Paulus
libro 16 ad Plautium Regula
est, quae rem quae est breviter enarrat. Non ex regula ius sumatur,
sed ex iure quod est regula fiat. Per regulam igitur brevis rerum
narratio traditur, et, ut ait Sabinus, quasi causae coniectio est,
quae simul cum in aliquo vitiata est, perdit officium suum.
2
Ulpianus
libro primo ad Sabinum Feminae ab omnibus officiis civilibus vel publicis remotae sunt et
ideo nec iudices esse possunt nec magistratum gerere nec postulare
nec pro alio intervenire nec procuratores existere.
Item impubes omnibus officiis civilibus debet abstinere.
3
Ulpianus
libro tertio ad Sabinum Eius
est nolle, qui potest velle.
4
Ulpianus
libro sexto ad Sabinum Velle
non creditur, qui obsequitur imperio patris vel domini.
5
Paulus
libro secundo ad Sabinum In
negotiis contrahendis alia causa habita est furiosorum, alia eorum
qui fari possunt, quamvis actum rei non intellegerent: nam furiosus
nullum negotium contrahere potest, pupillus omnia tutore auctore agere
potest.
6
Ulpianus
libro septimo ad Sabinum Non
vult heres esse, qui ad alium transferre voluit hereditatem.
7
Pomponius
libro tertio ad Sabinum Ius
nostrum non patitur eundem in paganis et testato et intestato decessisse:
earumque rerum naturaliter inter se pugna est "testatus"
et "intestatus".
8
Pomponius
libro quarto ad Sabinum Iura
sanguinis nullo iure civili dirimi possunt.
9
Ulpianus
libro 15 ad Sabinum Semper
in obscuris quod minimum est sequimur.
10
Paulus
libro tertio ad Sabinum Secundum
naturam est commoda cuiusque rei eum sequi, quem sequentur incommoda.
11
Pomponius
libro quinto ad Sabinum Id
quod nostrum est sine facto nostro ad alium transferri non potest.
12
Paulus
libro tertio ad Sabinum In
testamentis plenius voluntates testantium interpretamur.
13
Ulpianus
libro 19 ad Sabinum Non
videtur cepisse, qui per exceptionem a petitione removetur.
14
Pomponius
libro quinto ad Sabinum In
omnibus obligationibus, in quibus dies non ponitur, praesenti die
debetur.
15
Paulus
libro quarto ad Sabinum Is,
qui actionem habet ad rem reciperandam, ipsam rem habere videtur.
16
Ulpianus
libro 21 ad Sabinum Imaginaria
venditio non est pretio accedente.
17
Ulpianus
libro 23 ad Sabinum Cum
tempus in testamento adicitur, credendum est pro herede adiectum,
nisi alia mens fuerit testatoris: sicuti in stipulationibus promissoris
gratia tempus adicitur.
18
Pomponius
libro sexto ad Sabinum Quae
legata mortuis nobis ad heredem nostrum transeunt, eorum commodum
per nos his, quorum in potestate sumus, eodem casu adquirimus: aliter
atque quod stipulati sumus. Nam et sub condicione stipulantes omnimodo
eis adquirimus, etiamsi liberatis nobis potestate domini condicio
existat.
19
Ulpianus
libro 24 ad Sabinum Qui cum alio contrahit, vel est vel debet esse non ignarus condicionis
eius: heredi autem hoc imputari non potest, cum non sponte cum legatariis
contrahit.
Non solet exceptio doli nocere his, quibus voluntas testatoris non
refragatur.
20
Pomponius
libro septimo ad Sabinum Quotiens
dubia interpretatio libertatis est, secundum libertatem respondendum
erit.
21
Ulpianus
libro 27 ad Sabinum Non
debet, cui plus licet, quod minus est non licere.
22
Ulpianus
libro 28 ad Sabinum In personam servilem nulla cadit obligatio.
Generaliter probandum est, ubicumque in bonae fidei iudiciis confertur
in arbitrium domini vel procuratoris eius condicio, pro boni viri
arbitrio hoc habendum esse.
23
Ulpianus
libro 29 ad Sabinum Contractus
quidam dolum malum dumtaxat recipiunt, quidam et dolum et culpam.
Dolum tantum: depositum et precarium. Dolum et culpam mandatum, commodatum,
venditum, pignori acceptum, locatum, item dotis datio, tutelae, negotia
gesta: in his quidem et diligentiam. Societas et rerum communio et
dolum et culpam recipit. Sed haec ita, nisi si quid nominatim convenit
(vel plus vel minus) in singulis contractibus: nam hoc servabitur,
quod initio convenit (legem enim contractus dedit), excepto eo, quod
Celsus putat non valere, si convenerit, ne dolus praestetur: hoc enim
bonae fidei iudicio contrarium est: et ita utimur. Animalium vero
casus mortesque, quae sine culpa accidunt, fugae servorum qui custodiri
non solent, rapinae, tumultus, incendia, aquarum magnitudines, impetus
praedonum a nullo praestantur.
