Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Digest

Liber 1

Titulus 1 : De iustitia et iure

Titulus 2 : De origine iuris et omnium magistratuum et successione prudentium

Titulus 3 : De legibus senatusque consultis et longa consuetudine

Titulus 4 : De constitutionibus principum

Titulus 5 : De statu hominum

Titulus 6 : De his qui sui vel alieni iuris sunt

Titulus 7 : De adoptionibus et emancipationibus et aliis modis quibus potestas solvitur

Titulus 8 : De divisione rerum et qualitate

Titulus 9 : De senatoribus

Titulus 10 : De officio consulis

Titulus 11 : De officio praefecti praetorio

Titulus 12 : De officio praefecti urbi

Titulus 13 : De officio quaestoris

Titulus 14 : De officio praetorum

Titulus 15 : De officio praefecti vigilum

Titulus 16 : De officio proconsulis et legati

Titulus 17 : De officio praefecti Augustalis

Titulus 18 : De officio praesidis

Titulus 19 : De officio procuratoris Caesaris vel rationalis

Titulus 20 : De officio iuridici

Titulus 21 : De officio eius, cui mandata est iurisdictio

Titulus 22 : De officio adsessorum

Liber 2

Titulus 1 : De iurisdictione.

Titulus 2 : Quod quisque iuris in alterum statuerit, ut ipse eodem iure utatur.

Titulus 3 : Si quis ius dicenti non obtemperaverit.

Titulus 4 : De in ius vocando.

Titulus 5 : Si quis in ius vocatus non ierit sive quis eum vocaverit, quem ex edicto non debuerit.

Titulus 6 : In ius vocati ut eant aut satis vel cautum dent.

Titulus 7 : Ne quis eum qui in ius vocabitur vi eximat.

Titulus 8 : Qui satisdare cogantur vel iurato promittant vel suae promissioni committantur.

Titulus 9 : Si ex noxali causa agatur, quemadmodum caveatur.

Titulus 10 : De eo per quem factum erit quominus quis in iudicio sistat.

Titulus 11 : Si quis cautionibus in iudicio sistendi causa factis non obtemperaverit.

Titulus 12 : De feriis et dilationibus et diversis temporibus.

Titulus 13 : De edendo.

Titulus 14 : De pactis.

Titulus 15 : De transactionibus.

Liber 3

Titulus 1 : De postulando.

Titulus 2 : De his qui notantur infamia.

Titulus 3 : De procuratoribus et defensoribus.

Titulus 4 : Quod cuiuscumque universitatis nomine vel contra eam agatur.

Titulus 5 : De negotiis gestis.

Titulus 6 : De calumniatoribus.

Liber 4

Titulus 1 : De in integrum restitutionibus.

Titulus 2 : Quod metus causa gestum erit.

Titulus 3 : De dolo malo.

Titulus 4 : De minoribus viginti quinque annis.

Titulus 5 : De capite minutis.

Titulus 6 : Ex quibus causis maiores viginti quinque annis in integrum restituuntur.

Titulus 7 : De alienatione iudicii mutandi causa facta.

Titulus 8 : De receptis: qui arbitrium receperint ut sententiam dicant.

Titulus 9 : Nautae caupones stabularii ut recepta restituant.

Liber 5

Titulus 1 : De iudiciis: ubi quisque agere vel conveniri debeat.

Titulus 2 : De inofficioso testamento.

Titulus 3 : De hereditatis petitione.

Titulus 4 : Si pars hereditatis petatur.

Titulus 5 : De possessoria hereditatis petitione.

Titulus 6 : De fideicommissaria hereditatis petitione.

Liber 6

Titulus 1 : De rei vindicatione.

Titulus 2 : De publiciana in rem actione.

Titulus 3 : Si ager vectigalis, id est emphyteuticarius, petatur.

Liber 7

Titulus 1 : De usu fructu et quemadmodum quis utatur fruatur.

Titulus 2 : De usu fructu adcrescendo.

Titulus 3 : Quando dies usus fructus legati cedat.

Titulus 4 : Quibus modis usus fructus vel usus amittitur.

Titulus 5 : De usu fructu earum rerum, quae usu consumuntur vel minuuntur.

Titulus 6 : Si usus fructus petetur vel ad alium pertinere negetur.

Titulus 7 : De operis servorum

Titulus 8 : De usu et habitatione.

Titulus 9 : Usufructuarius quemadmodum caveat.

Liber 8

Titulus 1 : De servitutibus.

Titulus 2 : De servitutibus praediorum urbanorum.

Titulus 3 : De servitutibus praediorum rusticorum.

Titulus 4 : Communia praediorum tam urbanorum quam rusticorum.

Titulus 5 : Si servitus vindicetur vel ad alium pertinere negetur.

Titulus 6 : Quemadmodum servitutes amittuntur.

Liber 9

Titulus 1 : Si quadrupes pauperiem fecisse dicatur.

Titulus 2 : Ad legem Aquiliam.

Titulus 3 : De his, qui effuderint vel deiecerint.

Titulus 4 : De noxalibus actionibus.

Liber 10

Titulus 1 : Finium regundorum.

Titulus 2 : Familiae erciscundae.

Titulus 3 : Communi dividundo.

Titulus 4 : Ad exhibendum.

Liber 11

Titulus 1 : De interrogationibus in iure faciendis et interrogatoriis actionibus.

Titulus 2 : De quibus rebus ad eundem iudicem eatur.

Titulus 3 : De servo corrupto.

Titulus 4 : De fugitivis.

Titulus 5 : De aleatoribus.

Titulus 6 : Si mensor falsum modum dixerit.

Titulus 7 : De religiosis et sumptibus funerum et ut funus ducere liceat.

Titulus 8 : De mortuo inferendo et sepulchro aedificando.

Liber 12

Titulus 1 : De rebus creditis si certum petetur et de condictione.

Titulus 2 : De iureiurando sive voluntario sive necessario sive iudiciali.

