Table of Contents
Digest
Liber 1
Titulus 1 : De iustitia et iure
Titulus 2 : De origine iuris et omnium magistratuum et successione prudentium
Titulus 3 : De legibus senatusque consultis et longa consuetudine
Titulus 4 : De constitutionibus principum
Titulus 6 : De his qui sui vel alieni iuris sunt
Titulus 7 : De adoptionibus et emancipationibus et aliis modis quibus potestas solvitur
Titulus 8 : De divisione rerum et qualitate
Titulus 10 : De officio consulis
Titulus 11 : De officio praefecti praetorio
Titulus 12 : De officio praefecti urbi
Titulus 13 : De officio quaestoris
Titulus 14 : De officio praetorum
Titulus 15 : De officio praefecti vigilum
Titulus 16 : De officio proconsulis et legati
Titulus 17 : De officio praefecti Augustalis
Titulus 18 : De officio praesidis
Titulus 19 : De officio procuratoris Caesaris vel rationalis
Titulus 20 : De officio iuridici
Titulus 21 : De officio eius, cui mandata est iurisdictio
Titulus 22 : De officio adsessorum
Liber 2
Titulus 2 : Quod quisque iuris in alterum statuerit, ut ipse eodem iure utatur.
Titulus 3 : Si quis ius dicenti non obtemperaverit.
Titulus 4 : De in ius vocando.
Titulus 5 : Si quis in ius vocatus non ierit sive quis eum vocaverit, quem ex edicto non debuerit.
Titulus 6 : In ius vocati ut eant aut satis vel cautum dent.
Titulus 7 : Ne quis eum qui in ius vocabitur vi eximat.
Titulus 8 : Qui satisdare cogantur vel iurato promittant vel suae promissioni committantur.
Titulus 9 : Si ex noxali causa agatur, quemadmodum caveatur.
Titulus 10 : De eo per quem factum erit quominus quis in iudicio sistat.
Titulus 11 : Si quis cautionibus in iudicio sistendi causa factis non obtemperaverit.
Titulus 12 : De feriis et dilationibus et diversis temporibus.
Titulus 15 : De transactionibus.
Liber 3
Titulus 2 : De his qui notantur infamia.
Titulus 3 : De procuratoribus et defensoribus.
Titulus 4 : Quod cuiuscumque universitatis nomine vel contra eam agatur.
Titulus 5 : De negotiis gestis.
Titulus 6 : De calumniatoribus.
Liber 4
Titulus 1 : De in integrum restitutionibus.
Titulus 2 : Quod metus causa gestum erit.
Titulus 4 : De minoribus viginti quinque annis.
Titulus 5 : De capite minutis.
Titulus 6 : Ex quibus causis maiores viginti quinque annis in integrum restituuntur.
Titulus 7 : De alienatione iudicii mutandi causa facta.
Titulus 8 : De receptis: qui arbitrium receperint ut sententiam dicant.
Titulus 9 : Nautae caupones stabularii ut recepta restituant.
Liber 5
Titulus 1 : De iudiciis: ubi quisque agere vel conveniri debeat.
Titulus 2 : De inofficioso testamento.
Titulus 3 : De hereditatis petitione.
Titulus 4 : Si pars hereditatis petatur.
Titulus 5 : De possessoria hereditatis petitione.
Titulus 6 : De fideicommissaria hereditatis petitione.
Liber 6
Titulus 1 : De rei vindicatione.
Titulus 2 : De publiciana in rem actione.
Titulus 3 : Si ager vectigalis, id est emphyteuticarius, petatur.
Liber 7
Titulus 1 : De usu fructu et quemadmodum quis utatur fruatur.
Titulus 2 : De usu fructu adcrescendo.
Titulus 3 : Quando dies usus fructus legati cedat.
Titulus 4 : Quibus modis usus fructus vel usus amittitur.
Titulus 5 : De usu fructu earum rerum, quae usu consumuntur vel minuuntur.
Titulus 6 : Si usus fructus petetur vel ad alium pertinere negetur.
Titulus 7 : De operis servorum
Titulus 8 : De usu et habitatione.
Titulus 9 : Usufructuarius quemadmodum caveat.
Liber 8
Titulus 2 : De servitutibus praediorum urbanorum.
Titulus 3 : De servitutibus praediorum rusticorum.
Titulus 4 : Communia praediorum tam urbanorum quam rusticorum.
Titulus 5 : Si servitus vindicetur vel ad alium pertinere negetur.
Titulus 6 : Quemadmodum servitutes amittuntur.
Liber 9
Titulus 1 : Si quadrupes pauperiem fecisse dicatur.
Titulus 2 : Ad legem Aquiliam.
Titulus 3 : De his, qui effuderint vel deiecerint.
Titulus 4 : De noxalibus actionibus.
Liber 10
Titulus 1 : Finium regundorum.
Titulus 2 : Familiae erciscundae.
Titulus 3 : Communi dividundo.
Liber 11
Titulus 1 : De interrogationibus in iure faciendis et interrogatoriis actionibus.
Titulus 2 : De quibus rebus ad eundem iudicem eatur.
Titulus 3 : De servo corrupto.
Titulus 6 : Si mensor falsum modum dixerit.
Titulus 7 : De religiosis et sumptibus funerum et ut funus ducere liceat.
Titulus 8 : De mortuo inferendo et sepulchro aedificando.
Liber 12
Titulus 1 : De rebus creditis si certum petetur et de condictione.
Titulus 2 : De iureiurando sive voluntario sive necessario sive iudiciali.
Titulus 3 : De in litem iurando.
Titulus 4 : De condictione causa data causa non secuta.
Titulus 5 : De condictione ob turpem vel iniustam causam.
Titulus 6 : De condictione indebiti.
Titulus 7 : De condictione sine causa.
Liber 13
Titulus 1 : De condictione furtiva.
Titulus 2 : De condictione ex lege.
Titulus 3 : De condictione triticiaria.
Titulus 4 : De eo quod certo loco dari oportet.
Titulus 5 : De pecunia constituta.
Titulus 6 : Commodati vel contra.
Titulus 7 : De pigneraticia actione vel contra.
Liber 14
Titulus 1 : De exercitoria actione.
Titulus 2 : De lege Rodia [Rhodia] de iactu.
Titulus 3 : De institoria actione.
Titulus 4 : De tributoria actione.
Titulus 5 : Quod cum eo, qui in aliena potestate est, negotium gestum esse dicetur.
Titulus 6 : De senatus consulto Macedoniano.
Liber 15
Titulus 2 : Quando de peculio actio annalis est.
Liber 16
Titulus 1 : Ad senatus consultum Velleianum.
Titulus 2 : De compensationibus.
Titulus 3 : Depositi vel contra.
Liber 17
Titulus 1 : Mandati vel contra.
Liber 18
Titulus 1 : De contrahenda emptione et de pactis inter emptorem et venditorem compositis (..)
Titulus 2 : De in diem addictione.
Titulus 3 : De lege commissoria.
Titulus 4 : De hereditate vel actione vendita.
Titulus 5 : De rescindenda venditione et quando licet ab emptione discedere.
Titulus 6 : De periculo et commodo rei venditae.
Titulus 7 : De servis exportandis: vel si ita mancipium venierit ut manumittatur vel contra.
Liber 19
Titulus 1 : De actionibus empti venditi.
Titulus 4 : De rerum permutatione.
Titulus 5 : De praescriptis verbis et in factum actionibus.
Liber 20
Titulus 1 : De pignoribus et hypothecis et qualiter ea contrahantur et de pactis eorum.
Titulus 2 : In quibus causis pignus vel hypotheca tacite contrahitur.
Titulus 3 : Quae res pignori vel hypothecae datae olbigari non possunt.
Titulus 5 : De distractione pignorum et hypothecarum.
Titulus 6 : Quibus modis pignus vel hypotheca solvitur.
Liber 21
Titulus 1 : De aedilicio edicto et redhibitione et quanti minoris.
Titulus 2 : De evictionibus et duplae stipulatione.
Titulus 3 : De exceptione rei venditae et traditae.
Liber 22
Titulus 1 : De usuris et fructibus et causis et omnibus accessionibus et mora.
Titulus 2 : De nautico faenore.
Titulus 3 : De probationibus et praesumptionibus.
Titulus 4 : De fide instrumentorum et amissione eorum.
Titulus 6 : De iuris et facti ignorantia.
Liber 23
Titulus 2 : De ritu nuptiarum.
Titulus 4 : De pactis dotalibus.
Liber 24
Titulus 1 : De donationibus inter virum et uxorem.
Titulus 2 : De divortiis et repudiis.
Titulus 3 : Soluto matrimonio dos quemadmodum petatur.
Liber 25
Titulus 1 : De impensis in res dotales factis.
Titulus 2 : De actione rerum amotarum.
Titulus 3 : De agnoscendis et alendis liberis vel parentibus vel patronis vel libertis.
Titulus 4 : De inspiciendo ventre custodiendoque partu.
Titulus 5 : Si ventris nomine muliere in possessionem missa (..)
Titulus 6 : Si mulier ventris nomine in possessione calumniae causa esse dicetur.
Liber 26
Titulus 2 : De testamentaria tutela.
Titulus 3 : De confirmando tutore vel curatore.
Titulus 4 : De legitimis tutoribus.
Titulus 5 : De tutoribus et curatoribus datis ab his qui ius dandi habent (..)
Titulus 6 : Qui petant tutores vel curatores et ubi petantur.
Titulus 7 : De administratione et periculo tutorum et curatorum qui gesserint vel non (..)
Titulus 8 : De auctoritate et consensu tutorum et curatorum.
Titulus 9 : Quando ex facto tutoris vel curatoris minores agere vel conveniri possunt.
Titulus 10 : De suspectis tutoribus et curatoribus.
Liber 27
Titulus 1 : De excusationibus.
Titulus 2 : Ubi pupillus educari vel morari debeat et de alimentis ei praestandis.
Titulus 3 : De tutelae et rationibus distrahendis et utili curationis causa actione.
Titulus 4 : De contraria tutelae et utili actione.
Titulus 5 : De eo qui pro tutore prove curatore negotia gessit.
Titulus 6 : Quod falso tutore auctore gestum esse dicatur.
Titulus 7 : De fideiussoribus et nominatoribus et heredibus tutorum et curatorum.
Titulus 8 : De magistratibus conveniendis.
Titulus 10 : De curatoribus furioso et aliis extra minores dandis.
Liber 28
Titulus 1 : Qui testamenta facere possunt et quemadmodum tesamenta fiant.
Titulus 2 : De liberis et postumis heredibus instituendis vel exheredandis.
Titulus 3 : De iniusto rupto irrito facto testamento.
Titulus 4 : De his quae in testamento delentur inducuntur vel inscribuntur.
Titulus 5 : De heredibus instituendis.
Titulus 6 : De vulgari et pupillari substitutione.
Titulus 7 : De condicionibus institutionum.
Titulus 8 : De iure deliberandi.
Liber 29
Titulus 1 : De testamento militis.
Titulus 2 : De adquirenda vel omittenda hereditate.
Titulus 3 : Testamenta quemadmodum aperiuntur inspiciantur et describantur.
Titulus 4 : Si quis omissa causa testamenti ab intestato vel alio modo possideat hereditatem.
Titulus 5 : De senatus consulto Silaniano et Claudiano: quorum testamenta ne aperiantur.
Titulus 6 : Si quis aliquem testari prohibuerit vel coegerit.
Titulus 7 : De iure codicillorum.
Liber 30
Titulus 1 : De legatis et fideicommissis.
Liber 31
Titulus 1 : De legatis et fideicommissis.
Liber 32
Titulus 1 : De legatis et fideicommissis.
Liber 33
Titulus 1 : De annuis legatis et fideicommissis.
Titulus 2 : De usu et de usu fructu et reditu et habitatione et operis per legatum (..)
Titulus 3 : De servitute legata.
Titulus 4 : De dote praelegata.
Titulus 5 : De optione vel electione legata.
Titulus 6 : De tritico vino vel oleo legato.
Titulus 7 : De instructo vel instrumento legato.
Titulus 8 : De peculio legato.
Titulus 10 : De suppellectile legata.
Liber 34
Titulus 1 : De alimentis vel cibariis legatis.
Titulus 2 : De auro argento mundo ornamentis unguentis veste vel vestimentis et statuis legatis.
Titulus 3 : De liberatione legata.
Titulus 4 : De adimendis vel transferendis legatis vel fideicommissis.
Titulus 6 : De his quae poenae causa relinquuntur.
Titulus 7 : De regula Catoniana.
Titulus 8 : De his quae pro non scriptis habentur.
Titulus 9 : De his quae ut indignis auferuntur.
Liber 35
Titulus 1 : De condicionibus et demonstrationibus et causis et modis eorum (...)
Titulus 2 : Ad legem Falcidiam.
Titulus 3 : Si cui plus, quam per legem Falcidiam licuerit, legatum esse dicetur.
Liber 36
Titulus 1 : Ad senatus consultum Trebellianum.
Titulus 2 : Quando dies legatorum vel fideicommissorum cedat.
Titulus 3 : Ut legatorum seu fideicommissorum servandorum causa caveatur.
Titulus 4 : Ut in possessionem legatorum vel fideicommissorum servandorum causa esse liceat.
Liber 37
Titulus 1 : De bonorum possessionibus.
Titulus 2 : Si tabulae testamenti extabunt.
Titulus 3 : De bonorum possessione furioso infanti muto surdo caeco competente.
Titulus 4 : De bonorum possessione contra tabulas.
Titulus 5 : De legatis praestandis contra tabulas bonorum possessione petita.
Titulus 6 : De collatione bonorum.
Titulus 7 : De dotis collatione.
Titulus 8 : De coniungendis cum emancipato liberis eius.
Titulus 9 : De ventre in possessionem mittendo et curatore eius.
Titulus 10 : De Carboniano edicto.
Titulus 11 : De bonorum possessione secundum tabulas.
Titulus 12 : Si a parente quis manumissus sit.
Titulus 13 : De bonorum possessione ex testamento militis.
Titulus 14 : De iure patronatus.
Titulus 15 : De obsequiis parentibus et patronis praestandis.
Liber 38
Titulus 1 : De operis libertorum.
Titulus 2 : De bonis libertorum.
Titulus 3 : De libertis universitatium.
Titulus 4 : De adsignandis libertis.
Titulus 5 : Si quid in fraudem patroni factum sit.
Titulus 6 : Si tabulae testamenti nullae extabunt, unde liberi.
Titulus 9 : De successorio edicto.
Titulus 10 : De gradibus et adfinibus et nominibus eorum.
Titulus 11 : Unde vir et uxor.
Titulus 12 : De veteranorum et militum successione.
Titulus 13 : Quibus non competit bonorum possessio.
Titulus 14 : Ut ex legibus senatusve consultis bonorum possessio detur.
Titulus 15 : Quis ordo in possessionibus servetur.
Titulus 16 : De suis et legitimis heredibus.
Titulus 17 : Ad senatus consultum Tertullianum et Orphitianum.
Liber 39
Titulus 1 : De operis novi nuntiatione.
Titulus 2 : De damno infecto et de suggrundis et proiectionibus.
Titulus 3 : De aqua et aquae pluviae arcendae.
Titulus 4 : De publicanis et vectigalibus et commissis.
Titulus 6 : De mortis causa donationibus et capionibus.
Liber 40
Titulus 1 : De manumissionibus.
Titulus 2 : De manumissis vindicta.
Titulus 3 : De manumissionibus quae servis ad universitatem pertinentibus imponuntur.
Titulus 4 : De manumissis testamento.
Titulus 5 : De fideicommissariis libertatibus.
Titulus 6 : De ademptione libertatis.
Titulus 8 : Qui sine manumissione ad libertatem perveniunt.
Titulus 9 : Qui et a quibus manumissi liberi non fiunt et ad legem Aeliam Sentiam.
Titulus 10 : De iure aureorum anulorum.
Titulus 11 : De natalibus restituendis.
Titulus 12 : De liberali causa.
Titulus 13 : Quibus ad libertatem proclamare non licet.
Titulus 14 : Si ingenuus esse dicetur.
Titulus 15 : Ne de statu defunctorum post quinquennium quaeratur.
Titulus 16 : De collusione detegenda.
Liber 41
Titulus 1 : De adquirendo rerum dominio.
