Text List

Titulus 10

TITULUS X.

DE PROCURATORIBUS.

Caput 1

Qui sciens sine protestatione recipit instrumentum vel literas suae procurationis, quibus constituens pro ipso cavebat, super inclusis in procuratorio dominum defendere cogitur. Ioann. Andr.

Clemens V. in concilio Viennensi. Instrumento vel literis, quibus te aliquis in causis suis procuratorem constituens pro te debito modo cavit, simpliciter, nulla facta protestatione, a te scienter receptis, non potes postea recusare defensionem illius; immo cogi poteris ipsum defendere in omnibus causis et negotiis, ad quae praedicta instrumenta seu literae se extendunt, quum per haec ad omnia tuum praestitisse videaris assensum.

Caput 2

Procurator, habens mandatum iurandi et omnia faciendi, quae requirunt speciale mandatum, contra electum vel provisum opponere non potest crimina vel defectus. Ioann. Andr.

Idem. Non potest procurator, ad agendum vel defendendum, iurandumque de calumnia et veritate dicenda, et generaliter ad omnia alia, quae speciale mandatum exigunt, consti-

tutus, nisi aliud super hoc in mandatis habeat, opponere in personam electi seu eius, cui est provisio facienda vel facta, crimina vel defectus, quum sub generalitate tali graviora non veniant vel maiora, quam in ipso procuratorio sint expressa.

Caput 3

Religiosus etiam pro conreligioso, nisi pro consorte eiusdem litis, non potest procurator constitui sine licentia superioris, nec etiam alium constituere nec substituere, licet hoc habeat in mandatis. Ioann. Andr.

Idem. Religiosus procurator, etsi per alium religiosum sui vel alterius monasterii fuerit constitutus, sicut non potest sine sui superioris licentia procurationis officium suscipere, nisi pro suo in eadem lite consorte: ita non potest alium procuratorem constituere seu substituere, etiamsi per constituentem hoc sibi expresse fuerit commissum.

Caput 4

Per obitum rectoris ecclesiae revocatur procurator, ab eo pro ecclesia constitutus, etiam quoad negotia iam coepta.

Idem. Procuratorem, a praelato, rectore vel alio quolibet pro ecclesia sua vel beneficio constitutum, per mortem constituentis revocari censemus etiam quoad negotia iam incepta, et causas, in quibus per ipsum lis fuerit ante mortem huiusmodi contestata.

PrevBack to TopNext