Table of Contents
Commentarius in summa theologiae
Pars 1
Quaestio 22
Praefatio
AB hac quaestione vsque ad a6. incipit iam S. Thom. disputare de ijs operationibus, qua mixtim ad intellectum & voluntatem pertinere videntur; de prouidentia nimirum, praedestinatione, & beatitudine Dei, hae namque aut operationes sunt vtriusque facultatis, intellectus scilicet, & voluntatis simul, aut si ad vnam pertinent forma liter, & directe, aliam videntur quodammodo sup ponere: sicut de electione dici consueuit, esse voiuntatem praeconsiliati, quae formaliter est operatio voluntatis, sed habet ordinem peculiarem ad intellectum consultantem.
Disputatio 87
Utrum prouidentia, quam Deus de rebus habet, sit operatio intellectus, an voluntatisDISPVTATIO LXXXVII. Vtrum prouidentia, quam Deus de rebus habet, sit operatio intellectus, an voluntatis.
Errores circa pei prouidentiam, cap i. Prouidentiam, seu praedestinationem esse operationem intel Q lectus, senserunt nonnulli Scholastici, cap. 2. Ex aliorum sententia prouidentia, seu praedestinatio es actus voluntatis, cap. 3. Prouidentia pei non semper consequitur finem, ad quen dinat, & praeparat media, cap. 4. Pradestinatio non est pars subiectiua, sed obiectiuae proui dentia, cap. 5.
SVpponimus in hac disp. in Deo esse prouiden tiam quod apud Catholicos extra controuer siam est. Inquirimus autem, vtrum ad intellectum, an ad voluntatem pertineat: operae pretium tamen erit, in hoc capite breuiter recensere errores, qui circa prouidentiam Dei fuerunt, & Catholican veritatem praemittere
Praetermissis vero Philosophis, & alijs qui Deum esse negantes, consequenter prouidentiam il lius circa res creatas negarunt, contra quos ex professo q. 2. art. 2. disputatum est: inter eos, qui Deum esse fatentur, non de fuerunt, qui de eius prouidentia erga haec inferiora perperam sentirent.
Primus fuit Epicurus, qui Dei prouidentiam omnino negauit, sic etiam Democritus, & Hera clitus, qui omnia ex necessitate naturae euenire dicentes curam, & prouidentiam Dei superuaca neam esse putabant: ita referunt Lactan. lib. I. de irDei cap. 9. & 10. & Nyssen. lib. 8. philosophiae cap. 3.
Secundus error fuit Ciceronis, cuius meminis August. 5. de ciuit. cap. 9. & nos supra retulimus dis. 64 cap. 1. qui 2. de diuinat. disputans cum Quinto Fra tre, scientiam futurorum contingentium, quae ex humano arbitrio pendent Deo prorsus negauit, ad proinde horum effectuum, & operationum pro uidentiam abstulit: cum enim prouidentia sit cura rerum futurarum, & circa earum dispositionem versetur, vt infra dicemus, sequitur, sine praescientia earundem esse non posse. Itaque qui dicit Deun non praescire certo futura, necesse est, vt fateatur earum etiam rerum prouidentiam certam non habere: nam per coniecturas, quales homines habent, nihil repugnaret sine praescientia certa, curam aliquam habere, nisi aliunde coniectura in Deum conuenire non posset, vt disp. 67. dictum est. An vero aliarum rerum, etiam minimarum que non sunt a libero arbitrio, peus prouiden tiam habet, Cicero nihil decernit: in hoc etian errore fuisse Aristotelem plane monstrauimus in ea disput. 64. probantes negasse certam scientiam futurorum contingentium, quae ex arbitrio pendent
Praeter hoc autem adhuc videtur Aristoteles negasse Dei prouidentiam circa singulas alias fes, quae a libero arbitrio non pendent, sed concursu aliarum causarum fiunt, sicut etiam negauit Dei operationem circa singulas res minutissimas: sed omnia motu primi mobilis fieri, & moueri existi mauit. Hune errorem Aristoteli adscribunt grauissimi Patres, Clemens Alex. 5. lib. Stromat. Epiphantu de haeresibus haeresi vltima, Nazian. or. 1. de Theologia, qui est 33. in ordine num. 34. Amb 1. officiorum cap. 13. Theo doret lib. 6. graecanicarum affectionum, Saluianus lib. 1. d. prouidentia, Niss. 8. philoso.c. 3. & 4. & Eusebius lib. 15. de praeparatione Euangelica c. 4. vbi refert Atticum Platonicum, qui in sermone de prouidentia acriter inuehitur in Atistotelem, quod contra Platonem, & Mosem inferiores mundi partes, quae sub luna continentur a pei prouidentia excludat. Qua re Nazianzenus loco citato prouidentiam Deiquam Aristot. docet, merito appellat perparcam & angustis finibus circumscriptam prouidentiam cuius etiam fecerat mentionem suppresso nomine Aristotelis in oratione 16. quae est de panperum amore, eam vero opinionem fuisse Arist. dixit etiam Nicetas in eam orat. Nazianzenus 16. in illa verba, Quin potius, &c
Colligitur autem ex ipso Arist. 12. Metaph. cap. 2 text. 37. vbi inquit, Deum mouere primum con pus, caetera autem ab illo moueri, & eodem lib cap. 9. asserit, absurdum esse, primam mentem, scilicet Deum, de quibusdam cogitare; & melius esse, quaedam non videre, quam videre. Sed clarissime lib. de mundo ad Alex. circa finem illius, ta metsi dicat maxime decere Deum omnia etiam minima gubernare, & illis prouidere, inquit, id non praestare per se ipsum, sed per alias causas, vt sicut peritus artifex motu vnius cordae varias rerum imaginationes ob oculos ponit, sic Deus motu vnius coeli, haec omnia inferiora, & singula gubernet. Videbatur enim Aristoteli indecorum. Deum singulis rebus producendis, & gubernandis speciatim intendere, sicut non decet Imperatorem Persarum, singula sui imperij per se ipsum gubernare, sed in ciuitate sua Susis, aut Ecbata nis existentem, per ministros suos ea exequi. Lib. etiam Magnorum moral. cap. 8. versus finem sic ait: Sifortuitus casus esset Deo tribuendus, esset iniustus, cum frequenter accidat, flagitiosos homines fortunatos esse & res omnes bene illis euenire: contra vero studiosis plura aduersa, tam in bonis fortunae, quam vitae accidant
