Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 11

Articulus 1

1

COnclusio est, Vnum supra ens solam addit negationem diuisionis. Quanquam materia huius articuli ad metaphysicum spectat, qui de ipso vno & formali ratione vnitatis plenius disputare debet. posset tamen alicui videri, non fore alienum a nostro instituto, si eam ex professo examinaremus; vt ea, quae de vnitate Dei, in a 3. dicenda sunt, magis perspicua redderentur: qua de causa de ratione bonitatis, qu 6. fusius tractauimus, vt attributum bonitatis Dei explicaremus; & de veritate q. 16. est nobis disserendum; vt ostendamus qua ratione Deus verus sit.

2

Caeterum quia tota de ratione vnitatis contro¬ uersia in eo sita est, an formaliter sit aliquid positiuum, vel sola negatio diuisionis, & ad demonstrandum Deum esse vnum, & non plures, quod in hac quaestione praecipuum est, Theologoque maxime necessarium, parum interest hoc, aut alio modo de ratione formali vnitatis philosophari: tum etiam quia de hac re necessario iterum redibit sermo jisp. 128. ibique nonnihil de ea dicemus, ideo hac jisputat. in praesenti supersedere decreui.

Articulus 2

3

COnclusio est: Vnum, quod conuertitur cum ente, opponitur multis, sicut negatio, aut priuatio, forma contrariae: hoc est, sicut indiuisum diuiso. De qua nihil in hoc artic. dicemus, tota enim eius explicatio ex doctrina superioris art. pendet, de vtraque autem artic. illo tertio disserendum est.

Articulus 3

4

Confirmatio doctrinae articuli.

5

COnclusio est affirmans, eaque tanquam ne cessarium principium Theologo supponenda, expressa est in scriptura Deuter. 6. & ut optime notauit pamasc.1. de fide c 5. apud eos, qui sacrae Scripturae credunt, extra controuersiam omnino est. Caeterum praeter gentiles, qui nullam Scripturae sactae fidem adhibent, multi fuerunt haeretici, qui plures Deos asserere ausi sunt. Primum quidem Manichaeus, qui licet non concesserit plures Deos bonos, duo tamen prima principia rerum posuit, alterum bonum, alterum malum; Id quod prius docuerat Cerdon, de quibus fusius dicemus dispi 172.c. 1. Deinde Peratae teste Theodoreto lib. 1. haereti carum fabularum c. 18. & Philoponus, vt scribunt Suidas, verbo Ioannes Grammancus, & Nicephorus lib. 18 historiae c. 48. diuinam naturam in tres personas diuidebant, ac proinde Tritheitae iure sunt appel lati. Eundem errorem adscribunt alij loachimo Abbati, de quo infra q. 39. art. 6. dicemus. Imme¬ rito tamen illum tribuit Raimundo Lullio Be nardus Lucemburgensis in suo Catalogo haere sum, quasi docuerit tres personas, esse tres essen tias, cum nihil tale in eius operibus inueniatur, Solum enim dixit. Essentia in Deo essentiat, non quia aliam producat essentiam, vt falso nonnulli interpretantur, sed quia tribuit esse tanquam actum proprium essentiae; aut, vt ostendat correlata intrinseca, quae ipse passim adstruere molitur, de quibus disp. 134. aliquantulum disserendum est.

6

Demum hisce calamitosis temporibus, quibus haereses adeo vigent, vt iam diu sepultae & damnatae, denuo per Poloniam, Transiluaniam, Germaniam, Galliam, & Angliam excitentur, Valentinus Gentilis Cosentinus discipulus Caluini eandem haeresim sectatus est. Sed cum videret, hanc Deorum Trinitatem ex Scriptura non posse defendi, ad Arrianismum postea declinauit. Haec haeresis eodem modo impugnanda est, atque gentilium error, qui plurium Deorum familiam esse dicebant. Contra quos omissis innumeris Scripturae, & Patrum testimonijs, longam possemus in praesenti ordiri disputationem, atque ex antiquis Philosophis ipsorumque gentilium Sybillis, Dei vni tatem comprobare, nisi hoc accuratissime Augustinus Eugubinus lib. 3. de perenni Philosophia in principio illius praestitisset. Quam disputationem suscepe rant Lactantius lib. I. diuin. institut. ac. 4. Tertull. in libr. Apologetico aduersus Gentes, & SThomas 1. contra gent c. 42. Nobis igitur sufficiat tam contra Manichaeum, quam contra gentiles, duos, aut plures non esse Deos vnica solum ratione demonstrare, quam tetigerunt Tertullia. 1. lib. aduersum Marcionem c. 3. & 4 Athanasius in orat. contra idola, & Damasc. loco allegato Supponendum autem est id, quod disp. 20. proba tum manet, videlicet nomine Dei apud omnes nationes illud significari, quod nullum habet superiorem, & ab alio non est: quod enim ab alio pendet, sine dubio illud tanquam Deum debet agnoscere. Etenim nulla natio tam barbara fuit, quae Deum verum alterius veri Dei esse diceret: nam licet consuetum fuerit apud gentiles, insignes vi ros, vt Imperatores, diuos nuncupare, quod in societatem Deorum referrentur, nunquam tamen Dij appellati sunt. Hac vero ratione apud Christianos sancti viri non immerito Diui vocantur, quod in Dei societatem admissi sunt: quamuis aliqui nimium religiosi hanc appellationem tanquam Ethnicorum propriam, & sacrilegam ex ecrentur. Ergo in hac controuersia de vnitate Dei Deum verum intelligimus eum esse, qui a seipso non ab alio pendet. hoc autem sensu vnum tantum verum Deum esse, hac ratione demonstro. Si duo essent Dij, opus esset, vnum ab altero non pendere, vt suppositum est; atque adeo altero nolente, alterum posse esse, & existere. Quare (vt inquit Athanasius) AEqua in ambobus esset potestas & imbecillitas, per quidem potestas, quod alter alterius voluntatem vinceret, es ipso, quod altero inuito esse posset: per item imbecillitas, quod nolentibus ipsis ea, quae nollent, euenirent: si quidem vnus praeter alterius voluntatem existeret. Id quod tanquam absurdum infert Athanasius, vt contra Manichaeum probet, non esse duos Deos, alterum malum, alterum bonum: sic enim vnus alteri contrarius esset, & ipsum vellet destruere, recte igitur Tertull. lib illo 1 c. 3. veritatem Catholicam sic pronuntiat, Deus, si non vnus est, non est