Titulus 2 : De adquirenda vel amittenda possessione.
Titulus 3 : De usurpationibus et usucapionibus.
Titulus 5 : Pro herede vel pro possessore.
Liber 42
Titulus 1 : De re iudicata et de effectu sententiarum et de interlocutionibus.
Titulus 3 : De cessione bonorum.
Titulus 4 : Quibus ex causis in possessionem eatur.
Titulus 5 : De rebus auctoritate iudicis possidendis seu vendundis.
Titulus 6 : De separationibus.
Titulus 7 : De curatore bonis dando.
Titulus 8 : Quae in fraudem creditorum facta sunt ut restituantur.
Liber 43
Titulus 1 : De interdictis sive extraordinariis actionibus, quae pro his competunt.
Titulus 4 : Ne vis fiat ei, qui in possessionem missus erit.
Titulus 5 : De tabulis exhibendis.
Titulus 6 : Ne quid in loco sacro fiat.
Titulus 7 : De locis et itineribus publicis.
Titulus 8 : Ne quid in loco publico vel itinere fiat.
Titulus 9 : De loco publico fruendo.
Titulus 10 : De via publica et si quid in ea factum esse dicatur.
Titulus 11 : De via publica et itinere publico reficiendo.
Titulus 12 : De fluminibus. Ne quid in flumine publico ripave eius fiat, quo peius navigetur.
Titulus 14 : Ut in flumine publico navigare liceat.
Titulus 15 : De ripa munienda.
Titulus 16 : De vi et de vi armata.
Titulus 18 : De superficiebus.
Titulus 19 : De itinere actuque privato.
Titulus 20 : De aqua cottidiana et aestiva.
Titulus 24 : Quod vi aut clam.
Titulus 25 : De remissionibus.
Titulus 27 : De arboribus caedendis.
Titulus 28 : De glande legenda.
Titulus 29 : De homine libero exhibendo.
Titulus 30 : De liberis exhibendis, item ducendis.
Titulus 33 : De Salviano interdicto.
Liber 44
Titulus 1 : De exceptionibus praescriptionibus et praeiudiciis.
Titulus 2 : De exceptione rei iudicatae.
Titulus 3 : De diversis temporalibus praescriptionibus et de accessionibus possessionum.
Titulus 4 : De doli mali et metus exceptione.
Titulus 5 : Quarum rerum actio non datur.
Titulus 7 : De obligationibus et actionibus.
Liber 45
Titulus 1 : De verborum obligationibus.
Titulus 2 : De duobus reis constituendis.
Titulus 3 : De stipulatione servorum.
Liber 46
Titulus 1 : De fideiussoribus et mandatoribus.
Titulus 2 : De novationibus et delegationibus.
Titulus 3 : De solutionibus et liberationibus.
Titulus 4 : De acceptilatione.
Titulus 5 : De stipulationibus praetoriis.
Titulus 6 : Rem pupilli vel adulescentis salvam fore.
Titulus 8 : Ratam rem haberi et de ratihabitione.
Liber 47
Titulus 1 : De privatis delictis.
Titulus 4 : Si is, qui testamento liber esse iussus erit (..)
Titulus 5 : Furti adversus nautas caupones stabularios.
Titulus 6 : Si familia furtum fecisse dicetur.
Titulus 7 : Arborum furtim caesarum.
Titulus 8 : Vi bonorum raptorum et de turba.
Titulus 9 : De incendio ruina naufragio rate nave expugnata.
Titulus 10 : De iniuriis et famosis libellis.
Titulus 11 : De extraordinariis criminibus.
Titulus 12 : De sepulchro violato.
Titulus 15 : De praevaricatione.
Titulus 16 : De receptatoribus.
Titulus 17 : De furibus balneariis.
Titulus 18 : De effractoribus et expilatoribus.
Titulus 19 : Expilatae hereditatis.
Titulus 22 : De collegiis et corporibus.
Titulus 23 : De popularibus actionibus.
Liber 48
Titulus 1 : De publicis iudiciis.
Titulus 2 : De accusationibus et inscriptionibus.
Titulus 3 : De custodia et exhibitione reorum.
Titulus 4 : Ad legem Iuliam maiestatis.
Titulus 5 : Ad legem Iuliam de adulteriis coercendis.
Titulus 6 : Ad legem Iuliam de vi publica.
Titulus 7 : Ad legem Iuliam de vi privata.
Titulus 8 : Ad legem Corneliam de siccariis et veneficis.
Titulus 9 : De lege Pompeia de parricidiis.
Titulus 10 : De lege Cornelia de falsis et de senatus consulto liboniano.
Titulus 11 : De lege Iulia repetundarum.
Titulus 12 : De lege Iulia de annona.
Titulus 13 : Ad legem Iuliam peculatus et de sacrilegis et de residuis.
Titulus 14 : De lege Iulia ambitus.
Titulus 15 : De lege Fabia de plagiariis.
Titulus 16 : Ad senatus consultum Turpillianum et de abolitionibus criminum.
Titulus 17 : De requirendis vel absentibus damnandis.
Titulus 18 : De quaestionibus.
Titulus 20 : De bonis damnatorum.
Titulus 21 : De bonis eorum, qui ante sententiam vel mortem (..)
Titulus 22 : De interdictis et relegatis et deportatis.
Titulus 23 : De sententiam passis et restitutis.
Titulus 24 : De cadaveribus punitorum.
Liber 49
Titulus 1 : De appellationibus et relegationibus.
Titulus 2 : A quibus appellari non licet.
Titulus 3 : Quis a quo appelletur.
Titulus 4 : Quando appellandum sit et intra quae tempora.
Titulus 5 : De appellationibus recipiendis vel non.
Titulus 6 : De libellis dimissoriis, qui apostoli dicuntur.
Titulus 7 : Nihil innovari appellatione interposita.
Titulus 8 : Quae sententiae sine appellatione rescindantur.
Titulus 9 : An per alium causae appellationum reddi possunt.
Titulus 10 : Si tutor vel curator magistratusve creatus appellaverit.
Titulus 11 : Eum qui appellaverit in provincia defendi.
Titulus 12 : Apud eum, a quo appellatur, aliam causam agere compellendum.
Titulus 13 : Si pendente appellatione mors intervenerit.
Titulus 15 : De captivis et de postliminio et redemptis ab hostibus.
Titulus 17 : De castrensi peculio.
Liber 50
Titulus 1 : Ad municipalem et de incolis.
Titulus 2 : De decurionibus et filiis eorum.
Titulus 3 : De albo scribendo.
Titulus 4 : De muneribus et honoribus.
Titulus 5 : De vacatione et excusatione munerum.
Titulus 6 : De iure immunitatis.
Titulus 8 : De administratione rerum ad civitates pertinentium.
Titulus 9 : De decretis ab ordine faciendis.
Titulus 10 : De operibus publicis.
Titulus 12 : De pollicitationibus.
Titulus 13 : De variis et extraordinariis cognitionibus et si iudex litem suam fecisse dicetur.
1
Ad senatus consultum Trebellianum.1
Ulpianus libro tertio fideicommissorum Explicito tractatu, qui ad fideicommissa singularum rerum pertinet, transeamus nunc ad interpretationem senatus consulti Trebelliani.
Factum est enim senatus consultum temporibus Neronis octavo calendas septembres Annaeo Seneca et Trebellio Maximo consulibus, cuius verba haec sunt:
"Cum esset aequissimum in omnibus fideicommissariis hereditatibus, si qua de his bonis iudicia penderent, ex his eos subire, in quos ius fructusque transferretur, potius quam cuique periculosum esse fidem suam: placet, ut actiones, quae in heredem heredibusque dari solent, eas neque in eos neque his dari, qui fidei suae commissum sic, uti rogati essent, restituissent, sed his et in eos, quibus ex testamento fideicommissum restitutum fuisset, quo magis in reliquum confirmentur supremae defunctorum voluntates".
Sublata est hoc senatus consulto dubitatio eorum, qui adire hereditatem recusare seu metu litium seu praetextu metus censuerunt.
Quamquam autem senatus subventum voluit heredibus, subvenit tamen et fideicommissario: nam in eo, quod heredes, si conveniantur, exceptione uti possunt, heredibus subventum est: in eo vero, quod, si agant heredes, repelluntur per exceptionem quodque agendi facultas fideicommissariis competit, procul dubio consultum est fideicommissariis.
Hoc autem senatus consultum locum habet, sive ex testamento quis heres esset sive ab intesto rogatusque sit restituere hereditatem.
In filii quoque familias militis iudicio, qui de castrensi peculio vel quasi castrensi testari potest, senatus consultum locum habet.
De illo quaeritur, an is, cui ex causa fideicommissi restituta est hereditas ex Trebelliano senatus consulto, ipse quoque restituendo ex eodem senatus consulto transferat actiones: et Iulianus scribit etiam ipsum transferre actiones, quod et Maecianus probat et nobis placet.
Sed et quotiens quis rogatus duobus restituere hereditatem, alteri pure vel in diem, alteri sub condicione, suspectam dicit: ei, cui erat rogatus pure vel in diem restituere, interim universam hereditatem restitui senatus censuit, cum autem exstiterit condicio, si velit alius fideicommissarius partem suam suscipere, transire ad eum ipso iure actiones.
Si filio vel servo herede instituto rogatoque restituere hereditatem dominus vel pater restituat, ex Trebelliano transferuntur actiones: quod est etiam, si suo nomine rogati sunt restituere.
Sed et si tutor vel curator adulescentis vel furiosi rogatus sit restituere hereditatem, sine dubio Trebelliano locus erit.
Fuit quaesitum, si ipsi tutori rogatus sit restituere pupillus, an ipso auctore restitutionem facere possit? Et est decretum a divo Severo non posse tutori se auctore restituere hereditatem, quia in rem suam auctor esse non potest.
Curatori tamen adulescentis ab adulescente poterit restitui hereditas, quoniam necessaria non est auctoritas ad restitutionem.
Si autem collegium vel corpus sit, quod rogatum est restituere decreto eorum cui, qui sunt in collegio vel corpore, in singulis inspecta eorum persona restitutionem valere: nec enim ipse sibi videtur quis horum restituere.
Si heres praecepto fundo rogatus sit hereditatem restituere, ex Trebelliano senatus consulto restituet hereditatem. nec multum facit, si fundus pignori datus est: neque enim aeris alieni personalis actio fundum sequitur, sed eum, cui hereditas ex Trebelliano senatus consulto restituta est. Sed cavendum est heredi a fideicommissario, ut, si forte fundus fuerit evictus a creditore, habeat heres cautum. Iulianus autem cavendum non putat, sed aestimandum fundum, quanti valet sine hac cautione, hoc est quanti vendere potest sine cautione: et si potest tanti vendere non interposita cautione, quantum facit quarta pars bonorum, ex Trebelliano transituras actiones: si minoris, retento eo quod deest similiter ex Trebelliano restitutionem fieri: quae sententia multas quaestiones dirimit.
Si is, qui quadringenta in bonis habeat, trecenta legaverit et deductis ducentis rogaverit heredem Seio restituere hereditatem, an trecentorum onus fideicommissarius subeat an vero hactenus, quatenus ad eum ex hereditate pervenit? Iulianus ait competere quidem adversus eum trecentorum petitionem, non autem amplius quam in ducentis actionem adversus fideicommissarium daturum, in heredem autem centum. Et mihi videtur vera esse Iuliani sententia, ne damnum fideicommissarius sentiat ultra, quam ad eum ex hereditate quid pervenit: neminem enim oportere plus legati nomine praestare, quam ad eum ex hereditate pervenit, quamvis Falcidia cesset, ut rescripto divi Pii continetur.
Denique nec ex militis testamento plus legatorum nomine praestatur, quam quantitas est hereditatis aere alieno deducto. Nec tamen quartam retinere fideicommissario permittitur.
Inde Neratius scribit, si heres rogatus restituere totam hereditatem non deducta Falcidia rogato et ipsi, ut alii restituat, non utique debere eum detrahere fideicommissario secundo quartam, nisi liberalitatem tantum ad priorem fideicommissarium heres voluit pertinere.
Sed si quadringenta habens ducenta legaverit Titio et partem dimidiam hereditatis Sempronio restituere rogaverit, ex Trebelliano restitutionem faciendam Iulianus ait et legatorum petitionem scindi sic, ut centum quidem petantur ab herede, centum vero alia legatarius a fideicommissario petat. Quod idcirco dicit Iulianus, quoniam secundum hanc rationem integram quartam habet, id est centum integra.
2
Celsus libro 21 digestorum Qui quadringenta reliquit, Titio trecenta legavit, heredis fidei commisit, ut tibi hereditatem restitueret, isque suspectam iussu praetoris adiit et restituit: quaerebatur, quid legatario dare deberes. Dicendum est, quia praesumptum est voluisse testatorem cum onere legatorum fideicommissum restitui, tota trecenta te dare Titio debere: nam heres hoc rogatus intellegi debet, ut te suo loco constituat et quod heres perfunctus omnibus hereditariis muneribus, id est post legatorum dationem, reliquum habiturus foret, si non esset rogatus et tibi restitueret hereditatem, id tibi restituat. Quantum ergo haberet? Nempe centum: haec ut tibi daret rogatus est. Itaque sic ineunda est legis Falcidiae ratio, quasi heres trecenta Titio dare damnatus tibi centum dare damnatus sit: quo evenit, ut, si hereditatem sua sponte adisset, daret Titio ducenta viginti quinque, tibi septuaginta quinque. Non ergo plus Titio debetur, quam si iniussu praetoris adita hereditas foret.
3
Ulpianus libro tertio fideicommissorum Marcellus autem apud Iulianum in hac specie ita scribit: si ad heredis onus esse testator legata dixerit et heres sponte adiit hereditatem, ita debere computationem Falcidiae iniri, ac si quadringenta per fideicommissum essent relicta, trecenta vero legata, ut in septem partes trecenta dividantur et ferat quattuor partes fideicommissarius, tres partes legatarius. Quod si suspecta dicta sit hereditas et non sponte heres adiit et restituit, centum quidem de quadringentis, quae habiturus esset heres, resident apud fideicommissarium, in reliquis autem trecentis eadem distributio fiet, ut ex his quattuor partes habeat fideicommissarius, reliquas tres legatarius: nam iniquissimum est plus ferre legatarium ideo, quia suspecta dicta est hereditas, quam laturus esset, si sponte adita fuisset.
Quod autem in suspecta hereditate dictum est, hoc idem dici potest in his testamentis, in quibus lex Falcidia locum non habet, in militis dico et si qui sunt alii.
Item Pomponius scribit, si deductis legatis restituere quis hereditatem rogatur, quaesitum est, utrum solida legata praestanda sint et quartam ex solo fideicommisso detrahere possit, an vero et ex legatis et ex fideicommisso quartam detrahere possit? Et refert Aristonem respondisse ex omnibus detrahendam, hoc est ex legatis et fideicommisso.
Quidam liberis suis, ex disparibus partibus institutis, datis praeceptionibus, ut ipse maximam partem patrimonii inter liberos ita divisisset, rogavit eum, qui sine liberis decederet, portionem suam fratribus restituere. Imperator noster rescripsit praeceptiones quoque fideicommisso contineri, quia non portionem hereditariam testator commemoravit, sed simpliciter portionem: in portionem autem et praeceptiones videri cecidisse.
Si is, qui rogatus fuerit hereditatem restituere, ante quaestionem de familia habitam vel tabulas aperuerit vel hereditatem adierit vel quid eorum quae senatus consulto prohibentur fecerit ac per hoc publicata fuerit hereditas, fiscus cum suis oneribus hereditatem adquirit. Quare commodum quartae, quod erat habiturus heres institutus, id ad fiscum pertinet et ex Trebelliano actiones transeunt. Sed et si prohibuerit testamentarium introducere vel testes convenire vel mortem testatoris non defendit vel ex alia causa hereditas fisco vindicata est, aeque quartae quidem commodum ad fiscum pertinebit, dodrans vero fideicommissario restitueretur.
