Table of Contents
Digest
Liber 1
Titulus 1 : De iustitia et iure
Titulus 2 : De origine iuris et omnium magistratuum et successione prudentium
Titulus 3 : De legibus senatusque consultis et longa consuetudine
Titulus 4 : De constitutionibus principum
Titulus 6 : De his qui sui vel alieni iuris sunt
Titulus 7 : De adoptionibus et emancipationibus et aliis modis quibus potestas solvitur
Titulus 8 : De divisione rerum et qualitate
Titulus 10 : De officio consulis
Titulus 11 : De officio praefecti praetorio
Titulus 12 : De officio praefecti urbi
Titulus 13 : De officio quaestoris
Titulus 14 : De officio praetorum
Titulus 15 : De officio praefecti vigilum
Titulus 16 : De officio proconsulis et legati
Titulus 17 : De officio praefecti Augustalis
Titulus 18 : De officio praesidis
Titulus 19 : De officio procuratoris Caesaris vel rationalis
Titulus 20 : De officio iuridici
Titulus 21 : De officio eius, cui mandata est iurisdictio
Titulus 22 : De officio adsessorum
Liber 2
Titulus 2 : Quod quisque iuris in alterum statuerit, ut ipse eodem iure utatur.
Titulus 3 : Si quis ius dicenti non obtemperaverit.
Titulus 4 : De in ius vocando.
Titulus 5 : Si quis in ius vocatus non ierit sive quis eum vocaverit, quem ex edicto non debuerit.
Titulus 6 : In ius vocati ut eant aut satis vel cautum dent.
Titulus 7 : Ne quis eum qui in ius vocabitur vi eximat.
Titulus 8 : Qui satisdare cogantur vel iurato promittant vel suae promissioni committantur.
Titulus 9 : Si ex noxali causa agatur, quemadmodum caveatur.
Titulus 10 : De eo per quem factum erit quominus quis in iudicio sistat.
Titulus 11 : Si quis cautionibus in iudicio sistendi causa factis non obtemperaverit.
Titulus 12 : De feriis et dilationibus et diversis temporibus.
Titulus 15 : De transactionibus.
Liber 3
Titulus 2 : De his qui notantur infamia.
Titulus 3 : De procuratoribus et defensoribus.
Titulus 4 : Quod cuiuscumque universitatis nomine vel contra eam agatur.
Titulus 5 : De negotiis gestis.
Titulus 6 : De calumniatoribus.
Liber 4
Titulus 1 : De in integrum restitutionibus.
Titulus 2 : Quod metus causa gestum erit.
Titulus 4 : De minoribus viginti quinque annis.
Titulus 5 : De capite minutis.
Titulus 6 : Ex quibus causis maiores viginti quinque annis in integrum restituuntur.
Titulus 7 : De alienatione iudicii mutandi causa facta.
Titulus 8 : De receptis: qui arbitrium receperint ut sententiam dicant.
Titulus 9 : Nautae caupones stabularii ut recepta restituant.
Liber 5
Titulus 1 : De iudiciis: ubi quisque agere vel conveniri debeat.
Titulus 2 : De inofficioso testamento.
Titulus 3 : De hereditatis petitione.
Titulus 4 : Si pars hereditatis petatur.
Titulus 5 : De possessoria hereditatis petitione.
Titulus 6 : De fideicommissaria hereditatis petitione.
Liber 6
Titulus 1 : De rei vindicatione.
Titulus 2 : De publiciana in rem actione.
Titulus 3 : Si ager vectigalis, id est emphyteuticarius, petatur.
Liber 7
Titulus 1 : De usu fructu et quemadmodum quis utatur fruatur.
Titulus 2 : De usu fructu adcrescendo.
Titulus 3 : Quando dies usus fructus legati cedat.
Titulus 4 : Quibus modis usus fructus vel usus amittitur.
Titulus 5 : De usu fructu earum rerum, quae usu consumuntur vel minuuntur.
Titulus 6 : Si usus fructus petetur vel ad alium pertinere negetur.
Titulus 7 : De operis servorum
Titulus 8 : De usu et habitatione.
Titulus 9 : Usufructuarius quemadmodum caveat.
Liber 8
Titulus 2 : De servitutibus praediorum urbanorum.
Titulus 3 : De servitutibus praediorum rusticorum.
Titulus 4 : Communia praediorum tam urbanorum quam rusticorum.
Titulus 5 : Si servitus vindicetur vel ad alium pertinere negetur.
Titulus 6 : Quemadmodum servitutes amittuntur.
Liber 9
Titulus 1 : Si quadrupes pauperiem fecisse dicatur.
Titulus 2 : Ad legem Aquiliam.
Titulus 3 : De his, qui effuderint vel deiecerint.
Titulus 4 : De noxalibus actionibus.
Liber 10
Titulus 1 : Finium regundorum.
Titulus 2 : Familiae erciscundae.
Titulus 3 : Communi dividundo.
Liber 11
Titulus 1 : De interrogationibus in iure faciendis et interrogatoriis actionibus.
Titulus 2 : De quibus rebus ad eundem iudicem eatur.
Titulus 3 : De servo corrupto.
Titulus 6 : Si mensor falsum modum dixerit.
Titulus 7 : De religiosis et sumptibus funerum et ut funus ducere liceat.
Titulus 8 : De mortuo inferendo et sepulchro aedificando.
Liber 12
Titulus 1 : De rebus creditis si certum petetur et de condictione.
Titulus 2 : De iureiurando sive voluntario sive necessario sive iudiciali.
Titulus 3 : De in litem iurando.
Titulus 4 : De condictione causa data causa non secuta.
Titulus 5 : De condictione ob turpem vel iniustam causam.
Titulus 6 : De condictione indebiti.
Titulus 7 : De condictione sine causa.
Liber 13
Titulus 1 : De condictione furtiva.
Titulus 2 : De condictione ex lege.
