Table of Contents
Digest
Liber 1
Titulus 1 : De iustitia et iure
Titulus 2 : De origine iuris et omnium magistratuum et successione prudentium
Titulus 3 : De legibus senatusque consultis et longa consuetudine
Titulus 4 : De constitutionibus principum
Titulus 6 : De his qui sui vel alieni iuris sunt
Titulus 7 : De adoptionibus et emancipationibus et aliis modis quibus potestas solvitur
Titulus 8 : De divisione rerum et qualitate
Titulus 10 : De officio consulis
Titulus 11 : De officio praefecti praetorio
Titulus 12 : De officio praefecti urbi
Titulus 13 : De officio quaestoris
Titulus 14 : De officio praetorum
Titulus 15 : De officio praefecti vigilum
Titulus 16 : De officio proconsulis et legati
Titulus 17 : De officio praefecti Augustalis
Titulus 18 : De officio praesidis
Titulus 19 : De officio procuratoris Caesaris vel rationalis
Titulus 20 : De officio iuridici
Titulus 21 : De officio eius, cui mandata est iurisdictio
Titulus 22 : De officio adsessorum
Liber 2
Titulus 2 : Quod quisque iuris in alterum statuerit, ut ipse eodem iure utatur.
Titulus 3 : Si quis ius dicenti non obtemperaverit.
Titulus 4 : De in ius vocando.
Titulus 5 : Si quis in ius vocatus non ierit sive quis eum vocaverit, quem ex edicto non debuerit.
Titulus 6 : In ius vocati ut eant aut satis vel cautum dent.
Titulus 7 : Ne quis eum qui in ius vocabitur vi eximat.
Titulus 8 : Qui satisdare cogantur vel iurato promittant vel suae promissioni committantur.
Titulus 9 : Si ex noxali causa agatur, quemadmodum caveatur.
Titulus 10 : De eo per quem factum erit quominus quis in iudicio sistat.
Titulus 11 : Si quis cautionibus in iudicio sistendi causa factis non obtemperaverit.
Titulus 12 : De feriis et dilationibus et diversis temporibus.
Titulus 15 : De transactionibus.
Liber 3
Titulus 2 : De his qui notantur infamia.
Titulus 3 : De procuratoribus et defensoribus.
Titulus 4 : Quod cuiuscumque universitatis nomine vel contra eam agatur.
Titulus 5 : De negotiis gestis.
Titulus 6 : De calumniatoribus.
Liber 4
Titulus 1 : De in integrum restitutionibus.
Titulus 2 : Quod metus causa gestum erit.
Titulus 4 : De minoribus viginti quinque annis.
Titulus 5 : De capite minutis.
Titulus 6 : Ex quibus causis maiores viginti quinque annis in integrum restituuntur.
Titulus 7 : De alienatione iudicii mutandi causa facta.
Titulus 8 : De receptis: qui arbitrium receperint ut sententiam dicant.
Titulus 9 : Nautae caupones stabularii ut recepta restituant.
Liber 5
Titulus 1 : De iudiciis: ubi quisque agere vel conveniri debeat.
Titulus 2 : De inofficioso testamento.
Titulus 3 : De hereditatis petitione.
Titulus 4 : Si pars hereditatis petatur.
Titulus 5 : De possessoria hereditatis petitione.
Titulus 6 : De fideicommissaria hereditatis petitione.
Liber 6
Titulus 1 : De rei vindicatione.
Titulus 2 : De publiciana in rem actione.
Titulus 3 : Si ager vectigalis, id est emphyteuticarius, petatur.
Liber 7
Titulus 1 : De usu fructu et quemadmodum quis utatur fruatur.
Titulus 2 : De usu fructu adcrescendo.
Titulus 3 : Quando dies usus fructus legati cedat.
Titulus 4 : Quibus modis usus fructus vel usus amittitur.
Titulus 5 : De usu fructu earum rerum, quae usu consumuntur vel minuuntur.
Titulus 6 : Si usus fructus petetur vel ad alium pertinere negetur.
Titulus 7 : De operis servorum
Titulus 8 : De usu et habitatione.
Titulus 9 : Usufructuarius quemadmodum caveat.
Liber 8
Titulus 2 : De servitutibus praediorum urbanorum.
Titulus 3 : De servitutibus praediorum rusticorum.
Titulus 4 : Communia praediorum tam urbanorum quam rusticorum.
Titulus 5 : Si servitus vindicetur vel ad alium pertinere negetur.
Titulus 6 : Quemadmodum servitutes amittuntur.
Liber 9
Titulus 1 : Si quadrupes pauperiem fecisse dicatur.
Titulus 2 : Ad legem Aquiliam.
Titulus 3 : De his, qui effuderint vel deiecerint.
Titulus 4 : De noxalibus actionibus.
Liber 10
Titulus 1 : Finium regundorum.
Titulus 2 : Familiae erciscundae.
Titulus 3 : Communi dividundo.
Liber 11
Titulus 1 : De interrogationibus in iure faciendis et interrogatoriis actionibus.
Titulus 2 : De quibus rebus ad eundem iudicem eatur.
Titulus 3 : De servo corrupto.
Titulus 6 : Si mensor falsum modum dixerit.
Titulus 7 : De religiosis et sumptibus funerum et ut funus ducere liceat.
Titulus 8 : De mortuo inferendo et sepulchro aedificando.
Liber 12
Titulus 1 : De rebus creditis si certum petetur et de condictione.
Titulus 2 : De iureiurando sive voluntario sive necessario sive iudiciali.
