Text List

Prev

How to Cite

Next

Distinctio 2

De eucharistia
1

DE EVCHARISTIA. DISTINCTIO SECVNDA. Ed patefactis incolumitatis nostrae foribus, deinde est de eucharistia dicendum. In quo quaestionis genere multi quasi in theologiae arcem praesidium constituant, eucharistiam sacrum unum esse negant. nam cum id materiae sacris confici dicant, cumque in eo duplex materiae sa crum esse confirment, fatendum esse uolunt duplex id sacrum uideri quibus exem pta larua auctore Aristotele responderi potest, haud tantum unum dici, quod continuum & insectile sit sed id etiam, quod absolutum dicatur, quemadmodum hominem unum, & larem familiarem unum dicimus quando quidem sit absolutione unus, ad cuius integritatem explendam cunctorum cumulus accedat, quiad eius finem flagitetur, quemadmodum homo membris ad animae munia congruentibus cumulatur. Sed interim magna oritur de materia certatio. Nonnulli enim quibus maiori curae est, quemadmodum argutiarum plagas texant, quam quemadmodum ueri iudicium exquirant, eucharistiae materiem panem ac merum esse negant siquidem cum in omnibus gentibus id sacrum fieri debere censeant, negentque in cunctis regionibus, tritici, merique naturam coalescere, praeclarum quid se putant adeptos, si dicant panem merumque haud sane eiusmodi sacro congruere. Cuius sententiae obsignatores adhibent, qui id sacrum aeque sanis atque aegris congruere debere opinantur. Atqui cum merum saepe noxam aegris libantibus afferat, ijsdem compraedibus affirmant, haud merum huius sacri materiem uideri debere. Quorum utrorumque uersuntiloquax ratio conuellitur, cum alteris respondeatur facile quocunque tantum meri, triticique comportari posse, quantum sit ad eiusmodi conficiendi sacri usum satis alteris dicatur haud sane tantillum meri aegris libantibus nocere. Quod si tamem meri noxa formidetur, haud senatusconsulti promulgatione cautum esse dicimus, ut ei qui panem libarit, necessario merum sit quoque libandum. Atque etiam huius sacri materiem triticeum panem esse putandum est quandoquidem ad hoc id maxime seligatur, quod generatim facilius suppeditatur ad usum siquidem ex omni genere frugum homines maxime triticeo pane uescuntur nec sunt ex gea, uel ex hordeo, siue alia genera panis, nisi tritici inopia, commenti. Itaque nostri panem ad hunc usum sine fermento pinsendum putant, quanquam in Graecorum sacrificiorum libamentis cum fermento ac hibeatur. Eodemque modo edicto sancitur, ne quod ex fictitijs uinum a flamino libetur, nam hydromel, siue myrtiten, & id genus haud iure uina dici possunt, etiam si temeti cognatam naturam nanciscuntur, Rursumque nefas putatur acetum, atque omphacinum libare cum satis perspicuum sit tabe merum acescere, nec ex aceto (ut ait Aristoteles) in temetum regressus fiat. Et item omphacinum in ortus itinere consistens, non dum meri naturam nanciscatur. Sed eodem modo ex intim¬ Theologiae officina eliciendum est an Christi corpus uerissime in eucharistia insit, Diuus enim Thomas qui hoc quaestionis genus ad rationis aequilibrium perpendit, ob eam causam id corpus eucharistiae inesse confirmat, quo absolutius cum ho minum genere copuletur. nam in caeteris quidem sacrorum generibus Christum cum homibus participatione iugari, in hoc autem essentia (utamur enim hoc uerbo non pessime) contineri dicit. At Durandus magno ambitu censet perabsurde dici id corpus in eucharistia quasi contineatur inesse quandoquidem quicquid continetur loco, id necesse sit loco uel corpore, quod loco insit, circunscriptum, aut praefinitum dici. Quorum neutrum eiusmodi corpori congruere posse, perinde ut in eucharistia inest, sed tantum essentiae conspectu inesse. idque se primum commentum esse gloriatur, Cui quidem uehementer atque acriter resistit Petrus Paludensis creber, & argutus theologus, maximeque repugnat Tolosanus Capreolus in quo sane