Neque obstat, quod 7. Ethicorum ad Eudemum cap 18. inquit, diuino numine omnia moneri, & fortu nam eodem numine instructam operari: quasi ve lit, singula, quae euehiunt, & fortunae tribuuntur, Deo fieti, & gubernari, & ipsi non esse fortuita, quae nobis casu accidisse dicuntur. Hoc enim bene potuit intelligere Aristot. sicut lib. de mundo ad Alexan. docuerat: quia omnes causae inferiores a Deo ipso mouentur remote motu vnius primi orbis, qui ab ipso proxime voluitur, vt ita omnis causa diuino numine quodammodo instructa operetur, quia virtutem pei medio primo orbe partici pat. Quod vero peus ea omnia sigillatim disposue¬ rit voluntate, & intellectu, non docuit Arist. nec alibi insiquauit: quare eo loco ad Eudemum, non dicit, ea quae nobis casu eueniunt, Deo non esse fortuita, cum oppositum plane indicauerit lib. illo secundo Magnorum moralium, vt Deum ab iniu stitia vindicaret. Adde etiam quod Arist. eo 7. ad Eudemum duplicem fortunam constituit, vnam diuinam, alteram naturalem, & hanc videtur ne gare diuinae prouidentiae, vt 4.2. q. 9. art. 4. dicemus. Est alius locus Arist. in quo longe aliter sentire videtur, quam hactenus diximus, lib. nimirum 10. Ethic. cap. 8. circa finem vbi ait: At vero qui mente operatur, & eam colit, disponitur optime is, & amicissimus Diimmortalibus est. Nam si Dij curam humanarum rerum, v existimatur, aliquam habent, rationi sane consentaneum fuerit ipsos eo gaudere, quod est optimum, maximeque sib cognatum: hoc autem fuerit ipsa mens. Caeterum neque hoc testimonio purgare possumus Aristotelem ab omni ertore: tum quia non concedit Deo plenam, & perfectam curam rerum humanarum, sed aliquam dumtaxat, quasi ea, quae minima sunt inter homines, nec curet, neque cogitet: sed ea solum quae maiora sunt & ipsi maxime cognata, quale pu tauit esse, mentem excolere. Tum etiam, quia cum concedit curam circa ea, quae ab hominibus geruntur, nimirum quod peo placeant, qui recto mentem excolunt, non concedit proinde proui dentiam: haec enim est cura, & solicitudo futurorum: at quam Aristoteles concedit in eo cap. circi res praesentes tantum versatur: eo igitur testimonio non possumus omnino Aristotelem defendere Tertium alium errorem tribuit Platoni Marsi lius Phicinus in argumento Protagorae, & Gregor. Nyss. 8. Philosophiae c. 3. & 4. quod assereret, peum vniuersalibus, & incorruptibilibus rebus proxime, & per se ipsum prouidere, alijs autem per medios quosdam daemones. Quamobrem Michael Medina lib 2 de recta in Deum fidec. 1. arbitratur, nullum fuisse Philosophorum, qui luce fidei destitutus, de proui dentia Dei disputans, non errauerit, aut simpliciter, aut peculiari aliquo modo eam negans: sed Plato lib. 34 de legibus dialogo 10. versus finem latissime ostendit Deum, prouidentiam, & curam habere minimarum terum, sicut perfectissimus artifex minimorum etiam, in arte notitiam habet.
Hos errores optime tefellunt, & pro Dei pro uidentia eleganter disputant, Ambros. lib. 1. osficiorum c. 13. Chrysost. Homil. 9. ad populum Antio. de qua etiam re sex libros ipse composuit Aug 5. de ciuitate c. 9. c. 10. & 3. de libero arb per totum, Saluianus per octo libros quos de hac re edidit. & Nyssen lib. 8. Philosophiae S. Thom 3 contragent. a cap. 71. vsque ad 75. Est igitur Catholiea veritas, Deum non solum notitiam rerum omnium futurarum habere, sicut disp 6. c.. probatum est: sed etiam curam, & voluntatem ea omnia disponendi, & suo tempore faciendi, excepto pec cato. Nam cum omnia etiam minima, eo auctore fiant, & conseruentur, vt disp. 173. dicemus, sequi tur ab aeterno ea omnia facere decreuisse, & desti nasse, quae etiam ab aeterno nouit. Quae vero operatio intellectus, an voluntatis prouidentia dica tur, in sequentibus capitibus explicandum est.
Haec autem veritas in vniuersum definita est in Scriptura Sap. 14. Tu autem pater gubernas omnia pro uidentia; Et iterum de sapientia Dei dicitur, attin gens a fine vsque ad finem fortiter, disponit omnia suauiter & Luc. 11. & Matth. 6. multa sunt de hae re, qua Dei prouidentiam circa minima etiam declarant, vt quod Deus curam habeat foeni, quod hodie est, & cras in clibanum mittitur; quod siue Dei prouidentia passet non pereat & similia. Quate indubitata res est apud Catholicos imo etiam apud haereticos, licet in modo explicandi aliqua sit varietas, vt disp. 99. patebit.
Quotundam igitur recentiorum sententia, qui dicunt, peum non praefinijsse prouidentia sua singula opera, quia nec praefiniuit opera quaedam minoris momenti, vt numerum muscarum, & motum earum versus hanc, aut illam partem, nec vlla opera nostra libera, mihi quidem absolute nulla ratione probari potest, quocumque modo ab eius auctoribus explicetur. Nam si dicant, peum nullam voluntatem speciatim habuisse circa numerum muscarum, & earùm motum, est aperte absurdum. Sic enim peus non prouidereerebus omnibus minimis, nisi in vniuersum, & remote in suis causis, qui est erros Aristot. & Platonis iam impugnatus. Tum etiam deberemus dicere, nec in tempore neum habere voluntatem concurrendi cùm musca ad hunc, vel illum motum, musca etiam periret sine Patre nostro, & passet similiter quod est contra illud Luc. 11. & Matth. 6. Aut si in tempore habet peus voluntatem circa haec singula opera, sequitur ipsum mutari, qui in tempore incipit velle aliquid aut dicendum est aboeterno illud voluisse. Si veto dicant, non praefinijsse Deum haec omnia aute praeuisum concursum secundae causae, sed simul cum illo, recte docent: idem tamen de omnibus asserere debent, nec maior ratio est, cur de rebus minimis, quam de maximis id assetait. Hoc autem intelligo circa ies, quae producendae erant concursu secundae causae, nam quas Deus per se facturus erat, solus facere decieuit, nulla causa creata praeuisa.
