Text List

Prev

How to Cite

Next

Distinctio 2

De perfectione Christi
1

DE PEREECTIONE CHRISTI. DISTINCTIO SECVNDA. Ed nunc de his quae dei filius ex humana natura asciuit, dicenidum erit. In quo quidem rectissime probamus eius animae habitu praeditam fuisse gratiam. idque ex animae & uerbi consociata natura natum. Nam quo magis est res susceptrix influenti causae finitima, eo fusionis & af flatus illius uberius est particeps, cum autem gratiae fusio ex diuinitate dimanet, consentaneum uideri dicimus, ex diuinitate illi animae insitam esse gratiam. Sed exorit hoc loco controuersia, num liberatoris Christi gratia actu interminata dicatur Aureolus enim quem in summis theologis habitum uidemus, dum huius quaestionis imum quaerit, negat eam gratiam interminatam esse actu. nam cum gratia crescere ei debere uideatur, obtinere se putat, ut si gratia in eo fuisse dicatur, eam posse, & debere cum accessione crescere, quod si quippiam accedere posse concedatur, fateri necesse esse dicit, ut quod crescere possit, id interminatum non debere putari, perabsurdumque esse modo summam in sospitatore Christo gratiam dicere, modo gratiam cum accessione crescere posse confirmare. Cuius quidem sententiae rimas explet Durandus siquidem ab eo argumenti fibula nectitur, ut quod sit circumscript e capax, id minime esse capax absolutionis infinitae, cum autem eius anima humanitus sit, & circunscri pte capax, negat fieri ullo modo posse, ut eius gratia sit absolutione interminata praedita. In quod genus argumenti ingeniosissimi opinatores. Adam, Gerardus Qddo, & Guillermus Ochan, aulaea & peripetasmata inducunt. Gregorius autem Ariminensis tanquam finitor, & agri mensor a deo posse affirmat gratiae formam interminatam educi. At nos ex sententiarum aurifodina eruimus, quocunque circumscri pto aliquid ingentius deum posse moliri sed cum liberatori Christo nulla posset a deo ingentior gratia praeberi, perspicuum esse dicimus, ut eius gratia interminata dicatur Nec autem hoc ob id affirmamus, ut deum in augenda gratia praefiniamus, sed ut ostendatur animam Christi accessionis susceptricem esse non posse. Post etiam quaestio de scientia colligitur. In quo quaeri solet num Christo alia praeten diuinam, an foelicium coelicolarum, siue afflatu insita scientia contigerit. Vgo enim syncaerus, & grandis theologus dum inquirit, unde omnium scientiam Christus arripuit. nullam praeter diuinam scientiam concedit. Principi autem sententiarum placet Christum perinde eadem, ut uerbum nouisse. sed cum uerbo cuncta infinita cognita dicantur., necessario sequi, ut Christo sint cuncta interminata nota. Sed diuus Thomas, Apollinaris, & Eunomij fumo acribus sententijs explosis, nubeculam a sole dispellit. nam cum Christum deum pariter & hominem statuendum esse censeat, primum ei praebendum opinatur quicquid naturae diuinae intersit, tum seorsum dandum quicquid hominis speciem constituit Atque ut non modo homo, sed etiam hu manitus absolutus putetur, in eo statuendum arbitratur quicquid humanae absolutionis intersit, quemnadmodum scientiarum & uirtutum habitus dicuntur. Vt enim diuinitas corporis actus esse non potest, qua corpus praeditum forma uiuat, aut fiat natura rationis compos, ita animae rationis participis actus esse non potest, qua cum forma sit scientiae uirtutisque compos, quemadmodum habitu homines uirtutum com potes dicuntur, ex quo confirmari uult eam creatam esse scientiam, cum quo Adam, & loannes ripa non complexu nec lacertorum nisum, sed pedum interpositu luctantur. saculatoris autem Scoti cuspis est nullam in Christo natura partam praeter insitam afflatu scientiam fuisse. At Durandus quasi in ipso aditu muscipulam locarit, probabile uideri dicit eiusdem esse speciei partam & insitam scientiam. Si autem recte sentire uoluerimus, quicquid sit a deo hominum naturae insertum, idem Christi naturae insitum fuisse dicemus. at cum perspicuum sit, non modo intelligentiam possibilem (teramus enim hoc inusitatum uerbum utendo) sed etiam agentem intelligentiam tribu tam, fatendum erit idem utrunque in liberatore Christo fuisse. Sed quemadmodum Aristotele auctore nihil deum frustra agere probatur, ita quippiam in Christo frustra fuisse negemus, id enim frustra dici uolumus, quod nullum proprium munus nanciscatur proprium autem munus intelligentiae agentis est, species actu cognobiles educere, easque a phantasmate seuocare. Ex quo concludimus species in Christo fuisse cognobiles intelligentiae agentis actione a possibili intelligentia susceptas quod quidem sit, partam in eo esse scientiam interminatarum autem rerum scientiam afflatu illi insitam dicemus. Sed cum multi interius ingrediantur, ne longiorfiat progressio, non est modo theologorum dedolanda opinio, siquidem in disserendo ambidexter Scotus praedare probare