Table of Contents
Commentarius in summa theologiae
Pars 1
Quaestio 13
Disputatio 57
An essentia Dei aliquo nomine significari possit, sicuti est, et (vt aiunt) quidditatiueDISPVTATIO LVII. An essentia Dei aliquo nomine significari possit, sicuti est, & (vt aiunt) quidditatiue.
Variae opiniones Theologorum, cap. 1. Non solum Beati, sed viatores etiam possunt Deo nomen imponere, quod ipsum essentialiter, & quidditatius significet, cap 2 Explicatar amplius praecedens doctrina, cap. 3
COntrouersia haec non solum de viatoribus. sed de Beatis etiam intelligitur, quaeritur enim vniuerse, an ab aliquo creato intellectu pos fit Deo nomen imponi, quod eius essentiam, sicu ti est, &, vt aiunt, quidditatiue significet: variant autem Theologi inter se, atque opinionum varietas ex vario modo loquendi orta videtur: nam reipsa sibi non aduersantur: referam igitur, quid alij sentiant, & tandem meam sententiam explicabo. Capreolus in 1. dist. 22. art. 1. q. 1. Bassolis q. 1. artic. 1. conclus. 3. & 4. Caiet. in hoc artic. Ferrariens. 1. contr. ent. cap. 31. & recentiores aliqui, duo asserunt Vnum est, non posse a viatoribus nomen imponti Deo, quod ipsum significet quidditatiue, & sicuti est. Alterum est, bene posse nomen huiusmodi imponi a Beatis: haec duo videntur quoque docuisse antiqui Theologi, Antisiodoren. lib. 1. Summae, cap. 3. Bonauent in 1. d. 22. artic. 1. q. 1. Ricardus art. 1. quaest. 1. in corpore, & ad 3. & 4. argumen. secundi ordinis, Mat sil. in 1. quaest. 25. art. 2. Henricus in Summa, artic. 7; q. 9. & S. Thomas 1. contra gent. cap 31.imo vero idem S. Doctor. in hoc ar. Alex. 1. p. q. 48. memb. 1. Albers. in. 1. d. 2. art. 16 & Duran. in 1. d. 22. q. 1. nu. 5. Thoma de Argentina q. 1. art. 1. licet non tam aperte (cum solum de viatoribus loquatur) eandem senten tiam videatur tradidisse. Omnes enim in eo conueniunt, vt asserant, nominum imposuionem pensandam esse ex cognitione rei, quam habet, qui nomen imponit.
Ex hoc autem principio probant Capreolus, Bassolis, & Caiet. duo, quae retulimus. Si enim nomi num significatio, & impositio sequitur mensuram cognitionis, quam habet de re ille, qui nomen imponit: e viatores non cognoscunt Deum, sicuti est; Beati vero vident quidditatine: sequitur, a viatoribus non posse nomen imponi, benetamen a Beatis, quod ipsum Deum significet, sicuti est Pro politionem autem, cui tora haec ratio innititur, eo probant, quod nomina sint signa conceptuum proferentis, aut imponentis illa, non audientis: ideo enim aliquis nomen imponit, aut profert, vt suam mentem alteri exprimat: ergo talis erit nominum significatio, qualis est scientia, & cognitio imponentis, aut etiam proferentis. Sunt tamen r centiores aliqui Thomistae. qui adhuc negant,? Beatis imponi posse nomen significans Deum essentialiter ipsis etiam Beatis, & videntibus ipsum hi autem non putant, ex cognitione solum, quam habet ille, qui nomen imponit, aut eo vtitur, expendendam esse eius significationem. Rationem vero, qua id probant, afferemus infra cap. 3.
Addunt deinde Bassolis, Antisiodorensis, Bonauent Ricard & Marsil. & Ferrarien. id, quod recentiores et iam aliqui expresse docent, nec negare possun Caiet. & Capreo. cum ex eorum communi fundamento euidenter sequatur, addunt inquam, lo lum Deum posse sibi nomen imponere, quo sei psum significet perfecte, seu (vt alij dicunt) com prehensiue. Neque enim negant, ab alio, quam, Deo, nempe a Beatis imponi posse nomen, quod significet ipsum Deum quidditatiue, atque adeo perfecte: sed per significationem perfectam nominis intelligunt comprehensiuam. Probant autem ex eodem fundamento, quia solus Deus se comprehendit, vt probatum manet disp. 53. ergo solus sibi potest ponere nomen, quo seipsum significet comprehensiue, siquidem nominis signi ficatio sequitur mensuram cognitionis, quam de re habet ille, qui ipsum imposuit
Verum Henricus a reliquis Doctoribus allega tis in aliquo dissentit in Summa, art. 73. q. 9. qui in duobus primis videtur cum ipsis condenire. Asserit enim Deum posse sibi nomen imponere, quo Beatis seipsum significet eo modo, quo ab ipsis vi detur, hoc est, essentialiter, & quidditatiue, & ipsos Beatos inter se similiter, non tamen viatores Dec posse nomen imponere, quod ipsum essentialiter significet: caeterum non posse adhuc ipsum Deum sibi nomen aliquod imponere, quo Beatis signi ficet seipsum quoad rationem immensitatis. Pro bat vero ex alio principio: quia quamuis putet es se necessarium rem quidditatiue cognosci ab eo qui nomen imponit, vt nomen aliquod eam significet quidditatiue; propter quod dixit posse qui dem a Beatis Deo nomen imponi ipsum significans, sicuti est, non autem a viatoribus: subiungit tamen, necessarium quoque esse, vt ij, quibus nomen significat, eo etiam modo rem cognoscant, quo nomina dicuntur significare: atque adeo censet, ex modo cognoscendi vtriusque, tam audientis. quam imponentis nomen, expendendam esse nominis significationem: ergo, quia sibi foli Deus notus est secundunrationem immensitatis, non autem creaturis, etiam beatis; sequitur Deum non posse sibi nomen imponere, significans ipsum quoad rationem immensitatis, Porro rem vtrique debere esse notam eo modo, quo debet per nomen significari, videlicet tam imponenti nomen, quam audienti, probat Henricus; quia nomina sunt symbola quaedam inter eum, qui loquitur, & eum qui audit: ergo, vt hoc, aut alio modo res signi ficent, debent hoc, aut illo modo ab vtroque cognosci: pensanda igitur est ex vtroque nomini significatio.
Caeterùm obseruandum est, cum Henricus ait solum Deum seipsum cognoscere secundum rationem immensitatis, non intelligere id, quod ei imputat Scotus in 1. dist. 22. quaest. 1. §. De ratione huius. nimirum Deo soli notum esse attributum immensitatis, quod quidem manifeste falsum esset, vi optime probat idem Scotus: quilibet enim Beatus videns Deum, videt omnia ipsius attributa, vt probatum est disput. 48. cap. 2. sed intelligit Henricus, solum Deum seipsum comprehendere, & hoc est, quod ait, Deum solum seipsum cognoscere quoad rationem immensitatis, ac proinde cunnegat, peum posse sibi nomen imponere, quo se ipsum significet secundum rationem immensita tis, solum docere contendit, peum non posse sibi nomen imponere, cuius significatione comprehendatur; cuius oppositum docuerunt aliqui D. superioris sententiae. Id vero docet Henricus, quia licet putet, modum significationis nominis desu mendum esse, & pensandum ex modo cognitionis, quam habet de re is, qui nomen imponit; censet tamen, hoc non satis esse, sed simul etiam re quiri eundem modum cognitionis in eo, qui audit nomen, & ad quem locutio dirigitur, propter rationem superius factam: ergo licet peus seipsum comprehendat, quia nullus est intellectus, ac quem locutio Dei dirigi potest, qui peum comprehendat, nullum erit nomen significans Deum (vt aiunt) comprehensiue.
Non solum Beati, sed viatores etiam possunt peo nomen imponere, quod ipsum essentialiter, & quidditatiue significet.
Ihi probabitur opinio Scoti, quamuis, vt superius notaui, dissensio haec solum sit vo cum, non terum: asserit igitur in 1. d. 22. quaest. vnica, (quem sequitur Okam eadem d. q. vnica, & Gabr. q. etiam vnica, praesertim art. 3.) viatores vti posse nominibus iam impositis ad significandum Deum distincte, & proprie, hoc est, essentialiter, & quidditatiue. Pro eius tamen explicatione quaedam obseruanda sunt; primum est, duobus modis posse rem distincte, & proprie nomine aliquo significari, vno modo, si nomen significet conceptum aliquem, quia ita rei conueniat, vt alteri conuenire nequeat: sic autem potest neus quouis nomine ad ipsum significandum imposito, proprie, & distin cte significare: quare viatores etiam inter seipsovti possunt hoc modo nominibus significantibus Deum proprie, & distincte: hoc enim nomen, om nipotens, ita significat Deum, vt quidquam aliuo non significet. Altero modo res dicitur distincte, & proprie nomine aliquo significari, quando nomen generat conceptum illius quidditatiuum non connotando tem aliam, nec instar alterius: & hoc fit quoties res intelligitur per proprias, non per alienas species, sicuti ipsa est. pe hoc autem genere significationis est tota connouersia, an videlicet viatores possint vti nominibus ad significandum Deum essentialiter, & quidditatiuo conceptu illius, sicuti est.
Secundo notandum est id, quod Henricus optime obseruauit, nempe nomina esse symbola quaedam inter illum, qui loquitur, & eum, qui audit quocirca nomen non dicitur significare remvten ti ipso nomine, aut imponenti illud, sed audienti vt enim docet Augustin. lib. 2. de doctrina Christiana cap. 1. & plane omnes fatentur, signum est res, quo praeter speciem, quam ingerit sensibus, aliquid aliud facit in cognitionem venire: ergo signum in voce, quod est nomen, praetersonum, qui aure percipitur, facit aliquid aliud cognosci, rem scilicet, ad quam significandam scimus esse nomen impositum: sed non facit, vt ille, qui nomen profert, aut imponit, rem cognoscat: imo vero prius ipse eam cognoscit, & vt alteri exprimat, & ab eo faclat cognosci, nomen imponit, aut profert: ergo nomina non significant rem imponenti, aut loquenti, sed audienti.