Sed de actibus humanis liberis eodem modo dicendum est, aut enim asserunt, Deum ab aeterno tantum habuisse voluntatem vniuersalem concurrendi eum omnibus hominibus, nec eam habuisse circa singulas operationes, & ita defendi non potest, quia in tempore concurrens cum hac cau la, per singula opera. habes figillatim voluntatem concurrendi cum illa, & placet illi talis concursus: ergo ab aeterno habuit; vel in tempore incipiens habere mutatus est; vel denique incid mus in er rorem Atist. qui prouidentiam tantum in vniuersum, & confusam assignauit, nimirum in causis, prouidentem causas ad effectus, & nihil sigillatim de illis curautem, quae omnia absurda sunt. Aut asserunt peum nihil praefinijsse humanorum actuum sine cooperatione, & concursu arbitrij praeuiso, & hoc verissimum esse ostendemus disp 99. ob id tamen non debet, nec potest absolute negari, Deum singula prouidisse, & praefinijsse sigillaum, quae in tempore factutus etat, ita vt particula, pra, non significet autecessionem causalitatis Dei respectu nostrae, sed temporis, respectu existentiae effectus sed de hac re iterum disp. illac. 5.
CAPVT II. Prouidentiam, seu praedestinationem esse operationem intel lectus senserunt nonnulli Scholastici.
IN quaestione initio proposita variant. S. holastici, & aliquoeplus aequo inter se contendunt, ea enim est, non rerum, sed vocum parua dissensio, anic. licet operatio intellectus, aut voluntatis vel vtriusque simul, vocari debeat prouidentia. Eademque difficultas de praedestinatione est, nam praedestinatio, prout a sanctis Patribus, & Schola sticis Doctoribus accipitur, a prouidentia solum differt, sicut speciale ab vniuersali: prouidentia enim res omnes generatim respicit: praedestinatio vero solum circa gratiam iustificationis, & glorifi cationis versatur. Quamobrem de vtraque simul praesens controuersia nobis examinanda est, quo ad hanc enim eadem est vtriusque ratio.
Est igitur prior opinio, prouidentiam, seu praedestinationem esse actum intellectus directe, sed relate ad actum voluntatis. Sic docent Alex. qui ta metsi de prouidentia loquens 1. pq. 26. mem 2. ac intellectum, & voluntatem dicat pertinere, nec determinet ad quam praecipue reducatur, quaestione tamen 28. mem. i. art. 2. ad 2. de praedestina tione plane docet, esse operationem intellectus Idem Durand. in 1. d. 141. q.1n. 9. S.Thom. & Caietan.in hoc art.1. & infra q. 23. art.i. Capreolus in 1. d. 40. q 1. a. 1. conclus.. & art. 2. conclus. 2. His fauet Marsil. in 1. q. 41. art. 1. in principio, cum assetit, prouidentiam ad scientiam pertinere, quanquam postea de praedestinatione sermonem habens, eodem art. notatione 2 corolla 3. tria inquit ad praedestinationem pertinere, scientiam ad disponendum; voluntatem insuper, & potentiam ad efficiendum, sed quaenan earum directe prouidentia dicatur, non explicat Haec sententia in vniuersum tam de prouidentia. quam de praedestinatione probatur: primum, quo niam prouidere aut praedestinare, est ordinare ali quem in finem, sed ordinatio est operatio intellectus, ergo prouidere & praedestinare. Deinde quo niam prouidentia est pars prudentiae, ad hanc enim pertinet futura prouidere, de praeteritis meminisse, & praesentia nosse; sed prudentiae operatio ad intellectum pertinet: ergo & prouidentia. Idcirco Boeth. lib. 4. de consolatione prosa. 6. dixit, prouidentiam esse ipsam diuinam rationem, in summo omnium principe constitutam, quae cuncta disponit.
Caeterum auctores huius sententiae non eodem modo eam defendunt, Alexand. & purand. cum quibus videtur facere Marsilius dicunt, prouidentiam, sen praedestinationem esse actum intellectus qui praecedit voluntatem, & dictat, seu proponis quae voluntas debet decetnere, atque communiter iudicium appellatur; alij vero citati censent esse actum intellectus post affectum voluntatis circa média, quem dicunt esse imperium, quo defertur virtus voluntatis, & impetus illius, per modum (vt ita dicamus) cuiusdam insinuationis seu inti mationis ad opus, & potentias exequentes, atque hunc esse actum proprium prudentiae arbitrantur ita vt consultare, & iudicium ferre, alijs virtutibus annexis prudentiae tribuant nonnulli Thomista cum Doctore sancto 2. 2. q. 47. a. 8. & 51. per totam. & 57. art. 6. in corpore & ad 3.
Lijs vero magis probatur eorum sententia, qui docent nomen prouidentia, vniuerse, & pradestinatio, speciatim operationem significare vo luntatis formaliter, sed connotare quoque ordinem ad intellectum, non quomodocunque, sed futura ordinantem, & disponentem: omnis enim actus voluntatis, supponit etiam operationem intellectus, non tamen ita peculiarem Quemadmodum etiam de electione dicemus in 1. 2. q. 13. art. 1. esse quidem operationem voluntatis cum ordine ad intellectum consultantem, & conferentem inter se media, & cum fine. Porro prouidentiam, & praedestinationem ad voluntatem pertinere, docent in primis Bonau in 1. d. 40. art. 1. q. 2. Scot. q. 1. in principio. Greg q. 1. a. 1. Sic Damas. lib. 2. de fide cap. 29. prouidentiam in principio bifariam definit his verbis. Est rerum procuratio, qua Deus fungitur: ac rursus Preuidentia est voluntas Dei, per quam res omnes apte, congrueque gubernantur. Huic sententiae adstipulan tur poctores, qui docent imperium esse operationem voluntatis, non intellectus, in quo tamen eorum sententiam 1. 2 q. 17. arr. 1. confutabimus. Hi sunt Henricus quodlib 9. q. 6. Bonau. in 3. d. 17. art. 1. q. 1. ad 3. Almai. tract 3. moral. cap. 2. Ilieron. ab Angest. cap. 4. Moral. 3. partetextus corol. 3 Okam in 3. q. 12. art. 4. conel. 3. Ratione vero hanc sententiam confirmant, nam tametsi nomen prouidentia, nonnunquam pro futurorum scientia sumatur, imo haec videatur primaria nominis significatio, qua ratione Boeth. di diuina praescientia disp. 5. de consolatione prosa vltima, dixit, eam melius prouidentiam quam praeuidentiam, aut praescientiam vocari, vt supra retulimus disp. 64. cap. 2. (vt ita prouidus vocetur, qui a longe res videt, antequam eueniant) nihilominus fie quens vsus est, vt prouidus dicatur, non qui solum res futuras a longe videt, sed etiam qui earum debitam curam, & rationem habet, ob idque illis prospicere. & recte consulere dicitur: eodem fere modo prouidus nuncupatur, qui a malis futuris cauet, hic enim curam etiam futurorum habet: sed hic agitur de prouidentia, non solum quatenus so la scientia futurorum est, sic enim non est diuersum attributum a scientia, sed quatenus est cum cura aliqua, & studio terum futurarum, secundum rectam dispositionem. Ergo non est iudicium, quo res voluntati proponuntur, sed potius studium. & propositum voluntatis. Hoc argumento satis piobatum manet, contra Alex. & alios suae paris, pronidentiam non esse operationem solius intellectus, quae voluntatis propositum praecedit