Titulus 3 : De in litem iurando.

Titulus 4 : De condictione causa data causa non secuta.

Titulus 5 : De condictione ob turpem vel iniustam causam.

Titulus 6 : De condictione indebiti.

Titulus 7 : De condictione sine causa.

Liber 13

Titulus 1 : De condictione furtiva.

Titulus 2 : De condictione ex lege.

Titulus 3 : De condictione triticiaria.

Titulus 4 : De eo quod certo loco dari oportet.

Titulus 5 : De pecunia constituta.

Titulus 6 : Commodati vel contra.

Titulus 7 : De pigneraticia actione vel contra.

Liber 14

Titulus 1 : De exercitoria actione.

Titulus 2 : De lege Rodia [Rhodia] de iactu.

Titulus 3 : De institoria actione.

Titulus 4 : De tributoria actione.

Titulus 5 : Quod cum eo, qui in aliena potestate est, negotium gestum esse dicetur.

Titulus 6 : De senatus consulto Macedoniano.

Liber 15

Titulus 1 : De peculio.

Titulus 2 : Quando de peculio actio annalis est.

Titulus 3 : De in rem verso.

Titulus 4 : Quod iussu.

Liber 16

Titulus 1 : Ad senatus consultum Velleianum.

Titulus 2 : De compensationibus.

Titulus 3 : Depositi vel contra.

Liber 17

Titulus 1 : Mandati vel contra.

Titulus 2 : Pro socio.

Liber 18

Titulus 1 : De contrahenda emptione et de pactis inter emptorem et venditorem compositis (..)

Titulus 2 : De in diem addictione.

Titulus 3 : De lege commissoria.

Titulus 4 : De hereditate vel actione vendita.

Titulus 5 : De rescindenda venditione et quando licet ab emptione discedere.

Titulus 6 : De periculo et commodo rei venditae.

Titulus 7 : De servis exportandis: vel si ita mancipium venierit ut manumittatur vel contra.

Liber 19

Titulus 1 : De actionibus empti venditi.

Titulus 2 : Locati conducti.

Titulus 3 : De aestimatoria.

Titulus 4 : De rerum permutatione.

Titulus 5 : De praescriptis verbis et in factum actionibus.

Liber 20

Titulus 1 : De pignoribus et hypothecis et qualiter ea contrahantur et de pactis eorum.

Titulus 2 : In quibus causis pignus vel hypotheca tacite contrahitur.

Titulus 3 : Quae res pignori vel hypothecae datae olbigari non possunt.

Titulus 4 : Qui potiores in pignore vel hypotheca habeantur et de his qui in priorum creditorum locum (..)

Titulus 5 : De distractione pignorum et hypothecarum.

Titulus 6 : Quibus modis pignus vel hypotheca solvitur.

Liber 21

Titulus 1 : De aedilicio edicto et redhibitione et quanti minoris.

Titulus 2 : De evictionibus et duplae stipulatione.

Titulus 3 : De exceptione rei venditae et traditae.

Liber 22

Titulus 1 : De usuris et fructibus et causis et omnibus accessionibus et mora.

Titulus 2 : De nautico faenore.

Titulus 3 : De probationibus et praesumptionibus.

Titulus 4 : De fide instrumentorum et amissione eorum.

Titulus 5 : De testibus.

Titulus 6 : De iuris et facti ignorantia.

Liber 23

Titulus 1 : De sponsalibus.

Titulus 2 : De ritu nuptiarum.

Titulus 3 : De iure dotium.

Titulus 4 : De pactis dotalibus.

Titulus 5 : De fundo dotali.

Liber 24

Titulus 1 : De donationibus inter virum et uxorem.

Titulus 2 : De divortiis et repudiis.

Titulus 3 : Soluto matrimonio dos quemadmodum petatur.

Liber 25

Titulus 1 : De impensis in res dotales factis.

Titulus 2 : De actione rerum amotarum.

Titulus 3 : De agnoscendis et alendis liberis vel parentibus vel patronis vel libertis.

Titulus 4 : De inspiciendo ventre custodiendoque partu.

Titulus 5 : Si ventris nomine muliere in possessionem missa (..)

Titulus 6 : Si mulier ventris nomine in possessione calumniae causa esse dicetur.

Titulus 7 : De concubinis.

Liber 26

Titulus 1 : De tutelis.

Titulus 2 : De testamentaria tutela.

Titulus 3 : De confirmando tutore vel curatore.

Titulus 4 : De legitimis tutoribus.

Titulus 5 : De tutoribus et curatoribus datis ab his qui ius dandi habent (..)

Titulus 6 : Qui petant tutores vel curatores et ubi petantur.

Titulus 7 : De administratione et periculo tutorum et curatorum qui gesserint vel non (..)

Titulus 8 : De auctoritate et consensu tutorum et curatorum.

Titulus 9 : Quando ex facto tutoris vel curatoris minores agere vel conveniri possunt.

Titulus 10 : De suspectis tutoribus et curatoribus.

Liber 27

Titulus 1 : De excusationibus.

Titulus 2 : Ubi pupillus educari vel morari debeat et de alimentis ei praestandis.

Titulus 3 : De tutelae et rationibus distrahendis et utili curationis causa actione.

Titulus 4 : De contraria tutelae et utili actione.

Titulus 5 : De eo qui pro tutore prove curatore negotia gessit.

Titulus 6 : Quod falso tutore auctore gestum esse dicatur.

Titulus 7 : De fideiussoribus et nominatoribus et heredibus tutorum et curatorum.

Titulus 8 : De magistratibus conveniendis.

Titulus 9 : De rebus eorum, qui sub tutela vel cura sunt, sine decreto non alienandis vel supponendis.

Titulus 10 : De curatoribus furioso et aliis extra minores dandis.

Liber 28

Titulus 1 : Qui testamenta facere possunt et quemadmodum tesamenta fiant.

