Table of Contents
Commentarius in summa theologiae
Pars 1
Quaestio 15
Praefatio
PRosequitur Doctor Angelicus, quae pertinent ad operationem diuini intellectus: manifestum enim est, ideam alicuius artis, aut esse operatio nem intellectus, aut aliquid illius, cumque Deus sit omnium creaturarum summus artifex, necesse est in mente illius, & artem, & ideam illarum nostro modo intelligendi constituere.
Disputatio 70
Quo pacto creaturae in Deo esse dicanturJT ea, quae de ideis in mente Dei existentibus dicenda sunt, melius intelligantur, non parum conducet, explicare prius modum, quo creaturae In Deo existere dicuntur, qua in re cum omnes Catholici, & Haeretici communi consensuasseraut, ereaturas, vt lapidem equum, hominem, &c. socundum proprias ipsarum rationes non esse formaliter ipsum Deum, sed in eo solum existere, tanquam in intelligente, ipsamet intellectione reprae sentaras, vt infra explicabitur: loan. tamen Wicleffus peculiarem de hac re errorem secutus est vt enim refert VVald. 1. to. lib. I. art. 1.c. 1. vsque ad 9. asserebat in proposi. 217. & 219. has duas propositiones veras esse: Omnis creatura est peus: & quodlibet es Deus: referuntur autem hae duae propositiones in Concil. Const. sesl. 6. inter errores loan. Hus. discipuli loan. Wicleffi, quae in schedula quadam oblata Concilio continebatur.
Eodem pacto, vt scribit idem VValden. cap. 1. & 2 Wicleffus in hunc modum asserebat, Tametsi male sonet, asserere, asinum esse Deum, & quodlibet aliud esse Deum; ac proinde multi hunc modum loquendi non admittant, nisi cum determinatio ne, Secundum esse intelligibile, vel ideale quod creaturae ha bent in Deo: simpliciter tamen, & sine additamento concedi potest: &, vt colligitur ex illo cap. 2. explicans vlterius suam sententiam, dicebat hanc propositionem in proprietate, & rigore logico veram esse, Omnis creatura est Deus: non tamen e conuerso Deus est aliqua creatura. Reddebat rationem secundum principia logicae, quam ipse de suo cerebro confingebat: quia nomen, Creatura, per se significa quamlibet rem creatam in se, & in suo proprio ge nere sicut etiam quando ponitur ex parte praedicati: quando vero ponitur ex parte subiecti, suppo nitur pro creatura secundum esse intelligibile, vt in illa propositione Creatura est Deus eo quod secundum regulam logicorum talia sunt subiecta, qualia praemittuntur ab eorum praedicatis; hoc est, subiecta determinantur, & limitantur ipsis praedicatis, quae sunt veluti quaedam eorum additamenta. Idem dicit de quolibet nomine creaturae speciatim, Vt homo asinus. &c. Ex hac doctrina concedebat similiter hanc propositionem, Omnis creatura viuit in Deo: est Deo coaterna, & alias id genus.
Hunc errorem docuisse videtur Manichaeus, vt indicat Fulgentius in libr. Responsionum ad Ferrandum Diaconum, q. 3. longe post medium, & aperte testatur VVald. loco citato, quem inibi quoque ipse latissime impugnat: nos vero sequenti cap. confutabimus. Caeterum August. tract.1. in loan. in illa verba, Quod factum est, in ipso vita erat, tantum contra Manichaeum contendit probare, lapidem non viuere, vt ipse falso putabat, propter illa verba loannis, sed ideam lapidis in Deo existentem viuere, quae est ipse Deus.
ITErum, vt clarius errorem loannis Wicleffi Vrefellamus, & Catholicam doctrinam confirmemus, operae pretium erit explicare, quis modus loquendi sit obseruandus, quid etiam de re ipsa sentiendum sit. In primis igitur, quod attinet ad mo dum loquendi, non video quo pacto secundum ve rioris Logicae doctrinam nomen illud, Creatura, aut Homo, & similia, quoties ponuntur ex parte subiecti, si nomen Deus, ponitur ex parte praedicati, supponantur pro creatura secundum esse intelligibile, & ideale, quo in Deo creatura esse dicitur: cum vero ponuntur ex parte praedicati, nomen autem Deus, ex parte subiecti, non supponantur hoc modo, sed pro re ipsa in proprio genere considerata. Nam regula illa Logicorum, Talia sunt subiecta, qualia praemittuntur ab eorum praedicatis, intelligitur, quando talia sunt praedicata, vt eo ipso indicent, subiectum in alia significatione, quam commun vsurpari: veluti cum dicimus. Homo est nomen, ex parte subiecti, Homo, non pro re, sed materialiter pro voce ipsa ponitur: sed si dicamus, Homo est animal, praedicatum hoc non extrahit subiectum a communi sua significatione, qua rem ipsam, quae est homo, vox illa significat. Similiter cum dicimus, Homo est species, subiectum, Homo, non significat singulos homines: sicuti si diceremus, Homo est animal: sed naturam communem. Huiusmodi praedicata, quae mutant significationem communem nominis positi ex parte subiecti, sunt nomina, quae Logici vocant secundae impositionis, qualis est haec vox Nomen, vox Species, aut genus. Cum tamen pro praedicato est vox primae impositionis, hoc est, quae rem ipsam significat, non mutat communem significationem subiecti, qua ponitur pro re ipsa significata; vt est in illis propositionibus, Homo est animal: homo non est lapis: ergo similiter in illis, Homo est Deus: creatura est Deus, praedicatum non potest extrahere subiectum a communi significatione: eo quod sit nomen primae impositionis, aut certe idem dicendum esset de his propositionibus Deus est creatura: Deus est lapis, quando nomen Deus poneretur ex parte subiecti, ita vt illud praedicatum intelligeretur ea ratione, qua de Deo posset praedicari, nempe secundum esse intelligibile. Nam si praedicatum primae impositionis limitat, aut va¬ riat significationem subiecti, idem etiam faciet subiectum praedicato. Quare si proprietatem loquendi inspiciamus, mauifestus est error in illis propositionibus, Lapis est Deus: Creatura quaelibet es Deus: nisi expresse illud additamentum, Sccundum esse intelligibile, vel ideale, ex parte subiecti ponatur. Wicleffus vero ea ratione errauit, quod absolure, nec eo apposiro, propositiones illas concedereta quanquam ipse asserebat, ex vi illarum propositionum illud semper intelligi. Neque enim ipse tam stulte errauit, vt putaret, quamlibet creaturam in proprio genere Deum esse: quinimo id exprelle negauit.
Adhuc tamen cum illo additamento, Secundum esse intelligibile, propositiones possent verum, & falsum reddere sensum: idcirco distinctione opus est, vt, quid re ipsa sit asserendum, definiamus. Illud ergo esse intelligibile creaturarum, quod in Deo res habere dicuntur, est duplex: est enim conceptus ipse formalis, & conceptus obiectiuus: formalis conceptus creaturarum in Deo dicitur ipsame essentia diuina, quatehus creaturas repraesentat, qui conceptus respondet speciei impressae, & expressae, quam in nostro intellectu de aliquo obiecto habemus: & secundum veriorem sententiam hac ratione ipsamet essentia diuina dicitur creaturarum idea, vt sequi disp. patebit. Hoc modo creatura secundum esse intelligibile est ipse Deus: & om nis creatura in Deo viuere dicitur. Perinde enim est dicere, creatura secundum esse intelligibile, quod habet in Deo, est ipse Deus, & viuit in ipso atque asserere, ess.ntia diuina est ipse Deus, & habet vitam in eo: & in hunc sensum August tract. 1.in Ioan. intell xit illud loan.1 Quod factum est, in ips vitderat; hoc est, lapis, & caetera omnia, quae a Dec facta sunt, quatenus in ipso sunt, viuunt, imo vitam habent ipsius peitergo licet absolute non deb amus dicere, lapis viuit vita Dei: dicimus tamen cum Aug. lapis in Deo vitam habet: imo peus ipse est, & vita illius viuit.
Quare qui diceret, creatura secundum rationemideae est ipse Deus, vel viuit vita Dei, non er raret; si tamen diceret secundum esse ideabile vi uit vita Dei, aut est ipse Deus, oporteret distinctionem adhibere. Illud enim esse ideabile, sicut etiam intelligibile bifariam accipi potest, vt praedictum est: ergo si intelligeret per esse ideabile conceptum formalem in mente diuina, verum assereret, sicut de esse intelligibili hactenus diximus In hunc sensum plura testimonia August. quibus asserit creaturas in Deo melius esse, & melius cognosci, quam in seipsis exposuimus supra disp. 51. Alterum esse intelligibile, aut ideale creaturarum in Deo est esse obiectiuum: hoc autem eodem modo in Deo explicari debet, sicut in nostra cognitione. Nam cum ego cogito Romam, in meo intellectu, non solum est qualitas illa, quae dicitur cogitatio, qua res ipsa repraesentatur, sed etiam res ipsa, quam cogito, & cognitione mea repraesentatur: quae dicitur obie ctiue, hoc est, tanquam repraesentatum in mente esse: tota enim Roma, quam magna est, & corporea, intra speciem paruam, & spiritualem conrinetur, dum cognoscitur, & repraesentatur. Ex quo manifeste constat, aliquid aliud praeter ipsam qualitatem, & cogitationem intramentem, aut phantasiam contineri, videlicet rem cogitatam nisi quod cognitio inest, vt qualitas; res vero repraesentata, sola praesentia obiectiua ibi dicitur es¬ se. Sic debemus nos pro hoc statu vitae mortalis de diuino intellectu philosophari, vt in eo non solum dicamus esse suam essentiam, quae est cognitio, & species expressa omnium rerum, & respondet conceptui formali nostrae mentis; verumetiam omnes creaturas, & res cognitas obiectiue praesentes; ideoque in ipso dicamus habere esse intelligibile, seu ideale, quod quidem Scotus in 1. d. 36. q. 1. appellauit esse quoddam diminutum, in quo esse, actu ipso diuini intellectus res ab aeterno productas esse affirmat: quem tamen modum loquend recentiores seuerius notant, quam meretur, forsan mentem illius non assecuti. Neque enim ipse putauit res habere ab aeterno aliquam minimam realem existentiam extra causas: sed ideo appellauit esse earum diminutum; quia tantum est esse obiectiuum operatione diuini intellectus. Negari autem non potest res omnes possibiles, & futuras fuisse ab aeterno intellectui diuino obiectiue praesentes
Hoc esse diminutum cum Scoto concedit VVal den. c. illo p. 2. & 3. quare frustra laborant Gabr. in i. d. 35. q1. praesertim vero art. 3. & plures Thomistae. vt contra Scotum probent res ab aeterno non habuisse esse illud diminurum, intelligentes illud esse aliquid reale extra causas existens, quod Scotus non somniauit, neque docuit esse aliquam existentiam actu, mediam inter non esse rei, & existentiam illius extra proprias causas, sed solum esse illud possibile creaturarum, secundum quod ab aeterno obijriuntur intellectui diuino virtute suae intellectionis, ratione cuius dicuntur ab ipso diuino intellectu produci, hoc est, repraesentari. Si igitur loquamur de creaturis secundum esse intelligibile, aut ideabile hoc modo explicatum, illa sol propositio Wicleffi concedenda est, Omnis creatur est coaeterna peo, quia cum intellectio Dei nunquam fuerit sine re intellecta, & intellectio sit peo coaeterna, erit etiam res quaelibet intellecta secundum esse obiectiuum aeterna. Aliae vero propositiones, Omnis creatura est Deus, Omnis creatura viuit vita Dei, & similes, sunt absurdae, & haereticae: nam secundum illud esse talis res est, qualis cognoscitur a Deo possibilis, aut futura, sed nunquam peus intelligit creaturam victuram vita Dei, aut futuram esse Deum, aut denique viuere posse vita pei, & posse esse peum: ergo secundum illud esse intelligibile neque est Deus, neque viuit vita pei, sed vita propria, si res natura sua animata est
Caeterum in quo sensu dixerit Wicleffus, omnem creaturam esse Deum, & viuere vita Dei; non explicat Walden. ego tamen suspicor, in illo priori sensu solum intellexisse: nam in hoc posteriori pullus sanae mentis, qui semel admittit esse verum peum, vt fatebatur Wicleffus, affirmaret quamlibet rem essepeum, imo nec ex gentilibus, qui vnum verum Deum non fatebantur, nullus hactenus asseruit quamlibet rem esse Deum: ergo non errauit circa rem ipsam Wicleffus, sed in modo loquendi, quod sine illo additamento absolute concederet quamlibet rem esse Deum, & viuere vita ipsius Dei.
