Table of Contents
Commentarius in summa theologiae
Pars 1
Quaestio 6
Disputatio 24
An esse bonum per essentiam sit proprium DeiSententia S Thomae, & Caietani, cap. 1. Exponitur difficultas praedictae sententiae, cap. 2. Cui conueniat bonum per essentialem, cap. 3.
PRoposita controuersia ita facilis videbatur, vt nulla circa illam esse posset varietas opinionum: nihilominus circa modum eam explicandi non est omnium eadem sententia. Prior sit S. Thomae, quam sequitur Caietan in hoc art. 3. nempe proprium esse Dei, esse bonum per essentiam, ita vt nulla alia res per essentiam bona esse possit Cuius rei gratia notat Caietanus particulam il lam, Per essentiam, in ea propositione ad diuersa re ferri posse: aut enim refertur ad subiectum, sciliceDeum, & ita sensus erit; Deus per suam essentiam ita est bonus, vt non sit per aliquid ei additum. Aut particula, Per essentiam, refertur ad praedicatum scilicet ad bonum; & ita sensus erit; Deum esse bonum bonitate non participata, sed quae per essentiam talis est. Dicitur autem, inquit Caietanus bonitas participata, quae non habet plenitudinem perfectionis conuenientem rationi formali bonitatis, & haec est finita, & ab alio pendens. Contra vero bonitas per essentiam est infinita secundum se, & a nullo alio habens esse.
Deinde notat Caietanus in praesenti difficultate ratione materiae haec duo idem omnino esse Nam quod est bonum per essentiam priori modo, est etiam bonum per essentiam posteriori modo: sed quia haec duo, Per essentiam esse tale: & esse ta¬ le per essentiam, vniuersim non in idem recidunt, sed formaliter distinguuntur; Socrates enim per suam essentiam est homo, & tamen non est homo per essentiam; tum etiam quia praesens quaestio apud S. Thomam est de bono, quod per essentiam est bonum, non de essentia Dei, vtrum per se ipsam, an per aliquid aliud sit bona. Iam enim quaest. 3. demonstrauerat Deum esse summe simplicem, ac proinde nihil ei inesse accidentarium: & ita constabat Deum per suam essentiam esse bonum non per aliquid additum; ideo in hoc art. particula, Per essentiam, referenda est ad praedicatum, non ad subiectum, vt sensus sit, Deum esse bonum bonitate, quae est per essentiam bonitas.
Verum licet haec doctrina Caietani vera sit, ea tamen non est iuxta mentem S. Thomae, quem in terpretari conatur. Nam quamuis ex argumento Sed contra, colligi videatur, loqui de bono per essentiam, quod a bono per participationem distinguitur; quia tamen in omnibus aliis argumentis particulam, Per essentiam, plane refert ad subiectum propositionis, non ad praedicatum, idque ex doctrina art. manifeste colligitur, vt mox ostendemus, ideo quod ex argumento, Sed contra, deduci videtur, minoris momenti censeri debet. Saepius enim hoc genus argumenti non tam ponitur a S. Thoma, vt confirmet id, quod docet in artic. quam vt quaestionem propositam more solito ex vtraque parte dubiam reddat. Quare illius sententia ex solutionibus argumentorum, & doctrina articuli semper coniicienda est.
In art. igitur docet S. Thomas tres esse bonirates, aut perfectiones in vnaquaque re. Prima, inquit, est integritas ipsius, prout existentis, atque! adeo iam constitutae ex essentia & existentia. Secunda est accidentium, quibus res bene disponitur. Tertia est assecutio proprii finis. In lapide ista tria ostendit, qui primo perfectus est suo esse, & essentia: secundo grauitate, & aliis qualitatibus: tertio centro, & fine sui motus. Inquit ergo S. Doctor nulli creaturae per suam essentiam conuenire aliquam ex his bonitatibus: si enim aliqua hoc modo conueniret, esset prima: ea vero nequaquam conuenit, quoniam in nulla creatura, sed in solo Deo, esse est sua essentia: nulla igitur creatura per suam essentiam habet aliquam bonitatem, sed solus Deus. Videtur quidem S. Thomas docere primam bonitatem, quae consequitur rem in ratione entis ante aduentum existentiae, & alicuius accidentis, nulli rei consideratae secundum essentiam, & secundum esse possibile conuenire: si enim ante existentiam bona esset, non diceret, nullam esse bonam per essentiam suam, quia nulla essentia creata esset suum esse.