Titulus 2 : De liberis et postumis heredibus instituendis vel exheredandis.

Titulus 3 : De iniusto rupto irrito facto testamento.

Titulus 4 : De his quae in testamento delentur inducuntur vel inscribuntur.

Titulus 5 : De heredibus instituendis.

Titulus 6 : De vulgari et pupillari substitutione.

Titulus 7 : De condicionibus institutionum.

Titulus 8 : De iure deliberandi.

Liber 29

Titulus 1 : De testamento militis.

Titulus 2 : De adquirenda vel omittenda hereditate.

Titulus 3 : Testamenta quemadmodum aperiuntur inspiciantur et describantur.

Titulus 4 : Si quis omissa causa testamenti ab intestato vel alio modo possideat hereditatem.

Titulus 5 : De senatus consulto Silaniano et Claudiano: quorum testamenta ne aperiantur.

Titulus 6 : Si quis aliquem testari prohibuerit vel coegerit.

Titulus 7 : De iure codicillorum.

Liber 30

Titulus 1 : De legatis et fideicommissis.

Liber 31

Titulus 1 : De legatis et fideicommissis.

Liber 32

Titulus 1 : De legatis et fideicommissis.

Liber 33

Titulus 1 : De annuis legatis et fideicommissis.

Titulus 2 : De usu et de usu fructu et reditu et habitatione et operis per legatum (..)

Titulus 3 : De servitute legata.

Titulus 4 : De dote praelegata.

Titulus 5 : De optione vel electione legata.

Titulus 6 : De tritico vino vel oleo legato.

Titulus 7 : De instructo vel instrumento legato.

Titulus 8 : De peculio legato.

Titulus 9 : De penu legata

Titulus 10 : De suppellectile legata.

Liber 34

Titulus 1 : De alimentis vel cibariis legatis.

Titulus 2 : De auro argento mundo ornamentis unguentis veste vel vestimentis et statuis legatis.

Titulus 3 : De liberatione legata.

Titulus 4 : De adimendis vel transferendis legatis vel fideicommissis.

Titulus 5 : De rebus dubiis.

Titulus 6 : De his quae poenae causa relinquuntur.

Titulus 7 : De regula Catoniana.

Titulus 8 : De his quae pro non scriptis habentur.

Titulus 9 : De his quae ut indignis auferuntur.

Liber 35

Titulus 1 : De condicionibus et demonstrationibus et causis et modis eorum (...)

Titulus 2 : Ad legem Falcidiam.

Titulus 3 : Si cui plus, quam per legem Falcidiam licuerit, legatum esse dicetur.

Liber 36

Titulus 1 : Ad senatus consultum Trebellianum.

Titulus 2 : Quando dies legatorum vel fideicommissorum cedat.

Titulus 3 : Ut legatorum seu fideicommissorum servandorum causa caveatur.

Titulus 4 : Ut in possessionem legatorum vel fideicommissorum servandorum causa esse liceat.

Liber 37

Titulus 1 : De bonorum possessionibus.

Titulus 2 : Si tabulae testamenti extabunt.

Titulus 3 : De bonorum possessione furioso infanti muto surdo caeco competente.

Titulus 4 : De bonorum possessione contra tabulas.

Titulus 5 : De legatis praestandis contra tabulas bonorum possessione petita.

Titulus 6 : De collatione bonorum.

Titulus 7 : De dotis collatione.

Titulus 8 : De coniungendis cum emancipato liberis eius.

Titulus 9 : De ventre in possessionem mittendo et curatore eius.

Titulus 10 : De Carboniano edicto.

Titulus 11 : De bonorum possessione secundum tabulas.

Titulus 12 : Si a parente quis manumissus sit.

Titulus 13 : De bonorum possessione ex testamento militis.

Titulus 14 : De iure patronatus.

Titulus 15 : De obsequiis parentibus et patronis praestandis.

Liber 38

Titulus 1 : De operis libertorum.

Titulus 2 : De bonis libertorum.

Titulus 3 : De libertis universitatium.

Titulus 4 : De adsignandis libertis.

Titulus 5 : Si quid in fraudem patroni factum sit.

Titulus 6 : Si tabulae testamenti nullae extabunt, unde liberi.

Titulus 7 : Unde legitimi.

Titulus 8 : Unde cognati.

Titulus 9 : De successorio edicto.

Titulus 10 : De gradibus et adfinibus et nominibus eorum.

Titulus 11 : Unde vir et uxor.

Titulus 12 : De veteranorum et militum successione.

Titulus 13 : Quibus non competit bonorum possessio.

Titulus 14 : Ut ex legibus senatusve consultis bonorum possessio detur.

Titulus 15 : Quis ordo in possessionibus servetur.

Titulus 16 : De suis et legitimis heredibus.

Titulus 17 : Ad senatus consultum Tertullianum et Orphitianum.

Liber 39

Titulus 1 : De operis novi nuntiatione.

Titulus 2 : De damno infecto et de suggrundis et proiectionibus.

Titulus 3 : De aqua et aquae pluviae arcendae.

Titulus 4 : De publicanis et vectigalibus et commissis.

Titulus 5 : De donationibus.

Titulus 6 : De mortis causa donationibus et capionibus.

Liber 40

Titulus 1 : De manumissionibus.

Titulus 2 : De manumissis vindicta.

Titulus 3 : De manumissionibus quae servis ad universitatem pertinentibus imponuntur.

Titulus 4 : De manumissis testamento.

Titulus 5 : De fideicommissariis libertatibus.

Titulus 6 : De ademptione libertatis.

Titulus 7 : De statuliberis.

Titulus 8 : Qui sine manumissione ad libertatem perveniunt.

Titulus 9 : Qui et a quibus manumissi liberi non fiunt et ad legem Aeliam Sentiam.

Titulus 10 : De iure aureorum anulorum.

Titulus 11 : De natalibus restituendis.

Titulus 12 : De liberali causa.

Titulus 13 : Quibus ad libertatem proclamare non licet.