Tertio praemittendum est, ex sententia Aristot I. de interpret. cap. 1. voces, & nomina esse signa conceptuum; non eorum, quos Philosophi formales appellant, hoc est, qualitatum, quae sunt in nostro intellectu; sed eorum, quos obiectiuos vocant, hoc est, rerum, quas cognoscit ille, qui vtitur nomine, & in sua mente praesentes dicitur habere, vt ostendemus etiam disput. 75. cap. 3. Quare deceptus est Gab. que citata, art. 1. notab. 1. cum contendit, non omnia nomina significare conceptus, sed illa tantum, quae ad denotandos animi affectus posita sunt, vt intellectio, cognitio. Quamuis enim haec nomina, & non omnia, significent conceptum formalem; tamen omnia significant obiectiuum, hoc est, res ipsas cogitatas, & cognitas ab eo, qui loquitur. Quocirca ex eo, quod dicimus, nomina significare conceptus (scilicet obiectiuos) non negamus, significare etiam proxime res ipsas, hae namque dicuntur conceptus obiectiui; voces tamen, & nomina, vt in illa disp. citata dicemus, substituuntur in locum conceptuum formalium, & cogitationum; tametsi ipsas non significent
His iactis fundamentis, vnica ratione efficac probatur haec sententia Scoti, & aliorum: prius ta¬ men hoc pacto explicanda est, viatores possunt Deum significare proprio, & quidditatiuo conceptu, aut essentialiter, sicuti est, non alijs viatoribus, sed beatis videntibus Deum, sicuti est. An ve ro Deo hoc pacto ipsum significare possint, & an Deus, & beati viatoribus, sequenti cap. dicemus Nunc autem opinio sic explicata, haec ratione probatur: mensura significationis nominum non est sumenda ex eo, qui nomen imposuit, nec eeo, qui vtitur nomine, sed ex eo; qui audit, & in telligit conceptum loquentis: cum autem viatores proferunt vocem, aut nomen, peus, & alia Beatis, ipsi Beati intelligunt quidditatiue, & essentia liter id, quod viatores voce exprimunt, & fignificant: ergo illud Beatis significant essentialiter, & quidditatiue¬
Haec ratio euidenter probat, si vera est maior propositio, nempe perfectionem significationii nominum, non ex eo, qui nomen imposuit, aut eo vtitur, pensandam esse: sed ex eo, qui audit, & ve nit in cognitionem eius, quod dicitur. Haec autem propositio exemplis, & ratione monstrari potest atque in primis Catet. & recentiores aliqui Thomistae non dubitant Scoto concedere, posse aliquem multo clarius, & distinctius rem alteri significare voce iam ante ad significandum imposita. quam ipsemet eam intelligat: id quod hoc exemplo quotidiano manifestum est
Si quis Hispanus, qui nunquam vidit Romam nec loca sancta illius, nec vestigia illa antiquitatis, ex relatu solum, & lectione librorum mihi, qui omnia vidi, ea referat, multo melius reuocat illa mihi in memoriam, ac proinde multo melius ea mihi significat, quam ipse intelligat. Nam & ipse aut solam nominum, & vocum notitiam habet, aut si rerum etiam notitiam habet, solum habe eam per species alienas, & instaraliarum rerum, aut picturae, quam vidit: ego vero proprium, & ex re ipsa natum conceptum habeo: vnde etiam fit, vt si ego illi ea, quae Romae vidi, narrem, multo minus bene rem ipsi significem, quam ipse mihis cum tamen ego melius intelligam, quam ipse: pensari igitur debet perfectio significationis ex perfectione cognitionis, quae est in mente audientis non ex cognitione loquentis: ergo si ille, qui audit me loquentem, rem cognoscit essentialiter, & quidditatiue, etiamsi ego, qui loquor, confuse tantum, & instar aliarum rerum eam intelligam, significabo illam essentialiter, & quidditatiue; quia ille, qui audit, essentialiter ipsam cognoscit, siqui dem perfectio significationis ex modo cognoscendi, quem habet ille, qui audit, non auctoris, qui loquitur, pensanda est, vt exemplo probatum manet. Atqui beati vident Deum sicuti est: ergo viatores, qui Beatis loquuntur, & Deum voce aliqua exprimunt, etiamsi ipsum non cognoscant essentialiter, sed confuse, nihilominus essentialiter eum Beatis significabunt: ergo saltem habemus contra Caiet. & alios, posse nos vtentes nominibus impositis, antea significare Beatis Deum essentialiter, & quidditatine, etiamsi nos ipsum instar rerum visibilium cogitemus: possumus igitur beatis Deum nominare essentialiter, & quidditatiue, ita vt nihil amplius in significatione essentiae illius desiderari possit.
Ceterum, posse quoque viatores nomen aliquod primum imponere essentialiter Deum signi ficans, & quidditatiue, exemplis etiam euidenter probatur contra Caiet. & recentiores: id enim ipsi negant, & hac ratione suam tuentur sententiam, vt saltem non possit primum nomen Deo imponi a viatoribus significans ipsum essentialiter, & sicuti est: probatur itaque exemplis. Primo siquis nesciens linguam hebraicam, & characteres illius, imponeret ipsis nomina ordine inter ipsos seruato, vt primo characteri vnum nomen, secundo aliud, tertio aliud tribueret, &c. certe nomina haec distinct. & clarius characteres significarent scientibus literas Hebraicas, quam is, quia ea nomina imposuit, ipsas literas intelligeret.
Secundo, si Philippus Rex mitteret exercitum suum, & Duci praeciperet, vt insulam, aut ciuitatem, quam primo caperet, suo nomine Philippinam appellaret, nonne nomen illius clarius, & euidentius eam significaret Duci, & militibus, qui proprijs oculis viderunt, quam Philippus, qui nomen imposuit, eam cognosceret?
Tertio, si caecus aliquis imposuisset nomen rebus, quas nunquam vidit, nonne melius eas significaret audientibus, quam ipse caecus illas cognosceret? Nec enim necessarium est, vt qui nomen imponit, rem ipsam euidenter cognoscat: fieri au tem potest, vt qui nomen audit, euidentem illius rei, & sicuti est, notitiam habeat. Ergo patet exemplis significationem nominis non esse pensandam ex perfectione cognitionis, quam de re habet, qui nomen imposuit, aut qui nomine imposito vtitur, sed ex eo, qui audit: non igitur mirum, si nomina, quae viatores Deo imposuerunt in hac vita cui non aliter comparantur, quam caeci coloribus melius ipsum Deum Beatis, qui Deum vident significent, quam ab ipsis viatoribus cognitus est; id quod ratio quoque sequens magis declarabit.
Probatur igitur ratione propositio illa in argumento assumpta: quoniam, vt secundo supposuimus, nomina sunt signa, & symbola inter eum. qui loquitur, seu nomen imponit, & eum quiaudit:imo non dicuntur significare rem imponent. nomen, aut ipso vtenti, sed audienti, quia ipsum tantum faciuntorem intelligere: significare autem, est facere, vt res intelligatur, sicut ibi probatum est: contingere autem potest, vt qui audit, multo melius rem intelligat, quam qui imposuit nomen, aut illo vtitur: ergo potest melius ipsi significare tem, quam eam intelligat, qui nomen imposuit. Quare impositio hoc solum praestare potest vt audita voce, talis res, in cuius locum nomen substituitur, ex impositione, & consensu communi statim intelligatur. Ceterum hoc, aut illo modo; melius aut minus bene cognosci, non pendet ex impositione, sed ex modo cognoscendi eius, qui audit¬
Quodsi interdum contingit, vt ille, qui audit, melius intelligat rem ab vno, quam ab alio, hoc non prouenit ex meliori nominum impositione, vel meliori cognitione, quam habeat ille, qui imposuit nomen: sed ex eo, quod ille, qui nominibus impositis vtitur, vt rem explicet, pluribus comparationibus, vel meliori nominum compositione vtitur. Si tamen eisdem nominibus duo vtantur, & eodem modo ad exprimendam rem, & significandam, quam ipsi cognoscunt, etiamsi vnus melius, quam alius rem cognoscat, aequae tamen rem significabunt eisdem audientibus: tota igitur differentia significationis sumitur ex audientibus, non ex vtentibus, aut imponentibus nomina. Ex quibus omnibus colligitur vera sententia, quam propo¬ suimus, nempe non solum a Beatis sed etiam a viatoribus posse Deo nomen imponi significans ipsum essentialiter, & quiditatiue, sicuti est; sed quia diximus mensuram significationis ex audientibus esse expendendam, non ex ijs, qui vtuntur nominibus; sequenti c. sigillatim ostendemus, quo pacto homines possint nominibus Deum significare alijs nempe viatoribus, Beatis & ipsi Deo.
Caeterum Scholastici, qui primam opinionem sequuntur, sumentes mensuram impositionis ex cognitione imponentis, recte dixerunt, non post se imponi nomen ad significandum Deum quidditatiue, nisi ab eo, qui ipsum quidditatiue cogno scit, ac si dicerent: non posse aliquem voce exprimere quidditatiue Deum, quem habet in mente, ni si in mente habeat conceptum illius quidditatiuum.
PRimo ex praecedenti doctrina manifeste sequitur, nec ab ipso Deo, nec a Beatis nedum a viatoribus posse nomen aliquod imponi, quo viatoribus manentibus in statu viatorum Deus significetur quiditatiue, & sicuti est, siquidem perfectio significationis ex audientibus desumen da est. Supponimus autem viatoribus manenti bus in statu viatorum, hoc est, non communicat illis visione clara, & intuitiua Dei, non posse alian quiditatiuam, & propriam communicari, vt contra Scotum, & Nominales probabimus disp. 135 cap. 3. nam si haec posset illis communicari, posset quoque eis aliquod nomen significare Deum quiditatiue, & proprie sicuti est, siue impositum esset a Deo ipso, siue etiam a Beatis, seu viatoribus, vt ex eadem docttina colligitur. Atque hoc ipsum, & nihil aliud voluerunt Patres, cum dixerunt, Deum esse super omne nomen, nec vllo nomine explicari posse.