Porro non esse operationem intellectus, quae subsequitur voluntatem, & habet rationem imperij, sicut dicunt S. Thom. & alij, qui ipsum in priori opinione sequuntur, non ita demonstrat. Haec enim operatio intellectus, cum supponat imperium voluntatis, non inepte dici posset studium, & cura terum agendarum. Caeterum neque talem actum esse probatur primum, quoniam talis ope ratio etiam in nobis superflue ponitur ad motio nem exequentis facultatis, sed satis est, si iudiciun sequatur affectus in voluntate, vt facultas exequens suo tempore operetur, nec alia indiget insinuatione, imo nec illius capax est, vt latius ostendam in 1. 2. q. 13. art.s.ergo nec in Deo, adhuc nostro modo intelligendi, ponenda est: in Deo namque has omnes operationes ratione distinguimus instar earu, quae in nobis reipsa differunt. Deinde quamuis in nobis talis operatio reuera esset, non videretur in Deo constituenda nostro etiam modo intelligendi In nobis enim necessaria videtur, vt impetum voluntatis intimatione quadam deferat facultatibus exequentibus; at in peo nulla talis facultas exequens ponenda est distincta a voluntate, vt disp. 102. dicemus: frustra ergo in eo adhuc sola ratione, talem operationem intellectus distingueremus. Praeterea licet in Deo poneretur facultas illa exequens diuersa ab intellectu, & voluntate; tamen illa insinuatio voluntatis, & imperium apte Deo non conueniret: quia neque sibiipsi, & suae facultati Deus diceretur imperare, eo quod tale imperium non posset ad ipsum dirigi, vt constat: neque diceretur imperare creaturas, quas facturus est potentia sua: quia creaturae talis imperij proprie capaces non sunt, sed commu ni quadam ratione & metaphorice Deo dicuntur obedire, quatenus voluntate Dei absque vlla resistentia fiunt. Quomodo autem prudentiae non tantum sit praecipere, quae facienda sunt, sed etiam consultare, nec distinguendi sint a prudentia habi tus Eubuliae, Synesis, & Gnomes dicemus in 1. 2. q. 17. art. 1.
Porro de nomine, Praedestinatio. eodem modo dicendum est, significare videlicet, voluntatis propositum, quod aliquid vult esse, & aliquem finem destinare dicitur ille, qui proponit, & statuit aliquem medijs congruis perducere in eum finem. Quare tam praedestinatio, quam prouidentia in vniuersum propositum voluntatis significat me diorum circa aliquem finem: & quamuis magis exprimat nomen, Prouidentia, hanc mediorum dispositionem, quam nomen Praedestinatio; nihilominus vsu iam accommodatum est nomen Praedestinatio, ut significet propositum aeternum Dei, quo gratiam alicui praeparat in vitam aeternam, iuxta definitionem August. 1. de praedest. Sanct. cap. 10. in prin cipio.
Ad prius argumentum prioris sententiae responderi potest ex doctrina Scoti in 1.dist. 6. q. 1. & quodlib. 17. ordinare non esse solius intellectus intelligentis vnum esse ad aliud; sed etiam voluntatis decernentis, & proponentis vnum ad aliud, quare licet prouidentia sit ordinatio rerum, & mediorum in aliquem finem, non sequitur ad intellectum pertinere, sed ad voluntatem, quae etiam ordinare dicitur, quia ordinem praescriptum ab intellectu prosequitur. Ad posterius respondeo pro uidentiam, quae dicitur esse praescientia, aut praenotio futurorum, ad prudentiam pertinere, & hanc esse operationem intellectus, de qua plane videtur locutus Boethius, vt paulo ante diceba mus. Nunc autem agitur de prouidentia, vt est cum cura e studio rerum agendarum; & haec directe quidem ad operationem voluntatis pertinet: tametsi supponat actum intellectus, non quomodo cunque, sed ordinantis, & disponentis ea, quae prouidentia prosequi studet. Vtraque harum opinionum probabilis est: cumque controuersia haec non terum, sed vocum sit, nec ad fidei dogmata hoc modo magis, quam alio loqui quidquam re ferat, non est in ea amplius immorandum.
CVm prouidentia sit cura, quam Deus de rebus habet, & qua praeparat illis media, vt fines suos consequantur, maximae autem imperfectionis videatur, ita debilia media applicare, vt effectum non sortiantur, diuinaeque prouidentiae, quae perfectissima est, quaeuis imperfectio repugnet, visum est Caietano in hoc articulo ad diui¬ nam prouidentiam vtrumque spectare, & praeparare media ad finem, & ipsum semper consequi. Probat vero auctoritate Sancti Thomae, qui in 3. con tra gent. cap. 94. & art. seq huius quaestionis ad i. do cet, nihil esse in terum natura, quod Dei subterfugiat prouidentiam: si autem prouidentia Dei non semper consequeretur finem sibi propositum, multa eam subterfugerent, & artic. 4. huius quaestionis ad 2. inquit, Ea omnia, quae a Deo prouidentur, eueniunt. Quare censet Caietanus, Doctorem Angelicum locis allegatis mutasse sententiam, quam prius docuerat in I. d. 40. q. 1. art. 2. & q. 6. de veritate, art. 1.
Ego vero existimo opinionem hanc Caiet. nec esse S. Th. nec vlla ratione defendi posse. Places igitur id, quod asserunt Durand. in i. d. 39. q3. & dist. 40. q. 1. Caprcel. dist. 40. q. 1 art. 1. conclus. 2. Marsil. q. 41. 41. in principio. Ferrar. 3. contragent cap 94. & S. Th q. illa 6. de verit. & d. ill. i 40. nempe prouidentiam Dei non semper consequi finem, in quem res dirigit, probat purandus, quia medicus prouidus dicitur, qui medicamenta necessaria ad sanitatem applicat, licet eam non consequantur: haec tamen ratio de Dei prouidentia non probat, quia talis defectus in Deum cadere non potest. Medicus enim potest velle efficere, & consequi finem aliquem, & ipsum non sequi, etiamsi ad illum applicet ea, quae solerti prouidentia adhiberi possunt: deficit antem a finis consecutione, vel obdefectum scientiae, quia causam aegritudinis ignorans, meliora medicamenta non applicauit, aut quia etiamsi morbum optime nosset, non potuit meliora inuenire, aut facere medicamenta. Nihilominus prouidus dicitur ille& prudens medicus, quia nullum, quod secundum artem & diligentiam humanam applicari potuit remedium, omisit.