Titulus 3 : De condictione triticiaria.
Titulus 4 : De eo quod certo loco dari oportet.
Titulus 5 : De pecunia constituta.
Titulus 6 : Commodati vel contra.
Titulus 7 : De pigneraticia actione vel contra.
Liber 14
Titulus 1 : De exercitoria actione.
Titulus 2 : De lege Rodia [Rhodia] de iactu.
Titulus 3 : De institoria actione.
Titulus 4 : De tributoria actione.
Titulus 5 : Quod cum eo, qui in aliena potestate est, negotium gestum esse dicetur.
Titulus 6 : De senatus consulto Macedoniano.
Liber 15
Titulus 2 : Quando de peculio actio annalis est.
Liber 16
Titulus 1 : Ad senatus consultum Velleianum.
Titulus 2 : De compensationibus.
Titulus 3 : Depositi vel contra.
Liber 17
Titulus 1 : Mandati vel contra.
Liber 18
Titulus 1 : De contrahenda emptione et de pactis inter emptorem et venditorem compositis (..)
Titulus 2 : De in diem addictione.
Titulus 3 : De lege commissoria.
Titulus 4 : De hereditate vel actione vendita.
Titulus 5 : De rescindenda venditione et quando licet ab emptione discedere.
Titulus 6 : De periculo et commodo rei venditae.
Titulus 7 : De servis exportandis: vel si ita mancipium venierit ut manumittatur vel contra.
Liber 19
Titulus 1 : De actionibus empti venditi.
Titulus 4 : De rerum permutatione.
Titulus 5 : De praescriptis verbis et in factum actionibus.
Liber 20
Titulus 1 : De pignoribus et hypothecis et qualiter ea contrahantur et de pactis eorum.
Titulus 2 : In quibus causis pignus vel hypotheca tacite contrahitur.
Titulus 3 : Quae res pignori vel hypothecae datae olbigari non possunt.
Titulus 5 : De distractione pignorum et hypothecarum.
Titulus 6 : Quibus modis pignus vel hypotheca solvitur.
Liber 21
Titulus 1 : De aedilicio edicto et redhibitione et quanti minoris.
Titulus 2 : De evictionibus et duplae stipulatione.
Titulus 3 : De exceptione rei venditae et traditae.
Liber 22
Titulus 1 : De usuris et fructibus et causis et omnibus accessionibus et mora.
Titulus 2 : De nautico faenore.
Titulus 3 : De probationibus et praesumptionibus.
Titulus 4 : De fide instrumentorum et amissione eorum.
Titulus 6 : De iuris et facti ignorantia.
Liber 23
Titulus 2 : De ritu nuptiarum.
Titulus 4 : De pactis dotalibus.
Liber 24
Titulus 1 : De donationibus inter virum et uxorem.
Titulus 2 : De divortiis et repudiis.
Titulus 3 : Soluto matrimonio dos quemadmodum petatur.
Liber 25
Titulus 1 : De impensis in res dotales factis.
Titulus 2 : De actione rerum amotarum.
Titulus 3 : De agnoscendis et alendis liberis vel parentibus vel patronis vel libertis.
Titulus 4 : De inspiciendo ventre custodiendoque partu.
Titulus 5 : Si ventris nomine muliere in possessionem missa (..)
Titulus 6 : Si mulier ventris nomine in possessione calumniae causa esse dicetur.
Liber 26
Titulus 2 : De testamentaria tutela.
Titulus 3 : De confirmando tutore vel curatore.
Titulus 4 : De legitimis tutoribus.
Titulus 5 : De tutoribus et curatoribus datis ab his qui ius dandi habent (..)
Titulus 6 : Qui petant tutores vel curatores et ubi petantur.
Titulus 7 : De administratione et periculo tutorum et curatorum qui gesserint vel non (..)
Titulus 8 : De auctoritate et consensu tutorum et curatorum.
Titulus 9 : Quando ex facto tutoris vel curatoris minores agere vel conveniri possunt.
Titulus 10 : De suspectis tutoribus et curatoribus.
Liber 27
Titulus 1 : De excusationibus.
Titulus 2 : Ubi pupillus educari vel morari debeat et de alimentis ei praestandis.
Titulus 3 : De tutelae et rationibus distrahendis et utili curationis causa actione.
Titulus 4 : De contraria tutelae et utili actione.
Titulus 5 : De eo qui pro tutore prove curatore negotia gessit.
Titulus 6 : Quod falso tutore auctore gestum esse dicatur.
Titulus 7 : De fideiussoribus et nominatoribus et heredibus tutorum et curatorum.
Titulus 8 : De magistratibus conveniendis.
Titulus 10 : De curatoribus furioso et aliis extra minores dandis.
Liber 28
Titulus 1 : Qui testamenta facere possunt et quemadmodum tesamenta fiant.
Titulus 2 : De liberis et postumis heredibus instituendis vel exheredandis.
Titulus 3 : De iniusto rupto irrito facto testamento.
Titulus 4 : De his quae in testamento delentur inducuntur vel inscribuntur.
Titulus 5 : De heredibus instituendis.
Titulus 6 : De vulgari et pupillari substitutione.
Titulus 7 : De condicionibus institutionum.
Titulus 8 : De iure deliberandi.
Liber 29
Titulus 1 : De testamento militis.
Titulus 2 : De adquirenda vel omittenda hereditate.
Titulus 3 : Testamenta quemadmodum aperiuntur inspiciantur et describantur.
Titulus 4 : Si quis omissa causa testamenti ab intestato vel alio modo possideat hereditatem.
Titulus 5 : De senatus consulto Silaniano et Claudiano: quorum testamenta ne aperiantur.
Titulus 6 : Si quis aliquem testari prohibuerit vel coegerit.
Titulus 7 : De iure codicillorum.
Liber 30
Titulus 1 : De legatis et fideicommissis.
Liber 31
Titulus 1 : De legatis et fideicommissis.