Titulus 14 : Si ingenuus esse dicetur.

Titulus 15 : Ne de statu defunctorum post quinquennium quaeratur.

Titulus 16 : De collusione detegenda.

Liber 41

Titulus 1 : De adquirendo rerum dominio.

Titulus 2 : De adquirenda vel amittenda possessione.

Titulus 3 : De usurpationibus et usucapionibus.

Titulus 4 : Pro emptore.

Titulus 5 : Pro herede vel pro possessore.

Titulus 6 : Pro donato.

Titulus 7 : Pro derelicto.

Titulus 8 : Pro legato.

Titulus 9 : Pro dote.

Titulus 10 : Pro suo.

Liber 42

Titulus 1 : De re iudicata et de effectu sententiarum et de interlocutionibus.

Titulus 2 : De confessis.

Titulus 3 : De cessione bonorum.

Titulus 4 : Quibus ex causis in possessionem eatur.

Titulus 5 : De rebus auctoritate iudicis possidendis seu vendundis.

Titulus 6 : De separationibus.

Titulus 7 : De curatore bonis dando.

Titulus 8 : Quae in fraudem creditorum facta sunt ut restituantur.

Liber 43

Titulus 1 : De interdictis sive extraordinariis actionibus, quae pro his competunt.

Titulus 2 : Quorum bonorum.

Titulus 3 : Quod legatorum.

Titulus 4 : Ne vis fiat ei, qui in possessionem missus erit.

Titulus 5 : De tabulis exhibendis.

Titulus 6 : Ne quid in loco sacro fiat.

Titulus 7 : De locis et itineribus publicis.

Titulus 8 : Ne quid in loco publico vel itinere fiat.

Titulus 9 : De loco publico fruendo.

Titulus 10 : De via publica et si quid in ea factum esse dicatur.

Titulus 11 : De via publica et itinere publico reficiendo.

Titulus 12 : De fluminibus. Ne quid in flumine publico ripave eius fiat, quo peius navigetur.

Titulus 13 : Ne quid in flumine publico fiat, quo aliter aqua fluat, atque uti priore aestate fluxit.

Titulus 14 : Ut in flumine publico navigare liceat.

Titulus 15 : De ripa munienda.

Titulus 16 : De vi et de vi armata.

Titulus 17 : Uti possidetis.

Titulus 18 : De superficiebus.

Titulus 19 : De itinere actuque privato.

Titulus 20 : De aqua cottidiana et aestiva.

Titulus 21 : De rivis.

Titulus 22 : De fonte.

Titulus 23 : De cloacis.

Titulus 24 : Quod vi aut clam.

Titulus 25 : De remissionibus.

Titulus 26 : De precario.

Titulus 27 : De arboribus caedendis.

Titulus 28 : De glande legenda.

Titulus 29 : De homine libero exhibendo.

Titulus 30 : De liberis exhibendis, item ducendis.

Titulus 31 : Utrubi.

Titulus 32 : De migrando.

Titulus 33 : De Salviano interdicto.

Liber 44

Titulus 1 : De exceptionibus praescriptionibus et praeiudiciis.

Titulus 2 : De exceptione rei iudicatae.

Titulus 3 : De diversis temporalibus praescriptionibus et de accessionibus possessionum.

Titulus 4 : De doli mali et metus exceptione.

Titulus 5 : Quarum rerum actio non datur.

Titulus 6 : De litigiosis.

Titulus 7 : De obligationibus et actionibus.

Liber 45

Titulus 1 : De verborum obligationibus.

Titulus 2 : De duobus reis constituendis.

Titulus 3 : De stipulatione servorum.

Liber 46

Titulus 1 : De fideiussoribus et mandatoribus.

Titulus 2 : De novationibus et delegationibus.

Titulus 3 : De solutionibus et liberationibus.

Titulus 4 : De acceptilatione.

Titulus 5 : De stipulationibus praetoriis.

Titulus 6 : Rem pupilli vel adulescentis salvam fore.

Titulus 7 : Iudicatum solvi.

Titulus 8 : Ratam rem haberi et de ratihabitione.

Liber 47

Titulus 1 : De privatis delictis.

Titulus 2 : De furtis.

Titulus 3 : De tigno iuncto.

Titulus 4 : Si is, qui testamento liber esse iussus erit (..)

Titulus 5 : Furti adversus nautas caupones stabularios.

Titulus 6 : Si familia furtum fecisse dicetur.

Titulus 7 : Arborum furtim caesarum.

Titulus 8 : Vi bonorum raptorum et de turba.

Titulus 9 : De incendio ruina naufragio rate nave expugnata.

Titulus 10 : De iniuriis et famosis libellis.

Titulus 11 : De extraordinariis criminibus.

Titulus 12 : De sepulchro violato.

Titulus 13 : De concussione.

Titulus 14 : De abigeis.

Titulus 15 : De praevaricatione.

Titulus 16 : De receptatoribus.

Titulus 17 : De furibus balneariis.

Titulus 18 : De effractoribus et expilatoribus.

Titulus 19 : Expilatae hereditatis.

Titulus 20 : Stellionatus.

Titulus 21 : De termino moto.

Titulus 22 : De collegiis et corporibus.

Titulus 23 : De popularibus actionibus.

Liber 48

Titulus 1 : De publicis iudiciis.

Titulus 2 : De accusationibus et inscriptionibus.

Titulus 3 : De custodia et exhibitione reorum.

Titulus 4 : Ad legem Iuliam maiestatis.

Titulus 5 : Ad legem Iuliam de adulteriis coercendis.

Titulus 6 : Ad legem Iuliam de vi publica.

Titulus 7 : Ad legem Iuliam de vi privata.

Titulus 8 : Ad legem Corneliam de siccariis et veneficis.

Titulus 9 : De lege Pompeia de parricidiis.

Titulus 10 : De lege Cornelia de falsis et de senatus consulto liboniano.

