Text List

Prev

How to Cite

Next

Distinctio 7

De resurrectione
1

DE RESVRRECTIONE. DISTINCTIO SEPTIMA. Pertum est autem quemadmodum homines a culpae noxa uindica rentur. Deinceps dicendum est, quemadmodum in reuiuiscendo poenae linteritu liberentur. Itaque inquirendum est primum, nuncubi sit anima rum receptator locus. Plaerique enim contractius urgent hoc modoAnima sine corpore haud corporea loca petit. atqui anima seiuncta, corpore uacat, nulla ergo ei debet ascribi receptatrix sedes. Nos autem quamquam dicamus spiritus naturas a corporum concretione seuocari, res tamen corporeas affirmamus a deointermedia spiritus natura regi, ob eamque causam in spiritus corporumque natura cognationem, conspirationemque quandam, quam graeci sympathiam uocant uen sari uolumus, ut sublimioribus naturis praestantiora quaedam corporum genera illu strentur, quod priscum philolophorum genus fecisse scimus, qui sunt orbium or dinem coelitum natura dimensi. Nam quamquam e corpore excedentibus animabus, nul lum sit tributum corpus, quaedam tamen his corporeorum locorum genera, liminum cognatione statuuntur, in quibus tanquam in loco uersantur, quatenus scilicet res corporeae in loco uersari dicantur. Itaque quemadmodum in corporibus quaedam deorsum suopte pondere feruntur, quaedam superiora capessunt, qui locus utrorumque agitationis finis dicatur, sic his loci genus praemij aut mulctae congruentia decernit, quod earum actionis finis dicatur. itaque non sine causa uolumus animam tartarum, aut coelum quasi domicilium capessere. Atque ex hoc etiam disputatio ducitur, an in anima excessu uitae, actus sensilis potentiae resideant. Multi enim censere Augu¬ stinum uolunt in eo qui est de spiritu liber, animamcum e corpore excesserit, ex opinatione, iracundia, & appetentia aut laetandum effuse exultare, aut ad dolendum languide demitti. atqui cum haec genera sensiles uires esse intelligant, constare inter omnes dicunt, animam corpore uacantem sensilibus uiribus affici, ac in quodam actus genere uersari. Sed praesto adest tenebrarum laterna diuus Thomas, qui illum librum insititium esse arbitratur. Nos autem dicimus quibusdam uideri solere actuum sensilium uirium duplex esse genus, quorum quosdam extrinsecus ab anima agitari, quos negant animae elapsae residere quosdam autem interiores quibus per se anima fungatur, omnino residere opinantur quod quidem a Platone manauit. nam Plato ut diximus animam corpori, ut naui nautam annectit, in quo ut daudicans & uatrax ab Aristotele uexatur, qui ostendit animam nesibi motum afferre, nec ab his quidem munijs moueri, qui cernendi, sentiendi, & id genus sint, quatenus scilicet munia illa motus tantum annexi dicantur, ex quo intelligi maxime potest, animae, cum e corpore excesserit, sensilium uirium actus nullo modo residere. Contra quem Platonicorum omnium tamquam auium contra uulpem commune est bellum maximeque hoc uulnus acu suere conatur Macrobius, nequa cicatrix in Platonis uultu resideat. Atque hocloco eadem est inferiarum habenda ratio. In quo quidem constituendum est charitatis colligatione, quod sit arctissimum uinculum Senatus, non modo uiuos, sed etiam eos qui e uita migrarint deuinciri, in primisque intelligendum, malorum etiam parentalia opitulari mortuis. Sed doctorum hominum est adiecta contentio, num damnatis piacularia suffragia opitulentur. Plaerique enim Traianum Caesarem a diuo Gregorio herebi poena li beratum uolunt. At cum perspicuum sit diu eum apud Orcum fuisse, in promptu esse dicunt, reis in herebo parentalia suffragari posse, in qua quidem causa aliud diuo Thomae, aliud alijs uisum esse scio, diuus enim Thomas qui ut in pictura Apelles praedare sentit quid sit in dicendo satis, probabilius uideri dicit Traianum diui Gregorij piaculari suffragatione reuixisse, uimque gratuitam consecutum, qua a poena scelerumquam nexu liberaretur. itaque placet illi praefiniti temporis mulctam esse irrogatam, alij autem