Text List

Prev

How to Cite

Next

Distinctio 6

De sacramento matrimonii
1

DESACRAMENTO MATRIMONII. DISTINCTIO SEXTA. Vnc autem erit de comiugij sacro proprius disputandi locus. In quo plaerique qui se in theologia tamquam in armilustrio ostendunt, id ius naturale ess uolunt, quod cunctis generatim animantibus, naturae communitate inseritur, Atqui cum in caeteris comiunctio sine comiugali toro cernatur, negant comiugium debere naturale dici. Nos autem quippiam naturale bipertito metimur, nam quippiam ex principiorum genere, naturae necessitate ortum esse affirmamus quemadmodum ignen dicimus supera suapte natura capessere, ex quo genere nec comnubium, nec id quidem quidlibera optione cumulatur, naturale dici uolumus. Alio uero modo quippiam naturale expendimus, ad quod appetendum natura moueatur, quod quidem intermedia aniae optione expletur, ut actus naturales nominantur ex quo genere probamus comnubium naturale dici quando quidem ad id naturae ratio, cum appetitione moueatur, procreandi causa. Ex quo praecare Aristoteles liberos a parentibus tria bonorum ge nera arripere opinatur quae ortum, uictum, ac disciplinam nominat. Nec enim liberi a parentibus, ali instruique poterant, nisi esset quoddam certum parentum circumscriptum genus, quod haud sane accidere posse manifestum est, nisi quidam certus connubiorum nexus circumscriberetur. Atque etiam naturae ratio impellit, ut homines societatem colere inter se & in contubernio uiuere uelint, quando quidem haud sibi quisque cuncta suppeditet, quae ad uitae degendae rationem flagitantur. Cum autem duplex sit natura generis humani, cumque earum rerum quae uitae desunt, quaedam ad uiri, quaedam ad mulieris genus pertineant, sic est natura comparatum, ut mares cum foeminis copulatione quadam comiungantur, quae( ut ait Aristotelesconnubium maritale dicatur. Quanquam maxime in contentionem adducitur, num coniugium sit in ipso sacrorum genere numerandum. In quam quaestionem Durandus esset chirographis obsignatis accersendus, que aliquandium in ea sententia con stiterit, ut ostendere uellet haud iure connubium dici debere sacrum sed cum uideret omnium prope theolooorum dimicationem sibi esse subeundam, ne de senatus curriculo deflectere uideretur, hac est praecauente flexus solertia sic usus. Siquidem cum comnubium in sacrorum genera referret, negandi tamem ansam quandam relinquit. cum confirmat uniuocum esse cum caeteris. Quod quidem argumenti genus, tanquam puluis in eum ipsum refunditur, qui excitauit. nam eodem prope modo probari pos set nullum sacrum uniuocum esse cum caeteris, quandoquidem perfacile iudicium sit, nullum inueniri sacrum, quod non quippiam proprium nanciscatur, quo discrepat a caeteris. Itaque iure in hoc Capreolus cachinnum tollit, dum eius dialecticen exiguo Parisij ponticulo confert. Sed intelligendum quoque est, num ex connubio gratia nascatur, idem Durandus in eiusmodi disceptatione dicit, aliud potetificalium legum gnaris, aliud theologorum principibus uideri solere. nam ijs qui pontificum edicta, ad senatus praescriptum syllabatim explicant, negat uisum esse ex connubio gratiam oriri quan doquidem affirment ad sponsalia precij pactionem accedere, in caeteris autem sacrorum generibus ex quibus gratia nascat, pacisci, aut nomina facere, fas esse negent. Quorum qu idem sententiam, cum uelut Vaticanum obeliscum admiretur, eorumque dicat praescripta, aeditaque oracula in eiusmodi causa, non modo senatus consulto, sed etiam uicatim a flaminibus paganis rata haberi, quorum maxime intersit scire quid sanciat senatus, nullo modo sibi interdictum purat, ne eorum sententiae nomem suum ascribant. Cui festine occurrit tota illa