AtveroDeus, cuius scientia nec falli potest, nec potentia impediri, cum non consequitur finem in quem res ordinat, alia de causa illum non consequitur: nimirum quia praeparauit media causi liberis, easque in sua libertate relinquens, sini operari, & iuxta earum libertatem cum eis cooperari decreuit. Posset quidem peus, ita prouidentia sua eas ad singulos actus praeuenire, vt nulla a suo fine deficeret, id tamen non vult, sed prouidet singulis media necessaria quidem, licet non efficacia ad finis consecutionem, quod vero illa effectum non habeant, ex voluntatis nostrae libertate prouenit. Exemplo autem res illustratur, nam reptobis, quos Deus gratia sua praeuenit, & aliquando iustificat, prouidet sine dubio omnia media gratiae, vt vitam aeternam consequantur, ad quam etiam eos dirigit, eos etiam ad poenitentiam adducere contendit, vt disput. 97. dicemus. & tamen non consequitur in eis finem: ergo non est de ratione prouidentiae in vniuersum finem consequi.
Pro maiori vero explicatione obseruandum est primo cum Ferrar. duo posse considerari in Dei prouidentia ex parte effectus, vnum est ipsamen applicatio mediorum ad finem, & hanc statui Deus efficaci sua voluntate ante consensum no strum: sunt enim media prouidentiae Dei ad vi tam aeternam gratiae prouenientis. quae fiunt in nobis ante consensum, & quoad hunc effectum prouidentia semper impletur, & quicquid Deus vt medium alicui prouidit, semper reipsa tribuitut, & euenit, atque hoc sensu dixit S. Doctor in, hac quaest. art. 3. ad 2. omnia, quae a peo prouidentur, euenire eo modo, quo ipse disposuit, & decre uit. Nam si prouidet auxilia praeuonientia, sempe eueniunt, si vero prouidit auxilia concomitantia eodem modo sequentur. Quia id, quod pens prouidit, semper statuit, & decreuit voluntate efficaci quae quidem semper impletur. Alterum in diuina prouidentia est finis, quem non dicitur Deus pro uidere, sed media ad illum, & hunc diuina proui dentia non semper consequitur, quia media relinquit in potestate secundae causae, & pro liberrate illius cum ea cooperari decreuit, vt disp. 99. explicabimus. Hoc ergo posterius nostra opinio asserit. quod nescio, qua ratione Caiet. inficiari possit. Nec enim diuina prouidentia in reprobis consequitu finem, ad quem Deus eos ordinat, & ad quem ipsis media praebet, ergo recte dicimus, prouidentiam Dei non semper assequi finem, ad quem dirigit, & ad quem media praebet.
Secundo nota, semper peum consequi ali quem finem prouidentia sua. Nam in reprobis, quos dicimus ad beatitudinem ordinari, & proui
dentia pei dirigi, Deus alium finem consequitur. sibi proprium: nempe ostendere diuitias gratia suae in vasa misericordiae, vt disp. 95. cap. 9. ostende mus: quod vero hactenus diximus, est, diuinam prouidentiam ita media applicare, & tribuere ho minibus ad aliquem finem ab ipsis consequendum, vt aliquando illum non consequantur: non tamen dicimus, Dei prouidentiam in applicatione mediorum consecutione cuiuscumque finis aliquando carere; semper enim aliquem conse quitur, vt expositum est. Et hoc voluit S. Thomas quaestio. illa de veritate, & dist. illa 40. cum dixit prouidentiam non seoper consequi finem, ad quem ordinat. Quod vero asserit in art. 2. huius quaest. ad I. nihil videlicet subterfugere Dei proui dentiam, non est contra ea, quae diximus, quia aliud est, omnia, quae eueniunt, sub diuinam prouidentiam cadere; aliud autem est, omnem finem quem diuina prouidentia intendit, reipsa euenire Prius igitur semper accidit, posterius vero deficere potest.
Tertio notandum est, prouidentiam communem a praedestinatione hoc differre, quod praede stinatio semper consequitur finem, ad quem ordi natur, & ad quem media prouidet, non quia vo luntate efficaci ante applicationem mediorum finem praefiniat, vt disp. 89. probabitur, sed quia me dia talia prouidet, quae scientia sua nouit effectum habitura circa consecutionem illius
Vaedam de praedestinatione in principie quaestionis sequentis notari solent, quae cum faciliora sint, & ad praedestinationem pertineant quatenus cum prouidentia confertur, visum est in hoc cap. breuiter exponere. Qua etiam ratione si mul de vtraque superius disputauimus, vtrum est set operatio intellectus, an voluntatis. Primum igitur, quod ad nominis Etymologiam attinet, verbum praedestinare, componitur a prae, & destinare: significat autem destinare, duo inter alia: primum mittere, deinde constiruere, aut definite; & forsan in omnibus locis, vbi significat mittere, vsurpari etiam potest pro definire. Veluti vbi dicuntur misites destinari ad aliquem locum, hoc est, mitti, significare potest, definire, vt mittantur. Secundum priorem significationem deriuat S. Thomas nomen praedestinatio, vt denotet transmissionem quandam hominis in vitam aeternam: ideim censet Dur.and. in i. d. 40. q. 1. art. 5. Sed Alex. 1. p. q. 28 mem. 1. art. 1. nomen deducit ex posteriori significatione, quae videtur magis conueniens.
De praepositione vero prae varie sentiunt Doctores: Catherin. opusc. de praedest. cap. 1. asserit, significare dignitatem. Quare praedestinari dicit, eos, qui prae alijs saluandis digniori modo destinantur ad gloriam, quos ipse eximie praedestinatos appellat. Hi sunt in eius sententia, quibus ante merita praeuisa decreuit Deus dare vitam aeternam, de quo dicemus disp 90. Bartholomaeus Camerarius in Dialogo Catholico, cap. 1. §. 2. censet, particulam prae, dignitatem quoque significare, sed alio modo, eorum vi delicet, qui saluantur relatione ad damnatos, quasi hi dicantur prae alijs scilicet damnatis in viram aeternam destinati. Communior tamen S. holasticorum sententia est, illud prae, significare auteces sionem durationis, vt ita praedestinatio idem sit. quod praefinitio, & aeterna pei ante omnia tempora ordinatio. Potest etiam ea particula significare antecessionem causae respectu nostri arbitrij, vt Deus dicatur praedestinare, aut praefinire aliquid, ante nostrum consensum etiam praeuisum, in quo sensu videtur locutus Damasc. 2 de fide, cap vlt. & alibi: de quo iterum in disp. 59.
