decimo digestorum probat.

67

Idemque putat et si expleto asse duos sine parte heredes scripserit, neque hos neque illos coniunctos.

68

Sed si asse expleto alium sine parte heredem scripserit, in alium assem veniet. Aliter atque si ita scripsisset expleto asse: "Ex reliqua parte heres esto", quoniam, cum nihil reliquum est, ex nulla parte heres institutus est.

69

Sed si expleto asse duo sine partibus scribantur, utrum in singulos asses isti duo an in unum assem coniungantur, quaeritur. Et putat Labeo, et verius est, in unum assem venire: nam et si unus sine parte, duo coniunctim sine parte instituantur, non tres trientes fieri Celsus libro sexto decimo scripsit, sed duos semisses.

70

Quod si quis dupundium distribuit et tertium sine parte instituit, hic non in alium assem, sed in trientem venit, ut Labeo quarto posteriorum scripsit, nec Aristo vel Aulus (utpote probabile) notant.

18

71

Paulus libro primo ad Vitellium Sabinus: quaesitum est, si plus asse pater familias distribuisset et aliquem sine parte fecisset heredem, utrumne is assem habiturus foret an id dumtaxat, quod ex dupundio deesset. Et hanc esse tolerabilissimam sententiam puto, ut eadem ratio in dupondio omnique re deinceps quae in asse servetur. Paulus: eadem ratio est in secundo asse quae in primo.

19

72

Ulpianus libro septimo ad Sabinum Ex facto etiam agitatum Pomponius et Arrianus referunt [deferunt], si quis vacua parte relicta ita instituerit: "Si mihi Seius heres non erit", quem non instituerat, "Sempronius heres esto", an hic occupare possit vacantem portionem. Et Pegasus quidem existimat ad eam partem admitti: Aristo contra putat, quia huic pars esset data, quae nulla esset: quam sententiam et Iavolenus probat et Pomponius et Arrianus et hoc iure utimur.

20

73

Paulus libro secundo ad Sabinum Quo loco scribatur heres sine parte, utrum primo an medio vel novissimo, nihil interest.

74

Si iam mortuo quadrans, alii dodrans datus sit et alius sine parte scriptus sit, Labeo eum, qui sine parte heres institutus sit, alterum assem habiturum et hanc mentem esse testantis: quod et Iulianus probat et verum est.

75

Quod si vivus et mortuus ex parte dimidia coniunctim heredes instituti sunt, ex altera alius, aequas partes eos habituros ait, quia mortui pars pro non scripto habetur.

21

76

Pomponius libro primo ad Sabinum Trebatius ait sic non recte scribi: "Quisquis mihi heres erit, Stichus liber et heres esto", liberum tamen futurum. Labeo et heredem eum futurum recte putat.

77

Servo libertatem pure, hereditatem sub condicione dari posse verissimum puto, ut tamen utrumque ex condicione pendeat:

22

78

Iulianus libro 30 digestorum Et expleta quidem condicione liber heresque erit, quocumque loco libertas data fuerit: deficiente autem condicione perinde habetur, ac si libertas sine hereditate data fuerit.

23

79

Pomponius libro primo ad Sabinum Si quis instituatur heres in diem certum vel incertum, is bonorum possessionem agnoscere potest et tamquam heres distrahere hereditatem.

80

Sed si bonorum possessionem non admittat, sed condicionem trahat, cui facile parere possit, veluti "si servum quem in potestate habeat manumiserit" nec manumittat, hic praetoris erunt partes, ut imitetur edictum suum illud, quo praefinit tempus, intra quod adeatur hereditas.

81

Item si condicioni heres parere non poterit, quam in sua potestate non habebit, veluti institutione collata in alterius factum aut quendam casum, "si ille" puta "consul factus fuerit", tunc postulantibus creditoribus constituet praetor, nisi intra certum tempus hereditas optigerit aditaque fuerit, se bona defuncti creditoribus possidere iussurum et interim quae urguebunt per procuratores distrahi iussurum.

82

Sed si sub condicione quis heres institutus sit et grave aes alienum sit, quod ex poena crescit, et maxime si publicum debitum imminet: per procuratorem solvendum aes alienum, sicuti cum venter in possessione sit aut pupillus heres tutorem non habeat.

83

Et ideo ait causae cognitionem adiectam propter eos, qui sine dilatione peregre essent vel aegritudine vel valetudine ita impedirentur, ut in ius produci non possint, nec tamen defenderentur.

24

84

Celsus libro 16 digestorum "Titius et Seius uterve eorum vivet heres mihi esto". Existimo, si uterque vivat, ambo heredes esse, altero mortuo eum qui supererit ex asse heredem fore,

25

85

Ulpianus libro sexto regularum Quia tacita substitutio inesse videtur institutioni:

26

86

Celsus libro 16 digestorum Idque et in legato eodem modo relicto senatus censuit.

27

87

Pomponius libro tertio ad Sabinum Si te solum ex parte dimidia pure, ex altera sub condicione heredem instituero et substituero tibi, non existente condicione substitutum ex ea parte heredem fore Celsus ait:

88

Sed si te heredem instituero et deinde eundem te sub condicione instituam, nihil valere sequentem institutionem, quia satis plena prior fuisset.

89

Sed si plures institutiones ex eadem parte sub diversis condicionibus fuerint factae, utra prior condicio exstiterit, id faciet quod supra diximus, si pure et sub condicione idem instituatur.

28

90

Ulpianus libro quinto ad Sabinum Si ita quis institutus sit: "Titius heres esto, si secundus heres non erit", deinde: "secundus heres esto": placet primo gradu secundum esse institutum.

29

91

Pomponius libro quinto ad Sabinum Hoc articulo "quisque" omnes significantur: et ideo Labeo scribit, si ita scriptum sit: "Titius et Seius quanta quisque eorum ex parte heredem me habuerit scriptum, heres mihi esto", nisi omnes habeant scriptum heredem testatorem, neutrum heredem esse posse, quoniam ad omnium factum sermo refertur: in quo puto testatoris mentem respiciendam. Sed humanius est eum quidem, qui testatorem suum heredem scripserit, in tantam partem ei heredem fore, qui autem eum non scripserit, nec ad hereditatem eius admitti.

