Text List

Prev

How to Cite

Next

Distinctio 3

De adoratione Christi
1

DE APORATIONE CHRISTI. DISTINCTIO TERTIA. Tque iam de Christi cultu disserendum arbitror, inquirendumque pri mo, an Christus sit a nobis latria colendus. Nonnulli enim fas esse ne gant, ut cuipiam quod genitum dicatur, latriae habeatur honos, at cum Christi humanitatem genitam esse confirment, bene sciri posse opinantur nullo modo esse ei latriae decernendum cultum. atque etiam quidam quasi sibilum non uereantur, hoc argumenti genus inducunt, Latriae cultus ob principis dei agnitionem statuitur, at cum Christus sospitator quatenus chlamyde humana amictus dicatur, sit omnino parente minor, igitur nec eius est humanitati latriae habendus honos. Quorum utrum uis concedi nullo modo potest. nam haud latriam humanitati, ob rationem sui, sed ob diuinitatis rationem statui debere dicimus, qua sit filius parente nullo modo minor. Scotus autem Christum ob humanitatis rationem latria colendum putat, eamque eiusmodi latriae rationem esse arbitratur. Diuus uero Thomas humanitatis cultum bipertito intelligi posse censet. nam uno modo, ut sit eius tanquam rei cultae intelligi opinatur, quo genere si Christi caro colatur, nihil aliud esse confirmat, quam uerbum humano amictu obductum uenerari. quemadmodum trabeam regis colere, nihil aliud prorsus sit, quam regem trabeatum colere, quo quidem genere humanitatis cultum latriam esse probat. At alio genere humanitatis cultum intelligi, qui ob humanitatem omni gratiarum genere cumulatam statuatur atque ob eam causam humanitatis cultum, non latriam, sed duliam esse dicendum. ita scilicet, ut una eadem seruatoris Christi persona ob diuinitatem latria, & ob humanitatis expletam absolutionem dulia colatur. idque minime absurdum uideri, quando quidem parenti deo ob diuinitatem latria, & ob imperium dulia debeatur quod quidem totum libenter utrique remitto, ne uidear hoc loco arbiter inter atratam. & caesiam disciplinam datus. Sed huius disputationis est, scire an Christi simulacrum sit latria colendum. Henrico enim docto, & acuto homini placet, nuli lum simulacrum latria debere coli, propterea que auctore Damasceno Deus nullo possit simulacro effingi. Durandus uero, quasi nihilo sibi minus licere arbitretur, quam Henrico licitum sit, nullam imaginem latria colendam putat. Quam quidem sententiam maxime tueri conatur doctissimus Italorum Picus. At ex atratorum disciplina minutius & praessius Holcot deo latriam honorem statu tum esse censet atqui cum nullum simulacrum deum esse opinetur, intelligi fas esse dicit, nulli simulacro hoc honoris genus debere decerni. Quod si ita est, absurdum esse putat fateri, latriam deo soli honorem esse decretum, & eandem tamen seruatoris Christi simulacro deberi. idque etiam contortius astringit. Si idem inquit honos Christo ac simulacro debetur, igitur idem lapidi, ac Christo debetur honos, ob eamque rem idem deo honos ac rei genitae debetur quod dici nulso modo debere opinatur. Nos uero ut quicque quorsum pertineat uideamus. Hen rico respondendum arbitramur. Christi simulacrum, quatenus diuinitatem humano amictu uestitam referat, latria debere coli. atque illud etiam adiungimus per spicuum esse, deo ueram latriam deberi. cumque deum cutis humanae integumen to obductum esse intelligamus, quandoquidem haud mens in imagine, ut res est, irrepat, sed ut deum chlamyde humana indutum referat, fateri cogimur fimulacrum dei cuti humanae copulati, latria esse colendum. Nec autem dei non iugati aliquod simulacrum esse uolumus, quod deum cumulate, sed tantum ut effectus causam referre dicatur. Nihiloque secius esset tota illa Durandea conuellenda ratio, nec minus item posset contra Holcot sonantia argumenta dici, nisi alias esset a nobis de hoc quaestionis genere disserendum latius. Quare multo salubrius dicemus. Christi simulacro quatenus lapideum, siue ligneum, siue pictum sit, nullum omnino cultus genus haberi debere, quando quidem nulli honos, nisi naturae rationis compoti debeatur. Ex quo perspicuum esse potest honorem Christi simulacro decerni, quatenus imago tantum dicatur, atque ita sequi idem aeque honoris genus simulacro, ac seruatori Christo deberi cum autem liberator Christus latria colatur, perfacile iudicium est, eius quoque simulacrum latria debere coli. Sed nec exilis contentio nascitur, an sospitatoris Christi cruci latriae sit habendus honos. Durandus enim contra aquam nando, captiosam argumenti plagam tendit, id inquit quod nullo modo sit hypothesis uirtutis susceptrixid nec etiam per se cultus, aut honoris limes esse potest atqui cum crux nullo mo do sit hypothesis uirtutis susceptrix, igitur nec per se cultus, aut honoris limes esse potest Nos uero simulacrorum cultum inductum esse uolumus, cum ad incolumitatis nostrae memoriam excitandam, tum ad hebetiorum hominum ingeniam admonenda quando quidem uehementius in mentes hominum influat aspectus, quam auditio. Idque genus cultus a Christo inductum putatur, quem Abagaro regi effigiem suam in linteo pictam, non ignobilis auctor Eusebius misisse scribit. Quod quidem genus cultus, postea est senatusconsulto confirmatum, promulgatumque, ut diuorum imagines pingerentur in delubris ex quo facile intelli gi potest, diuorum esse simulacra colenda. Quod si hae imagines colendae dicuntur, nemini dubium esse potest, quin sospitatoris Christi crux, augustius, sanctiusque coli deheat.

PrevBack to TopNext

On this page

Distinctio 3