24
Paulus
libro quinto ad Sabinum Quatenus
cuius intersit, in facto, non in iure consistit.
25
Pomponius
libro 11 ad Sabinum Plus
cautionis in re est quam in persona.
26
Ulpianus
libro 30 ad Sabinum Qui
potest invitis alienare, multo magis et ignorantibus et absentibus
potest.
27
Pomponius
libro 16 ad Sabinum Nec
ex praetorio nec ex sollemni iure privatorum conventione quicquam
immutandum est, quamvis obligationum causae pactione possint immutari
et ipso iure et per pacti conventi exceptionem: quia actionum modus
vel lege vel per praetorem introductus privatorum pactionibus non
infirmatur, nisi tunc, cum inchoatur actio, inter eos convenit.
28
Ulpianus
libro 36 ad Sabinum Divus
pius rescripsit eos, qui ex liberalitate conveniuntur, in id quod
facere possunt condemnandos.
29
Paulus
libro octavo ad Sabinum Quod
initio vitiosum est, non potest tractu temporis convalescere.
30
Ulpianus
libro 36 ad Sabinum Nuptias
non concubitus, sed consensus facit.
31
Ulpianus
libro 42 ad Sabinum Verum
est neque pacta neque stipulationes factum posse tollere: quod enim
impossibile est, neque pacto neque stipulatione potest comprehendi,
ut utilem actionem aut factum efficere possit.
32
Ulpianus
libro 43 ad Sabinum Quod
attinet ad ius civile, servi pro nullis habentur: non tamen et iure
naturali, quia, quod ad ius naturale attinet, omnes homines aequales
sunt.
33
Pomponius
libro 22 ad Sabinum In
eo, quod vel is qui petit vel is a quo petitur lucri facturus est,
durior causa est petitoris.
34
Ulpianus
libro 45 ad Sabinum Semper
in stipulationibus et in ceteris contractibus id sequimur, quod actum
est: aut, si non pareat quid actum est, erit consequens, ut id sequamur,
quod in regione in qua actum est frequentatur. Quid ergo, si neque
regionis mos appareat, quia varius fuit? Ad id, quod minimum est,
redigenda summa est.
35
Ulpianus
libro 48 ad Sabinum Nihil
tam naturale est quam eo genere quidque dissolvere, quo colligatum
est. Ideo verborum obligatio verbis tollitur: nudi consensus obligatio
contrario consensu dissolvitur.
36
Pomponius
libro 27 ad Sabinum Culpa
est immiscere se rei ad se non pertinenti.
37
Ulpianus
libro 51 ad Sabinum Nemo,
qui condemnare potest, absolvere non potest.
38
Pomponius
libro 29 ad Sabinum Sicuti
poena ex delicto defuncti heres teneri non debeat, ita nec lucrum
facere, si quid ex ea re ad eum pervenisset.
39
Pomponius
libro 32 ad Sabinum In
omnibus causis pro facto accipitur id, in quo per alium morae sit,
quo minus fiat.
40
Pomponius
libro 34 ad Sabinum Furiosi
vel eius, cui bonis interdictum sit, nulla voluntas est.
41
Ulpianus
libro 26 ad edictum Non debet actori licere, quod reo non permittitur.
In re obscura melius est favere repetitioni quam adventicio lucro.
42
Gaius
libro nono ad edictum provinciale Qui
in alterius locum succedunt, iustam habent causam ignorantiae, an
id quod peteretur deberetur. Fideiussores quoque non minus quam heredes
iustam ignorantiam possunt allegare. Haec ita de herede dicta sunt,
si cum eo agetur, non etiam si agat: nam plane qui agit, certus esse
debet, cum sit in potestate eius, quando velit experiri, et ante debet
rem diligenter explorare et tunc ad agendum procedere.
43
Ulpianus
libro 28 ad edictum Nemo ex his, qui negant se debere, prohibetur etiam alia defensione
uti, nisi lex impedit.
Quotiens concurrunt plures actiones eiusdem rei nomine, una quis experiri
debet.
44
Ulpianus
libro 29 ad edictum Totiens
in heredem damus de eo quod ad eum pervenit, quotiens ex dolo defuncti
convenitur, non quotiens ex suo.
45
Ulpianus
libro 30 ad edictum Neque pignus neque depositum neque precarium neque emptio neque locatio
rei suae consistere potest.
Privatorum conventio iuri publico non derogat.
46
Gaius
libro decimo ad edictum provinciale Quod
a quoquo poenae nomine exactum est, id eidem restituere nemo cogitur.