Titulus 3 : De in litem iurando.
Titulus 4 : De condictione causa data causa non secuta.
Titulus 5 : De condictione ob turpem vel iniustam causam.
Titulus 6 : De condictione indebiti.
Titulus 7 : De condictione sine causa.
Liber 13
Titulus 1 : De condictione furtiva.
Titulus 2 : De condictione ex lege.
Titulus 3 : De condictione triticiaria.
Titulus 4 : De eo quod certo loco dari oportet.
Titulus 5 : De pecunia constituta.
Titulus 6 : Commodati vel contra.
Titulus 7 : De pigneraticia actione vel contra.
Liber 14
Titulus 1 : De exercitoria actione.
Titulus 2 : De lege Rodia [Rhodia] de iactu.
Titulus 3 : De institoria actione.
Titulus 4 : De tributoria actione.
Titulus 5 : Quod cum eo, qui in aliena potestate est, negotium gestum esse dicetur.
Titulus 6 : De senatus consulto Macedoniano.
Liber 15
Titulus 2 : Quando de peculio actio annalis est.
Liber 16
Titulus 1 : Ad senatus consultum Velleianum.
Titulus 2 : De compensationibus.
Titulus 3 : Depositi vel contra.
Liber 17
Titulus 1 : Mandati vel contra.
Liber 18
Titulus 1 : De contrahenda emptione et de pactis inter emptorem et venditorem compositis (..)
Titulus 2 : De in diem addictione.
Titulus 3 : De lege commissoria.
Titulus 4 : De hereditate vel actione vendita.
Titulus 5 : De rescindenda venditione et quando licet ab emptione discedere.
Titulus 6 : De periculo et commodo rei venditae.
Titulus 7 : De servis exportandis: vel si ita mancipium venierit ut manumittatur vel contra.
Liber 19
Titulus 1 : De actionibus empti venditi.
Titulus 4 : De rerum permutatione.
Titulus 5 : De praescriptis verbis et in factum actionibus.
Liber 20
Titulus 1 : De pignoribus et hypothecis et qualiter ea contrahantur et de pactis eorum.
Titulus 2 : In quibus causis pignus vel hypotheca tacite contrahitur.
Titulus 3 : Quae res pignori vel hypothecae datae olbigari non possunt.
Titulus 5 : De distractione pignorum et hypothecarum.
Titulus 6 : Quibus modis pignus vel hypotheca solvitur.
Liber 21
Titulus 1 : De aedilicio edicto et redhibitione et quanti minoris.
Titulus 2 : De evictionibus et duplae stipulatione.
Titulus 3 : De exceptione rei venditae et traditae.
Liber 22
Titulus 1 : De usuris et fructibus et causis et omnibus accessionibus et mora.
Titulus 2 : De nautico faenore.
Titulus 3 : De probationibus et praesumptionibus.
Titulus 4 : De fide instrumentorum et amissione eorum.
Titulus 6 : De iuris et facti ignorantia.
Liber 23
Titulus 2 : De ritu nuptiarum.
Titulus 4 : De pactis dotalibus.
Liber 24
Titulus 1 : De donationibus inter virum et uxorem.
Titulus 2 : De divortiis et repudiis.
Titulus 3 : Soluto matrimonio dos quemadmodum petatur.
Liber 25
Titulus 1 : De impensis in res dotales factis.
Titulus 2 : De actione rerum amotarum.
Titulus 3 : De agnoscendis et alendis liberis vel parentibus vel patronis vel libertis.
Titulus 4 : De inspiciendo ventre custodiendoque partu.
Titulus 5 : Si ventris nomine muliere in possessionem missa (..)
Titulus 6 : Si mulier ventris nomine in possessione calumniae causa esse dicetur.
Liber 26
Titulus 2 : De testamentaria tutela.
Titulus 3 : De confirmando tutore vel curatore.
Titulus 4 : De legitimis tutoribus.
Titulus 5 : De tutoribus et curatoribus datis ab his qui ius dandi habent (..)
Titulus 6 : Qui petant tutores vel curatores et ubi petantur.
Titulus 7 : De administratione et periculo tutorum et curatorum qui gesserint vel non (..)
Titulus 8 : De auctoritate et consensu tutorum et curatorum.
Titulus 9 : Quando ex facto tutoris vel curatoris minores agere vel conveniri possunt.
Titulus 10 : De suspectis tutoribus et curatoribus.
Liber 27
Titulus 1 : De excusationibus.
Titulus 2 : Ubi pupillus educari vel morari debeat et de alimentis ei praestandis.
Titulus 3 : De tutelae et rationibus distrahendis et utili curationis causa actione.
Titulus 4 : De contraria tutelae et utili actione.
Titulus 5 : De eo qui pro tutore prove curatore negotia gessit.
Titulus 6 : Quod falso tutore auctore gestum esse dicatur.
Titulus 7 : De fideiussoribus et nominatoribus et heredibus tutorum et curatorum.
Titulus 8 : De magistratibus conveniendis.
Titulus 10 : De curatoribus furioso et aliis extra minores dandis.
Liber 28
Titulus 1 : Qui testamenta facere possunt et quemadmodum tesamenta fiant.
Titulus 2 : De liberis et postumis heredibus instituendis vel exheredandis.
Titulus 3 : De iniusto rupto irrito facto testamento.
Titulus 4 : De his quae in testamento delentur inducuntur vel inscribuntur.
Titulus 5 : De heredibus instituendis.
Titulus 6 : De vulgari et pupillari substitutione.
Titulus 7 : De condicionibus institutionum.