Hoc ipsum colligitur ex doctrina eiusdenS. Thomae infra quaest. 19. art. 3. vt paulo inferius notabimus. Vt autem hanc sententiam defendat, asserere debet essentiam in rebus creatis ab existentia realiter distingui, vt ipse docuit 2. contra gent. cap. 52. & de ente, & essentia c. 5. atque cum eo Scholastici alij, quos referemus 3. par. q. 18. artic. 2. nam si non distinguatur nisi sola ratione, omnis res esset bona per seipsam, id est, non aliquo ei adueniente ab ea distinctio. Parum autem referret dicere, bonitatem rerum creatarum ratione distingui ab essentia, tanquam passionem consequentem: nam in Deo etiam hoc modo a nobis distinguitur, ni¬ hilominus dicimus, Deum esse bonum per essentiam suam: eodem igitur modo res omnis creata diceretur bona. atque Deus ipse.
OPinio praecedens hoc modo explicata difficultate non caret. Primo quomam bonitas est passio entis, & cum eo conuertitur: ergo de quocumque vere enunciatur ens praedicari poterit bonum: de qualibet autem essentia antequam existat vere enuntiatur ens: ergo & bonum. Copula namque harum propositionum non significat existentiam, sed connexionem ex natura rei inter subiectum, & praedicatum, ac proinde de rebus nondum existentibus talia enuntiari possunt.
Secundo, vt probabitur 3. p. q. 17. art. 1. existentia idem omnino secundum rem est cum essentia: si ergo res sunt bonae per existentiam, erunt etiam per essentiam re ipsa bonae, tametsi bonitas ab essentia, & existentia ipsarum per modum passionis sola ratione distinguatur: nisi quod quemadmodum res antequam existant actu, dicuntur esse possibiles secundum eandem existentiam sub esse possibili, ita etiam bonitas ante existentiam, rei ipsi conueniet sub esse tantum possibili: cumque verbum, est, in illa propositione, Homo est bonus, aut equus esbonus: non denotet existentiam, sed connexionem extremorum, efficitur de homine, & de equo antequam existant, praedictam propositionem enuntiari posse. Porro sicut quaecumque essentia creataquamuis cum existentia idem omnino sit secundum rem, quia tamen ab alio pendet, antequam sit, & postquam existit, potest non existere, ideo peculiari ratione dicitur existentia, non esse de essentia illius formaliter: ita quoque debemus dicere creaturam sic esse bonam per suam essentiam, vt interire possit, & corrumpi, atque ita aliquod malum ei oppositum sit, vt sequenti capite magis explicabitur. Tertio eadem sententia difficilis est, quia vt dicemus disp. 79. Deus ita anmat creaturas secundum esse possibile amore simplicis complacentiae, vt eas necessario diligat: est igitur in illis ante existentiam, etiam futuram, aliqua bonitas, in quam actus diuinae voluntatis feratur. Fateor nihilominus ex sententia S. Thomae creaturas possibiles non dili gi a Deo, sed solum aliquando futuras, qua ratione cum inferius quaest. 19. art. 3. docuisset, creaturas a Deo libere diligi, necessario tamen cognosci. statim in solutione 6. inter scientiam, & dilectionem discrimen assignat, quia scilicet, res cognoscuntur a Deo, quatenus sunt in ipso, diliguntur, vero qua tenus sunt in seipsis: & quia in Deo necessario sunt, sed in seipsis non necessario, ideo necessario cognoscuntur, sed non necessario diliguntur. Id quod verum non esset, si res diligerentur a Deo secundum esse possibile. Hoc enim ita necessarium est, & in Deo necessario repraesentatur, sicut entitas, & veritas rerum; ac proinde eodem modo diligerentur, sicut cognoscuntur. Idem omnino