Postremo explicanda est doctrina Walden. cap. illo 3. citato, vbi cum admittat illud esse diminu tum cteaturarum in Deo, asserit de illo melius, & verius in Deo esse; addit praeterea, melius, & veriu esse in proprio genere, quae videntur omnino con traria, nec ipse satis explicat. Vt igitur haec doctri¬ na sit vera, distinguenda est iuxta ea, quae diximus: aut enim per illud esse diminutum intelligit hic auctor conceptum formalem creaturarum, & esse illud intelligibile priori illo modo: & ita sine dubio melius est res in Deo, quam in proprio gene re: quia secundum illud esse est ipse Deus, & con ruptionis expers, non autem in proprio genere in quo sensu vt retulimus paulo antea, dixit Aug creaturas melius esse in ipso Deo, & arte sua, quam in seipsis. Si vero sermo sit de esse intelligibili crea turarum posteriori illo modo explicato, scilicet de esse illo obiectiuo earum, adhuc etiam distinguere necesse est: aut enim loquimur de illo, quoad existentiam actualem, & ita melius est in proprio genere quaelibet res, quam in peo: nam in proprio genere actu existit, in Deo vero non existit reali, & actuali existentia, sed solum repraesentatione, & cognitione. Si vero loquamur de esse illo intelligibili quoad repraesentationem, melius in Deo res ipsa relucet, quam extra, in proprio genere. Reliqua, quae pro se afferebat Wicleffus, latius prose quitur Wald. nobis vero dicta sufficiant.
Disputatio 71
Vtrum essentia diuina, an res creata obiectiue in mente Dei veram habeat rationem ideaeDISPVTATIO LXXI. Vtrum essentia diuina, an res creata obiectiue in mente Dei veram habeat rationem ideae.
Opinio Scoti, Dur & quorundam Nominalium, cap. 1. Essentiam Dei non rem obiectam diuino intellectui ess ideam, verior sententia est, cap. 2.
ANtequam quaest. propositam aggrediamur. duo breuiter praemittenda sunt: vnum est iuxta doctrinam August. ab omnibus receptam, lib83. quaest. q. 6. ἰδέαν Graecis idem esse, quod Latinis est, Forma, non quamcumque, sed protorypi cuius instar aliquid fieri dicitur, quam Aug. origi nalem formam appellauit, & nos communiter etiam ideam dicimus in creatis artificibus, satis est manifestum: nam illa forma, quam aliquis conci pit interius, aut exterius, vt ad illius similitudinem construat domum, aut pingat imaginem, dicitur idea artis. Alterum est, sine controuersia omnes docere, ideas creaturarum esse in mente diuina Ex Philos. ita asserit Plato in Timaeo: imo vt inquit Aug q. illa 45. primus fuit, qui nomen Idea adinue nit, licet primus non fuerit, qui ea de re disputaue rit. Nam, vt scribit Euseb. lib 11. de praepar. Euang. c. 1. Socrat. primus de ideis disseruit, a quo Plato ac cepit, aut potius, vt testatur Iustin. in orat. paraen. ad gentes, accepit a Moyse, cum Dominus dixit Exodi 25. Inspice, & fac secundum exemplar, quod tibi in mont. monstratum est. Platonem vero has rerum ideas in mente Dei asseruisse, affirmat August. 12. de ciuit. cap 26. quocirca, aut Arist. Platonem non intellexit. aut ipsum maligne interpretatus est, vt liberius impugnaret, asserens posuisse ideas, vniuersales quasdam naturas separatas, quarum participatio ne singularia producerentur, cum tamen ex verbis Platonis id non colligatur. Easdem ideas in Deo esse docuit Seneca Epist. 66. Ex Patribus vero disertis verbis Dionys. cap 5. de diuin. nomin. non longe. fine August. locis citatis, & 14. de ciuitat cap. 25. denique 5. de Genes ad literam, cap. 13. & 14. & lib. 65. q q. 26. quibus in locis illud loan. 1. Quod factum est, in ips vita erat, refert ad ideas, & rationes rerum in mente diuina existentes. Quare non video de hoc modo loquendi aliquem dubitare.
Verum quidnam existens in Deo nomine Idea. significetur, non omnes Scholastici eodem modo sentiunt. Sententia est Scoti in 1. d. 35. q. 1. §. Ad ista. primum ideas in mente diuina esse ipsasmet creaturas obiectiue in ea existentes, seu illud esse di minutum, quod praeced. disp. explicatum est. De inde, ideam creaturarum non esse essentiam ipsam diuinam, etiam vt habet rationem intellectionis, & repraesentationis cum aliquo respectu ad creaturas. Cum Scoto sentiunt Okam in 1.dist. 35. q. 5. & Gabr. q. 5. art. 2. notatione 2. Et addunt ideam esse quidem creaturam secundum esse obiectiuum, sed connotare etiam essentiam diuinam, quia in ea repraesentatur. Eorum opinionem putat proba bilem Maior in eadem dist. q. 1. in fine, & cum illis faci Ricard d. 36. artic. 2. q. 2. in eo quod docet inter alias acceptiones hoc modo ideam accipi posse, tametsi concedat etiam ipsi essentiae diuinae rationem ideae conuenire. Omnino vero videntur hanc sententiam secuti Duran. in 1. dist. 6. q. 3. & Alliacen. in 1. q. 6. art. 3. docent enim primum, creaturas obiectius existentes in mente diuina esse perfectas recum ideas. Addunt vero deinde, essentiam diuinam quodammodo ideam creaturarum esse, sed imperfectam: nam si consideretur secundum perfectiones, quibus opponitur creaturis, vt infinitum, increatum, nullo modo est idea, nec imperfecta: quia hac ratione nullo modo eam creaturae imitantur: si vero secundum alias rationes, vt sapientiam, vitam, &c. dicit esse quodammodo ideam re rum in genere, hoc est, secundum rationes genericas, sed imperfectam, quia secundum illas non imitantur ipsam perfecte, cum non assimilentur ei vniuoce, sed analogice: at secundum rationes specificas nullo modo esse earum ideam, quia nec analogice secundum illas cum ea conueniunt, aut ipsam imitantur, quod ad rationem imperfectae saltem ideae necessarium erat: quae omnia, mea quidem sententia, non negaret Scotus, quare Duran. & Alliacen. cum eo omnino conueniunt. Quod vero vlterius addit Alliacen. cap. sequenti explicabitur, neque enim diuersum quid est a praedicta sententia.
Prior itaque pars sententiae Scoti, videlicet cre aturas obiectine peo praesentes esse rerum ideas probatur duabus rationibus: prior est, idea est forma exemplaris, cuius inspectione instar illius ali quid fit, quam etiam causam exemplarem, seu exemplar nuncupamus: ipsa autem creatura existens in diuino intellectu est res cognita, quam intuens Deus ad eius similitudinem rem extra producit ergo vere, & proprie illa est idea. Posterior ratio, qua etiam praecedens confirmatur, talis est; id quod in mente artificis creati est idea, proportione seruara debet esse in mente Dei; nam licet creatus artifex manu exequatur, & faciat opus; tamen intellectu praecipue dirigente operatur; in mente autem artificis creati res ipsa concepta, aut exterius visui proposita, cuius instar aliam operatur, dicitur idea, & exemplar, vt cum aliquis constituit domum, facit sibi exterius, vel cognitione prius apprehendit domum, cuius formam opere ipso imitatur, ergo in mentediuinares cognita, quam postea opere exprimit, erit idea, hac de causa Aristot. 12. Metaph. tex. 24. c. 4. artem medendi dicit sauita¬ tem ipsam, quia, vt appre hensa, est idea: & artem aedificandi dicit speciem domus, ob eandem ratio nem. Imo vero hoc argumento probatur posterior pars opinionis: quoniam si idea in mente ar tificis creati non est ipsum verbum interius, seu cognitio, vel conceptus formalis, sed obiectiuus, quia artifex non facit instar conceptus formalis opus exterius; eadem proportione sequitur in mente Dei eius essentiam, quatenus est rerum faciendarum cognitio, & repraesentatio, earum ideam non esse. Sed ex eadem ideae definitione, alia ratior e idem confirmatur, quoniam Deus non producit res extra instar essentiae suae, est enim creaturis omnino dissimilis: ergo ea non est idea creaturarum. Haec vero ratio solum videtur probare essentiam Dei, vt dicebat Duran. non esse perfectam creatu rarum ideam, non tamen non esse saltem imperfectam secundum aliquas perfectiones, sub ratione tamen generica, nam sub specifica e fficaciter satis idem conuincit, vt proxime dicebamus. Postremo suadetur testimonio August. lib. 83. q. q. 46. vbi ait non eadem ratione conditum esse equum; & hominem, hoc est, non eadem idea. Si autem essentia diuina esset idea, eadem esset hominis, & equi, imo omnium rerum idea: quare eadem ratione conditi essent equus, & homo¬
Ommunem Scholasticorum sentetiam mul to probabiliorem existimo, quae praecedenti omnino opposita est, & duo similiter asserit. vnum est, creaturas ipsas obiectiue praesentes diuino intellectui non posse ideas proptie vocari. Alterum est, ipsammet essentiam Dei esse ideam, & artem omnium creaturarum. Scholastici vero, quos infra commemorabimus, exceptis recentioribus, qui hanc sequuntur opinionem, non tam diserte priorem partem affirmant: perspicue tamen docent, ideam creaturarum esse ipsamme essentiam Dei: ex quo manifeste colligitur, eos sei sisse creaturas existentes obiectiue in diuino intellectu ideas non esse. Recentiores tamen Thomistae non solum dicunt ideam esse ipsam diuinam essentiam, verum etiam expresse affirmant esse non posse creaturas ipsas obiectiue existentes in mente diuina, vt Scotus asseruit; praedictamque Scoti opinionem temeritatis insimulant, quod communi consensui Sanctorum Patrum, & Doctorum sine ratione aduersetur. Immerito tamen tam seuere de ipsa iudicant, tum, quod non pauci Scho lastici, quos praecedenti capite recensuimus, eam fuerint secuti, nec multa Sanctorum testimonia contra ipsam possint allegari, vt in hoc cap. videbimus: tum etiam, quod non sine fundamento probabili hanc sententiam praedicti auctores tradiderint: neque enim tres illae rationes adductae probabilitate sua, & robore carent, vt seqe disput. patebit: Neque vero, vt recentiores etiam non nulli arbitrantur. Scoti sententia cum errore Wicleffi commune quidpiam habet, vt ex dictis per spicuum est: quare immerito etiam cum illius errore eam confundunt.
