Text List

Prev

How to Cite

Next

Distinctio 3

De sacramento poenitentiae
1

DE SACRAMENTO POENITENTIAE. DISTINCTIO TERTIA. AC expositis duobus generibus sacrorum, deinceps de caeteris dicendum puto quanquam primum incidit contentio, num poenitentia sa crum uideri possit siquidem Durandus aequius defendi posse censet, si id poenitentiae sacrum esse negetur, & liberationis, confessionisque sacrum dicatur quandoquidem id in utraque tanquam in suapte materia formaque consistat, in quo quidem tuendo, multa sunt ab eo ueteratorie, & acute collecta. Nos enim hoc loco, nequa ei nominatim nota inuratur, contrariarum rationum fer ramenta omittimus. Sed ex senatus sententia respondemus, id iure poenitentiae sacrum nominari, cum propter principem finem, quo sontibus mulcta irrogatur. compellunturque ad faciendum deo satis tum propter id etiam, que quaecunque ad eiusmodi sacrum accedunt, poenae rationem nanciscuntur, quemadmodum est contusi hominis inexhaustus dolor, haesitans confessionis pudor, flaminisque ne xus ad mulctam, & quae sunt generis eiusdem. Sed interim est nata controuersia, num his quem sceleris patrati tedeat, ex criminum sordibus cum eodem gratia uirtutisque hostimento emergat. Scotus enim eum in ingentiorem gloriam euasurum putat. a cuius disciplina non longe aberrat Aureolus. At Henricus Gandensis ho mo in disceptando perpugnax, cunctos in eandem gratiae aequationem emersum ros opinatur. Contra quem maxime Bernardus Gannacus, reiecta penula ad lu ctandum prodit in quo minime nefas erit consectari medium. quanquam exoritur pugna mirifica, an cumulate ab homine pro scelere, deo fieri possit satis. Nos enim nexus mulctaeque hominum liberationem, in Christi persolutione consistere dici mus, quae omnia mulctarum genera delerit. Exquo intelligi necesse esse, cuiuscumque persolutionem, in Christi persolutione consistere, quemadmodum in quocunque genere minus absolutum, ex absoluto nascatur. Ad quam quidem sententiam diuum Thomam suffragatorem adhibemus. Quanquam pertinet ad hoc quaestionis genus, de poenitentiae partibus inquirere quarum quidem enumeratio tripartita est. Earum una contusio, altera confessio, tertia persolutio nominatur. Contusio enim est angor ob patrata scelera susceptus, cum confitendi & persoluendi uoluntate uel flens animi demissio, ex scelerum memoria, ac ex impendentis iudicij formidine manans siue contractio, aut animi morsus cum obiurgatione sui, inter spem & metum inhaerentia criminum ulcera depellens. Confessio autem est, quae spe ueniae, uulnera abstrusa detegit, & morbum (ut dicitur) in uola ostendit. Persolutio uero est, quae stirpitus scelerum causas euellit, aditu adeuntes arcens. Sed contusio hoc modo describitur, ut cum uoluntaria sit, ob culpam, non ob mulctam oriatur, nec ab originis labe dimanet quando quidem haud id malum sit uoluntate nostra contractum. Confessio autem nexus dicitur, quo omne genus homi num, quod capitali tabe uexetur, obstringitur eiusque munus ad flaminem dialem pertinet, quando scilicet in angustum necessitas detruditur. Itaque poenitentem af flantem animam non modo criminibus patratis, sed etiam pontificio interdictoex senatusconsulto, a flamine liberari posse manifestum est. Eius autem fons aegro tationis integritas nominatur, quae est flamini tanquam medico aperte expromenda, ut totius corporis aegritudo, quasi ulcus dempta spina sanetur, ob eamque causam senatus promulgatione cauetur, nequa confessio aliena uoce, aut ex syngrapha fiat. Persolutio autem ex mulctarum operibus conficitur, ea sunt donatio, ieiunium, oratio quorum unum ex externis, alterum ex corporis, tertium ex animi commodis elicitur. Donatio enim quae a graecis Elemosyna dicitur, est benignitas, ope egentissimum quenque fouens. Ieiunium anniuersaria est esurialis feria, & uoluntaria continentia. Oratio est uocis, mentisque intima precatio. Sed plusculum litis in cauium disceptatione uersatur., Multorum enim pedariorum theologorum sententia est, senatum aetherijs clauibus non egere, affirmantium haud opus esse clauibus ad eam ingrediendum aedem, cuius ianua sit euulsis cardinibus patefacta. Nam cum diuo loanne auctore, salutaris Christus coeli fores patefactas dicat, condudi posse, Latium senatum clauibus ad coelestem aditum non egere Quod argumenti genus si in orthodoxea incude tundatur, perfacile dicetur, sem per aetherias fores suapte natura patere. Sed quibusdam occlusum in coelum adi tum affirmetur, proptereaque suopte pondere superiora capessere nequeant. Onus autem naturae humanae. Christi est litatu & perpessione sublatum. Itaque cum quibusdam modo ob originis nexum, quotidianumque scelus, coeli ingressum praeclu sum & obstructum dicatur, ob eam causam genus humanum Latij senatus clauibus egere affirmatur atque illud etiam perquiritur, an flamen in quenquam, dauium imperio, uti posse