Text List

Prev

How to Cite

Next

Distinctio 1

Mundum esse creatum contra Aristotelem
1

SECVNDI SENTENT. PAVLI CORTESII MVNDVM ESSE CREATVM. CON TRA ARISTOTELEM. DISTINCTIO PRIMA. QVibus expositis perspicuum est, dei etiam procreandi proprium esse munus, eumquam res ex nihilo, nulla antecedente materia construere. Nam siquid a deo manat, necesse est, ut aut aliquid antecedat, aut, nixl hil adsit. si nihil adest, notum esse debet, ab eo aliquid nullo antecedem te manare. si autem quicquam antegreditur, aut est in infinitum emanatura excursio, quod in naturae ratione fieri nullo modo potest, aut aliquid erit primum exquirem dum, quod nihil antecedat quod quidem deus esse non potest, cum nulla sit materiae coagmentatione concretus. ex quo maxime intelligi potest architectorem & aedifi catorem deum, res ex nulla antegrediente materia moliri. Hinc eorum est repulsa & reiecta opinio, qui de nihilo nihil gigni arbitrantur atque inde etiam magna est nata de mundo dissensio, cum alij eum ex aeternitate & imortali natura praeditum, alij a deo exaedificatum & constructum putarent, in quo praeclarus auctor Galenus negat sine sensuum testimonio sciri posse utrum aeternus sit mundus, an natiuus, quasi rationi nihil sit sensuum fide testatius, ex quo quidem arriperetur, sensu semper ean dem coeli & siderum aequalitatem percipi, & quod semper esset aequale, nullam unquam sui tabem pati quod autem nunquam extabesceret, nec id quidem unquam esse generatum. Sed praeter caeteros Arabs Auerrois qui Aristotelis disciplina tanquam cotis attritu acuitur, cum uisco adest & sibilo, & quo illustrius Aristotelis opinionem defensitaret, omnes philolophorum sententias de mundo in quatuor genera partitur, nam unam esse ait Anaxagorae qui mundum natiuum & tabescibilem opinatur eamque dicit auctoribus ludaeis, a Maumethistis, & Christianis esse retentam. secundam adhibet eorum quibus nunquam generatus, & labefactabilis mundus uideretur, proximam esse dicit sententiam Platonis, cui natiuum quidem mundum, sed nulla temporum aeternitate tabescibilem esse placet, quartam affert Aristotelis, qui nec genitum mundum, nec interiturum esse censet. Plato autem duo initia rerum deum & materiam esse uoluit, quibus omnia constarent, deum mentem, & causam rerum nominat. materiam uero formae expertem, & infinitam, in ordinem a deo adductam putat, ex eaque mundum immortali natura factum arbitratur. Stoicis uero placet natiuum & tabescibilem esse mundum. nam Seno. Chrysippus. Possidonius., Cleantes. Antipater, & Panaetius, probant cuius partes labefactabiles sint, tabescibilem esse integritatem, cum autem mundi partes labefactabiles sint, quando quidem uicissim mutentur, fateri cogunt, tabescibilem esse mundum. At praestans omnibus astu, & doctrina Aristoteles, tanquam habuerit id operis ut omnium superiorum philolophorum adipem extenuaret, negat mundum esse generatum, maximeque in eo qui est primus de coelo & mundo liber, auerso pollice Platonem ostendit. In quo natiui & tabescibilis definitione probat, quam fieri non possit, ut quod generatum sit, non extabescat cumque firmissimis argumentationibus probare conetur, nunquam ortum esse mundum, concedi sibi uult, ut aeternus esse dicatur, & que fieri nullo modo pos sit, ut quod aeternum sit, labefactari possit, & quod ortu careat, id non esse aeternum. In qua quidem sententia omnem Peripateticorum gregem tanquam suber in aqua retis plumbum suspensum continet siquidem Themistius & Auerrois pertinaces Aristotelis asseclae, tantillum nodum exquirentes, pugnacissime hanc sententiam tueri uolunt & si sarcina in alteram ditellae partem propendet, alteri adijciunt lapides. Verecundius autem ex eadem familia Alexander Aphrodiseus, dicit se non aliam ob causam hanc potissimum sententiam secutum, nisi que ea sibi minus ambigua, & a reprobatione semotior uideretur, quasi nondum certam, & ueram esse censeret. Ex quo quidem intelligitur homines nandi peritos, uoraginibus tamen obrui. Nam quae sunt ab Aristotele exqsitius argumenta