Nihilominus tamen haec Scoti, & aliorum opinio minus probabilis mihi semper visa est: multis vero rationibus leuioris quidem momenti prae¬ termissie, quas Theologinotri congerunt. vmica solum non tantum falsitatis eam redarguere, simulque nostram confirmare, verumetiam fundamenta illius pariter euertere contendam. Ratio vero tametsi directe priorem partem opinionis Scoti refellat, & priorem quoque nostrae senten tiae confirmet; efficaciter tamen posteriorem partem suadet. Si enim demonstratum semel fuerit creaturas obiectiue existentes in mente Dei non esse rerum ideas, consequitur ideam esse ipsam diuinam essentiam, nihil enim aliud superesse videtur: ratio vero talis est.
Idea est forma illa exemplaris, quam artifex aspiciens instar illius aliquid aliud operatur, cum dico aliquid aliud, denoto rem ipsam productam ab ea debere distingui: idem enim omnino su ipsius idea esse non potest, neque principium, et iam per intellectum, neque enim fieri dicitur ali quid instar sui, vel ad similitudinem sui, sed instar alterius, & ad similitudinem illins. Atque ita videmus ideam, primo dictam fuisse rem aliquam ob oculos exterius propositam, quam aliquis opere suo imitaretur. Quocirca nisi creatus artifex exterius, vel in mente haberet rem aliam distinctam, similem tamen operi, quod esset facturus, non diceretur idem, aut exemplar habere. Veluti si artifex aliquis tam esset perspicaci intellectu, vt videret rem ipsam quam facturus esset eodem prorsus modo, quo esset futura, & vt ipsam postea factam proprio conceptu intueretur, & hac cognitione, & conceptu ipsam efficeret; non diceretur illam habuisse tanquam ideam ipsius, nec instar illius eam effecisse: sed opere expressisse idem omnino, quod mente habebat. Nunc autem quilibet artifex creatus ita concipit mente, quod opere erequi contendit, vt idem non sit, sed diuersum, simile tamen proportione, figura, & alijs huiusmodi. Quemadmodum dum artifex aedificat do mum magnam, aut exterius, aut saltem cognitione habet paruum quoddam exemplar illius, vel si etiam magnam domum interius apprehendat, ad cuius similitudinem aliam aedificet, nunquam eam concipit eo modo, quo postea videt productam: ex quo manifeste colligitur, remapprehensam in mente artificis creati esse diuersam a re ipsa facta, aut producta: ideoque optime dici instar illius, quam apprehendit, aliam fecisse, quod neutiquam dici posset, si idem omnino artifex in mente haberet, quod reipsa facturus esset: atqui Deus eodem prorsus modo in mente habet res omnes, quas aliquando facturus est, aut producere potest: ergo illae, quatenus obiectiue sunt in intellectu diuino, non sunt ideae rerum, quae produ cendae sunt, nec ad imitationem illarum dicetur Deus aliquid exterius facere, sed potius idem prorsus, quod habebat in mente, reipsa producere. Deum vero eodem prorsus modo res intellectu concipere, quo producturus est, manifeste patet: nam cum Deus non intelligat res alieno conceptu, sed proprio, & quidditatiuo, & quamlibet sigillatim, sicut possibilis est cum omnibus circunstantijs peculiaribus; fit, vt cum eam producit, nihil noui accedat scientiae ipsius, nec nouum de illa conceptum habeat, sed scientia eius, & conceptus obiectiuus illius omnino immutatus permaneat aliter, quam scientia artificis creati: hic enim nondum distincte concipit rem, quam facturus est, quousque illam factam intuetur? antea vero format sibi idolum quoddam confusum illius, vel exterius ob oculos positum habet omnino diuersum ab eo, quod postea factum intuetur: ideoque ex ipsomet opere facto, nouum & distinctum sib format idolum. Quare non mirum si res illa con fuse concepta in mente artificis, cuius instar opuest faciendum, dicatur idea rei faciendae, quia di uersa est: res autem obiectiue existentes in mente summi artificis Dei, sui ipsarum non sunt ideae
Sed obijciet aliquis in hunc modum: aliqua ratione distinguitur res facta, & extra existens a se ipsa obiecta intellectui diuino: nam extra habet veram existentiam realem, in intellectu vero non habet, sed solum est apprehensa: ergo haec differentia satis erit, vt res obiectiue existens in intellectu dicatur idea sui ipsius, vt exterius existit. Respondeo differentiam hanc nullam esse, vt res ob iecta intellectui idea dicatur: quoniam cum est ob iectiue in intellectu diuino, non est sine sua existentia, & alijs circunstantijs, cum quibus postea erit extra causas: sed cum illis omnino apprehenditur a Deo, vt possibilis tamen, cum quibus iudicat bonum esse, illam producere, & facere extras quamuis igitur postea producta habitura sit existentiam realem, quam tunc solum habuit in apprehensione Dei, quia tamen cum eadem existentia possibili: fuit apprehensa, dici non potest insta sui vt intellectae, opere ipso fuisse productam: ne que enim alia est, quam illa quae fuit a Deo appre hensa: cumque Deus opere exprimat idem omni no, quod possibile cogitauit, nec de re ipsa producta nouum habeat conceptum proprium, & quidditatiuum; nulla ratione id, quod antea concepit idea operis poterit appellari. Idem dicendum es set, startifex sibi fingeret domum aliquam possibilem eodem prorsus conceptu, ac si ipsam oculis factam intueretur, & illam opere exprimeret: nam quamuis illa in mente diuerso modo sit, quam extra, quia in mente non existit reali existentia, exterius autem existit, nihilominus illa, vt apprehensa ideo non esset ob rationem iam dictam: & haec di xisse sufficiat, quibus priorem nostrae opinionis partem confirmantes, priorem quoque partem sententiae oppositae simul confutauimus.
Superestiam, vt circa posteriorem partem idem faciamus, probantes contra Scotum essentiam diuinam esse omnium creaturarum ideam, id quod diximus esse commune placitum Theologorum Est autem inprimis opinio haec S. Thom. Caiet. & Thomistarum in hoc art. quam sequuntur etiam Alex. 1. p. q 23. memb. 4. ar. 1. per totum, Albert in 1. d. 35. ar. 9. Bonau. ar. 1q1. A Egid. d. 36. ar. 2. q. 2. in solutionibus praesertim argumentorum, Dion. q. 1. post sententiam Dur Capreol. q. 1. art. 1. conclus. 1. Th. de Argent. q. 1. art. 1 Ferrar. 1. contra gentes, cap. 54. Henricus quodlib. 9. q. 2. qui om nes in hoc vnum conspirant, vt doceant, aut manifeste supponant, essentiam diuinam esse ipsam ideam creaturarum, tametsi in modo explicand hanc opinionem non satis conueniant, vt sequenti disputatione referemus. Fauet etiam ex parte Ricard. in 1. d. 36. art. 3. quaest. 2. in eo, quod asseri rationem ideae in essentiam diuinam posse conuenire: sed quia etiam docet competere creaturis obiectiue existentibus in mente Dei, non est pro hac nostra sententia allegandus. Maior vero loco superius citato vtramque sententiam putat esse probabilem
Eavero probatur primo, auctoritate Aug. locis citatis in 1. cap. huius disp. vbi cum dicat creaturas in Deo viuere, incorruptibiles esse, & multo meliori modo, quam in seipsis existere, sine dubio ipsam essentiam Dei intelligit, quatenus ipsas repraesentatione dicitur continere: vt ex verbis ipsius supra disp. 51. cap. 3. aperte deduximus: praesertim vero ex lib. 65. q. q. 26. & tract. 1. in Ioan & lib. 11. de ciuit. cap. 29. vbi docet artem, & ideam rerum creatarum in Deo viuere vita ipsius Dei, quod non nis de ipsa essentia diuina intelligi posse ibidem demonstrauimus: & tractatu illo 1. ex professo probat contra Manichaeum lapidem non viuere, vt ipse falso deducebat ex verbis loann. sed ideam illius, quia est ipse Deus.
Secundo probatur ex Boethio 3. de cansolatione metro. 9. vbi ideam, quam Deus habet, appellat exemplum supremum, quamuis & hoc explicari quodammodo posset de ipsa re, vt ab aeterno in mente Dei repraesentata continetur: sic enim videtur aliqua ratione supremum exemplum esse.
Tertio confirmatur ex Dionys. qui cap. 5. de diui. nomi ait exemplaria rerum in Deo esse, quae Scriptura appellat praedestinationes, & bonas voluntates, & quae constituunt, & faciunt omnia. Et addit haec verba, Quemadmodum Deus, qui essentia antecellit ea; quae sunt, & antea statuit, & in lucem protulit: quae omnia non nisi de ipsamet essentia diuina intelligi possunt: ipsa enim est bona voluntas, seu praedestinatio, quae constituit & facit omnia. Definit autem pionysius idem per voluntatem, cum tamen ad intellectum formaliter pertineat, quia etiam voluntas pei directe per ideam ipsam, & intellectum operatur: sicut in moralibus electio quandoque intellectui, nonnunquam vero voluntati tribuitur, eo quod, etiamsi ad voluntatem pertineat, supponit directionem intellectus.
Denique haec posterior pars nostrae sententiae vnica solum ratione probatur: si enim idea esse nequit creatura obiectiue praesens intellectui diuino, sequitur esse ipsammet essentiam pei: nihil enim aliud in Deo idea esse potest. Qua vero ratione essentia sit idea, seq. disp. latius explicandum est. Ex quibus omnibus licet colligere falsum esse, quod Alliacensis secutus priorem sententiam adiecit: nimirum duabus personis Trinitatis procedentibus Filio, & Spiritui sancto conuenire ratio nem ideae, non Patri, aut essentiae diuinae. Imo ait fote magis proprie his personis tribui rationem ideae, quam creaturis obiectiue existentibus: putat enim de ratione ideae esse posse produci: & quia nec essentia diuina, nec Pater producitur, ideo soli Filio, & Spiritui sancto asserit eam rationem conuenire. Id vero ex eodem principio deducit: nam sicut dixit creaturas cognitas, vt producibiles sunt, esse ideas eius, quod producendum est, sic etiam Filium, & Spiritum sanctum, proui in intellectu sub esse possibili cognoscuntur, dicentur ideae sui ipsorum, vt re ipsa sunt producendi. Ergo ex dictis colligitur hanc sententiam falsam esse, quia sicut creatura prius apprehensa non est idea sui ipsius, vt producendae, sicut hactenus probauimus; sic etiam nec Filius. & Spiritus sanctus sui ipsorum; eadem enim ratio vtrobique est. Neque vero Alliacens. putauit, vt recentiores et falso imposuerunt, Filium, & Spiritum sanctum produci idea aliqua creaturarum, id enim nisi Arrianus aliquis non diceret, nec ipse Alliacensis so mniauit.