Liber 32
Titulus 1 : De legatis et fideicommissis.
Liber 33
Titulus 1 : De annuis legatis et fideicommissis.
Titulus 2 : De usu et de usu fructu et reditu et habitatione et operis per legatum (..)
Titulus 3 : De servitute legata.
Titulus 4 : De dote praelegata.
Titulus 5 : De optione vel electione legata.
Titulus 6 : De tritico vino vel oleo legato.
Titulus 7 : De instructo vel instrumento legato.
Titulus 8 : De peculio legato.
Titulus 10 : De suppellectile legata.
Liber 34
Titulus 1 : De alimentis vel cibariis legatis.
Titulus 2 : De auro argento mundo ornamentis unguentis veste vel vestimentis et statuis legatis.
Titulus 3 : De liberatione legata.
Titulus 4 : De adimendis vel transferendis legatis vel fideicommissis.
Titulus 6 : De his quae poenae causa relinquuntur.
Titulus 7 : De regula Catoniana.
Titulus 8 : De his quae pro non scriptis habentur.
Titulus 9 : De his quae ut indignis auferuntur.
Liber 35
Titulus 1 : De condicionibus et demonstrationibus et causis et modis eorum (...)
Titulus 2 : Ad legem Falcidiam.
Titulus 3 : Si cui plus, quam per legem Falcidiam licuerit, legatum esse dicetur.
Liber 36
Titulus 1 : Ad senatus consultum Trebellianum.
Titulus 2 : Quando dies legatorum vel fideicommissorum cedat.
Titulus 3 : Ut legatorum seu fideicommissorum servandorum causa caveatur.
Titulus 4 : Ut in possessionem legatorum vel fideicommissorum servandorum causa esse liceat.
Liber 37
Titulus 1 : De bonorum possessionibus.
Titulus 2 : Si tabulae testamenti extabunt.
Titulus 3 : De bonorum possessione furioso infanti muto surdo caeco competente.
Titulus 4 : De bonorum possessione contra tabulas.
Titulus 5 : De legatis praestandis contra tabulas bonorum possessione petita.
Titulus 6 : De collatione bonorum.
Titulus 7 : De dotis collatione.
Titulus 8 : De coniungendis cum emancipato liberis eius.
Titulus 9 : De ventre in possessionem mittendo et curatore eius.
Titulus 10 : De Carboniano edicto.
Titulus 11 : De bonorum possessione secundum tabulas.
Titulus 12 : Si a parente quis manumissus sit.
Titulus 13 : De bonorum possessione ex testamento militis.
Titulus 14 : De iure patronatus.
Titulus 15 : De obsequiis parentibus et patronis praestandis.
Liber 38
Titulus 1 : De operis libertorum.
Titulus 2 : De bonis libertorum.
Titulus 3 : De libertis universitatium.
Titulus 4 : De adsignandis libertis.
Titulus 5 : Si quid in fraudem patroni factum sit.
Titulus 6 : Si tabulae testamenti nullae extabunt, unde liberi.
Titulus 9 : De successorio edicto.
Titulus 10 : De gradibus et adfinibus et nominibus eorum.
Titulus 11 : Unde vir et uxor.
Titulus 12 : De veteranorum et militum successione.
Titulus 13 : Quibus non competit bonorum possessio.
Titulus 14 : Ut ex legibus senatusve consultis bonorum possessio detur.
Titulus 15 : Quis ordo in possessionibus servetur.
Titulus 16 : De suis et legitimis heredibus.
Titulus 17 : Ad senatus consultum Tertullianum et Orphitianum.
Liber 39
Titulus 1 : De operis novi nuntiatione.
Titulus 2 : De damno infecto et de suggrundis et proiectionibus.
Titulus 3 : De aqua et aquae pluviae arcendae.
Titulus 4 : De publicanis et vectigalibus et commissis.
Titulus 6 : De mortis causa donationibus et capionibus.
Liber 40
Titulus 1 : De manumissionibus.
Titulus 2 : De manumissis vindicta.
Titulus 3 : De manumissionibus quae servis ad universitatem pertinentibus imponuntur.
Titulus 4 : De manumissis testamento.
Titulus 5 : De fideicommissariis libertatibus.
Titulus 6 : De ademptione libertatis.
Titulus 8 : Qui sine manumissione ad libertatem perveniunt.
Titulus 9 : Qui et a quibus manumissi liberi non fiunt et ad legem Aeliam Sentiam.
Titulus 10 : De iure aureorum anulorum.
Titulus 11 : De natalibus restituendis.
Titulus 12 : De liberali causa.
Titulus 13 : Quibus ad libertatem proclamare non licet.
Titulus 14 : Si ingenuus esse dicetur.
Titulus 15 : Ne de statu defunctorum post quinquennium quaeratur.
Titulus 16 : De collusione detegenda.
Liber 41
Titulus 1 : De adquirendo rerum dominio.
Titulus 2 : De adquirenda vel amittenda possessione.
Titulus 3 : De usurpationibus et usucapionibus.
Titulus 5 : Pro herede vel pro possessore.
Liber 42
Titulus 1 : De re iudicata et de effectu sententiarum et de interlocutionibus.
Titulus 3 : De cessione bonorum.
Titulus 4 : Quibus ex causis in possessionem eatur.
Titulus 5 : De rebus auctoritate iudicis possidendis seu vendundis.
Titulus 6 : De separationibus.
Titulus 7 : De curatore bonis dando.
Titulus 8 : Quae in fraudem creditorum facta sunt ut restituantur.
Liber 43
Titulus 1 : De interdictis sive extraordinariis actionibus, quae pro his competunt.
Titulus 4 : Ne vis fiat ei, qui in possessionem missus erit.
Titulus 5 : De tabulis exhibendis.
Titulus 6 : Ne quid in loco sacro fiat.
Titulus 7 : De locis et itineribus publicis.
