Text List

Prev

How to Cite

Next

Distinctio 5

De creatione hominis
1

DE CREATIONE HOMINIS DISTINCTIO QVINTA. SEd quoniam spiritus & corporum satis est explicata natura, restat ut ho minem utriusque naturae compotem persequamur. Cum autem de homine dicendum sit, ab anima tanquam ab imperante & duce ordiendum erit, nec enim hoc loco Aristotelem syllogismorum Daedalum imitabimur, qui ut Endelechiam tanquam chimaeram ostentaret, superiorum philolophorum omnes de anima sententias explosit, nugiuendos singulos fuisse ostendens, & uix dignos qui sibi in Peripatum eunti, logisticos libellos ferrent. Nec item hic locus flagitare uidetur, ut accuratius indagetur animae explicata cognitio aut probandum sit, animam materiae & funeris expertem, non esse corpus uel disputandumque intelligens principium ut forma annectitur, queque homini nulla forma praeter intelligentem animam insit. Neque etiam seorsum sunt animae diuidendae potentiae, uel separatim partiendae in sensus, nec quidem modo attinet aut agentem intelligentiam attingere, aut eorum opinionem refellere, qui in omnibus unam esse censerent. Ex quo etiam nihil est, cur memoriam partem animae intelligentis esse probemus, aut appetitum sensilem & intelligentem, omnesque animi affectiones, & tum uoluntatem, tum liberum animi motum persequamur, interius enim haec, non in cortice exterebranda sunt. Eodemque modo disputationes omittentur, quemadmo dum anima corpori, annexa intelligat, si a speciebus naturaliter insitis, rerum eliciat noticiam, ut nonnullis est uisum an a rebus sensibilibus intelligentem cognitionem eruat, uel si intelligens iudicium, sensus nodo, uinculoque astringatur ac ne illud quidem in contentione uocetur, ab intelligentia, interminata ignorari, ab eaque rerum concretarum noticia, naturae materiae expertis cognitionem non elici. Nec multo secus in his quae ad theologiam pertinent, agendum erit quae quidem a nostris ita sunt, enodata subtiliter, ut iure ab his non modo minuti sapientes, sed etiam philolophorum antesignani, ut monogrammi & bardi ludantur. Hoc enim loco (ut diximus) principis hominis exquirendus est ortus, ac in primis animae procreatio, genitalisque origo indaganda. siquidem multi animam minime factam, sed ex diuini tate decerptam esse putauerunt, idque a Mose molitionem rerum describente manasse uoluerunt, cum confirment a fabricatore deo ex humo constructum esse hominem, cique animam in uitalem spiritum insinuatam & insitam afflatu cum autem qui afflat, aliquid ex se omnino effundat, concludi opinabantur, ut anima quippiam ex diuinitatis natura diceretur, quod quidem a sanioribus arctius urgetur nam cum afflatum corporeum esse negent, nihil aliud dicunt dei esse afflatum, quam originem, & causam spiritus gignundi quemadmodum quamquam homo corpore afflat, non tamen quicquam omnino ex se, sed ex natura externa effundit, quae quidem opinionis prauitas, a superiorum philosophorum errore defluit, pingue enim & elixum philolopho rum genus, cum imaginationem tanquam atram caliginem perrumpere nequiret, nihil omnino uacans corpore esse censuit, ob eamque causam deum corporeum esse sta tuit, qui omnium corporum genitale primordium diceretur, cum autem animam (ut ait Aristoteles) arbitrarentur illius principis corporis natura constare, confirmare nitebantur animam esse ex diuinitatis natura decerptam. Nos autem animam rationis participem sine procreatione fieri posse negamus, eamquaem ab auctore rerum deo, nullo intermedio eductam dicimus. Quanquam oritur quaestio, utrum sit corpore anima antiquior. Origenes enim qui unus e multis pientissimus fuisset Chri stianorum, nisi inter Platonicos uepres abollam, & sandalia discidisset, ortu coelitum non modo hominis primigeni, sed etiam caeterorum hominum animas generatas esse uoluit. Augustinus ortum quoque coelitum animam principis hominis, generationis or dine antiquiorem putat, eamque postea uoluntario motu corporis, tanquam naturalis domus imperium expetisse censet quanquam ne hoc quidem satis constanter affirmare uideatur, hon enim purissimus Christianorum, in foelicitatis discrimine, non uult pugnacissime ratum habere, quod opinari posset. Vnde