Iam vero fundamenta prioris sententiae facile corruent. Ad primam enim, & secundam ratio nem Scoti respondeo, tametsi in mente artificis creati res ipsa obiectiue praesens vere sit idea, quia est forma, cuius instar aliquid fit: in Deo tamen esse non potest. Ratio vero discriminis est manifesta, quam fuse in hoc cap. prosecuti sumus. Cui vero in mente artificis creati Verbum, & species expressa non sit idea artis, sequenti etiam disputatione patebit.
Ad confirmationem vero dico, essentiam quidem diuinam secundum suum esse, dissimilem ad modum esse rebus creatis: nihiloninus, quia omnes repraesentat, quaeuis creatura ad imitationem illius fieri dicitur, vt seq. disput. videbimus: atque haec repraesentatio sufficit, vt veram habeat ratio nem ideae. Denique testimonium Augustini solum probat ratione distingui essentiam diuinam, prouest hominis idea, a seipsa, quatenus est idea equi vt ibidem etiam dicetur: & hoc satis est, vt dixeri August. non eadem ratione conditum esse hominem, & equum.
Disputatio 72
Qua ratione essentia Dei sit idea creaturarumVariae Scholasticorum sententiae, cap. 1. Essentiam Dei, prout est cognitio, & similitudo quasi expressa creaturarum, esse earum ideam probabilior opinis fert. cap. 2.
QVm Doctores omnes pro secunda opinion. in praeced. disp. commemorati vno ore pro nuncient ideam creaturarum in Deo non esse creaturas obiectiue illi praesentes, sed ipsamme diuinam essentiam, in hoc tamen pronunciato ex plicando variant, nec omnes rationi consentanes docent. Placet igitur singulorum sensus paucis perstringere, vt verius, & facilius rem hanc explicare possimus.
Primo Ricardus in 1. d. 36. q. 2. ar. 2. inter plures ac ceptiones ideae, quas ibi recenset, affirmat essentiam Dei eo esse ideam creaturarum, quod re ipsa ab eis imitabilis est, non quatenus intelligitur, v imitabilis. Itaque rationem ideae ita tribuit essen tiae diuinae, vt absque vllo ordine ad intellectum hoc ej concedat. Contra vero SThom. Caietan. & al recentiores Thomistae artic. 2. huius quaestio. Aegidi. in 1. dist. 36. art. 2. q. 2. ad 2. Henric. quodlib. 9. q. 2. & Fer rarien.I.contra gent c. 54. multo probabilius docent. eatenus essentiae diuinae conuenire rationem ideae quatenus eam Deus intelligit, vt imitabilema creaturis: sic enim ipsi Deo comparatur, vt idea eorum, quae ad sui imitationem facturus est: nam idea est forma exemplaris, cuius inspectione at que instar aliquid efficitur: & nisi forma sit princi pium operis per intellectum, etiamsi ei aliud assi miletur, vt Filius Patri, eius tamen idea non est Idea igitur quatenus idea, seu forma exemplaris necessario ad intellectum refertur, qui per illam principium est operis alicuius.
Et tandem Ricardus hanc opinionem proba bilem putat. Sed Caietan. adeo veram esse dicit, v affirmet accidentarium omnino esse essentiae diuinae intrinsece existere in ipso Deo, vt veram sub cat rationem ideae: nam hoc impossibili concesso, quod ea solum in intellectu pei obiectiue praesens esset, veram nihilominus haberet rationem ideae. sicut in artifice creato accidit: res enim obiecta, quam sibi artifex proponit, vt instar illius aliam faciat, vere est illi idea, & forma exemplaris. In Deo autem licet creatura possibilis sic apprehensa sui ipsius, vt existentis, idea esse non possit, (vt praeced. disp. demonstratum est; quia est idem omnino cum illa: idea autem ab opere ipso differre debet) essentia tamen diuina cognita, vt imitabilis, idea creaturarum esse potest, cum ab eis distinguatur, & ea sola ratione idea erit, qua obiectiue praesens est intellectui diuino: accidit igitur aliunde eam intrinsece in ipso Deo esse. Fundamentum huius sententiae vnicum est: asserunt enim praedicti Doctores essentiam diuinam, non quatenue est intellectio, & quasi verbum, aut species creaturarum eas reptaesentans, sed prout est obiectum quoddam cognitum aliqua ratione imitabile? creaturis, esse ideam illarum
Caeterum hanc sententiam falsam esse ex ijs, quae dicemus, perspicuum erit: tum quia essentia diuina, vt est obiectum cognitum, & causa solum creaturarum, nullo modo imitabilis est, nisi quatenus est causa per cognitionem: tum etiam quia ea sola ratione idea creaturarum esse potest, qua cognitio est, & verbum earum; hoc autem modo non est essentiae accidentarium, Deo inesse.
Iam vero cum habeamus essentiam Dei ea ratione ideam esse, qua ad intellectum refertur, vt imitabilis; difficile adhuc est explicare, quo pacto imitabilis sit a creaturis, quae ipsi omnino oppositae videntur. De hac re nihil S. Tho. & Aegidius ex presse tradunt. Henricus vero, Caietan. Ferrar. & alij recentiores Thomistae superius allegati dicunomnes creaturas ad imitationem essentiae diuinae. fieri, quod in ipsa omnis earum perfectio eminenti quadam ratione, licet non formaliter contineatur: idque satis esse censent, vt sit omnium earum idea: quam aspiciens peus, vt eminenter continem tem creaturarum perfectiones, instar illius quamlibet creaturam vere producere dicatur.
Verum haec sententia, si iactis solum principijs innitatur, infirma videtur: nam cum asserit essentiam pei virture, & eminenti ratione quamlibes creaturae perfectionem continere intelligit creaturarum perfectiones in Deo esse tanquam in causa aequiuoca, quia eas producere potest, non virtute formae eiusdem rationis, quam in se habeat, sed ratione altioris naturae, sicut Sol producere potest calorem, non calore, qui est forma eiusdem rationis, sed luce, quae altioris naturae est, quod est perfectionem creaturae eminenter, non formaliter in Deo esse. Hac autem ratione essen tia Dei idea esse non potest, sicut neque lux Solis assumi potest, vt exemplaris forma, ad producendum calorem. Nam quemadmodum nullus intellectus quantumuis perspicax, aspiciens lucem. instar illius diceretur calorem producere, ac proinde eam pro idea caloris habere, sic etiam nullus intellectus aspiciens essentiam Dei, eo quod illa virtu te eminenti perfectiones contineat creaturarum. illam habere potest vt ideam, & formam exemplarem earum; aut enim intellectus aspicit, quod est formaliter in essentia diuina, & hoc omnino dissi mile est creaturis; ergo ad illius imitationem nulla creatura fieri potest: aut aspicit id, quod in essentia Dei est eminenter, scilicet ipsam perfectionem creatam: & haec idea esse non potest intellectui di uino: sic enim creatura obiectiue Deo praesent idea esset sui ipsius: ergo incideremus in senten tiam Scoti, & aliorum superiori disput. impugnatam. Et certe si essentia diuina, quatenus eminenter continet creaturas, esset earum idea, esset idea imperfectior quam esse posset, quia maior perfectio ideae consistit in eo, quod perfectiori modo imitabilis sit: essentia autem hoc pacto imperfe cte imitabilis est, cum solum assimiletur effectu secundum illud, quod virtute continet, non secun dum illud, quod in ipsa formaliter est.
Quod si aliquis dicat essentiam Dei, prout est cognitio, & species expressa creaturarum, esse ea rum ideam in mente Dei, & instar illius creatura ptoduci, eo quod Deus sit causa earum intellectio ne sua, inquantum illas cognoscit, non autem sua substantia, inquantum est; certe hoc verissimum esse sequenti cap. demonstrabimus. Hanc tamen non esse sententiam Caietani, aut Henrici manifestum est: ipsi enim cum asserunt essentiam pei co gnitam vt imitabilem esse rerum ideam, loquun tur de ipsa, prout est primarium obiectum cognitionis pei, non quatenus est cognitio ipsa, aut spe cies expressa, seu verbum creaturarum. Deinde cum Caiet. dicat essentiam diuinam quatenus co gnitam hac sola ratione ideam fore, etiamsi non esset formaliter, sed solum obiectiue in ipso Deo, plane loquitur de ipsa, non vt est cognitio creatu rarum, sed vt est res cognita tantum, & primarium obiectum. Nam si, prout cognitio est, Deo non inesset, non posset ipsi esse idea creaturarum, vt satis constat: ergo loquitur de diuina essentia, non quatenus est cognitio, sed inquantum est, & qua tenus substantia sua est principium efficax creatu rarum, & primarium obiectum diuini intellectus. Hac vero ratione non posse ideam esse imitabilem a creaturis, satis probatum manet.
Essentiam Dei, prout est cognitio, & similitudo quasi expressa creaturarum, esse earum ideam, probabilior opinio fert.