47
Ulpianus
libro 30 ad edictum Consilii non fraudulenti nulla obligatio est: ceterum si dolus et
calliditas intercessit, de dolo actio competit.
Socii mei socius meus socius non est.
48
Paulus
libro 35 ad edictum Quidquid
in calore iracundiae vel fit vel dicitur, non prius ratum est, quam
si perseverantia apparuit iudicium animi fuisse. Ideoque brevi reversa
uxor nec divortisse videtur.
49
Ulpianus
libro 35 ad edictum Alterius
circumventio alii non praebet actionem.
50
Paulus
libro 39 ad edictum Culpa
caret qui scit, sed prohibere non potest.
51
Gaius
libro 15 ad edictum provinciale Non
videtur quisquam id capere, quod ei necesse est alii restituere.
52
Ulpianus
libro 44 ad edictum Non
defendere videtur non tantum qui latitat, sed et is qui praesens negat
se defendere aut non vult suscipere actionem.
53
Paulus
libro 42 ad edictum Cuius
per errorem dati repetitio est, eius consulto dati donatio est.
54
Ulpianus
libro 46 ad edictum Nemo
plus iuris ad alium transferre potest, quam ipse haberet.
55
Gaius
libro secundo de testamentis ad edictum urbicum Nullus
videtur dolo facere, qui suo iure utitur.
56
Gaius
libro tertio de legatis ad edictum urbicum Semper
in dubiis benigniora praeferenda sunt.
57
Gaius
libro 18 ad edictum provinciale Bona
fides non patitur, ut bis idem exigatur.
58
Ulpianus
libro secundo disputationum Ex
poenalibus causis non solet in patrem de peculio actio dari.
59
Ulpianus
libro tertio disputationum Heredem
eiusdem potestatis iurisque esse, cuius fuit defunctus, constat.
60
Ulpianus
libro decimo disputationum Semper
qui non prohibet pro se intervenire, mandare creditur. Sed et si quis
ratum habuerit quod gestum est, obstringitur mandati actione.
61
Ulpianus
libro tertio opinionum Domum
suam reficere unicuique licet, dum non officiat invito alteri, in
quo ius non habet.
62
Iulianus
libro sexto digestorum Hereditas
nihil aliud est, quam successio in universum ius quod defunctus habuerit.
63
Iulianus
libro 17 digestorum Qui
sine dolo malo ad iudicium provocat, non videtur moram facere.
64
Iulianus
libro 29 digestorum Ea,
quae raro accidunt, non temere in agendis negotiis computantur.
65
Iulianus
libro 54 digestorum Ea
est natura cavillationis, quam Graeci swrityn appellant, ut ab evidenter veris per brevissimas mutationes disputatio
ad ea, quae evidenter falsa sunt, perducatur.
66
Iulianus
libro 60 digestorum Marcellus.
Desinit debitor esse is, qui nanctus est exceptionem iustam nec ab
aequitate naturali abhorrentem.
67
Iulianus
libro 87 digestorum Quotiens
idem sermo duas sententias exprimit, ea potissimum excipiatur, quae
rei gerendae aptior est.
68
Paulus
libro singulari de dotis repetitione In
omnibus causis id observatur, ut, ubi personae condicio locum facit
beneficio, ibi deficiente ea beneficium quoque deficiat, ubi vero
genus actionis id desiderat, ibi ad quemvis persecutio eius devenerit,
non deficiat ratio auxilii.
69
Paulus
libro singulari de adsignatione libertorum Invito
beneficium non datur.
70
Ulpianus
libro primo de officio proconsulis Nemo
potest gladii potestatem sibi datam vel cuius alterius coercitionis
ad alium transferre.
71
Ulpianus
libro secundo de officio proconsulis Omnia,
quaecumque causae cognitionem desiderant, per libellum expediri non
possunt.
72
Iavolenus
libro tertio ex posterioribus Labeonis Fructus
rei est vel pignori dare licere.
73
Quintus Mucius
Scaevola libro singulari "dpwn" Quo tutela redit, eo et hereditas pervenit, nisi cum feminae heredes
intercedunt.
Nemo potest tutorem dare cuiquam nisi ei, quem in suis heredibus cum
moritur habuit habiturusve esset, si vixisset.
Vi factum id videtur esse, qua de re quis cum prohibetur, fecit: clam,
quod quisque, cum controversiam haberet habiturumve se putaret, fecit.
Quae in testamento ita sunt scripta, ut intellegi non possint, perinde
sunt, ac si scripta non essententiarum.
Nec paciscendo nec legem dicendo nec stipulando quisquam alteri cavere
potest.
74
Papinianus
libro primo quaestionum Non
debet alteri per alterum iniqua condicio inferri.
75
Papinianus
libro tertio quaestionum Nemo
potest mutare consilium suum in alterius iniuriam.
