Titulus 3
TITULUS III.
DE CONCESSIONE PRAEBENDAE ET ECCLESIAE NON VACANTIS.
Caput 1
Decretum conditionale ante conditionis eventum non afficit potestatem ordinarii vel alterius collatoris, secus, quando acceptationi beneficii tempus adiicitur cum decreto. Et qui beneficium vacans ab exsecutore petit vel recepit, illud intelligitur acceptasse; quae vacatio nota dicitur exspectanti, ex quo in loco beneficii publice scitur.
Clemens V. in concilio Viennensi . Quum ei, quem in scientia reputamus idoneum, si per inquisitionem exsecutoris sibi deputati a nobis repertus fuerit esse vitae laudabilis et conversationis honestae, de beneficio certi valoris alicui provideri mandamus, ad-iicientes, quod de beneficio minoris valoris possit eidem, si voluerit, provideri, ac extunc etiam inane decernentes et irritum, si secus a quoquam quavis auctoritate contigerit attentari : quia decretum huiusmodi in eventum duntaxat praedictarum conditionum suum sortitur effectum, antequam exstet prima conditio, beneficium praetaxati valoris, et etiam minoris, priusquam suam impetrans super valore huiusmodi voluntatem declaret, conferri libere poterit per ordinarium, aut alium exsecutorem a nobis ad providendum de tali beneficio deputatum. Secus autem fore censemus, quum decreto apposito alicui provideri mandamus de beneficio, quod infra mensem a vacationis ipsius notitia duxerit acceptandum, ut appositio mensis eiusdem aliquid afferat impetranti. Quin etiam beneficium, quod acceptare poterat, petendo sibi per suum exsecutorem conferri, aut recipiendo sibi praesenti collatum, ipsum ex hoc acceptare, et collationem taliter sibi factam valere censemus. Ceterum, ut tam diuturnis vacationibus, quam fraudibus et litibus occuratur, praedictae vacationis notitiam impetrantem interpretamur habere, ex quo ipsa vacatio in loco vel ecclesia huiusmodi beneficii publice nota erit. Imputet quidem sibi, si hoc casu, quo de ipsius commodo agitur, id, quod per se vel per alium scire potuerit, ignoravit.