4
Ulpianus libro quarto fideicommissorum Quia poterat fieri, ut heres institutus nolit adire hereditatem veritus, ne damno adficeretur, prospectum est, ut, si fideicommissarius diceret suo periculo adire et restitui sibi velle, cogatur heres institutus a praetore adire et restituere hereditatem. Quod si fuerit factum, transeunt actiones ex Trebelliano nec quartae commodo heres in restitutione utetur: nam cum alieno periculo adierit hereditatem, merito omni commodo arcebitur. Nec interest, solvendo sit hereditas nec ne: sufficit enim recusari ab herede instituto. Neque illud inquiritur, solvendo sit hereditas an non sit. Opinio enim, vel metus vel color, eius, qui noluit adire hereditatem, inspicitur, non substantia hereditatis, nec immerito: non enim praescribi heredi instituto debet, cur metuat hereditatem adire vel cur nolit, cum variae sint hominum voluntates: quorundam negotia timentium, quorundam vexationem, quorundam aeris alieni cumulum, tametsi locuples videatur hereditas, quorundam offensas vel invidiam: quorundam gratificari volentium his, quibus hereditas relicta est, sine onere tamen suo.
6
Ulpianus libro quarto fideicommissorum Recusare autem non tantum praesentes, sed etiam absentes vel per epistulam possunt: nam etiam adversus absentes postulatur decretum, sive certior sit eorum voluntas recusantium adire et restituere hereditatem sive incerta: adeo praesentia eorum non est necessaria.
Meminisse autem oportebit de herede instituto senatum loqui: ideoque tractatum est apud Iulianum, ad intestatos locum habeat. Sed est verius eoque iure utimur, ut hoc senatus consultum ad intestatos quoque pertineat, sive legitimi sive honorarii sint successores.
Sed et ad filium qui in potestate est hoc senatus consultum locum habet et in ceteris necessariis, ut a praetore compellantur miscere se hereditati, sic deinde restituere: quod si fecerint, transtulisse videbuntur actiones.
Si fisco vacantia bona deferantur nec velit bona adgnoscere et fideicommissario restituere, aequissimum erit, quasi vindicaverit, sic fiscum restitutionem facere.
Item si municipes hereditatem suspectam dicant heredes instituti, dicendum erit cogi eos adgnoscere hereditatem et restituere: idemque erit et in collegio dicendum.
Titius heres institutus Sempronio substituto rogatus est ipsi Sempronio hereditatem restituere: institutus suspectam dicebat hereditatem: quaeritur, an cogendus est adire et restituere hereditatem. Et deliberari potest: sed verius est cogendum eum, quia interesse Sempronii potest ex institutione quam ex substitutione hereditatem habere, vel legatis vel libertatibus onerata substitutione: nam et si legitimus heres fuerit is, cui fideicommissaria hereditas relicta est, idem dicitur.
7
Maecianus libro quarto fideicommissorum Sed sciendum est inpendiorum quoque, quae ad iter explicandum necessaria essent, rationem haberi debere: nam si ita institutus esset "si Titio decem dedisset", non aliter cogeretur, quam si ei pecunia offeratur. Sed et salutis ac dignitatis ratio habenda erit: quid enim si morbo applicitus Alexandriae iussus fuit adire vel nomen vispellionis testatoris ferre?
9
Ulpianus libro quarto fideicommissorum Sed et si alio loco iussus est adire et rei publicae causa absit, aeque cogendum adire hereditatem et restituere Iulianus ait, ubi abest.
Plane si quis petierit ad deliberationem tempus et impetraverit, deinde post tempus deliberationis adierit et restituerit hereditatem, non videtur coactus hoc fecisse: nec enim suspectam coactus adit, sed sponte post deliberationem.
10
Gaius libro secundo fideicommissorum Sed et si ante diem vel ante condicionem restituta sit hereditas, non transferuntur actiones, quia non ita restituitur hereditas, ut testator rogavit. Plane posteaquam exstiterit condicio vel dies venerit si ratam habeat restitutionem hereditatis, benignius est intellegi tunc translatas videri actiones.
11
Ulpianus libro quarto fideicommissorum Apud Iulianum relatum est, si legatum fuit heredi instituto relictum "si heres non erit" et ob hoc suspectam dicat hereditatem ne perdat legatum, offerri ei oportere quantitatem legati a fideicommissario, deinde cogendum. Nec illud admittit Iulianus, ut, quasi hereditatem non adisset, sic legatum a coherede petat (adiit enim), sed magis arbitratur a fideicommissario ei praestandum. Sed et si quid aliud sua interesse dicet, non cogitur adire, nisi ei damnum vel lucrum a fideicommissario sarciatur vel a praetore onus remittatur, quod recusat.
Idem Iulianus ait, si duo fuerint a patre instituti cum filio eius impubere et idem substituti filio, sufficere ei, qui fideicommissum in secundis tabulis accepit, unum ex heredibus institutis cogere adire patris hereditatem: hoc enim facto confirmatisque patris tabulis poterunt ex substitutione ambo cogi adire et restituere hereditatem.
Utrum autem praesenti an etiam absenti restitui possit procuratore adeunte praetorem, videndum est. Ego puto absenti quoque fideicommissario cogi posse heredem institutum adire et restituere nec vereri heredem oportere, ne forte in damno moretur: potest enim ei per praetorem succurri, sive cautum ei fiat, sive non et ante decesserit fideicommissarius, quam ei restituatur hereditas. Est enim huius rei exemplum capere ex rescripto divi Pii in specie huiusmodi. Antistia decedens Titium heredem instituit et libertatem dedit Albinae directam eique filiam per fideicommissum reliquit rogavitque, ut filiam manumitteret: sed et Titium rogavit, ut manumissae Albinae filiae restitueret hereditatem. Cum igitur Titius suspectam diceret hereditatem, rescriptum est a divo Pio compellendum eum adire hereditatem: quo adeunte Albinae competituram libertatem eique filiam tradendam et ab ea manumittendam tutoremque filiae manumissae dandum, quo auctore restituatur hereditas filiae statim, quamvis sic fuisset ei rogatus restituere, cum nubilem aetatem complesset. Cum autem possit, inquit, evenire, ut ante decedat ea, cui fideicommissaria libertas et hereditas relicta est, nec oporteat damno adfici eum, qui rogatus adit hereditatem, remedium dedit, ut, si quid horum contigerit, perinde permittatur venumdari bona Antistiae, ac si heres ei non exstitisset. Cum igitur demonstraverit divus Pius succurri heredi instituto, qui compulsus adit, dici potest etiam in ceteris causis exemplum hoc sequendum, sicubi evenerit, restituatur fideicommissaria hereditas ei, qui compulit adire et restituere sibi hereditatem.
12
Papinianus libro 20 quaestionum Sed cum ab herede pro parte instituto fideicommissa hereditas sub condicione relicta esset, imperator Titus Antoninus rescripsit non esse locum constitutioni suae neque pupillum extra ordinem iuvandum, praesertim si novum beneficium cum alterius iniuria postularetur.
13
Ulpianus libro quarto fideicommissorum Ille, a quo sub condicione fideicommissum relictum est, causari quid non poterit, ne condicio deficiat et haereat actionibus, cum nullum damnum sit futurum.
Si de testamento aliquid quaeratur, heres non debet audiri, si suspectam sibi hereditatem dicat: nam et si maxime dicatur vel ius testandi non habuisse eum qui testatus est vel de viribus testamenti vel de sua condicione, non erit audiendus.
Quid ergo si de viribus fideicommissi tractetur? Haec quaestio praetori praetermittenda non erit. Sed quid si qui fideicommissarius dicat: "Adeat prius et sic de hoc quaeratur?" Credo interdum audiendum fideicommissarium, si cognitio prolixiorem tractatum habeat: finge enim verba fideicommissi de longinquo petenda et iustam deliberationem de quantitate fideicommissi incidere: dicendum erit compellendum eum adire, ne prius heres decedens fideicommissarium decipiat.
Tempestivum est requirere, per quem quis cogatur adire et restituere hereditatem: veluti si praetor aut consul fuerit heres institutus suspectamque hereditatem dicat, an cogi possit adire et restituere? Et dicendum est praetorem quidem in praetorem vel consulem in consulem nullum imperium habere: sed si iurisdictioni se subiciant, solet praetor in eos ius dicere. Sed et si ipse praetor heres institutus suspectam dicat, ipse se cogere non poterit, quia triplici officio fungi non potest et suspectam dicentis et coacti et cogentis. Sed in his omnibus casibus atque similibus principale auxilium implorandum est.
15
Sed et qui repudiavit hereditatem, cogetur adire et restituere ipsam hereditatem, si iustae causae allegentur.
Plane si bona venierint, non oportet praetorem ne quidem pupillum restituere nisi ex causa, ut divus Pius rescripsit.
Si quis compulsus adierit hereditatem ex testamento, quod secundas tabulas habebat, quaesitum est, an per aditionem et tabulae secundae firmarentur, quod videbantur evanuisse non adita patris hereditate. Et Iulianus libro quinto decimo scribit et sequentes tabulas confirmari: quae sententia verissima est: nemo enim dubitat etiam legata praestari et libertates competere et cetera, quaecumque sint in testamento, perinde valere, ac si sua sponte heres hereditatem adisset.
Qui compulsus adit hereditatem, sicuti ceteris commodis caret, ita hoc quoque casu careat, ne possit paenitendo quartam retinere: et ita invenio ab imperatore nostro et divo patre eius rescriptum.
Non omnis autem suspectam hereditatem repudiatione amissam cogere potest adiri et sibi restitui, sed is demum, ad quem actiones transire possunt: neque enim aequum est ad hoc quem compelli adire hereditatem, ut emolumentum quidem hereditatis refundat, ipse vero oneribus hereditatis obstrictus relinquatur.
17
Ulpianus libro quarto fideicommissorum Cogi poterit: hoc idem et si "patrimonium" fuerit rogatus et si "facultates" et si "quidquid habeo" et si "censum meum" et si "fortunas meas" et si "substantiam meam". et si "peculium meum" testator dixerit, quia plerique hupokoristikws patrimonium suum peculium dicunt, cogendus erit: de successione enim sua et hic rogavit. Nec ignoro in quibusdam ex his Maecianum dubitare et voluntatis esse dicere quaestionem, utrum de pecunia tantum an et de successione testator sensit. In ambiguo tamen magis de successione sensum dico, ne intercidat fideicommissum.
Sed et si quis ita rogaverit: "quidquid ad te ex hereditate bonisve meis pervenerit, rogo restituas", cogi poterit adire et restituere hereditatem ex Trebelliano senatus consulto, quamquam pervenire proprie dicatur quod deductis oneribus ad aliquem pervenit.
Et generaliter autem potest dici ita demum quem non posse cogi adire et restituere hereditatem, si de re vel quantitate fuerit rogatus: ceterum si de universitate sensisse testatorem appareat, nulla quaestio est, quin, sive suspectam dicat, cogi possit, sive sponte adit, ex Trebelliano transeant actiones.
Inde quaeritur, si quis hereditatem rogatus sit restituere deducto aere alieno vel deductis legatis, an suspectam dicens cogi possit adire et restituere hereditatem, quia vi ipsa magis id, quod superest ex hereditate, quam ipsam hereditatem restituere sit rogatus. Et sunt qui putent, ut Maecianus, inutilem esse hanc deductionem: nec enim posse ex iure deduci quantitatem, non magis quam si fundum quis deducto aere alieno vel deductis legatis restituere sit rogatus: neque enim recipit fundus aeris alieni vel legati minutionem. Sed Iulianum existimare refert Trebelliano senatus consulto locum esse et, ne dupliciter fideicommissarius oneretur, et cum heres aes alienum vel legatum deducit et cum convenitur a creditoribus et legatariis, restituta sibi ex Trebelliano hereditate debere aut deductionem eum non pati ab herede aut cavere illi heredem defensum iri eum adversus legatarios ceterosque.
Si quis heres institutus rogatus fuerit hereditatem non totam, sed partem restituere, vel si duobus restituere sit rogatus et alter ex his velit sibi restitui hereditatem, alter recuset: senatus censuit utroque casu exonerari eum, qui suspectam hereditatem dicit, totamque hereditatem transire ad eum, qui adire cogit.
Sed et si quis non hereditatis suae partem dimidiam rogavit heredem suum restituere, sed hereditatem Seiae, quae ad eum pervenerat, vel totam vel partem eius, heresque institutus suspectam dicat, cum placeat illud quod Papinianus ait ex Trebelliano transire actiones, dici poterit, si suspecta dicatur hereditas, cogendum heredem institutum adire et restituere hereditatem totamque hereditatem ad eum cui restituitur pertinere.
Sed et si miles rogaverit quem res Italicas restituere vel res provinciales, dicendum est suspectam dicentem cogi adire et restituere: nam, ut eleganter Maecianus libro sexto fideicommissorum ait, qua ratione ex certa re miles heredem instituere potest actionesque ei dabuntur, pari ratione etiam ex Trebelliano transibunt actiones: et quamvis placeat, cum quis hereditatem bonaque, quae sibi ab aliquo obvenerunt vel quae in aliqua regione habet, restituere rogat, ex Trebelliano non transeant actiones, tamen contra responderi in militis testamento ait: nam sicuti concessum est, inquit, militibus circa institutionem separare species bonorum, ita et, si per fideicommissum ab institutis heredibus id fecerit, admitteretur Trebellianum senatus consultum.
Cum quidam duos heredes instituerit eosque invicem substituerit et ab his petierit, sive uterque sive alter heres esset, ut hereditas sua ex parte dimidia restitueretur alicui post quinquennium, et scripti suspectam sibi hereditatem dicant, fideicommissarius autem desideret suo periculo adiri hereditatem: censuit senatus ambos heredes alterumve cogi adire hereditatem et fideicommissario eam restituere ita, ut fideicommissario et adversus eum actiones competant quasi ex Trebelliano restituta hereditate.
Maecianus scribit: cum quis ex fideicommissariis abesset et praesentes desiderent suo periculo adire hereditatem translatisque in solidum actionibus in eum qui coegit absentes, si velint fideicommissum suscipere, a praesente petent: consequenter ait nec quartam eum retenturum adversus fideicommissarios suos, quia nec heres potuit.
Idem Maecianus quaerit, an is, qui duobus vel pluribus rogatus est restituere hereditatem, cogente aliquo adire possit et in horum, qui id non desideraverunt, portionibus Falcidiae beneficio uti, sive ipsi quoque desiderent sibi restitui sive alius in locum eorum successerit. Et cum hodie hoc iure utimur, ut totum transeat ad eum qui coegit, consequens erit dicere quartae retentionem amisisse eum qui coactus est, quia in solidum actiones transierint in eum qui coegit. Plane si proponas fideicommissarium non ita coegisse, ut tota hereditas in se transferatur: cum coeperint ceteri desiderare sibi restitui hereditatem, dicendum Falcidia eum uti posse. Recte igitur Maecianus ait multum interesse, utrum totam restitui hereditatem sibi fideicommissarius desideraverit an suam tantummodo partem. Nam si sola pars transfertur, in residuo Falcidiae erit locus: si tota hereditas translata sit, cessat huius legis beneficium.
Si servo duorum rogatus quis sit restituere hereditatem et alter cogere velit suspectam dicentem, alter restituere sibi recuset, hoc erit dicendum, quod in duobus, quorum alter suscipere voluit hereditatem, alter non.
Si pater filio, quem in potestate habet, rogetur restituere hereditatem, an filius patrem suum, si suspectam dicat hereditatem, cogere possit? Et non est dubium patrem a filio per praetorem cogi posse.
Sed et si id fideicommissum ad castrense peculium spectaturum est et filius familias is fuit, qui munus militiae sustinebat aliove quo officio praeerat, multo magis dicendum erit posse eum postulare, ut pater suus cogatur adire et restituere hereditatem, quamvis contra obsequium patri debitum videtur id desideraturus.
Sed si servo suo rogatus sit cum libertate quis hereditatem restituere, sive directa data sit libertas sive fideicommissaria, dici poterit eum a servo suo non posse cogi adire hereditatem, quamvis, si sponte adisset, cogeretur praestare fideicommissariam libertatem et hereditatem: idque Maecianus libro septimo de fideicommissis scribit.
Idem quaerit, si quis paratus sit domino cavere de indemnitate, an possit cogi adire hereditatem, maxime et si pretium servi offeratur. Et recte ait non oportere sub incerto cautionis committere se aditioni hereditatis.
Hi qui solidum capere non possunt, ex asse heredes instituti et rogati restituere solidum, adire hereditatem et restituere cogentur, cum nihil oneris apud eos remansurum.