Deinde praemittendum est, vt optime notanis Driedo tractatu de concordia lib. arbit. & praedestinat. c. 1. nomen Praedestinatio, aliquando vsurpari communm ter, aliquando proprie: e peculiari modo commu niter acceptum significat tam destinationem pro uidentiae hominis in vitam aeternam, quam in supplicium: atque ita reprobationem quoque comprehendit. Sic accipit August. 15. de Ciuit. cap t. cum asserit de duabus illis ciuitatibus, alteram praedestinatam ad gloriam, alteram ad ignem aeternam: & consentiunt Prosper in respon. 14. & 15. ad capita Gallorum, Fulgent. lib. 1. ad Monymum, cap. 14. & 30. & ali bi saepenumero. Concilium Valentinam sub Lo thario Imperatore, capl4. Proprie autem praedestinatio vsurpatur pro destinatione alicuius in vi tam aeternam, ita Paul. ad Roman. 8. & alibi, & Concilium Trident. Patres, & Scholastici communiter. Quoties igitur nomine praedestinatio, aut praedestinatus, absolute vtimur, intelligimus sempet praedestinationem ad vitam: reprobationem vero nunquam nisi addamus ad mortem, seu ad supplicium. Quid vero proprie sit haec praedestinatio peculiaris, quae tantum est circa gratiam, & circa vitam aeternam, an sit voluntas ipsa solum dandi vitam aeternam, vel voluntas praeparandi media omnia gratiae ad illam, dicemus disputatione 89. cap. 3. nunc autem, vt eam distinguamus a prouidentia in vniuersum, & vt ostendamus esse partem illius subiectiuam, satis est, in genere di xisle, praedestinationem proprie sumptam circa gratiam, & gloriam, aut circa alterum illorum veriari.
Anvero sit pars subiectiua prouidentiae, non eodem modo videntur Doctores sentire. Caieta. infra quaest. 23. artic. 1. docet, non esse partem subiectiuam, sed obiectiuam: per partem subiectiuam alicuius omnes intelligunt speciem respectu generis: dicit igitur esse partem obiectiuam, quia circa aliquod peculiare obiectum prouidentia versatur: sed non subiectiuam, quia non est species prouidentiae. Comparare videtur praedestinationem cum prouidentia, sicut partem aliquam phi losophiae, scilicet eam, quae tractat de coelo, cum vniuersa philosophia. Haec est enim scientia quaedam communis, quae sub se partes aliquas, non sicut species, sed quasi integrantes continet. Probari vero potest haec opinio ex doctrina tradita su pra disput. 72. videlicet. in Deo esse solum vnam artem, licet sint plures ideae, quia est vnicus secundum speciem modus sciendi, etiamsi sint plura obiecta, quae ea arte fiunt, quibus plures quoque ideo assignantur. Nam cum in peo videatur esse idem modus prouidendi rebus media necessaria, ad suos fines, etiamsi sint varia media ad varios fines; eadem in specie erit diuina prouidentia; quatenus prouidentia, ac proinde non continebit sub se hanc, & illam prouidentiam veluti species, sed sic ut partes eiusdem prouidentiae, quia circa lingula obiecta versantur.
Alij vero plures putant, praedestinationem esse partem subiectiuam prouidentiae, sic sentiunt S. Th. q. 6. de verit. art. 1. & in) dist. 40. quaest 1. art. 2. Durand. quaest.i.num. 6. Capreol. quaest. vnica, art. 1. conclusione 2. Marsil. in 1. quaest. 41. art. 1. Bartholom. Camerarius in Dialogo Catholico, cap. 1§. 4. sed qua ratione id probent, non video: ideo licet non multum referat, hoc, vel illo modo loqui, mihi magis probatur sententia Caietani. quam non obscure indicat S. Doctor q. 23. a. 1. in fine.
Articulus 2
COnclusio est, Omnia & singula creata subiecta sunt diuinae prouidentiae, intelligitur autem exceptis peccatis, de quibus postea nonnihil dice mus, est autem expressa in Scriptura Sap. 8. Lucae 12. Matth. 6. vt disputatione praecedenti cap. 1. allegauimus, vbi etiam diximus quo pacto pei cura & prouidentia circa fingula etiam minima verse tur, & dicemus disp. 99. Hic solum supersunt quae dam notanda: primum est, falsum docuisse lulium Sirenium lib. 2. de faro, cap. 25. cum probat monstra, & onnes defectus naturales, non solum casu & temere euenire secundis causis, quae in oppositum vi naturae ferebantur, sed etiam Deo, qui eas ad oppositum inclinabat. Falsum igitur docet, & absurdum: nam licet Deus quasdam secundas causa. inclinet ad effectum aliquem, & adiuuare incipiat: quia tamen applicat contrarias, quibusdam aliae impediuntur, monstra generantur, & defectus eueniunt: tales monstrosi euentus Deo fortuiti esse nequeunt; cum non sint praeter eius intentionem applicantis oppositas causas, quibus scit, & vult talia monstra prodire, ergo aut Sirenius debet concedere, Deum non applicare oppolitas causas, nec cum illis proposito voluntatis suae concurrere, quod est haereticum: aut dicere non potest, tales effectus ipsi esse fortuitos, cum sint secundum illius intentionem, & voluntatem.
Secundo multa consumit Caiet. circa solutionem secundi, vt ostendat, quo pacto peccata sint a Deo permissa propter bonum vniuersi, & probat perfectius fuisse hoc vniuersum, eo modo quo nunc est, permisso peccato, quam si Adamus, & Angeli mali in gratia perseuetassent. Hoc autem intelligit, non solum quia nunc habet Christum, sed etiam si sine peccato ipsum haberet propter alia bona, quae ex peccato nata sunt, scilicet pro pter martyrium, poenitentiam, &c. De hac re nonnihil disseremus infra disput. 107. hic tamen primum dicendum est, Deum non permisisse peccatum ex intentione aut poenitentiae, aut martyrij aut aliorum bonorum, quae ex illius occasione secuta sunt, eo quod haec bona hon sunt primariae & antecedentis voluntatis Dei, sed consequentis quae est post praeuisum peccatum, vt ostendimus ex mente Damas. supra disp. 83. cap. 3. ex quo etiam infra disp. 93. cap. 2. probabimus in praedestinatis Deum non permittere peccatum ex intentione poenitentiae, ideoque permissionem peccati non esse effectum praedestinationis. Deinde dico, multas quidem esse rationes congruitatis, ob quas Deus dicitur recte peccatum permisisse, vt videre est apud S. Thomam 3. contra gentes, capite 71. nec aliae deessent, si Deus non permisisset: quid auten in re ipsa, & vniuerso melius esset, Dei esto iudicium: tametsi nonnihil de hac re in eo articulo dicemus.