Titulus 8 : Ne quid in loco publico vel itinere fiat.
Titulus 9 : De loco publico fruendo.
Titulus 10 : De via publica et si quid in ea factum esse dicatur.
Titulus 11 : De via publica et itinere publico reficiendo.
Titulus 12 : De fluminibus. Ne quid in flumine publico ripave eius fiat, quo peius navigetur.
Titulus 14 : Ut in flumine publico navigare liceat.
Titulus 15 : De ripa munienda.
Titulus 16 : De vi et de vi armata.
Titulus 18 : De superficiebus.
Titulus 19 : De itinere actuque privato.
Titulus 20 : De aqua cottidiana et aestiva.
Titulus 24 : Quod vi aut clam.
Titulus 25 : De remissionibus.
Titulus 27 : De arboribus caedendis.
Titulus 28 : De glande legenda.
Titulus 29 : De homine libero exhibendo.
Titulus 30 : De liberis exhibendis, item ducendis.
Titulus 33 : De Salviano interdicto.
Liber 44
Titulus 1 : De exceptionibus praescriptionibus et praeiudiciis.
Titulus 2 : De exceptione rei iudicatae.
Titulus 3 : De diversis temporalibus praescriptionibus et de accessionibus possessionum.
Titulus 4 : De doli mali et metus exceptione.
Titulus 5 : Quarum rerum actio non datur.
Titulus 7 : De obligationibus et actionibus.
Liber 45
Titulus 1 : De verborum obligationibus.
Titulus 2 : De duobus reis constituendis.
Titulus 3 : De stipulatione servorum.
Liber 46
Titulus 1 : De fideiussoribus et mandatoribus.
Titulus 2 : De novationibus et delegationibus.
Titulus 3 : De solutionibus et liberationibus.
Titulus 4 : De acceptilatione.
Titulus 5 : De stipulationibus praetoriis.
Titulus 6 : Rem pupilli vel adulescentis salvam fore.
Titulus 8 : Ratam rem haberi et de ratihabitione.
Liber 47
Titulus 1 : De privatis delictis.
Titulus 4 : Si is, qui testamento liber esse iussus erit (..)
Titulus 5 : Furti adversus nautas caupones stabularios.
Titulus 6 : Si familia furtum fecisse dicetur.
Titulus 7 : Arborum furtim caesarum.
Titulus 8 : Vi bonorum raptorum et de turba.
Titulus 9 : De incendio ruina naufragio rate nave expugnata.
Titulus 10 : De iniuriis et famosis libellis.
Titulus 11 : De extraordinariis criminibus.
Titulus 12 : De sepulchro violato.
Titulus 15 : De praevaricatione.
Titulus 16 : De receptatoribus.
Titulus 17 : De furibus balneariis.
Titulus 18 : De effractoribus et expilatoribus.
Titulus 19 : Expilatae hereditatis.
Titulus 22 : De collegiis et corporibus.
Titulus 23 : De popularibus actionibus.
Liber 48
Titulus 1 : De publicis iudiciis.
Titulus 2 : De accusationibus et inscriptionibus.
Titulus 3 : De custodia et exhibitione reorum.
Titulus 4 : Ad legem Iuliam maiestatis.
Titulus 5 : Ad legem Iuliam de adulteriis coercendis.
Titulus 6 : Ad legem Iuliam de vi publica.
Titulus 7 : Ad legem Iuliam de vi privata.
Titulus 8 : Ad legem Corneliam de siccariis et veneficis.
Titulus 9 : De lege Pompeia de parricidiis.
Titulus 10 : De lege Cornelia de falsis et de senatus consulto liboniano.
Titulus 11 : De lege Iulia repetundarum.
Titulus 12 : De lege Iulia de annona.
Titulus 13 : Ad legem Iuliam peculatus et de sacrilegis et de residuis.
Titulus 14 : De lege Iulia ambitus.
Titulus 15 : De lege Fabia de plagiariis.
Titulus 16 : Ad senatus consultum Turpillianum et de abolitionibus criminum.
Titulus 17 : De requirendis vel absentibus damnandis.
Titulus 18 : De quaestionibus.
Titulus 20 : De bonis damnatorum.
Titulus 21 : De bonis eorum, qui ante sententiam vel mortem (..)
Titulus 22 : De interdictis et relegatis et deportatis.
Titulus 23 : De sententiam passis et restitutis.
Titulus 24 : De cadaveribus punitorum.
Liber 49
Titulus 1 : De appellationibus et relegationibus.
Titulus 2 : A quibus appellari non licet.
Titulus 3 : Quis a quo appelletur.
Titulus 4 : Quando appellandum sit et intra quae tempora.
Titulus 5 : De appellationibus recipiendis vel non.
Titulus 6 : De libellis dimissoriis, qui apostoli dicuntur.
Titulus 7 : Nihil innovari appellatione interposita.
Titulus 8 : Quae sententiae sine appellatione rescindantur.
Titulus 9 : An per alium causae appellationum reddi possunt.
Titulus 10 : Si tutor vel curator magistratusve creatus appellaverit.
Titulus 11 : Eum qui appellaverit in provincia defendi.
Titulus 12 : Apud eum, a quo appellatur, aliam causam agere compellendum.
Titulus 13 : Si pendente appellatione mors intervenerit.
Titulus 15 : De captivis et de postliminio et redemptis ab hostibus.
Titulus 17 : De castrensi peculio.
Liber 50
Titulus 1 : Ad municipalem et de incolis.
Titulus 2 : De decurionibus et filiis eorum.
Titulus 3 : De albo scribendo.
Titulus 4 : De muneribus et honoribus.
Titulus 5 : De vacatione et excusatione munerum.
Titulus 6 : De iure immunitatis.
Titulus 8 : De administratione rerum ad civitates pertinentium.
Titulus 9 : De decretis ab ordine faciendis.
Titulus 10 : De operibus publicis.
