Titulus 2
TITULUS II.
DE FORO COMPETENTI.
Caput 1
Concedit concilium certo casu episcopis expulsis a suis sedibus, quod in locis aliarum dioecesum servata forma, quam limitat, possint procedere contra expulsores, consiliarios et fautores, et inter subditos ius dicere, Ioann. Andr.
Clemens V. in concilio Viennensi . Quamvis sacris canonibus sit generaliter interdictum, ne quis episcopus iurisdictionem in dioecesi exerceat aliena: nos tamen episcopis, qui, a suis sedibus protervia impiorum expulsi, non audent propter metum persequentium in suis civitatibus vel dioecesibus aut earum parte aliqua residere, nec iurisdictionem ad se spectantem per se vel per alium inibi exercere, ne iniuria, in eorum expulsione ipsorum irrogata ecclesiis, hoc praetextu remaneat impunita, duximus in-dulgendum, ut in dioecesibus alienis, in civitatibus videlicet vel locis insignibus suis ecclesiis vicinioribus, in quibus poterunt secure morari et iurisdictionem suam libere exercere, possint contra suos expulsores et eorum in hac parte consiliarios et fautores, (dummodo civitates vel loca huiusmodi eisdem expulsoribus, consiliariis et fautoribus sint secura, et ipsi personaliter vel ad domum, si hoc tute fieri valeat, alioquin publice in ecclesia cathedrali loci vel domicilii eorundem citati fuerint,) libere procedere, prout iustitia suadebit. Si vero dicti episcopi ausi non fuerint huiusmodi suos expulsores, vel eorum consiliarios aut fautores dicto modo citare, vel ipsi malitiose impedimentum praestiterint, ne potuerint sic citari: licitum sit eisdem episcopis, ut expulsores, consiliarios et fautores eosdem diebus aliquibus dominicis vel festivis, quum populus convenerit ad divina, ut sic facta citatio ad eos pervenire verisimilius praesumatur, citent vel citari faciant publice in ecclesiis civitatum vel locorum insignium praedictorum, et procedant deinde contra ipsos , si citati taliter statuto ipsis peremtorio termino competenti coram eisdem episcopis noluerint comparere, ac si citati legitime alias exstitissent. Eisdem etiam episcopis in-dulgemus, ut inter suos subditos, (ne ob defectum iustitiae dispendium aliquod patiantur,) possint in dioecesibus alienis, in quibus moram traxerint, (dummodo per se vel per alium hoc in suis propriis dioecesibus facere non audeant vel non possint) iurisdictionem suam omnimodam exercere, ita tamen, quod subditi, qui expulsores vel eorum fautores aut consiliarii non fuerint, ultra duas diaetas a fine suae dioecesis non trahantur. Volumus insuper,ut ante omnia a dioecesanis locorum, in quibus moram traxerint, petant licentiam in praemissis, quam si obtinere nequiverint, procedant nihilominus, prout superius est expressum. Sane, si praedicti episcopi asseruerint, se non fuisse ausos praefatos expulsores, consiliarios vel fautores personaliter vel ad domum, aut publice, ut praemittitur, in eorum ecclesia cathedrali citare, vel ipsos malitiose praestitisse impedimentum, ne per eos potuerint sic citari, aut quod in suis dioecesibus iurisdictionem per se vel per alium contra ipsos exercere nequeunt vel non audent: stari super his volumus assertionibus eorundem, ipsis districtius iniungentes sub interminatione divini iudicii, ne circa praemissa contra conscientiam quicquam mendaciter aut dolose asserant vel confingant. Eorundem autem episcoporum sententias et processus, quos in praemissis casibus in aliis dioecesibus duxerint faciendos, denuncient seu denunciari faciant per suas dioeceses convicini episcopi, quum ab eis fuerint requisiti. Per praemissa quoque nullum ex transcursu temporis quanticunque, vel alias quoquo modo locorum dioecesanis, vel aliis quibuscunque, iurisdictionem habentibus in locis praemissis, in quibus praedicti episcopi sic expulsi iurisdictionem, (ut praedicitur,) exercebunt, praeiudicium generetur.