Text List

Titulus 2

TITULUS II.

DE RESCRIPTIS.

Caput 1

Maior praelatus pro membris suis, etiamsi sunt de mensa, reum convenire non potest per rescriptum apostolicum, nisi ubi possent administratores membrorum. Contra faciens in expensis et interesse punitur, et processus est irritus. Ioann. Andr.

Clemens V. in concilio Viennensi . Abbates aut alii religiosi, quibuslibet administrationibus praesidentes, occasione prioratuum seu aliorum locorum subditorum eisdem nullum auctoritate sedis apostolicae literarum vel legatorum ipsius quomodolibet valeant convenire, nisi ubi et coram quibus prioratuum et locorum ipsorum prioribus aut aliis gubernatoribus hoc liceret. Nec occasione locorum ad mensas pertinentium eorundem aliud ipsis super hoc liceat, quam si loca ipsa sic praemissa speciales sub eis gubernatores haberent. Si quis autem aliquem contra haec vexare praesumpserit: in expensis sibi et interesse per iudicem, coram quo vexatio fiet huiusmodi, condemnetur, omnisque processus contra praemissa habitus sit irritus ipso iure .

Caput 2

Principalis officialis episcopi et prior conventualis, licet obedientiarius, delegari possunt a Papa, officialis vero foraneus vel prior claustralis non. Ioann. Andr.

Idem in eodem. Etsi principalis officialis episcopi, aut religiosus conventualem obtinens prioratum, (quamvis ad prioratum eundem prior non consueverit per electionem assumi,) a sede apostolica vel legato eiusdem dari valeat delegatus: in officiali tamen foraneo, aut religioso monasterii sui priore claustrali, nequaquam hoc volumus observari.

Caput 3

Brevius non potest summari.

Idem in eodem . Auditor, in Romana curia deputatus a nobis, de beneficio, quod pronunciabit alicui de iure fore debitum, poterit sibi absque commissione alia, ut evitetur circuitus, providere.

Caput 4

CAP. IV.

Exspectans beneficium perdit gratiam, si consequitur aliud, quod cum illo, quod exspectat, de iure tenere non potest. Ioann. Andr.

Idem. Gratiae, ut de dignitate vel beneficio curato tibi provideatur, renunciare videris, si ante adeptionem eiusdem aliud beneficium pacifice assequaris, quod simul de iure cum dignitate vel beneficio, virtute dictae gratiae tibi debito, retinere non posses, licet illud resignaveris aut sis resignare paratus.

Caput 5

Gratia super vacaturo non comprehendit beneficium, post datam in substantia creatum. H. d. Io. de Imol.

Idem. Literas nostras, super conferendo tibi beneficio vacaturo directas, ad beneficium, post datam ipsarum creatum, statuimus non extendi.

PrevBack to TopNext