Titulus 12 : De pollicitationibus.
Titulus 13 : De variis et extraordinariis cognitionibus et si iudex litem suam fecisse dicetur.
4
De bonorum possessione contra tabulas.1
Ulpianus libro 39 ad edictum In contra tabulas bonorum possessione liberos accipere debemus sive naturales sive adoptivos, si neque instituti neque exheredati sunt.
Vocantur autem ad contra tabulas bonorum possessionem liberi eo iure eoque ordine, quo vocantur ad successionem ex iure civili.
Sed et si ab hostibus postliminio redierint filii, Pomponius putat ad contra tabulas bonorum possessionem eos admitti.
Si ex tribus filiis unus ab hostibus captus sit, duobus, qui sunt in civitate, bessis bonorum possessio competit.
Et sui iuris factos liberos inducit in bonorum possessionem praetor (sive igitur emancipati sunt sive alias exierunt de patris potestate, admittuntur ad bonorum possessionem): sed adoptivi patris non potest: ut enim admitti possit, ex liberis esse eum oportet.
Qui habebat filium, habebat et nepotem ex eo, filium emancipavit et adoptavit in locum nepotis, deinde emancipavit: quaeritur an nepoti obstet. Et mihi magis videtur hunc nepotem non excludi, sive pater eius in adoptione mansisset quasi nepos sive emancipatus est: puto enim et emancipato patre nepotem quoque cum patre suo ex edicto admitti.
3
Ulpianus libro 39 ad edictum Non tantum autem ipsi emancipati admittuntur ad bonorum possessionem, verum etiam hi quoque, qui ex his nati sunt.
Si duos habens nepotes alterum emancipatum loco filii adoptaverit, videndum, an solus ille quasi filius admittatur: quod ita scilicet procedit, si quasi patrem eius nepotis, quem retinuerat, sic adoptaverit: melius est autem dicere posse eum solum ad bonorum possessionem pervenire.
Sed si sit hic nepos emancipatus, verum est dicere non admitti eum quasi filium: hic enim quasi filius non est ex liberis, cum iura adoptionis emancipatione finita sint.
Si filium habens et ex eo nepotem in locum filii nepotem adoptavero, ambo admittentur: plane si fuerit emancipatus nepos, non admittetur, quia pater eum praecedit.
Si quis post emancipationem quaesitum sibi filium patri suo in adoptionem dederit in locum filii, aequissimum est ei praestari quod cuivis adrogato filio, idcircoque patri suo iungendus est. Sed si emancipatus hic nepos post adoptionem proponatur, aequissimum erit eum abstinere (recipit enim locum suum) nec debet patri suo iungi.
Si emancipatus filius uxore non ex voluntate patris ducta filium fuerit sortitus, dein nepos patre iam mortuo ad bonorum possessionem avi velit venire, admittendus est ad eam: non enim per rescissionem is, qui filius iustus est, efficietur non filius, cum rescissio, quo magis admittantur, non quo minus, adhibeatur. Nam etsi tam ignominiosam duxerit uxorem filius, ut dedecori sit tam ipsi quam patri mulierem talem habere, dicemus et ex ea natum ad bonorum possessionem avi admitti, cum possit avus iure suo uti eumque exheredare: nec enim minus in hoc nepote is, qui de inofficioso cogniturus est, quam merita nepotis patris eius delicta perpendet.
Si emancipatus filius praeteritus ante petitam bonorum possessionem adrogandum se dederit, amittit contra tabulas bonorum possessionem.
Si quis filio suo emancipato nepotem, quem ex eo retinuerat, dederit in adoptionem, nepos iste ad contra tabulas bonorum possessionem avi sui admittitur patre eius ante defuncto, quia in eius est familia, qui et ipse admitti potuit ad bonorum possessionem contra tabulas.
Idemque est et si emancipatus filium, quem post emancipationem quaesierat, patri suo in adoptionem dederit et decesserit: nam et hic nepos iste ad bonorum possessionem patris sui admitti debet, quasi non sit in alia familia.
Si pater alicuius pervenerit in adoptivam familiam, filius non, an patris sui in adoptiva familia mortui bonorum possessionem accipere possit? Et arbitror humaniorem esse hanc sententiam, ut filius hic, quamvis non sit in eadem familia, in qua pater, ad bonorum possessionem tamen eius admittatur.
Liberi, qui institui heredes iure non possunt, nec contra tabulas bonorum possessionem petere possunt. Haec autem verba "institui non possunt" ad mortis tempus referuntur.
Si quis ex liberis heres scriptus sit, ad contra tabulas bonorum possessionem vocari non debet: cum enim possit secundum tabulas habere possessionem, quo bonum est ei contra tabulas dari? Plane si alius committat edictum, et ipse ad contra tabulas bonorum possessionem admittetur.
Sed si sub condicione scriptus sit, bonorum possessionem contra tabulas accipere non potest, et ita Iulianus quoque libro vicesimo tertio digestorum scripsit. quid ergo, si defecerit condicio? Verum est eum contra tabulas accipere bonorum possessionem.
Si sub ea condicione filius emancipatus heres sit institutus, quae in ipsius potestate non est, quia scriptus heres est, bonorum possessionem secundum tabulas accipere potest et debet, nec contra tabulas potest: et si forte defecerit condicio, tuendus erit a praetore in tantum, quantum ferret, si contra tabulas bonorum possessionem accepisset.
4
Paulus libro 41 ad edictum Illud notandum est, quod bonorum possessio contra tabulas quae liberis promittitur locum habet, sive quis heres exstiterit sive non: et hoc est quod dicimus contra ipsum testamentum liberis competere bonorum possessionem: quod in patrono contra est.
Si quis filium quem in potestate habuit instituerit heredem vel exheredaverit et ex eo nepotem omiserit, bonorum possessioni locus non est, quia non esset nepos suus heres futurus. Eadem sunt et in sequentibus gradibus.