docuit art. 6. illius qui ad 2. & 1. contra gent. c. 81. in vlt. ratione. Concordat etiam doctrina huius articuli cum dicit, in rerum essentijs ante aduentum existentiae non esse aliquam bonitatem. Consentit etiam Ferrariens. in eo cap. 81. & 4. contragen. c. 13. S. dicitur 2. quamuis enim cap. 75. §. Respondetur, illius primi libri dicat creaturas diligi a Deo in seipso, quatenus etiam se diligit, idemque repetat 4. con¬ tra gent. cap. 13. §. Non obstant: mea tamen sententia non loquitur de creaturis secundum rationes proprias, & formales obiectas diuino intellectui, sed de creaturis, quatenus dicuntur esse ipse Deus, aut virtute in ipso contineri. Quo pacto lapis in Deo dicitur viuere vita Dei, vt disput. 70. videbimus. Hoc etiam sensu dixit S. Thom. infra q 19. artic. 6. ad 2. Deum non velle omne bonum, nisi quatenus vult seipsum, in quo virtute est omne bonum. Quid vero in hac re sentiat Caietanus, dicendum est infra disp. 79. & disp. 144.
Haec tamen doctrina difficilis videtur. Nam quamuis res antequam existat, non habeat actu bonitatem, sicut non habet esse actu, neque quidquam aliud: nihilominus dici debet quaecunque res bona simpliciter, etiam secundum esse possibile, quia verbum, Est, in ea propositione non siguificat existentiam praedicati in subiecto, sed conuenientiam, & connexionem cum illo: & quemadmodum essentia rei secundum esse possibile simul intelligitur cum existentia etiam possibili, imo re ipsaidem cum ea est, sic etiam intelligitur bona quare nihil obstat, quo minus Deus diligat res solum possibiles: quinimo voluntas Dei efficax, qua vult rem aliquam esse futuram, non supponit existentiam futuram tanquam obiectum, in quod feratur per modum dilectionis, sed solum supponit possibilem. Posterius enim est, rem esse futuram, quam Deum illam velle esse futuram. Cum ergo intelligitur Deus velle rem esse futuram, iam intelligitur illam diligere, vt possibilem
Postremo contra superiorem sententiam haec ratio potest confici. Bonitas rei idem est, quod integritas illius: omnis autem essentia antequan existat intelligitur integra, aut seipsa, si simplex sit, aut partibus essentialibus, vt materia & forma, si sit composita: ergo per se ipsam ante existentiam bona est. Huic rationi Caiet. in hoc art. respondet, duobus modis rem dici bonam. Primum secundum quid, atque hoc modo quamcunque essentiam, antequam sit in rerum natura, esse bonam per seipsam: Deinde simpliciter, sic autem nunquam esse perfectam, & bonam, donec sit in rerum natura; qua propter esse existentiae, esse de integritate naturae, & ad bonitatem illius hoc posteriori modo pertinere: non tanquam partem essentiae, sed vt actum illius: & cum dicitur essentia alicuius rei perfectior alia non debet ita intelligi (inquit Caietanus) quasi essentia alicuius rei per se ipsam sit bona, absque aliquo alio, nisi tantum, vt ipse ait, radicaliter. Cum vero negat S. Thomas, rem aliquam creatam esse bonam per suam essentiam, intelligit simpliciter, & sufficienter absque alio.
Verum ex ijs, quae diximus, perspicue patet, hanc distinctionem Caietan. nullius esse momen tisnam rerum essentiae siue per feipsas, siue per aliquid aliud sint bonae, absolute, & simpliciter dicendae sunt bonae, antequam existant. Quia verbum, est, in propositione non significat existentiam Esse autem per seipsas bonas rerum essentias simpliciter ex eo probatur, quia simpliciter entia dicuntur, bonum autem, & ens reciprocantur.