Si ego heres institutus et rogatus sim Stichum manumittere vel alius legatarius, fidei autem meae commissum sit, ut Titio hereditatem restituam, deinde Titii fidei commisit, ut Sticho eandem redderet: Stichus cogere me possit adire et restituere hereditatem.
Talis quoque casus a divo Pio terminatus est: nam servo uni ex heredibus legato per fideicommissum erat ab eo libertas data et ab altero hereditas. Divus etenim Pius rescripsit Cassio dextro in haec verba: "Hermias si Mosco Theodoto ex parte heredi instituto a Pamphilo testatore legatus est eumque Theodotus, postquam adierit hereditatem, prius quam a coherede eiusdem Pamphili adiretur hereditas, ad iustam libertatem perduxit et ob hoc in eum casum res perducta est, ut is qui legavit intestatus esse non possit, hermia postulante mihi id euarestus compellendus est periculo eius adire et ex causa fideicommissi hereditatem restituere".
18
Ulpianus libro secundo fideicommissorum Ex facto tractatum est, an per fideicommissum rogari quis possit, ut aliquem heredem faciat. et senatus censuit rogari quidem quemquam, ut aliquem heredem faciat, non posse: verum videri per hoc rogasse, ut hereditatem suam ei restituat, id est quidquid ex hereditate sua consecutus est ut ei restitueret.
Iulianus quoque libro quadragensimo digestorum fideicommissum tale valere ait: "fidei tuae committo, ut hereditatem Titii restituas", cum esset is qui rogatus est a Titio heres institutus.
Non tantum autem si heredem quem scripsero, potero rogare, ut heredem faciat aliquem, verum etiam si legatum illi vel quid aliud reliquero: nam hactenus erunt obligati, quatenus quid ad eos pervenit.
Si quis caverit "peto ut illi des" aut "illi fideicommissum relinquas" aut "illi libertatem adscribas", admittenda sunt: nam cum in heredum institutione senatus censuit utile, de ceteris quoque idem erit accipiendum.
Si quis rogatus fuerit, ut, si sine liberis decesserit, restituat hereditatem, Papinianus libro octavo responsorum scribit etiam naturalem filium efficere, ut deficiat condicio: et in libertino eodem colliberto hoc scribit. Mihi autem, quod ad naturales liberos attinet, voluntatis quaestio videbitur esse, de qualibus liberis testator senserit: sed hoc ex dignitate et ex voluntate et ex condicione eius qui fideicommisit accipiendum erit.
Ex facto tractatum memini: rogaverat quaedam mulier filium suum, ut, si sine liberis decessisset, restitueret hereditatem fratri suo: is postea deportatus in insula liberos susceperat: quaerebatur igitur, an fideicommissi condicio defecisset. Nos igitur hoc dicemus conceptos quidem ante deportationem, licet postea edantur, efficere, ut condicio deficiat, post deportationem vero susceptos quasi ab alio non prodesse, maxime cum etiam bona cum sua quodammodo <quodommodo> causa fisco sint vindicanda.
Si quis rogatus fuerit filiis suis vel cui ex his voluerit restituere hereditatem, Papinianus libro octavo responsorum etiam deportato ei tribuit eligendi facultatem, cui liber factus fideicommissum restitui velit. Sed si servus poenae fuerit constitutus, nullo ante concepto filio iam parere condicioni non poterit decessisseque sine liberis videtur. Sed cum decedit, electionem illam, quam Papinianus deportato dedit, huic dari non oportet.
Si quis autem susceperit quidem filium, verum vivus amiserit, videbitur sine liberis decessisse. Sed si naufragio vel ruina vel adgressu vel quo alio modo simul cum patre perierit, an condicio defecerit, videamus. Et magis non defecisse arbitror, quia non est verum filium eius supervixisse. Aut igitur filius supervixit patri et extinxit condicionem fideicommissi, aut non supervixit et extitit condicio: cum autem, quis ante et quis postea decesserit, non apparet, extitisse condicionem fideicommissi magis dicendum est.
Si quis ita fideicommissum reliquerit: "fidei tuae, fili, committo, ut, si alieno herede moriaris, restituas Seio hereditatem", videri eum de liberis sensisse divus Pius rescripsit: et ideo, cum quidam sine liberis decederet, avunculum ab intestato bonorum possessorem habens, extitisse condicionem fideicommissi rescripsit.
19
Ulpianus libro 15 ad Sabinum In fideicommissaria hereditatis restitutione constat non venire fructus, nisi ex mora facta est aut cum quis specialiter fuerit rogatus et fructus restituere.
20
Paulus libro tertio ad Sabinum Ubi pure fideicommissum datum est, si adiectum sit: "rogo des filio tuo faciasque, ut ad eum perveniat", rescriptum est videri in id tempus dari, quo capere potest, id est sui iuris fiat.
"Te rogo, Luci Titi, hereditatem meam cum attio partiaris". Ex senatus consulto Trebelliano in eum, cui restituta est hereditas, actiones competere Aristo ait, quia pro hoc accipiendum sit "rogo hereditatem illam restituas": nec verba spectantur senatus consulti, sed sententia quibuscumque verbis, dum testator senserit, ut hereditas sua restituatur.
22
Pomponius libro 22 ad Sabinum Heres cum debuerat quartam retinere, totam hereditatem restituit nec cavit sibi stipulatione proposita. Similem eum esse Aristo ait illis, qui retentiones, quas solas habent, omittunt: sed posse eum rerum hereditariarum possessionem vel repetere vel nancisci et adversus agentem doli mali exceptione uti posse eum et debitoribus denuntiare, ne solveretur.
23
Ulpianus libro quinto disputationum Mulier, quae duobus filiis in potestate patris relictis alii nupserat, posteriorem maritum heredem instituit eumque rogavit liberis suis post mortem patris eorum hereditatem suam restituere vel ei qui eorum superesset: eisdem emancipatis a patre suo vitricus restituisse hereditatem dicebatur, mox alter ex filiis vivo patre decessisse: quaerebatur, an is, qui supererat ex filiis, partem fratri suo restitutam petere possit quasi praemature datam. Scaevola divum Marcum in auditorio de huiusmodi specie iudicasse refert: Brasidas quidam Lacedaemonius vir praetorius, cum filiis suis ab uxore divortio separata, si morte patris sui iuris fuissent effecti, fideicommissum relictum esset, eos emancipaverat: post emancipationem fideicommissum petebant. Decrevisse igitur divum Marcum refert fideicommissum eis repraestandum intellecta matris voluntate, quae quia non crediderat patrem eos emancipaturum, distulerat in mortem eius fideicommissum non dilatura id in mortalitatem, si eum emancipaturum sperasset. Secundum haec dicebam et in proposita quaestione decretum divi Marci esse trahendum et recte fideicommissum utrisque solutum.
Non est dubitatum cogi posse heredem institutum adire et restituere hereditatem servis, sive directa sive fideicommissaria libertas eis data fuisset, cum aspernari heres non deberet personam cogentis: habet enim hic quoque aditum, ut, qui nondum petere fideicommissariam libertatem possit nec directam sibi vindicare, propter spem tamen libertatis et hereditatis aditum ad praetorem et per se habeat.
Si heres post multum temporis restituat, cum praesenti die fidei commissum sit, deducta quarta restituet: fructus enim qui percepti sunt neglegentia petentis, non iudicio defuncti percepti videntur. Alia causa est, si sub condicione vel in diem rogatus fuerit: tunc enim quod percipitur summovet Falcidiam, si tantum fuerit, quantum quarta facit et quartae fructus: nam fructus, qui medio tempore percepti sunt, ex iudicio testantis percepti videntur.
Sed enim si quis rogetur restituere hereditatem et vel servi decesserint vel aliae res perierint, placet non cogi eum reddere quod non habet: culpae plane reddere rationem, sed eius quae dolo proxima est. Et ita Neratius libro primo responsorum scribit. Sed et si, cum distrahere deberet, non fecit lata culpa, non levi et rebus suis consueta neglegentia, huiusmodi rei rationem reddet. Sed et si aedes ustae sunt culpa eius, reddet rationem. Praeterea si qui partus extant et partuum partus, quia in fructibus hi non habentur. Sed et ipse si quem sumptum fecit in res hereditarias, detrahet. Quod si sine facto eius prolixitate temporis aedes usu adquisitae sint, aequissimum erit nihil eum praestare, cum culpa careat.
Cum proponeretur quidam filiam suam heredem instituisse et rogasse eam, ut, si sine liberis decessisset, hereditatem Titio restitueret, eaque dotem marito dedisse certae quantitatis, mox decedens sine liberis heredem instituisse maritum suum, et quaereretur, an dos detrahi possit, dixi non posse dici in eversionem fideicommissi factum, quod et mulieris pudicitiae et patris voto congruebat. Quare dicendum est dotem decedere, ac si quod superfuisset rogata esset restituere. Quod si tantos fructus ex hereditate mulier percepit, ut inde poterit doti satisfieri, dicendum est potius fructibus hoc expensum ferendum quam fideicommisso.
Ut Trebelliano locus esset, non sufficit de hereditate rogatum esse, sed quasi heredem rogari oportet. Denique si cui portio hereditatis fuerit legata (legari enim posse etiam portionem hereditatis placet nobis) rogatusque fuerit hanc partem restituere, dubio procul non fiet restitutio ex senatus consulto ideoque nec quarta retinetur.
24
Iulianus libro 39 digestorum Quotiens pater familias unum vel duos heredes coheredibus suis restituere hereditatem iubet, intellegitur easdem partes in fideicommissis facere, quas in hereditate distribuenda fecerit. Sed si iubeantur hi, quibus fideicommissum datur, pecuniam numerare atque ita fideicommissa recipere, ex quantitate pecuniae, quam dare iubentur, voluntas colligenda est patris familias. Nam si ex disparibus partibus heredes scripti aequas partes dare iubentur, propius est, ut viriles recipere debeant: si vero summa pecuniae dandae congruit portionibus, hereditarias portiones accipere debebunt.
26
Iulianus libro 39 digestorum Quidam ita testamento scripserat: "A te, heres, peto fideique tuae committo, ut quidquid ex hereditate mea ad te pervenerit, filio meo prima quaque die aut, si prius quid ei acciderit, matri eius des reddas". Quaeritur, cum antequam adeatur hereditas puer decesserit, an fideicommissum matri debeatur. Respondi, si puer, antequam dies fideicommissi cedat, decessisset, fideicommissum translatum esse ad matrem, postea autem quam dies fideicommissi cedit <cessit> si decesserit, ad heredem pueri fideicommissum pertinere. Sed an ea voluntas fuit patris familias, ut, si ante restitutum fideicommissum puer decessisset, matri potius quam heredibus praestaretur, praetor aestimabit ex persona matris et ex persona heredis pueri. Marcellus: sed testatoris voluntati congruum est, quandocumque puer decesserit, sive antequam dies fideicommissi cedit sive postea, ad matrem transferri fideicommissum, si non iam puer hoc acceperit, eoque iure utimur.
Si servo herede scripto dominus rogatus est eidem servo restituere hereditatem, cum liber esset, utile fideicommissum est.
Si quis filium suum ex asse heredem instituit et codicillis, quos post mortem filii aperiri iussit, fidei eius commisit, ut, si sine liberis decesserit, hereditatem suam sorori suae restitueret, et filius cum sciret, quod in codicillis scriptum esset, Stichum servum hereditarium testamento suo liberum esse iussit: heredes filii pretium eius servi sorori defuncti praestare debent libertate favore sui servata. Hoc amplius et si ignorasset filius codicillos a patre factos, nihilo minus heredes eius pretium praestare debebunt, ne factum cuiusquam alteri damnum adferat.
Sed et si servus iste a Sempronio heres institutus sit eamque hereditatem, posteaquam ex testamento fratris ad libertatem pervenerat, adierit, hereditatis quoque aestimationem heredes fratris sorori eius praestare debent, quia, si manumissus non esset, iussu mulieris adire eam potuisset. Si vero vivente filio Sempronius decesserit, hereditas in causa fideicommissi non deduceretur: quippe ab ipso filio adire iussus hereditatem ei adquireret.
28
Iulianus libro 40 digestorum Ita tamen, ut hi quibus restituetur hereditas actorem eligant et ad agendum et ad excipiendas actiones.
Si servum hereditarium heres, qui coactus adierit, iussisset adire hereditatem ab alio eidem servo relictam et tunc hereditatem, quam suspectam sibi esse dixerat, restituerit, an etiam eam hereditatem, quae per servum adquisita esset, restituere deberet, quaesitum est. Dixi non magis hanc hereditatem in restitutionem venire, quam quod servus hereditarius post aditam hereditatem stipulatus fuisset aut per traditionem accepisset aut fructus, qui ex rebus hereditariis percepti fuissent, utique si nulla mora fideicommisso facta fuisset. Sed si quid ante aditam hereditatem servus stipulatus fuisset aut per traditionem accepisset, id restitui debebit, sicut fructus ante aditam hereditatem in restitutionem venient.
Qui suspectam sibi hereditatem dicit, nullum commodum ex testamento consequetur, quod habiturus non esset, si heres institutus non fuisset aut non adisset. Et ideo si pupillo substitutus fuerit itaque: "quisquis mihi heres erit, idem filio meo heres esto", hereditatem, quae ex substitutione ad eum pervenerit, restituere cogendus erit. Si vero detracto hoc articulo "quisquis mihi heres erit" substitutus ita fuerit: "Titius filio meo heres esto", tum, si solus patri heres extiterit, nihilo minus cogendus erit hereditatem pupilli restituere, si vero coheredem habuerit, retinebit pupilli hereditatem, quia potuit coherede adeunte, quamvis ipse patris omisisset hereditatem, ex substitutione adire.
Si pater filium, quem in potestate habebat, heredem scripserit et ab eo petierit, ut hereditatem Sempronio restitueret, isque suspectam sibi esse dicet, poterit ex Trebelliano senatus consulto hereditas restitui. Quare et si non immiscuerit se hereditati, nihilo minus actiones, quae ei et in eum competebant, ad Sempronium transferentur.
A patre heres scriptus et exheredato filio substitutus si rogatus fuerit hereditatem, quae ad eum ex substitutione pervenerit, Titio restituere, cogendus non est vivo pupillo patris hereditatem adire, primum quia sub condicione fideicommissum datum est, deinde quia non probe de hereditate viventis pueri aget: mortuo autem pupillo compelli debet hereditatem patris adire.
Quod si duo heredes a patre instituti fuerint et utriusque fidei commissum sit, ut exheredati filii hereditatem restituerent, satis erit vel unum cogi adire: hoc enim facto etiam is, qui patris hereditatem non adit, filii hereditatem adire et restituere cogetur.
Quotiens filius emancipatus bonorum possessionem contra tabulas accipit, nulla ratio est compellendi heredis ad restituendam hereditatem et sicut neque legata neque fideicommissa cetera praestare cogitur, ita ne ad restitutionem quidem hereditatis compelli debet. Marcellus: plane non est compellendus adire, si iam filius bonorum possessionem, ne intercidat fideicommissum mortuo herede instituto et omissa a filio bonorum possessione.
Qui ex Trebelliano senatus consulto hereditatem restituit, sive petat a debitoribus hereditariis sive ab eo petatur, exceptione restitutae hereditatis adiuvari vel summoveri potest. Actiones autem fideicommissario competunt, quas habuit heres eo tempore, quo fideicommissum restituebat. Marcellus: sed eas quoque actiones, quae sub condicione erant et quarum dies eo tempore non cesserat, fideicommissario competere placet. Sed antequam restitueretur hereditas, exceptione aliqua heres adiuvandus non est: cum hoc minus ex causa fideicommissi sit restituturus.
Trebellianum senatus consultum locum habet, quotiens quis suam hereditatem vel totam vel pro parte fidei heredis committit.
Quare si Maevius te heredem instituerit et rogaverit, ut hereditatem Titii restituas, a quo esses heres institutus, et tu hereditatem Maevii adieris, perinde a te fideicommissum petetur, ac si fundum, qui tibi a Titio legatus esset, restituere rogatus fuisses: ideoque et si suspectam Maevii hereditatem dixeris, cogi te non oportet eam adire.