Ad testamenta feminarum edictum contra tabulas bonorum possessionis non pertinet, quia suos heredes non habent.
Si quis eum qui in utero est praetermiserit, etiam nondum nato eo alius qui heres institutus est bonorum possessionem contra tabulas admittere potest, quia iniquum est neque quasi scriptum posse petere bonorum possessionem, quamdiu contra tabulas peti potest, nec contra tabulas, quamdiu non nascitur praeteritus: ut et si ante moriatur, bonorum possessionis beneficium ad heredem transmittat. Quod maxime necessarium est in filio emancipato scripto herede, qui nec hereditatem interim adire potest.
6
Paulus libro 41 ad edictum Si emancipatus filius nepotem procreaverit et ita decesserit, deinde avus eius, nepos ad avi bonorum possessionem venire potest.
Quod si et filium et nepotem emancipaverit, vivente quidem filio nepos non veniet, post mortem autem eius ad bonorum possessionem avi veniet.
Nepote quoque solo emancipato et avo mortuo, deinde patre eius, nepos praeteritus accipiet patris bonorum possessionem, quia suus heres esset futurus patri, si potestate avi non exisset.
Filio emancipato si nepos retentus sit et utrique praeteriti, utrique accipient bonorum possessionem.
Si filius emancipatus in adoptiva familia nepotem sustulerit, ne nepos quidem ad bonorum possessionem avi naturalis veniet. Sed et si emancipatus filius procreatis nepotibus in adoptionem se dederit, ut eum filii sequantur, idem erit. Plane si is, qui apud adoptivum avum procreatus est, emancipatus sit, veniet ad bonorum possessionem avi naturalis. Adoptio tamdiu nocet, quamdiu quis in familia aliena sit. Ceterum emancipatus ad bonorum possessionem parentium naturalium venit, sed emancipatus vivis eis, non etiam post mortem eorum: hoc enim verius est post mortem eorum emancipatum non admitti.
8
Ulpianus libro 40 ad edictum Non putavit praetor exheredatione notatos et remotos ad contra tabulas bonorum possessionem admittendos, sicuti nec iure civili testamenta parentium turbant: sane si velint inofficiosi querellam instituere, est in ipsorum arbitrio.
Aliqua parte tabularum exheredem scribi non sufficit, sed eo gradu, contra quem petitur bonorum possessio. Unde si a primo gradu exheredatus sit filius, a secundo praeteritus et primo gradu scripti non petierint bonorum possessionem, poterit contra tabulas accipere bonorum possessionem.
Non quaevis exheredatio summovet filium a contra tabulas bonorum possessione, sed quae rite facta est.
Si ab uno ex heredibus sit filius exheredatus, Marcellus libro nono digestorum scribit filium non videri exheredatum: idcirco contra tabulas bonorum possessionem peti posse contra utrumque heredem.
Si exheredatus sit filius et institutus, optinente eo gradu, in quo institutus est, puto commisso edicto ab alio filio contra tabulas eum bonorum possessionem petere posse.
A primo gradu praeteritus est filius, a secundo exheredatus. Si in primo gradu scripti non sint in rebus humanis mortis tempore testatoris, dicendum est contra tabulas bonorum possessionem praeteritum petere non posse: hereditas enim in secundo gradu versatur, non in primo, ex quo neque adiri hereditas neque bonorum possessio peti potest. Sed si post mortem testatoris decesserint heredes scripti, idem Marcellus putat contra tabulas bonorum possessionem semel natam competere. Sed et si defecerit condicio institutionis, adhuc tantundem dicit praeteritum ab eo gradu filium contra tabulas bonorum possessionem petiturum. Idem scribit et si postumus, qui institutus fuit, non fuerit natus: nam adhuc contra tabulas bonorum possessionem competere filio Marcellus ait.
Si quis sua manu se exheredem scripsit, an contra tabulas bonorum possessionem possit accipere, videamus. Et Marcellus libro nono digestorum nocere ei hanc exheredationem ait, quia senatus hoc pro non scripto non facit, quod contra eum est.
Si quis emancipatum filium exheredaverit eumque postea adrogaverit, Papinianus libro duodecimo quaestionum ait iura naturalia in eo praevalere: idcirco exheredationem nocere.
Si filium in adoptiva familia constitutum pater naturalis exheredaverit, deinde sit filius emancipatus, nocebit ei exheredatio.
In adoptionem datos filios non summoveri praetor voluit, modo heredes instituti sint, et hoc iustissime eum fecisse Labeo ait: nec enim in totum extranei sunt. Ergo si fuerunt heredes scripti, accipient contra tabulas bonorum possessionem, sed ipsi soli non committent edictum, nisi fuerit alius praeteritus ex liberis qui solent committere edictum. Sed si ipse scriptus non sit, sed alius, qui ei adquirere hereditatem potest, non est in ea causa, ut eum ad bonorum possessionem contra tabulas admittamus.
Ut autem admittantur ad bonorum possessionem, ex liberis esse eos oportet. Ceterum si adoptivum filium dedi in adoptionem et heredem scripsi, commisso per alios edicto bonorum possessio contra tabulas ei non dabitur.
Datur autem ei, qui in adoptiva familia est, contra tabulas possessio, si eo gradu heres scriptus sit, contra quem peti potest bonorum possessio.
Non est novum, ut emancipatus praeteritus plus iuris scriptis heredibus fratribus suis tribuat, quam habituri essent, si soli fuissent: quippe si filius qui in potestate patris est ex duodecima parte heres scribatur emancipato praeterito, dimidiam partem beneficio emancipati occupat, qui, si emancipatum fratrem non haberet, duodecimam partem habiturus esset. Sed si ex parte minima sit heres institutus, non pro ea parte, qua institutus est, tuendus est commisso edicto, sed amplius per bonorum possessionem habere potest. Praetori enim propositum est, cum contra tabulas bonorum possessionem dat, eas partes unicuique liberorum tribuere, quas intestato patre mortuo in hereditate habiturus esset, si in potestate mansisset: et ideo sive emancipatus sive is qui in potestatem mansit sive in adoptionem datus ex minima parte heres scriptus sit, non redigitur ad eam portionem, ex qua institutus est, sed virilem accipit.