76
Papinianus
libro 24 quaestionum In
totum omnia, quae animi destinatione agenda sunt, non nisi vera et
certa scientia perfici possunt.
77
Papinianus
libro 28 quaestionum Mi,
qui non recipiunt diem vel condicionem, veluti emancipatio, acceptilatio,
hereditatis aditio, servi optio, datio tutoris, in totum vitiantur
per temporis vel condicionis adiectionem. Nonnumquam tamen actus supra
scripti tacite recipiunt, quae aperte comprehensa vitium adferunt.
Nam si acceptum feratur ei, qui sub condicione promisit, ita demum
egisse aliquid acceptilatio intellegitur, si obligationis condicio
exstiterit: quae si verbis nominatim acceptilationis comprehendatur,
nullius momenti faciet actum.
78
Papinianus
libro 31 quaestionum Generaliter
cum de fraude disputatur, non quid non habeat actor, sed quid per
adversarium habere non potuerit, considerandum est.
79
Papinianus
libro 32 quaestionum Fraudis
interpretatio semper in iure civili non ex eventu dumtaxat, sed ex
consilio quoque desideratur.
80
Papinianus
libro 33 quaestionum In
toto iure generi per speciem derogatur et illud potissimum habetur,
quod ad speciem derectum est.
81
Papinianus
libro tertio responsorum Quae
dubitationis tollendae causa contractibus inseruntur, ius commune
non laedunt.
82
Papinianus
libro nono responsorum Donari
videtur, quod nullo iure cogente conceditur.
83
Papinianus
libro secundo definitionum Non
videntur rem amittere, quibus propria non fuit.
84
Paulus
libro tertio quaestionum Cum amplius solutum est quam debebatur, cuius pars non invenitur quae
repeti possit, totum esse indebitum intellegitur manente pristina
obligatione.
Is natura debet, quem iure gentium dare oportet, cuius fidem secuti
sumus.
85
Paulus
libro sexto quaestionum In ambiguis pro dotibus respondere melius est.
Non est novum, ut quae semel utiliter constituta sunt, durent, licet
ille casus exstiterit, a quo initium capere non potuerunt.
Quotiens aequitatem desiderii naturalis ratio aut dubitatio iuris
moratur, iustis decretis res temperanda est.
86
Paulus
libro septimo quaestionum Non
solet deterior condicio fieri eorum, qui litem contestati sunt, quam
si non essent, sed plerumque melior:
87
Paulus
libro 13 quaestionum Nemo
enim in persequendo deteriorem causam, sed meliorem facit. Denique
post litem contestatam heredi quoque prospiceretur et heres tenetur
ex omnibus causis.
88
Scaevola
libro quinto quaestionum Nulla
intellegitur mora ibi fieri, ubi nulla petitio est.
89
Paulus
libro decimo quaestionum Quamdiu
possit valere testamentum, tamdiu legitimus non admittitur.
90
Paulus
libro 15 quaestionum In
omnibus quidem, maxime tamen in iure aequitas spectanda est.
91
Paulus
libro 17 quaestionum Quotiens
duplici iure defertur alicui successio, repudiato novo iure quod ante
defertur, supererit vetus.
92
Scaevola
libro quinto responsorum Si
librarius in transscribendis stipulationis verbis errasset, nihil
nocere, quo minus et reus et fideiussor teneretur.
93
Maecianus
libro primo fideicommissorum Filius
familias neque retinere neque reciperare neque apisci possessionem
rei peculiaris videtur.
94
Ulpianus
libro secundo fideicommissorum Non
solent quae abundant vitiare scripturas.
95
Ulpianus
libro sexto fideicommissorum Nemo
dubitat solvendo videri eum qui defenditur.
96
Maecianus
libro 12 fideicommissorum In
ambiguis orationibus maxime sententia spectanda est eius, qui eas
protulisset.
97
Hermogenianus
libro tertio iuris epitomarum Ea
sola deportationis sententia aufert, quae ad fiscum perveniunt.
98
Hermogenianus
libro quarto iuris epitomarum Quotiens
utriusque causa lucri ratio vertitur, is praeferendus est, cuius in
lucrum causa tempore praecedit.
99
Venonius
libro 12 stipulationum Non
potest improbus videri, qui ignorat quantum solvere debeat.
100
Gaius
libro primo regularum Omnia,
quae iure contrahuntur, contrario iure pereunt.
101
Paulus
libro singulari de cognitionibus Ubi
lex duorum mensum fecit mentionem, et qui sexagensimo et primo die
venerit, audiendus est: ita enim et imperator Antoninus cum divo patre
suo rescripsit.
102
Ulpianus
libro primo ad edictum Qui vetante praetore fecit, hic adversus edictum fecisse proprie dicitur.
Eius est actionem denegare, qui possit et dare.