Quod si Maevius te rogaverit et suam hereditatem et Titianam restituere tuque sponte adieris hereditatem, uteris legis Falcidiae commodo et partem quartam Maevianae hereditatis retinebis, dimidiam et quartam ex fideicommisso restitues, nec intererit, eidem utramque hereditatem an alii Maevianam, alii Titianam rogatus fueris restituere. Sed si suspectam Maevianam hereditatem dixeris, cogeris eam adire et restituere ei, cui rogatus fueris: is autem, cui Titianam hereditatem restituere rogatus fueris, non poterit te compellere ad adeundum.
Si ex Trebelliano hereditatem restituit heres et fructus praediorum retinet vel ipsa praedia, sive etiam debitor eius qui testamentum fecit fuerit, necessarium est actionem adversus eum fideicommissario dari. Marcellus: hoc idem necessario faciendum est, cum parte hereditatis restituta familiae erciscundae iudicium inter eum qui restituit hereditatem et qui receperit accipietur.
Qui rogatus est emancipato filio restituere hereditatem, cogi debet adire et restituere, quamvis filius contra tabulas bonorum possessionem accipere possit.
Si patronus ex parte debita heres institutus et rogatus restituere hereditatem suspectam sibi esse dicat, puto rectius facturum praetorem, si coegerit eum adire hereditatem et restituere, quamvis possit mutata voluntate eam partem hereditatis retinere.
Si praeceptis quibusdam rebus heres rogatus sit restituere hereditatem et coactus eam adierit, an praecipere debeat? Respondi eum, qui iussu praetoris adit hereditatem, omni commodo prohiberi debere.
Sed si eidem legatum esset sub hac condicione "si heres non esset" et suspectam sibi hereditatem dicat, non aliter cogendus est adire, quam ut legata, quae sub condicione "si heres non esset" data erant, restituantur, non quidem a coheredibus, ne onerentur, sed ab eo cui restituta fuerit hereditas. Nam sicut explendae fidei gratia cogendus est adire hereditatem, ita ob id ipsum damno adfici non debebit.
Heres ex asse erat instituta consobrina mea et eius fidei commissum, ut partem dimidiam hereditatis statim Publio Maevio restitueret, alteram partem, cum ipsa moreretur, eidem Publio Maevio: praeterea alia aliis legata data sunt. Maevius partem dimidiam hereditatis statim percepit et cavit, quod amplius quam per legem Falcidiam liceret cepisset, redditu iri: sed et ceteri legata solida acceperant et similiter de restituendo quod amplius percepissent caverunt. Mortua consobrina mea Publius Maevius desiderat sibi alteram partem hereditatis cum fructibus restitui. Quaero itaque, quantum ei restituere debeam? Utrum quod supra quadrantem bonorum penes consobrinam meam remanserat nec amplius quicquam? An et ab aliis, quibus legata soluta sunt, repetere quid debeam et quantum? Item quaero, si quod ab his ex stipulatione percepero et quod apud consobrinam meam supra quadrantem remanserat, non efficiet partem dimidiam hereditatis, an ex incremento et fructibus eius summae, quae supra quadrantem bonorum penes consobrinam meam remansit, supplere ei debeam, dumtaxat ne partem dimidiam hereditatis quantitas quae restitueretur excedat? An vero, sicut Publius Maevius desiderat, quidquid seposito quadrante bonorum eiusque quadrantis fructibus perceptum est restitui ei debet? Respondi, quod supra quadrantem penes consobrinam tuam remansit, si adiectis fructibus quantitatem partis dimidiae hereditatis, quae mortis tempore fuit, non minuet, totum Publio Maevio restituendum: nec ex stipulatione ab his, quibus legata soluta sunt, repeti quicquam potest. Si vero fructus quantitatem partis dimidiae exuberant, quadranti tuo et fructibus eius accedet. Si vero fructus eius partis, quae supra quadrantem apud consobrinam tuam remanserat, non implent quantitatem partis dimidiae bonorum, ex stipulatione agi poterit. In summa ratio ita ponenda est, ut tu omni modo quadrantem et fructus eius, praeterea, si eius quod quadrantem excedit fructus in tantum excreverit, ut quantitatem partis dimidiae bonorum excedat, etiam id quod excesserit retineas.
29
Africanus libro sexto quaestionum Ex asse heres institutus partem hereditatis mihi pure, tibi sub condicione restituere rogatus cum suspectam diceret, postulante me adit et mihi totam ex senatus consulto restituit: quandoque condicio extiterit, an fructus partis tuae restituere tibi debeam, non immerito dubitabatur. Et plerisque placet non esse eos praestandos, quia nec ab herede praestarentur, si sua sponte adisset, sufficiat autem ius tuum tibi integrum conservari, non etiam meliorem condicionem tuam fieri.
30
Marcianus libro quarto institutionum Si quis priore facto testamento posterius fecerit testamentum, etiamsi ex certis rebus in posteriores tabulas heredes instituit, superius tamen testamentum sublatum est, ut divi quoque Severus et Antoninus rescripserunt, cuius constitutionis verba rettuli, cum alia quoque praeterea in constitutione expressa sunt. "Imperatores Severus et Antoninus Cocceio Campano. Testamentum secundo loco factum, licet in eo certarum rerum heres scriptus sit, iure valere, perinde ac si rerum mentio facta non esset, sed teneri heredem scriptum, ut contentus rebus sibi datis aut suppleta quarta ex lege Falcidia hereditatem restituat his, qui priore testamento scripti fuerant, propter inserta fideicommissaria verba, quibus ut valeret prius testamentum expressum est, dubitari non oportet". Et hoc ita intellegendum est, si non aliquid specialiter contrarium in secundo testamento fuerit scriptum.
31
Marcianus libro octavo institutionum Si legatus suspectam hereditatem dicat, et legationis tempore compellendus est accipere iudicium, quia hic non multum officio occupatur: et licet deliberare se dicat an adeat, cogendus est adire, sed non ut statim restituat, sed ut reversus domum, si putaverit sibi expedire, commodo Falcidiae vel testamenti utatur vel, si non putaverit, restituat totam hereditatem, ne onera patiatur.
Si quis "bona sua" vel "omnia sua" rogaverit restituere, fideicommissariam restitutionem esse intellegendum est: nam meorum et tuorum appellatione etiam actiones contineri dicendum est.
Si filio familias vel servo restituatur ignorante patre familias vel domino et postea pater vel dominus ratum habuerit, transeunt ex Trebelliano senatus consulto actiones.
Multum interest, utrum quarta pars iure hereditario retineatur an vero in re vel pecunia: nam superiore casu actiones dividuntur inter heredem et fideicommissarium, posteriore vero apud fideicommissarium sunt actiones.
32
Marcianus libro nono institutionum Si cui pure libertas et per fideicommissum sub condicione hereditas relicta est, cogitur heres adire hereditatem, si suspectam dicat, et restituere: et deficiente condicione libertas ei eripi non potest.
Si autem ei, qui in diem libertatem accepit, hereditas per fideicommissum relicta fuerit, suspectam eam interim non posse adiri divus Pius Cassio Hadriano rescripsit, cum non potest nondum libero hereditas restitui: nec rursus contra voluntatem defuncti libertatem esse praestandam.
Si sub condicione heres institutus rogatusque hereditatem restituere non vult condicioni parere et adire hereditatem, si facti est condicio, debet parere et adire et restituere vel, si in dando sit, offerente fideicommissario. Recusante autem herede factum adimplere licentia dabitur fideicommissario secundum imitationem dationis factum implere, et tunc necessitas imponitur heredi adire hereditatem. Ceterae condiciones, quae non sunt in potestate heredis, ad officium praetoris non pertinent.
33
Celsus libro 20 digestorum Ballista filium familias heredem instituit ita: "Rebellianus si caverit coloniae Philippensium, si sine liberis morietur, quantacumque pecunia ex hereditate deve bonis meis ad eum pervenit, eam pecuniam omnem ad coloniam Philippensium perventuram". Respondi: ex his verbis quae proponis, id est "pecuniam", existimo etiam fructus, quos ex hereditate percepit, restituere eum debere, perinde quasi specialiter hoc testator expressisset.
34
Marcianus libro octavo institutionum Scribit Celsus libro vicensimo digestorum, si qui quadringenta in bonis habebat petit ab herede suo, ut, si sine liberis moreretur, quanta pecunia ex hereditate sua ad eum pervenisset, Maevio restitueretur: si ex fructibus medio tempore quadringenta perceperit et sine liberis decesserit, heredem eius Maevio quadringenta debiturum. Et cum diu multumque tractavit, an, cum augmentum heres sensit, et periculum sustineat an per contrarium, novissime ait iniquum esse ad fideicommissarium damnum pertinere, ad quem augmentum non pertinet: et an ad supplendum, inquit, quodcumque ex quadringentis defuerit, etiam augmentum ad eum pertinebit, hoc est ut usque ad summam quadringentorum damni et fructus computentur: quod verius esse arbitror.
35
Marcianus libro secundo regularum Si eius, qui novissimus ex filiis mortuus est, partem hereditatis propinquo voluit pater restitui et simul fratres diem suum obissent: propinquum, si non ostenderit quis novissimus obisset, ad partem hereditatis non admitti, sed matrem ex Tertulliano senatus consulto ad utriusque hereditatem admitti constat.
37
Paulus libro 13 ad edictum Cum hereditas ex fideicommissi causa restituta est, si ante cum herede compromissum est, puto fideicommissarium cavere debere heredi, sicut cum heres multa antequam restitueret administravit. Nam quod dicitur retinere eum oportere, non est perpetuum. Quid enim si nihil est, quod retineat? Veluti cum omnia in nominibus sunt aut in corporibus quae non possideat? Nempe enim is cui restituta est omnia persequitur et tamen heres iudiciis quibus conventus est aut stipulationibus quibus necesse habuit promittere, obstrictus manebit. Ergo non alias cogetur restituere quam ei caveatur.
38
Ulpianus libro 16 ad edictum Restituta hereditas videtur aut re ipsa, si forte passus est heres possideri res hereditarias vel totas vel aliquas earum hac mente, ut vellet restitueret ille suscipere, non si ex alia causa putavit te possidere. Sed et si postea ratum habuit, idem erit dicendum. Sed et si verbo dixit se restituere, vel per epistulam vel per nuntium restituat, audietur. Sed et si voluntate tua alii restituerit, in te transibunt actiones. Item si alius iussu meo restituit vel ratam habui restitutionem, transisse actiones videntur.
Pupillus autem ipse debet restituere tutore auctore, non tutor sine pupillo, nisi infans est, quia nec mandare actiones tutor pupilli sui potest. Ne se quidem auctore pupillum restituere potuisse hereditatem divus Severus in persona Arri honorati pupilli decrevit, qui Arrio Antonino patruo et tutori suo restituerat.
41
Paulus libro 20 ad edictum Quamvis senatus de his actionibus transferendis loquatur, quae iure civili heredi et in heredem competunt, tamen honorariae actiones transeunt: nulla enim separatio est: immo et causa naturalium obligationum transit.
Persona autem heredis instituti Trebelliano continetur: verum hoc iure utimur, ut et successor heredis recte ex Trebelliano restituat, veluti heres bonorumve possessor, vel pater dominusve, quibus adquisita est hereditas: omnes enim quod iuris habent, ex Trebelliano senatus consulto restituere debent, nec interest, is qui institutus est an pater dominusve rogatus est restituere.
44
Ulpianus libro 22 ad edictum Papinianus tractat, si quis heres institutus ex semisse rogatus sit restituere hereditatem et eam suspectam dicens compulsus adit, deinde fideicommissarius gnarus sit adcrevisse portionem hereditatis post restitutionem scripto heredi, an opus sit ei alia actione. Et ait securum esse eum posse de illo: plane de hoc solo quaerendum ait, an ei opus sit nova restitutione, posteaquam portio adcrevit: sed ne hanc quidem necessariam esse.
46
Marcellus libro 15 digestorum Postulante Sticho, qui eodem testamento libertatem et fideicommissam hereditatem acceperat, heres suspectam adiit: mox Stichus, antequam moram in recipienda hereditate faceret, decessit relicto herede Titio. Quaero, an in Titium, si nolit recipere fideicommissam hereditatem, actiones ex senatus consulto competant. Respondi: quoniam fere is, qui compulsus est adire hereditatem, confestim ei restituet, de manumisso dumtaxat senatus consulto comprehensum est nec heredis facta est mentio. Potest tamen evenire, ut restitutionem distulerit heres, veluti si pecuniam ei debuerit defunctus, quam retinere maluit quam petere. Ceterum existimo idem in herede eius constituendum, quod in illo constitutum est: cur enim recusaret, quam recusare non potuit is, cuius hereditatem suscepit? Quod si forte ante hereditatis restitutionem sine herede decesserit libertus, perinde bona eius creditoribus hereditariis vendere permittendum est, ac si restituta hereditate decessit.
Set in huiusmodi quaestione rogo respondeas, an recte senserim. Rogata est filia ex asse heres restituere hereditatis partem dimidiam deductis legatis minimis et aere alieno non magno, ut legi Falcidiae locus non sit: mora facta non est restitutioni fideicommissi. Desidero verbo tenus mihi restitui hereditatem, ut ex Trebelliano senatus consulto agenti et ex eo competentibus actionibus etiam usuras debitas ex mortis die in tempus restitutionis persequar: item quaero et de pensionibus, quia locationum obligatio in hereditate fuit. Ab herede fructus nullos peto, sed illa desiderat refundere me aut concedere ei actiones usurarum et pensionum: non possum persuadere hereditatis appellatione, quam rogata erat mihi restituere, etiam hanc stipulationem usurarum ad me pertinere. Respondi: omnia haec hereditatis appellatione continentur: quantum enim quod ad hoc refert, inter haec ceteraque, quae sub condicione sunt promissa aut in annos singulos vel menses, nihil interest. Sane pro fructu rei, quae hereditate continetur, haec cedunt, nec fructus fideicommissarium sequitur, si mora non intercessit. Sed quia non ut heres fideicommissum, ut sici dixerim, suppleat postulet, set qualis nunc est hereditas, desideret restitui sibi, nequaquam id debet heres recusare: nam et quodammodo in partem hereditatis senatus recipi voluit fideicommissarium et haberi heredis loco, pro qua parte ei restituta esset hereditas. Sed cum hereditarios nummos faeneravit aut ex fundis fructus percepit, nihil eo nomine praestat ei, cui hereditas per fideicommissum relicta est, si non intercessit mora, scilicet quia suo periculo faeneravit colendove fundo vel in cogendis fructibus insumpsit operam: nec aequum erat alterius, ut sic dixerim, procuratorem constitui. Nullum autem impendium vel opera intercedit heredis, cum his modis, de quibus est quaesitum, augmentum hereditas recepit.
47
Modestinus libro singulari de heurematicis Qui totam hereditatem restituere rogatus quartam retinere non vult fidumque obsequium defuncti precibus praebere desiderat, sua sponte adire debebit hereditatem, quasi ex Trebelliano eam restiturus. Suaserim tamen, suspectam potius dicat hereditatem coactusque a praetore restituat: hoc enim casu ex ipso Trebelliano restituere videtur expositoque hereditario metu universas actiones in eum transfert, qui recepit hereditatem.
48
Iavolenus libro 11 epistularum Seius Saturninus archigubernus ex classe Britannica testamento fiduciarium reliquit heredem Valerium Maximum trierarchum, a quo petit, ut filio suo Seio Oceano, cum ad annos sedecim pervenisset, hereditatem restitueret. Seius Oceanus antequam impleret annos, defunctus est: nunc mallius Seneca, qui se avunculum Seii Oceani dicit, proximitatis nomine haec bona petit, Maximus autem trierarchus sibi ea vindicat ideo, quia defunctus est is cui restituere iussus erat. Quaero ergo utrum haec bona ad Valerium Maximum trierarchum heredem fiduciarium pertineant an ad mallium Senecam, qui se pueri defuncti avunculum esse dicit. Respondi: si Seius Oceanus, cui fideicommissa hereditas ex testamento Seii Saturnini, cum annos sedecim haberet, a Valerio Maximo fiducario herede restitui debeat, priusquam praefinitum tempus aetatis impleret, decessit, fiduciaria hereditas ad eum pertinet, ad quem cetera bona Oceani pertinuerint, quoniam dies fideicommissi vivo Oceano cessit, scilicet si prorogando tempus solutionis tutelam magis heredi fiducario permisisse, quam incertum diem fideicommissi constituisse videatur.