Titulus 11 : De lege Iulia repetundarum.

Titulus 12 : De lege Iulia de annona.

Titulus 13 : Ad legem Iuliam peculatus et de sacrilegis et de residuis.

Titulus 14 : De lege Iulia ambitus.

Titulus 15 : De lege Fabia de plagiariis.

Titulus 16 : Ad senatus consultum Turpillianum et de abolitionibus criminum.

Titulus 17 : De requirendis vel absentibus damnandis.

Titulus 18 : De quaestionibus.

Titulus 19 : De poenis.

Titulus 20 : De bonis damnatorum.

Titulus 21 : De bonis eorum, qui ante sententiam vel mortem (..)

Titulus 22 : De interdictis et relegatis et deportatis.

Titulus 23 : De sententiam passis et restitutis.

Titulus 24 : De cadaveribus punitorum.

Liber 49

Titulus 1 : De appellationibus et relegationibus.

Titulus 2 : A quibus appellari non licet.

Titulus 3 : Quis a quo appelletur.

Titulus 4 : Quando appellandum sit et intra quae tempora.

Titulus 5 : De appellationibus recipiendis vel non.

Titulus 6 : De libellis dimissoriis, qui apostoli dicuntur.

Titulus 7 : Nihil innovari appellatione interposita.

Titulus 8 : Quae sententiae sine appellatione rescindantur.

Titulus 9 : An per alium causae appellationum reddi possunt.

Titulus 10 : Si tutor vel curator magistratusve creatus appellaverit.

Titulus 11 : Eum qui appellaverit in provincia defendi.

Titulus 12 : Apud eum, a quo appellatur, aliam causam agere compellendum.

Titulus 13 : Si pendente appellatione mors intervenerit.

Titulus 14 : De iure fisci.

Titulus 15 : De captivis et de postliminio et redemptis ab hostibus.

Titulus 16 : De re militari.

Titulus 17 : De castrensi peculio.

Titulus 18 : De veteranis.

Liber 50

Titulus 1 : Ad municipalem et de incolis.

Titulus 2 : De decurionibus et filiis eorum.

Titulus 3 : De albo scribendo.

Titulus 4 : De muneribus et honoribus.

Titulus 5 : De vacatione et excusatione munerum.

Titulus 6 : De iure immunitatis.

Titulus 7 : De legationibus.

Titulus 8 : De administratione rerum ad civitates pertinentium.

Titulus 9 : De decretis ab ordine faciendis.

Titulus 10 : De operibus publicis.

Titulus 11 : De nundinis.

Titulus 12 : De pollicitationibus.

Titulus 13 : De variis et extraordinariis cognitionibus et si iudex litem suam fecisse dicetur.

Titulus 14 : De proxeneticis.

Titulus 15 : De censibus.

Titulus 16 : De verborum significatione.

Titulus 17 : De diversis regulis iuris antiqui.

Prev

How to Cite

Next

3

De dolo malo.

1

1

Ulpianus libro 11 ad edictum Hoc edicto praetor adversus varios et dolosos, qui aliis offuerunt calliditate quadam, subvenit, ne vel illis malitia sua sit lucrosa vel istis simplicitas damnosa.

2

Verba autem edicti talia sunt: "Quae dolo malo facta esse dicentur, si de his rebus alia actio non erit et iusta causa esse videbitur, iudicium dabo."

3

Dolum malum servius quidem ita definiit machinationem quandam alterius decipiendi causa, cum aliud simulatur et aliud agitur. Labeo autem posse et sine simulatione id agi, ut quis circumveniatur: posse et sine dolo malo aliud agi, aliud simulari, sicuti faciunt, qui per eiusmodi dissimulationem deserviant et tuentur vel sua vel aliena: itaque ipse sic definiit dolum malum esse omnem calliditatem fallaciam machinationem ad circumveniendum fallendum decipiendum alterum adhibitam. Labeonis definitio vera est.

4

Non fuit autem contentus praetor dolum dicere, sed adiecit malum, quoniam veteres dolum etiam bonum dicebant et pro sollertia hoc nomen accipiebant, maxime si adversus hostem latronemve quis machinetur.

5

Ait praetor: "Si de his rebus alia actio non erit." Merito praetor ita demum hanc actionem pollicetur, si alia non sit, quoniam famosa actio non temere debuit a praetore decerni, si sit civilis vel honoraria, qua possit experiri: usque adeo, ut et Pedius libro octavo scribit, etiam si interdictum sit quo quis experiri, vel exceptio qua se tueri possit, cessare hoc edictum. Idem et Pomponius libro vicensimo octavo: et adicit, et si stipulatione Tutus sit quis, eum actionem de dolo habere non posse, ut puta si de dolo stipulatum sit.

6

Idem Pomponius ait et si actionem in nos dari non oporteat, veluti si stipulatio tam turpis dolo malo facta sit, ut nemo daturus sit ex ea actionem, non debere laborare, ut habeam de dolo malo actionem, cum nemo sit adversus me daturus actionem.

7

Idem Pomponius refert Labeonem existimare, etiam si quis in integrum restitui possit, non debere ei hanc actionem competere: et si alia actio tempore finita sit, hanc competere non debere, sibi imputaturo eo qui agere supersedit: nisi in hoc quoque dolus malus admissus sit ut tempus exiret.

8

Si quis cum actionem civilem haberet vel honorariam, in stipulatum deductam acceptilatione vel alio modo sustulerit, de dolo experiri non poterit, quoniam habuit aliam actionem: nisi in amittenda actione dolum malum passus est.

9

Non solum autem si adversus eum sit alia actio, adversus quem de dolo quaeritur,

2

10

Paulus libro 11 ad edictum Vel ab eo res servari poterit,

3

11

Ulpianus libro 11 ad edictum Non habet hoc edictum locum, verum etiam si adversus alium.

4

12

Paulus libro 11 ad edictum Sit actio vel si ab alio res mihi servari potest.