Durandomastix cohors, quae affirmat pontificalium legum gnaros si temere in theologicum fundum irruant, nihilo certius se scire explicare, ac theologos iuris rudes, si ex iure manu consertum uocentur, in quo praeclare illud Apellaeum usurpant, ne scilicet sutor supra crepidam diudicet. Nos autem connubium non modo sacrum, sed etiam naturae munus esse uolumus. Itaque ob eam partem qua sacrum nominatur, cum in senatus partitione consistat, haud dicimus in emptione, aut licitatione uersari, quando quidem sit promulgatio lata, ut si quis ob sponsalia sacra pecuniam acceperit, non modo repetundarum, sed etiam muneralis ambitus postuletur, senatusque censura plectatur. At ob eam partem qua naturae murius nominatur, haud quaquam in comnubijs de paciscendo, aut de pecunijs capiundis cau tum esse dicimus. Sed in hac quaestione permultum interest, utrum coniugium boni quippiam nanciscatur, quo excusari posse uideatur. Hoc loco illud natu est, quod diuus Thomas arbitratur, ut sapientem dicat sine hostimento aequalium, aut ingemn tiorum bonorum, iacturam non laturum. Ex quo cuiuspiam selectionem, cui damnum adhaerescat, boni cuiuspiam accessione egere opinatur, cuius hostimento ornetur, ad ratamque ordinis mensionem reuocetur. At cum in nuptialibus facibus detrimem tum nascatur, proptereaque ita ratio ueneria uoluptate elidatur, ut haud inde quip piam (ut ait Aristoteles) intelligendo complectat, ob eam causam connubij sele ctionem ad ratam ordinis mensionem reuocari posse negat, sine cuiuspiam boni hostimento, quo maxime comiugium ornetur, quibus quidem generibus bonorum, connubia excoli, & excusari arbitratur. Cum quo maxime congreditur acerrimgladiator Scotus, affirmans haud connubio ob rationis iacturam quaedam bono rum genera contingere, quibus ueneris actus excusetur. Cuius sententiae est astipu latrix incredibilis Scoteorum multitudo quamquam ipse diuus Thomas ut musicus inter obstrepentium uoces, nihilo minus recte canit. Atque item dubitatur, utrum spoe saliorum ius, rite futuri connubij uadimonium dicatur. Nobis enim ex consensu futurum pollicente, haud quidem connubium, sed connubij sponsionem oriri placet, quae sponsalia dicantur. Duplex est autem sposaliorum genus, unum simplexAlterum circunscriptum. Simplex enim in quatuor genera distribuitur. nam & nudum quoddam sponsionis genus nominatur, cum utrinque dicitur. Ego te coniugem despondeo, alterum in quo dotale symbolum, siue ἀρραςὤμ ut graeci dicunt, aut qud tale prae manum datur, tertium quo pronubus anulus coniugalia auspicia continet. quartum, quod iureiurando confirmatur. At cum sponsio circunscribitur, tum sunt pactionum genera distinguenda propterea que aut honestum est pactionis genus, aut turpe. Honestum enim nectitur hoc modo. si. P. Cethegus pepigerit se Fabiam ducturum modo parentibus libuerit. At turpe pactionis genus bipertitum est, ut si. Q. Caecilius dicat se Posthumiam ductum ire, si ueneficijs foecunditati osfecerit uel si sponsionem faciat cum Gellia Seruilius, si ad furta, & peculatum adiutrix fuerit. Rursusque ex eo genere certatio nascitur, an tacito consensum, connubis iura obstringantur, nam multi hac etiam recentiori expolitione tolerabiles theo logi, connubium mutuo consensum contineri uolunt, quod uerbis aut signis quibui dam constare uideatur ob eamque causam mutos etiam, & elingues coniugio col ligari posse dicunt. Quorum e numero magnus & nobilis auctor Riccardus eos etiam absentes, qui ne de facie quidem inter se norint, utrorumque nomine, aut ex chirographo iugari posse censet. Sed omissa consensuum dissimilitudine, de his quae connubia impediunt dicendum erit. Itaque intelligendum est, errore connubia