Tertio notandum est circa solutionem secundi, quo pacto peccata subiecta sint diuinae prouidentiae. Quamuis enim diuerso modo Scholastic. in hac re loquantur, eadem tamen mihi videtu omnium sententia. Alexan. 1.p. q. 36. mem. 4. artic. 1. Durand. in 1. d. 39. q. 3. num. 10. dicunt, peccata cadere sub Dei prouidentiam, vel quia Deus circa ea aliquid prouidet, ne fiant; vel quia facta ita ordinat, vt materiae sint poenitentiae, & eruditionis & aliqui putant idipsum dixisse S. Th. 3. contra gent cap. 71. ibi tamen solum ait, Deum esse prouidum etiamsi eius prouidentia non impediat omne malum. Idem S. Th. q. 5. de verit. art. 4. & Ferrar. 3. cont. gen. cap. 71. dicunt, dupliciter aliquid sub Dei proui dentiam cadere. Primum sicut id, ad quod faciendum Deus alia ordinat, & ipsum etiam ad aliud & hic est effectus diuinae prouidentiae, qui ab esit, sicut actus generandi, ad quem potentia or¬ dinatur a Deo, & ipse ordinatur ad hominem producendum, & haec dicitur a S. Thoma prouidentia approbationis; quia est voluntas approbans tem illam, aut supponit hanc voluntatem illius rei, quae sub prouidentiam cadere dicitur. Deinde aliquid subditur diuinae prouidentiae, non sicut effectus illius, sed quia factum Deus ordinat ad alia: & hoc modo peccata subiecta sunt diuinae prouidentiae; non autem priori modo: ergo quamuis dicamus, prouidentiam Dei versari circa peccata, vel peccata esse subiecta prouidentiae, & sub illam cadere; tamen, vt haec vere dicantur, satis est, si peccata sint veluti materia, circa quam prouidentia aliquid facit. Dicitamen non potest, peccara a Deo prouisa esse, tametsi praeuisa, & praescita sint; quia prouisa esse, denotat effectus esse diuinae voluntatis, & prouidentiae.
Hac de causa dixit S. Doctor supra q. 14. art. 16. Deum habere scientiam practicam peccatorum quatenus permittit ea, vel impedit, vel facta or dinat: est igitur scientia practica peccatorum, non tanquam effectus, sed tanquam materia, circa quam aliquid faciendum ordinat. Contra vero, cum in hoc articulo ait, tantum se extendere ordinationem agentis in finem, quantum causalitas illius se extendit, vt ita ostendat Deum ea omnia prouidere in finem, quorum est causa, loquitur de ijs, quae prouidentia Dei ordinantur, vt fiant: ea enim sic ordinantur a Deo, quae ab ipso fiunt: non tamen loquitur de ijs, quae facta ordinantur, & conducunt, qualia sunt peccata, ad haec enim se extendit ordinatio diuinae prouidentiae, sed non efficacitas.
Articulus 3
DVas elicit Caietan. conclusiones ex hoc artic. prior est: Quoad rationem ordinis rerum pro uisarum Deus omnibus prouidet immediate. Posterio conclusio. Quoad executionem prouidentiae, non om nibus prouidet immediate, sed pluribus rebus prouidet medijs secundis causis. Eandem doctrinam habet infra qui103. art. 6. vbi idem quaerit de gubernatione, quod hic de prouidentia, & eas duas conclusiones alijs verbis tradidit. Vna est. Deus gubernat omnia immediate: quoad rationem gubernationis. Ratio enim gubernationis idem est, quod prouidentia. Altera est Deus non omnia gubernat, quoad executionem immedia te. Idem cum S. Tho. docuit Alexan.1. p. q. 26. memi 5. artic. 2.
TT mentem S. Tho. explanet Caiet. dubitat V. circa vtramque conclusionem: quia non videntur sibi constare: aut enim in vtraque loquitur S. Thomas de immediatione (vt aiunt) virtutis, aut de immediatione suppositi, si de immediatione suppositi, videtur prior conclusio falsa: quia peus prouidet humanis actibus media ratione, & voluntate creata: atque eadem media eos gubernat. Si vero in vtraque sermo est de immediatione virtutis, posterior propositio falsa est. Nam peus immediatione virtutis, vtpote propria virtute, & non ab alio mendicata, omnia gubernat. quodsi in vna conclusione loqueretur S. Tho. de immediatione virtutis, in alia vero de immediatione suppositi, esset in paucis verbis magna varietas: quod vero simile non est
Huic dubitationi respondet Caiet. ratione materiae priorem conclusionem veram esse de immediatione virtutis: quia peus propria virtute omnibus prouidet: posteriorem vero de immediatio ne suppositi, eo quod peus supposito proximus est cuilibet effectui: omnibus enim secundum es sentiam adest, sed addit poctorem sanctum non intelligere hoc modo: loquitur enim (ait Caiet. formaliter de propria immediatione, quae in suo genere cui respondet, prouidentiae scilicet, & gubernationi
Cuius gratia notat, inter rationem gubernatricem, quae est prouidentia, & res gubernatas bifariam posse intercedere aliam rationem, vno modo vt suppleat aliquid, quod defuit ratione gubernatrici, vtputa, quia ratio gubernatrix dedit regulas solum vniuerse, & ordinauit, quae praecipua erant. Caetera vero singularia commisit rationi inferiori, quam assumit vt medium suae prouidentiae: id quod Regibus frequenter euenire solet. Hoc modo ratio inferior media est, & intercedit, vt ratio: quia in prouidentia, & dispositione gubernationis coniungit communia singularibus. Sic autem Deus non vtitur media aliqua ratione creata in sua prouidentia, aut in sua ratione gubernandi. Ipse enim per se ipsum rebus minimis toto studio, & cura incumbit, sicut maximis, & vni uersalibus. Altero modo ratio potest esse media, vt minister, non vt ratio? quia scilicet principalis disponit omnia, etiam minima, & singularia: tra dit autem rationi inferiori vt ministro: sicut periti artifices tradunt ministris etiam minima, qua facienda sunt, & hoc modo vtitur Deus ratione humana ad rationem gubernationis suae, & prouidentiae non vt ratione, sed vt ministro. Si enim ratio humana intercederet, & media esset, vt ratio, diuina prouidentia, & ratio gubernationis non attingeret sua virture proxime rerum gubernationem: sed media esset alia virtus, vt ratio, quod est absurdum: bene tamen dicemus, Deum habere rationem gubernandarum aliquarum rerum, scili cet humanarum medio aliquo, vt supposito, media, inquam, ratioie creata, non vt ratione: sic enim res disponeret media alia virture, quia quod intercedit vt ratio, intercedit vt virtus; sed media ra tione vt ministro, quod est esse mediam, tanquam suppositum.