collecta, proba biliora sunt, magisque ad contradicendum parata, quam uera. idque perspici potest, quo semper in hoc quaestionis genere Anaxagoram. Empedodem, & Platonem exag tat quod magis uideri debet persuasibiliter probantis, quam necessaria ratione condudentis. lpseque sibi repugnat, cum confirmet in topicis quaedam esse dialectica. a blemata, quorum certa ratio afferri non possit, ut si quaeratur utrum sit ex aeternitate mundus. Itaque ab eo hoc loco, sciscitor, si mundus aeternus fuisse dicatur, num semper homines extitisse uelit. nam si semper fuisse neget, concedi oportere puto, id pabsurdum uideri, cum negari non possit, hominum causa mundum esse constitutu, si aunt homines semper fuisse confirmet, rursum ab eo sciscitandum arbitror, cur sit illorum ho minum memoria deleta, aut curnon sint nobis per manus, scientiarum genera tradita, quae quidem suo ingenio perfecta esse uideri cupit, dum omne superiorum philosophorum genus, ut hebetius exagitat nam si memoriam rerum eluuione, aut exustione, intercidisse dicat, perfacile erit secum obsignatis syngraphis agendum, quando quidem in meteoris catholicum fieri catadysmum neget. Eodemquam modo erit de exustione dicendum, cum satis physicis placere uideamus, calorem hu more ali & quam quam uicissim saepe alterum altero superari opinetur, neutrum tamen ita opprimi posse uolunt, ut uim instauratitiam amittat ex quo facile intellectu est, exustionem catholicam esse non posse. Quod si neutra catholica esse potest, per spicuum etiam uideri debet, memoriam rerum propagari potuisse. id si ita est, dubitationem non habet, quin ad nos quoque dimanare potuisset quod si ad hanc aeta tem propagari potuisse diceretur, nihil prorsus esset, quod ei scientiarum primae ferrentur, cum perabsurdum esset negare, aeternis annorum curriculis innumerabiles Aristoteles aut Platones non fuisse. Atquam etiam si mundus aeternum omni specie rum genere absolutus diceretur, causa non esset quin multa incredibilia sequerentur. nam & necesse esset confiteri, non modo innumerabiles animas actu existere, sed etiam interminatas conuersiones fuisse. Ex quo perspicuum uideri posset, tot so lis, quot lunae conuersiones extitisse. Cum autem fatendum esset utrorumque innu merabiles conuersiones fuisse, satis esset argumenti, partem toto omnino esse aequa tam. quo quidem, nihil insulsius dici posset. Atque etiam fateri licet, aeque leonem a deo ex materia, ac ex nihilo gigni potuisse proptereaque quandocumque a deo ma teria gigni potuisse dicatur, necesse est etiam fateri ab eodem coagmentatum edu ci potuisse, alioqui materia sine forma gigneretur. Atqui cum notum sit haud ex materia leonem a deo aeternum potuisse gigni, apertum esse debet, nec etiam ex nihilo, aut ullo modo potuisse gigni. Praeterea quodcunque aeternum esse potuit. id omnino aeternum fuit at nihil praeter parentem deum, aeternum esse potuisse concedendum est. igitur nihil praeter deum aeternum esse potuit. Deinceps etiam quodcunque est effectum ortu, diuturnitatis exordium nanciscitur, sed cum inter philosophos sanos constare uideamus, deum causam effectricem esse mundi, fa cile colligi potest, originem rerum & molitionem esse nouam. Nec minus etiam intelligi potest, excellentium omnium philolophorum generi placere, nihil om nino, auctori & parenti rerum deo aequari posse. at si mundus aeternus fuisse diceretur, in promptu esse deberet, molitori mundi deo aequari posse, quo quid dici potest inscitius: Postremo si aeternus fuisse diceretur, putandum esset, etiam aeter num fuisse rerum ortum. igitur fatendum quoque esset, unum hominem ab alio in immensum etiam generatum. atqui cum ille ipse Aristoteles parentem filij causam effectricem esse uelit, perfacile iudicium esset, in effectricium causarum genere, in immensum excurrere indagationem posse, quod fieri nullo modo posse censet. Ex quo quidem sciri licet innumerabilia colligi posse, quibus probetur & ge neratum esse mundum, & generatorem fuisse deum.

PrevBack to TopNext

On this page

Distinctio 1