Titulus 8 : De iure deliberandi.
Liber 29
Titulus 1 : De testamento militis.
Titulus 2 : De adquirenda vel omittenda hereditate.
Titulus 3 : Testamenta quemadmodum aperiuntur inspiciantur et describantur.
Titulus 4 : Si quis omissa causa testamenti ab intestato vel alio modo possideat hereditatem.
Titulus 5 : De senatus consulto Silaniano et Claudiano: quorum testamenta ne aperiantur.
Titulus 6 : Si quis aliquem testari prohibuerit vel coegerit.
Titulus 7 : De iure codicillorum.
Liber 30
Titulus 1 : De legatis et fideicommissis.
Liber 31
Titulus 1 : De legatis et fideicommissis.
Liber 32
Titulus 1 : De legatis et fideicommissis.
Liber 33
Titulus 1 : De annuis legatis et fideicommissis.
Titulus 2 : De usu et de usu fructu et reditu et habitatione et operis per legatum (..)
Titulus 3 : De servitute legata.
Titulus 4 : De dote praelegata.
Titulus 5 : De optione vel electione legata.
Titulus 6 : De tritico vino vel oleo legato.
Titulus 7 : De instructo vel instrumento legato.
Titulus 8 : De peculio legato.
Titulus 10 : De suppellectile legata.
Liber 34
Titulus 1 : De alimentis vel cibariis legatis.
Titulus 2 : De auro argento mundo ornamentis unguentis veste vel vestimentis et statuis legatis.
Titulus 3 : De liberatione legata.
Titulus 4 : De adimendis vel transferendis legatis vel fideicommissis.
Titulus 6 : De his quae poenae causa relinquuntur.
Titulus 7 : De regula Catoniana.
Titulus 8 : De his quae pro non scriptis habentur.
Titulus 9 : De his quae ut indignis auferuntur.
Liber 35
Titulus 1 : De condicionibus et demonstrationibus et causis et modis eorum (...)
Titulus 2 : Ad legem Falcidiam.
Titulus 3 : Si cui plus, quam per legem Falcidiam licuerit, legatum esse dicetur.
Liber 36
Titulus 1 : Ad senatus consultum Trebellianum.
Titulus 2 : Quando dies legatorum vel fideicommissorum cedat.
Titulus 3 : Ut legatorum seu fideicommissorum servandorum causa caveatur.
Titulus 4 : Ut in possessionem legatorum vel fideicommissorum servandorum causa esse liceat.
Liber 37
Titulus 1 : De bonorum possessionibus.
Titulus 2 : Si tabulae testamenti extabunt.
Titulus 3 : De bonorum possessione furioso infanti muto surdo caeco competente.
Titulus 4 : De bonorum possessione contra tabulas.
Titulus 5 : De legatis praestandis contra tabulas bonorum possessione petita.
Titulus 6 : De collatione bonorum.
Titulus 7 : De dotis collatione.
Titulus 8 : De coniungendis cum emancipato liberis eius.
Titulus 9 : De ventre in possessionem mittendo et curatore eius.
Titulus 10 : De Carboniano edicto.
Titulus 11 : De bonorum possessione secundum tabulas.
Titulus 12 : Si a parente quis manumissus sit.
Titulus 13 : De bonorum possessione ex testamento militis.
Titulus 14 : De iure patronatus.
Titulus 15 : De obsequiis parentibus et patronis praestandis.
Liber 38
Titulus 1 : De operis libertorum.
Titulus 2 : De bonis libertorum.
Titulus 3 : De libertis universitatium.
Titulus 4 : De adsignandis libertis.
Titulus 5 : Si quid in fraudem patroni factum sit.
Titulus 6 : Si tabulae testamenti nullae extabunt, unde liberi.
Titulus 9 : De successorio edicto.
Titulus 10 : De gradibus et adfinibus et nominibus eorum.
Titulus 11 : Unde vir et uxor.
Titulus 12 : De veteranorum et militum successione.
Titulus 13 : Quibus non competit bonorum possessio.
Titulus 14 : Ut ex legibus senatusve consultis bonorum possessio detur.
Titulus 15 : Quis ordo in possessionibus servetur.
Titulus 16 : De suis et legitimis heredibus.
Titulus 17 : Ad senatus consultum Tertullianum et Orphitianum.
Liber 39
Titulus 1 : De operis novi nuntiatione.
Titulus 2 : De damno infecto et de suggrundis et proiectionibus.
Titulus 3 : De aqua et aquae pluviae arcendae.
Titulus 4 : De publicanis et vectigalibus et commissis.
Titulus 6 : De mortis causa donationibus et capionibus.
Liber 40
Titulus 1 : De manumissionibus.
Titulus 2 : De manumissis vindicta.
Titulus 3 : De manumissionibus quae servis ad universitatem pertinentibus imponuntur.
Titulus 4 : De manumissis testamento.
Titulus 5 : De fideicommissariis libertatibus.
Titulus 6 : De ademptione libertatis.
Titulus 8 : Qui sine manumissione ad libertatem perveniunt.
Titulus 9 : Qui et a quibus manumissi liberi non fiunt et ad legem Aeliam Sentiam.
Titulus 10 : De iure aureorum anulorum.
Titulus 11 : De natalibus restituendis.
Titulus 12 : De liberali causa.
Titulus 13 : Quibus ad libertatem proclamare non licet.
Titulus 14 : Si ingenuus esse dicetur.
Titulus 15 : Ne de statu defunctorum post quinquennium quaeratur.
Titulus 16 : De collusione detegenda.