30

92

Ulpianus libro 21 ad edictum Pignori obligatum servum necessarium domino posse fieri imperator Severus rescripsit, ita tamen, si paratus sit prius creditori satisfacere.

31

93

Gaius libro 17 ad edictum provinciale Non minus servos quam liberos heredes instituere possumus, si modo eorum scilicet servi sint, quos ipsos heredes instituere possumus, cum testamenti factio cum servis ex persona dominorum introducta est.

94

Hereditarium servum ante aditam hereditatem ideo placuit heredem institui posse, quia creditum est hereditatem dominam esse defuncti locum optinere.

32

95

Gaius libro primo de testamentis ad edictum praetoris urbani Illa institutio "quos Titius voluerit" ideo vitiosa est, quod alieno arbitrio permissa est: nam satis constanter veteres decreverunt testamentorum iura ipsa per se firma esse oportere, non ex alieno arbitrio pendere.

96

Is qui apud hostes est recte heres instituitur, quia iure postliminii omnia iura civitatis in personam eius in suspenso retinentur, non abrumpuntur: itaque si reversus fuerit ab hostibus, adire hereditatem poterit. Servus quoque eius recte heres instituitur et, si reversus sit ab hostibus, potest eum iubere adire hereditatem: si vero ibi decesserit, qui ei heres existet potest per servum heres fieri.

33

97

Gaius libro secundo de testamentis ad edictum praetoris urbani Si quis ita scripserit: "Titius ex parte dimidia heres esto: idem Titius ex altera parte dimidia, si navis ex asia venerit, heres esto", cum ex pura institutione adierit heres, quamvis condicio alterius institutionis pendeat, ex asse fit heres, scilicet etiam condicione deficiente, cum non prosit ei condicio quicquam existens: quippe cum non dubitetur, quin, si quis ex parte dimidia heres institutus sit nec praeterea quisquam alius, ipse ex asse heres institui videatur.

34

98

Papinianus libro primo definitionum Hereditas ex die vel ad diem non recte datur, sed vitio temporis sublato manet institutio.

35

99

Ulpianus libro quarto disputationum Ex facto proponebatur: quidam duos heredes scripsisset, unum rerum provincialium, alterum rerum Italicarum, et, cum merces in Italiam devehere soleret, pecuniam misisset in provinciam ad merces comparandas, quae comparatae sunt vel vivo eo vel post mortem, nondum tamen in Italiam devectae, quaerebatur, merces utrum ad eum pertineant, qui rerum Italicarum heres scriptus erat an vero ad eum, qui provincialium. Dicebam receptum esse rerum heredem institui posse nec esse inutilem institutionem, sed ita, ut officio iudicis familiae herciscundae cognoscentis contineatur nihil amplius eum, qui ex re institutus est, quam rem, ex qua heres scriptus est, consequi. Ita igitur res accipietur. Verbi gratia pone duos esse heredes insititos, unum ex fundo Corneliano, alterum ex fundo Liviano, et fundorum alterum quidem facere dodrantem bonorum, alterum quadrantem: erunt quidem heredes ex aequis paritbus, quasi sine partibus instituti, verumtamen officio iudicis tenebuntur, ut unicuique eorum fundus qui relictus est adiudicetur vel adtribuatur.

100

Unde scio quaesitum, aeris alieni onus pro qua parte adgnosci debeat. Et refert Papinianus, cuius sententiam ipse quoque probavi, pro hereditariis partibus eos adgnoscere aes alienum debere, hoc est pro semisse: fundos etenim vice praeceptionis accipiendos. Quare si forte tantum sit aes alienum, ut nihil detracto eo superesse possit, consequenter dicemus institutiones istas ex re factas nullius esse momenti: et si forte Falcidia interveniens recisionem esset legatorum factura, sic officio iudicis recidit praeceptiones istas, ut non plus quisque eorum habeat quam esset habiturus, si legatum accepisset vel aliud vel etiam praeceptiones. Quod si fuerit incertum, an Falcidia interventura sit, rectissime probatur officio iudicis cautiones esse interponendas.

101

Cum haec ita sint, haec etiam institutio, de qua quaeritur, non est repellenda, si alius rerum provincialium, alius rerum Italicarum heres fuerit scriptus, officioque iudicis adtribuentur singulis res quae adscriptae sint, erunt tamen heredes ex aequis partibus, quia nulla pars adscripta est. Quae res facit, ut, si forte in aliis facultatibus plus sit (in Italicis forte quam in provincialibus), in aliis minus et aeris alieni ratio urguet, debeat dici imminutionem eandem fieri quam supra ostendimus: proinde et si aliis fuerint legata relicta, contributio admittenda erit.

102

Rerum autem Italicarum vel provincialium significatione quae res accipiendae sint, videndum est. Et facit quidem totum voluntas defuncti: nam quid senserit, spectandum est. Verumtamen hoc intellegendum erit rerum Italicarum significatione eas contineri, quas perpetuo quis ibi habuerit atque ita disposuit, ut perpetuo haberet: ceteroquin si tempore in quo transtulit in alium locum, non ut ibi haberet, sed ut denuo ad pristinum locum revocaret, neque augebit quo transtulit neque minuet unde transtulit: ut puta de Italico patrimonio quosdam servos miserat in provinciam, forte Galliam, ad exigendum debitum vel ad merces comparandas, recursuros, si comparassent: dubium non est, quin debeat dici ad Italicum patrimonium eos pertinere debere. Ut est apud Mucium relatum, cum fundus erat legatus vel cum instrumento vel cum his quae ibi sunt: Agasonem enim missum in villam a patre familias non pertinere ad fundi legatum Mucius ait, quia non idcirco illo erat missus, ut ibi esset. Proinde si servus fuerit missus in villam interim illic futurus, quia dominum offenderat, quasi ad tempus relegatus, responsum est eum ad villae legatum non pertinere. Quare ne servi quidem, qui operari in agro consuerunt, qui in alios agros revertebantur, et quasi ab alio commodati in ea sunt condicione, ut ad legatum pertineant, quia non ita in agro fuerant, ut ei agro viderentur destinati. Quae res in proposito quoque suggerit, ut Italicarum rerum esse credantur hae res, quas in Italia esse testator voluit.

