Titulus 12
TITULUS XII.
DE APPELLATIONIBUS.
Caput 1
Valet appellatio coram maiore parte plurium iudicum; sed appellato est appellatio, delatio et termini praefixio intimanda. Ioann. Andr.
Clemens V. in concilio Viennensi . Si a iudicibus duobus aut pluribus fuerit appellandum, quia forte de facili eorum praesentia simul haberi non posset, liceat coram ipsis vel maiori parte ipsorum appellare, et apostolos petere separatim, valebitque appellatio talis, ac si simul fuisset in eorum praesentia ab omnibus appellatum; est tamen appellato ignoranti appellationis, nec non delationis eorum et termini praefixionis, si subsecutae fuerint, intimatio legitime facienda.
Caput 1
Sufficit, apostolos peti uno contextu saepius et instanter. Ad quos recipiendos si iudex certum terminum statuat, appellans, illos non petens in termino, appellationi renunciat. Idem, quum iudex statuit terminum iuris incertum, infra quem appellans illos debite non petivit, vel oblatos recipere renuit. —
§. 1. Ponit tres casus, quibus appellans, non habens apostolos, appellationem prosequi potest. H. d. Ioann. Andr.
Idem. Quamvis rigor iuris exposcat, eum, qui appellat, debere petere apostolos congruo loco et tempore saepius et instanter: nos tamen, antiquam et communem observantiam litigantium sequi, et aequitatem rigori praeferri volentes, decernimus sufficere, quod per appellantem simul uno contextu apostoli instanter et saepius postulentur. Verum si iudex, a quo appellatur, certum terminum ad recipiendos apostolos appellanti assignet, et appellans in assignato sibi termino non compareat coram eo, nec petat apostolos sibi tradi: appellationi suae renunciasse videtur. Similiter, si iudex appellanti responderit, infra iuris terminum apostolos se daturum; appellationi suae renunciasse appellans intelligitur, nisi infra dictum terminum congruo loco et tempore instanter et saepius saltem uno contextu petat apostolos ab eodem iudice sibi dari, vel si recipere recusat oblatos.
§. i. Quodsi iudex in termino, ad dandum apostolos praefixo per eum, ipsos appellanti petenti non dederit, aut si, dum peterentur apostoli , responderit, se daturum eosdem, nullo termino certo sibi praefixo, vel infra iuris terminum se eos asseruerit velle dare, et postea per appellantem congruo loco et tempore saepius et instanter uno contextu etiam requisitus, eos non curaverit infra eundem terminum exhibere: appellationem suam extunc prosequi possit appellans, ac si expresse fuissent eidem apostoli denegati.