Text List

Prev

How to Cite

Next

Distinctio 7

De peccato parentum et originis
1

DE PECCATO PARENTVM. ET ORIGINIS DISTINCTIO SEPTIMA. Qcautem loco perquirendus est Phaeton generis humani. nam cum satis fere de incolumi natura explicatum sit, restare uidetur, ut de sontium hominum noxa indagetur. Duplex est igitur huius uiperei malitabes, unum genus est, in quo a persona natura inquinatur, alterum in quo personam natura contaminat, quo quidem humanum genus, tanquam natiuo quodam morbo uexatur, sed quoniam utriusque peccati, magna est quaestio, ab eo ordiendum arbitror, quod est ordine prius. Itaque primum uidendum erit, num id a tumente super biae malo manarit. multi enim qui se mirifice literosos putant, ratiunculas afferunt, quibus id ab adipiscendarum scientiarum cupiditate, non a superbia ortum esse uolunt. nam cum a sonte daemone dicant homini promissam scientiam esse rerum, eius consequendae desiderio flagrasse, non superbia tumefactum esse hominem. In quo non uident. scientiarum cupiditatem a praestantiae appetitione oriri, quae a superbiae malo nascatur Atque rursum alij hoc, edacitate, alij deceptionem & fraudem, quidam etiam auaritiam esse confirmare conati sunt, quorum quidem argumentorum exilitas, quoniam celeriter ut auri bractea prumpitur, iure est hoc praetereunda loco. Neruosius enim & uerius probamus, ad unum peccati genus, multa affectionum genera comfluere, in quibus quidem illud princeps uideri debet, quod rata ordinis mensione egreditur. Atqui per spicuum est prius affectiones rata ordinis mensione egredi, quam motus corporis extrinsecus, cum autem in affectionibus prius appetitus ad finem quam ad id, quod propter finem quaeritur, inflammati rapiantur, fatendum est in eo princeps hominis peccatum consedisse, in quo eius rei princeps appetitus esse potuit, quae esset rati ordinis egres sio. Cum autem ante noxam hominem ita genuisset, & ornasset deus, ut nullum admiscue rit sensuum & spiritus dissidium, praedare sciri potest, minime eam ratae mensionis egressionem fuisse, qua homo sensile quoddam bonum expeteret, ad quod corporis appetitio citra ordinis terminos contendit. Sed intelligi debet in hominis appetitu eam transitionem fuisse, qua quoddam spiritus naturae bonum expeteret, quod quidem minime citra rati ordinis fines optasset, si ad perpendiculi diuini mensionem concupisset. Ex quo concludi necesse est, primam hominis perniciem fuisse, qua quoddam spirita naturae bonum, supra mensionis suae typum, optauit, quae audax animae usurpatioelationis est, & superbiae maxime propria. De originis aunt tabe summa est opinio num uarietas, hominumque dissensio, siquidem Pelagiani & Manichaei Christianorum carcinomata, ut canes qui lorum quo alligantur abrodant, hoc originis stigma hu mano generi inustum fuisse, negant. Nostri autem qui in eorum libris ne manum quidem porrigendam putant, nisi in ijs atramento lineas transuersas ducant, ratione certa enodatius hoc totum indagare uolunt. Nam in theologia magnus meditator Durandus, dum hoc culpa, an peccatum dici possit inquirit, prius quaeri oportere purat, an uoluntarium dici posse uideatur, itaque placet illi id esse uoluntarium, quod nostrae sit, aut alienae uoluntatis. Cum autem in promptu sit, id magis esse uolunta rium quod in nostra, quam quod sit in aliena uoluntate, cum aliena uoluntas dici nostra non possit, concludi oportere arbitratur, id malum uoluntarium, non ex nostrased ex primigeni hominis uoluntate oriri. Doctissimus autem omnium Scotus hoc ipsum originis iustitiae ademptionem esse putat. Guillermus uero Ochan uerens ne dum rus sententiarum sarrit, semen cum herba euellat, id quaestionis genus incultum relinquit. At Gregorius Ariminensis, cui modo multi de uia decedunt, hunc in haerentem morbum, aegrotationem, & appetitionem insititiam esse censet, qua homo actu ad expetendum rapiatur. idque ita a sententiarum principe intellectum esse uoluit, quo diui Pauli disciplinam sequatur, appetitionem originis esse malum describentis, non tanquam appetitionem actum expetentem, sed tanquam angorem & aegrotationem naturae. Nec autem negat homini ante uitalis Christiani laticis aspersionem originis iustitiam defuis se. Sed eam defectionem ita definit, ut non originis malum, sed effectum uelit, quemad modum ademptio gratiae sit effectus capitalis mali. id est, quemadmodum ob capitase malum homini gratia adimatur, sic uult ob originis labem ab opifice