Espondeo igitur ad quaestionem propositam. esse bonum per essentiam quodammodo soli Deo conuenire, & quodammodo etiam crea¬ turis: id quod explico in hunc modum. Prime non solus Deus per suam essentiam absque vllo alio a se realiter distincto est bonus bonitate, qua consequitur essentiam, sed quacunque bonitate creaturae vero licet sint bonae per suam essentiam hoc est, non addito aliquo, quod realiter ab ipsis distinguatur, eo genere bonitatis, quod consequitur essentiam; non tamen sunt bonae per suam es
sentiam, quacunque bonitate: perficiuntur enim 8 accidentarie aliquo distincto a sua essentia, vt superius explicatum est: Deus autem hoc modo non perficitur, quia quicquid in Deo est, de es sentia illius est.
Secundo, quaecumque res creata etiam spitirualis, tametsi eius essentia, & existentia non distinguantur ex natura rei, potest non existere, & interire non discessu, & secretione ipsius esse, & essentiae, quae iunctione aliqua ante teneantur, sed quod ex Dei voluntate efficiente pendeat, vt inferius disput. 182. dicemus. Quare actu existere non debet numerari a nobis inter praedicata cre aturae, quae nostro modo intelligendi, essentialiter, dicuntur, atque necessario, & semper de ipsa praedicantur. Homo namque non modo intelligitur a nobis secundum essentiam, non intellecta existentia ipsius, verumetiam intelligere possumus, essentiam hominis corrumpi, interire, & non existere. Deo autem ita necessario conueniexistere, vt quamuis nostro modo intelligendi eius existentia ab essentia distinguatur, sicut etiam distinguuntur attributa, & personae: tamen re ipse non possit non existere, atque adeo de eius essen tia nequeat enuntiari, non esse: qua de causa existentia Dei dicitur esse de essentia illius, sicut etiam attributa, quamuis ab ea ratione distinguantur, eo quod re ipsa ita eam comitentur, vt implicet contradictionem sine illis esse.
Tertio ex his colligitur, Deo peculiari quadam ratione conuenire, esse bonum, qua creaturis non conuenit primo etiam illo genere bonitatis quod consequitur essentiam. Deus enim ita est bonus. vt sicut eius essentia non potest non existere, ita quoque eius bonitas non possit actu ipsi non inesse Quocirca non tantum est necessaria haec propo sitio, Deus est per essentiam bonus, si particula, est, denotet connexionem, sic enim necessaria etiam est de quacumque re creata, verumetiam si particula, est significet existentiam: quo pacto nulli creatura conuenit, per suam essentiam esse bonam. Sicur enim quaecumque creatura potest non esse sic et iam potest non habere actu bonitatem.
Quarto ex eodem principio infertur bonitati Dei re ipsa nullam malitiam opponi, cum essentia ipsius non possit non esse: creatae autem bonitat opponi malitiam, quae est corruptio, aut interitur ipsius substantiae: hac enim sublata omnis rei bonitas de medio tollitur. Ex quibus liquet qua ra tione proprium sit Dei, esse bonum per suam es sentiam.
Articulus 4
JAc vnica dubitatione, & mentem S. Thoma in hoc articulo, & doctrinam illius examinabi mus. Est autem dubitatio, an res aliqua dicatur bo na, extrinseca solum denominatione ex bonitate alterius. Sententiam S. Thomae in hunc modum explico. Nulla res dicitur bona a bonitate diuina tanquam a forma denominante, sicut paries dicitur dexter a dextera parte animalis, sed quaelibet rei dicitur bona bonitate sibi inhaerente, quae est participatio quaedam diuinae bonitatis, per quam e quodammodo assimilatur. Hanc autem sententiam S. Doctor sic probat: quamuis ea, quae relatae dicuntur, possint ab extrinseco aliquo, veluti a forma, denominari, vt in exemplo proxime allato constat, ea tamen, quae absolute talia dicuntur, ne queunt ab aliquo extrinseco veluti a forma denominationem accipere: in quo S. Doctor reprehen dit Platonis opinionem, qui teste Arist.I. Metaph text. 6. posuit ideas rerum quasi species communes separatas, a quibus indiuidua denominarentur, sicque asserebat Socratem hominem denomi nari ab homine quodam per se separato, qui omnium esset idea: reprehendit igitur Platonem, non quod poneret principium ad aliquid primum, quod per suam essentiam esset ens, & bonum, qualis est Deus, sed quod diceret rem omnem indiuiduam talis, aut talis naturae ab eo primo ente, veluti a forma denominari. Concedit vero Sanctus Thomas, denominationem absolure posse ab alique prouenire, tanquam a principio efficienti, aut exemplari; quod perinde est, ac si diceret, posse esse principium efficiens, & exemplare alicuius formae, quae inhaerens subiecto, ipsum denominat. Ideo asserit res omnes bonas appellari a bonitate sibi inhaerente, sicut a forma, a bonitate autem Dei, sicut ab efficienti, exemplari, & fine.