Liber 41
Titulus 1 : De adquirendo rerum dominio.
Titulus 2 : De adquirenda vel amittenda possessione.
Titulus 3 : De usurpationibus et usucapionibus.
Titulus 5 : Pro herede vel pro possessore.
Liber 42
Titulus 1 : De re iudicata et de effectu sententiarum et de interlocutionibus.
Titulus 3 : De cessione bonorum.
Titulus 4 : Quibus ex causis in possessionem eatur.
Titulus 5 : De rebus auctoritate iudicis possidendis seu vendundis.
Titulus 6 : De separationibus.
Titulus 7 : De curatore bonis dando.
Titulus 8 : Quae in fraudem creditorum facta sunt ut restituantur.
Liber 43
Titulus 1 : De interdictis sive extraordinariis actionibus, quae pro his competunt.
Titulus 4 : Ne vis fiat ei, qui in possessionem missus erit.
Titulus 5 : De tabulis exhibendis.
Titulus 6 : Ne quid in loco sacro fiat.
Titulus 7 : De locis et itineribus publicis.
Titulus 8 : Ne quid in loco publico vel itinere fiat.
Titulus 9 : De loco publico fruendo.
Titulus 10 : De via publica et si quid in ea factum esse dicatur.
Titulus 11 : De via publica et itinere publico reficiendo.
Titulus 12 : De fluminibus. Ne quid in flumine publico ripave eius fiat, quo peius navigetur.
Titulus 14 : Ut in flumine publico navigare liceat.
Titulus 15 : De ripa munienda.
Titulus 16 : De vi et de vi armata.
Titulus 18 : De superficiebus.
Titulus 19 : De itinere actuque privato.
Titulus 20 : De aqua cottidiana et aestiva.
Titulus 24 : Quod vi aut clam.
Titulus 25 : De remissionibus.
Titulus 27 : De arboribus caedendis.
Titulus 28 : De glande legenda.
Titulus 29 : De homine libero exhibendo.
Titulus 30 : De liberis exhibendis, item ducendis.
Titulus 33 : De Salviano interdicto.
Liber 44
Titulus 1 : De exceptionibus praescriptionibus et praeiudiciis.
Titulus 2 : De exceptione rei iudicatae.
Titulus 3 : De diversis temporalibus praescriptionibus et de accessionibus possessionum.
Titulus 4 : De doli mali et metus exceptione.
Titulus 5 : Quarum rerum actio non datur.
Titulus 7 : De obligationibus et actionibus.
Liber 45
Titulus 1 : De verborum obligationibus.
Titulus 2 : De duobus reis constituendis.
Titulus 3 : De stipulatione servorum.
Liber 46
Titulus 1 : De fideiussoribus et mandatoribus.
Titulus 2 : De novationibus et delegationibus.
Titulus 3 : De solutionibus et liberationibus.
Titulus 4 : De acceptilatione.
Titulus 5 : De stipulationibus praetoriis.
Titulus 6 : Rem pupilli vel adulescentis salvam fore.
Titulus 8 : Ratam rem haberi et de ratihabitione.
Liber 47
Titulus 1 : De privatis delictis.
Titulus 4 : Si is, qui testamento liber esse iussus erit (..)
Titulus 5 : Furti adversus nautas caupones stabularios.
Titulus 6 : Si familia furtum fecisse dicetur.
Titulus 7 : Arborum furtim caesarum.
Titulus 8 : Vi bonorum raptorum et de turba.
Titulus 9 : De incendio ruina naufragio rate nave expugnata.
Titulus 10 : De iniuriis et famosis libellis.
Titulus 11 : De extraordinariis criminibus.
Titulus 12 : De sepulchro violato.
Titulus 15 : De praevaricatione.
Titulus 16 : De receptatoribus.
Titulus 17 : De furibus balneariis.
Titulus 18 : De effractoribus et expilatoribus.
Titulus 19 : Expilatae hereditatis.
Titulus 22 : De collegiis et corporibus.
Titulus 23 : De popularibus actionibus.
Liber 48
Titulus 1 : De publicis iudiciis.
Titulus 2 : De accusationibus et inscriptionibus.
Titulus 3 : De custodia et exhibitione reorum.
Titulus 4 : Ad legem Iuliam maiestatis.
Titulus 5 : Ad legem Iuliam de adulteriis coercendis.
Titulus 6 : Ad legem Iuliam de vi publica.
Titulus 7 : Ad legem Iuliam de vi privata.
Titulus 8 : Ad legem Corneliam de siccariis et veneficis.
Titulus 9 : De lege Pompeia de parricidiis.
Titulus 10 : De lege Cornelia de falsis et de senatus consulto liboniano.
Titulus 11 : De lege Iulia repetundarum.
Titulus 12 : De lege Iulia de annona.
Titulus 13 : Ad legem Iuliam peculatus et de sacrilegis et de residuis.
Titulus 14 : De lege Iulia ambitus.
Titulus 15 : De lege Fabia de plagiariis.
Titulus 16 : Ad senatus consultum Turpillianum et de abolitionibus criminum.
Titulus 17 : De requirendis vel absentibus damnandis.
Titulus 18 : De quaestionibus.
Titulus 20 : De bonis damnatorum.
Titulus 21 : De bonis eorum, qui ante sententiam vel mortem (..)
Titulus 22 : De interdictis et relegatis et deportatis.
Titulus 23 : De sententiam passis et restitutis.
Titulus 24 : De cadaveribus punitorum.
Liber 49
Titulus 1 : De appellationibus et relegationibus.