deo animabus originis iustitiam non seri. In quo quidem affirmat eiusmodi malum, in anima ex molli & eneruata appetitione oriri, quod ex flagranti & salaci quadam parentum ue nere in conceptu, liberorum caruncula arripiat. Sed exoritur repente Durandus. qui sententiarum principem eiusmodi tabem sensus & rationis dissidium nominantem, materiae non formae naturam attigisse opinatur. Alexander autem Ales paulo antiquior, sed in Theologia sincaerus & sanus, cum id coenum culpa & mul cta definiat, ab alia causa culpam, ab alia mulctam manare arbitratur, mulctam enim ex morboso quodam carnis mucore oriri putat, qua non secus anima dum infunditur inquinetur, ac uinum lagenae mucore uapidum efficitur. Multi uero theologorum spadones, cum, id in quo anima rationis particeps consistit, metirentur, animam rationis compotem cum semine in sobolem transfundi putauerunt, ac ita ex inquinata anima, tinctas, & contaminatas animas defluere. Alij quasi ex horum errorum manubijs aliquid probabilius construerent, culpam animae parentum aeque dixerunt in epheborum sobolem transferri, ac corporis morbi ingenerantur, quemadmodum saepe liberis aliqua seminis tabe podagrae, & elephantiae gentilitia, contingit haereditas quamque ea tabes, nec podagra, nec elephantia uocetur dicuntque animae culpam eo prope modo seminis transitione transfundiquanquam semen actu minime sit culpae naturae subiectum. Qui autem ex orchestra populum theologorum in angustias compelli spectant, negant haec argumento rum genera ita posse connecti, ut praedare doceant hoc originis nexu epheborum sobolem astringi. nam quanquam corporis morborum, quaedam genera in liberos manarent, ac rursum etiam corporis habitu, quidam animi morbi gignerentur, quemadmodum saepe ex insanis insani gignuntur, ab hac tamem originis infirmitate culpam excludi putant, cum eiusmodi naturae sit, ut uoluntaria omnino dicatur. Ex quo etiam illud adiungunt, quod quanquam anima rationis compos, ita in sobolem dimanaret, ut inquinatio animarum liberorum, minime in eius uoluntate consisteret, necesse esse arbitrantur, ut natura culpae, ad mulctam coercentis liberetur: Ex quo causa data nobis fuit, cur dextrorsum argumenta retorqueamus. Nam cum hominum uniuersum genus, hominis nomine, quatenus congruunt. naturae metiamur, quicquid hominum a seminario primigeno profluxit, tanquam unius corporis membra arbitramur in hisque similitudinem adiungimus, ut si manus panem, aut lapidem lactarit, non id manus, sed animae uoluntatis esse dicimus uel si manus hominem occiderit, minime uolumus ei succenseri debere, si per se, ut a corpore seiuncta expendatur. sed succensendum esse censemus, si tanquam quicquam hominis expendatur, quod a principe agitationis auctore mouetur. Qua similitudi nis collatione confirmamus hanc tabificam mali luem, hominum non esse uoluntariam, sed a primigeni parentis uoluntate manare. Eodemque modo inquiritur, utrum id in quo hoc originis malum insidit, caro an anima dicatur, plaerique enim cum dissidium quo sensus a ratione desciscunt, ab hac originis tabe manare dicerent, eiusque dissidij fibras maxime carni inesse contenderent, concludere uolebant, idipsum in carnis con cretione consistere, diuo autem Anselmo uideri scio haud secus semen, ac sputum & sanguinem inquinari nec quicquam putat esse causae, si ex his corpus animale fingatur cur eius inquinatu, anima contaminari possit, quem subsequens sicca nare mirifice odorus Scotus, negat carnem quae seritur, a ueneris flagrantia in satione inquinari. At magnus dlientum Aquinatum coetus, causarum definitione probat semen quemadmodum sit instrumenti causa humanae naturae serendae, sic instrumenti esse causam huius originis tranffundendi mali. In qua quidem sententia tuenda, unus e multis Tolosanus Capreolus, maxime cum Scoto, & Durando luctatur. Ea autem quae ad sontis daemonis irritationem pertinent, hoc loco omittimus. est enim satis exploratum ab imperante deo latam esse legem, quae sic iuberet. Arborem hanc ne libanto. Qui libarit, capitale esto. Notumque est omnibus arbori implexum colubrum melle lito affatu hominem ad delinquendum pellexisse. Ex eoque inquinata puritate, recessum & fugam esse factam, nataque genera malorum. Et quoniam ob uiolatam legem duo sunt peccati genera patrata, unum quod primigenum parentum nominatur, alterum quod generatim in liberos diffunditur, de utriusque ani maduersione dicendum erit. Itaque primo intelligendum