impediri, eius autem genus in quatuor est partes distributum. quarum una ab ho mine, altera ex fortuna, tertia ex conditione, quarta ex poeotete elicitur. Ab homine enim ducitur hoc modo, si Fabia agit ex sponsu, quando scilicet se putat. QCaecilio nupsisse, qui sit repertus Cethegus a fortuna, si quem Croesum opinare. tur, Codrum esse intelligat a conditione, si pro ingenuo seruum esse sentiat, a poeo¬ tete, si quem probum crederet, improbum cognouerit. Quo loco dicimus manci pia, ergastulaque uenalia, coniugio implicari nequire, proptereaque sponsaliorum ius, unum alteri ad aes alienum persoluendum astringit cum autem is qui astringitur nullo modo soluendo sit, perfacile intelligi potest, hac ignoratione proposita ius sponsaliorum dissolui. Eadem ratio est habenda uoti, in quo diuo Thomae uisum est, duplex esse uoti genus, unum simplex alterum, quod rite in sacerdotijs comitijs a candidatis fiat. In quorum altero comnubium futurum, non obsignatum dissui, in altero utrumque dirimi opinatur, ubi magna est ei cum Scoto contentio. Quo cit ca data est causa indagandi, an is qui rite in comitijs candidatus uouerit. Pont. Max. recuperatoria uenia liberari possit, cuius quidem loci multa sunt a Petro Paludensi, a Durando, & Aureolo disputata neruosius maximeque eius quaestionis genus persequitur, ex theologorum omnium consurrectione notus Albertus, quem locum uberius complectemur, cum separatim de Pont. Max. potestate dicemus. Nunc autem uidendum est, qua nam propinquorum colligatione connubia impediri dicantur. Nihil est enim peruersius, & quod magis a ratione desciscat, quam filiam sociam cum parente iugari, cui sit subiecta lege naturae quandoquidem ab eo uelut a seminario dimanet, ob eamque causam naturae lege, sunt parentum coniugia sublata. At coelesti iure praescriptum est, nequa primi, aut secundi limitis necessitudo attingatur. idque ob eam causam factum est, ut libidinum occasio tollatur quando quidem eiusmodi propinquorum genus in contubernio uiuat, in quo lena insidiatrix Venus, amatorumque uirus excitetur. Sed senatus consulto, tertia, quartaquam limitum propinquitas, tamquam incesta adimitur propterea que usque eo arcte naturalis ne cessitudinis nexus obstringatur. At post eam necessitudinum decretam metam, libera promiscua connubia, ad euanescentem amorem reuocandum fieri posse uoluit Eodemque prope modo de consobrinorum, sobrinorumque colligatione distinguitur. Atque huic etiam generi finitimus est de adoptione locus, cuius interuentu coniugia impediri dicimus. Nihiloque secius de impuberibus, de amentibus, de ueneficijs, atque de incestis disputatur. Sed maxime hoc loco quaeritur, an in uxoria actione ob moechatum, uir uxori repudium remittere possit. Nostris autem placet septem excipi genera debere, quibus ob adulterij probrum, minime uxori repudium remittere liceat. nam si uir pellicatus postuletur, aut si coniugem ad moechandum impulerit, fieri nullo modo potest, quin uxori talio, actioque uxoria detur. Nec etiam quicquam est causae, cur uxori repudij mulcta irrogetur, si quando satis de uiri nece liquet, alteri nubant. ac ne illud quidem ei obfuerit, si uis illata sit, aut dolose uiri nomine attrectata fuerit nec multo sane secus agendum erit, si uir post probrum uxo rem attrectarit. Ex quo nihil est etiam cur modo de eorum genere dicatur, qui in haereseos coeno obsignatis sponsaliorum tabellis, uxoribus repudia remiserint. Co piose enim & cumulate haec nostri aperiunt. nam non modo de secubatione & cae libatu, sed etiamde aeris alieni persolutione, uberrime perquirunt, quando scilicet & quomodo aes dissolutum esse intelligatur.

PrevBack to TopNext

On this page

Distinctio 6