10
Ulpianus libro 40 ad edictum Si post mortem testatoris heres institutus filius in adoptionem se dederit, bonorum possessionem contra tabulas accipere potest, quia scriptis heredibus instituti non solet nocere adoptio.
Si filius in adoptionem datus avo materno heres institutus sit a patre naturali, commisso per alium edicto magis est, ut bonorum possessionem accipere possit: nec enim exigimus, ut adeat hereditatem, sed sufficit, ut ei delata sit adquirique possit.
Si in adoptionem datus, posteaquam iussu patris adoptivi hereditatem adiit, emancipatus fuerit, potest contra tabulas bonorum possessionem accipere hereditatemque ipse potius habebit, quam pater adoptivus.
Illud notandum est, quod et si adierit hereditatem in adoptionem datus, contra tabulas ei datur: alias autem si quis legatum si quis portionem sibi datam adgnoverit, a contra tabulas bonorum possessione repellendus est.
Liberi, qui contra tabulas habere non possunt, nec partem faciunt, si per alios committatur edictum: quo enim bonum est eis favere ut partem faciant, nihil habituris?
Exhereditati liberi quemadmodum edictum non committunt, ita nec commisso per alios edicto cum illis venient ad bonorum possessionem unaque eis querella superest, si de inofficioso dicant.
Hi, qui propter alios contra tabulas bonorum possessionem petunt, non exspectant ut praeteriti possessionem accipiant, verum ipsi quoque bonorum possessionem petere contra tabulas possunt: cum enim semel beneficio aliorum ad id beneficium fuerint admissi, iam non curant, petant illi nec ne bonorum possessionem.
11
12
Gaius libro 14 ad edictum provinciale Si duobus filiis et ex altero filio duobus nepotibus bonorum possessio competat et alter ex nepotibus non petat, pars eius fratri adcrescit. Si vero ex filiis alter non petat, tam fratri quam nepotibus id prodest: namque tunc duo semisses fiunt, ex quibus alterum filius, alterum nepotes consequuntur.
Si prius testamentum exstet iure factum, quo filius exheredatus est, sequens imperfectum, in quo praeteritus sit filius, posteriore testamento praeteritus recte petet bonorum possessionem, si remoto quoque filio potiores sunt in ea hereditate posteriore testamento scripti heredes: et ita ius habet, ut, cum is, contra quem filius petit bonorum possessionem, amoto filio possit optinere hereditatem, filius quoque recte videatur petere bonorum possessionem, si vero ille non possit optinere hereditatem, filius quoque excludatur.
13
Iulianus libro 23 digestorum Cum emancipatus bonorum possessionem contra tabulas accipit, scriptus heres ei hereditatem petenti cogendus est et praedia et servos hereditarios praestare: omne enim ius transferri aequum est, quod per causam hereditariam scriptus heres nanciscitur, ad eum, quem praetor heredis loco constituit.
Qui duos filios et ex altero eorum nepotem habebat, eum in adoptionem dedit et heredem instituit praeterito altero filio: quaeritur, quid in his servari debeat, utrum in partem patris sui admittatur an virilem portionem habeat. Respondi: in adoptionem datus nepos et heres scriptus, quamdiu pater eius aut in potestate aut emancipatus est, non potest contra tabulas bonorum possessionem accipere: sed et si pater eius, antequam bonorum possessionem acciperet, decesserit, non admittitur nepos ad bonorum possessionem.
Si pater emancipato filio praeterito heredes duos scripserit, filium quem in potestate habebat et alterum quem in adoptionem dederat, ex quo duos nepotes in familia reliquerat, qui et ipsi testamento praeteriti sint: bonorum possessionem pro parte tertia emancipatus, pro parte tertia is qui in potestate remansit, pro parte tertia qui in adoptionem datus est et filii eius simul habebunt, ita ut sextans patri, sextans nepotibus cedat.
Si pater ex duobus filiis alterum habentem filios emancipaverit et unum ex nepotibus, quem ante emancipaverat, in locum filii adoptaverit, praeterito deinde emancipato decesserit, aequius erit nepoti, qui in locum filii venerit, succurri et in tres partes hereditatem diduci, ut unam habeat qui in potestate remanserit, alteram nepos adoptatus in locum filii, tertiam emancipatus cum filio suo, qui nepotis loco fuerit. Sed etsi mortuo filio alter ex nepotibus in locum filii adoptatus fuerit, tres partes in bonis fient, cum sit aequius eum, qui in locum filii adoptatus est, non minus habere, quam si non ex numero nepotum, sed extraneus adoptatus esset.
14
Africanus libro quatro quaestionum Si duobus filiis emancipatis alter heres institutus sit, alter praeteritus, si institutus adierit, quamvis verbis edicti parum expressum sit, tamen non posse eum petere bonorum possessionem respondit, quia iudicium patris secutus sit: nec enim emancipatum, si legatum acceperit, admitti ad bonorum possessionem, sive ab heredibus institutis sive ab his, qui contra tabulas petierint, acceperit. Sed illud observandum, ut praetor eum, qui heres institutus adierit, in eam partem qua scriptus sit tueri debeat, dum tamen non ampliorem, quam habiturus esset, si bonorum possessionem accepisset: ut hactenus deteriorem causam suam fecerit, quod, si ex minore parte sit institutus, eam dumtaxat retinere possit et quod extraneis quoque legata praestare cogatur. Quod si is qui in potestate est heres institutus sit, quoniam necessarius heres fit, non aliud dici posse, quam et ipsum petere posse bonorum possessionem, si modo hereditati se non immiscuerit: tunc enim, quia iudicium patris comprobasse videtur, in eodem loco quo emancipatum haberi debere.