qui uel a Porrectano, uel ab Origenis familia manarunt, nullo modo existimant Traiani animam mulctae noxa liberatam fuisse, sed animaduersionis, uexationisque iustitium, ad iudicij praestitutam diem indictum esse uolunt. Quibusdam etiam uideri solet ante mundi funus, parentalia reis opitulari posse. Nonnulli scelerum genera partitione seiungunt, suffraga tionisque accessione poenam tolli putant. Multi inferias non quidem leuationem, aut detractionem mulctae, sed dolorum solatia, & fomenta afferre opinantur in eoque aestuantis geruli similitudinem adiungunt, qui uideatur pressum ponderum. ad facilius ferendum leuari, si laticis aspersione suffundatur, quamquam nihil sit ex pon dere detractum. Cum quibus quidem omnibus multo melius actum esse dicere tur, si minus ingenia exacuissent, ut quaedam arborum genera meliora sunt neglecta quam culta. Nos autem munitiorem ad uerum ingrediemur uiam, si negauerimus reis in Ditis antro funebria iusta suffragari quando quidem satis perspicuum sit haud senatum pro reis apud tartarum parentare. Sed omissis suffragationum omnium generibus, quibus theologorum personant scholae, perquirendum quidem est de ostentis, quae sententiae dicundae tempus antegressura dicantur, diuus enim Tho mas qui praeter caeteros, omnem hunc illustrauit iuris dicundilocum, affirmat Christum splendidissima specie in mundi rostra descensurum, ne auctoritas censori desit ex quo intelligi, fore ut uocationis ius, quaedam insignium genera uelut fasces, antecedant, quae homines ad parendum impellant ob eamque causam quaedam ostenta diei dictionem antegressura opinatur. Sed quae nam sint prodigiorum genera futura, haud facile praesagiri posse censet, quod uideo placuisse Riccardo, qui negat illa quindecim ostentorum genera, quae ludeorum monimentis decantentur ad ueritatis similitudinem accedere. Itaque non sine causa separatim quaeri solet, an in imo saeculi calce, sint solis lunaeque deliquia futura. Nos enim id bipertito metimur siquidem id aut accessu dei, aut ante iuris dicundi tempus, fieri necesse dicimus. Si enim id eius interuentu fieri uolumus, fatendum erit id tum non ademptio ne luminis, sed largioris lucis splendore perstringi debere. At si ante hoc euenturum dicemus, necessitas fateri coget, utrorumque deliquia futura quae quidem si natura euentura dicerentur, intelligi posset, ea tum in prodigiorum genere numerari non debere quando quidem satis notum sit, multa saepe eiusmodi genera, naturae necessitate accidisse. Quare intelligendum est potius ea ad hominum metum. contra naturae necessitatem euentura. Siquidem natura fieri nullo modo posset, ut utrorumque simul deliquia futura dicerentur, cum naturalibus causis per¬ spicuum sit, lunae interpositu, solis edipsim fieri & terrae obiectu occultari lunam. Sed permagni refert, an aliqua sit mundi expiatio futura. Nos enim qui mundum hominum causa factum esse dicimus, fatendum esse uolumus, cum hominum corpora in gloriae curriculo constiterint, caetera quoque mundi corpora, in al solutiorem speciem mutatum iri. Eodemque modo indagamus, an euenturum sit, ut mundi expiatio ex igne nascatur, in quo docemus eam expiationem, in quinatio nem culpa contractam, concretionisque labem eluturam, ad absolutionemque gloriae fututam uiam. idque ratione probatur. Nam cum ignis sit omni um primordiorum genere praestantior, germanissima gloriae cognatione coniungitur, ut praecare in lucis candore patet. Atque is quoque non perinde ac initia caetera aduentitij concretionem recipit proptereaque maxime ui agendi cietur Quin etiam cum aether a domicilijs nostris longissime absit, intelligi facile debet. non aeque ac caetera nobis uenire usum, ob eamque causam, nec perinde item ut caete ra inquinari. Ex quo illud etiam colligitur, que mirificam uim in dilatando, partiendo, & perpurgando nanciscitur, ut in auri argentique bracteis facile perspici potest. Quare multi haud quidem pumili theologi, sed qui