Titulus 2 : A quibus appellari non licet.
Titulus 3 : Quis a quo appelletur.
Titulus 4 : Quando appellandum sit et intra quae tempora.
Titulus 5 : De appellationibus recipiendis vel non.
Titulus 6 : De libellis dimissoriis, qui apostoli dicuntur.
Titulus 7 : Nihil innovari appellatione interposita.
Titulus 8 : Quae sententiae sine appellatione rescindantur.
Titulus 9 : An per alium causae appellationum reddi possunt.
Titulus 10 : Si tutor vel curator magistratusve creatus appellaverit.
Titulus 11 : Eum qui appellaverit in provincia defendi.
Titulus 12 : Apud eum, a quo appellatur, aliam causam agere compellendum.
Titulus 13 : Si pendente appellatione mors intervenerit.
Titulus 15 : De captivis et de postliminio et redemptis ab hostibus.
Titulus 17 : De castrensi peculio.
Liber 50
Titulus 1 : Ad municipalem et de incolis.
Titulus 2 : De decurionibus et filiis eorum.
Titulus 3 : De albo scribendo.
Titulus 4 : De muneribus et honoribus.
Titulus 5 : De vacatione et excusatione munerum.
Titulus 6 : De iure immunitatis.
Titulus 8 : De administratione rerum ad civitates pertinentium.
Titulus 9 : De decretis ab ordine faciendis.
Titulus 10 : De operibus publicis.
Titulus 12 : De pollicitationibus.
Titulus 13 : De variis et extraordinariis cognitionibus et si iudex litem suam fecisse dicetur.
10
De Carboniano edicto.1
Ulpianus libro 41 ad edictum Si cui controversia fiet, an inter liberos sit, et impubes sit, causa cognita perinde possessio datur ac si nulla de ea re controversia esset et iudicium in tempus pubertatis causa cognita differtur.
Eum qui controversiam facit, si pro pupillo satis ei non detur, simul in possessionem eorum bonorum esse praetor iubet.
Et generaliter dicimus his demum carbonianum competere, quibus contra tabulas bonorum possessio competit, his vero non competere, qui repelluntur a contra tabulas bonorum possessione.
Si quis non ab aliquo hanc controversiam patiatur, quod inter liberos non sit, sed ab ipso patre, ut puta nepos, qui se retentum in potestate avi dicit, ab emancipato patre, cui iungi desiderat, an differri debeat? Et magis est, ut differatur: parvi enim refert, quis ei controversiam faciat, cum et si testator eum negaverit ex liberis, non tamen exheredem scripserit, Carboniano possit esse locus.
Sed et si quis non tantum ex liberis negetur esse, verum servus etiam esse dicatur forte ex ancilla editus, Iulianus scripsit adhuc Carboniano locum esse: quod et divus Pius rescripsit: nam vel magis consulendum est his quibus maius periculum intenditur. Nam si aliter observetur, inventa erit ratio, quemadmodum audacissimus quisque maiore iniuria impuberem adficiat, quod et plura et graviora de eo mentiatur.
Pomponius libro septuagensimo nono ad edictum scripsit, cum filius heres vel exheres scriptus est, Carbonianum edictum cessare, quamvis filius esse negetur, quia vel quasi scriptus habet bonorum possessionem, etiamsi filius non est, vel repellitur quasi exheredatus, etsi filius esse videatur: nisi forte postumus, inquit, est heres institutus et natus negetur esse filius, sed subiectus esse dicetur, quo casu eius partis tantum danda est ei bonorum possessio, ex qua institutus est.
Idem ait, cum quidam exheredem scripsisset filium, quod diceret eum ex adulterio conceptum, quia fieret ei haec controversia, an inter liberos sit, ex hac parte edicti ei bonorum possessionem competere, cum, si sine elogio exheres scriptus esset, non haberet bonorum possessionem. Idemque et si ita sit scriptum: "quisquis est, qui filium meum se esse dicit, exheres esto", quia non est filius exheredatus.
Si quis filium suum heredem instituerit ex minima parte sic "ille qui ex illa natus est heres esto", non quasi filium suum, deinde hic contendat patrem intestatum decessisse seque ei suum heredem esse, interest, coheredes eius utrum negent eum filium an vero contendunt testamentum valere. Si testamentum valere contendunt, controversia non est differenda et carbonianum cessat: quod si filium eum negant et ad ipsos potius quasi ad consanguineos hereditatem pertinere dicunt, data bonorum possessione impuberi controversia in tempus pubertatis differtur.
Si mater subiecti partus arguatur, an differenda sit quaestio propter statum pueri, quaeritur. Et si quidem pupilli status in dubium devocatur, differri quaestio in tempus pubertatis debet, cum metus potest esse, ne minus idonee defendatur: cum vero mater rea postulatur utique integra fide, et maiore constantia causam defensura recenti tempore, dubium non est cognitionem fieri oportere, et post eventum cognitionis, si suppositum apparuerit, actiones hereditariae puero denegandae sunt omniaque perinde habenda, atque si heres scriptus non fuisset.
2
Marcianus libro 14 institutionum Licet mulier, quae partum subiecisse dicitur, decesserit, tamen, si participes maleficii sint, in praesenti cognoscendum est. Si autem nemo sit qui puniri possit, quia omnes participes facinoris forte decesserint, secundum Carbonianum edictum in tempus pubertatis differenda cognitio est.