103
Paulus
libro primo ad edictum Nemo
de domo sua extrahi debet.
104
Ulpianus
libro secundo ad edictum Si
in duabus actionibus alibi summa maior, alibi infamia est, praeponenda
est causa existimationis. Ubi autem aequiperant, famosa iudicia, etsi
summam inparem habent, pro paribus accipienda sunt.
105
Paulus
libro primo ad edictum Ubicumque
causae cognitio est, ibi praetor desideratur.
106
Paulus
libro secundo ad edictum Libertas
inaestimabilis res est.
107
Gaius
libro primo ad edictum provinciale Cum
servo nulla actio est.
108
Paulus
libro quarto ad edictum Fere
in omnibus poenalibus iudiciis et aetati et imprudentiae succurritur.
109
Paulus
libro quinto ad edictum Nullum
crimen patitur is, qui non prohibet, cum prohibere potest.
110
Paulus
libro sexto ad edictum In eo, quod plus sit, semper inest et minus.
Nemo alienae rei expromissor idoneus videtur, nisi si cum satisdatione.
Pupillus pati posse non intellegitur.
Ubi verba coniuncta non sunt, sufficit alterutrum esse factum.
Mulieribus tunc succurrendum est, cum defendantur, non ut facilius
calumnientur.
111
Gaius
libro secundo ad edictum provinciale Pupillum, qui proximus pubertati sit, capacem esse et furandi et iniuriae
faciendae.
In heredem non solent actiones transire, quae poenales sunt ex maleficio,
veluti furti, damni iniuriae, vi bonorum raptorum, iniuriarum.
112
Paulus
libro octavo ad edictum Nihil
interest, ipso iure quis actionem non habeat an per exceptionem infirmetur.
113
Gaius
libro tertio ad edictum provinciale In
toto et pars continetur.
114
Paulus
libro nono ad edictum In
obscuris inspici solere, quod verisimilius est aut quod plerumque
fieri solet.
115
Paulus
libro decimo ad edictum Si quis obligatione liberatus sit, potest videri cepisse.
Non potest videri accepisse, qui stipulatus potest exceptione summoveri.
116
Ulpianus
libro 11 ad edictum Nihil consensui tam contrarium est, qui ac bonae fidei iudicia sustinet,
quam vis atque metus: quem comprobare contra bonos mores est.
Non capitur, qui ius publicum sequitur.
Non videntur qui errant consentire.
117
Paulus
libro 11 ad edictum Praetor
bonorum possessorem heredis loco in omni causa habet.
118
Ulpianus
libro 11 ad edictum Qui
in servitute est, usucapere non potest: nam cum possideatur, possidere
non videtur.
119
Ulpianus
libro 13 ad edictum Non
alienat, qui dumtaxat omittit possessionem.
120
Paulus
libro 12 ad edictum Nemo
plus commodi heredi suo relinquit, quam ipse habuit.
121
Paulus
libro 13 ad edictum Qui
non facit quod facere debet, videtur facere adversus ea, quia non
facit: et qui facit quod facere non debet, non videtur facere id quod
facere iussus est.
122
Gaius
libro quinto ad edictum provinciale Libertas
omnibus rebus favorabilior est.
123
Ulpianus
libro 14 ad edictum Nemo alieno nomine lege agere potest.
Temporaria permutatio ius provinciae non innovat.
124
Paulus
libro 16 ad edictum Ubi non voce, sed praesentia opus est, mutus, si intellectum habet,
potest videri respondere. idem in surdo: hic quidem et respondere
potest.
Furiosus absentis loco est et ita Pomponius libro primo epistularum
scribit.
125
Gaius
libro quinto ad edictum provinciale Favorabiliores
rei potius quam actores habentur.
126
Ulpianus
libro 15 ad edictum Nemo praedo est, qui pretium numeravit.
Locupletior non est factus, qui libertum adquisierit.
Cum de lucro duorum quaeratur, melior est causa possidentis.
127
Paulus
libro 20 ad edictum Cum
praetor in heredem dat actionem, quatenus ad eum pervenit, sufficit,
si vel momento ad eum pervenit ex dolo defuncti.
128
Paulus
libro 19 ad edictum In pari causa possessor potior haberi debet.
Hi, qui in universum ius succedunt, heredis loco habentur.
129
Paulus
libro 21 ad edictum Nihil dolo creditor facit, qui suum recipit.
Cum principalis causa non consistit, ne ea quidem quae sequuntur locum
habent.
130
Ulpianus
libro 18 ad edictum Numquam
actiones, praesertim poenales, de eadem re concurrentes alia aliam
consumit.
131
Paulus
libro 22 ad edictum Qui
dolo desierit possidere, pro possidente damnatur, quia pro possessione
dolus est.
132
Gaius
libro septimo ad edictum provinciale Imperitia
culpae adnumeratur.