5

13

Ulpianus libro 11 ad edictum Ideoque si quis pupillus a Titio, tutore auctore colludente, circumscriptus sit, non debere eum de dolo actionem adversus titium habere, cum habeat tutelae actionem, per quam consequatur quod sua intersit. Plane si tutor solvendo non sit, dicendum erit de dolo actionem dari ei.

6

14

Gaius libro quarto ad edictum provinciale Nam is nullam videtur actionem habere, cui propter inopiam adversarii inanis actio est.

7

15

Ulpianus libro 11 ad edictum Et eleganter Pomponius haec verba "si alia actio non sit" sic excipit, quasi res alio modo ei ad quem ea res pertinet salva esse non poterit. Nec videtur huic sententiae adversari, quod Iulianus libro quarto scribit, si minor annis viginti quinque consilio servi circumscriptus eum vendidit cum peculio emptorque eum manumisit, dandam in manumissum de dolo actionem ( hoc enim sic accipimus carere dolo emptorem, ut ex empto teneri non possit) aut nullam esse venditionem, si in hoc ipso ut venderet circumscriptus est. Et quod minor proponitur, non inducit in integrum restitutionem: nam adversus manumissum nulla in integrum restitutio potest locum habere.

16

Secundum quae et si poenali actione indemnitati eius consuli possit, dicendum erit cessare de dolo actionem.

17

Pomponius autem, etiam si popularis actio sit, cessare de dolo ait actionem.

18

Non solum autem si alia actio non sit, sed et si dubitetur an alia sit, putat Labeo de dolo dandam actionem et adfert talem speciem. Qui servum mihi debebat vel ex venditione vel ex stipulatu, venenum ei dedit et sic eum tradidit: vel fundum, et dum tradit, imposuit ei servitutem vel aedificia diruit, arbores excidit vel extirpavit: ait Labeo, sive cavit de dolo sive non, dandam in eum de dolo actionem, quoniam si cavit, dubium est, an competat ex stipulatu actio. Sed est verius, si quidem de dolo cautum est, cessare actionem de dolo, quoniam est ex stipulatu actio: si non est cautum, in ex empto quidem actione cessat de dolo actio, quoniam est ex empto, in ex stipulatu de dolo actio necessaria est.

19

Si servum usurarium proprietarius occidit, legis Aquiliae actioni et ad exhibendum accedit, si possidens proprietarius occidit, ideoque cessat de dolo actio.

20

Item si servum legatum heres ante aditam hereditatem occiderit, quoniam priusquam factus sit legatarii, interemptus est, cessat legis Aquiliae actio: de dolo autem actio, quocumque tempore eum occiderit, cessat, quia ex testamento actio competit.

21

Si quadrupes tua dolo alterius damnum mihi dederit, quaeritur, an de dolo habeam adversus eum actionem. Et placuit mihi, quod Labeo scribit, si dominus quadrupedis non sit solvendo, dari debere de dolo, quamvis, si noxae deditio sit secuta, non puto dandam nec in id quod excedit.

22

Idem Labeo quaerit, si compeditum servum meum ut fugeret solveris, an de dolo actio danda sit? Et ait Quintus apud eum notans: si non misericordia ductus fecisti, furti teneris: si misericordia, in factum actionem dari debere.

23

Servus pactionis pro libertate reum domino dedit ea condicione, ut post libertatem transferatur in eum obligatio: manumissus non patitur in se obligationem transferri. Pomponius scribit locum habere de dolo actionem. Sed si per patronum stabit, quo minus obligatio transferatur, dicendum ait patronum exceptione a reo summovendum. Ego moveor: quemadmodum de dolo actio dabitur, cum sit alia actio? Nisi forte quis dicat, quoniam exceptione patronus summoveri potest, si agat cum reo, debere dici, quasi nulla actio sit quae exceptione repellitur, de dolo decernendam: atquin patronus tunc summovetur, si nolit expromissorem ipsum manumissum accipere. Expromissori plane adversus manumissum dari debebit de dolo: aut si non sit solvendo expromissor, domino dabitur.

24

Si dolo malo procurator passus sit vincere adversarium meum, ut absolveretur, an de dolo mihi actio adversus eum qui vicit competat, potest quaeri. Et puto non competere, si paratus sit reus transferre iudicium sub exceptione hac "si collusum est": alioquin de dolo actio erit danda, scilicet si cum procuratore agi non possit, quia non esset solvendo.

25

Idem Pomponius refert Caecidianum praetorem non dedisse de dolo actionem adversus eum, qui adfirmaverat idoneum esse eum, cui mutua pecunia dabatur, quod verum est: nam nisi ex magna et evidenti calliditate non debet de dolo actio dari.

8

26

Gaius libro quarto ad edictum provinciale Quod si cum scires eum facultatibus labi, tui lucri gratia adfirmasti mihi idoneum esse, merito adversus te, cum mei decipiendi gratia alium falso laudasti, de dolo iudicium dandum est.

9

27

Ulpianus libro 11 ad edictum Si quis adfirmavit minimam esse hereditatem et ita eam ab herede emit, non est de dolo actio, cum ex vendito sufficiat.

28

Si autem mihi persuaseris, ut repudiem hereditatem, quasi minus solvendo sit, vel ut optem servum, quasi melior eo in familia non sit: dico de dolo dandam, si callide hoc feceris.

29

Item si tabulae testamenti, ne de inofficioso diceretur, diu suppressae sint, mox mortuo filio prolatae, heredes filii adversus eos qui suppresserunt et lege Cornelia et de dolo posse experiri.

30

Labeo libro trigensimo septimo posteriorum scribit, si oleum tuum quasi suum defendat titius, et tu hoc oleum deposueris apud seium, ut is hoc venderet et pretium servaret, donec inter vos deiudicetur cuius oleum esset, neque titius velit iudicium accipere: quoniam neque mandati neque sequestraria Seium convenire potes nondum impleta condicione depositionis, de dolo adversus titium agendum. Sed Pomponius libro vicensimo septimo posse cum sequestre praescriptis verbis actione agi, vel si is solvendo non sit, cum titio de dolo. Quae distinctio vera esse videtur.