51
52
Papinianus libro 11 quaestionum Imperator Hadrianus, cum Vivius Cerealis filio suo Vivio Simonidi, si in potestate sua esse desisset, hereditatem restituere rogatus esset ac multa in fraudem fideicommissi fieri probaretur, restitui hereditatem filio iussit ita, ne quid ea pecunia, quamdiu filius eius viveret, iuris haberet. Nam quia cautiones non poterant interponi conservata patria potestate, damnum condicionis propter fraudem inflixit. Post decreti autem auctoritatem in ea hereditate filio militi comparari debuit, si res a possessoribus peti vel etiam cum debitoribus agi oporteret. Sed paternae reverentiae congruum est egenti forte patri officio iudicis ex accessionibus hereditariis emolumentum praestari.
53
Papinianus libro 17 quaestionum Cum heres deductis legatis hereditatem per fideicommissum restituere rogatur, non placet ea legata deduci, quae peti non poterant. Sed cum uxori pro parte heredi scriptae dos praelegetur eaque deductis legatis hereditatem restituere rogatur: etiamsi quarta, quam per legem Falcidiam retinet, tantum efficiat, quantum in dote est, tamen pro sua portione dotis praelegatae partem deducit. Cum enim utrumque consequitur, nihil interest inter hanc mulierem et quemvis alium creditorem heredem institutum et hereditatem restituere rogatum. Idem probatur et si non deductis legatis fideicommissum ab ea relictum sit.
54
Papinianus libro 19 quaestionum Si res aliena Titio legata fuerit isque domino rei herede instituto petierit, ut hereditatem Maevio restituat, Maevius legatum inutiliter petet: non enim poterit consequi, quod ad institutum, id est rei dominum pervenire non poterat.
Servus ab altero ex heredibus libertatem, ab altero fideicommissum hereditatis accepit. Si neuter adire velit, nullae praetoris partes erunt, quia neque propter solam libertatem compellitur adire neque is, a quo libertas data non est, propter eum, qui nondum liber est, ut adeat, compellitur: et senatus consulto locus est, cum ab omnibus directa, vel fideicommissa libertas ab eo datur a quo hereditas quoque relinquitur. Sed si forte is, a quo libertas data est, portionem suam repudiavit vel condicione exclusus est, cum portio eius ad alterum pervenerit, defendi poterit adire cogendum: quid enim interest, quo iure debitor libertatis et hereditatis idem esse coeperit?
55
Papinianus libro 20 quaestionum Non est cogendus heres suspectam adire hereditatem ab eo, cui libertas a legatario, hereditas ab herede relicta est, cum status hominis ex legato pendeat et nemo se cogatur adstringere hereditariis actionibus propter legatum. Quid enim, si inter moras non manumittente legatario servus decesserit? Si autem vivo testatore legatarius decesserit, benigne respondetur cogendum adire, cum in ipsius sit potestate manumisso restituere hereditatem.
56
Papinianus libro 19 quaestionum Titius rogatus est, quod ex hereditate superfuisset, Maevio restituere. Quod medio tempore alienatum vel deminutum est, ita quandoque peti non poterit, si non interveniendi <intervertendi> fideicommissi gratia tale aliquid factum probetur: verbis enim fideicommissi bonam fidem inesse constat. Divus autem Marcus cum de fideicommissaria hereditate cognosceret, his verbis: "quidquid ex hereditate mea superfuerit, rogo restituas" et viri boni arbitrium inesse credidit: iudicavit enim erogationes, quae ex hereditate factae dicebantur, non ad solam fideicommissi deminutionem pertinere, sed pro rata patrimonii, quod heres proprium habuit, distribui oportere. Quod mihi videtur non tantum aequitatis ratione, verum exemplo quoque motus fecisse. Cum enim de conferendis bonis fratribus ab emancipato filio quaereretur, praecipuum autem, quod in castris fuerat adquisitum militi, relinqui placeret, consultus imperator sumptus, quos miles fecerat, non ex eo tantummodo patrimonio, quod munus collationis pati debuit, sed pro rata etiam castrensis pecuniae decedere oportere constituit. Propter huiusmodi tractatus Maevius fideicommissi nomine cautionem exigere debet: quod eo pertinet, non ut ex stipulatione petatur, quod ex fideicommisso peti non poterit, sed ut habeat fideiussores eius quantitatis, quam ex fideicommisso petere potuit.
57
Papinianus libro 20 quaestionum Si patroni filius extrario restituerit ex Trebelliano hereditatem, operarum actio, quae transferri non potuit, apud heredem manebit, nec ei nocebit exceptio, cum eadem prodesse non posset ei qui fideicommissum accepit. Et generatim ita respondendum est non summoveri heredem neque liberari ex his causis, quae non pertinent ad restitutionem.
Imperator Titus Antoninus rescripsit in tempus directo data libertate non esse repraesentandam hereditatis restitutionem, quando persona non est, cui restitui potest.
Qui fideicommissam hereditatem ex Trebelliano, cum suspecta diceretur, totam recepit, si ipse quoque rogatus sit alii restituere, totum restituere cogetur. Et erit in hac quoque restitutione Trebelliano locus: quartam enim Falcidiae iure fideicommissarius retinere non potuit. Nec ad rem pertinet, quod, nisi prior, ut adiretur hereditas, desiderasset, fideicommissum secundo loco datum intercidisset: cum enim semel adita est hereditas, omnis defuncti voluntas rata constituitur. Non est contrarium, quod legata cetera non ultra dodrantem praestat: aliud est enim ex persona heredis conveniri, aliud proprio nomine defuncti precibus adstringi. Secundum quae potest dici non esse priore tantum desiderante cogendum institutum adire, ubi nulla portio remansura sit apud eum, utique si confestim vel post tempus cum fructibus rogatus est reddere: sed et si sine fructibus rogatus est reddere, non erit idonea quantitas ad inferendam adeundi necessitatem. Nec ad rem pertinebit, si prior etiam libertatem accepit: ut enim pecuniam, ita nec libertatem ad cogendum institutum accepisse satis est. Quod si prior recusaverit, placuit, ut recta via secundus possit postulare, ut heres adeat et sibi restituat.
Quid ergo, si non alii, sed ipsi heredi rogatus sit restituere? Quia non debet eidem quandoque quarta reddi quam perdidit, propter huius portionis retentionem erit audiendus. Sed nec illud translaticie omittendum est instituto, qui coactus est adire, fideicommissi petitionem denegandam esse: cur enim non videatur indignus, ut qui destituit supremas defuncti preces consequatur aliquid ex voluntate? Quod fortius probabitur, si post impletam condicionem coactus est adire. Nam si pendente condicione, durum erit idem probare, cum et Falcidiam paenitendo potuit inducere: nec ignoro posse dici nullo modo fideicommissi petitionem denegandam ei qui, iura sepulchrorum adquiri insequuntur, adeo senatus nihil apud eum ex ea parte, quam derelinquit, voluit relinquere, ut nec Falcidiam exercere possit nec praeceptio apud eum relinquatur nec substitutio quoque secundarum tabularum ita facta: "quisquis mihi heres erit, filio meo heres esto" eidem daretur.
Cui Titiana hereditas ex Trebelliano senatus consulto restituta est, Maevianam hereditatem, quam Titius defunctus ex Trebelliano Sempronio restituere debuit, et ipse restituere poterit sic ut alius quilibet successor.
Actiones temporariae Trebelliani solent esse evicta hereditate ab eo, qui, posteaquam fideicommissam restituit hereditatem, victus est, scilicet ante restitutionem lite cum eo contestata: potestas enim evictionis tollit intellectum restitutionis indebito fideicommisso constituto. Plane si fideicommissum ab eo quoque qui postea vicit relictum est: quia possessor in ratione reddendae hereditatis partem, quam fideicommissario restituit, heredi reputat, defendi potest actiones Trebelliani durare.
58
Papinianus libro septimo responsorum Filiam fratribus certis rebus acceptis hereditatem restituere pater voluit: ante restitutam hereditatem in possessionem hereditatis filiam quoque mitti placuit. Cum autem interea filii res bonorum in solidum distraxissent, item alias pignori dedissent, hereditate postea restituta constitit ex eo facto ceterarum quoque portionum venditiones, item pignora confirmari.
59
Papinianus libro octavo responsorum "Heredes mei quidquid ad eos ex hereditate bonisve meis pervenerit, id omne post mortem suam restituant patriae meae coloniae beneventanorum": nihil de fructibus pendente condicione perceptis petitum videri constitit.
Cum ita fuerat scriptum: "Fidei filiorum meorum committo, ut, si quis eorum sine liberis prior diem suum obierit, partem suam superstiti fratri restituat: quod si uterque sine liberis diem suum obierit, omnem hereditatem ad neptem meam claudiam pervenire volo": defuncto altero superstite filio, novissimo autem sine liberis neptis prima quidem facie propter condicionis verba non admitti videbatur: sed cum in fideicommissis voluntatem spectari conveniat, absurdum esse respondi cessante prima substitutione partis nepti petitionem denegari, quam totum habere voluit avus, si novissimus fratris quoque portionem suscepisset.
"Peto de te, uxor carissima, uti cum morieris hereditatem meam restituas filiis meis vel uni eorum vel nepotibus meis vel cui volueris vel cognatis meis si cui voles ex tota cognatione mea". Inter filios respondi substitutionem fideicommissi factam videri, circa nepotes autem et ceteros cognatos facultatem eligendi datam: ex ceteris autem cognatis, si nepotes superessent, non recte mulierem electuram propter gradus fideicommissi praescriptos: deficiente vero gradu nepotem ex cognatis quam velit personam eligi posse.
60
Papinianus libro nono responsorum Deducta parte quarta restituere rogatus hereditatem, prius quam restitueret, hereditario debitori heres exstitit. Quoniam actio eo confusa per Trebellianum redintegrari non potest, pecuniae quoque debitae dodrans ex causa fideicommissi petetur. Sed in eum diem, quo actio confusa est, usurae praeteriti temporis, quae in obligatione vel in officio iudicis fuerunt, computabuntur: posterioris ita demum, si mora fideicommisso facta sit.
Cum hereditas ex causa fideicommissi in tempus restituenda est, non idcirco nominum periculum ad heredem pertinebit, quod heres a quibusdam pecuniam exegerit.
Qui post tempus hereditatem restituere rogatur, usuras a debitoribus hereditariis perceptas, quarum dies post mortem creditoris cessit, restituere non cogitur: quibus non exactis omnium usurarum actio (nam hereditaria stipulatio fuit) ex Trebelliano transferetur, et ideo nec indebiti repetitio erit. Ac similiter hereditario creditori si medii temporis non solvantur usurae, fideicommissarium in his quoque Trebellianum tenebit nec ideo querellae locus erit, quod de fructibus heres, quos iure suo percipiebat, faenus non solverit. Quod si faenus heres medii temporis solverit, eo nomine non erit retentio, cum proprium negotium gessit, quippe sortem reddere creditori coactus fideicommissario nihil usurarum medii temporis imputabit.
Acceptis centum hereditatem rogatus restituere totam pecuniam iure Falcidiae percipere videtur, et ita divi Hadriani rescriptum intellectum est, tamquam si ex bonis nummos retenturus fuisset. Quod tunc quoque respondendum est, cum pro parte hereditatem coheredi suo restituere rogatur. Diversa causa est praediorum pro hereditaria parte retentorum: quippe pecunia omnis de portione retineri potest, praediorum autem alia portio non nisi a coherede, qui dominium habet, accipitur. Cum autem praedia maioris pretii quam portio hereditatis essent, in superfluo praediorum petenti fideicommissario Falcidiam intervenire visum est: concurrentem enim pecuniam compensari placuit.
Hereditatem post mortem suam exceptis reditibus restituere rogatus ancillarum partus non retinebit nec fetus pecorum, qui summissi gregem retinent.
Ante diem fideicommissi cedentem fructus et usurae, quas debitores hereditarii cum postea accesset dies solverunt, item mercedes praediorum ab herede perceptae portioni quadrantis imputabuntur.
Cum autem post mortem suam rogatus hereditatem restituere res hereditarias distrahere non cogatur heres, sortium, quae de pretiis earum redigi potuerunt, usurae propter usum medii temporis perceptae non videbuntur: denique nec periculum mancipiorum aut urbanorum praediorum praestare cogitur: sed nihilo minus usus et casus eorum quadrantem quoque deminuit.
61
Paulus libro quarto quaestionum Debitor sub pignore creditorem heredem instituit eumque rogavit restituere hereditatem filiae suae, id est testatoris: cum nollet adire ut suspectam, coactus iussu praetoris adit et restituit: cum emptorem pignoris non inveniret, desiderabat permitti sibi iure dominii id possidere. Respondi: aditione quidem hereditatis confusa obligatio est: videamus autem, ne et pignus liberatum sit sublata naturali obligatione. Atquin sive possidet creditor actor idemque heres rem sive non possidet, videamus de effectu rei. Et si possidet, nulla actione a fideicommissario conveniri potest, neque pigneraticia, quoniam hereditaria est actio, neque fideicommissum, quasi minus restituerit, recte petetur: quod eveniret, si nullum pignus intercessisset: possidet enim eam rem quasi creditor. Sed et si fideicommissarius rem teneat, et hic serviana actio tenebit: verum est enim non esse solutam pecuniam, quemadmodum dicimus, cum amissa est actio propter exceptionem. Igitur non tantum retentio, sed etiam petitio pignoris nomine competit et solutum non repetetur. Remanet ergo propter pignus naturalis obligatio. In re autem integra non putarem compellendum adire, nisi prius de indemnitate esset ei cautum vel soluta pecunia esset: nam et cum de lucro heres scriptus a sit, quod forte legatum accepit, si heres non extitisset, responsum est non esse cogendum adire nisi legato praestito. Ubi quidem potuit dici nec cogendum esse heredem adire quodammodo contra voluntatem defuncti, qui legando heredi, si non adisset, in ipsius voluntate posuit aditionem: sed cum testator alterutrum dederit, nos utrumque ei praestamus.
Ea quae dotem dabat pacta erat cum marito, ut mortua se in matrimonio dotis pars matri eius redderetur, nec eo nomine stipulatio a matre interposita est: moriens deinde matrem et maritum suum heredem fecerat et a matre petierat, ut hereditatem Titio restitueret: iudex addictus de hereditate dividenda partem dotis quasi ex utili pacto pro parte matri adiudicaverat: quaerebatur, an et ea portio ex causa fideicommissi praestanda sit. Quam non esse restituendam puto, quia non quasi heres, sed quasi mater ex pacto accepit nec occasione hereditatis, sed errore ex pacto eam habuit.
63
Paulus libro 14 responsorum Paulus respondit his verbis: "Semproni, heredem te non scripsi festinans per infirmitatem: ideoque ei dari volo tantum, quantum pro uncia hereditatis competeret" videri quidem magis quantitatem, quam portionem hereditatis relictam, sed sic accipiendum, uti videatur de uncia etiam restituenda sensisse.
64
Scaevola libro quarto responsorum A filia petit, ut, si liberis superstitibus moreretur, partem eius quod ad eam ex bonis patris pervenisset, quod si sine liberis, universum fratri restitueret: quaeritur, defuncta ea in matrimonio superstite filia, an heres eius cum parte hereditatis eius quoque quod dotis nomine datum erat partem restituere debeat. Respondit id, quod in dotem fuisset, non contineri in partem hereditatis quae restituenda est: sed et si ex promissione dotis aliquid debitum fuit, aeris alieni loco habendum.
Alumno certam pecuniam legavit et eam recipi a Sempronio mandavit et certas usuras alumno praestari, donec ad vicensimum annum pervenerit: deinde alumni fidei commisit, ut, si sine liberis decederet, partem restitueret Sempronio, partem septiciae. Quaesitum est defuncto alumno intra annum vicensimum, an substituti fideicommissum petere possint an vero in id tempus sustinere, quo, si viveret, alumnus vicensimum annum impleret. Respondi secundum ea quae proponerentur posse.
65
Gaius libro secundo fideicommissorum Facta in fideicommissarium restitutione statim omnes res in bonis fiunt eius, cui restituta est hereditas, etsi nondum earum nactus fuerit possessionem.
