Text List

Prev

How to Cite

Next

Distinctio 1

De sacramentis et primum de baptismate
1

DE SACRAMENTISET PRI MVM DE BADTISMATE. DISTINCTIO PRIMA. Taque cum copulati uerbi sint explicatam mysteria, sequitur deinceps, ut orthodoxea sacra persequamur. In quo primum est sacri perquirenda definitio. Multi enim qui amissa segete alieni fundi spicileoio ocupantur, auctore Auicenna, uolunt definitionem genere, & differe tia constitui. atqui cum re, uerboque constitutum in genere uersari negent, quandoquidem haud ex aduenticio unum dicatur, notum esse, re uerboque constitutum, definiri non posse cum autem eiusmodi sacrum re, uerboque constituatur, fatendum esse id definiri nullo modo pos se. Contra quos Pythicum theologiae uatem Augustinum arcessimus, qu sacrum esse affirmat, in quo sub operculo rerum spectabilium a diuinitate incolumitas nostra iuuetur, ex quo perspicuum uideri debet eiusmodi sacrum definiri posse, cui quidem definitioni nomem suum ascribit Durandus. Vgo autem Victorius Augustinisyngrapham resignat. At sententiarum aerarij tribunus sacrum inaspectabilis gra tiae, aspectabilem formam esse uoluit, ita ut cum sui simulacrum ferat, causa dica tur, quae quidem definitio, quasi cumulate sacramenti aceruum expleat, maxime a diuo Thoma probatur. Sed quoniam sacra ad criminum eluendam labem instituta feruntur, in hisque fidentium hominum animas excolunt, quibus castissime con litur deus, primum de incolumitatis nostrae isagoge quam graeci βάπτίσμα uocant. dicendum erit. In quo etiam definiendo inter nostros est nata dissensio, siquidem Vgo Victorius dum tantisper pendet animi, quorsum euadat, in eam sententiam demigrat, ut id aquam ad eluenda crimina, uerbo expiatam dicat. Principi autem sententiarum id laticis aspersionem extrinsecus iniectam ad uerborum praescriptum esse placet. At Ricardus uilla, locuples & fusus Theologus, quanquam has definitio nes consentaneas esse censeat, in neutris tamen cumulatam definitionis conditionem inueniri arbitratur, quae sit in posterioribus analyticis ab Aristotele decretanos vero id nullo modo ambitiosi definimus, cum maius certamen oriatur, num character ille qui dicit, in intelligentiae ui, tanquam in hypothesi uersetur. Diuus enim Thomas dum sententiarum fundum aratro suo proscindit, characterem probat in intelligentiae ui, tanquam in hypothesi inesse. nam imaginem primo in percipiendiui uersari dicit, cum ex memoria, & intelligentia uoluntas nascatur. Ex quo perspicuum esse uult, omnem imaginem in intelligentiae parte, tanquam in fibris inesse, obeamque causam, quicquid est in primis ob imaginem homini tributum, id in primis ad intelligentiae partem, & patheticam oculos referre, cum etiam ex intelligentia nanciscatur, ut homo dicatur, ex pathetica autem ut probus, an prauus dicatur. atque ob id cum character in primis oculos ad imaginem referat, eum in intelligentiae parte uersari confirmat, cui aperte Scotus reiecta chlamyde loricam ostendit Durandus uero marmoreo muro tectorium inducens, cum characterem in intelli gentiae ui, tanquam in hypothesi esse neget, congruentius in flaminis manu uel lingua, quam in intelligentia uersari putat. Nos uero dicimus characterem in ipso primigeno uoluntatis orsum, non in lingua, aut ministris manibus esse debere, quemadmodum etiam medicum medicinae ui ob rerum salubrium appulsum naturae ministrum uolumus, cum ualitudinis princeps, agens natura dicatur, nec tamen ob eam causam medicinae scientiam in expromentis lingua, aut in chirurgi manused in intelligentia ponendam arbitramur. Atque huic generi finitima est quaestionum medicata aqua ad eiusmodi lustralem aspersionem apposita uideatur. Multi enim nudi remiges qui physicam sententiam exhauriunt, id ex quocunque genere laticis, quod specie a mera aquae natura