103

Proinde et si pecuniam misit in provinciam ad merces comparandas et necdum comparatae sint, dico pecuniam, quae idcirco missa est, ut per eam merces in Italiam adveherentur, in Italico patrimonio adiungendam: nam et si dedisset in provincia de pecuniis, quas in Italia exercebat, ituras et redituras, dicendum est hanc quoque Italici patrimonii esse.

104

Rationem igitur efficere dici, ut merces quoque istae, quae comparatae sunt ut Romam veherentur, sive provectae sunt eo vivo sive nondum, et sive scit sive ignoravit, ad eum heredem pertinere, cui Italicae res sunt adscriptae.

36

105

Ulpianus libro octavo disputationum Si quis ita scripserit heredem: "Ex qua parte codicillis Titium heredem scripsero, heres esto", etiamsi pars in codicillis non fuerit adscripta, erit tamen heres quasi sine parte institutus.

37

106

Iulianus libro 29 digestorum Cum in testamento ita scribitur: "Si filius meus me vivo morietur, nepos ex eo post mortem meam natus heres esto", duo gradus heredum sunt: nullo enim casu uterque ad hereditatem admittitur. Ex quo apparet, si nepoti Titius substitutus fuerit et filius patri heres exstiterit, non posse Titium una cum filio heredem esse, quia non in primum, sed in secundum gradum substituitur.

107

Haec verba: "Publius Marcus Gaius invicem substituti heredes mihi sunto" sic interpretanda sunt, ut breviter videretur testator tres instituisse heredes et invicem eos substituisse, perinde ac si ita scripsisset: "Ille et ille et ille instituti heredes et substituti sunto".

108

Qui tres filios habebat et ita scripserit: "Filii mei heredes sunto: Publius filius meus exheres esto", videri potest prima parte duos dumtaxat filios heredes instituisse.

38

109

Iulianus libro 30 digestorum Qui filio impuberi exheredato Pamphilum legat, eundem post mortem filii ex parte heredem instituere eodem modo potest, quo is, qui servum Sempronio legatum, eundem post mortem Sempronii ex parte heredem instituit.

110

Servus testamento heres pure scriptus, liber autem iussus esse, si intra kalendas decembres decem dedisset, si codicillis pure libertatem acceperit, intra kalendas quidem neque liber neque heres erit, nisi decem dederit: si intra kalendas non dederit, liber ex codicillis erit.

111

Si quis servum suum liberum sub condicione, heredem pure scripsisset eumque vendidisset pendente condicione, iussu emptoris servus adire hereditatem potest, quia et constitit institutio et est qui ius imperandi habet.

112

Quod si post defectam condicionem alienatus fuisset, non potest iussu emptoris hereditatem adire, quia eo tempore ad eum pervenisset, quo iam extincta institutio inutilis fuerat.

113

Igitur cum servus sub condicione liber esse iubetur et legatum pure accepit, si pendente condicione manumissus vel alienatus fuerat, legatum habebit aut domino adquiret, quamvis mortis tempore condicio libertatis extincta fuerit: si vero post defectum condicionis manumissus aut alienatus fuerit, legatum ad irritum recidit.

114

Cum venditor servum ante traditionem ab emptore pro parte heredem scriptum adire iubet, restituere coheredi servi necesse habet, quia lucrum facere eius servi iure quem vendidit non debet. Plane non totum quod adquisierit restituet, sed pro ea dumtaxat parte, qua servus coheredem habuerit,

39

115

Marcianus libro secundo regularum Id est partem dimidiam servi et quartam hereditatis.

40

116

Libro 30 digestorum Iuliani Marcellus notat: immo et id debet praestari, quod consequi venditor non potuisset, si prius, quam adiret servus partem hereditatis, is traditus esset: quod est verum.

41 (40)

117

Iulianus libro 30 digestorum Si pater familias Titium, quem ingenuum esse credebat, heredem scripserit eique, si heres non esset, Sempronium substituerit, deinde Titius, quia servus fuerat, iussu domini adierit hereditatem: potest dici Sempronium in partem hereditatis admitti. Nam qui scit aliquem servum esse et eum heredem scribit et ita substituit: "Si Stichus heres non erit, Semprionius heres esto", intellegitur tale quod dicere: "Si Stichus neque ipse heres erit neque alium fecerit". At qui eum, quem liberum putat esse, heredem scripserit, hoc sermone "si heres non erit" nihil aliud intellegitur significare, quam si hereditatem vel sibi non adquisierit vel mutata condicione alium heredem non fecerit, quae adiectio ad eos pertinet, qui patres familias heredes scripti postea in servitutem deducti fuerint. Igitur in hoc casu semisses fient ita, ut alter semis inter eum, qui dominus instituti heredis fuerit, et substitutum aequis portionibus dividatur:

42 (41)

118

Pomponius libro 12 ex variis lectionibus Et hoc Tiberius Caesar constituit in persona Parthenii, qui tamquam ingenuus heres scriptus adierat hereditatem, cum esset Caesaris servus: nam divisa hereditas est inter Tiberium et eum qui Parthenio substitutus erat, ut refert Sextus Pomponius.

43 (42)

119

Iulianus libro 64 digestorum Qui solvendo non erat, duos Apollonios liberos heredesque esse iusserat. Altero ante apertas tabulas testamenti mortuo non ineleganter defendi poterit eum qui supererit liberum et solum necessarium heredem fore. Quod si uterque vivit, institutionem nullius esse momenti propter legem Aeliam Sentiam, quae amplius quam unum necessarium heredem fieri vetat:

44 (43)

120

Paulus libro primo ad legem Aeliam Sentiam Invicem enim eos sibi obstare.

