Text List

Prev

How to Cite

Next

Distinctio 6

De hominis statu ante peccatum
1

DEHOMINISSTATVANTE PECCATVM. DISTINCTIO SEXTA. QVibus quidem cognitis, proximum est, ut de hominis ante noxam statu disseratur. In quo illud primum quaerendum erit, num incolumi natura homo esset futurus aeternus. Sunt enim multi qui negent uitalis arboris escam, quae esset homini ad uescendum data, causam immortalitatis futuram fuisse, cum nihil contra suam speciem nitatur, quando quidem effectus causa non egrediatur. Cum autem lignum tabescibile diceretur (nec enim aliter in alimentum exteri, & molliri poterat) perfacile uolunt iudicium esse, ab eiusi modi uitali edulio aeternitatis causam non oriri. idque ad eorum commentitias fabelilas referri posse dicunt, qui bellissime in Physicis ab Aristotele ludantur, que inducerent deos, uitales quasdam epulas ientare, quae eorum immortalitatis causa forent. Ad quam quidem sententiam plaerique gregatim tanquam graculi ad turrim deuolant. At egregium par ducum, Auoustinus & diuus Thomas, quasi nudo pedeingrediantur, uerentes ne inter salebras digitos detundant, hoc idem sensim, & pedetentim persequuntur. Nam cum homini contra duo quae desunt, totidem praesidia adhibita esse uideant. Primum quod deest, humoris iacturam esse dicunt ex caloris actione natam cui quidem caeterarum arborum esu occurri potuisse opinantur, ut nos modo dapibus uitam, corpusque tuemur alterum ob id ipsum esse uolunt, quod quemadmodum aqua uini sextario admixta, primum meri naturam adulterat, tum quo crebrius & largius adijcitur, eo liquidius uim eius referuefactam diluit, sensimque aqueam extenuando efficit. Sic idcirco perspiciunt, que primum speciei actio tantum roboris habeat, ut non modo sit alimenti detracti restitutrix, sed etiam incrementa suppeditet, postea uero quodcunque gignatur, non quidem inerementum addat, sed tantum detracta restituat Atque eo tandem decurrere senij naturam putant, ut ne huic quidem restituendi muneri, opitulari possit ex quo necesse euenturum sit, ut corporis dissolutio & interitus sequatur. Itaque contra hanc fraudatam debito partem, arboris edulio, uitam propagari potuisse arbitrantur, que ipsa uitalis arboris natura, nacta esset uim speciei roborandae contra imbecillitatem ex aduentitia admixtione manantem. Cuius quidem sententiae imas fibras Scotus abscindit, atque in campum & puluerem progressus, hominis uult tabescibilis fuis se partes, sed non tamem ipsum tabescibilem futurum, cum ante occasum iturum eum fuisse in coelum arbitretur. Magni autem homines Vgo Victorius, Alexander Ales & qui sententiarum selectum interpretando exacuunt, hominis imortalitatem, non exnatura, sed ex adiecta gratia, nascituram fuisse uolunt, quae sit ob pollutam naturam amissa, immortalique naturae sit attexta mortalis. Nec item minor contentio exoritur, num ante noxam homo in coelibatu esset generandi facultatem habiturus. In Go quidem Graeci, quo subtilius contra nostros scribant, pumice calamos exterunt. nam dum commiscendorum corporum foeditatem respuunt, quasi augustius hominis ortum incoharent, propagationem sobolis tanquam coelitum, sine uenere, futuram fuisse censent. Nos autem negamus res naturales dari, aut adimi posse peccato cumque homi nem animali uita metiamur, intelligi uolumus, commune fuisse hominum naturae ex uenere procreandi munus. idque ex membrorum partibus dedarari, quae essent ad naturae necessitatem datae. Atque absurdum etiam uideri, quicquam partium in homine a natura fabricatum, quorum non esset necessarius usus futurus. nam & ueretra & inguina frustra a natura effecta, putari debere