Filius in adoptiva familia uxore ducta filium sustulit eumque post mortem patris adoptivi emancipavit: hunc nepotem contra tabulas avi naturalis decreto posse petere bonorum possessionem respondit. Item si filius emancipatus sublato filio et emancipato adrogandum se dederit et mortuo adoptivo patre decesserit, et contra patris et contra avi tabulas ex decreto hunc admitti minime dubitari debere, ne alioquin ab omnium bonis excluderetur.
15
Marcianus libro quinto regularum Si praeteritus filius emancipatus exceptionem doli mali agenti heredi patris opposuerit de eo quod patri debuit, non posse eum contra tabulas bonorum possessionem petere existimo: nam hoc ipso quasi repudiavit bonorum possessionem. Quod ita intellegendum est, si heredem petentem debitum noluerit filius repellere illa exceptione "si non contra tabulas bonorum possessio filio dari potest", sed magis doli exceptione usus est.
17
Ulpianus libro 35 ad Sabinum Si pater se dederit in adoptionem nec sequatur eum filius emancipatus ab eo antea factus, quia in alia familia sit pater, in alia filius, bonorum possessionem contra tabulas non potest filius eius habere: et ita Iulianus scripsit. Marcellus autem ait iniquum sibi videri excludi eos a bonorum possessione, cum pater se dedit in adoptionem: ubi enim filius non datur in adoptionem, at pater se dat, nullum patrem filio adsignat: quae sententia non est sine ratione.
18
19
Tryphoninus libro 15 disputationum Quod volgo dicitur liberis datam bonorum possessionem contra lignum esse sic intellegendum est, ut sufficiat exstitisse tabulas mortis tempore patris, ex quibus vel adiri hereditas vel secundum eas bonorum possessio peti potuit, quamvis neutrum eorum postea secutum sit vel sequi potuit: nam si vel omnes instituti substitutique ante testatorem decesserint vel is scriptus heres fuit, cum quo testamenti factio non fuit, peti contra tabulas inane est, quae sine effectu forent.
20
Tryphoninus libro 19 disputationum Filium quem in potestate habebat exheredavit, emancipatum praeteriit: quaesitum est, quatenus emancipatus bonorum possessionem habiturus sit. Dixi, si scripti heredes extranei adierint hereditatem, repellendum esse filium, qui mansit in potestate. Quod si hi repudiaverint hereditatem (quod facile sunt facturi nihil laturi ex hereditate propter eum, qui contra tabulas accepit bonorum possessionem), filius ab intestato patris suus heres deprehendetur: emancipatus autem petens contra tabulas bonorum possessionem solus habebit bonorum possessionem. sed cum exheredatio non adita hereditate ex testamento nullius sit momenti ( ideoque non obstare eam nec quo minus contra tabulas libertorum patris accipiat bonorum possessionem, Iulianus recte respondit, ne testamentum per omnia irritum ad notam exheredationis solam profecisse videatur), redit res ad intestati exitum, ut adversus filium suum ex asse heredem ab intestato patri emancipatum praetor in parte dimidia tueatur. Erit ergo venale beneficium scripti heredis extranei, ut, cum ipse iure hereditatis nihil sit consecuturus, adeundo repellat filium in potestate relictum praestetque assem emancipato filio iure contra tabulas bonorum possessionis: si autem omiserit hereditatem, in portionem bonorum exheredatum effectu admittet, iure factum solum suum heredem. Sed quemadmodum praetor emancipatum tueatur, si adita non fuerit hereditas, ita nec filius qui in potestate remansit aditione adhibita in totum expellendus erit, sed ad hereditatis petitionem admittendus est ex causa inofficiosi querellae contra emancipatum movendae.
Videamus tamen isto casu, quo utrique ad bona patris veniunt, an ei conferre debeat emancipatus: nam neque ex hac parte edicti verbis id facere cogitur, unde contra tabulas accepit bonorum possessionem, quae inter eos, quibus ita bonorum possessio dabitur, caveri de collatione ab emancipato iubet: iste enim qui mansit in potestate quod exheredatus nominatim fuit, non est vocatus ad bonorum possessionem contra tabulas: neque ex illa parte edicti, qua intestato patre mortuo emancipatus ad bonorum possessionem admissus ad collationem compellitur, quia etsi frater ab intestato heres sit, emancipatus tamen non inde accepit bonorum possessionem. Et vereor, ne hactenus filio suo profuerit factum heredis scripti non adeuntis, ut eum ad portionem admitteret bonorum paternorum, non etiam eorum, quae emancipatus propria habuit, et hoc sit consequens illi, quod, cum ex minore parte scriptus a patre heres relictus in potestate, admisso fratre emancipato ad contra tabulas bonorum possessionem, eius beneficio plus consequatur, quamvis edicti verbis collatio inducatur, ex mente praetoris denegandam eam respondetur. Multo magis autem huic conferri non oportet, quia ei a patre exheredatus, a praetore ad bonorum possessionem contra tabulas non vocatus occasione omissae hereditatis a scripto herede (nihil habituro propter delatam emancipato a praetore contra tabulas bonorum possessionem) nomen sui heredis adeptus est.
21
Modestinus libro sexto pandectarum Si is, qui filium et ex eo nepotem in potestatem habebat, filium in adoptionem dedit nepote retento in potestate, postea filius emancipatus a patre adoptivo decessit extraneis heredibus institutis: filius huius, qui in potestate avi remansit, contra tabulas patris sui bonorum possessionem petere poterit, quamvis numquam in potestate huius fuerit. Ideo nec debuisse in potestate esse videtur. Nam, si aliter observatur, nec si emancipatus filius fuerit, nepos ex eo, qui in potestate avi remansit, bonorum possessionem contra tabulas petere poterit.