Hac etiam ratione inquit Dionys. cap. 1. de diuin. nominibus. Dei neque sensum esse, neque phantasiam, neque opinionem neque nomen, neque sermonem: dixit neque nomen, neque sermonem, quia nec vno nomine, nec sermone, qui pluribus vocibus constat, explicari potest: ipsumque dicit esse meliorem omni nomine, quia nullo nomine totum quod in ipso est, sicuti est, explicari potest intelligit autem respectu cuiuscumque intellectus creati considerati in sua natura, qua non vides Deum, sicuti est, & ita nec nomine aliquo potest Deus ei integre significari.
Ad eundem modum Iustinus in Apologia 2. pro Christianis, non longe a fine, inquit, Deo nomen imponi non posse: quod si quis id contendat, summae dementiae esse. Et in orat. paraenetica ad gentes in medio, idem docet: demum in prima apologia pro Christiani post fol. 2. peo inquit, nullum esse nomen impositum, quia quocumque nomine aliud antiquius habet: videtur alludere ad sententiam Rabbi Elea zat, quam refert calatinus lib. 2 de arcanis Cathol. veritatis cap. 10. asserentis: Cum adhuc mundus non esse creatus, erat Deus sanctus, & benedictus & nomen eius Quod non debet intelligi de nomine aliquo vocis ipsi imposito, etiam tetragrammato, quod sacrum dicebatur a ludaeis; sed aut de verbo suo aeterno, quod generatione sibi ab aeterno genuit, aut nomen ibi accipit Iustinus pro ipsa re, vt frequens est in Scriptura, sicut ad Philippens. 2. In nomine lesi omne genu flectatur; & actorum 4. Non est aliud no¬ men datum sub caelo, in quo nos oporteat saluo fei¬
Nazianzenus similiter oratione 34. quae est secunda de Theologia, refert sententiam Platonis in Timaeodi centis, difficile esse Deum intellectu percipere eloqui vero impossibile. Ipse vero Nazianzenus suam nobis sententiam exponit dicens Deum nullis verbis explicati posse, mente autem comprehendi multo minus. Nec contradicit vllo modo Platoni, qui docuit difficilius esse eloqui Deum, quam percipere: quia hoc dixit esse difficile, illud vero impossibile: Nazianzenus vero vtrumque dixit esse impossibile, & multo magis neum comprehendere: nam Plato loquebatur de cognitione pei, qualis viatoribus conceditur, obscura, & hac vere dixit, difficile esse, percipere absque falsitate Deùm, & quae de ipso dicuntur: eloqui vero ipsum & explicare exacte, sicuti est (id enim significare voluit cum dixit, Eloqui,) impossibile. Nazianzenus autem dicit, impossibile esse, Deum explicare, non solum quiditatiue, & sicuti est, sed etiam omnia, quae de ipso sub velamine dici possent; semper enim superest aliquid addendum: at ipsum videre, sicuti est, quod apud Nazianzenum dicitur comprehendere, vt diximus disp. 52. c. 4. certe magis est impossibile: id enim magis adhuc remotum est a cognitione viatorum, quam Deum exacte explicare sub velamine, & obscuritate fidei.
Contra vero Augustinus de alio modo cogni tionis dicit Verius cogitaturDeus, quam dicitur, sed verius est, quam cogitatur. Sic docet 7. de Trinitatec. 4. id autem intelligitur in viatoribus, qui aliquando plura de peo contemplatione concipiunt, quam explicare queant; cum tamen adhuc melius, & verius in se sit Deus, quam a nobis cogitatur,
Caeterum haec non obstant, quo minus, si loquamur ex parteleius, qui nomina aut sermonem de Deo audit, aequa sit illi nominum, aut sermonis significatio, atque cognitio, quam ipse de Deo habet: vt n. ostensum est, cognitio audientis metitur significationem nominis. Respectu quoque viatorum audientium nomina pei, idem Nazian oratione de fide, quae est 49. post medium eleganter de Deo dixit in haec verba: Certe hoc est Deus, quod cum dicitur, non potest dici, cum aestimatur, non potest aestimari, cum definitur, ipsa definitione crescit, quae ad literam desumpsit ex eo Aug. ser. 190. de tempore, qui est secundus de Trinitate. Dixit autem Nazian. Deum ipsa definitione crescere; quia licet definitio dicatur terminus rei, quia ea, veluti termino & fine, res clauditur; tamen cum Deum definire, & determinare contendimus, ita se habet vt semper aliquid illius extra maneat: eo quod natura eius ab intellectu creato propria virtute cognosci nequeat: nec viatori satis explicari, & definitione describi.
Hoc ipsum optime tradidit Elias Creten in primi Apologeticum Nazian. explicans illa verba: Animalqui visible & inuisibile: in quid enim in huc modum, Diuinum numen, vt S. Dionysius ait, si essentiam spectes, nulle modo cogitari, nec comprehendi potest; neque enim eius aut sensus, aut imaginatio, aut sententia, aut sermo, aut scien tia, aut contactus vllus est: verum ex rebus offectus congruenti modo consideratur (alia nimirum ex alia specie ad vnun. quoddam veritatis simulacrum coeunte) anteaquam teneatur fugiens, antequam cogitetur sese proripens: non enim solum cogitatus non tenetur, sed ne perfecte quidem cogitatur, &c. Quibus omnibus plane indicat, viatoribus ita esse Deum absconditum, vt nullo sermone ipsis explicari queat, sicuti est.
Consentiunt etiam Athanas. in Epistola ad solita riam vitam colentes, & in Epistola de Synodis Arimini, c Seleuciae, & Nyssenus lib. contra Eunomium, cum asse runt, non posse comprehendi, quid sit Deus, dic tamen posse quid non est: denique loan. Cyparissio tus decade 4. multa congerit sanctorum testimonia quae hoc ipsum docent, praesertim vero cap. 9. vbi ostendit nomine Dei significari naturam diuinam quod est, non quid est. Aliqua etiam testimonis Patrum huic doctrinae accommodata citaui supra disp. 22.c. 5.
Secundo, quomodo possit nomen aliquod significare Deum beatis essentialiter, & sicuti est, manifeste etiam colligitur ex doctrina praecedentis capitis: cum enim perfectio significationis sumatur ex notitia audientis sermonem, & Beati Deum videant, sicuti est, quiditatiue, & essentialiter; sequitur, ipsis quolibet nomen significare Deum essentialiter, & quiditatiue, siue eo Deu vtatur, siue alius beatus, siue etiam viator. Nec re fert quod nomen ipsum impositum sit ex rebus creatis, qualia sunt ea, quibus viatores vtuntur quia vt nomen significet essentialiter, non deber attendi aut impositio nominis, aut notitia rei quam habet ille, qui vtitur nomine, sed notitia quam de re habet ille, qui audit. Nec vt nomen significet Deum essentialiter Beato, opus est, vt Beatus, nomine ipso incipiat Deum essentialiter cognoscere ita, vt antea non cognouisset: nam si mihi videnti rem aliquam quisque illam nominaret, sine dubio mihi illam significaret: quia faceret me cognoscere, se illam in sua quoque mente habere: quod est significare, aut denotare mihi rem illam: ergo vt Beato significemus Deum essentialiter, vel aliquid de ipso, satis est, si ipse intelligat, nostros sermones respondere visioni clarae quam ipse de Deo habet.
Caeterum vt Beatis potest nomen aliquod qui ditatiue significare peum essentialiter, etiamsi viatores illo vtantur, & ab eis impositum sit, ita et iam nequit ipsis nomen aliquod Deum comprehensiue denotare, etiamsi neus illo vtatur, & ab eo impositum sit. In quo mihi probatur summopere sententia Henrici contra alios poctores citatos in primo cap. qui dixerunt, peum posse sibi no men imponere, quod comprehensiue ipsum signi ficet. Ratio vero ex doctrina praecedenti euidenest: quia cum nomen sit symbolum, & signum in ter eum, qui loquitur, & eum, qui audit & eatenus significare dicatur audienti, quatenus facit ipsum rem intelligere efficitur, vt talis sit significatio nominis, qualis est notitia, qua de re habet ille, qui audit: non qualem habet ille, qui loquitur: ergo quamuis peus se ipsum comprehendat: quia ta men Beatus, qui ipsum audit loquentem de se ipso eum non comprehendit; nomen non significat Beato peum comprehensiue sed essentialiter solum, vt ab ipso cognoscitur.
Sed recentiores quidam Thomistae, quos cap. 1. huius disp. commemorauimus, arbitrantur, non posse a Beatis peo nomen imponi, quod ipsum es sentialiter significet alijs etiam Beatis, & videntibus peum: cuius oppositum sequitur Caiet. & ali cum S. Thom. quos ibi recensui qui asserunt, men suram significationis nominum esse notitiam, quam habet de re ille, qui nomen imposuit, vel eo vtitur. Probant igitur illi recentiores hac ratione. a Beatis non posse nomen imponi: quia vt a no¬ bis probatum est, ad nominum significationem attendenda est notitia qua de re ipsa generat nomen in mentibus audientium: & inde aestimari debet: at nullum nomen potest generare notitiam essentialem pei in mentibus audientium: quoniam sicut non potest peus essentialiter videri per speciem aliquam, quae ipsum repraesentet, sic etiam nec per nomen essentialiter repraesentari: ergo nullum nomen potest essentialiter peum significare.