tutius erit, a diuo, Thoma, tamquam ab itineris duce, digito latius non discedere. Sed maxime in quaestione uersatur, an eiusmodi corpus cum re incipit eucharistiae inesse, re ab aethierijs sedibus absit. Nos enim nisi id corpus motu loci inesse incipere negemus, fateri prorsus cogemur, id ab coelestibus domicilijs abesse siquidem quod alicundem mouetur, haud aliquo recenter peruenit, nisi priorem locum deserat. Deinceps quiae quod alicunde mouetur, cuncta interiecta intermedia perrumpat oportet, quod quidem dici hoc loco nullo modo potest tumque haud fieri potest ut eiusdem motum, alicunde agitatum ad dissimillima simul statuamus locorum generam praefiniri, cum tamen id corpus in pluribus incipere inesse fatendum sit quod idem fere a diuo Thoma connectitur quamquam eam sententiam circumrodit ingeniosissimus opinator Scotus, affirmans haud eum explicandi modum consentaneum uideri, quom id corpus utrobique aut pluribus inesse probatur. Itaque ob eam causam perquirimus, an ibidem Christus inteoritate totus insit. Orthodoxei enim itineris securi tas est, ibidem inesse totum affirmare, qui autem iter acciuius sequuntur, negant. ibidem inesse totum. idque hoc modo condudunt transitione meri, libique Christus eiusmodi incipit inesse sacro, atqui cum praedare notum sit, haud panem merumque in animam diuinitatemque uerti posse, perspicuum est haud ibidem inesse totumQuibus de Heroum sententia responderi potest, quoniam panis merique transitio haud ad animam diuinitatemque praefinitur, plane bene liquere, haud eadem ibidem ob uim sacri, sed ob consecutionem certam inesse. Et quoniam ascitum corpus nunquam est a diuinitate seiunctum, quocunque consistat, ibidem prorsus fatendum est diuinitatem inesse, ex quo intelligi maxime potest eiusmodi sacro inesse diuinitatem quacunque consectantem, & consequentem corpus. Quocirca plaerique nullo modo a diui Thomae sententia diuelli possunt, qui ait re animam a corpore fuisse secretam. Itaque ob eam causam inquit, si illo ipso laethi triduo eiusmodi confectum esse sacrum diceretur, haud ibidem anima, aut ui sacri, aut certa consecutione affuisset sed quoniam post resurrectionem nunquam est a corpore anima diuulsa, ob eam causam ibidem & corpus ui sacri, & anima certa consecutione inest, Contra quem studiosissime Scotus, Aureolus, & Henricus Gandensis uaria cuspidumgenera exacuunt sed in Bernardum Gannacum, & Henricum acerrimos bella¬ tores incidunt, qui diui Thomae causam tueri uolunt quanquam is qui ad omnes ictus obcalluit patrocinio non eget, sed tanquam unguentum confrictu uehementius olet. Verum deinceps magna inter nostros de aduentitijs quae eiusmodi sacro resident, est orta disputatio quanquam permagni interest scire quales effectus consequantur. In quo sane meminerimus, ab his gratiae, & gloriae fontes oriri. atque etiam intelligendum est, eum qui capitali tabe uexetur, haud eiusmodi sacri effe ctum nancisci posse, sed ignoscibilem labem deijcere, munirique tanquam lorica quae dam contra scelera futura. Quinetiam sciri debet id non modo ad libantem, sec etiam ad caeteros manare cautumque esse lege, ne quis flamen id notissimis depeculatoribus, siue danistis, aut damnatis hominibus libandum praebeat. Eodemque modo eos excludi qui naturae ortu insani dicantur, non qui stolide desipiant, te nuemque uim rationis nanciscantur. Iam illud etiam notum est, profusione seminis nocturna, si modo cum capitali tabe fiat, eiusmodi libum pocillumque impe diri. Similisque est ratio eorum qui ante eiusmodi sacri libum ientarint. nam a ie iunis hoc sacrificij genus obiri debere putandum est. Sed & piatori flamini sacr ficandum prius esse uolumus, quam libum multitudini dispertiat nec ei a sacro cessa tionem dari placet, etiam si minime publici delubri flamen esse dicatur.

PrevBack to TopNext

On this page

Distinctio 2