est foeminam tria secum mul ctarum genera detulisse, quarum una in grauiditatum multitudine, altera in perpes sione dolorum, tertia in seruitute consistit. Cum autem sit duplex animae cognitio, una quae est rationis compos, altera sensilis. In altera uiolatae legis uindex deus, foe minam ad parendi necessitatem abiecit, in altera puerperij multitudinem cum ar gore reliquit. Viro autem multiplex est quaesita pernicies, quarum una est bonorum ereptio, altera inuectio malorum. earum una est qua a uitali arbore arcetur, altera in tel luris execratione ponitur. Optimarum enim rerum amissio est, iactura causae incolumitatis uitae, & ex domicilio uoluptario, recessus, & fuga. Malorum autem inuectio est aeque in uita, ac in obitu distinctio mulctarum. Vitae enim incommoda dicuntur cultus aruorum, telluris altricis infoecunditas, & uictus egestas. Ad quae quidem uitae prae sidia capessenda, altera cum lana & colo accedit, alter bipalium, & marram arripit. illud autem quod ad obitum pertinet, necessitas est, quae homines in lethi fauces, & orci tenebras detrudit. idque praeclare ex pellium amictu declaratur, quorum coniectum est mortis fato admonita humanitas, & tanquam corporum insinuatus interitus, cum al tera non cum tunica talari, & palla, nec alter cum paludamento, & trabea, sed conscientiae pudore pellibus tantum ingrederentur amicti homulli. Eius auntem insiti mali, quod ge neratim in singulos dimanat, tria sunt genera poenarum, unum quod a prolapsione incolumis naturae recuperari non potest. alterum defectio bonarum rerum. tertium, quod minime ab homine tantum reuocari potest. quarum aliae ad animam, aliae ad corpus pertinent. Ex his enim quae ad animam diriguntur, tum difficultas indagandi uer ri, tum aniae appetitiones colliguntur, quarum aliam ignorationis crassa caligo, alias ad malum insita prodiuitas insequitur. Prodiuitas bipertito distribuitur, una in qua festine prouehitur ad malum. altera in qua ingrauescentes egrotationes inueterascunt. Corporis autem tripertitae sunt mulctae. nam aliae extra animam cer nuntur, aliae quae ad animae e corpore discessum pertinent. quaedam quae ante excessum irrogantur. Primum genus est quo corpora hominum, telluri matri in humum conuersa redduntur. Alterum est, quod uitae occasus, & lethi falx rapax, nominatur, Tertium, quod famem, sitim, aestum, tabem & id genus, uno complexu continet, quibus luendis, damnatum genus, tanquam pestifero quodam morbo tabescit. Eodemquam modo, id est perquirendum ulcus, quod a parentibus in sobolem imitatione manat, in quo quidem definiendo summa est disceptatione pugnatum. Nam multi peccatum sublatis externis uoluntatem prauam definiunt. at litera tissimus theologorum Ambrosius, peccatum esse ait contumaciam a lata dei lege desciscentem. Nonulli uero peccatum est, inquiunt, uoluntas, iustitia aduersante tenax. Sententiarum autem principi placet, peccatum intus & foris eminere. Itaque in telligendum est perinde eiusmodi tabe animam, ac elephantia corpus inquinari, scitum est enim illud, homines humanam naturam delinquendo exuere propterea que a rata rationis mensione desciscunt. Sed quoniam peccato gratia adimitur facile erit intelligi, alterum ab altero oriri, in finisque societatem uocari, quemadmodum si quispiam ulciscendi causa hominem occiderit, in iracundiae finem homicidium accersit. Eodemque modo prodiues nascendi causae dimanant, cum peccato tanquam igni materia suppeditatur, ut facile in promptu est, uenerem ab incontinentia, & discordiam ab auaritia defluere quare sciri omnino debet, scelus sceeris esse poenam. quando quidem culpa poena dicatur. Eodem acceditque quae¬ dam crimina, quaedam secum appetitionum genera ferunt, quibus aut aerumnae excitantur, aut corpora perturbantur. fas est enim eos uidere, qui uel ira efferuescunt, uel flagrant odio, aut inuidia turgent, quo uultu, qua uoce, quo statu perturbantur. Atque ob eam causam iure intelligi poterit, nefarijs hominibus ab ultore deo mulctam irrogari. quandoquidem poenam gratiae ademptionem esse dicamus. Facileque licebit eorum rabularum detestari inscitiam, qui contractius prouidentiam astringentes, affirmant nullam habere rerum humanarum procurationem deum. Itaque praeclare hoc loco a nostris, de uoluntate, de synteresi, de ignoscibili & capitali, ac de omni bus criminum stirpibus & fibris disputatur. SECVNDI SENTENTIARVM LIBRI FINIS

PrevBack to TopNext

On this page

Distinctio 7