praesentari per speciem impressam, vt a nobis probatum est disp. 38. & saltem per expressam, scilicet verbum mentis ipsum videri, satis certum est vt ibidem ostendimus. Deinde etiamsi per speciem impressam intellectui, aut expressam videri non posset, non propterea sequeretur, non posse per nomen significari: nam nomen alia diuersa ratione facit rem cognoscere, quam similitudo, quae est in ipso intellectu. Haec enim si est impres sa, est principium eliciendi visionem cum intelle ctu: si vero est expressa, est ipsamet visio, & re praesentatio actualis obiecti in ipsomet intellectu, reddens ipsum formaliter videntem, vel saltem est terminus intrinsecus illius, ab ea productus, vt alij volunt; & vtraque est naturalis repraesentatio obiecti suo modo: at nomen significat certe ex libera hominum impositione, qua inter ipsos conuentum est, vt cum aliquis profert talem vocem, alius intelligat statim rem hanc, aut illam esse in mente proferentis, & hoc modo subrogatur nomen in locum cognitionis, & conceptus formalis illius, qui loquitur. Quid ergo obest haec nominis impositio, quo minus ille qui audit, si videt peum sicuti est, intelligat essentialiter, & quiditatiue Deum, quem ille qui loquitur, dicit se habere in mente sua? quod satis est, vt eum significet essentialiter, & quidditatiue¬
Tertio, quia cum Deo etiam loqui possimus de ipso videndum est, quomodo ei semetipsum significare possimus. Ex doctrina autem praecedenti videretur dicendum, posse nos Deo semetipsum significare, & exprimere, non solum essen tialiter, & quiditatiue, sed comprehensiue etiam quia perfectio significationis ex audiente expendenda est, vt probatum manet, ergo cum Deus seipsum cognoscat essentialiter, & comprehensiue, hoc etiam modo ipsi seipsum significare possemus; si nihil aliud obstaret. Illud autem obest, quod Deo nihil vllo modo significare possumus loquendo, quare nec nominibus eo modo vti possumus, vt Deo significare dicantur, vsus enim vocum introductus est, vt res concepta, quae in mente latebat, voce ipsa in locum ipsius conceptus subrogata, exprimatur, & innotescat audienti, vt ex ea rem cognoscat, atque eatenus significare voces audientibus dicuntur quatenus illis hoc modo rem, quam aliquis habet in menteexprimit, cum autem Deus intueatur corda hominum, & cogitationes, nihil possumus ei exprimere vocibus, aut indicare, manifestando conceptus nostros, quos antea ipse nouerat, ergo nec aliquid vocibus significare; quare cum vocis oratione vtimur, proprie non significamus peo affectus nostros, quos ipse optime nouerat, sed ea vtimur, vt affectus noster verbo expressus magis incalescat, viatores igitur non possunt nominea liquo peum significare essentialiter, aut com¬ prehensiue ipsi, sed neque ipse Deus sibi ipsi alio verbo loquitur, quam suo aeterno verbo a se pro ducto, quare nullum est nomen, quod Deum possit comprehensiue alicui significare
Articulus 2
QVaestionem propositam in titulo art. tract. ex Patribus pamasce. lib.i.de fide c. 4. & c. 12. Niceta in scholijs ad orationem Nazian. 32.n. 53. & in orat. 42. in illa verba, Quin pietatis nostrae, Ioannes Cyparissiotus decade 4. c. 9. Ex Scholasticis vero cum S. Thom. in hoartic. Caiet. & recentiores Thomistae, Bona. in I. d. 22. art. 1. q4. Ricard. art. 1. q. 5. Aegydius q. 4. Dur. q. 2. Marsi. in 1. q. 25. art. 3. dub 2. Alex. 1. p q. 48. in 4. art. 3. §. 2. qui quamuis varie senserint, quia tamen opposita sib non docuerunt, sed diuersa, & vnusquisque in suo sensu vera asserit, eorum sententias sigillatim an numerare non curabo: quare solum in exponenda mente B. Thomae incumbendum nobis est, quae si recte intelligatur, verissima est, dignamque talivi¬ ro doctrinam continet: eam vero discipuli eius non satis consentaneam dictis illius interpretati sunt. Caietanus, & recentiores in hoc art. particulam illam, Substantialiter, aut secundum substantiam, putant tam in titulo quam in corpore art. idem significa re, quod Non accidentarie, vt sensus sit, an aliqua nomina de Deo dicantur non accidentarie. Laborant vero recentiores, vt ostendat an nomina relatiua dicantur de Deo substantialiter; quod tamen facile est explicatu; nam si nomine substantiae intelligamus essentiam absolutam Dei, non praedicantus substantialiter, cum in Deo, nostro modo alia con stituamus praedicata essentialia, alia vero persona lia: atque in hunc sensum Patres dicunt, in Dee duo esse praedicata, alterum substantiae, alterum relationis: si vero substantia accipiatur pro eo, quod per se est, & non inhaeret, absque dubio relatio nes, quae sunt in Deo, substantialiter de ipso prae dicantur, non accidentarie, nec solum non praedicantur accidentarie, tanquam accidens praedicamenti, vt dici solet, hoc est, vt forma aliqua inhaerens alteri, sed neque praedicantur tanquam quintum praedicabile: loquor autem de relationibus quae in Deo realiter sunt: de alijs enim, quae Deo per ordinem ad creaturas conueniunt, paulo inferius dicemus.
Mihi vero alia videtur mens Doctoris Angeli ci, si enim particulam Substantialiter, aut secundun substantiam, in titulo & in corpore acciperet pro eo, quod Non accidentarie, concedere deberet, ea nomina, quae docet de Deo non praedicari secundum substantiam, dici accidentarie, multa scilicet, quae in principio art. dixit, non significare substantiam in Deo, vt nomina negatiua, & significantia relationem ad creaturas de quibus dixit, non esse controuersiam: existimauit enim absque dubio il la non dici secundum substantiam de Deo: haec autem non dici de ipso accidentarie patet: quia aut dicuntur accidentarie accidente (vt aiunt) praedicamentali, aut praedicabili: non praedicamentali, quia nulla forma est in Deo, quae inhaereat, vt ac cidens: non praedicabili, quia licet hoc modo sub stantia interdum praedicetur, vt cum dicimus, cir culus est ligneus, omnia tamen illa nomina, qua diximus, non possunt hoc modo de Deo praedicari, vt incorruptibile, immortale, & alia negatiua: nam praedicari accidentarie accidente praedicabili nihil aliud est, quam praedicatum ita de subiecto affirmari posse, & negari, salua illius natura, & essentia vt oppositum etiam dici possit: de peo autem ita affirmamus incorruptibile, vt praedicare non posimus corruptibile, ergo non praedicatur acciden tarie. Inter relatiua vero ad creaturas, quaedam sunt, quae praedicantur de peo accidentarie accidente quinti praedicabilis, quae scilicet significant ordinem ad creaturas futuras, vt praescientia, prae destinatio, creatio: posset enim peus, si nihil futurum facere vellet, vt potuit, nec praescire, nec praedestinare futurum, nec creare: quae vero ad pollibiles relationem denotant, non dicuntur de peo accidentarie; vt satis constat, quia necessario ex natura rei conueniunt.
Sensus igitur S. Thom. in titulo art est an aliqua nomina dicantur de peo secundum substantiam vel substantialiter, hoc est, quae significent id, quod in peo vere, & realiter est, siue illud sit substantia, siue relatio. Optime vero respondet, non omnia, sed aliqua dici de Deo secundum substantiam, nam nomina negationem significantia non dicunt id, quod est Deus; sed id, quod non est: nomina etiam quae solam telationem ad creaturas futuras significant, non denotant id, quod est reipsa in Deo, sed qualis ipse ex creaturis dicatur.
De alijs vero nominibus, quae affirmant aliquid de Deo, & quae non significant solam relationen ex tempore ad creaturas, vt Creator, duas refert S. Th. opiniones, vt constat ex art. Prior est Rabbi Moysis in lib. qui dicitur, Doctor dubiorum vbi asserit, nomina illa, quae positiuum aliquid, & non so lam relationem ad creaturas denotant, dici de Dec solum ad remouendum aliquid ab eo non ad tribuendum ei aliquid positiuum. Posterior opinio est asserentium, haec nomina solum in Deo significare habitudinem causae ad illam formam, non ipsam formam, quam enuntiare videntur, vt cum dicitur Deus bonus, putant solum significari, Deum esse causam bonitatis, non autem ipsum in se bonum esse, &c. Vtramque vero opinionem tribus optimis rationibus impugnat. Prima ratio pugnat contra vtramque opinionem simul, quae talis est si nomina solum in Deo negationem significarenpossemus vti quocumque nomine, & illud Deo tribuere: quare & corporatum, & corruptibilem possemus eum appellare, altero, si tantum negationem corporis & corruptionis vellemus significare, altero, si causam tantum harum rerum denotaremus: nam vere diceretur corporatus, hoc est, non habens corpus, & corruptibilis hoc est, non subiectus corruptioni, aut corporeus hoc est, cau sa corporis & corruptibilis, causa corruptibilitatis Duae posteriores rationes, quas habes in tex. S. Th. impugnant optime poster. opinionem.
Concludit ergo S. Doctor ex doctrina articuli nomina illa tertij ordinis, hoc est, non negatiua, nec illa, quae relationem ex tempore ad creaturas denotant; sed reliqua, quae de Deo dicuntur, significare in Deo substantiam, vel substantialiter de Deo dici: hoc est, significare aliquid, quod reuera in Deo est: vtrum autem illud sit substantia, an accidens, non curat S. Thom. in hoc articulo; supponit enim ex qui 3. art. 6. nullum accidens in illo Deo esse. In hoc sensu nullus Scholasticorum est lo quutus: est tamen Doctore Angelico digna do ctrina, & sententia: eam videtur prius tradidisse Ioan. Cyparissiotus decade 4. cap. illo 9. citato, vt obseruauit noster Franciscus Turrianus in scholijs illius cap. inquit autem, haec nomina a pionys 2. cap. de diuini nom. vocari θεοπριπῆ hoc est Deum decentia.
Haecctria genera nominum optime etiam ex plicauit Damascenus locis superius citatis, his ver bis. Sic itaque existimandum est, ea omnia, quae de Deo commemorantur non quid substantiae ratione sit, significare, verum aut quid non sit, explicare, aut affectionem quandam ad aliquid eorum, quae ab eo distinguuntur aut quippiam eorum, quae naturam assectantur, aut denique operationem aliquam declarare. Primi generis, inquit esse nomina significantia, quid non sit Deus, vt incor ruptibile. Secundi generis sunt, quae affectionem aliquam ad aliquid eorum, quae ab eo distinguntur, denotant, hoc est relationem ex tempore ad creaturas, Tertij generis sunt significantia quidpiam eorum, quae naturam assectantur, hoc est, quo atrtibuta Dei significant. Haec n. nostro modo in telligendi, & nominandi naturam consequuntur ad modum passionis: similia sunt, quae operationem intra Deum siguificant: nam quae actionem ex tempore denotant, in secundo genere ponenda sunt.