dicimus, nisi ad procreandi usum data dicerentur Sed sobolem tamen sine ueneris flagitio propagari potuisse affirmamus, cum partes ad procreandi necessitatem factae, non irritarentur obscenius, sed suapte natura, ut caetera membra sine libidine mouerentur quando quidem ra tioni, ut duci morigerarentur. Ex quo sententiarum principi causa uidetur fuisse, cur non secus membra coitura fuisse censeret, ac manus ori admouentur, quam quidi sententiam clarissimorum interpretum coetus, uerens ne lupum auribus contineret, euo lutam, & resutam retexit. Nam cum parum consentaneum uideretur, ut serendae am plificandaeque naturae opera sine uoluptate conficeretur, uoluntario obsequio uoluit sine aemula lasciuia utrinque obeundum fuisse munus sublataque libidinum face genialem torum sternit, eorum procreandi causa, qui praedara quadam conditione ad dei cultum gignerentur. In quo etiam quaeri solet, quinam ante poenam sontium, liberi nascituri fuissent, multis enim uisum est infantes simulac nati essent, commen datione naturae membrorum compotes futuros. Siquidem cum quaedam animantium genera, ita primo ortu absoluta cernerent, ut non modo ingrediendi facultatem habeant, sed etiam quacunque matres persequantur ipsa per se, cumque in homine uiderent caeterorum animantium inesse principatum, confiteri esse necesse dicebant, ho minem primo naturae ortu, omnium membrorum usum consecuturum fuisse. Perab surdum enim esse hominem rationis compotem, quem nullum unquam scelus inquinasset, in corporis ingressum manibus, ut pedibus, uti, ut modo anniculos infantes manibus repere, nec nisi in plostellis rectos ingredi uidemus, quod quidem malum, ad eam poenam referre conantur, qua humanum plecteretur genus, quo cognito, ma xime uerisimile esse, pueros ante pedicas lethalis mali, comendatione naturae ingrediendi habilitatem adepturos. ac sine corporum tegumentis, sine tectis, sine culci tra plumea, sine conditis denique obsonijs fortunatissime uicturos, cum sua sponte suppeditatura essent (ut ait ille)terra cibum pueris, uestem uapor, herba cubile. Quiautem Physiologiam persequuntur, negant naturae congruere, ut primo ortu pueri ingrediendi facultatem nanciscerentur, nam cum in homine cerebrum humidissimum, & cor poris comparatione maius quam in caeterorum animantium genere esse probent, facile confirmant magnitudine humoris & ponderis pueriles neruos, qui sint agitatio nis instrumenta ad corporis actionem mouere membra nequire. Itaque si quibusdam animantium generibus, simulac nata sint, gradiundi facultas data dicatur, id ariĀ¬ ditate cerebri, non naturae praestantia accidere, cum perspicuum sit quaedam etiam absolutiora animantium genera, primo ortum expertia esse membrorum usus. Ex quo con dudi nemini esse dubium, quin dei nutu fieri posset, ut, primo ortu pueri essent men brorum compotes futuri. Sed probabilius est homine quoquo uersum rectum esse formatum, eaque recti mensionem in absoluto corporis obsequio consistere et quem admodum incolumi natura nihil esse in membris, quod hominis uoluntati obsisteret, ita nihil esse quod deesset. Sed cum in homine uoluntas rato ordine nitatur, quae ad actiones naturae congruentes pergit, fatendum est non esse easdem cuiuscunque aetatis actiones. Quod cum ita sit, sequitur minime pueros primo ortu ad qualescumque, sed ad aetati tantum consentaneas actiones, mouendorum membrorum facultatem habituros. Eodemque modo de scientia hominis ante noxam, de iustitia, de ratione, de affectionibus, de uirtute indagatur, quae quidem praetereunda censemus, cum ad potiora peroamus.

PrevBack to TopNext

On this page

Distinctio 6