SVperest igitur, vt essentia diuina, quatenus reOpraesentat creaturas, quia est illarum cognitio, seu verbum, sit earum idea. Hac enim sola ratione creaturae ipsam imitari, & instar illius fieri possunt. Quare similitudo, quae requiritur inter ideam, & rem, cuius est idea, non erit secundum vnitatem eiusdem formae, qualis est inter duo alba, sed secundum repraesentationem, sicut species seu ver bum alicuius rei dicitur similitudo illius: cum ta men interdum longe diuersae naturae sint, & qualitatis. Hanc sententiam tradunt aperte Bonau in 1. d. 35. art. 1. q. 1. in corpore, & Capreo. d. 36. q. 1. art. 1. ad I. Durandi, & colligitur ex S. Thom. infra qi 19. art. 4. vbi docet res in Deo esse veluti in causa, secundum modum causae: & quia est causa per in tellectum, ideo esse in peo sicut in cognoscente ergo si, vt fatebantur Thomistae, diuina essentia eatenus idea creaturarum est, quatenus eas in se habet eminenter vt causa; & illarum est causa vt cognoscens est: sequitur hac ratione ipsarum ideam esse: atque in hunc sensum explicari debe in hac quaestione art. 2. in solutione 1. cum ait es sentiam Dei esse ideam creaturarum, quatenus es similitudo, vel ratio huius, vel illius rei, & eodem pacto est intelligendus in corpore, vbi inquit essentiam Dei esse ideam creaturarum, prout participabilis est secundum aliquem modum similitudinis. hoc est, repraesentationis. Fefellit autem Thomistas, quod existimarunt, Deum esse proxime causam rerum omnium essentia sua, inquan tum est, non inquantum intelligit; & vult: quod esse plane falsum, ostendemus disput. 81. idcirco censent in essentia ipsius, inquantum est, contineri perfectiones creaturarum, vt in causa, eminentiori quadam ratione: & ita imitabilem quodammodo esse a creaturis. Inde etiam docuerunt supra disput. 60. Deum intueri creaturam in se ipso, vt in causa, inquantum est. Sed quia, vt ibidem probauimus, eo modo non posset Deus creaturas in se videre, ac proinde necesse est eas solum in se intueri, vt in speculo, hoc est, vt in specie expressa illarum, & quia, vt infra disp. illa 81. dicturi sumus. Deus est proxima causa creaturarum per intellectum, & voluntatem, inquantum intelligit, & vult, non inquantum est: priori ratione dicendum est essentiam eius solum esse ideam creaturarum, quatenus cognitio earum est, atque hoc pacto perfectissime imitabilem esse
Caeterum, vt id melius intelligamus, notanda est doctrina Bonau. loco citato, qui ait, inter ali qua duo triplicem excogitari posse similitudinem Prima est participationis, intelligit secundum vni uocam rationem, quam vtraque res formaliter participat, & haec nullo modo inter Deum, & creaturam esse potest. Secunda est imitationis; & hanc inquit esse modicam inter Deum, & res creatas: intelligit secundum analogicam aliquam perfectionem: in vtroque enim reperitur sapientia, intellectus, voluntas, & alia id genus, sed analogica tantum ratione, ob quam Duran. disp. praeced. docuit essentiam Dei posse esse ideam creaturarum, imperfectam tamen, & secundum aliquas solum per fectiones, non secundum omnes. Tertia, inquit Bonau. similitudo est secundum expressionem, & repraesentationem, qualis est inter speciem intelligibilem, seu sensibilem, & rem ipsam, aut obiectum cum enim sint diuersae omnino rationis secundum esse, repraesentatione tamen, & expressione assimilantur. Hoc autem genus similitudinis eo perfectius est, quo species ipsa, seu intellectio rei expressior, & magis propria est: quod si quidditatiua sit, & rei, sicut est, erit perfectissima in suo genere similitu do: cumque essentia diuina perfectissimo modo & ad viuum res intelligat proprio, & quidditatiuo conceptu: fit, vt eius essentia, quia est ipsi cognitio, & species expressa creaturarum, perfectissimo modo eas repraesentet, ac proinde hoc genere similitudinis perfectissime ab ipsis imitabilis sit, sic enim omnino re ipsa producuntur, sicut essentia diuina eas repraesentat.
Hanc sententiam sic explicatam existimo caete ris multo probabiliorem; tum, quia non videtu alia via superesse, vt secundum sanctorum Patrum, & Philosophorum doctrinam in mente Dei ideas rerum esse dicamus, vt ex impugnatione aliarum opinionum liquet; tum etiam, quia hac via praeclare explicatur genus imitationis, & similitudi nis perfectae, quae inter Deum, & creaturas esse potest cum distinctione necessaria inter ideam, & rem, vt diuina essentia dicatur idea earum, & forma exemplaris ab eis imitabilis
At opponet aliquis. Si hoc ita esset, fieret etiam, vt idea in mente artificis creati non esset res obiectiue illi praesens, vt superiori disputat. conclusum est: sed ipsum verbum aut species expressa. Porro in neutro verbum ipsum, aut speciem expressam posse esse ideam probatur: nam idea videtur esse exemplaris illa forma, quam aliquis aspiciens instar illius aliam effingit: Deus autem non dicitur ita suam essentiam aspicere, quatenus verbum cre aturarum est, vt ex vi huius aspectus ad imitationem illius aliquid operetur: neque enim quia aspicit essentiam suam, vt est species expressa creatu rarum, ipsas facit, sed quatenus aspicit ipsas crea turas essentia sua tanquam specie, ipsas proxime producit. Hoc autem multo facilius de verbo existente in mente artificis probatur: nullus enim artifex aspiciens qualitatem, quam habet in mente sed solum aspiciens rem sibi obiectam in ea quali tate, facit aliquod opus.
Respondeo esse discrimen inter verbum ipsum, seu speciem expressam in mente artificis, & essen tiam diuinam quatenus est species, & verbum creaturarum: nam verbum ipsum in mente artificis non videtur, vt in ipso res videatur, & instar illius aliquid artifex pperetur, sed actu quodam reflexo cognosci potest, imperfecte tamen: at ipsa essentia Dei prius certe videtur a Deo, quam in ipsa, vt verbo, & specie videantur a Deo creatu rae; sicut disputat. 60. explicatum est. Quare arti fex, vt dicatur operari per ideam interiorem, non debet prius reflexa operatione intueri, aut cogno scere suum verbum, sed solum rem ipsam, quam apprehendit, instar cuius fieri debet opus exte rius: Deus autem, vt cognoscat creaturas, quas facturus est, prius intuetur suam essentiam, qua veluti verbo expressae sunt, quia essentia diuina simul est primarium obiectum, & verbum, seu species obiecti secundarij, hoc est, creaturarum Cumque ex eo quod essentia Dei facit ipsum Deum sui ipsius intelligentem, reddat etiam in telligentem creaturarum, vt artic. illo 6. diximus: ideo aspectus ille, quo Deus suam essentiam in tuetur, conducere videtur ad rationem ideae, vi ad eam primum aspiciens, dicatur deinde facer creaturas instar illius, quoad expressionem, & re praesentationem. Deinde respondeo de ration ideae non esse, quod artifex aspiciens illam, opere ipso ex tali aspectu profecto dicatur eam imitari sed satis esse, si artifex, aut Deus habeat in se formam aliquam, quae sit principium operis per in tellectum, ipsumque exprimat ad formae illius imitationem, & similitudinem hoc, aut illo mo do, siue secundum vnitatem formae vniuocam, siue secundum repraesentationem, vt praedictum est nihilominus dico verbum in mente artificis non esse ideam, sed obiectum ipsum, quod sibi proponit imitandum ideam esse: in Deo autem eius essentiam esse ideam creaturarum, hon rem ipsam obiectiue praesentem. Ratio vero discriminis manifesta est, quoniam ad rationem ideae requiritu etiam, vt opus factum, proxime, non remote, eam imitetur: quodcumque autem opus artificis proxime imitatur rem obiectiue praesentem intellectui: illa enim distinguitur ab opere, & intellectur ratione ipsius rei obiectae opus assimilatur, vt praecedenti disputatione dictum est: sed opus remote tantum imitatur verbum, aut speciem existentem in mente artificis, ratione rei repraesentatae, cui proxime assimilatur. Iscirco idea operis est re¬ apprehensa abartisice, non species expresa; sed verbum illius. At quia creatura quaecumque, quae est opus summi artificis Dei, non imitatur rem obiectiue praesentem intellectui diuino, quia haec est ipsamet creatura eodem modo apprehensa, quo reipsa futura est, & idem non imitatur seipsum: ideo res illa obiectiue Deo praesens non est idea creaturae producendae. Fit ergo, vt creatura quaecumque a Deo producta imitetur essentiam diuinam, vt est species expressa, aut verbum illius, eam, que pro idea habeat, cum nihil aliud existens in mente Dei res producta propinquius possit imitari. Fateor quidem Doctorem S. in artic. 2. huius quaestionis ad 2. non obscure indicare ideam in mente artificis creati esse formam, seu speciem quam intellectus exprimit: hoc tamen docuit, quia ille alibi etiam putauit, id quod intelligitur, non esse rem obiectiue praesentem, sed qualitatem intus formatam, quam verbum appellamus. Sic autem absque dubio verbum ipsum esset idea in mente artificis, atque huius opinionis fuisse S. Th. ostendimus disp. 39. sed an sit vera ibidem dictum est. Ex hac doctrina colligitur primo, rationem ideae proprie communem esse tribus personis sicut essentia communis est: haec enim est idea crea turarum: quare non solus Filius proprie dicitur idea, nec solus Pater dicitur feciss. hoc vniuersum intuens ideam, hoc est Filium: sed soli Filio secundum appropriationem ratio ideae tribuitur, sicut Spiritui sancto esse principium gratiae: & eodem modo soli Patri attribuitur mundi productio per Filium, tanquam per ideam, eo quod ars. & idea ad intellectum formaliter pertinent, per quem Filius generatur, & effectus gratiae spectat ad amorem per quem Spiritus sanctus procedit. Sic est intelligendus S. Th. infraq. 45. artic. 8. vbi docet Filio De conuenire vi suae generationis esse principium creaturarum, cum procedat per intellectum: nam in solutione 2. ait soli Filio conuenire per appro priationem rationem principij, per quod facta sunt omnia, sicut ei etiam attribuitur sapientia: id quod eo loco fusius explicabitur.
Disputatio 73
Quo pacto in Deo sint plures ideaeIn Deo sunt plures ideae sola ratione distinctae, cap. 1. Ideas in Deo non distingui intellectu diuino, nec humanc videntis Deum sed viatoris solum, cap. 2. Non dicuntur in Deo esse plures artes, aut scientiae, sicut dicuntur esse plures ideae, cap. 3.
PRoposita difficultas in ea solum opinione locum habet, quam disputatione praecedenti secuti sumus: videlicet ideam creaturarum in Dec esse ipsammet essentiam Dei. Nam si vera esse Scoti sententia, quae dicit ideas esse creaturas ipsa, obiectiue in Deo existentes, absque dubio plures essent ideae etiam realiter distinctae in mente ipsius Sed cum dictum sit ideam esse essentiam Dei, & ea simplicissima sit, dubium est, an plures, vel vna tantum idea concedi debeat: in hac vero difficultate Bonau. in 1. dist. 35. art. I. q. 2. recenset quorundam sententiam, qui asserebant, plures ideas creaturarum in Deo esse, etiam sequendo opinionem quae docet, ideas non esse creaturas obiectiue in Deo existentes, sed essentiam eius. Neque vero haec opinio fuit Gilberti, non enim eodem modo de attributis, & relationibus diuinis dicebat reipsa ab essentia Dei distingui, vt disput. 116. c. 2. vide bimus, de hac sententia dicit Bonau. etiamsi prime aspectu probabilis videatur, errorem esse manife stum, quia diuinae simplicitati manifeste aduersa tur. An vero hoc ita sit, & qualis fuerit damnatio Gilberti in Conc. Remensi, disp. 120. fusius dice tur. Interim tamen de ideis, sicut de attributis, cun antiquioribus Theologis dicamus non realiter sed neque formaliter ex natura rei media inquam illa distinctione, quam Scotus excogitauit, sed sola ratione distingui, id quod loco citato probandum nobis est: habet enim communem rationem haec idearum distinctio cum distinctione attributorum.
De ideis ita philosophantur, & docent cum S. Tho. in hoc art. Caiet. & recentiores Thomistae, Alex. 1p. q. 24. m. 4 art. 1. §. 3. Alber. in 1. d.. 5. art. 9. Bonau ar. 1. q. 3. Ricard. d. 36. ar. 2. q. 3. AEgid. art. 2. q. 2. praesertim ad 1. Capreol. q. 1. artic.1. conclus. 3. Th. de Argent. q. 1. art. 1. in principio. Marsil q.1. prologi, ar. 1. 2. p. art. imo & Dur. a. 36q 3. nu. 5. cum docuisset ideas esse ipsas creaturas obiectiue in Deo existentes, censet posse etiam ideam dici quodammodo essentiam ipsam: sed addit hoc pacto reipsa vnicam tantum esse, & rationsolum multiplicem. Ex alijs vero commemorati?