133
Gaius
libro octavo ad edictum provinciale Melior
condicio nostra per servos fieri potest, deterior fieri non potest.
134
Ulpianus
libro 21 ad edictum Non fraudantur creditores, cum quid non adquiritur a debitore, sed
cum quid de bonis deminuitur.
Nemo ex suo delicto meliorem suam condicionem facere potest.
135
Ulpianus
libro 23 ad edictum Ea,
quae dari impossibilia sunt vel quae in rerum natura non sunt, pro
non adiectis habentur.
136
Paulus
libro 18 ad edictum Bona
fides tantundem possidenti praestat, quantum veritas, quotiens lex
impedimento non est.
137
Ulpianus
libro 25 ad edictum Qui
auctore iudice comparavit, bonae fidei possessor est.
138
Paulus
libro 27 ad edictum Omnis hereditas, quamvis postea adeatur, tamen cum tempore mortis
continuatur.
Numquam crescit ex post facto praeteriti delicti aestimatio.
139
Gaius
libro ad edictum praetoris urbani Omnes actiones, quae morte aut tempore pereunt, semel inclusae iudicio
salvae permanent.
Non videtur perfecte cuiusque id esse, quod ex casu auferri potest.
140
Ulpianus
libro 56 ad edictum Absentia
eius, qui rei publicae causa abest, neque ei neque alii damnosa esse
debet.
141
Paulus
libro 54 ad edictum Quod contra rationem iuris receptum est, non est producendum ad consequentia.
Uni duo pro solido heredes esse non possunt.
142
Paulus
libro 56 ad edictum Qui
tacet, non utique fatetur: sed tamen verum est eum non negare.
143
Ulpianus
libro 62 ad edictum Quod
ipsis qui contraxerunt obstat, et successoribus eorum obstabit.
144
Paulus
libro 62 ad edictum Non omne quod licet honestum est.
In stipulationibus id tempus spectatur, quo contrahimus.
145
Ulpianus
libro 66 ad edictum Nemo
videtur fraudare eos, qui sciunt et consentiunt.
146
Paulus
libro 62 ad edictum Quod
quis dum servus est egit, proficere libero facto non potest.
147
Gaius
libro 24 ad edictum provinciale Semper
specialia generalibus insunt.
148
Paulus
libro 16 brevis edicti Cuius
effectus omnibus prodest, eius et partes ad omnes pertinent.
149
Ulpianus
libro 67 ad edictum Ex
qua persona quis lucrum capit, eius factum praestare debet.
150
Ulpianus
libro 68 ad edictum Parem
esse condicionem oportet eius, qui quid possideat vel habeat, atque
eius, cuius dolo malo factum sit, quo minus possideret vel haberet.
151
Paulus
libro 64 ad edictum Nemo
damnum facit, nisi qui id fecit, quod facere ius non habet.
152
Ulpianus
libro 69 ad edictum Hoc iure utimur, ut quidquid omnino per vim fiat, aut in vis publicae
aut in vis privatae crimen incidat.
Deicit et qui mandat.
In maleficio ratihabitio mandato comparatur.
In contractibus, quibus doli praestatio vel bona fides inest, heres
in solidum tenetur.
153
Paulus
libro 65 ad edictum Fere
quibuscumque modis obligamur, isdem in contrarium actis liberamur,
cum quibus modis adquirimus, isdem in contrarium actis amittimus.
Ut igitur nulla possessio adquiri nisi animo et corpore potest, ita
nulla amittitur, nisi in qua utrumque in contrarium actum est.
154
Ulpianus
libro 70 ad edictum Cum
par delictum est duorum, semper oneratur petitor et melior habetur
possessoris causa. Sicut fit, cum de dolo excipitur petitoris: neque
enim datur talis replicatio petitori "aut si rei quoque in ea
re dolo actum sit". Illi debet permitti poenam petere, qui in
ipsam non incidit.
155
Paulus
libro 65 ad edictum Factum cuique suum, non adversario nocere debet.
Non videtur vim facere, qui iure suo utitur et ordinaria actione experitur.
In poenalibus causis benignius interpretandum est.
156
Ulpianus
libro 70 ad edictum Invitus nemo rem cogitur defendere.
Cui damus actiones, eidem et exceptionem competere multo magis quis
dixerit.
Cum quis in alii locum successerit, non est aequum ei nocere hoc,
quod adversus eum non nocuit, in cuius locum successit.
Plerumque emptoris eadem causa esse debet circa petendum ac defendendum,
quae fuit auctoris.
Quod cuique pro eo praestatur, invito non tribuitur.
157
Ulpianus
libro 71 ad edictum Ad ea, quae non habent atrocitatem facinoris vel sceleris, ignoscitur
servis, si vel dominis vel his, qui vice dominorum sunt, veluti tutoribus
et curatoribus obtemperaverint.