45 (44)

121

Alfenus libro quinto digestorum Pater familias testamento duos heredes instituerat: eos monumentum facere iusserat in diebus certis: deinde ita scripserat: "Qui eorum non ita fecerit, omnes exheredes sunto": alter heres hereditatem praetermiserat, reliquus heres consulebat, cum ipse monumentum exstruxisset, numquid minus heres esset ob eam rem, quod coheres eius hereditatem non adisset. Respondit neminem ex alterius facto hereditati neque alligari neque exheredari posse, sed uti quisque condicionem implesset, quamvis nemo adisset praeterea, tamen eum heredem esse.

46 (45)

122

Alfenus libro secundo digestorum a Paulo epitomatorum "Si Maevia mater mea et Fulvia filia mea vivent, tum mihi Lucius Titius heres esto". Servius respondit, si testator filiam numquam habuerit, mater autem supervixisset, tamen Titium heredem fore, quia id, quod impossibile in testamento scriptum esset, nullam vim haberet.

47 (46)

123

Africanus libro secundo quaestionum Quidam cum filium familias heredem instituere vellet, ne ad patrem eius ex ea hereditate quicquam perveniret, voluntatem suam exposuit filio: filius cum patris offensam vereretur, petit a testatore, ne sub condicione "si a patre emancipatus esset" heredem eum institueret et impetravit ab eo, ut amicum suum heredem institueret: atque ita testamento amicus filii ignotus testatori heres institutus est nec quicquam ab eo petitum est. Quaerebatur, si ille amicus aut adire nollet aut aditam nollet restituere hereditatem, an fideicommissum ab eo peti possit aut aliqua actio adversus eum esset et utrum patri an filio competeret. Respondit, etiamsi manifestum sit scriptum heredem fidem suam interposuisse, non tamen aliter ab eo fideicommissum peti posse quam si et ipsum testatorem fidem eius secutum esse probaretur. Si tamen, cum a filio familias rogaretur, amicus et aditurum se hereditatem recepisset et restituturum patri familias facto, non absurde dici possit mandati actionem futuram: et eam actionem patri inutilem fore, quia non sit ex bona fide id ei restitui, quod testator ad eum pervenire noluerit: sed nec filio vulgarem competituram, verum utilem, sicuti dare placeret ei, qui, cum filius familias esset, pro aliquo fideiussisset ac pater familias factus solvisset.

48 (47)

124

Africanus libro quarto quaestionum Si ita scriptum fuerit: "Titius, immo Seius heres esto", Seium solum heredem fore respondit. Sed et si ita: "Titius heres esto: immo Seius heres esto", idem erit dicendum.

125

Quidam testamento ita heredes instituit: "Titia filia mea heres esto: si quid mihi liberorum me vivo mortuove nascetur, tunc qui virilis sexus unus pluresve nascentur, ex parte dimidia et quarta, qui feminini sexus una pluresve natae erunt, ex parte quarta mihi heres sit": postumus ei natus est: consulebatur, quota ex parte postumus heres esset. Respondit eam hereditatem in septem partes distribuendam, ex his filiam quattuor, postumum tres habituros, quia filiae totus as, postumo dodrans datus est, ut quarta portione amplius filia quam postumus ferre debeat. Ideo si postuma quoque nata esset, tantundem sola filia, quantum uterque postumorum habituri essententiarum itaque in proposito cum as filiae, dodrans postumo sit datus, viginti unam partes fieri, ut filia duodecim, novem filius habeat.

126

In testamento ita scriptum est: "Lucius Titius ex duabus unciis, Gaius Attius ex parte una, Maevius ex parte una, Seius ex partibus duabus heredes mihi sunto": consulebatur quid iuris esset. Respondit hanc scripturam illam interpretationem accipere posse, ut Lucius Titius duas uncias habeat, ceteri autem quasi sine partibus instituti ex reliquo dextante heredes sint: quem dextantem ita dividi oportet, ut Seius quincuncem, Attius et Maevius alterum quincuncem habeant.

49 (48)

127

Marcianus libro quarto institutionum His verbis: "Titius hereditatis meae dominus esto", recte institutio fit.

128

Illa institutio valet: "Filius meus impiissimus male de me meritus heres esto": pure enim heres instituitur cum maledicto et omnes huiusmodi institutiones receptae sunt.

129

Interdum nec cum libertate utiliter servus a domina heres instituitur, ut constitutione divorum Severi et Antonini significatur, cuius verba haec sunt: "Servum adulterii accusatum non iure testamento manumissum ante sententiam ab ea muliere videri, quae rea fuerit eiusdem criminis postulata, rationis est". Quare sequitur, ut in eundem a domina collata institutio nihil momenti habeat.

130

Si in patre vel patria vel alia simili adsumptione falsum scriptum est, dum de eo qui demonstratus sit constet, institutio valet.

50 (49)

131

Florentinus libro decimo institutionum Si alienum servum liberum et heredem esse iussi et is postea meus effectus est, neutrum valet, quia libertas alieno servo inutiliter data est.

132

In extraneis heredibus illa observantur: ut sit cum eis testamenti factio, sive ipsi heredes instituantur sive hi qui in potestate eorum sunt, et id duobus temporibus inspicitur, testamenti facti, ut constiterit institutio, et mortis testatoris, ut effectum habeat. Hoc amplius et cum adibit hereditatem esse debet cum eo testamenti factio, sive pure sive sub condicione heres institutus sit: nam ius heredis eo vel maxime tempore inspiciendum est, quo adquirit hereditatem. Medio autem tempore inter factum testamentum et mortem testatoris vel condicionem institutionis exsistentem mutatio iuris heredi non nocet, quia, ut dixi, tria tempora inspicimus.

51 (50)

133

Ulpianus libro sexto regularum Servum meum heredem institutum cum libertate si vivus vendidero ei, cum quo testamenti factio non est, posteaque eum redemero, ex testamento mihi heres esse poterit nec medium tempus, quo apud eum fuit, vitiavit institutionem, quia verum est utroque tempore tam testamenti faciendi quam mortis tempore meum fuisse. Unde si apud eum remanserit, vitiatur institutio: vel si cum eo testamenti factio est, iussu eius adeundo adquiret ei hereditatem.