exorta est causa diuo Tho mae, cur a caeteris discreparet. nam cum animam corporis formam esse probet, eam dicit non seorsum, sed in corpore creari debere. in quo non est Scoto cum illo dissensio. Quibus expositis, confirmatur primigeni hominis corpus, nullo intermedio a deo fuisse concretum quanquam multi theologorum exercitus calones, & lixae, dicunt, res corporeas a deo ministris coelitibus gubernari. cunque corpus humanum corporea materia cretum esse affirment, satis persuasum esse uolunt, deum ad humani corporis coagmentationem & fabricam coelitum opera esse usum. Contra quos triarij nostri disserentes, probant aliquid deum ministris coelitibus moliri, sed quaedam tamem in corporea natura fabricare deum, quae a coelitibus effici nullo modo pos¬ sunt, quemadmodum cadauera lethi postliminio in uitam reuocare, aut orbatis lumina inserere, quod architecti, & effectoris dei proprium est munus. quo quidem nutu primigeni hominis corpus effectum & constructum uolunt. Nec negant fieri posse ut in ipso corporis humani opere, coelites ministri adessent, quemadmodum in mundi deflagratione, & extima corporum suscitatione colligendorum cinerum minstros affuturos dicimus sed negant fieri posse, ut ab his sine ui seminis in aliam formam corpora mutentur, cum autem nunquam antea ullum fuisset ortu humanum procreatum corpus, cuius ui, & gignendi ordine, aliud specie simillimum gigneretur, necessario confitendum esse dicunt, principis hominis corpus, ab opifice deo nullo intermedio cretum. Itaque affirmamus corporearum rerum, quoddam esse seminarium, quod si tempestiuitatem nactum sit, ad speciei decentiam perueniat, cui ab agricolis idoneorum temporum opportunitatem, & nascendi causas praeberi, & quod ab agricolis palam fiat, id cam fieri a coelitibus, nihilque inter eos interesse, nisi id quod a colonis satu & temporis progressum fiat, id a coelitibus clam & repente fieri. Ex quo intel ligi uolumus ex coelitum opera, multa quandoque incredibilia oriri, quae tamemn causarum ordine, naturalia sunt ipsa per se. lisdemque rationibus probamus plaeraque coe lites mirabiliter supra progredientem naturam posse moliri, sed illis non inesse uim naturalium faciendarum rerum. Post autem de primigeni hominis materia perquiritur. Nonnullis enim qui plebiscito, non senatus consulto theologi sunt, mirum uideri solet, cur potius ex humo, quam ex coelesti materia humanum sit effectum corpus. nam cum coelestem corpus absolutius terreno putarent, cumque humanum corpus excellenti rationis forma, insignitum uiderent, uerisimile putandum esse dicebant, humanum corpus ex coelesti magis quam ex telluris materia confici debere. quod quem dem genus argumenti integrioribus crassius est uisum. Siquidem quanquam coeleste corpus, sit terreno nobilius, dubitari tamem non potest, minus actui animae ratios nis compotis congruere, cum anima quodammodo ex aduocatis sensibus noticiam eliciat, quorum quidem instrumenta ex coelesti materia effici non possint, cum coelum naturam patibilem non habeat. Eademque ratione indagatur, utrum primigeni humani corporis fabrica, ex quatuor sit primordiorum natura constructa. Physici enim concretioni mixtionis absolutae, plus telluris inesse uolunt, que plus formae, & minus materiae nanciscatur. Auoustino autem theologorum deo, duo placet esse primordia rerum quae patiendi necessitatem habeant, tellurem scilicet, & aquam, & duo quae sint ad agendum educta, aerem, & ignem. Et quoniam ex his patiendi ratio efficitur, tellusque ex omnibus patibilem magis naturam nanciscatur, facile intellectu esse ait primigenum humanum corpus telluris esse materia concretum, quam quidem sententiam omnis salubrio rum coetus, tanquam theologiae pontem tuetur. Atque inde est ad totam hominis figuram, fabricamque transitio. nam cum multa in homine mirabiliter effecta miremur, tum maxime artificiosi operis descriptionem contemplamur, rationesque physicas induci mus, quibus probatur tantam dissimilium instrumentorum uarietatem, animae gratia esse perfectam, siquidem cum anima sit multarum rerum effectrix, quas sine corpore tanquam instrumento persequi nequiret, necesse esse affirmamus, ut toto