Semper qui dolo fecit, quo minus haberet, pro eo habendus est, ac
si haberet.
In contractibus successores ex dolo eorum, quibus successerunt, non
tantum in id quod pervenit, verum etiam in solidum tenentur, hoc est
unusquisque pro ea parte qua heres est.
158
Gaius
libro 26 ad edictum provinciale Creditor,
qui permittit rem venire, pignus dimittit.
159
Paulus
libro 70 ad edictum Non
ut ex pluribus causis deberi nobis idem potest, ita ex pluribus causis
idem possit nostrum esse.
160
Ulpianus
libro 76 ad edictum Aliud est vendere, aliud vendenti consentire.
Refertur ad universos, quod publice fit per maiorem partem.
Absurdum est plus iuris habere eum, cui legatus sit fundus, quam heredem
aut ipsum testatorem, si viveret.
161
Ulpianus
libro 77 ad edictum In
iure civili receptum est, quotiens per eum, cuius interest condicionem
non impleri, fiat quo minus impleatur, perinde haberi, ac si impleta
condicio fuisset. Quod ad libertatem et legata et ad heredum institutiones
perducitur. Quibus exemplis stipulationes quoque committuntur, cum
per promissorem factum esset, quo minus stipulator condicioni pareret.
162
Paulus
libro 70 ad edictum Quae
propter necessitatem recepta sunt, non debent in argumentum trahi.
163
Ulpianus
libro 55 ad edictum Cui
ius est donandi, eidem et vendendi et concedendi ius est.
164
Paulus
libro 51 ad edictum Poenalia
iudicia semel accepta in heredes transmitti possunt.
165
Ulpianus
libro 53 ad edictum Cum
quis possit alienare, poterit et consentire alienationi. Cui autem
donare non conceditur, probandum erit nec, si donationis causa consenserit,
ratam eius voluntatem habendam.
166
Paulus
libro 48 ad edictum Qui
rem alienam defendit, numquam locuples habetur.
167
Paulus
libro 49 ad edictum Non videntur data, quae eo tempore quo dentur accipientis non fiunt.
Qui iussu iudicis aliquid facit, non videtur dolo malo facere, qui
parere necesse habet.
168
Paulus
libro primo ad Plautium Rapienda occasio est, quae praebet benignius responsum.
Quod factum est cum in obscuro sit, ex affectione cuiusque capit interpretationem.
169
Paulus
libro secundo ad Plautium Is damnum dat, qui iubet dare: eius vero nulla culpa est, cui parere
necesse sit.
Quod pendet, non est pro eo, quasi sit.
170
Paulus
libro tertio ad Plautium Factum
a iudice, quod ad officium eius non pertinet, ratum non est.
171
Paulus
libro quarto ad Plautium Nemi
ideo obligatur, quia recepturus est ab alio quod praestiterit.
172
Paulus
libro quinto ad Plautium In contrahenda venditione ambiguum pactum contra venditorem interpretandum
est.
Ambigua autem intentio ita accipienda est, ut res salva actori sit.
173
Paulus
libro sexto ad Plautium In condemnatione personarum, quae in id quod facere possunt damnantur,
non totum quod habent extorquendum est, sed et ipsarum ratio habenda
est, ne egeant.
Cum verbum "restituas" lege invenitur, etsi non specialiter
de fructibus additum est, tamen etiam fructus sunt restitendi.
Unicuique sua mora nocet. quod et in duobus reis promittendi observatur.
Dolo facit, qui petit quod redditurus est.
174
Paulus
libro octavo ad Plautium Qui potest facere, ut possit condicioni parere, iam posse videtur.
Quod quis si velit habere non potest, id repudiare non potest.
175
Paulus
libro 11 ad Plautium In his, quae officium per liberas fieri personas leges desiderant,
servus intervenire non potest.
Non debeo melioris condicionis esse, quam auctor meus, a quo ius in
me transit.
176
Paulus
libro 13 ad Plautium Non est singulis concedendum, quod per magistratum publice possit
fieri, ne occasio sit maioris tumultus faciendi.
Infinita aestimatio est libertatis et necessitudinis.
177
Paulus
libro 14 ad Plautium Qui in ius dominiumve alterius succedit, iure eius uti debet.
Nemo videtur dolo exsequi, qui ignorat causam, cur non debeat petere.
178
Paulus
libro 15 ad Plautium Cum
principalis causa non consistat, plerumque ne ea quidem, quae sequuntur,
locum habent.
179
Paulus
libro 16 ad Plautium In
obscura voluntate manumittentis favendum est libertati.
180
Paulus
libro 17 ad Plautium Quod
iussu alterius solvitur, pro eo est, quasi ipsi solutum esset.
181
Paulus
libro primo ad Vitellium Si
nemo subiit hereditatem, omnis vis testamenti solvitur.