31

Et si servum pigneratum noxae mihi dederis per iudicem et sis absolutus: de dolo teneris, si apparuerit esse eum pigneri datum.

32

. Haec de dolo actio noxalis erit: ideo Labeo quoque libro trigensimo praetoris peregrini scribit de dolo actionem servi nomine interdum de peculio, interdum noxalem dari. Nam si ea res est, in quam dolus commissus est, ex qua de peculio daretur actio, et nunc in peculio dandam: sin vero ea sit, ex qua noxalis, hoc quoque noxale futurum.

33

Merito causae cognitionem praetor inseruit: neque enim passim haec actio indulgenda est. Nam ecce in primis, si modica summa sit,

10

34

Paulus libro 11 ad edictum Id est usque ad duos aureos,

11

35

Ulpianus libro 11 ad edictum Non debet dari.

36

Et quibusdam personis non dabitur, ut puta liberis vel libertis adversus parentes patronosve, cum sit famosa. Sed nec humili adversus eum qui dignitate excellet debet dari: puta plebeio adversus consularem receptae auctoritatis, vel luxurioso atque prodigo aut alias vili adversus hominem vitae emendatioris. Et ita Labeo. Quid ergo est ? In horum persona dicendum est in factum verbis temperandam actionem dandam, ut bonae fidei mentio fiat,

12

37

Paulus libro 11 ad edictum Ne ex dolo suo lucrentur.

13

38

Ulpianus libro 11 ad edictum Heredibus tamen harum personarum, item adversus heredes de dolo actio erit danda.

39

Item in causae cognitione versari Labeo ait, ne in pupillum de dolo detur actio, nisi forte nomine hereditario conveniatur. Ego arbitror et ex suo dolo conveniendum, si proximus pubertati est, maxime si locupletior ex hoc factus est.

14

40

Paulus libro 11 ad edictum Quid enim, si impetraverit a procuratore petitoris, ut ab eo absolveretur, vel si de tutore mentitus pecuniam accepit, vel alia similia admisit, quae non magnam machinationem exigunt?

15

41

Ulpianus libro 11 ad edictum Sed et ex dolo tutoris, si factus est locupletior, puto in eum dandam actionem, sicut exceptio datur.

42

Sed an in municipes de dolo detur actio, dubitatur. Et puto ex suo quidem dolo non posse dari: quid enim municipes dolo facere possunt? Sed si quid ad eos pervenit ex dolo eorum, qui res eorum administrant, puto dandam. De dolo autem decurionum in ipsos decuriones dabitur de dolo actio.

43

Item si quid ex dolo procuratoris ad dominum pervenit, datur in dominum de dolo actio in quantum ad eum pervenit: nam procurator ex dolo suo procul dubio tenetur.

44

In hanc actione designari oportet, cuius dolo factum sit, quamvis in metu non sit necesse.

16

45

Paulus libro 11 ad edictum Item exigit praetor, ut comprehendatur, quid dolo malo factum sit: scire enim debet actor, in qua re circumscriptus sit, nec in tanto crimine vagari.

17

46

Ulpianus libro 11 ad edictum Si plures dolo fecerint et unus restituerit, omnes liberantur: quod si unus quanti ea res est praestiterit, puto adhuc ceteros liberari.

47

Haec actio in heredem et ceteros successores datur dumtaxat de eo quod ad eos pervenit.

18

48

Paulus libro 11 ad edictum Arbitrio iudicis in hac quoque actione restitutio comprehenditur: et nisi fiat restitutio, sequitur condemnatio quanti ea res est. Ideo autem et hic et in metus causa actione certa quantitas non adicitur, ut possit per contumaciam suam tanti reus condemnari, quanti actor in litem iuraverit: sed officio iudicis debet in utraque actione taxatione iusiurandum refrenari.

49

Non tamen semper in hoc iudicio arbitrio iudicis dandum est: quid enim si manifestum sit restitui non posse ( veluti si servus dolo malo traditus defunctus sit) ideoque protinus condemnari debeat in id quod intersit actoris?

50

Si dominus proprietatis insulam, cuius usus fructus legatus erat, incenderit, non est de dolo actio, quoniam aliae ex hoc oriuntur actiones.

51

De eo qui sciens commodasset pondera, ut venditor emptori merces adpenderet, Trebatius de dolo dabat actionem. Atquin si maiora pondera commodavit, id quod amplius mercis datum est repeti condictione potest, si minora, ut reliqua merx detur ex empto agi potest: nisi si ea condictione merx venit, ut illis ponderibus traderetur, cum ille decipiendi causa adfirmasset se aequa pondera habere.

52

Dolo cuius effectum est, ut lis temporibus legitimis transactis pereat: Trebatius ait de dolo dandum iudicium, non ut arbitrio iudicis res restituatur, sed ut tantum actor consequatur, quanti eius interfuerit id non esse factum, ne aliter observantibus lex circumscribatur.

53

Si servum, quem tu mihi promiseras, alius occiderit, de dolo malo actionem in eum dandam plerique recte putant, quia tu a me liberatus sis: ideoque legis Aquiliae actio tibi denegabitur.

19

54

Papinianus libro 37 quaestionum Si fideiussor promissum animal ante moram occiderit, de dolo actionem reddi adversus eum oportere neratius priscus et Iulianus responderunt, quoniam debitore liberato per consequentias ipse quoque dimittitur.

20

55

Paulus libro 11 ad edictum Servus tuus cum tibi deberet nec solvendo esset, hortatu tuo pecuniam mutuam a me accepit et tibi solvit: Labeo ait de dolo malo actionem in te dandam, quia nec de peculio utilis sit, cum in peculio nihil sit, nec in rem domini versum videatur, cum ob debitum dominus acceperit.