Mirabile sane est ingenium Caiet. qui dum folita subtilitate mentem S. Tho. explanare contendit, difficiliorem plane reddit. Ergo hanc eius interpretationem non esse secundum mentem Doctoris Angelici, vel ex ipso textu articuli perspi cuae colligi potest, qui non parum facilis est. Ille enim distinguit in Deo duos actus voluntatis, & duos intellectus simul. Primum enim est in Dec prouidentia de rebus, quam appellauit ille in hac 1. p. q. 113. a. 6. rationem gubernationis, qua scilicet Deus disponit apud se, quae sunt facienda. Deinde est gubernatio ipsa, actus intellectus, & voluntatis, quo actu mouet ad ipsam executionem. Haec duo distinguere videtur S. Th. in hoc a. sed clarissi me qui sequen. art. 2. docet enim ibi, praedestinatio nem, seu prouidentiam, quae est ratio quaedam in intellectu prouidentis, & praedestinantis, nihil ponere, aut efficere in rebus prouisis, aut praedestina tis; sed executionem prouidentiae effectum habere in rebus prouisis. Hanc vero executionem, docet, passiue quidem esse in rebus effectis, actiue vero in ipso Deo. pistinguit autem in peo hos duos actus prouidentiae, & gubernationis, instar eorum, qui in nobis realiter diuersi inueniuntur, nam primum apud nos deliberamus, quid faciendum sit; deinde post aliquod tempus alio actu intellectus, & voluntatis exequimur rem, & ad opus mouemur, quodsi peus eodem actu secundum ra tionem, quo prouider, exequeretur, praedestinatio, & prouidentia ponerent aliquid in effectu, & re prouisa.
Docet igitur in hoc art. ad prouidentiam, qua respondet nostrae consultationi, non vti Deum aliquo medio: eo quod neminem sibi adhibet consi liarium, sed secum ipse deliberat, quid faciendum sit. Non ergo excludit diuina prouidentia media quae ex parte effectus conuenire debent, vt res fiat; sed horum omnium in suo consilio Deus rationem habet. Nam nisi ad haec aspiceret, proui dentia sua euerteret omnem libertatem, & rerum creatatum efficacitatem, vt disp. 99. fusius ostendemus. Sed neminem admittit vt consiliarium, cu ius prouidentia iuuerur in rerum dispositione, & prouidentia, quam apud se statuit: & hoc voluit docere in priori conclusione articuli.
At vero executio, quia tendit ad effectum, & ponit aliquid in reipsa, & multa Deus efficit, & exequitur, non solus, sed concursu aliarum causarum; ideo optime dixit S. Thomas in conclusione posteriori, Deum non omnia exequi per se solum, sed multa interuentu causarum secundarum atque eodem modo non omnium executionem prouidere apud se faciendam per se solum, sed faciendam medijs alijs secundis causis, negat igitur medium ex parte consilij, sed non negat ex parte effectus
Sed quaeret quis, au Deus gubernet omnia im mediatione suppositi, aut immediatione virtutis Videtur enim S. Tho. in i.d. 37. q 1art. 1. ad 4. docere Deum magis immediate agere, quam quodcunque aliud agens. Idem docet dist. 12. artic. 3. ad j. sed q 3. de potentia, ar. 7. circa finem ait, quodlibet agens naturale esse immediatum suo effectui. Respondet petrus Beigomus in concordantijs locorum S. Thom dub. 504. Deum operari immediatione virtutis, magis immediate, quam secundas causas, & secundas causas magis immediate immediatione suppositi. Consentite videtur Ferrarien. 3. contragent. cap. 70. qui immediationem virtutis tunc esse putat, quando agens propria virtute, non virtute alterius, a quo pendeat, operatur.
Ego vero existimo, si immediationem virtutis hanc esse dicamus, Deum semper operari immediate hac immediatione; imo soli Deo id conuenire: omnis namque creata causa ab alio pendet. Si vero dicamus esse immediationum virtutis, quo ties agens operatur non virture ab ipso defluente sed sibi innata, multa agentia creata operantur immediatione virtutis: quia a virtute ipsis coniuncta effectus proxime exit. Nonnulla vero creata operantur mediate, quia non per virtutem sibi inhaerentem, sed ab ipsis producta, aliqua dicuntur remote operari, sicut ignis distans calefacit, quae remota sunt, per vapores calidos ab ipso manantes: hoc modo Deus nunquam operatur, quia virtus eius, quae est ipsius essentia, proxime attingit semper omnem effectum.
De mediatione vero suppositi dicendum escontra Caiet. peum non omnia operari immedia tione suppositi, non quod ipse secundum suppo situm non sit intime in rebus & effectibus omni bus, & hac ratione situ propinquior, quam caetere causae, (illae namque sunt iuxta effectum, sed non intra; peus autem intra est) sed quia in ordine agendi vniuersalem actionem pei modificatur concursus multatum secundarum causarum, quae eo dicuntur propinquiores, quod singulares, & propriae causae sint: & hoc plane docuit S. Th. in secun da conclusione Falso autem dixit Caiet. ideo peum agere immediarione suppositi, quia situ intra omnem effectum est, nec inter ipsum & effectum suppositum aliquod situ, & loco intercedit. Nam loc. propinquitas non censetur in serie, & ordine agendi: naec enim inter ipsas causas, quatenus vna subest alteri, & vna aliam determinat, & modifica tur, attendi debet, vt explicatum est
Caeterum necesse non est distinguere in peo etiam secundum rationem alterum actum prouidentiae, alterum vero gubernationis actiuae. Nam si in nobis reipsa nonnunquam distinguuntu duo actus, alter prouidentiae, cum multo ante quam res fiat, de illa capitur consilium, & quid fa ciendum sit, statuitur: alter vero, quando res ipsi fit, hoc contingit, quia id, quod semel apud nos statuimus, non possumus mente retinere, neque actu semper considerare, & velle. Quare accedente occasione rei faciendae, iterum in memoriam reuocamus id, quod consultatione deliberatum, & prouisum est, atque iterum volumus: sed si ille primus actus prouidentiae, & consilij perseueraret, non opus esset alio ad exequendum. Veluti quando subito occurrit occasio, & ea praesente breuiter consultamus, & deliberamus, quid fieri debeat, & continuo exequimur, non multiplicamus actus; sed eodem statuimus, & exequimur ergo cum in Deo non sit hic defectus, sed idem ipse actus continuo perseueret, non videtur ne ceslarium etiam secundum rationem distinguere tot actus, sed eodem potest Deus prouidere futu ris, & ea suo tempore exequi.
Articulus 4
COnclusio est, Prouidentia Dei quibusdam rebus necessitatem imponit, non tamen omnibus. Intelli git S. Th. rebus naturalibus necessitatem impone re, non tamen libero arbitrio. In hoc art. nihil peculiare est disputatione, aut explicatione dignum: communis, enim difficultas de voluntate Dei, aut prouidentiae, aut praedestinatione, quomodo conueniat cum libertate nostri arbitrij, examinanda? nobis est disp. 99.