Alber. putat commodius dici vnam tantum ideam in Deo esse plurium rerum, quam plures ideas rerum. Consentire videtur Aureol. quem refert Capreol. in illo primo art. imo & Duran. notauit melius dici plures rationes ideales in Deo esse, quam plures ideas, si idea sit ipsamet essentia Dei. Denique Marsil. asserit, ideas in Deo distingui solum obiectiue, hoc est ex obiectis; loquitur fortassis more Nominalium, qui nullam concedunt in re aliqua distinctionem rationis, bene tamen distinctionem per connotata vel obiecta, de quo etiam loquendi modo loco citato tractandum erit.
Hoc saltem ex his omnibus auctoribus, vt certum colligamus, plures in Deo ideas non esse distinctas ex natura rei, sed sola ratione, siue hoc, siue illo modo loquendum sit. Porro absque alio additamento dici posse in Deo plures ideas non minus quam plures rationes ideales, ego non dubito, vtroque enim modo loquendi denotatur ordo aliquis ad intellectum distinguentem, eo quod nomen idea relatiuum sit, & significet essentiam Dei, sed relatam ad creaturas, quae relatio cum sit rationis absolute dicitur multiplex in Deo, proui hoc nomine significatur, sic etiam non est, cui communi modo loquendi refugiamus concedere potius plures idea rerum in Deo, quam vnicam plurium rerum, vt dicebat Alber. semper enim loquimur nostro modo nominandi, & concipiendi: sicut communiter dicimus in Deo plura esse attri buta. Et quidem August. plures eas appellat, cum dicit lib. 83. quaest. q. 46. alia ratione conditum esse equum, alia hominem, & Dionys. cap. illo 5. de diuin. nomin. non longe a fine, cum ideas, & exemplaria rerum in Deo appellat bonas voluntates, & praedestinationes.
CAPVT I1. ideas in Deo non distingui intellectu diuino, nec humano videntis Deum, sed viatoris solum
CEd inter auctores, qui dicunt ideas in Deo soOla operatione intellectus distingui non satit conuenit, vtrum diuino intellectu, an solum humano distinguantur. Tho. de Argen. plane docet, idearum distinctionem non ab intellectu humano, sed solum a diuino prouenire. Probat vero, quia id, quod distinguit, non potest esse posterius eo, quod distinguitur: sed ideae sunt aeternae, & intellectus humanus temporalis, ergo non possunt ab eo distingui, caetera omnia argum. sunt eiusdem farinae, quae facili negotio vnica solutione diluentur. Porro autem intellectum diuinum distinguere in sua essentia diuersos respectus, quibus multiplicentur ideae, ipse & caeteri, quos recensebimus disp. 118. docent, eo quod nihil obstet, quo minus Deus ita seipsum intelligat, sicut videt se a viatoribus etiam intelligi Hanc sententiam ex parte sequuntu alij Theologi non infimi nominis, cum asserun ideas quidem ab intellectu diuino distingui, non tamen negant a nobis etiam distingui posse. Sic vero docent Henric. quodlib. 9 q. 1. AEgid. q. citata pracedenti cap ad i.Capreol. in ( d. 36. q. 1. artic.1. circa finem ad ;. contra a conclus. imo & S. Thom. in hoc art. 2 ad 2 & 3. Caietan & alij recentiores ibidem, clarius,, contra gen. cap. 54. & ibidem Ferrar. fauent etiam alij, quos disput. 118. commemorabimus, qui docen attribura in Deo non sola ratione nostra, sed etiam intellectu diuino distingui.
Adhuc tamen in explicanda hac opinione Do¬ ctores citati non consentiunt. Nam Caiet. quem aliqui sequuntur recentiores, putat essentiam diuinam distingui in plures ideas, quatenus eam Deus intelligit, etiam directe, comparate tamen cum creaturis: hoc est, vt ab ipsis imitabilem: sic enim dum actu directo eam apprehendit imitabilem a creaturis, in ipsa consurgit multiplex respectus rationis, qui dicitur idealis. At S. Th. in solutione illa ad 1. ait, per actum directum Deum intelligere essentiam suam, & creaturas in ea; sed cum cognoscit se intelligere multa per suam essentiam, intelligere etiam plures rationes rerum vel plures ideas in intellectu suo: quibus verbis docere videtur actu reflexo consurgere relationes ideales in Deo, quando Deus intelligit suam essentiam intellectam comparate cum creaturis: & hoc facile videtur probari. Nam sicut cum actu directo intelligitur a nobis natura humana abstracta a singularibus, nondum habet actu respectum ratio nis, donec eam intelligamus actu reflexo esse a nobis iam intellectam; sic etiam nondum essentia diuina habet respectum rationis ideae, donec actu reflexo intelligatur vt intellecta
Ego tamen censeo, si vera esset horum opinio, quatenus asserit essentiam diuinam ab intellectu diuino distingui in plures ideas actu directo, distin guendam fore ea ratione: quia (vt ait Caiet.) Deus eam intelligeret, vt imitabilem a creaturis: & sicut ad eas relatam. Namque eo ipso, quod eam concipit cum ordine ad creaturas, obijcitur illa, & co gnoscitur cum relatione ad illas: & quia intelligi tur diuerso modo imitabilis, intelligitur cum va rijs relationibus, ac proinde in plures ideas distinguitur. Id quod non obscure tradit S. Thom. in hoartic. ad 3. cum ait respectus, quibus multiplican tur ideae in essentia diuina, non effici a rebus, sed ab intellectu diuino comparante essentiam suancum creaturis: atque hoc ipsum caeteri auctores videntur asserere. Cum vero dicimus relationem rationis consurgere per actum reflexum, intelligitur, quoties relatio illa consurgit ex eo, quod recognita est, tanquam ex fundamento: vt si ex eo quod res intellecta est, & cognoscitur, vt antea in tellecta, concipitur cum respectu illo rationis ad intellectum, a quo dicitur intellecta, hoc enim fi per actum reflexum. Quod si relatio rationis con surgit per intellectum comparantem rem aliquam cum alijs, quae reuera non refertur ad illas, relatio illa comparationis non consurgit actu reflexo, sed directo, quo res illa cum alia confertur: sicut cum Deum concipio vt creatorem comparate cum creatura, ipsum concipio cum respectu, qui cum non sit realis, est rationis habens esse solum per in tellectum: sic igitur si Deus intelligeret suam es sentiam relatam ad creaturas vt ab eis imitabilem, hoc eodem actu directo conciperet in sua essen tia respectum, qui solum haberet esse, eo quod co gnosceretur.
Hoc eodem pacto, nempe actu directo, sec comparante, consurgit relatio rationis in natura vniuersali, eo solum quod illa concipitur vno con ceptu, quasi vna superior multis, quibus vt communis comparatur, nec opus est actu reflexo co gnosci tanquam prius cognita, vt talem respectum actu dicatur habere. Nam si intellectus comparat illam inferioribus, eo ipso eam intelligit actu relatam non reali relatione, vt perspicuum est, ergo conficta per intellectum: cumque relatio ratio¬ nis tandiu actu dicatur esse, quandiu cognoscitur, tunc actu erit, cum res illa per intellectum comparatur. Porro haec notitia, qua natura comparatur, non potest esse simplex apprehensio, sed compositio: tunc enim intellectus comparat, cum videt illam naturam in pluribus esse, & eis conuenire: tunc autem videt eis inesse, quando praedicatione Neam alijs confert, & comparat
Caeterum existimo nullam distinctionem, aut relationem rationis, quae non conuenit Deo ex natura rei, posse ipsi conuenire per suum intelle ctum: hoc vero ex professo probabitur infra disp. 118. c. 2. nulla enim distinctio rationis, aut respectus fit ab intellectu concipiente rem, sicuti est proprio, & quidditatiuo conceptu. Nam qui concipit distincta, quae re indiuidua sunt: & relata, quo reipsa absoluta sunt, non format proprium conceptum rei: cum igitur Deus scientia sua ita per fecte res omnes intelligat sicuti sunt, vt nihil protsus eas mutet in mente sua; fieri nequit sine magna imperfectione, vt ipse ratione distinguat, quae reipsa non differunt; & referat, quae renera non referuntur. Et quamuis Deus optime cognoscat, sua attribura a nobis distingui, & aliqua illarum concipi a nobis vt relata, quae reuera absoluta sunt, suo tamen intellectui non obijciuntur sicut nobis: quemadmodum etiam ipse intelligit a nobis cognosci res spirituales per alienos conceptus. sed ipse non format sibi conceptus illos imperfectos de rebus, quos nos habemus, superest igitus vt cum dicimus plures esse in Deo ideas ratione distinctas, pluresque ideales respectus, intelligen dum sit per intellectum viatoris, non per diuinum imo neque per intellectum videntis Deum, quate nus Deum clare intuetur: vt eadem ratione colli gitur, & loco citato fusius dicemus. Quare nomen hoc Idea, quod a nobis impositum est, nostro modo intelligendi significat in Deo respectum rationis nostrae, ac proinde superius diximus absoluto concedi posse in Deo plures ideas.
Quod vero afferebat Argentina, vt probaret non posse ideas in Deo nostro intellectu distin gui, friuolum est: nam cum dicimus esse in Deo plures ideas, non intelligimus ab aeterno actu di stinctas, sed quae ab aeterno possent distingui, si esset intellectus, qui essentiam Dei, vt imitabilem a pluribus creaturis cum ipsis compararet, ac proinde Logici dicerent esse plures in Deo ideas ab aeterno fundamentaliter, non formaliter, idemque de omni respectu rationis, quem Deo nos in tempore tribuimus, dicendum est, quoties fundamentum aeternum est: si vero esset temporale non item, vt q. 14. art. 15. notauimus.
Cholastici, qui huius rei mentionem fecerunt, Sabsque vlla controuersia affirmant, in Deo non esse dicendas plures scientias, aut artes, etiams dicantur plures ideae: variant tamen in assignanda tatione.
Primo Alexan. 1. part. quast. 23. mem. 4. art. 1. 5. vnico, eam reddit, quia ars & scientia se haben ex parte ipsius scientis, & artificis, sed idea potiu ex parte rerum. Hanc rationem videtur amplius explicasse S. Thom. in hoc ar. ad a. quia scili & sapientia significantur vt id, quo Deus intelligit: sed idea vt id, quod intelligitur. Sic ergo idea potius se habet ex parte rerum, scientia vero, & ars ex parte scientis, & artificis: cumque Deus vno actu dicatur scire omnia, & intelligere, ideo dicitur vn. eius scientia, sapientia, & ars: quia vero intelligit, in sua essentia se multa intelligere, vnde essentia sua habet rationem ideae; ideo dicitur multarum idearum rationem habere. Hanc rationem sequitur etiam Bonau. in 3. d. 35. art. 1. q. 3. Ricard. d. 36. ar. 2. q 3. ad 3. Duran. q. 4. ad 2. in prima solutione, quam adhibet argumento, ea tamen mihi non omnino probatur, tum quia idea non est res cognita, sed ipsamet cognitio Dei, vt etiam ex mente S. Thom. disp. 71. c. 2. ostensum est: tum etiam, quia tam scientia, qdam idea connotant respectum rationis ad obiecta cognita: ergo sicut respectus ideales multiplicantur ex rebus, & ideo multae dicuntur ideae cur etiam non multiplicabuntur ex rebus respectus scientiae, & artis, vt ita quoque multae artes, & scientiae in Deo esse dicantur.