Sed obijcit aliquis contra ea, quae diximus, omnipotentia, sapientia, scientia in Deo significant relationem rationis ad creaturas, quas potest Deus producere, & quas cognoscit: ergo haec nomina non dieuntur de Deo secundum substantiam in sensu exposito: respondeo, ea nomina quae relatio nem aliquam ad creaturas significant ab aeterno siue ea libere Deo conueniat, vt est relatio praescientiae, & praedestinationis, siue necessario, vt relatio omnipotentiae, & scientiae simplicis intelligentiae vere dici de Deo secundum substantiam: quia tametsi relatiua sint, illis tamen significare volumu. non solam relationem, sed affectionem quandam Dei, quae respondet in rebus creatis alicui qualita ti, quam etiam nomine relatiuo significamus: ergo quia illis significamus, qualis sit Dei essentia, vere de ipso dicuntur secundum substantiam. At vero quae relationem ex tempore in Deo significant, non denotant affectionem aliquam, quae sit in Deo, neque per modum qualitatis, aut substantiae, neque per modum operationis immanentis, sed tantum ordinem agentis extra se: & quia hic non est in Deo formaliter, sed extrinseca tantum denominatione; ideo merito dixit S. Th. haec nomina non significare in Deo substantialiter, vel non dici de Deo secundum substantiam, vt supra explicatum est: hoc autem intelligendum est quoad formale significatum nominum: nam si de materiali significato eorum loquamur, quae concreta sunt, vt, Creator, est ipse Deus: hoc enim nomine audito, mente concipimus Deum ipsum, quem creatorem appellamus. De modo autem, quo Deum cognoscimus, & nominamus per negationem aliatum rerum, diximus satis disp. 22. cap. 6.
Articulus 3
COnclusio est: Aliquod nomen de peo dicitur proprie, hoc est, non transtatitie, & metaphorice. Vt vero amplius explicet S. Doctor hanc doctrinam, no tat dupliciter considerari posse nomina Dei; vno modo quoad id, quod significant, altero quoad modum significandi: priori modo aliqua signifi cant Deum proprie, non metaphorice, vt Sapientia: quia ipsis signnificare volumus id, quod reuera in Deo inuenitur, & quod perfectio illius est: posteriori modo non omnia, imo nullum de Deo dicitur proprie, sed omnibus subest aliquis modus methaphorae. Hoc vero exacte explicauimus supra disp. 22. cap. 6. eo quod in hac vita Deum, eiusque perfectiones ad modum rerum creatarum intelligimus: ac proinde ad modum illarum nominamus. Hoc etiam intelligendum est iuxta doctrinam disp. 57. loquendo scilicet de significatione nominum inter ipsos viarores: nam beatis, & videntibus ipsum sicuti est, nullum nomen significat Deum metaphorice vllo modo. Quae vero nomina de Deo dicantur metaphorice quoad rem si gnificatam, optime explicauit S. Th. in hoc art. in solutio. 3.
Doctrinam hanc tradit Ioannes Cyparissiotus deca de 4. cap. 9. vt ibidem notauit noster Turrian. & optime exposuit, vbi in fine sic ait: Ex his patet vtrumque verum esse, operationem diuinam nomina repraesentare, & non naturam diuinam, quando materiam eorum consideramus, & vnde haec nobis comparata & collecta sunt: nomine operationis creaturam intelligit. Ac rursus, etiam substantiam Dei proprie significare, quod est, non autem, quid est, quando ex vnoquoque nomine ad ipsam rem subiectam deducimur. Ac si dicat, si attendamus id, vnde nomina desumpta sunt, quae Deo tribuimus, non tam ipsum Deum, quam res creatas significant, quod est quodam methaphorico modo Deum significare, vt a nobis explicatum est: quoad id vero, ad quod significandum accommodantur, significant Deum proprie, non quidditatiue, & proprio conceptu, & (vt ipse ait) non quid est, sed an est, hoc est, eo conceptu, quo a nobis in hac vita cognoscitur: vt enim paulo ante dicebamus, doctrina haec intelligenda est de significatione nominum inter viatores, hon prout relata ad Beatos.
In eandem sententiam allegat Joannes Cyparistiotus Cyrillum lib. 7. thesauri cap 2. vbi cum Eunomius contenderet verbum non esse proprium vocabulum filij, inquit: Adhaec verbum in scriptura filius appellatur, & prolatione vocis acutus homo Eunomius intelligit, ignorans, ex nostra consuetudine vocabulum esse sumpium. Et paucis interiectis, Quando igitur aliquid de Deo hu mano more dicitur, qui audit, non humano more, sed spiritualiter diuina intelligat, &c.
Ex hac etiam doctrina. quam explicauimus supra disput. 22. cap. 6. intelligitur id, quod Dio nys. ibid. citatus saepius dicit: nempe in Deo ne¬c esse sapientiam, nec substantiam, nec quidquam eorum, quae de ipso dicimus: & quod alij Patres interdum cum ipso Dionysio docent, nomen Patris, & Filij translatitie Deo conuenire: nam quoad modum significandi, & quoad id, vnde desumpta sunt nomina, aliqua subest his vocabulis metaphora, non quoad rem significatam, de quo pluta in eo capite: vbi contra Damascenum aliqua etiam notauimus.
Articulus 4
COnclusio articuli est: Non omnia dicta de Desunt synonyma: appellat S. Thom. synonyma, non, vt aliqui dicunt, aequiuoca. Horum enim quodlibet aeque plura sub diuersis rationibus significat: sed duo, aut plura nomina synonyma dicuntur ab Scholasticis, quae idem sub eadem prorsus ratione denotant, vt ensis, mucro, & gladius; vestis, indumentum: Ergo cum de peo plura dicantur nomina, vt omnipotens, bonus, sapiens, &c. Inquit S. Doctor, non omnia esse synonyma: quia licet eundem Deum significent; ipsum tamen denotant sub diuersis rationibus. Nam, vt optime aduertit Caiet. sola distinctio rationis inter significata sufficit, nec opus est distinctio aliqua eorum ex natura rei, v nomina non sint synonyma. Quocirca cum attri buta inter se, & ab essentia nostro modo intelligendi, distinguantur, vt late ostendemus infra disp. 117. fit, vt nomina, quae diuersa attributa significant sola ratione distincta inter se, & ab essentia, non sint synonyma inter se, nec cum nominibus essentiam significantibus.
Obseruandum tamen est, de synonymia nominum dijudicandum esse non ex parte imponenti illa, aut vtentis: sed ex parte audientis, cui dicuntur significare. Vt enim demonstratum est disp. praec cap. 2. significatio nominis metienda est ex cognitione, quam habet de re ille, qui audit, non autem ille, qui loquitur, aut nomen imposuit. Videndum igitur est, quare haec nomina non sint synonyma, & an alicui esse possint.
Caiet. in hoc art. notat, Deum in se non distin¬ c. guere rationes diuersas attributorum: ex quo se quitur Deo nomina omnia ipsi imposita, ex hac parte synonyma fore, nisi aliud obstaret: dixi ex hac parte, quia si nominib. possemus vere, & pro prie aliquid neo significare, omnia nomina siue vnius, siue alterius attributi, ipsi synonyma essent: quia quodlibet eorum eodem modo ipsi significaret: eo quod ipse seipsum eodem modo semper intelligit. De Beatis nih dicit Caietanus sunt tamen, qui putent ipsa visione beata distingu ab ipsis in Deo diuersa artributa: quod si verum esset, nomina attributorum non essent ipsis syno nyma. Quia vero, vt demonstrabimus infrad. 118 Beati non possunt visione ipsa clara Dei plures rationes in eo distinguere: sequitur ipsis hoc modo Deum videntibus nomina esse synonyma. Cum que solum viatores cognoscentes Deum, non sic uti est, sed per alienas species, instar rerum creatarum, in ipso distinguant diuersa attributa: ipsis soli & cognoscentibus hoc modo Deum, nomina haec attributorum non erunt synonyma. Quare si Beati eodem etiam modo, atque viatores peum cogno scunt, & non solum clara visione: ipsis hoc modo cognoscentibus synonyma quoque non erunt.
Articulus 6
Conclusio est, Si spectes rem significatam, per prius dicuntur nomina de Deo, quam de creaturis, hoc est, principalius: Si vero id. vnde nomina imposita sunt, prius de creaturis, quam de Deo dicuntur. In his duobus articulis Theologi nostri magnam partem occupati sunt in disputando de analogia nominum. Ea vero quae disputatione theologica digna erant, exacte a nobis tradita sunt supra disput. 22. cap. 5. Caetera physicis, & metaphysicis relinquantur.
Articulus 7
COnclusio est: Aliqua ex his dicuntur de Deo ex tempore Explicat vero S. Thom. in solutione 3. qua sint nomina, quae ex tempore de Deo dicuntur: & inquit, ea esse, quae consequuntur actiones transeuntes, Vt creator, Dominus, redempiot, &c. nam quae consequuntur actiones immastentes, vt praescius, praedestinans, omnipotens &c. non dicuntut de Deo ex tempore, hoc est, fundamentum, vnde dici potest Deus creator, incipit in tempore ita. vt ab aeterno non possit dici creans: quia ab actione transeunti, quae in tempore incipit, sic denominatur. Alia vero no mina significantia relationem, quae consequitur actionem immanentem, licet non tribuantur Deo ab aeterno, quia non erat, qui illis vteretur; poterant tami n ab aeterno Deo conuenire, quia fundam entum illius relationis aeternum est, icilicet actio immanens circa possibilia, aut futura, quae ab aeterno possibilia sunt. & futura.