182
Paulus
libro tertio ad Vitellium Quod
nullius esse potest, id ut alicuius fieret, nulla obligatio valet
efficere.
183
Marcellus
libro tertio digestorum Etsi
nihil facile mutandum est ex sollemnibus, tamen ubi aequitas evidens
poscit, subveniendum est.
184
Celsus
libro septimo digestorum Vani
timoris iusta excusatio non est.
185
Celsus
libro octavo digestorum Inpossibilium
nulla obligatio est.
186
Celsus
libro 12 digestorum Nihil
peti potest ante id tempus, quo per rerum naturam persolvi possit:
et cum solvendi tempus obligationi additur, nisi eo praeterito peti
non potest.
187
Celsus
libro 16 digestorum Si
quis praegnatem uxorem reliquit, non videtur sine liberis decessisse.
188
Celsus
libro 17 digestorum Ubi pugnantia inter se in testamento iuberentur, neutrum ratum est.
Quae rerum natura prohibentur, nulla lege confirmata sunt.
189
Celsus
libro 13 digestorum Pupillus
nec velle nec nolle in ea aetate nisi adposita tutoris auctoritate
creditur: nam quod animi iudicio fit, in eo tutoris auctoritas necessaria
est.
190
Celsus
libro 24 digestorum Quod
evincitur, in bonis non est.
191
Celsus
libro 33 digestorum Neratius
consultus, an quod beneficium dare se quasi viventi caesar rescripserat,
iam defuncto dedisse existimaretur, respondit non videri sibi principem,
quod ei, quem vivere existimabat, concessisset, defuncto concessisse:
quem tamen modum esse beneficii sui vellet, ipsius aestimationem esse.
192
Marcellus
libro 29 digestorum Ea, quae in partes dividi non possunt, solida a singulis heredibus
debentur.
In re dubia benigniorem interpretationem sequi non minus iustius est
quam tutius.
193
Celsus
libro 38 digestorum Omnia
fere iura heredum perinde habentur, ac si continuo sub tempus mortis
heredes exstitissententiarum
194
Modestinus
libro sexto differentiarum Qui
per successionem quamvis longissimam defuncto heredes constiterunt,
non minus heredes intelleguntur, quam qui principaliter heredes existunt.
195
Modestinus
libro septimo differentiarum Expressa
nocent, non expressa non nocent.
196
Modestinus
libro octavo regularum Privilegia
quaedam causae sunt, quaedam personae. et ideo quaedam ad heredem
transmittuntur, quae causae sunt: quae personae sunt, ad heredem non
transeunt.
197
Modestinus
libro singulari de ritu nuptiarum Semper
in coniunctionibus non solum quid liceat considerandum est, sed et
quid honestum sit.
198
Iavolenus
libro 13 ex Cassio Neque
in interdicto neque in ceteris causis pupillo nocere oportet dolum
tutoris, sive solvendo est sive non est.
199
Iavolenus
libro sexto epistularum Non
potest dolo carere, qui imperio magistratus non paruit.
200
Iavolenus
libro septimo epistularum Quotiens
nihil sine captione investigari potest, eligendum est quod minimum
habeat iniquitatis.
201
Iavolenus
libro decimo epistularum Omnia,
quae ex testamento proficiscuntur, ita statum eventus capiunt, si
initium quoque sine vitio ceperint.
202
Iavolenus
libro 11 epistularum Omnis
definitio in iure civili periculosa est: parum est enim, ut non subverti
posset.
203
Pomponius
libro octavo ad Quintum Mucium Quod
quis ex culpa sua damnum sentit, non intellegitur damnum sentire.
204
Pomponius
libro 28 ad Quintum Mucium Minus
est actionem habere quam rem.
205
Pomponius
libro 39 ad Quintum Mucium Plerumque
fit, ut etiam ea, quae nobis abire possint, proinde in eo statu sint,
atque si non essent eius condicionis, ut abire possententiarum et
ideo quod fisco obligamus, et vindicare interdum et alienare et servitutem
in praedio imponere possumus.
206
Pomponius
libro nono ex variis lectionibus Iure
naturae aequum est neminem cum alterius detrimento et iniuria fieri
locupletiorem.
207
Ulpianus
libro primo ad legem Iuliam et Papiam Res
iudicata pro veritate accipitur.
208
Paulus
libro tertio ad legem Iuliam et Papiam Non
potest videri desisse habere, qui numquam habuit.
209
Ulpianus
libro quarto ad legem Iuliam et Papiam Servitutem
mortalitati fere comparamus.
210
Licinius
libro secundo regularum Quae
ab initio inutilis fuit institutio, ex postfacto convalescere non
potest.
211
Paulus
libro 69 ad edictum Servus
rei publicae causa abesse non potest.