Secundo AEgid. in I. d. 36. art. 2. q. 2. ad 4. argum. respondet ideo plures ideas in Deo esse, quia idea in sua ratione formali completa includit respectum ad creaturas, & ita multiplicatis relationi bus, multiplicari etiam dicuntur ideae: scientia ve ro seu ars principaliter significat diuinam essentiam: quasi dicat respectum rationis esse extra ra tionem illius, sicut communiter dicunt Philoso phi scientiam creatam esse qualitatem, respectum autem connotatum ab ipsa esse extra rationem & essentiam illius. Ego vero hanc differentiam non video, nam eodem modo essentia ipsa Dei in se est scientia, sicut est idea rerum: vtraque vero nostro modo nominandi cum relatione significatur, sicut etiam concipitur: cur ergo magis respectus connotatus pertinet ad rationem formalem ideae, quam ad rationem scientiae, vt ex illo ideae multiplicentur, scientia vero & ars vnica solum sit? Porro creata scientia, quae reipsa refertur ad obiectum, est quidem qualitas, sed quae natura sua refertur ad aliud, nisi quod ratione nostra distinguimus ipsam in absolutum, & relationem, etiamsi reipsa haec duo non distinguantur; & in duobus distinctis praedicamentis eam collocamus: nam praedica mentorum distinctio, & pluralitas, vt disp. 116. & 118. dicemus, non ex rebus realiter, aut ex natura sua distinctis sumenda est, sed sola nostra ratione multiplicari possunt: sicut sub eodem praedicamento varia quoque praedicata sola ratione distincta constituuntur
Tertio igitur vnica, & optima ratio, ob quam vna tantum scientia, & ars in Deo dicitur, cum tamen plures dicantur ideae, est, quoniam pluralitas idearum ex pluralitate obiectorum materialium. quae arte fiunt sumenda est, scientiae vero & artis distinctio non ex pluralitate obiectorum materialium, sed ex diuersitate obiecti formalis, & modi sciendi, aut procedendi pensari debet. Quod adeo verum est, vt cum multi censeant, quamlibet scientiam in nobis non esse simplicem, & vnicam qualitatem, eo quod circa varias conclusiones & obiecta materialia versetur, omnes tamen fatentur vnicam, aut plures qualitates esse solum vnam scientiam, si idem habeant obiectum formale, & modum sciendi, aut procedendi: idemque de arte omnes existimant; cumque in nobis vna & eadem dicatur ars, quae plura operatur, quia eodem modo in omnibus operibus procedit, multa nihilominus sub se continet exemplaria, & ideas: sicut idem pictor quia in omnibus eodem modo procedit, vnam dicitur habere artem; sed quia dum singula opera facit varias aspicit formas, quarum instar alias depingit imagines, plures dicitur habere ideas, aut exemplaria. Hoc vero intelligendum est accipiendo artem pro habitu. nam interdum accipitur pro ipsa idea artis, quae ad artem pertinet, sicut accepit Arist. 12. metaph. cap. 4. tex. 24. sic autem multiplicata idea, ars quoque multiplicari dicetur, sed ars particularis, non generalis, quae est habitus. Ergo cum in Deo idem sit modus sciendi, quia omnia sunt ei per se nota; & idem sit principium, quod est veluti obiectum formale scientiae, scilicet essentia diuina, in qua omnia Deus cognoscit; vnica tantum erit in eo scientia: cumque idem sit etiam modus operandi intellectu, & voluntate eadem erit ars licet diuersa operetur, erunt tamen diuersae ideae; nam sub eadem arte plures ideae contineri possunt iuxta varietatem operum illius ar tis, vt explicatum est.
Rationem hanc videor mihi colligere ex Dur. q. illa 4. ad i.imo inter Deum summum artificem aliosque artifices creatos hanc ego differentiam inuenio; quod alij ex eadem idea numero, quam exterius sibi proponunt, & aspiciunt, vt imitentur, varia solent opera facere: tametsi semper interior apprehensio, quae mouet ad opus aliquo modo varietur, at vero in Deo singulis minimis rebus, quas ipse facit, singulae ideae nostro modo intelligendi constituendae sunt. Et ratio est, quoniam idea in Deo est essentia Dei, vt habet rationem cognitionis, haec autem ex diuerso ordine ad diuersa opera dicitur multiplicari, artifex vero creatus habet pro idea rem aliquam exterius sibi obiectam, quam sibi imitandam proponit, eadem autem seruit diuersis operibus, licet diuerso modo cogitatione interiori, quae ad opus proxime dirigit, apprehensa, quare si ideam dicamus esse non rem exterius positam, sed interius apprehensam, creatus etiam artifex singulis operibus singulas habet ideas.
Postremo obseruandum est, eandem esse rationem de exemplari, quam diximus esse de idea, vnde sicut in Deo sub vna scientia, & arte plures esse dicuntur ideae, sic etiam plura exemplaria esse dicendum est. Nam exemplar, & idea eo solum differunt, vt seq art. dicemus, quod exemplar est idea rei, quae aliquando futura est, idea vero etiam rerum tantum possibilium, & nunquam futurarum esse dicitur, tametsi diuersitas haec ab Scholasticis solum fuerit introducta.
Quare non probo sententiam Alexandri, qui dixit eandem esse rationem exemplaris, & artis, v eodem modo multiplicari dicantur, neque opinio nem Ricardi cum ait non esse plura exemplaria, bene tamen plures ideas, quia exemplar, inquit ille, est aggregatum quoddam plurium idearum, sicut sigillum aggregatum etiam plurium figurarum: hanc igitur sententiam non probo, siquidemDionys. 5. de diui. nomi. ideas, de quibus ibi agit appel lat graece παραδέιγματα quod latine transfertur Exemplaria. Tandem Ricar. fatetur pro eodem posse vsurpari ideam, & exemplar, nisi vsus contradicat, & auctoritas; quae mea quidem sententiae minime aduersantur.
Disputatio 74
Circa doctrinam Articuli.Idea & exemplar pertinet ad practicam scientiam: at ve ro idea potest etiam pertinere ad speculatiuam. cap. 1. Non tantum specierum, & generum, sed indiuiduorum etiam singulas ideas in Deo esse. cap. 2. Materiae & accidentium, quae realiter distinguuntur a substantia, peculiares ideae ponendae sunt. ca. 3
CAPVT I Idea, & exemplar pertinet ad practicam scientiam: at vero idea potest etiam pertinere ad speculatiuam.
Vbitant Theologi vtrum idea ad scientiam practicam Dei, an vero ad speculatiuam per tineat: & cum sit dissensio vocum, non rerum, neque illa sit magni momenti, plus aequo digladiantur: referam igitur breuiter quid singuli dican paucis etiam quid sentiam in hoc eodem cap. ex plicabo S. Th. in hoc art. in corp. asserit ideam alio modo dici exemplar alio modo appellari ratio nem: nam exemplar primum dicitur, prout es principium futuri operis, & hoc pacto ad scien tiam practicam ait pertinere. Deinde quatenus est tantum principium cognoscendi rem; & sic (in quit) magis proprie dicitur ratio, atque ad scientiam speculatiuam potest etiam pertinere. Cum addit particulam Etiam, non indicat sub ea consideratione qua ratio dicitur, ad vtramque scientiam, & practicam, & speculatiuam simul posse pertinere, sed addit Etiam, vt denotaret ideam, qua dicitur exemplar, & sic ad practicam scientiam spe ctat, posse quoque ad speculatiuam scientiam per tinere, quatenus ratio est: atque idcirco in solutione secundi plane affirmat, non esse in Deo actu practicam scientiam illarum rerum, quae nunquam futurae sunt, sed tantum virtute, hoc est, qua licet sit speculatiua, possit etiam esse practica.
Hanc difficultatem cum Caiet. ex professo non tractet in hoc artic. vnico tamen verbo explicasse videtur: cum ait, huius doctrinae S. Th. fundamentum constare ex dictis supra q14. forsan enim in telligit ea quae dixerat ipse in ea quaest. art. 16. qui bus doctrina. quam ex S. Thom. retulimus, elucidari videtur. Putat enim Caiet. scientiam aliquam practicam non esse: nisi quae supponit affectum, & voluntatem, quae moueat ad opus? & quia scien tia rerum, quae tantum possibiles sunt, non supponit in Deo talem actum voluntatis, ex sententia eius non erit actu practica: sed quia posset supponere talem actum si Deus alia facere decreuisset & tunc practica esset, ideo nunc dicitur virtute, non actu practica.
Hanc opinionem sic explicatam tradunt AEgidius in 1. d. 36. art. 2. q. 3. & Gab. d. 35. q. 5. art. 3. dub 4. & S. Thom. q. 1. de potentia art. 5. Contra vero recentiores Thomistae contendunt, ideam respectu rerum tantum possibilium, esse actu & formaliter practi cam: censent enim necessarium non esse ad rationem practicae scientiae posteriorem esse ordine suo actu voluntatis, vt ex affectu operis faciendi dirigat ad opus, & hanc diximus supra disp. 69. c. 2. esse veriorem sententiam. Quare expresse docent Albertus in 1. dist. 35. art. 8. & Durand. dist. 36q4 nu. 6. omnem ideam ad scientiam practicam reducendam esse, cum tamen non omnis talem affectum supponat.
Hanc quidem opinionem vt veriorem ample ctor, quae manifeste colligitur ex ijs, quae dicta sunt in illa disp. vt autem optime notauit Gabr. art. illo 3 dub. 3. etiamsi ab aeterno scientia, & idea Dei non operetur, sed in tempore, ab aeterno tamen practi ca est: tu vero intellige non solum quia in tempo re de facto operatura est, sed quia posset in tempore operari, & producere ea, quae non est pro ductura.
Caeterum obseruandum est id, quod ex doctri¬ natradita supra disp. 9. deducitur: nempe scien tiam, & ideam, quam Deus de creaturis habet, si mul esse practicam, & speculatiuam: cum enim id ea sit ipsamet essentia Dei, vt repraesentat creatu ras, eas vero bifariam possit repraesentare, vel gratia speculationis solum, vel gratia etiam operis, (sicut ibidem diximus, de quauis scientia practica creata, quae opus ipsum, vnde dicitur practica, potest gratia speculationis solum considerare) ideo scientia, & idea, quam Deus habet de creaturis, ad scientiam practicam, & speculatiuam, nostro modo intelligendi, pertinere potest. Quare nescioquo fundamento nixus Okam in 1. d. 35. q. 6. dixerit, Okam, ideam & scientiam Dei nec ad practicam, nec ad speculatiuam proprie pertinere.