Circa haec vero nomina, quae ratione actioni immanentis dicuntur d- Deo notandum est, non omnia significare necessarium ordinem in Deonam quaedam denotant ordinem ad creaturas futuras, qui non conuenit Deo necessario: poterat enim Deus manens idem, facere, vt nihil vnquam esset futurum: vn se non ess. t praedestinans, prae sciens, aut prouidens. Quaedam autem ordinem significant ad creaturas possibiles, qui necessario Deo conuenit, tametsi realis non sit, sed rationis, eo quod creaturae necessario sunt possibiles, ac promde fundamentum huius relationis necellarium est. Omnia tamen haec nomina ab aeterno conueniunt Deo, nec ex tempore solum conuenire possunt: quia tam possibilis creatura, quam futura, si futura est, ab aeterno est possibilis, aut futura. Vnde etiam probabimus q 14. art. 15. immu tabilitatem prae cientiae Dei, & q 19. art. 7. immutabilitatem voluntatis ipsius.
Circa solutionem terrij hiodisputari solet pro pter aliquos Nominales, vtrum relationes creatoris, & Domini, quae ex tempore Deo tribuuntur, sicut nomina earum, sint reales, an rationis: & quidem de re non video inter Catholicos posse esse controuersiam. Nullus enim asserere potest, hec hactenus dixit, eas relationes esse reales, hoc est realiter, & intrinsece in Deo, nec ex temporee aduenientes, neque ab aeterno adhaerentes ipsi non necessario, sed libere, vt euidenti ratione ostehdemus disput. 80. c. 2. quod enim libere ipsi conueniant, dubium esse non potest: sunt enim ad crea¬ turas futuras, aut praesentes, quae non necessario futurae sunt, aut praesentes.
Quare cum Okam, & Gabr. in 1. d. 30. q. 5. Durand q. 3. Marsil. in 1. q. 32. art.1. & Greg. in 1. d. 28. q. 3. ar. has relationes appellant reales, tametsi in re ipsnon errent, improprietatis tamen loquendi notandi sunt: ipsi namque non dicunt, eas esse aliquid reale Deo adhaerens, vt expresse ipsi aduertunt vocant nihilomiuus reales, & nolunt appellare re lationes rationis, quia nullo intellectu operante Deus realiter creat, & est illud, quod dicitur cre ans: sed multo obscurius caeteris loquitur Greg Solum praedicti auctores ab alijs differunt, quod nolunt vocare illas relationes rationis
Dicendum vero est, fundamentum, vnde rela tio desumitur, & vnde nomen relariuum Deo tribuitur, esse reale, vel praesens, vel futurum, vel possibile: quocirca ab aliquibus relatio realis ex trinseca appellari solet. In ipso vero Deo absque dubio solum rationis relatio ponenda est: ergo cum dicitur extrinseca denominatio realis, non omnino excluditur operatio nostri intellectus quia denominatio opus est rationis: sed significa tur, esse quid reale, ex quo noster intellectus sum psit denominationem illam: quare si loquamur de illa relatione, cuius denominatio ex illo extrinse co fundamento deriuatur, prout in Deo esse, aut econuenire dicitur, relatio rationis vocanda est: ita eam appellant S. Thom. in hoc art. & Caiet. §. Quoac quartum, & idem S. Thom. 2. contragentes cap. 12. & ib. Ferrarien. §. Circa istam propositionem, & seq. Bonauent in 1 d. 30. q. 3. Ricard. q. 4. Scot. ad q 2. Capreol. q. 1. art. 1. concl. 3. & art. 2. concl. 2. & 3. Deza Hispalen. art. 1. Henric. quodlib. 9. q. 1.
Caeterum an sit in Deo relatio realis aeterna ad creaturas, dicemus infra disp. 104. cap. vlt. an vero relatio rationis sit in Deo per ipsummet intellectum diuinum formata, & quomodo per humanum, tractabimus infra disp. 118. cap. 2. denique quomodo hae denominationes Deo conuenianab aeterno, cum sint relationum rationis, explicabitur q. 14. art. 15.
Disputatio 58
Circa doctrinam articuli.Quid senserint patres de hoc nomine. DEVS. cap. 1. Sententia S. Thomae de eadem re. cap. 2. Qua ratione nomen, DEVS, dici possit connotatiuum cap. 3.
NEmo ex Scholasticis praeter Caiet aliosque Thomistas de hac re disputauit; ex Patribus vero Damasc. 1. de fide s. 12. eam tractauit diligenter. cuius sententiam, vt explicaret S. Th. hunc art. in stituit. Docet itaque Damascen. nomen θεô, ex quo latinum nomen, Deus, paucis literis mutati desumptum videtur, ductum esse απὸ τοὺ ῥεῖσθ hoc est, a verbo, quod significat prospicere, quia omnia Deus prospiciat: aut a verbo θενιν, quod est currere, quia quasi discurrens per omnia crea ta singula foueat, & conseruet: aut a verbo ἀυθέειν quod est vrere, quoniam Deus ignis dicitur vitia absumens: quam vocis Etymologiam etiam tradidit Athanas.lib. de definitionibus parum a principio, & ex parte probauit Nazian.orat. 1 6. nu. 70
Docet deinde Damas. hoc nomen, Deus, & illud Exod. 3. Qui est, esse praecipua: caetera autem non ita perfecte Deum significare; inter ea vero duo, priorem locum tribuit nomini, Qui est. Id ipsum docuerant Nazian. loco allegato. Nuetas in orat. 42. Nazi anz. in illa verba, Deus & semper erat, & Elias Creten in orat. 23. Nazian. in illa verba, Quin pietatis, &c. Ex his tamen Nazian. & Niceras ea ratione asserunt, inter caetera nomina haec esse praecipua, quia illud nomen, Qui est, ipsum esse significat: Deus autem significat perfectissimam operationem ipsius, scilicet omnia prospicere: in quo videntur doctrina hujus art. aduersari: in eo namque contendit S. Doctor nomen, Deus, substantiam etiam significa re: sed quo pacto S. Th. & Damascen. contraria non docuerint, paulo post demonstrabimus. Elias vero ideo putat, haec duo nomina potissima esse inter caetera, quia Dei substantiam aptius, quam alia significant: quare sententiam S. Thom. adstruere videtur. Idem docuit etiam Athanas in epist quadan de decretis Nicenae Synodi, quae incipit. Recte a te factum post medium illius, vbi ait: Cum dicimus Deum, & nominamus patrem, nihil nos eorum, quae circa eum sunt, sed ipsius substantiam significamus. Neque obstat id, quod Damasc. lib. 1. de fide c. 12. ait, nempe inter Dei nomina primum esse. Bonum, vt etiam colligitur ex eodem lib. c. 2. 3. & 4. quia vt optime horauit Clicthouaeus in illud c. 12. inter nomina, quae Dei substan tiam per effectus ostendunt, primum locum obrinet, Bonum: at vero nomen, Qui est, praecipuum, & primum est, ad significandam Dei substantiam, & naruram, vt in se est occultissime latens.
TT hanc Patrum sententiam explicet S. Th. S. Ibem. Vhanc notationem praemittit. Si spectes id, vnde desumptum est nomen, peus, actionem significat, nempe aut prospiciendi, aut discurrendi, aut vtendi: si vero id, ad quod significandum impositum est, denotat ipsam Dei substantiam, vt in conclusione articuli deduximus. In cuius rei maiorem explicationem primum obseruandum est, nomen, Deus, nuncupatiue aliquando hominibus accommodari, vt Psal. 81. Deus stetit in Synagoga Deo rum: verum de significatione eius hoc modo nunc non agimus: communiter vero significat primum omnium ens, omnium rerum causam, & principium
Deinde notandum est, triplicia esse nomina, quae Deo ratione actionis tribuuntur; non nulla adiectiua, significantia actionem, qualia sunt, omnipotens, sapiens, &c. quaedam substantina, significantia quoque actionem, Vt creator. iudex rector, &c. alia veto, quae deriuationem appellationis ab actione sumpserunt, eam tamen iam amplius formaliter non significant, sed ipsam substantiam denotant; & hujusmodi putat S. Thom. esse nomen, Deus. Est autem inter haec manifesta differentia: nam primi, & secundi generis nomina, quamuis pro substantia Dei supponant, & ipsum Deum, vt materiale significatum denotent, iuxta varias regulas quas infra disput. 156. & seq. trademus; formaliter tamen actionem sign ficant, & exprimunt, sub qua Deus ipse significatur. At vero nomina terrij generis, vt, Deus licet ab actione deriuara fueriut, ex vsi tamen actionem iam non significant, sed substan tiam, quare etiamsi nomen Deus ponatur ex parte praedicati, vbi solum secundum aliquorum sententiam nomina supponunt pro formali significato; nunquam denotat actionem, sed substantiam, & naturam ipsius primae causae. Ar vero nomina, omnipotens, & creator, & similia primi, & secundi generis licet ex parte subiecti, quia pro materiali sigiificato supponunt, substantiam Dei denorent ex parte tamen praedicati sem per actionem significant, & formaliter eam exprimunt: quare cum dicimus, Pater est Deus, non significamus Parrem omnia prospicere, aut discurrere, aut vrere; sed Patrem esse substantiam illam primam, quam eo nomine appellamus. Contra vero cum dicimus, Pater est omnipotens, & creator, denotamus polse omnia efficere, & creare vniuersa, quod est significare formaliter actionem
Id, quod de nomine, Deus, dictum est conuenit etiam alijs nominibus rerum creatarum: nam nomen, Lapis, deriuatur a laedendo pedem, nomina etiam multarum familiarum ab aliqua actione, aut effectu desumpta sunt: & tamen iam sunt vsu ipso accommodata ad substantiam ipsam significandam. Signum huius est, quod his nominibus ad denotandam rem illam vtuntur, qui omnino deriuationem ignorant: ergo illa non assumuntur ad significandum id, vnde desumpta sunt. Caeterum quamnis nomen, Deus, denotet substantiam Dei, non autem eius operationem: tamen eam non significat, quid est, sed quod est, vi supra art. 3. ex Cyparissioto nontauimus.