Verum sententia S. Thomae faciliori ratione confirmari posset hoc modo, tametsi denomina tio relatiua possit ab aliquo extrinseco tanquam a forma desumi, & quamuis denominatio boni sit relatiua, ea tamen non potest nisi rationem alicuius intrinseci rebus conuenire: neque enim omnis re latiua denominatio ab extrinseco desumitur, sed sunt plures relationes, quae in re, quam denominant, postulant aliquid absolutum, & reale: quales sunt omnes primi generis assignati ab Arist. 5. met. c. 15. & aliae plures: talis est relatio bonitatis, quae consistit in integritate, & consequitur naturam entis. Sicut enim res substantialiter. aut accidentaliter nequit integrari, nisi rebus inhaerentibus, sic denomina tio illius non potest a sola extrinseca forma desumi. Idem dico de bonitate rei, quae est perfectio il lius ex coniunctione cum fine: haec enim non su mitur solum ab ipso fine, sed a natura, & qualitate rei simul coniunctae cum fine. Est tamen quaedam acceptio bonitatis cuius denominatio in aliquib rebus potest ab alterius forma, & bonitate deriua ri: huiusmodi est bonitas conuenientiae vnius re¬ cum alia, quae, vt d. 23. notauimus, non est passic entis, neque in omnibus rebus reperitur. Sunt enim nonnullae, quae ratione sui non sunt alteri conuenientes, sed ratione effectus, quem producunt: quo pacto Sol est bonus frigescenti ratione caloris, quem efficit in eo, & quamuis haec bonitas, quae est telatio conuenientiae, esset relatio rationis, & extrinseca denominatio in vniuersum, tamen non eodem modo in omnibus reperiretur. Nam quaedam res sunt bonae, & conuenientes alteri secundum se, non ratione alicuius effectus producti, quare primarie dicuntur bonae? quaedam vero sunt conuenientes ratione effectus ac proinde secundarie dicuntur bonae: qua etiam ratione 1. 2.q. 20. art.1. dicemus, malitiam moralem, quae in vniuersum est relatio rationis, & extrinseca denominatio, primarie reperiri in aliquibus operationibus humanis, & secundarie in aliis.
Ex his omnibus licet colligere, denominationem sancti, & iusti apud Deum talis esse naturae vt nullus possit iustus appellari ab alterius iustitia & sanctitate tanquam a forma denominante, sed ab aliqua in ipso iusto qualitate, aut mutatione facta actu, vel habitu: adde etiam vnionem hypostaticam, vt fusiùs explicabitur 1. 2. q. 113. artic. 2. Quare nemo potest dici, aut esse iustus iustitia Christi, aut Dei, sed neque fauore illius tantum, amore, aut lege, vt ibidem monstrabitur. Cum ergo dicitur Christus, Factus nobis sapientia, sanctifica
tio, & redemptio. 1. ad Corint. 1. ad eundem modum 1 intelligendum est, quo dicimus, Dei bonitate not esse bonos, tanquam efficienti, & exemplari, quia in nobis efficit, quicquid est boni: tum etiam tanquam fine, Vniuersa enim propter semetipsum operatu est Dominus. Prouerb. 16. Sic igitur Christus, quia merito suo sanctificationem, & redemptionem nobis comparauit, dicitur sanctificatio, sapientia, & redemptio nostra