conatur, eadem omnia a Christo pernosci, quae a uerbo pernoscantur. Durando autem uidetur quicquid perspici possit, a Christo in diuinitate cerni. Aureolus vero quasi interdium lucernam adhibere uelit, nec a Chri sto, nec ab intelligentia cuiusque in tuendo uerbo, rerum creatarum naturam perspici posse opinatur, ita ut sub uisum, & sub aspectum cadat. Quorum quidem omnium una est contra diuum Thomam conspirans dimicatio quanquam stat grauis Entellus, qui nullius quassum aut impulsione, uestigio comuelli potest. itaque ad haec de Christi pon testate disceptationem adiungemus, Ratio enim Durando exoritur, qua se probare putat nullam Christi animae supra naturam insitam potentiam commutandorum corpo rum in aliam effigien. In qua sane sententia diuus Thomas adolescens aliquandium sessitauit, cum ratio esset eiusmodi, ut probari uideretur ut uera, post autem canescens ab ea est dextrorsum in latiorem uiam deductus. nam cum potentiam commutanda rum rerum bipartitam esse censeret, earum unam ex rerum commutatione ducit quam tripartito distributam dicit quarum una naturalis sit, quae ab agente proprio, rato ordine naturae fiat altera quae miraculo constans ab agente supra progredientem naturam gignatur, tertia ob eam causam dicatur, quatenus natura rerum creata rum interire possit in nihilum. Secundam vero distributionem ex Christi anima ducit eamquam bipertito metitur uno modo, uirtutis & naturae ratione altero quatenus uerbi personae iugati instrumentum dicatur Si enim animam uirtutis & naturae ratione metitur inesse illi potentiam dicit eorum effectuum faciendorum, qui animae naturae congruerent Si autem animam ut uerbi instrumentum expendit, nactum uult eum esse instrumenti uim omnium commutandarum rerum ad finem statutam humani amictus inducti, qui quidem finis tam coelestium sit, quam terre narum rerum recentator. Sed commutationem creatarum rerum quatenus scilicet inte rire possit in nihilum, creationi rerum respondere affirmat, quatenus scilicet editae ex nihilo probantur. Itaque quemadmodum dei tantum creare intersit, ita fatendum esse dicit, ab eo tantum res creatas interimi, & dissolui posse in nihilum, quemadmodum ab eo etiam solo, easdem in natura regi, ne in nihilum reuocentur. Ex quo praecare sciri posse ait, minime Christum cunctam nactam esse potentiam omnium commutandarum rerum, qua quidem sententia nihil dici potest salubrius. Simillima est etiam de infirmitatum natura contentio, nonnullis enim minime aequum uisum est a dei filio in amictu humano corporis aegrotationes esse suscem ptas. nam quemadmodum eius animam uerbo comiugatam dicunt ita & corpus copulatum uideri. atqui cum eius anima nihil affirment fieri posse absolutius, per spicuum esse uolunt, corpus etiam ex perfecta absolutaque natura effici debere. Quibus dicendum est, consentaneum uideri ascitum corpus, aegritudini naturae humanae esse subiectum, quando quidem dei filius nullam sit ob aliam causam in ter ram delapsus, nisi ut hominum facinus expiaret. nam aestum, sitim, famem, uitae occasum & quae eiusmodi generis sunt eius delicti mulctam esse dicimus, quod sit a primigeno homine inuectum. Ex quo consentaneum fuisse censemus, ut has mulctas uice generis humani in hominum natura ascisceret. nam cum nulla alia re magis quam aegrotatione sit homini humana nota natura, si sine infirmitate ab eo esset ascita natura, facile res in contentionem uenire poterat, minime eum homi nem merum fuisse quod esset in Manichaei tenebras, & praestigias incurrere. Huide aegrotatione animae controuersia annectitur, quo loco peccatu ex liberatoris Chri sti natura eijcitur quando quidem expiatio impediri scelere dicatur. Vnde multorum est orta opinio negantium Christi animam patibilis fuisse naturae, a quibus hoc modo concluditur, nihil nisi a praestantiori patiendi & ferendi necessitatem accipit atqui nihil fuit seruatoris Christi anima praestantius. Christi igitur anima a nemine fe rendi necessitatem accepit. ita nec patibilis quidem fuit. Quibus responderi solet, eum animae affectionibus, quas graeci πάζμ uocant, diuinitatis nutu repugnare potuisse, sed uoluntate aegrotationibus fuisse subiectum. Ex quibus assumitur in eo cae teras quoque hormes infirmitates extitisse, sed non perinde in eo haec genera, ut in uniuerso hominum genere insedisse quando quidem homines ad obiectas species incitati rapiantur, quibus ipse minime illectus raperetur, tumque in hominum ge nere turbidae & tabificae animae affectiones rationis iudicia praecurrunt, quae nul lo modo essent a certa ratione auersae tum etiam quoniam saepe hi motus rationi uim afferunt, qui ab eo cohiberentur, cum motus corpori natura congruentes ita habitu quodam suo in horme interquiescerent, ut ab his ratio prturbari ullo modo posset.

PrevBack to TopNext

On this page

Distinctio 2