134

Si in non faciendo impossibilis condicio institutione heredis sit expressa, secundum omnium sententiam heres erit, perinde ac si pure institutus esset.

135

Hereditas plerumque dividitur in duodecim uncias, quae assis appellatione continentur. Habent autem et hae partes propria nomina ab uncia usque ad assem, puta haec: sextans quadrans triens quincunx semis septunx bes dodrans dextans deunx as.

52 (51)

136

Marcianus libro tertio regularum Talem institutionem quidam valere non putabant: "Stichus liber esto et, si liber erit, heres esto". Sed divus Marcus rescripsit hanc institutionem valere perinde atque si non erat adiectum "si liber erit".

137

Si quis ita scripserit: "Stichus, si meus erit cum morior, liber et heres esto", alienatus non poterit iussu emptoris adire hereditatem, quamvis, etsi non erat hoc expressum, non alias liber et heres fieri poterat, quam si mansisset eius. Sed si vivus eum manumiserit, Celsus libro quinto decimo digestorum scribit fieri hunc heredem: non enim hunc casum testatorem voluisse excludere palam est neque verba omnino repugnant: nam quamvis servus eius non est, at certe libertus est.

53 (52)

138

Paulus libro secundo regularum Servus hereditarius heres institui potest, si modo testamenti factio fuit cum defuncto, licet cum herede instituto non sit.

54 (53)

139

Marcellus libro singulari responsorum Lucius Titius Seio et Sempronio ex semissibus heredibus institutis et ceteris exheredatis invicem heredem substituit, deinde legata et libertates dedit, postea ita subiecit: "Cornelius et Sallustius et Varro aequis partibus heredes sunto, quos invicem substituo": quaero, quantum vel priores duo ex semissibus instituti vel posteriores habere debeant. Marcellus respondit in obscuro esse, Cornelium et Sallustium et Varronem primo an secundo vel tertio gradu heredes instituere voluerit: sed secundum scripturam testamenti quae proponeretur, alterum assem datum eis videri.

55 (54)

140

Neratius libro primo membranarum Pater filio impuberi servum heredem substituit liberumque esse iussit: eum pupillus vendidit Titio: Titius eum iam primo testamento facto in secundo testamento liberum heredemque esse iussit. Superius testamentum Titii ruptum est, quia is servus et heres potest esse et, ut superius testamentum rumpatur, sufficit ita posterius factum esse, ut aliquo casu potuerit ex eo heres existere. Quod ad vim autem eius institutionis pertinet, ita se res habet, ut, quamdiu pupillo ex ea substitutione heres potest esse, ex Titii testamento libertatem hereditatemque consequi non possit: si pupillus in suam tutelam pervenerit, perinde ex Titii testamento liber heresque sit ac si pupillo substitutus non fuisset: si pupillo heres exstitit, propius est, ut Titio quoque, si velit, heres esse possit.

56 (55)

141

Paulus libro primo ad legem Aeliam Sentiam Si is qui solvendo non est primo loco Stichum, secundo eum cui ex fideicommissi causa libertatem debet liberum et heredem instituerit, Neratius secundo loco scriptum heredem fore ait, quia non videtur creditorum fraudandorum causa manumissus.

57 (56)

142

Paulus libro singulari de secundis tabulis Potest quis ita heredem instituere: "Si intra annum septuagesimum decessero, ille mihi heres esto": non enim pro parte testatus intellegi debet, sed sub condicione instituisse.

58 (57)

143

Paulus libro 57 ad edictum Si is qui solvendo non est servum cum libertate heredem instituerit et liberum substituerit, ante incipiendum erit a substituto: lex enim Aelia Sentia ita demum ei, qui in fraudem creditorum heres institutus est conservat libertatem, si nemo alius ex eo testamento heres esse potest.

59 (58)

144

Paulus libro quarto ad Vitellium Nemo dubitat recte ita heredem nuncupari posse "hic mihi heres esto", cum sit coram, qui ostenditur.

145

Qui frater non est, si fraterna caritate diligitur, recte cum nomine suo sub appellatione fratris heres instituitur.

60 (59)

146

Celsus libro 16 digestorum Liber homo cum tibi serviret, heres institutus iussu tuo adiit. Trebatius esse eum heredem: Labeo tunc non esse heredem, si necessitate id fecerit, non quod alioquin vellet obligari.

147

Si quis ita heredem instituerit: "Titius qua ex parte mihi socius est in vectigali salinarum, pro ea parte mihi heres esto", quidam putant, si asse descripto id adiectum sit, ut maxime socius fuerit Titius, non esse heredem, sed si qua pars vacua relicta fuerit, ex ea heredem esse. Quod totum et ineptum et vitiosum est: quid enim vetat asse descripto utiliter Titium ex parte fore quarta, ex qua socius erat, heredem institutum esse?

148

"Titius heres esto: Seius et Maevius heredes sunto". Verum est quod Proculo placet duos semisses esse, quorum alter coniunctim duobus datur.

149

Cum quis ex institutis, qui non cum aliquo coniunctim institutus sit, heres non est, pars eius omnibus pro portionibus hereditariis adcrescit, neque refert, primo loco quis institutus an alicui substitutus heres sit.

150

Si heres institutus scribendi testamenti tempore civis Romanus fuit, deinde ei aqua et igni interdictum est, heres fit, si intra illud tempus quo testator decessit redierit aut, si sub condicione heres institutus est, quo tempore condicio exsistit. Idem et in legatis et in bonorum possessionibus.

151

"Titius ex semisse heres esto: Seius ex quadrante heres esto: Titius si in Capitolium ascenderit, ex alio quadrante heres esto". Antequam Capitolium ascendat si pro herede gerat, ex semisse heres erit, si Capitolium ascenderit, et ex quadrante heres erit nec erit ei necesse pro herede gerere quippe iam heredi.