56

Si persuaseris mihi nullam societatem tibi fuisse cum eo, cui heres sum, et ob id iudicio absolvi te passus sim: dandam mihi de dolo actionem Iulianus scribit.

21

57

Ulpianus libro 11 ad edictum Quod si deferente me iuraveris et absolutus sis, postea periurium fuerit adprobatum, Labeo ait de dolo actionem in eum dandam: Pomponius autem per iusiurandum transactum videri, quam sententiam et Marcellus libro octavo digestorum probat: stari enim religioni debet.

22

58

Paulus libro 11 ad edictum Nam sufficit periurii poena.

23

59

Gaius libro quarto ad edictum provinciale Si legatarius, cui supra modum legis Falcidiae legatum est, heredi adhuc ignoranti substantiam hereditatis ultro iurando vel quadam alia fallacia persuaserit, tamquam satis abundeque ad solida legata solvenda sufficiat hereditas, atque eo modo solida legata fuerit consecutus: datur de dolo actio.

24

60

Ulpianus libro 11 ad edictum Si dolo acciderit eius, qui verba faciebat pro eo, qui de libertate contendebat, quo minus praesente adversario secundum libertatem pronuntietur, puto statim de dolo dandam in eum actionem, quia semel pro libertate dictam sententiam retractari non oportet.

25

61

Paulus libro 11 ad edictum Cum a te pecuniam peterem eoque nomine iudicium acceptum est, falso mihi persuasisti, tamquam eam pecuniam servo meo aut procuratori solvisses, eoque modo consecutus es, ut consentiente me absolveris: quaerentibus nobis, an in te doli iudicium dari debeat, placuit de dolo actionem non dari, quia alio modo mihi succurri potest: nam ex integro agere possum et si obiciatur exceptio rei iudicatae, replicatione iure uti potero.

26

62

Gaius libro quarto ad edictum provinciale In heredem eatenus daturum se eam actionem proconsul pollicetur, quatenus ad eum pervenerit, id est quatenus ex ea re locupletior ad eum hereditas venerit.

27

63

Paulus libro 11 ad edictum Dolove malo eius factum est, quo minus pervenerit.

28

64

Gaius libro quarto ad edictum provinciale Itaque si accepto lata sit tibi pecunia, omnimodo cum herede tuo agetur. At si res tibi tradita sit, si quidem mortuo te ea res extitit, agetur cum herede tuo, si minus, non agetur. Sed utique in heredem perpetuo dabitur, quia non debet lucrari ex alieno damno. Cui conveniens est, ut et in ipso, qui dolo commiserit, in id quod locupletior esset perpetuo danda sit in factum actio.

29

65

Paulus libro 11 ad edictum Sabinus putat calculi ratione potius quam maleficii heredem conveniri, denique famosum non fieri: ideoque in perpetuum teneri oportere.

30

66

Ulpianus libro 11 ad edictum Neque causae cognitio in heredis persona erit necessaria.

31

67

Proculus libro secundo epistularum Cum quis persuaserit familiae meae, ut de possessione decedat, possessio quidem non amittitur, sed de dolo malo iudicium in eum competit, si quid damni mihi accesserit.

32

68

Scaevola libro secundo digestorum Filius legatum sibi servum per praeceptionem rogatus manumittere post certum tempus, posteaquam rationes ipsi et coheredibus fratribus reddidisset, ante diem et ante redditas rationes ad libertatem vindicta manumittendo perduxerat: quaesitum est, an ex fideicommisso fratribus tenetur, ut rationes eorum pro portionibus redderet. Respondi, cum liberum fecisset, ex causa quidem fideicommissi non teneri: verum si ideo properasset manumittere, ne rationes fratribus redderet, posse de dolo actionem in eum exercere.

33

69

Ulpianus libro quarto opinionum Rei, quam venalem possessor habebat, litem proprietatis adversarius movere coepit et posteaquam oportunitatem emptoris, cui venundari potuit, peremit, destitit: placuit possessori hoc nomine actionem in factum cum sua indemnitate competere.

34

70

Ulpianus 42 ad Sabinum Si cum mihi permisisses saxum ex fundo tuo eicere vel cretam vel harenam fodere, et sumptum in hanc rem fecerim, et non patiaris me tollere: nulla alia quam de dolo malo actio locum habebit.

35

71

Ulpianus libro 30 ad edictum Si quis tabulas testamenti apud se depositas post mortem testatoris delevit vel alio modo corruperit, heres scriptus habebit adversus eum actionem de dolo. Sed et his, quibus legata data sunt, danda erit de dolo actio.

36

72

Marcianus libro secundo regularum Si duo dolo malo fecerint, invicem de dolo non agent.

37

73

Ulpianus libro 44 ad Sabinum Quod venditor ut commendet dicit, sic habendum, quasi neque dictum neque promissum est. Si vero decipiendi emptoris causa dictum est, aeque sic habendum est, ut non nascatur adversus dictum promissumve actio, sed de dolo actio.

38

74

Ulpianus libro quinto opinionum Quidam debitor epistulam quasi a Titio mitti creditori suo effecit, ut ipse liberetur: hac epistula creditor deceptus Aquiliana stipulatione et acceptilatione liberavit debitorem: postea epistula falsa vel inani reperta creditor maior quidem annis viginti quinque de dolo habebit actionem, minor autem in integrum restituetur.

39

75

Gaius libro 27 ad edictum provinciale Si te Titio optuleris de ea re quam non possidebas in hoc ut alius usucapiat, et iudicatum solvi satisdederis: quamvis absolutus sis, de dolo malo tamen teneberis: et ita Sabino placet.

40

76

Furius libro primo ad edictum Is, qui decepit aliquem, ut hereditatem non idoneam adiret, de dolo tenebitur, nisi fortasse ipse creditor erat et solus erat: tunc enim sufficit contra eum doli mali exceptio.

PrevBack to TopNext