Si is qui hereditatem sibi reddi ab herede stipulatus sit eique ex stipulatu agenti restituta fuerit hereditas, constat nihilo minus transferri actiones. Hoc ita est, si is cum quo actum sit restituat hereditatem: si vero ob id quod non restituerit aestimatione hereditatis condemnatus fuerit, remanent actiones hereditariae apud eum qui condemnatus sit, actor autem quantitatem consequitur.
Si heres scriptus restituerit hereditatem et postea de hereditate controversiam passus victus sit aut lite cesserit, durare actiones constitit in fideicommissarium semel translatas.
Si quis maiorem partem restituerit quam rogatus est, in eam partem quae excedit non transferuntur actiones. Sed cum praecepta aliqua re aut summa rogatus sit heres restituere et omissa retentione totam hereditatem restituerit, recte dicitur transferri actiones.
Si heres ante restitutam hereditatem servum hereditarium heredem ab aliquo institutum iusserit adire hereditatem, negat Iulianus debere hanc hereditatem restitui, quia de ea rogatus non esset: et hoc est fatendum. Requirendum tamen et illud est, num cum incremento restituere heres rogatus sit hereditatem: si enim hoc fuerit subsecutum, etiam eam hereditatem restituere cogitur, nisi evidentissimis probationibus fuerit ab herede adprobatum contemplatione sui servum esse heredem institutum.
Rescripto divi Antonini significatur, ut, si quis accepta a Titio pecunia, quae quartam hereditatis continet, rogatus sit ei restituere hereditatem, licet tardius detur pecunia, sine usuris eam dari debere, quia quanto tardius quisque pecuniam dat, tanto tardius ad fideicommissum pervenit et medii temporis fructus perdit. Quamobrem si ante datam pecuniam tenuerit hereditatem, fructus quos percepit restituere heredi eum oportere.
Idem iuris est et si quis ita heredis fidei commiserit: "Rogo, si Titius tibi centum dederit, restituas ei hereditatem meam".
Si sub condicione heres institutus sit qui suspectam sibi hereditatem esse dicit, si neque difficultatem neque turpitudinem ullam habet condicio nec impendium aliquid, iubendus est parere condicioni et adire et ita restituere: si vero turpis aut difficilis sit condicio, aperte iniquum est cogi eum explere eam alterius gratia. Sed et remitti eam ab initio visum est: plus enim tribui a praetore ei qui fideicommissum petit, quam testator voluit, absurdum est: utique autem testator, nisi expleta sit condicio, neque scriptum heredem ad hereditatem vocavit neque per hunc illi voluit restitui hereditatem.
Si dandae pecuniae condicio adscripta est heredi, debet ei offerre pecuniam is qui poscit fideicommissum, ut hereditatem impleta condicione possit adire et restituere.
Quod si condicio adscripta est et ea est, quam praetor remittit, sufficit edictum, ut Iulianus ait: hactenus iubendus est, ut constituat praetoris actionibus uti aut petat bonorum possessionem secundum tabulas, ut ita nanctus actiones tunc restituta hereditate transferat eas ex senatus consulto.
Si vero nominis ferendi condicio est, quam praetor exigit, recte quidem facturus videtur, si eam expleverit: nihil enim male est honesti hominis nomen adsumere, nec enim in famosis et turpibus nominibus hanc condicionem exigit praetor. Sed tamen si recuset nomen ferre, remittenda est ei condicio, ut Iulianus ait, et permittendae utiles actiones, aut bonorum possessio secundum tabulas danda est, uti nanctus actiones transferat eas ex senatus consulto.
Si cum suspectam videret, hereditatem postulante me iussu praetoris adieris et restitueris mihi, ita utar legis Falcidiae beneficio adversus legatarios, si tu quoque ea lege uti poteras et quatenus uti poteras: nam si quid praeterea a me alicui per fideicommissum relictum sit, id quasi a legatario relictum non venit in computationem eius legis, sed extrinsecus numeratur.
Si Titius rogatus sit hereditatem Maevio restituere, Maevius Seio certam pecuniam, et Titius quartae retinendae beneficio adversus Maevium usus fuerit: Neratius scribit Maevium quoque Seio eo minus aequum esse praestare, ne ipse de suo damnum sentiat.
Iulianus ait, si heres institutus Titio rogatus sit restituere, substitutus Maevio et institutus suspectam sibi hereditatem esse dicat, desiderante Titio iubendum eum adire et restituere.
Si quis bonorum possessoris fidei commiserit de hereditate restituenda et is passus fuerit diem bonorum possessionis adgnoscendae transire aut per hoc tempus, quo is, cui restitui debebit hereditas, aliqua ex causa non potuit adire praetorem et postulare, ut petita bonorum possessione restituatur sibi hereditas, succurri ei debet, id est ut restituatur tempus bonorum possessionis admittendae exhibendi fideicommissi gratia.
Admonendi autem sumus, si is, qui solvendo non sit, Titio herede instituto servum liberum esse iusserit et rogaverit Titium hereditatem eidem restituere, vix esse, ut Titius recusans adire hereditatem cogatur. Nam licet desiderante servo Titius adierit hereditatem, non tamen potest libertas servo competere quasi in fraudem creditorum data, licet Titius locuples sit: qua de causa nec hereditas ei restitui potest. Sed ex sententia legis dicendum est perinde habendum, ac si is servus solus liber et heres scriptus esset nec Titius heres esset.
66
Maecianus libro quarto fideicommissorum Si eius pupilli, cui sine tutoris auctoritate pecunia credita erat, restituta ex eo senatus consulto mihi fuerit hereditas, si solvam creditori, non repetam: adquin heres si post restitutionem solvat, repetet: non ob aliud, quam quod ab eo in me naturalis obligatio translata intellegitur. Et si eius mihi restituta sit hereditas, qui pupillo sine tutoris auctoritate crediderit, si solverit mihi pupillus, non repetet: at si heredi solverit, repetet, non repetiturus, si ante restitutionem solvisset.
Si necessarii heredes sub condicione quamvis levissima heredes sint instituti, cui parere solent, dicendum est cogi restituere hereditatem desiderantibus his, quibus restituere rogati sunt, quia etiam necessari heredes fideicommissae hereditatis restituendae gratia condicioni parere erunt compellendi.
Si quis rogatus restituere hereditatem decessit, antequam eam restituat, heres eius poterit hereditatem restituere et ex Trebelliano senatus consulto transeunt actiones. Sed si duo ei heredes extitissent, uti quisque restituisset, pro ea parte transituras actiones: nam et si ipse partem restituisset, pro parte interim transituras verius est. Sed et si plures heredes extiterunt ei, qui rogatus est restituere hereditatem, si quidam interim restituerint, vel cum ei, cui restitui debuit, plures heredes extiterint: ut cui restituta erit, is pro ea parte ex hoc senatus consulto habebit actiones.
67
Maecianus libro quinto fideicommissorum Servo invito domino vel ignorante non recte restituetur hereditas: sed si postea ratum habuerit, confirmabitur restitutio, verum ipsi domino adquirentur actiones. nec quia hereditatis adquisitionis similis est haec restitutio, iussum praecedere oportet, sed ut dictum est, etiam ratihabitio subsequi poterit exemplo bonorum possessionis. neque interest, quod ad propositum attinet, ipsi domino an servo quis rogetur restituere hereditatem, nec in ea re consensu aut opera servi opus est: atquin in bonorum possessione vel in adeunda hereditate consensus eius necessarius est. itaque si qui suspectam dicent hereditatem, postulante domino compellendi erunt adire et restituere hereditatem.
Si testator rogasset heredem, ut restituat hereditatem mulieri, si non nupsisset, dicendum erit compellendum heredem, si suspectam dicat hereditatem, adire et restituere eam mulieri, etiamsi nupsisset. idem in ceteris quoque condicionibus Iulianus noster probat, quae similiter nisi fine vitae expleri non possententiarum secundum quam sententiam cautione praestita his, quorum interest, ab his, quibus restitui sub isdem condicionibus heres rogatus esset, restituet hereditatem.
Cum praetor cognita causa per errorem vel etiam ambitiose iuberet hereditatem ut ex fideicommisso restitui, etiam publice interest restitui propter rerum iudicatarum auctoritatem.
Si pupillo infanti restituere hereditatem quis rogatus sit, si sponte adierit, etiam servo eius et ipsi pupillo tutore auctore restituetur hereditas: si quidem eo, quod fari non potest, non magis ea res impedietur, quam in muto pubere volente sibi restitui hereditatem. Si autem heres recuset adire hereditatem, quemadmodum res expediri possit, difficile est, quia neque tutore desiderante periculo pupilli adiri hereditatem Trebelliano senatus consulto locus sit futurus neque pupillus ipse id desiderare possit, cum fari non possit. Quod aliquatenus circa mutos expediri potest, nam si auditus capaces sunt vel interrogati nutu possint significare velle se periculo suo hereditatem adire, quomodo absentes per nuntium. Sed et infanti non dubito omnimodo subveniendum idque ex similitudine iuris civilis vel honorarii constituendum est: sive enim heres institutus esset, non dubie pro herede tutore auctore gerere posse videtur, sive de bonorum possessione agitaretur, peti ei per tutorem posset. Ideoque et heres compelli per tutorem potest adire et restituere hereditatem. Quo exemplo et mutus, qui nihil intellegere potest, per curatorem adiuvatur.
68
Paulus libro secundo fideicommissorum Qui ita institutus esset "si coheres eius adisset", uti potest lege Falcidia, etsi coheres eius coactus adisset, modo si ipse non coactus adierit hereditatem.
Etiam absentis procuratori, si desideraret, posse restitui hereditatem ex hoc senatus consulto Iulianus scripsit, si tamen caveat de rato habendo, si non evidens absentis voluntas esset. Sed dicendum est, ut heres, qui suspectam dicat, non sit compellendus adire, si incertum sit, an mandaverit, quamvis ei caveatur, propter fragilitatem cautionis. Quod si sponte adierit hereditatem, non magna captio est: sed actiones, si non mandavit, transibunt eo tempore, quo ratum habuerit.
Si damnum in servo hereditario datum sit, licet per servum hereditarium heredi competere actio coepit, non tamen transit legis Aquiliae actio ad fideicommissarium: hae enim actiones transeunt, quae ex bonis defuncti pendent.
Si legatus Romae compulsus adierit hereditatem et restituerit, cogetur Romae actiones pati fideicommissarius, quamvis heres non cogetur.
An ubi defunctus conveniri debuit, et fideicommissarius debeat? Videndum, si sua sponte heres adit et restituit hereditatem, an tribus locis fideicommissarius defendi debeat: ubi defunctus et ubi heres et ubi ipse domicilium habeat. Oportet itaque ibi fideicommissarium conveniri, ubi vel domicilium habet vel maior pars restitutae hereditatis habetur.
69
Valens libro tertio fideicommissorum Si postulante me suspectam hereditatem ex decreto praetoris adieris nec ego postea eam mihi restitui velim nec bonis me immiscere, hoc fieri debet, ut (quod octaveno non ineleganter videbatur) a praetore perinde actiones in me dentur, ac si hereditatem recepissem, quod est iustius.
Etiam eo tempore, quo creditorum fraudandorum consilium inieris, citra periculum interdicti fraudatorii hereditatem suspectam adibis et restitues mihi, quia et remoto fideicommisso liberum tibi fuerat nolenti adire hereditatem creditores tuos tali commodo fraudare, et ego nihil turpiter faciam recipiendo eam hereditatem, quam remota postulatione mea creditores compellere te ut adires non potuerint.
Sed et filius suus heres patri rogatus sit a patre hereditatem mihi restituere, cum suorum creditorum fraudandorum consilium inisset, tamquam suspectam ex decreto praetoris restituerit mihi, vix fraudatorio interdicto locus erit, quia bonis patris eius venditis nihil proprium creditores eius ex ea hereditate ferre potuerint: nisi forte proprii creditores filii audiri debeant, si postulent, ut dimissis patris eius bona vendere sibi permittatur.
70
Valens libro quarto fideicommissorum Si heres, ab eo qui cum moreretur solvendo non fuit rogatus hereditatem restituere, suspectam sibi dicit, dubium non est, quin hodie coactus ex Trebelliano senatus consulto restituere possit. Sed et si sua sponte adierit, ex eodem senatus consulto restituturus est, quamvis, cum summa aut certum corpus per fideicommissum ab eo qui solvendo non fuit datum est, perinde non debeatur atque si legatum esset: eo enim casu legatarii, superiore heredis vice fungi eum, cui fideicommissum relictum est.
72
Pomponius libro secundo fideicommissorum Si heres institutus Titio rogatus fuerit restituere hereditatem et rursus Titius heredi post tempus, sufficiunt directae actiones heredi.
Si heres antequam fideicommissam hereditatem restitueret, alienaverit quid ex hereditate aut servum hereditarium manumiserit aut ruperit quid vel fregerit vel usserit, non competit in eum ulla civilis actio restituta postea hereditate ex Trebelliano senatus consulto, sed ex fideicommissi causa erit hoc quod deperierit persequendum. Sin vero post restitutam hereditatem horum quid admiserit heres, dicendum est lege Aquilia cum eo agi posse, si servum forte hereditarium aut vulneraverit aut occiderit.
73
Maecianus libro decimo fideicommissorum Omnes qui de hereditate deliberant desiderante eo, qui suo periculo velit adiri hereditatem, coguntur adire, sed non statim restituere, sed ut completo tempore deliberationis, si expedire sibi compererint hereditatem, sentiant commodum testamenti eo iure, quo si sponte adissent, sin vero contra onerosam crediderint, restituta ea exonerentur actionibus hereditariis.
75
Maecianus libro 13 fideicommissorum Si heres pecuniam hereditariam crediderit et in eam causam pignora acceperit, actiones non competunt ei, cui restituta fuerit hereditas, adversus ipsa pignora. Sed aliqua dubitatio remanebit, si in eum contractum, qui ex defuncto fuerit, interpositus heres, antequam restitueret hereditatem, pignus acceperit. Sed nec sic quidem ipse admitteretur: ex fideicommisso tamen habet adversus heredem actionem, ut ei cedat pro pignoris commodo actionem.
76
Paulus libro secundo decretorum Qui filium et filiam habebat, testamentum fecit et ita de filia sua caverat: entellomai soi my diativesvai, prin tekna soi genesvai [id est: iubeo te testamentum non facere, antequam liberi tibi nascantur]. Pronuntiavit imperator fideicommissum ex hac scriptura deberi, quasi per hoc, quod prohibuisset eam testari, petisset, ut fratrem suum heredem faceret: sic enim accipiendam eam scripturam, ac si hereditatem suam rogasset eam restituere.
Fabius Antoninus impuberem filium Antoninum et filiam honoratam relinquens exheredatis his matrem eorum Iuniam Valerianam heredem instituit et ab ea trecenta et quasdam res filiae reliquit, reliquam omnem hereditatem filio Antonino, cum ad annum vicensimum aetatis pervenisset, voluit restitui: quod si ante annum vicensimum decessisset filius, eam hereditatem honoratae restitui praecepit. Mater intestata decessit utrisque liberis legitimis heredibus relictis. Postea filius annum agens plenum nonum decimum et ingressus vicensimum necdum tamen eo expleto decessit filia herede Fabia Valeriana sua relicta, a qua amita fideicommissum et ex testamento patris portionem hereditatis petebat: et apud praesidem optinuerat. Tutores Valerianae filiae Antonini egestatem eius praetendebant et recitabant divi Hadriani constitutionem, in qua quantum ad munera municipalia iusserat eum annum, quem quis ingressus esset, pro impleto numerari. Imperator autem noster motus et aequitate rei et verbis testamenti "si ad annum vicensimum aetatis", quamvis scire se diceret a divo Marco non excusatum a tutela eum qui septuagensimum annum aetatis ingressus fuisset, nobis et legis Aeliae Sentiae argumenta proferentibus et alia quaedam, contra petitricem pronuntiavit.
77
Scaevola libro 18 digestorum Epistulam ad heredem suum in haec verba scripsit: "Titius Cornelio heredi suo salutem. A te peto, Corneli, quoniam ad te devoluta est pars matris meae, item pars Sempronii curatoris quondam mei contraria fortuna usi et per hoc totus as meus apud te esse speratur, uti reddas restituas Gaio Seio uncias quattuor". Quaesitum est, cum Sempronius in integrum restitutus sit ab imperatore, a quo fuerat deportatus et adierit hereditatem, an is quoque rogatus sit, ut ex sua portione restituat hereditatem. Respondit Sempronium quidem non proponi rogatum, Cornelium autem heredem debere pro rata portione maternarum defuncti rerum restitutionem Seio facere.