152

Si ita scriptum fuerit: "Titius ex parte tertia, Maevius ex parte tertia heredes sunto: Titius, si intra tertias kalendas navis ex asia venerit, ex reliqua parte heres esto": videamus, ne Titius statim ex semisse heres sit: nam duo heredes instituti sunt, sed Titius aut ex semisse aut ex besse: ita sextans utique erit in pendenti et, si condicio exstiterit, ex besse heres erit, si non exstiterit, ille sextans Maevio adcrescet. Sed si decesserit Titius, antequam condicio exsistat, deinde condicio exstiterit, tamen ille sextans non Titii heredi, sed Maevio adcrescet: nam cum adhuc dubium esset, Titio an Maevio is sextans datus esset, Titius decessit nec potest intellegi datus ei qui tempore dandi in rerum natura non fuit.

153

Si Attius Titium et Maevium et Seium aequis partibus heredes instituit, Titius interim solus adiit hereditatem et Seium heredem instituit, poterit Seius Titii adire hereditatem, Attii vel adire vel omittere: sed Attio, antequam adeat vel omittat eius hereditatem, ex semisse heres erit. Si adierit Seius Attii hereditatem, Titius ex triente dumtaxat heres erit et per hereditatem Titii triens dumtaxat ad Seium perveniet, alterum trientem ex sua institutione habebit. Quid ergo si ab Attio Titius et Seius heredes instituti sunt, Titius adierit hereditatem, Titio Seius heres exstiterit? Potestne Attii hereditatem omittere an necessario ei ex asse heres est? Quippe cum alius nemo heres institutus est, quam is ipse qui ex aliqua parte iam heres est, perinde est, quasi unus heres per Titium institutus sit.

61 (60)

154

Celsus libro 29 digestorum Qui solvendo non erat, servum primo loco et alterum servum secundo loco heredes scripsit. Solus is qui primo loco scriptus est hereditatem capit: nam lege Aelia Sentia ita cavetur, ut, si duo pluresve ex eadem causa heredes scripti sint, uti quisque primus scriptus sit, heres sit.

62 (61)

155

Modestinus libro octavo responsorum Qui volebat filiam exheredare, sic testamento comprehendit: "Te autem, filia, ideo exheredavi, quoniam contentam te esse dote volui": quaero an efficaciter exheredata sit. Modestinus respondit nihil proponi, cur non esset voluntate testatoris exheredata.

63 (62)

156

Modestinus libro secundo pandectarum In tempus capiendae hereditatis institui heredem posse benevolentiae est, veluti "Lucius Titius cum capere potuerit, heres esto": idem et in legato.

157

Quotiens non apparet, quis heres institutus sit, institutio non valet (quippe evenire potest, si testator complures amicos eodem nomine habeat et ad designationem singulari nomine utatur): nisi ex aliis apertissimis probationibus fuerit revelatum, pro qua persona testator senserit.

64 (63)

158

Iavolenus libro primo ex Cassio Heredes sine partibus utrum coniunctim an separatim scribantur, hoc interest, quod, si quis ex coniunctis decessit, non ad omnes, sed ad reliquos qui coniuncti erant pertinet, sin autem ex separatis, ad omnes, qui testamento eodem scripti sunt heredes, portio eius pertinet.

65 (64)

159

Iavolenus libro septimo epistularum Eius servum, qui post mortem meam natus erit, heredem institui posse Labeo frequenter scribit idque verum esse manifesto argumento comprobat: quia servus hereditarius, priusquam adeatur hereditas, institui heres potest, quamvis is testamenti facti tempore nullius sit.

66 (65)

160

Iavolenus libro 12 epistularum Hereditas ad statium primum nullo iure pertinet, cum institutus heres non sit: nec quicquam ei prodest, quod ab eo aliquid legatum est aut libertus ei defuncti testamento commendatus est. Ex quo si manumissus non est, servus est.

67 (66)

161

Pomponius libro primo ad Quintum Mucium Si ita quis heredes instituerit: "Titius heres esto: Gaius et Maevius aequis ex partibus heredes sunto", quamvis et syllaba coniunctionem faciat, si quis tamen ex his decedat, non alteri soli pars adcrescit, sed et omnibus coheredibus pro hereditariis portionibus, quia non tam coniunxisse quam celerius dixisse videatur.

68 (67)

162

Pomponius libro secundo ad Quintum Mucium Si ita scriptum fuerit: "Tithasus si in Capitolium ascenderit, heres esto: Tithasus heres esto", secunda scriptura potior erit: plenior est enim quam prior.

69 (68)

163

Pomponius libro septimo ad Quintum Mucium Si quis Sempronium heredem instituerit sub hac condicione "si Titius in Capitolium ascenderit", quamvis non alias heres esse possit Sempronius, nisi Titius ascendisset in Capitolium, et hoc ipsum in potestate sit repositum Titii: quia tamen scriptura non est expressa voluntas Titii, erit utilis ea institutio. Atquin si quis ita scripserit: "Si Titius voluerit, Sempronius heres esto", non valet institutio: quaedam enim in testamentis si exprimantur, effectum nullum habent, quando, si verbis tegantur, eandem significationem habeant quam haberent expressa, et momentum aliquod habebunt. Sic enim filii exheredatio cum eo valet, si quis heres existat: et tamen nemo dubitat, quin, si ita aliquis filium exheredaverit: "Titius heres esto: cum heres erit Titius, filius exheres esto", nullius momenti esse exheredationem.

70 (69)

164

Proculus libro secundo epistularum "Cornelius et Maevius, uter eorum volet, heres esto": uterque vult: Trebatius neutrum fore heredem, Cartilius utrumque: tu cui adsentiaris? Proculus: Cartilio adsentio et illam adiectionem "uter eorum volet"supervacuam puto: id enim etiam ea non adiecta futurum fuit, ut, uter vellet, heres esset, uter nollet, heres non esset. Quod si hi ex numero necessariorum heredum essent, tum id non frustra adiectum esse et non solum figuram, sed vim quoque condicionis continere: dicerem tamen, si uterque heres esse vellet, utrumque heredem esse.

71 (70)

165

Papinianus libro sexto responsorum Captatorias institutiones non eas senatus improbavit, quae mutuis affectionibus iudicia provocaverunt, sed quarum condicio confertur ad secretum alienae voluntatis.