7

Caeterum, quoniam gentilis aliquis possetasse¬ rere, duos quidem esse Deos, eosque bonos, qui necessario se mutuo diligant, ac proinde nullam in ipsis esse imbecillitatem, sed aequalem potentiam vrgeamus magis rationem, & probemus nulla ratione duos esse posse in hunc modum. Si duo es sent, non solum ipsi a seipsis, verum etiam caetera omnia ab eis esse deberent, hoc enim est de ratione Dei, & primi principij: aut ergo ab vno solo sine altero possent caeterae res conseruari; & fieri, quod ille esset potentior & perfectior, & ita ille solum esset Deus: tum quia Deus idem est, quod omnium perfectissimus, ad cuius perfectionem nihil desideratur: tum etiam quoniam alius velesset ab illo vel a seipso: si esset ab illo, non posset esse Deus, sed creatura illius: si a seipso, sicut alter, eiusdem prorsus esset naturae, & aeque perfectus: quocirca qua ratione res caeterae ab vno, eodem quoque modo ab altero penderent: aut denique aequalis omnino essent perfectionis: & ita alter omnino superfluus esset: quare temere etiam & sine ratione duo esse dicerentur: non solum autem alter es set superfluus, quod sine illo reliqua omnia aeque bene fieri possent, sed quia simul cum altero nullum prorsus haberet effectum. Cum n. totus effectus ab vna causa omnino fit; in eodem genere, & aeque primo, ab alia fieri non potest, vel adiuuari, vt latius ostendemus 3. p. q. 3. art. 6. Dicere autem quamlibet rem creatam ab vnoquoque illorum duorum cum altero simul produci, tamquam a causa partiali, sicut onus aliquod a duobus deferri solet, ridiculum est. Non n. possumus res spirituales, imo nec corporales secundum substantiam suam ita partiri, vt partem vnam vni Deo, alteram alteri tribuamus: vel ipsorum Deorum vires ita metiri, vt ad producendam tantum effectum vnum dicamus sufficere; ad tantum vero duos aut plures esse necessarios. Porro asserere eos inter se conuenisse, vt quaedam ab vno, quaedam ab alio voluntate libera producerentur, est omnino commentitium & sine fundamento: neutrum igitu est asserendum.

8

Denique qua rationem aliquis duos Deos aequalis perfectionis, & naturae esse diceret, infinitos quoque deberet concedere. Nam quae maior ratio, quare duo, aut tres, quam plures esse debeant cum necessario sint, & a nullo pendeant, ac proinde numerus illorum si semel vnitatem excedat,a nullo possit determinari, vt luculenter Tertull. pro bat lib. 1. contra Marcion. c. 4. & seq

Articulus 4

9

Explicatio doctrinae articuli.

10

COnclusio est affirmans. Ea vero non indiget longa disputatione, sed facili negotio explicari potest. Obseruandum igitur est, siue vnitas formaliter sit negatio diuisionis, hoc est, indiuisio; siue sit quid positiuum, ita reciprocari cum indiuisione, & opponi multitudini, vt vbicunque fuerit masor indiuisio, minorque pluralitas seu multitudo, sit maior vnitas: & quia vbi est maior simplicitas: minus est pluralitatis, & magis indiuisionis, Ideo maior est vnitas: cumque Dei simplicitas secundum rem sit maior, quam excogitari possit, quod in eo non solum essentia non distinguatur ab esse ex natura rei, sed neque a supposito, nec aliquod accidens ei adueniat, sed omnia idem omnino cum ea sint, fit, vt eius vnitas sit maior. quam intelligi possit in creaturis. In eis namque licer esse & essentia sint idem secundum rem, vt 3. p. q. 17. a. 2. & in hac 1. p. q. 50. art. 5. dicemus, nihilominus earum omniumvnitas est composita secundum rem, ex substantia, & accidentibus: ex natura & supposito. Quantum vero deroget diuinae simplicitati opinio Scoti, qui affirmat, Dei artributa inter se, & ab essentia ex natura rei ante ir tellectus operationem distingui, notabimus disp. 116. In hunc sensum forsan antiqui Philosophi, et Melissus, & alij, quos refert Eugubinus lib. 3. de perenni Philosophia c. 7. Deum appellabant rὸ ἐν, hoc est ipsam vnitatem, vel ipsum vnum: sicut etiam dici solet τὸ ὖν, hoc est, ipsum esse, quod ei maxime prae caeteris haec duo conueniant. Neque vero quidquam obest personarum pluralitas in Deo, quo minus illius vnitas maxima sit. Nam in Deo non concedimus vnitatem in persona, sed in natura; hanc vero diximus esse maximam, vt ex praedictis constat. personarum vero est vera pluralitas, vt in materia de Trinitate pa ebit. Hinc demum nullam inferri distinctionem inter personam, & naturam, nec vllam compositionem ex natura rei, disp. 120. etiam perspicuum fiet.

PrevBack to TopNext