TEnricus quodlib. 7. q 5. docuit non esse proprias Tideas singularium, sed communes tantum specierum, & generum, vt ita omnes homines fiant instar vnius ideae naturae humanae in Deo existentis: sicut quidam putarunt, Platonem extra Deum vnam ideam communem naturae posuisse. ex qua omnia singularia fi rent: & quod lib. 3. q. 1. idem Henricus dixerat esse quidem vnam solum ideam naturae specificae, sed tamen cum diuersis respectibus ad singula indiuidua.
Multo vero probablius est, indi uiduorum singulas esse ideas, & exemplaria: id quod expresse docuerunt Bonau. in I. d. 35. art. 1. q. 4. Richard. dist 36 art. 2.q. 3. AEgidius art 2q. 1. & S. Thom. in hac art ad 4. nam postquam dixit ex sententia Platonis indiuiduorum non esse propriam ideam, sed communem, subiungit, Sed prouidentia diuina non solum se extendit ad species. sed ad singularia, vt infra dicetur. Quibus verbis contrariam sententiam docere voluit, ac si diceret concedendas esse singulorum indiuiduorum proprias ideas, quia prouidentia ad singula etiam refertur: & fortiori ratione id debent asserere quotquot existimant, ideam esse non ipsam essentiam diuinam, sed rem obiectiue praesentem intellectui diuino. Sic enim cum singula indiuidua praesentia sint, sequitur singulorum ideam in Deo esse. Hoc ipsum diserte tradidit August Epistola 115. ad Nebridium prope finem, vbi postquam hanc eandem quaestionem proposuit, & difficilem esse dixit, tandem ait, vt fieret homo, vnam tantum fuisse rationem hominis, sed vt fieret populus non tantum fuisse vnam hominis rationem, sed eriam hominum: concludit his verbis, Si ergo pars huius vniuersi est Nebridius sicut est, & omne vniuersum partibus constat, non potuit vniuersi conuitor Deus partium rationem non habere.
Ego vero non solum censeo, singularium & indiuiduorum ideas in Deo esse, verum etiam non esse ideas specierum, aut generum in vniuersum, adhuc sola ratione ab ideis singularium distinctas, in quod non solum intelligo de ideis, quae habent ta tionem exemplaris rerum futurarum, sed etiam de ideis rerum solum possibilium, etiamsi ad speculatiuam scientiam pertineant. Primum quidem de ideis, quae exemplaria sunt, aut ad practicam scientiam reducuntur, constat, quia haec sunt principia rerum faciendarum, sed nihil aliud produci potest, nisi indiuiduum, ergo non sunt ideae nisi singularium.
Deinde de ideis possibilium, etiam quatenus ad speculationem spectant, idem probatur: quo niam Deus non habet conceptum obiectum ge neris, aut speciei distinctum a conceptu singularium ipse enim non distinguit, nec abstrahit vniuersalia praedicata a singularibus, sed singulas res indiuiduas cognoscit, sicut sunt, vt ostendemus disput 118. cap. 2. ergo frustra assignatur idea specierum, & generum in vniuersum, cum essentia diuina quae est cognitio & eo ipso idea rerum ad ipsas so lum in indiuiduo referatur, vt dictum est: & quidem sicut eas distinctas cognoscit, vt re ipsa inter se distinctae sunt, sic etiam nos secundum nostram rationem in essentia illius, & cognitione plures ideas nostro modo intelligendi distinguimus: & quamuis nos distinguamus in rebus rationem genericam ab specifica, & singulari, hoc tamen satis non est, vt in Deo singularium & vniuersalium na turarum ideas distinguamus: in ipso enim solum distinguimus diuersas ideas, & cognitiones ex diuersis obiectis, non a nobis, sed ab ipso cognitis ergo si ipse non cognoscit, vt obiecta distincta, na turam in vniuersum, & naturam in singulari, non debet in eo duplex cognitio, aut idea distingui.
CAPVT III. Materia, & accidentium, quae realiter distinguuntur a substantia, peculiares ideae ponendae sunt.
SAnctus Thom. in hocart. ad 3. docet aperte materiam primam non habere ideam propriam in Deo, sed eandem existimat esse materiae, & totius: reddit rationem, quia secundum se non habet esse, cum sit pura potentia, & totum esse habet a forma, quare nec quidquam ex se habeat cognoscibilitatis. Quibus verbis insinuat, non esse ideam in Deo materiae primae, quatenus exemplar est. ne que quatenus ratio est: ac proinde neque illius esse ideam, quae ad scientiam speculatiuam pertineat, quia ex se nihil habet cognoscibilitatis.
Hanc sententiam sequuntur Thomistae communiter, & Caiet. in hoc art. addit tamen. ideam materiae primae, quae est solum ratio, & ad speculatiuam scientiam spectat, esse totius compositi, non cuiuscunque, sed corporis, vt corpus est: ideam vero materiae primae, quae est practica, & dici solet exemplar, esse totius compositi, quod ipsa componit secundum omnem rationem illius. Huius vero ea potest ratio assignari, quoniam materia prima non habet esse re ipsa nisi per totum, quod omnem rationem specificam, & geneticam simul continet, operatio enim ad omnia terminatur: ergo tantum habet ideam quatenus est exemplar, communem cum toto; idea enim hoc modo est principium operis, cui tribuit esse, & primo ac totum terminari debet: at vero quia cognitio speculatiua potest ad solam rationem genericam referri, & idea, vt ratio ex sententia S. Th. ad speculatiuam scientiam pertinet, materia prima dicetur ideam, seu rationem habere communem cum eo per quod habet posse speculatiue cognosci: sed co gnosci potest perfecte in aliquo esse per formam corporis in genere: ergo idea, vt ratio speculatiua materiae, est idea corporis, vt corpus est.
Hanc opinionem ex parte videtur secutus AEgidius in 1. d. 35. q. illa 4. limitat tamen eam hoc modo, vt non sit idea propria materiae primae, tamquam obiecti, aut ideati distincti, nisi secundum ratio nem quia Deus per ideam quam habet, cognoscit formam a materia distingui, non actu, quia materiae secundum se non conuenit actus, neque tanquam distinctam opere, quia non fit secundum se, sed sola ratione: quare eodem modo concedere videtur ideam materiae, atque genetum, & specierum distinctam ab idea singularium.
Sed certe, aut omnino concedi debet idea propria materiae, aut prorsus negari, aut enim ex se non habet aliquam entitatem, vt putant S. Thom. & plures eius discipuli, & sic nulla erit in Dec propria idea nec practica, nec speculatiua. Practica enim ponitur ad diuersum, & proprium effectum, seu opus, qualis non est materia prima in hac opinione, cum non habeat proprium esse. Speculatiua vero ponitur etiam ad speculandum, & intelligendum, id quod ex se habet aliquid entitatis, & cognoscibilitatis secundum esse: nam quod cognoscitur non esse, non dicitur cognoscibile: ergo nulla esset hoc modo idea materiae primae, non solum tanquam obiecti actu, aut opere distincti, sed neque distincti ratione, quia neque ratione distingueretur a forma, vt aliquod diuersum intelligibile ab ea: ergo idea materiae esset idea totius compositi non solum practica, sed speculatiua etiam, non, vt putauit Caiet. totius in genere secundum rationem corporis, sed totius singularis: eo quod Deus non intelligat aliquid sub ratione generica communi, & abstracta a singularibus vt praedictum est. Quod si materia prima ex se aliquam habeat entitatem, vt in Philosophia verius puto, habebit proptiam ideam non solum, vt ratio est, & ad speculatiuam scientiam spectat, sed etiam vt exemplat dicitur, & ad practicam scientiam reducitur: nam sic tanquam distincta res produci, & cognosci poterit: atque adeo Albertus in 1. disp. 35. art. 10. expresse. concessit in Deo propriam ideam materiae primae Tandem de accidentibus docet S. Th. in solution. 4. ea, quae fiunt cum toto composito, non habere propriam ideam distinctam ab idea totius: acci dentia vero, quae ipsi iam producto adueniunt, ideam propriam habere, & quamuis S. Doctor non explicet, vtrum loquatur de idea, vt est exemplar practicum operis. an, vt est ratio speculatiua; tamen eius ratio plane indicat, solum loqui de idea practica.
Sic etiam Aegidius loco allegato dicit accidentia, quae fiunt cum toto, habere quidem ideam actu distinctam cognitione, sed non operatione, hoc est speculatiuam sed non practicam, alia vero accidentia inquit, habere ideam distinctam cognitione, & operatione, hoc est speculatiuam, & practicam. De speculatiua nemo potest dubitare, quoniam cum accidentia ex se habeant entitatem distinctam a subiecto, (loquimur enim de accidentibus reipsa a subiecto distinctis) habebunt etiam distinctam rationem obiecti intelligibilis, ac pro inde distinctam ideam speculatiuam, non solum ea quae subiecto iam producto adueniunt, sed et iam, quae simul cum illo producuntur. Quod vero non habeant distinctam ideam practicani, quae si mul cum subiecto fiunt, probat S. Thom. quia artifex eadem idea dicitur facere domum, & omnia illius accidentia: ergo & Deus eadem faciet hominem, & omnia simul accidentia cum illo.
Ego vero non video satis, cur singula accidentia a subiecto realiter distincta non habeant singulas ideas, etiam practicas: nam de speculatiuis id omnes fatentur. Dico autem accidentia non solum, quae adueniunt toti iam semel producto, sed quae simul cum illo producuntur. Nam idea, vt exemplar, solum addit supra ideam speculatiuam, esse principium operis per voluntatem: vbicumque ergo est diuersa entitas, quae fit, erit etiam diuersa idea, vt exemplar: accidentia autem, quae cum subiecto simul producuntur, habent diuersam entitatem, ergo dum fiunt. habebunt diuersum fieri, & diuersam ideam vt exemplar: quod enim simu tempore cum toto producantur, non obest quo minus suam habeant productionem peculiarem sicut habent suum esse: aut si non habent diuersum esse, non habebunt diuersam cognoscibilitatem ac proinde nec distinctam ideam speculatiuam.
Ratio vero S. Thomae non probat efficacite oppositum, quoniam idea domus cum omnibus partibus, & accidentibus dicitur vna sicut ipsa do mus fabricata non vnitate physica, & naturali, sed vnitate artis, quae ordine tantum vna est: quare non mirum, si vna domus cum varijs entitatibus & accidentibus physicis, & realibus vnica idea artis fieri dicatur: nos autem loquimur nunc de idea entis physici, & naturalis, quae secundum varias entitates physicas effectus, & operis multiplicar debet.
Atque idem discrimen alia quoque via demonstrari potest: nam artifex non solum eadem idea artis dicitur facere totam substantiam domus, & accidentia, quae ipsam factam comitantur, verum etiam ex eadem idea postea reficit accidentia domus, si opus est, & accidentia, quae non fiunt simul cum domo, sed illi iam factae adduntur, ex eadem idea dicuntur fieri, cum tamen S. Thom. fateatu accidentia, quae adduntur toti composito physico semel producto, diuersam habere ideam ab idea totius, dicuntur igitur accidentia domus nihilominus postea fieri ex eadem idea, quia illa non est physice vna, sed ordine tantum, & in genere artis, quare non est eadem ratio de idea domus, & de idea entis naturalis, & accidentium illius.