72 (71)

166

Paulus libro quinto ad legem Iuliam et Papiam Illae autem institutiones captatoriae non sunt, veluti si ita heredem quis instituat: "Qua ex parte Titius me heredem instituit, ex ea parte Maevius heres esto", quia in praeteritum, non in futurum institutio collata est.

167

Sed illud quaeri potest, an idem servandum sit quod senatus censuit, etiamsi in aliam personam captionem direxerit, veluti si ita scripserit: "Titius, si Maevium tabulis testamenti sui heredem a se scriptum ostenderit probaveritque, heres esto", quod in sententiam senatus consulti incidere non est dubium.

73 (72)

168

Clementius libro quarto ad legem Iuliam et Papiam Si quis solidum a lege capere non possit et ex asse sit institutus ab eo qui solvendo non est, Iulianus ex asse eum heredem esse respondit: legi enim locum non esse in ea hereditate quae solvendo non est.

74 (73)

169

Gaius libro 12 ad legem Iuliam et Papiam Sub condicione herede instituto si substituamus, nisi eandem condicionem repetemus, pure eum heredem substituere intellegimur.

75 (74)

170

Licinius libro secundo regularum Si ita quis heres institutus fuerit: "Excepto fundo, excepto usu fructu heres esto", perinde erit iure civili atque si sine ea re heres institutus esset, idque auctoritate Galli Aquilii factum est.

76 (75)

171

Papinianus libro 12 quaestionum Si filius substituatur ei, a quo praeteritus est, non ut intestati patris, sed ex testamento habebit hereditatem, quoniam et quolibet alio substituto, si fuisset ab eo exheredatus, inde testamentum inciperet, ubi filius esset exheredatus.

77 (76)

172

Papinianus libro 15 quaestionum Servus uxori a marito mortis causa donatus mariti manet, ut et Iuliano quoque videtur. Idem si accipiat libertatem simul et hereditatem, viro necessarius heres erit: nec sine libertate aliquid ei legari potest.

78 (77)

173

Papinianus libro 17 quaestionum Asse toto non distributo ita scriptum est: "Quem heredem codicillis fecero, heres esto": Titium codicillis heredem instituit. Eius quidem institutio valet ideo, quod, licet codicillis dari hereditas non possit, tamen haec ex testamento data videtur: sed hoc tantum ex hereditate habebit, quantum ex asse residuum mansit.

79 (78)

174

Papinianus libro sexto responsorum Qui non militabat, bonorum maternorum, quae in pannonia possidebat, libertum heredem instituit, paternorum, quae habebat in Syria, Titium. iure semisses ambos habere constitit, sed arbitrum dividendae hereditatis supremam voluntatem factis adiudicationibus et interpositis propter actiones cautionibus sequi salva Falcidia, scilicet ut, quod vice mutua praestarent, doli ratione quadranti retinendo compensetur.

175

Lucio Titio ex duabus partibus, Publio Maevio ex quadrante scriptis heredibus assem in dodrantem esse divisum respondi: modum enim duarum partium ex quadrante declarari: quod veteres nummis Titio legatis nummorum specie non demonstrata ceterorum legatorum contemplatione receperunt.

176

Filiis heredibus aequis partibus institutis ac postea fratris filio pro duabus unciis unum assem inter omnes videri factum placuit et ex eo decem uncias filios accepisse: tunc enim ex altero asse portionem intellegi relictam, cum asse nominatim dato vel duodecim unciis distributis residua portio non invenitur: nihil autem interest, quo loco sine portione quis heres instituatur, quo magis assis residuum accepisse videatur.

177

Seius Maevium ex parte, quam per leges capere possit, heredem instituit, ex reliqua Titium. Si Maevius solidum capere poterit, Titius adiectus aut substitutus heres non erit.

80 (79)

178

Papinianus libro primo definitionum Quod si non sit reliqui facta mentio, tantundem in altero asse habebit Maevius quantum Titius in primo.

81 (80)

179

Papinianus libro sexto responsorum Quod si Maevius nullius capax sit, in totum substitutus admittitur.

82 (81)

180

Paulus libro nono quaestionum Clemens patronus testamento caverat, ut, si sibi filius natus fuisset, heres esset, si duo filii, ex aequis partibus heredes [heres] essent, si duae filiae, similiter: si filius et filia, filio duas partes, filiae tertiam dederat. Duobus filiis et filia natis quaerebatur, quemadmodum in proposita specie partes faciemus, cum filii debeant pares esse vel etiam singuli duplo plus quam soror accipere? Quinque igitur partes fieri oportet, ut ex his binas masculi, unam femina accipiat.

181

Si ita scripserit testator: "Quanta ex parte me a Titio heredem institutum recitassem, ex ea parte Sempronius mihi heres esto", non est captatoria institutio: plane nullo recitato testamento ab ipso testatore inanis videbitur institutio remota suspicione captatoriae institutionis.

83 (82)

182

Scaevola libro 15 quaestionum Si quis ita heres instituatur: "Si legitimus heres vindicare nolit hereditatem meam", puto deficere condicionem testamenti illo vindicante.

84 (83)

183

Scaevola libro 18 quaestionum Si non lex Aelia Sentia, sed alia lex vel senatus consultum aut etiam constitutio servi libertatem impediat, is necessarius fieri non potest, etiamsi non sit solvendo testator.

184

Temporibus divi Hadriani senatus censuit, si testator, qui cum moritur solvendo non fuit, duobus pluribusve libertatem dederit eisque hereditatem restitui iusserit et institutus heres suspectam sibi hereditatem dixerit, ut adire eam cogatur et ad libertatem perveniat qui priore loco scriptus fuerit, eique hereditas restituatur. Idem servandum in his, quibus per fideicommissum libertas data fuerit. Igitur si primo loco scriptus desideraret adire hereditatem, nulla difficultas erit. Nam si posteriores quoque liberos se esse dicent et restitui hereditatem desiderent, an solvendo sit hereditas et omnibus liberis factis restitui deberet, apud praetorem quaereretur. Absente autem primo sequens desiderans adiri hereditatem non est audiendus, quia, si primus velit sibi restitui hereditatem, praeferendus est et hic servus futurus est.