JOcnomen, Deus, quidam asserunt esse connotatiuum creaturarum, hoc est, Deum ipsum ita significare, vt simul aliquo modo denotet creaturas. Gabriel vero in 1. d. 22.q. 1. art. 2. & alij recentiores Theologi docent, aliqua Dei nomin. non esse connotatiua; quale arbitrantur esse nomen, Deus. Forsan inter eos non est rerum, sed ver borum dissensio: nam si connotatiuum intelligamus esse illud, quod ita rem vnam significat, vt eam sub respectu ad aliam denotet, vt communiter di ci solet connotatiuum; nomen Deus, non erit connotatiuum, quia non significat Deum sub relatione aliqua ad creaturas. Alia vero nomina. Vt creator, omnipotens, sapiens, hoc pacto connotatiua sunt Nam licet nomen Deus, ab actione deriuatum sit, ratione cuius connotatiuum hoc modo esse deberet: ex vsu tamen iam accommodatum est ad signi ficandum ipsam substantiam Dei, non actionem: quod vero Nazianzen. orat. illa 36. num. 71. connumerat nomen Deus, inter relatiua, parum refert. Id enim fecit attendens magis ad Etymon nominis quam ad ipsum significatum, quod iam ex vsu habet. Quocirca neque Nicetas in orat. illa 42. Nazianz. nec Damasc. locis citatis inter relatiua nomina per hoc nomen Deus, ponunt. Caetera autem nomina quae relationem denotant Dei ad creaturas, connotatiua hoc modo appellari possunt.
Quodsi connotatiuum sit illud, quo audito, ali quid aliud etiam concipere cogimur praeter rem ipsam significatam: dubium non est, nomina omnia pei esse connotatiua. Nam cum ipsum Deum instar rerum visibilium concipiamus, non possu mus audita voce, Deus, vt ipsam rem intelligamus non apprehendere aliquid aliud, cuius instar peus ipse a nobis cognoscatur: quod nullus Scholasticorum negare potest. Haec autem non videtur esst proprie connotatio: quia connotatio proprie conuenit nomini, quories audito eo, ex vi impositio nis ipsius, & vsus aliquid aliud concipimus praeter praecipuum significatum, & hoc est, ex vi sua aliquid aliud exprimere, & connotare. Porro audito nomine quantumnis ex impositione absoluto. aliquid aliud praeter directum significatum concipere, cuius instar cognoscamus id, quod nomine significatur, non sufficit, vt nomen ipsum sit connotatiuum. poctrina haec colligitur ex S. Thom. in hac qui art. 11. ad 3.
Articulus 10
Conclusio est, De Deo secundum naturam, & de Dec secundum opinionem. & per participationem dicitur nomen DEVS, secundum analogiam. Difficilis videtur mens S. Thom. in hoc art. nam si dicat, tria illa significa ta nominis Deus, analogice contineri sub eodem nominae Deus, videtur falsum. Ethnici enim, qui suum Ionem peum appellant, idem omnino eo nomine significant, quod nos eodem exprimere volumus: licet illi fallantur, nos autem vere eo vtamur: hoc autem non obest, quo minus nomen dicatur vniuoce de suo Ioue, & de nostro Deo, secundum opinionem ipsorum: sicut si aliquis existimaret, simias esse homines, vniuoce vteretur hoc nomine, homo, ad significandum veros homines, & simias: ergo solum potest hoc nomen Deus, analogice dici de Deo per naturam, aut secundum opinionem ex vna parte, & de peo per participationem ex alia; sed Deo per naturam & secundum opinionem omnino vniuoce conueniet.
Obscura sane est mens S. Thom. in hoc art. eam tamen ex corpore, & solutione primi videor mihi colligere. Est itaque notandum, peum secundum opinionem, quales sunt Dij Gentilium, duplicite posse nomine Deus significari, quatenus ad diuer sos intellectus significatio refertur: primum ad in tellectum Gentilis, qui persuasus est, plures esse Deos, & huic vniuoce significat nomen, Deus, plu res, siue inter eos verum peum Christianorum comprehendamus, siue plures tantum Gentilium nam in intellectu ipsius gentilis omnes sunt veri bij: putat enim veram naturam deitatis ipsis conuenire, tametsi hoc tantum sit secundum opinio nem, non re vera, sed intellectui fideli, qui putat esse vnum solum Deum, caeteros autem Gentilium falsos, nomen, Deus, non significat vniuoce plure Deos, tametsi eos, quos Gentiles adorant, fideleetiam, peos Gentilium appellent, sed analogice quia nomen peus fideli significat proprie verum Deum, alios vero, secundum opinionem Gentilium: nec apprehendit eos, vt veros Deos sed vt Deos existimatos: & respectu huius intellectus lo quitur S. Thom. in hoc art. cum ait, nomen, Deu analogice dici vero Deo, & de peo secundum opinionem. Nam intellectui gentili vniuoce omnes Deos significat, eo quod licet ipse opinetur, esse Deos, qui reuera non sunt: putat tamen esse veros, & non solum secundum opinionem. Quocirca Christianus, qui dicit, Idolum non est Deus, vere contradicit Ethnico dicenti, idolum est Deus, & vterque accipit nomen, Deus, in primaria significatione veri Dei, quae propria est: ergo nomen, Deus, Ethnico vniuocum est ad verum, & falsos Deos, quos ipse veros existimat: alioqui Catholicus negans ido lum esse Deum, ei non contradiceret: quia Carho licus vtitur eo nomine in propria significatione pro vero peo, si autem Ethnicus eo vteretur analogice, non esset contradictio; quia non esset idem terminus: quod ad contradictionem necessa rium est
Articulus 11
Conclusio art. est, Nomen QUI EST, magis proprie, & praecipue inter reliqua essentiam Dei exprimit, eam optime explicat S. Thom. in corpore art. & apud Sanctos Patres, quos sequenti disp. commemora bimus, sine controuersia est, in solutione tamen i difficiliorem habet S. Thom. doctrinam, quam ex professo libet examinare.
Disputatio 59
An idem sit nomen, QUI EST, et tetragrammaton, quod vulgo dicitur, IEHOVADuae sententiae extremae de hac re. cap. 1. Verior opinio. cap. 2. Posterior pars opinionis nomen, QUI EST, & tetra grammaton idem esse. cap. 3.
OPinio S. Thom. in solut. 1. est esse duo distin cta nomina Dei, ad ipsum significandum imposita, nomen, Qui est, & nomen tetragrammaton, seu nomen Iehoua, quam prius tradiderat Hier. in Epist. ad Marcellam, quae est ordine 138. probatur vero ex eo, quod Exodi 3. cum Moyses mitteretur? Domino ad filios Israël, & ipse interrogasset dominus his verbis, Si dixerint mihi, quod est nomen eius, quid dicam eis? Respondit: Qui est, misit me ad vos. Sed paulo post cum eodem cap. dicitur, Dominus, Deus Patrum vestrorum, in Hebraeo ponitur nomem 77 leheua, quod dicitur tetragrammaton: ergo sunt distincta nomina.
In hanc sententiam refertur Burgens. qui tamen in additione ad tertium cap. Exodi quamuis hanc Doctoris sancti opinionem putet probabilem. ipse aliam doruit; asserit enim, cum eo capite dixit Dominus, Ego sum qui sum, & iterum, Qui est, misit me ad vos, noluisse sibi nomen aliquod imponere, quo suam essentiam peculiariter denotaret (quale aliqui putant esse illud, Quiest) sed voluisse tantum indicare, se futurum ducem, & affuturum in omnibus laboribus peregrinationis populo Israelitico: nam vbi vulgata legit, Ego sum, qui sum, in Hebraeo sic habetur, PNJUNTTII&. Ehich ase eh eh hoc est, Ero, qui ero: & iterum, vbi Vulgata legit, Qui est, misit me ad vos, in Hebraeo sic dicitur, Qui ero, misit me ad vos. Sensus autem est, vt inquit Burgens. Ego ero, qui vobiscum semper ero, & iterum, qui ero, hoc est, qui dixit, Ero vobiscum, misit mi ad vos: & hanc inquit esse expositionem Hebraeorum. Quare cum postea in eodem cap. 3. Exodi dicitur, dominus Deus patrum vestrorum, vbi ponitur nomen tetragrammaton lehoua, non ponitur quasi quasi alterum nomen; sed cum antea nullum nomen Dei peculiare positum fuisset, hic ponitur illud, quod primum, & ineffabile esse dicitur.
Hanc expositionem testatur Lippomanus in catena super illum locum. esse Hebraeorum, eamque secutus est Beda 4. tom. in annotat. in Exod. c. 3. sic enim interpretatur, Ego sum, qui sum, id est, ego sum, qui fui cum Patribus vestris, & sum, qui vobiscum ero. Fauet etiam Hugo de S. Vict. tom. 1. in annotat. in Exod. c. 1. qui licet alio modo ea verba interpretetur, non tamen putat peculiare aliquod nomen pei in illis contineri: imo potius dicit, esse phrasim quandam nolentis explicare nomen suum. Cum enim Moyses nomen pei interrogasset respondit Dominus, Ego sum, qui sum, ac si diceret, est ne possibile, vt nomen meum toties repetitum, & antea notum, ab aliquo ignoretur? Subdit aliam expositionem, quae Bedae interpretationi affinis est: atque ex ipsa, sententia praedicta Burgensis confirmatur, Ege sum, qui sum, supple tecum, vt facias ea miracula, & potentia.
PRobabilior, & communior opinio est, quae docet illud, Qui est, quod habetur Exod. 3. & nomen tetragrammaron, quod ibidem ponitur, esse idem omnino. Quae sententia duo continet. vnum est, illud, qui est, esse nomen Dei, atque eo vsum fuisse Dominum Exod. 3. vt sibi nomen imponeret, & suam essentiam exprimeret Moysi. Alterum est, esse omnino idem nomen, atque ad idem, eodemque modo significandum impositum esse. Priorem partem in hoc cap. probabimus, posteriorem vero in sequenti.