proceriorum comparatio ne decrescunt, non dum satis constituere possunt, an ex igneo elemento sit futu ra deflagratio, Riccardus enim in eam arcem confugit, ut cum olim catadysmum& eluuionem aquei elementi fuisse confirmet, concedi sibi uelit, ut eodem prope modo, incendium ex igneo elemento futurum dicatur, in quo est ei a diuo Tho ma porrecta manus. At plaerique argumentis confirmant elementum quod in aethe re sit, ex orbe suo ad mundi rogum defluxurum. delabendique modum auctu, S incremento metiuntur, quando quidem ignis rei ad exardescendum aptae adhae rescens augeatur. idque tum maxime euenturum putant, cum ignea uis reliquorum principatum nanciscetur. Quidam etiam qui in theologorum equirijs longius absunt ab ijs qui antegrediuntur, quam ab ijs qui subsequuntur, circa mediam fere regionem conglobationis radiorum ignem oriturum opinantur, quemadmodum in flagrantibus speculis conglobari dicunt, speculorumque uice cauas nubes futuras esse censent, quibus radiorum repercussus excitetur. Quae quidem aspidis latebra, facile a nobis detegetur, si effectus corporum coelestium praefinitos status & aspectus sequi affirmetur. At si ex corporum coelestium ui, ignem oritu rum dicatur, fateri erit etiam necesse, eius deflagrationis tempus a Chaldaeis praesagiri posse, quo quidem nihil longius a senatus sententia distat. Itaque intelligendum est ex ignei elementi ustione, flagraturum mundum. Sed pertinere ad quae stionem potest, an ignis sit omnia primordiorum genera consumpturus. Multi initia rerum in materia mansura arbitrantur, sed in absolutionem mutatum iriuolunt ex quibus aerem & terram naturae formam habitura. Igni autem & aquae naturae defuturam formam dicunt, quandoquidem eam in coeli formam mutatum iri censeant. ac ita ignem, aerem, aquam, coeli nomen habitura opinantur. Quos quidem iure diuus Thomas ut anniculos infantes ludit, qui dum incitatius feruntur, suopte pondere quo properant labuntur. Nam nec physicis rationibus probari posse dicit, inferiora corpora uim ad coeli formam nancisci neo item de senatus sententia affirmandum esse absolutionem mundi, partiumque integritatem incolumem futuram. Quocirca multo tutius dicemus in natura esse rerum primordia mansura quae tabe scelere hominum inuecta, expiatum iri cogantur. Quo quidem constituto quaeritur, an quempiam eorum qui in selectorum patriciatum coscribuntur, sit expiaturus ignis. Auctore ad hanc rem uti possum Riccardo, quifore negat ut ignis quempiam ex selectorum genere exurat, cui nihil sit expiabile concretu sed eos potius cessatione meatus interituros censet. Nam quanquam coelum cum moueri desierit, haud omnem uim suam amissurum opinetur eam tamen uim habiturum negat, quae sit ad uitae perennem propagationem apta. In quo Rabbi Moses similitudinem inducit, qui aeque uelit coeli meatus conuersione extincta, labefactari mundum, ac hominem corde a motu deserto, mori, quanquam ne hoc quidem satis a Riccardo conceditur, qui negat meatus cessatione coelestia corpora, aut primordia rerum euerti. Quibusdam etiam antequam coeli comuersio desinat, omne genus ho minum interiturum uidetur idque ante meatus uacationem ignescentis aeris flagrantia euenturum, qua omne sit humanum periturum genus. Nonnullis quoque placet, quosdam ex selectorum albo futuros, qui nondum uitae uectigal pependerint, quorum alios qui expiatione eguerint, igne expiatum iri. alios ne ustulandos quidem fore. Nos prorsus intelligi uolumus duplex esse ignis futuri genus, unum quod ui na turae nitatur alterum quod quatenus iuris dicundi tempus antecesserit, dei instrumento sit in uindicando usurum. nam id quatenus ui sua cietur, perinde probos ut improbos exusturum dicimus, at id quatenus sit instrumentum futurum dissimillimo iure usurum esse uolumus siquidem sontes ultoris ignis natura plectentur, probi autem quibus nihil sit expiabile concretum, sine dolore ad bustum agentur.

PrevBack to TopNext

On this page

Distinctio 7