85 (84)

185

Paulus libro 23 quaestionum Si servo fideicommissa data sit libertas, heres hunc eundem servum cum libertate heredem reliquisset, quaesitum est, an necessarius fiat heres. Et humanius est et magis aequitatis ratione subnixum non fieri necessarium: qui enim etiam invito defuncto poterat libertatem extorquere, is liber esse iussus non magnum videtur beneficium a defuncto consequi, immo nihil commodi sensisse, sed magis debitam sibi accepisse libertatem.

186

Idem probandum erit et in illo servo, quem testator ea lege emerat, ut manumitteret, si heres fuerit institutus: nam et hic seposito beneficio testatoris proprio iure poterit ad libertatem pervenire ex constitutione divi Marci.

187

Idem et in eo, qui propria sua data pecunia emptus est ab aliquo: nam et hic poterit ab ipso testatore libertatem extorquere.

86 (85)

188

Scaevola libro secundo responsorum Lucius Titius, qui fratrem habebat, testamento ita cavit: "Titius frater meus ex asse mihi heres esto: si mihi Titius heres esse noluerit aut (quod abominor) prius morietur quam meam hereditatem adierit aut filium filiamve ex se natum natamve non habebit, tunc Stichus et Pamphilus servi mei liberi et heredes mihi aequis partibus sunto". Quaero, cum Titius hereditatem adierit et liberos aditae hereditatis tempore non habuerit, an Stichus et Pamphilus ex substitutione liberi et heredes esse possint. Item quaero, si ex substitutione neque liberi neque heredes esse possint, an in partem hereditatis videantur adiecti. Respondit: apparet quidem non eam mentem testatoris fuisse, ut quemquam heredem adhiberet fratri, quem aperte ex asse heredem instituisset: igitur si frater adiit, Stichus et Pamphilus heredes non erunt: quos eo amplius noluit heredes esse, si frater prius quam hereditatem adiret decessisset liberis relictis. Nam prudens consilium testantis animadvertitur: non enim fratrem solum heredem praetulit substitutis, sed et eius liberos.

87 (86)

189

Maecianus libro septimo fideicommissorum Iam dubitari non potest suos quoque heredes sub hac condicione institui posse, ut, si voluissent, heredes essent, si heredes non essent, alium quem visum erit eis substituere: negatumque hoc casu necesse esse sub contraria condicione filium exheredare, primum quia tunc tantum id exigeretur, cum in potestate eius non esset, an heres patri existeret, exspectantis extrinsecus positae condicionis eventum, deinde quod, etsi quacumque posita condicione deberet filius sub contraria condicione exheredari, in proposito ne possibilis quidem repperiri posset, certe, si verbis exprimeretur, inepta fieret: huic enim condicioni "si volet, heres esto" quae alia verba contraria concipi possunt quam haec "si nolet heres esse, exheres esto?" quod quam sit ridiculum, nulli non patet.

190

Non ab re autem hoc loco velut excessus hic subiungetur suis ita heredibus institutis "si voluerint heredes esse" non permittendum amplius abstinere se hereditate, cum ea condicione instituti iam non ut necessarii, sed sua sponte heredes exstiterunt. Sed et ceteris condicionibus, quae in ipsorum sunt potestate, si sui pareant, ius abstinendi adsequi non debent.

88 (87)

191

Hermogenianus libro tertio iuris epitomarum Ex unciis sex primo herede instituto, secundo ex octo, si tertius ex residua parte vel nulla portionis facta mentione heres instituatur, quinque uncias hereditatis tertius habebit: in viginti quattuor etenim partes hereditate distributa tertio ratio calculi veluti ex decem partibus instituto quinque uncias adsignabit.

89 (88)

192

Gaius libro singulari de casibus Ei qui solvendo non est aliquo casu evenit, ut et servus cum libertate heres exsistat et praeterea alius heres adiciatur: veluti si servo cum libertate herede instituto ita adiectum sit: "Si mihi Stichus heres erit, tunc Titius quoque heres esto": nam Titius, antequam Stichus ex testamento heres exstiterit, heres esse non potest, cum autem semel heres exstiterit servus, non potest adiectus efficere, ut qui semel heres exstitit desinat heres esse.

90 (89)

193

Paulus libro secundo manualium Si socius heres institutus sit ex asse et servo communi legetur pure sine libertate, hoc legatum non constitit. Plane sub condicione ei utiliter et sine libertate legabitur, quoniam et proprio servo ab herede recte sub condicione legatur. Quare etiam heres institui sine libertate ut alienus socio herede scripto poterit, quia et proprius cum domino heres institui poterit.

91 (90)

194

Tryphoninus libro 21 disputationum Testamento domini servus sub condicione cum libertate heres institutus pendente adhuc condicione necem domini detexit eumque praetor mereri libertatem decrevit. Etsi postea condicio testamenti exstiterit, aliunde liber est, id est ex praemio, non ex testamento: igitur non est necessarius domino heres: licet autem ei volenti adire.

92 (91)

195

Paulus libro quinto sententiarum Imperatorem litis causa heredem institui invidiosum est nec calumnia facultatem ex principali maiestate capi oportet.

93 (92)

196

Paulus libro primo imperialium sententiarum in cognitionibus prolatarum ex libris sex primo seu decretorum libro secundo Pactumeius Androsthenes Pactumeiam Magnam filiam Pactumeii Magni ex asse heredem instituerat, eique patrem eius substituerat. Pactumeio Magno occiso et rumore perlato, quasi filia quoque eius mortua, mutavit testamentum Noviumque Rufum heredem instituit hac praefatione: "Quia heredes, quos volui habere mihi contingere non potui, Novius Rufus heres esto". Pactumeia Magna supplicavit imperatores nostros et cognitione suscepta, licet modus institutioni contineretur, quia falsus non solet obesse, tamen ex voluntate testantis putavit imperator ei subveniendum. Igitur pronuntiavit hereditatem ad Magnam pertinere, sed legata ex posteriore testamento eam praestare debere, proinde atque si in posterioribus tabulis ipsa fuisset heres scripta.

PrevBack to TopNext