non discrepet, fieri posse uolunt, cum autem rhosaceus latex a mera aquae natura non dissideat, quando quidem easdem frigiditatis humoris, & perspicuitatis ποσταταζ nanciscatur, fatendum esse dicunt, medicatam aquam ad id appositam uideri. Quorum quidem claudorum hominum effugia praecludimus, cum a Christo, meri, non conditi laticis aspersionem decretam dicimus, quo facilius omnibus suppeditaretur ad usum. ob eamque causam proba mus duplex esse genus, quo merus latex uim puritatis amittat, unum quod alterius corporis mixtione, alterum quod alteratione fiat, quae a graecis heterosis nominatur, quorum utrumque artificio & natura contingit. Siquidem ars a naturae munere abest, proptereaque natura substantiae formam quam graeci usiam uocant gignit. quod quidem ab arte fieri nequit. At omnes quidem artificij formae aduentitiae extrinsecus accidunt, nisi fortasse proprium agens ad propriam materiam applicando tamquam ignem rei ad exardescendum aptae ex quo genere a multis tabe quaedam animan tium genera gignuntur. Itaque quoties latex artificij, aut mixtione siue alteratione transfunditur, haud sane eius speciem mutari dicimus. Ob eamque causam ex eogeriere laticis eiusmodi uitalem aspersionem fieri posse uolumus, nisi forsan laticem ita tenuiter cum alio corpore misceri affirmamus, ut commixtum aliud quippiam potius, quam latex iure dici possit quemadmodum limus potius humus, quam aqua nominatur ac merum latice perfusum, magis merum quam latex uocatur. At commu tatio quae a natura oritur, interdum laticis speciem dissoluit atque id maxime cernitur quom aqua ex commixti corporis natura gignitur, quemadmodum latex in uuae liquorem uersa merum dicitur, ex quo quidem minime aquae speciem nanciscatur. Atque rursum etiam ex natura, sine speciei occasum, laticis mutatio exoritur. Idque non modo alteratione gignitur, ut praecare in latice a sole feruefacto patetsed etiam commixtione oritur, ut facile in lutulenta, oblimataque aqua cernere pos sumus, quae terrenarum partium concretione miscetur, ex quo erit fateri necesse, ex quocunque genere laticis hunc salutarem fieri posse aspersum, modo ne species la ticis in nihilum intereat. Sed deinceps in disceptationem uocatur, num puerperia debeant trina lustrali aspersione madefieri. Ricardus enim qui in theologia polyhistor dici potest, nusquam se tutius consistere opinatur, quam si dicat in hoc, orthodoxeum Senatus consultum sequendum ducem. At diuus Thomas cum multas per duellionum secessiones, seditionesque commemoret, quibus maxime sit Latius comn uulsus senatus, ob periculi magnitudinem puerperia semel suffundi debere censet sublatis autem restinctisque seditionibus, trinam laticis aspersionem probat, Eodemque modo perquiritur, num infantibus eiusmodi nostri roris effectus insi nuetur. Plaerique enim Auctore Aristotele, uolunt actus agentium in patibili & apto uersari. atqui cum in puerperijs nulla sit lustralis laticis arripiendi aptitudo an tegressa, in promptu esse dicunt ab eiusmodi latice nullum posse in infantibus ef fectum seri. Scotus uero theologici principatus auidus & capax, infantes eode m hostimento gratiae compotes esse negat, affirmans quosdam a deo ad dissimillima limina gloriae, praesignatione secretos. Ex quo etiam a multis interrogationes interponuntur, num repugnantium parentum liberi hac debeant aspersione lustra ri. Eidem Scoto qui in quocumque disputationum genere usque eo peruenire uult, qusque intelligentiae acies intendi potest, inuitorum parentum liberos, ante pubem hoc rore suffundi posse placet. idque publici consilij principis permagni interesse affirmans, cui infantes in. R. P. descriptione sunt iure commissi. Nam cum maius regale imperij genus, quam ius parentum arbitretur, permagni putat interesse regis, eum praescribere