Mulier heredis instituti fidei commisit, ut retenta parte quarta reliquam partem restitueret nurui quondam suae, cuius fidei commisit in haec verba: "Rogo te, ut id, quod ad te ex bonis meis pervenerit, facias pervenire ad filium tuum": quaesitum est, quando hoc fideicommissum restituere debeat, utrumne post mortem suam an iam nunc. Respondit ad tempus, quo nurus moreretur, fideicommissum aptandum esse.
78
Scaevola libro 19 digestorum Scaevola respondit, si pater filium suum impuberem ex asse scripserit heredem eique codicillis substituerit, deinde filius impubes decesserit, licet substitutio inutilis sit, quia codicillis hereditas neque dari neque adimi potest, tamen benigna interpretatione placet, ut mater, quae ab intestato pupillo successit, substitutis fideicommisso obligetur: quod si invicem fuerunt substituti, et in fideicommisso substitutionem valere: unoque eorum mortuo qui supersunt totum accipiunt.
79
Scaevola libro 20 digestorum Heredibus institutis filiis utriusque sexus singulos rogavit, ut qui sine liberis decederet partem suam hereditatis sorori fratrive restitueret aut, si frater sororve non esset, matri suae et haec verba adiecit: "Vosque, liberi carissimi, hoc fideicommisso teneri invicem volo, donec binos liberos educaveritis". Quaesitum est, si quis ex liberis duos filios procreaverit, quamvis superstites non reliquerit, an heredes eius fideicommissum debeant. Respondit secundum ea quae proponerentur videri fideicommissi onere liberatos.
Titius nepotes ex filia et furiosam filiam suam heredes instituit et fidei commisit filiae, ut, si sine liberis decessisset, pars ei data perveniret ad coheredes: eam furiosam ipse Titius in matrimonio collocavit et enixa est filiam post mortem patris. Quaesitum est, defuncta furiosa superstite ex eiusmodi coniunctione parta filia, an fideicommissum ad coheredes pertineret. Respondit, cum filiam reliquisse proponeretur, fideicommissum non deberi. Claudius: nam etsi matrimonium cum furiosa non fuit, satis tamen factum est eiusmodi condicioni.
80
Scaevola libro 21 digestorum Lucius Titius intestato moriturus, cum haberet uxorem et ex ea filiam emancipatam, codicillis haec verba inseruit: "Pertinent autem hi codicilli ad uxorem et filiam. Itaque rogo, quidquid aut ego reliquero aut vos ipsae habeatis, commune vobis sit: quod si non ego rogarem, vos pro vestra pietate faceretis". Filia intestati patris bonorum possessionem accepit: quaesitum est, an aliqua pars hereditatis Lucii Titii ex causa fideicommissi a filia matri debeatur. Respondit secundum ea quae proponerentur <proponeretur> dimidiam partem deberi, si etiam uxor parata sit in commune bona sua conferre.
Maevia duos filios heredes reliquerat et eodem testamento ita cavit: "Fidei autem heredum <heredem> meorum committo, uti omnis substantia mea sit pro deposito sine usuris apud gaium Seium et Lucium Titium, quos etiam, si licuisset, curatores substantiae meae dedissem remotis aliis, ut hi restituant nepotibus meis, prout quis eorum ad annos viginti quinque pervenerit, pro portione, vel si unus, ei omnem". Quaesitum est, an fideicommissum praestari a scriptis heredibus Lucio Titio et Gaio Seio debeat. Respondit secundum ea quae proponerentur Lucium Titium, item Gaium Seium fideicommissum petere non posse.
Tres heredes scripsit Maevium fratrem suum ex dodrante, Seium ex sextante, Stichum eiusdem Seii servum, filium autem naturalem Maevii ex uncia et fidei commisit Seii, uti Stichum manumitteret, in haec verba: "A te peto, Sei, uti tu Stichum manumitteres: dedi unde faceres". Sed et codicillis ita cavit: "Unciam, ex qua feci Stichum heredem, si quam Seius controversiam moveret, ad Maevium fratrem meum reverti volo. Tu, frater, secundum fidem et pietatem tuam, quidquid ad te pervenerit ex hereditate mea Sticho filio tuo restitues: quod ut facias, fidei tuae committo". Quaesitum est, cum Seius adierit hereditatem et propter hoc compulsus Stichum manumiserit, an unciam hereditatis, ex qua Stichus heres institutus est, Sticho manumisso restituere debeat. Respondit non proponi Seium rogatum unciam ei restituere.
Idem quaesiit, an, si aliquam controversiam Seius de uncia hac, ex qua Stichus institutus est, facere velit et Maevius unciam ex causa fideicommissi a Seio fuerit consecutus, utrum hanc solam unciam, ex qua Stichus institutus est, an vero et dodrantem, ex quo ipse Maevius institutus est, eidem Sticho restituere debeat. Respondit de omni restituendo, quod ad Maevium quoquo modo pervenit, testatricem sensisse.
Pater puerum et puellam heredes instituit eosque invicem substituit et, si neuter heres esset, eis plures substituit substitutosque invicem substituit his verbis: "substitutos heredes invicem substituo": eorundem filiorum fidei commisit, ut, qui eorum vita superasset et sine liberis intra annum trigensimum moreretur, hereditatem his, quos heredes substituerat, restituat. Filius vita sororem superavit et intra trigensimum annum sine liberis decessit: quaesitum est, ex substitutis uno defuncto ante filium, pars eius, quae ad ceteros substitutos qui superviverent pertinet, utrum pro virilibus an pro hereditariis portionibus, quibus sunt substituti, pertineat. Respondit consequens esse pro his partibus, quibus substituti essent, fideicommissum pertinere.
Maevia filium heredem instituit ex quincunce, Titiam filiam ex quadrante, Septicium filium ex triente, cuius fidei commisit in haec verba: "Te rogo, fili Septici, si intra vicensimum annum sine liberis morieris, quidquid ex hereditate mea ad te pervenerit, hoc fratribus tuis restituas". Quaesitum est, an Septicio filio defuncto intra vicensimum annum sine liberis hoc fideicommissum utrum pro portionibus hereditariis ad fratrem et sororem eius pertineat an vero aequaliter. Respondit pro parte hereditaria.
Titia ex asse heres scripta partem dimidiam hereditatis Maeviae rogata restituerat: fundum a testatore obligatum luere noluit, sed eum vendente creditore mandavit redimendum Seiae: quaesitum est, an Titia ex causa fideicommissi Maeviae teneatur. Respondit, cum rogata hereditatem restituere proponatur, nihil proponi, cur non teneatur. Claudius: subest enim praestari oportere id, quanto pluris fundus fuit, quam ad creditorem pervenire oportuit.
Gaio Seio ex semisse, Titia ex quadrante et aliis ex reliquis portionibus heredibus institutis ita cavit: "Fidei autem vestrae mando, Gai Sei et Lucia Titia, uti post obitum vestrum reddatis restituatis Titio et Sempronio semissem patrimonii et portionis eius, quam vobis dedi". Quaesitum est, cum utrique adierint hereditatem et postea Gaius Seius defunctus sit Lucia Titia herede instituta, an haec Lucia Titia partem dimidiam semissis, quam rogatus erat Gaius Seius restituere, protinus debeat? An vero post suam demum mortem universum fideicommissum tam ex sua persona quam ex Gaii Seii datum restituere debeat? Respondit Luciam Titiam statim teneri, ut partem dimidiam semissis ex persona Seii restituat.
Filiam suam heredem scripsit et nepotem, quem ex ea habebat, ei substituit et ita cavit: "Lucio Titio fratris mei filio genero meo ducentos aureos relinquo. Quo legato scio illum contentum esse, quoniam scripsi universam rem meam, eo quod filiam meam et nepotem meum heredes scripsi, universam substantiam eis communicasse. Quos invicem commendo". Filia adita patris hereditate divertit a marito: quaesitum est, an Titius quondam eius maritus suo vel filii sui nomine ex fideicommisso communionem bonorum consequi possit viva quondam uxore sua vel post mortem eius. Respondit nihil fideicommissi datum genero proponi praeter ducentos aureos.
Idem quaesiit eandem uxorem marito herede scripto fideicommisisse, ut, cum moreretur, filio communi omne, quod ad eum ex hereditate sua pervenisset, restitueret: an illae quoque res et possessiones, quae in dotem datae et post divortium restitutae mulieri fuerant, fideicommisso contineantur. Respondit, quod mulier in bonis suis reliquisset, id fideicommisso contineri. Claudius: et alias de eodem facto consultus ita respondit, sive restitutae sint res, secundum id quod supra responsum est in bonis mulieris computari, sive non sint restitutae, quia ex stipulatione de dote reddenda interposita restituendae sint, eo auctiorem hereditatem computari.
Quae habebat filium et ex eo nepotem utrosque in mariti potestate, maritum ex asse scripsit heredem eiusque fidei commisit in haec verba: "Si Titius maritus meus mihi heres erit, peto fideique eius committo, quidquid ex hereditate mea ad eum pervenerit, cum mori coeperit, det restituat Gaio filio nostro, ita tamen, ut decem quidem uncias Gaius habeat, duas autem uncias Seius nepos habeat: quod ut fiat, fidei eius Titi heredis mei committo". Pater emancipavit filium, nepotem amisit et superstite filio decessit. Quaesitum est, an priore parte scripturae universa hereditas patris ex causa fideicommissi filio debeatur et illa sequentia verba "ita tamen, ut decem uncias filius, duas autem nepos habeat" ex voluntate defunctae ita demum locum haberent, si die fideicommissi cedente filius et nepos eorum in natura essent, cum autem non supervixit ad diem fideicommissi nepos, sequens scriptura cesset. Respondit ea quae proponerentur ostendere decem dumtaxat uncias filio datas.
Heres institutus uxori rogatus totam hereditatem restituere restituit detracta quarta: quaesitum est, cum uxor quartam partem hereditatis praesenti die et reliquam post tempus alii rogata a testatore fuisset restituere, an id, quod heres ei detraxisset quartae nomine, in restituendo fideicommisso imputare possit. Respondit, quatenus cepisset, fideicommisso obstrictam.
Heredum fidei commisit, ut, quidquid ex parte tertia hereditatis pervenerit ad eos, id redderent gaio Maevio alumno testatoris, cum fuerit annis quindecim, et subiunxit haec verba: "Interim ex refectu paupertatis, qui ad vos pervenerit, alatis eum ex usuris pro quantitate nummorum redactis. Hoc amplius eidem alumno meo hominem caletanum et vernam sutorem, qui eum artificio suo mercede data alere poterit". Quaesitum est, cum alimenta multo minora praestiterint heredes scripti, quam usurae summae redactae competebant, an et residuas praestare compelli debeant totius temporis an ex die, quo quintum decimum explesset? Et cum servi legati ei specialiter, ut ex mercedibus aleretur, statim venierint, utrum mercedes an usuras petere debeat? Respondit secundum ea quae proponerentur testatorem videri de omni reditu et mercede servorum restituenda sensisse.
Pluribus heredibus institutis, in quibus et libertis tribus ex dodrante, eisdem fundos per praeceptionem dedit et ab his petit, ne eos alienarent et ut, qui vita superasset, solidos eosdem fundos optineret: deinde unius ex his libertis Otacilii fidei commisit, uti quidquid ad eum ex hereditate bonisve pervenisset, deducto pro ea parte aere alieno et legatis et sibi viginti aureis restituat Titio: quaesitum est, an etiam partes tertias fundorum, praelegatorum cum collibertis eidem, deducere deberet. Respondit secundum ea quae proponerentur non debere restituere praeceptionem, cum ipse testator et legata excipi voluisset.
Maritus uxore instituta herede ex parte tertia et pluribus ei fideicommissis datis dotem quoque praelegavit his verbis: " Seiae uxori meae dari volo a filiis meis summam dotis eius, quae mihi pro ea illata est" eiusdemque uxoris fidei commisit, ut partem hereditatis et quaecumque ei legasset post mortem suam Titio filio communi restitueret. Quaesitum est, an summam quoque dotis inter cetera legata ex causa fideicommissi filio suo restituere debeat. Respondit non alias, nisi manifestum esset de dote quoque restituenda testatorem sensisse: atque etiamsi sensisset et hoc fuerit adprobatum, ita eius quoque petitionem fore, si non minus in quantitate, quae Falcidiae nomine remaneret, foret quam in quantitate dotis.
Rogatus hereditatem restituere septicio, cum erit annis viginti, interea fundos, quos defunctus pignori acceperat, vendidit et propterea pigneraticia iudicio a debitore conventus decessit herede relicto Sempronio et iudicio nondum finito restituit hereditatem septicio. Quaesitum est, an iudicio nihilo minus ipse condemnari debeat, cum potuerit retinere (vel caveri sibi) id, quod ex causa iudicati praestaturus esset. Respondit iudicii exsecutionem nihilo minus adversus heredem et post restitutam hereditatem mansisse.
Heres eius, qui post mortem suam rogatus erat universam hereditatem restituere, minimam quantitatem, quam solam in bonis fuisse dicebat, his quibus fideicommissum debebatur restituit: postea repertis instrumentis apparuit quadruplo amplius hereditate fuisse: quaesitum est, an in reliquum fideicommissi nomine conveniri possit. Respondit secundum ea quae proponerentur, si non transactum esset, posse.
81
Scaevola libro singulari quaestionum publice tractatarum Si pupillus parenti suo heres extitit et fideicommissam hereditatis partem restituit, mox abstinetur paterna hereditate: optio deferenda est fideicommissario, ut aut portionem quoque pupilli adgnoscat aut toto discedat. Aut omnimodo bona vendenda sunt, ut id quod superfluum est pupillo servetur, et, si in solidum bona venire non possunt, omnimodo actiones fideicommissario denegandae erunt: erat enim in potestate illius universum suscipere et si quid plus erit, pupillo servare.
82
Scaevola libro quinto digestorum Matrem et avunculum eosdemque creditores suos heredes scripsit Lucius Titius et eorum fidei commisit, ut post mortem restituerent, quod ex re familiari testatoris superfuerit, septicio. Heredes non modicam partem bonorum testatoris consumpserunt et multos heredes reliquerunt, quibus scientibus multa corpora, quae remanserant ex bonis Lucii Titii, septicius possedit. Quaesitum est, an id, quod Lucius Titius debuit matri et avunculo, heredes eorum a Septicio petere possint. Respondit non posse. Claudius: aditione enim hereditatis confusa obligatio interciderat, sed fideicommissi repetitio erat: cuius aequitas defecit his, qui multa ex hereditate consumpsisse proponuntur.
83
Paulus imperialium sententiarum in cognitionibus pralatarum ex liberis VI libro primo seu decretorum libro II Iulius foebus testamento facto, cum tres liberos heredes institueret, Foebum et Heracliam ex eadem matre, Polycraten ex alia aequis portionibus, petit a Polycrate minore fratre, ut accepto certo praedio hereditatem fratribus concederet: et invicem eos, qui ex eadem matre erant, si qui eorum heres non fuisset, substituerat. Polycrati, si intra pubertatem decessisset, secundas tabulas fecit, quas matri eius commendavit aperiendas, si impubes obisset. Deinde petit a prioribus, ut, si quis eorum sine liberis decederet, portionem suam exceptis bonis maternis eorum et avitis ei vel eis qui superessent restitueret. Heraclia soror mortua sine liberis fratrem Foebum heredem instituit: Polycrates fideicommissum petierat et optinuerat apud Aurelium Proculum proconsulem Axaiae: appellatione facta, cum solus Foebus egisset monomerws [id est: agente uno tantum], victus est, quia "ei vel eis" verba utrosque fratres complecterentur. Adqui invicem duos illos tantum substituerat: sed et voluntas haec patris videbatur, qui exceperat eorum bona materna, quia Polycrates aliam matrem et quidem superstitem habebat, cuius etiam fidei commissum erat, ut legata, quae ei dederat in testamento, moriens Polycrati filio suo restitueret.. .. .. ..