3
Ulpianus libro 41 ad edictum Carbonianum edictum aptatum est ad contra tabulas bonorum possessionem et intestati, cum et in secundum tabulas in quibusdam casibus possit videri necessarium edictum, veluti si pater familias ita instituerit: "postumus heres esto" vel "postuma heres esto" et negetur esse verum, quod in testamento scriptum est.
Et cum de fideicommissis vel de legatis quaeritur, differri potest causa in tempus pubertatis: id enim divus Pius Cclaudio Hadriano rescripsit.
Quamvis scripto heredi non promitti bonorum possessionem ex edicto Carboniano certum sit, tamen quaestionem status in tempus pubertatis differri procul dubio est. Ergo si quidem de parentis bonis simul et de statu controversia fiat, hoc edictum locum habebit: sin vero tantum status, differetur quaestio in tempus pubertatis, sed non ex Carboniano, sed ex constitutionibus.
Puberi quamvis minori viginti quinque annis carbonianum non succurrit. sed et si, cum esset pubes, quasi impubes obrepserit bonorumque possessionem accepit, dicendum erit nihil eum egisse: nam et si impubes esset mox pubes factus, finiretur bonorum possessionis emolumentum.
Causae cognitio in eo vertitur, ut, si manifesta calumnia appareret eorum, qui infantibus bonorum possessionem peterent, non daretur bonorum possessio. Summatim ergo, cum petitur ex Carboniano bonorum possessio, debet praetor cognoscere: et si quidem absolutam causam invenerit evidenterque probatur filium non esse, negare debet ei bonorum possessionem Carbonianam: si vero ambiguam causam, hoc est vel modicum pro puero facientem, ut non videatur evidenter filius non esse, dabit ei Carbonianam bonorum possessionem.
Duae autem sunt causae cognitiones, una dandae Carbonianae possessionis, quae habet commodum illud, ut, perinde atque si nullam controversiam pateretur impubes, possessionem accipiat, alia causae cognitio illa, utrum differri debeat in tempus pubertatis cognitio an repraesentari. Hoc autem diligentissime praetori examinandum est, an expediat pupillo repraesentari cognitionem an potius differri in tempus pubertatis, et maxime inquirere hoc a cognatis matre tutoribusque pupilli debet. Finge esse testes quosdam, qui dilata controversia aut mutabunt consilium aut decedent aut propter temporis intervallum non eandem fidem habebunt: vel finge esse anum obstetricem vel ancillas, quae veritatem pro partu possunt insinuare, vel instrumenta satis idonea ad victoriam vel quaedam alia argumenta, ut magis damnum patiatur pupillus, quod differtur cognitio, quam compendium, quod non repraesentatur: finge pupillum satisdare non posse et admissos in possessionem, qui de hereditate controversiam faciunt, multa posse subtrahere novare moliri: aut stulti aut iniqui praetoris erit rem in tempus pubertatis differre cum summo eius incommodo, cui consultum velit. Divus etiam Hadrianus ita rescripsit: "Quod in tempus pubertatis res differri solet, pupillorum causa fit, ne de statu periclitentur, antequam se tueri possint. Ceterum si idoneos habeant, a quibus defendantur, et tam expeditam causam, ut ipsorum intersit mature de ea iudicari, et tutores eorum iudicio experiri volunt: non debet adversus pupillos observari, quod pro ipsis excogitatum est, et pendere status eorum, cum iam possit indubitatus esse".
Si mater impuberis subiecti partus rea postulata causam optinuerit, poterit adhuc superesse status quaestio, ut puta si dicatur aut non esse ex ipso defuncto conceptus aut ex ipso quidem, sed non ex matrimonio editus.
Si is, qui status controversiam filio faciebat et solum se filium dicebat, decesserit et mater ei heres extiterit, si quidem eandem controversiam impuberi mater faciat, qui se ex alia natum adfirmat, quam filius eius faciebat, scilicet ut neget eum filium, idcircoque ad se totam hereditatem ex persona filii sui defuncti pertinere debere: in tempus pubertatis differri Iulianus ait, quia nihil interest, suo an hereditario nomine controversiam faciat. Plane si mater concedat hunc quoque defuncti filium esse idcircoque partem dimidiam hereditatis solam sibi vindicet ex bonis paternis, non erit iudicium in tempus pubertatis differendum: non enim de paternis, sed de fraternis bonis impuberi fit controversia.
Ibidem Iulianus quaerit: si duo impuberes patiantur status controversiam et alter eorum pubuerit, exspectari alterius quoque pubertas debet, scilicet ut sic de utriusque statu agatur, ne aliquod praeiudicium fiat impuberi per puberis personam.
Parvi refert, utrum petitor sit impubes an possessor, qui status controversiam patitur: nam sive possideat sive petat, in tempus pubertatis differtur.
Si duo impuberes invicem faciant status controversiam, interest, utrum quisque se solum filium dicat an et se. Nam si se solum dicat filium, dicendum est debere controversiam ad utriusque pubertatem differri, sive petitor sive possessor sit. Si vero alter se solum, alter et se dicat, si quidem ille adoleverit qui se solum dicat, adhuc differtur controversia propter pueritiam eius qui et se dicit, sed de parte, non de toto: de parte enim utique nec litigatur. Quod si ille adoleverit qui et se dicit, ille impubes sit qui se solum dicit, non differtur controversia: nec enim patitur impubes status controversiam, sed facit, cum hic pubes et se dicat, illum non neget filium.
Si quis liber et heres esse iussus status controversiam impuberi faciat, qui filius esse et testamentum patris rupisse dicitur, Iulianus ait utraque iudicia et hereditatis et libertatis in tempus pubertatis differenda: neutrum enim eorum ita explicari potest, ut non condicioni eius, qui se filium esse contendat, praeiudicetur. Ceterae quoque libertatis quaestiones ex testamento pendentes in tempus pubertatis differuntur.