uideatur. Durandus enim uaferrimorum araumentorum prodigus, quenque a quocunque flamine liberari posse censet, cui quidem maxime fauet multitudo quaedam uix theologorum nomenculatori nota. At multo sanior est Petri Paludensis partitio a diui Thomae disciplina manantis. Nos autem inse, natu summum quoddam imperij genus constitutum dicimus, cui reliqui pareant. ex quo in quosdam circumscriptum dominatum nanciscantur. Cum autem aetheriarum clauium usus, aliquod imperij ius flagitare uideatur, ob eam causam dici mus eum qui summi imperij potestate nitatur, ijsdem uti in unum quemque posse non autem eos, quorum sit praefinitus & circumscriptus dominatus. nam ijs praeterquam in discrimine animas efflantium, in eos solum qui sibi sorte obtigerint potestas utendi datur Quanquam aliqua Theologorum dissensione certatur, cuiuscemodi senatus indulgentia dicatur. Diuus enim Thomas religiosissimus christiana salubritatis custos, eam indulgentiam (audeamus enim hoc uerbo uti) quae est senatus promulgatione decreta, aliquid uirium non modo in senatus foro, sed etiam in ipso dei iudicio, nancisci uoluit. In quo sane locupletior non esset exqui rendus auctor, nisi in eum directis contis Aureolus, & Durandus tanquam uelites decurrerent. Itaque ob eam causam Christi diuorumque litatum quasi. R. P. aerarium quoddam dicemus. In quod tanquam in urnam generatim quisque usque eo uectigal inijciat, quoad expleatur, nec tamen expletam futuram dicimus, nisi in busto defla grati, & cinefacti mundi, ex quo tam multiplicem indulgendi facultatem oriri uolumus. Sed multi Theologorum tunicati, qui uelut mirmillones, aut thraces in uulu coetum gladiatoria spectacula aedunt, hoc indulgentiae munus, tanquam inutile explo dunt, affirmantes inutilem muneralem ambitum uideri. Atqui cum in hoc gener spiritus bona, ob externa dari dicant, quo scilicet in fanis aut ualitudinarijs publicis construendis profundantur, cumque eam pernutationem, muneralem ambitum esse opinentur, fatendum esse uolunt, id indulgentiae auctoramentum inutile uideri. Quibus sane responderi debet, nullo modo spiritus bona, ob externa, nisi ex aduentitio dari. nam cum ob delubra, aut ualitudinaria construenda tribuuntur non ob id dari dicimus, ut in ijs habeant aliquem sistendi locum, sed ob comitantem manantemque spiritus utilitatem dari. ex quo haud sane ob externa dari affirmamus, nisi quatenus ad spiritus bona praetexuntur. Atque etiam plaerique hominem ob mulcta nexum, a gloria adipiscenda reprimi, & retardari uolunt. Sed si indulgentiae auctoramentum tantidem ualiturum dicatur, quanti feratur, perfacile posse hominem affirmat, si indulgentiae gyro decurrat, temporaria mulcta liberari ex quo perspicuum uideri, hominem caeteris reiectis adiumentis, in hoc unum munus incumbe re debere. Quibus a dynastis nostris responderi solet, quam quanquam uehementer hoindulgentiae auctoramentum ad mulctae liberationem ualiturum dicatur, uehemen tius tamen quaedam persolutionis genera, ob essentiae praemium mereri, quod lon ge sit temporariae mulctae liberatione praestantius. Sed maxime in controuersiam & disceptationem cadit, num consentaneum sit probos quosdam manes, cum c corpore excesserint, apud expiatorem Orcum mulctari. Nonnullis enim uisum est, nullum tam nefarium scelus inueniri, quin possit mulctarum perpessione in uita expiari, modo mulcta aequo animo perferatur, atqui cum mors summa mulctarum carnificina sit, in promptu esse poenitentem perferentemque constanter morte expiari posse. Qui autem ne in festinationibus quidem quicquam de passuum tar ditate remitcunt, perfacile respondent laethi naturae mulctam, haud ob patrata actu crimina facere posse satis quando quidem sit homini ob originis malum constituta, quamquam haud negent ui illatam necem, quae dei spe & nomine constanter perfe ratur, concreta eluere scelera posse. Ex quo causa inquirendi datur, num expiabilium manium sit quidam certus receptator locus. Vgo enim Victorius, affluens & locuples theologus, negat ullum certum expiatorem esse locum, affirmans ijsdem locis mulctari manes, quibus sit culpa contracta. Maior autem pars eo delabitur, ut Ditis antrum uelit in quatuor distributum esse partes, nam imis sedibus animas actu pollutas ob patrata scelera plecti dicunt, alteram esse in qua originis tabe inquinati crucientur, tertium tartareum esse locum Riccardus Villa opinatur, quo sublimes aniae, haerentes criminum sordes eijciant quamquam quisdam manes alibi labes eluere posse dicat, quo scilicet quarundam rerum indices & quasi internuntij sint, hominesque ad inferias, & parentalia suffragandique studia impellant, ac in perferendo, sensili aliqua notitia ratum dei ultoris aequilibrium ostendant. Quartum uero modo animabus uacuum esse uult, quo Heroum, & uatum manes subsedisse dicantur.

PrevBack to TopNext

On this page

Distinctio 3