parendi modum, quo inferius genus superiori subsit. idque ut saepe solet, similitudine connectit nam si quispiam inquit. Q, flaminij seruus fuerit, ipseque Flaminius Cn. Sempronij seruus dicatur, uehementius laborandum esse reoi opinatur, ut is magis. Cn. Sempronio, quam. O. Flaminio pareat, si modo eo. Q. Flarri nius ad. Cn. Sempronij imperij perniciem uti uelle uideatur. Ex quo apertum esse permagni interesse regis, summi heri imperium, dominatumque tueri. Ob eamque causam minime regibus interdictum putat, quin possint ex inuitorum parentum gre mio infantes euellere, ne praui, detestatique cultus traditione inquinentur, nefarieque in parentem deum armentur. Nec mulctam quidem regibus irrogari debere cemset, si modo caueant ne ob id a parentibus puerperia necentur. Cuius sententiae amplificator Durandus, hoc quaestionis genus tripartito discerpit. nam quosdam repugnantium parentum filios qui sint a regionibus nostris longo interuallo seiuncti, quales Parthos aut Syros nominamus, nullo modo uult hac piaculari aspersione ablui, nec item ex eo genere hominum, qui pactione aut uoluntate in prouincias nostras tanquam hospites diuertunt, quales mercatores, siue publicani, aut trapexitae dicuntur, quos in familiaritatem, & in conuictum asciscimus. At id genus ho minum qui sub nostris fascibus uectigal pendunt, quibus perinde ut seruis imperamus, quales iudaei uocantur, inuitis etiam parentibus geniali aqua madefieri posse opinatur. Contra quem feruidius concaluit Petrus Paludensis, diuus autem Tho mas orthodoxeo senatui tantum auctoritatis impertit, ut magis ritibus eius parendum esse arbitretur, quam edictis, decretisque eorum qui diuorum fastis ascribantur ltaque eam rem ad senatum refert, a quo sciat, nunquam repugnantium parentum filios hoc latice lotos. At mihi quidem huius rei ratio duplex uideri solet, quarum una obimpendentis periculi magnitudinem statuatur, altera quae iuri naturae repugnet. Nam si liberi simulac nati sunt, nec dum mentis praestantiam nacti, hoc roris perfusum madefierent, facile progrediente aetate parentum admonitu impelli possent, ut id desererent, quo essent improuida aetate irretiti. Alteram uero naturae contrariam censemus, proptereaque natura filius parentum quippiam putatur. Nam primo is a parentibus, corporis natura non secernitur, quam diu parentis aluo continetur sed cum maturus partus exit, antequam liberam animi optionem nanciscatur, parentum disciplina, tanquam rationis quodam aluo continetur, at quandium rationis est impos, paulum admodum a pecudis natura discrepat. Ex quo quidem quemadmodum quispiam ciuium iure in equos, aut canes ius, & dominatum habet, quibus ut est collibi tum utatur, ita naturae iure parentes in liberos rationis expertes imperium & dominatum nanciscuntur. Ex quo concedi fas est contra naturam uideri, liberos in crepundijs, a parentum complexu & procuratione euellere, ac eos nondum rationis compotes, ad aliquod certum uitae genus applicare. At cum rationis auctus, & firmi tas accessit, iamque sunt liberam animi optionem nacti, praeclare tum intelligi uolumus, eos repugnantibus etiam parentibus, et nostris initiari sacris, & geniali la ticeexpiari posse. Eodemque modo affirmamus laticis effectum dissimulatione im pediri. Atque etiam negamus infantem rursum tanquam lanam debere mergi. Idque munus ad flaminem dialem pertinere placet quanquam id temporum angustijs a¬ profanis, & foeminis obiri possit. Eidemque cathecismus, & exorcismus additur, quorum alter disciplinae traditio alter sontis daemonis afflictor & exturbator dicatur, repetaturque uterque cum a flamine, tum ab eo qui sit pro puerperio uas factus, ut ritualibus est libris mandatum. Nihiloque secius de lustrali chrismate perquiritur.

PrevBack to TopNext

On this page

Distinctio 1