corpore, instrumen torum summa sit intexta uarietas, quo dissimilitudini potentiae, & munerum animae. instrumentorum dissimilitudo congruat, sitque cognatio inter mobile corpus & animam motricem. Quod quidem praecare patet, ex earum rerum motu, quae extra animam cernuntur, cum anima sit principium uariorum susceptibilium sensuum, quos sino instrumentorum uarietate, complecti nullo modo posset, praeclare enim haec medici patefaciunt, qui Anatomiae scientia, manu ista articulatim dissecta contrectant, docentque capiti tanquam arci tres annexas esse sedes, in quibus speculatrices animae po tentiae excubarent, easque sensum communem, phantasiam, rationem, & memoriam nomi nant quarum, sensus communis, & phantasia sint incolae syncipitis, ratio in meditullio capitis habitet, & memoria occipiti annectatur. Quas quidem sedes, uentriculos hoc interualli ordine interiectos esse dicunt, quae inter se habeant ductas & extemrebratas uias, quo utrinque commeare possit perceptarum rerum tabellaria cognitio, ab hisque extrinsecus, ad figuram homins conteplandam disceditur. Quam a parente deo celsam & rectam ob eam causam informatam, & constitutam fuisse probat, quo tanquam princeps inter omnia animantium genera internosceretur, essetque spectatrix superarum rerum cum perspicuum sit, idem in spiritu amorem, ac pondus in corporibus existere. corpora enim natura deorsum suopte pondere feruntur, at humanum corpus cum sit domiciliumspiritus, natura superiora appetit. Ex quo quidem notum adagium illud existit, eodem amorem, & oculos concurrere. Atque ex hoc etiam est orta contentio, quaenam primigenihomins sedes extiterint. Grauissimus auctor Damascenus has sedes uelut Elysium nemus descripsit, in quis semper nitescere ait coelum, cuncta odore fragrare, & hybernis, aestiuisque frugibus, pratorumque uestitu florere. losepo autem, qui solus propo ex ludaeis, graecorum flumina nando transmisit, eas sedes ad orientem solem constitu tas esse placet, cui prorsus Celtiber Isidorus assentitur, is enim harum sedium ingressus post homins pollutam naturam, flammarum moenibus ocelusos, & obstructos scribit. At theologumenon librorum Beda interpres, rem in dimicationem adduxit. Probare enim conatur has sedes ad orientem circumfluo oceano, & montibus ab ea parte obie, ctis contineri, quae ab hominibus habitatur easque ait ita a domicilijs nostris esse semotas, sublimesque ferri, ut orbem globumque lunae pertingant. ex quo multis causa fuit, ab eo desciscendi. Nam cum luna rigoris effectrix dicatur, uerisimile putan¬I dum esse uolebant, ut subiecta ei quoque & finitima reoio rigesceret. Quibusdam etiam nullo modo fieri posse uisum est, ut hae sedes altissima telluris parte collocentur siquidem si fieri hoc posse diceretur, concedi etiam uolebant, ut harum sedium infoecunda natura diceretur, quando quidem montium altitudines solis flagrantia, & ardore torreantur, qui ex tellure ubertatem hauriant, quod quidem minime harum sedium foecunditati consentaneum esse dicunt. Maior autem pars eo defertur, ut eam terrae partem temperatam uelint. idque affirmant ex noctium & dierum aequalitate orin quemnadmodum his accidere uidemus, qui terras ad orbem aequinoctialem colunt. umbrae enim nocturnae cum lucibus aequentur, dierum feruidam naturam tepefaciunt, in qua tamen sententia Scotus Alexandro, Nicolao Boneto, & Magno Alberto calcar adhibuit. Quo etiam loco probatur a nobis hominem dei esse simulacrum, non quidem absolutum simulacrum, sed tanquam ad similitudinem expressum. Negamusque primigeno homini deum notum fuisse de facie, nisi sopito ei, & phantasmate se¬ uocato deum uisum esse concedamus. Nihiloque secius inquiritur, an primo nantu rae tyrocinio ei esset omnium humanarum rerum inserta notitia. In quo affirmatur no uisse eum fundamenta necessariarum rerum, quatenus scilicet ratio assequi posset, humana. occultas autem meditationes hominum & praesensionem rerum futurarum nullo modo consecuturum fuisse. llludque etiam adiungitur, eum ante noxam animantium omnium adepturum fuisse principatum, ferisque etiam pecudibus, ut bubus, iuga & onera impositurum.

PrevBack to TopNext

On this page

Distinctio 5