Cum extaret impubes, qui se filium defuncti diceret, debitoresque negent eum filium esse defuncti et intestati hereditatem ad adgnatum, qui forte trans mare aberit, pertinere: necessarium erit puero Carbonianum edictum. Sed et absenti erit prospiciendum, ut cautio praestetur.
Missum autem ex Carboniano in possessionem student praetores possessorem constituere. Quod si coeperit aut hereditatem petere quasi bonorum possessor Carbonianus aut singulas res, rectissime Iulianus libro vicensimo quarto digestorum scribit exceptione eum summovendum: contentus enim esse debet hac praerogativa, quod possessorem eum praetor tantisper constituit. Si igitur vult hereditatem aut singulas res petere, petat, inquit, directa actione quasi heres, ut ea petitione iudicari possit, an quasi ex liberis heres sit, ne praesumptio Carbonianae bonorum possessionis iniuriam adversariis afferat: quae sententia habet rationem et aequitatem.
Haec autem possessio intra annum datur, sicuti ordinariae quoque, quae liberis dantur, intra annum dantur.
4
Iulianus libro 24 digestorum Ideo si ex prima parte edicti bonorum possessionem non petierit, alias poterit ex sequenti parte edicti ad exemplum Carboniani accipere bonorum possessionem, alias non poterit. Nam si confestim post patris mortem controversia ei facta fuerit, an inter liberos bonorum possessionem accipere possit, simul ad utriusque edicti causam annus cessisse videbitur: si vero interposito tempore scierit controversiam sibi moveri, poterit etiam finito tempore, intra quod ex prima parte bonorum possessionem acceperat, ex sequenti bonorum possessionem petere, quam cum acceperit, perpetuo possessoriis actionibus utetur: sed si post pubertatem contra eum iudicatum fuerit, denegabuntur ei actiones.
5
Ulpianus libro 41 ad edictum Sed si is, qui controversiam impuberi facit, ex liberis sit, eveniet, ut, sive caveat hic, cui status fit controversia, sive non caveat, attamen simul sit in possessionem.
Si impubes non defendatur idcircoque missus sit in possessionem etiam adversarius eius, actiones hereditarias quis exercebit? Et ait Iulianus libro vicensimo quarto digestorum curatorem constitui debere, qui omnia curet actiones exerceat. Denique scribit etiam eum, qui cum impubere missus est in possessionem, actiones posse adversus curatorem intendere nec esse prohibendum: nullum enim per hoc praeiudicium hereditati fieri: nam et adversus ipsum pupillum, si satis dedisset, recte experiretur.
Quotiens impubes satis non dat, mittitur in possessionem adversarius eius, sive satis det sive non det. Si velit adversarius committi sibi administrationem, satis dare debet pupillo: ceterum si satis non det, debet curator constitui, per quem bona administrentur. Adversarius autem si satis dederit, res, quae tempore periturae aut deteriores futurae sint, distrahere debet: item a debitoribus, qui tempore liberabuntur, exigere debet: cetera cum pupillo possidebit.
An autem vescendi causa deminuere possit is qui ex Carboniano missus est, videamus. Et si quidem satis impubes dedit, sive decrevit praeses sive non, deminuet vescendi causa et hoc minus restituet hereditatis petitori. Quod si satis dare non potuit et aliter alere se videtur non posse, deminuendi causa usque ad id, quod alimentis eius necessarium est, mittendus est. Nec mirum debet videri hereditatem propter alimenta minui eius, quem fortasse iudicabitur filium non esse, cum omnium edictis venter in possessionem mittatur et alimenta mulieri praestentur propter eum, qui potest non nasci, maiorque cura debeat adhiberi, ne fame pereat filius, quam ne minor hereditas ad petitorem perveniat, si apparuit filium non esse.
Maxime autem puto, si missus fuerit in possessionem adversarius, desiderandum a praetore, ne instrumenta in possessionem suam redigat: ceterum decipietur pupillus, dum vel instruitur adversarius eius vel etiam intercipere ea potest.
Cum autem in satisdatione et pupillus et adversarius eius cessant, curator constituendus est, qui bona administret et quandoque ei qui iudicio vicerit restituat. Quid tamen, si tutores pupilli velint administrare? Non erunt audiendi, nisi satis dederint nomine pupilli aut curatores quoque idem ipsi sint constituti.
6
Paulus libro 41 ad edictum De bonis matris an decretum interponendum sit, quaeritur. Et decretum quidem non est interponendum, dilatio autem longissima danda est, quae in tempus pubertatis extrahet negotium.
Plane si simul de paternis et de maternis bonis controversia sit vel etiam de fratris, et has controversias in tempus pubertatis differendas esse Iulianus respondit.
Huic autem edicto locus est etiam si ab intestato ad bonorum possessionem veniant liberi, tametsi ex inferioribus partibus petant, qua legitimi vocantur, quoniam sui sunt, vel ex illa, qua cognatis datur.
Ita demum autem huic edicto locus est, si status et hereditatis controversia sit: nam si tantum status (quod puta servus dicatur esse) nec ulla bonorum controversia sit, hoc casu liberale iudicium statim explicandum erit.
Qui pupillo controversiam facit si simul cum eo in possessionem missus est, ali ex bonis defuncti non debebit nec quicquam de bonis deminuere: haec enim possessio pro satisdatione cedit.