Cuius rei gratia primum notandum est, vt optime obseruauit Lippomanus in catena super Exod. in I. illud, quod ex cap. 3. cirauimus, parum interesse, quod vulgatus interpres tempus futurum, quod in Hebraeo est, Ero, qui ero, & rursus, Ero misit me ad vos, vertat de praesenti, Ego sum, qui sum, & iterum, qui est, misit me ad vos, in Hebraeo enim saepenumero futurum ponitur pro praesenti, quo Hebraei carent, Genes. 37. cum vir ille inuenisset Ioseph errantem in agro, dixit, vt habetur in Hebraeo: quid quaeres, aut quid vestigabis; nostra vero vulgata legit, quid quaeris? & Iob. cap I. vbi vulgatus vertit, Vnde venis? in Hebraeo dicitur, Vnde veniese sed & in nostra vulgari lingua Hispanica id aliquando accidit, nam simili interrogatione de futuro dicimus, Tu modo venien ex tali parte, ac si diceremus, venis Deindelicet dicamus, futurum ibi non poni pro praesentis tamen eodem modo natura & essentia Dei peculiariter explicatur vtroque tempore & praesenti, & futuro, Sum, qui sum, & Ero qui ero, vt inferius patebit
His positis prior pars nostrae sententiae facile probatur auctoritate, & testimonio veterum Scriptorum, & Parrum. Est autem in primis philonis in lib. cui titulus est, Quod deterius potiori insidiari soleat, qui circa finem illius affirmat, nomen, Qui est, vel, qui sum, esse nomen peculiare pei, peculiariter quoque naturam illius, & modum substantiae expressum ab ipso Deo Exod. 3. Idem asserunt Iustin. in orat paraen. ad gentes, in medio, Nazianz. orat. 37. quae est 4 de Theologia num 72. Origen homil. vnica in lib Reg. 5 in illud Annae, Nullus est alius praeter te, Hieron. iom. 6. in comment. magnis Epist. ad Eph in illud cap. 3. Ex quo omnis paternitas. Aug. lib. 12. de ciuit. Dei cap. 2. Chrysost. hom. 14. in loan. Damasc lib.1. de fide, c. 12. Bernar. lib. 5. de consid. paulo ante medium. Nicetas in orat. 42. Nazian. in illa verba, Deus & semper erat, dicunt autem substantiam naturam Deo eo nomine significari, quod ipse folum per essentiam suam a seipso sit, caetera vero ab eo, esse participent: quod vsque adeo verum est, vi dixerit Philo, caetera praeter Deum non vere esse, sed opinione tantum; vt ita ostenderet rebus alij inferius quoddam esse conuenire.
Alij Patres docent quidem cum praecedenti bus, illud Qui est, esse peculiare nomen Dei, sed in modo eius significandi variant: dicunt enim eo aeternitatem Dei, & perseuerantiam in suo esse significari. Sic sentiunt Nouatianus apud Tertull. lib. de Trinit. c. 4. Hilar. 1. de Trin. parum a principio Aug. lib. d. vera, & falsa religione cap 49. & in illa verba Psal. 101. i1 generatione. & generationem, & lib. 83. quaest. q. 10. Cyrill. Alex lib. 1. Thesau. cap. 6. Gregor. 18. moral. cap. 33. & super Ezech. homil. 2. narrat etiam Euseb. lib. 11. de prae paratione Euangelica c. 7. in foribus templi Delphic fuisse titulum, qui ad ingredientes loquebatur hoc modo. Nosce te ipsum: rursum fuisse particulam 1', quae latine redditur Tusis, vel tues, qua ingre dientes vicissim respondebat. Plato etiam in Timaeo dicit, eam esse Dei essentiam, cui non sipraeteritum, nec futurum; Tametsi non dicat, illud, Qui est, esse nomen aliquod Dei: fauent etiam sententiae nostrae Patres, quos sequenti cap. memorabimus.
POsterior pars nostrae sententiae non minus quam prior, Patrum, & Hebraeorum auctoritate probari poterit, videlicet nomen, Qui est, & nomen tetragrammaton, quod vulgo dicitur lehoua, idem omnino esse: primum ex Patribus illud testatur Clemens Alexand. 5. lib. stromatum folio 5. vb. inquit, lehoua, esse nomen Dei, quod interpretamur, Qui est, & Qui erit, idem expresse tradit Theod Hebraicae linguae apprime gnarus, in quaest. supe Exod. quaest. 15. ex alijs Patribus superiori ca. citatis nullus est, qui de hac re tractet: de illo nomine hoc solum peculiare docet Nazianz. orat. illa 36. Hebraeis ineffabile, & in summa veneratione fuis se, ita vt notis illis nullum aliud scriberetur. Ex re centioribus idem docent pagninus, & Mercerus in Thesauro, Galati. lib. 2. de arcanis Catholic. verit. cap. 10. Lippom. in catena in illud Exod. 3. citat. Eugubinus in eun dem locum, & Genebrar. 1. lib de Trinit. Docent autem Galat Mercerus, & Genebr. in primis nomen illud Dei religionis causa fuisse ineffabile, sicut ex Nazianz. quoque retulimus, ita vt loco illius legeretur nomen337& Adonai, nisi, vt ait Merce rus, proxime praecessisset idem nomen Adonai, tunc enim legebatur DfI 7& Helohim, hoc autem seruabatur extra templum: nam vt tradunt Galat. & Genebr. ex antiquis Hebraeis, cum sacerdos populo benedicebat, hoc nomen proprijs vocalibus proferebat: atque in hunc modum intelligunt illud num. 6. Sic benedicetis filijs Israel, sic inquam, hoc est cum nomine meo ineffabili. Ita docuit Rabbi Abenhezras in praefatione ad Moysem, & ad hoc ipsum alludens Iosephus lib. 4. de bello Iudaico cap. 12. referAnnanum pontificem gloriatum, se vestem por¬ tificiam induisse, & propterea inclamasse nomen Dei ineffabile. Hunc autem religionis ritum non proferendi nomen illud vsque hodie Iudaei obseruant.
Porro idem esse nomen tetragrammaton,11777. Iehoua, & verbum 1157? Iehihe, hoc est, erit, facile constat; nam illud lehieh, quod est futurum verb Haiab, habet easdem consonantes, quas nomen terragrammaton, nisi quod? Iod mutatur in, JVau, vt frequens est Hebraeis: nam qua ratione poterat tetragrammaton ineffabile esse, nisi quia naturam, & essentiam Dei inter alia multo perfectius significaret? Eam autem melius denotare non potest aliud nomen, quam, Qui est, aut, Qui erit: significat enim eum peculiarem modum essentiae, aut quae per se est, aut quae semper est eodem modo: ergo est idem nomen, solum (vt dixi) mutata vna litera, vt in multis alijs familiare est Hebraeis Profertur autem nunc vulgari modo, Iehoua, quan prolationem expressam fuisse ab origine literis Grae cis testatur Mercerus; ex quo aliqui putant deriuatum nomen Iouis. Caeterum non profertur Ichiel vt proprijs vocalibus efferendum erat, cum sit futurum verbi Sum, eo quod nunc habet vocales non proprias illius futuri, sed nominis, Adonai, & a tempore, quo Hebraei puncta, & vocales subscripserunt consonantibus, semper cum vocalibus Adonai nominis scribitur, nisi quod, „)7&. Adonai, cum primo loco habeat literam gutturalem, postulat, Seua, compositum cum, -, Patha, in voce autem NVH, Iehoua, ponitur:, Seua, simplex sine,-, patha, quod prima litera non sit gutturalis
Mercerus autem refert ex Hieron. si nomen lehoua proprijs vocalibus esset efferendum, lectum iri Iao. Ego tamen in Hieronym. solum inueni in epistola 142. quae ad Damasum, in medio illius duabus la multiplicatis nomen illud ineffabile componi, quarum vnaquaeque est etiam nomen Dei; quod nescio qua ratione intelligendum sit. Mitto mysteria quam plura, quae antiqui Hebraei esse dixerunt in hoc nomine tetragrammato, quae fusius explicat Galatinus cap cit. & seq. quae vero ad mysterium Trinitatis pertinent, & in eodem nomine continentur, dicemus, disp. 108. c. 3.
Duo solum obseruanda supersunt in hac disputatione: alterum est circa id, quod docet S Thom. videlicet nomen Deus, quoad id, ad quod signifi candum impositum est, magis proprium esse Dequam nomen, Qui est. Id vero non satis video qua ratione defendi possit: nam licet nomen Deus, significet ipsam substantiam Dei, vt supra disp. 58. explicatum est; eam tamen etiam significat nomen, Qui est, aut tetragrammaton: ergo paria sunt quo ad id, ad quod significandum imposita sunt. Tum etiam nomen Deus, ab actione, vt ibidem diximus, deriuatum est: at nomen, Qui est, ab ipso proprio actu naturae scilicet ab esse. Ad haec nomen, Qui est, magis explicite, & distincte, naturam Dei denotat: nomen autem, Deus, eam confuse significat.
Alterum notandum, est, verum non esse id. quod docet Galatinus lib. 2. de arcanis Catholicae veritatis cap. 10. ex Rabbi Moyse in lib. Mor. 1. p. cap. 60. nempe nomen, Qui est, vel tetragrammato non significare quidpiam commune Deo, & creaturis, sicut alia nomina Dei significant, vt sapiens &c. Nam si in tota latitudine vsurpes nomen, Qui est, clarum est, esse commune creaturis: illae enim etiam sunt: sicut commune est nomen Sapiens, secundum totam etiam analogiae extensio nem: si vero accipias pro principali significato hoc est, pro eo, quod est per essentiam, vel sempe sine vlla mutatione, sine fine, & principio, nihil commune significat: sed eadem ratione nomer lapiens sumptum pro principali significato non denotat aliquid commune creaturis; significaenim sapientem per essentiam, quod non conuenit creaturis
Articulus 12
COnclusio articuli est. Propositiones affirmante formari possunt, & enunciari de Deo. Sed quo niam, vt propositio aliqua sit formalis, non identi ca (vt Logici dicunt) opus est subiectum, & praedicatum aliquo modo conuenire, & aliquo modo etiam differre; tractari solet in hoc art. de distinctione attributorum ab essentia Dei, & inter se, de quo commodius disseremus disp. 110. & seq. vbi in vniuersum de omni distinctione rationis eo rum, quae in Deo sunt, necesse erit disputare: obi terque videbimus, qua ratione non solum propo sitiones aliquae de Deovere enunciari possint, sed aliquae etiam sint falsae. Nunc quae diximus, sufficiant pro hac tota quaestione.