Non solum alimenta pupillo praestari debent, sed et in studia et in ceteras necessarias impensas debet impendi pro modo facultatium.
Post pubertatem quaeritur, an actoris partes sustinere debeat qui ex Carboniano missus est in possessionem. Et responsum est rei partes eum sustinere debere, maxime si cavit. Sed et si non caverat, si nunc paratus sit cavere, quasi possessor conveniendus est: quod si nunc non caveat, possessio transfertur adversario satis offerente: perinde atque si nunc primum ab eo peteretur hereditas.
7
Iulianus libro 24 digestorum Si impubes negetur iure adoptatus et ideo paternae hereditatis ei controversia fiat, non erit iniquum simile carboniano decretum interponi.
Item si impubes in adoptionem datus esse dicatur et ideo negetur naturalis patris hereditas ad eum pertinere, quia et hoc casu quaeritur, an iure filii hereditatem optinere possit, locus erit Carboniano edicto.
Cum vero proponitur exheredatus esse, non est necessarium controversiam in tempus pubertatis differri, quia non de ipsius filii, sed de testamenti iure quaeritur.
Si mater eius, cui et de libertate et de hereditate paterna controversia fit, in quaestionem libertatis vocatur, iudicium de matre non semper in tempus pubertatis differendum erit: nam et ipsi, qui subiectus esse dicitur, ex causa repraesentari solet.
Quotiens Carbonianum decretum interponitur, eodem loco rem haberi oportet, quo esset, si nulla controversia fieret ei, qui bonorum possessionem acceperit.
Cum autem ex duobus fratribus ex hoc decreto missis alter pro parte sua paternam hereditatem non defendit, compellitur alter totam defendere aut universa creditoribus cedere.
Interdum etiam exheredatus filius ex Carboniano decreto bonorum possessionem accipiet, si non contra tabulas petit bonorum possessionem, sed ab intestato unde liberi (quia neget tabulas testamenti patris tales esse, ut secundum eas bonorum possessio dari possit) et dicatur non esse filius.
Si pupillus liberti paterni bonorum possessionem petet, negaretur autem filius patroni esse, quia de paternis bonis nulla controversia ei fieret, differendum hoc iudicium non est. Si vero post interpositum Carbonianum decretum haec quoque controversia moveretur, hoc iudicium in id tempus differri debet.
Quaesitum est, an simul et pupillus ex Carboniano et scripti heredes secundum tabulas bonorum possessionem haberent. Respondi, si filius non esset aut non accepisset contra tabulas vel ab intestato bonorum possessionem, simul et ipsum ex Carboniano et scriptos heredes secundum tabulas habituros bonorum possessionem.
8
Africanus libro quatro quaestionum Decessit, quem ego filium meum et in mea potestate esse dico: existit impubes, qui eum patrem familias et ad se hereditatem pertinere dicat: decretum necessarium esse respondit.
Item emancipatus decessit intestato superstite filio impubere, qui se ei suum esse dicit: ego contendo ante emancipationem conceptum atque ideo in mea potestate esse et bona emancipati ad me pertinere. Et quidem hunc filium esse constat: sed hactenus de statu eius quaeritur, quod in potestate patris fuerit nec ne: sententia tamen edicti procul dubio ex Carboniano admittitur.
9
Neratius libro sexto membranarum Quod Labeo scribit, quotiens suppositus esse dicitur pupillus, cum quo de patris eius hereditate controversia est, curare praetorem debere, ut is in possessione sit: de eo puto eum velle intellegi, qui post mortem patris familiae, qui se sine liberis decedere credidit, filius eius esse dici coepit: nam eius, qui adgnitus est ab eo, de cuius bonis quaeritur, iustior in ea re causa est quam postumi.
10
Marcellus libro septimo digestorum Cum mulier deferente herede iuraverit se praegnatem esse, bonorum possessio ex edicto Carboniano dari debet, vel denegari, si illa heredi detulit iusiurandum, cum causa cognita detur possessio, ne aut heredi bonorum possessio data faciat praeiudicium aut denegata ius ordinarium eripiat pupillo.
11
Papinianus libro 13 quaestionum Cum sine beneficio praetoris qui patitur controversiam filius heres esse potest, forte quia scriptus est, edicto Carboniano locus non est: ac similiter cum certum est, quamvis filius sit, eum tamen heredem non fore, veluti si titio herede instituto postumus aut impubes exheredatus negetur filius. Nec ad rem pertinet, quod interest illius in quibusdam filium esse, veluti propter fratris ex alia matre nati bona vel iura libertorum et sepulchrorum: istos enim casus ad Carbonianum constat non pertinere.
12
Papinianus libro 14 quaestionum Scriptus heres, contra quem filius impubes, qui subiectus dicitur, ex edicto primo bonorum possessionem petit, exemplo legitimi secundum tabulas interim accipere non potest. Quod si medio tempore scriptus vel ille, qui intestati possessionem habere potuerit, moriantur, heredibus eorum succurrendum erit: quid enim, si non potuerunt adire hereditatem iure cessante vel ob litem in dubio constituti?
13
Paulus libro 11 responsorum Titia post mortem mariti sui postumam enixa est: eidem titiae crimen adulterii Sempronius apud praesidem provinciae obiecit: quaero, an in tempus pubertatis quaestio adulterii differri debeat, ne praeiudicium postumae fiat. Paulus respondit, si ei pupillae, de qua quaeritur, bonorum paternorum quaestio non moveatur, sine causa tutores desiderare adulterii quoque quaestionem in tempus pubertatis pupillae differri.