Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 9

1

Observationes circa totam questionem.

2

SEquitur aliud attributu diuinae essentiae, quod dicitur immutabilitas, quo praeter essentiam significatur etiam respectus quidam, quamuis per modum negationis, ratione cuius optime potest nouum attributum numerari. Circa totam vero quaestionem pauca sunt notatione digna, nihil tamen quod longa indigeat disputatione. quocirca breuiter eam expediemus.

3

Obseruandum igitur in primis est, ttipler gehus mutationis in natura rationali excogitari posse. Primum secundum esse, quod videlicet ea ita sit, vt possit non esse; atque hoc modo Deus mu¬ tari nequit: non quia sit suum esse, sed quod ab alio non pendeat: & hanc esse propriam causam, seu rationem incorruptibilitatis, non autem quod essentia ex natura rei non distinguatur ab esse, ostendemus disput. 183. cap. 5. vbi monstrabimus naturam angelicam hoc genere mutationis posse mutari, tametsi re ipsa sit suum esse. Idcirco quaestionem, quam quidam hic de incorruptibilitate Dei, & Angeli disputant, in eum locum remittimus.

4

Secundum genus mutationis est secundum accidens aliquod: quo pacto omnis creatura mutari potest. Quare cum in Deo nullum sit accidens, vt quaest. 3. 2. 6. probatum est, hoc mutationis genere mutari non potest: quomodo vero nec loco moueri queat, disp. 29. cap. 5. explicatum manet.

5

Tertium genus mutationis est propositi, & voluntatis, seu cognitionis: vt quod quis antea putabat verum, deinde falsum iudicet: & quod antea facere decreuerat, postea nolit: & hoc genus mutationis in Deum non posse conuenire, ex ijs, quae inferius dicemus, patebit. Immutabilitas quidem cognitionis Dei dedutitur ex certitudine scientiae, quam ipse habet, eamque quaest. 14. art. 15. fusius declarabimus. Immutabilitas vero decreti, aliunde, vt quaest. 19. art. 17. dicemus.

6

Deptimo genere immutabilitatis intelligatur illud 1. ad Timoth. 3. Qui solus habet immortalitatem. Den secundo accipi potest illud Iacobi 1. Apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio vbi pro transmutatione Graece est νox παράλλαγη quae conseruationem denotat, & Proclus in sua Sphaera pro Solis conuersione vsurpat. Significa igitur Iacobus. Deo, quem Patrem luminum appellauerat, non conuenire eam luminis, & obumbrationis alternationem, quam in Sole nostro videmus: per reciprocationem enim, & ab Oriente in Occidens conuersionem Sol nobis obumbra tur: quapropter & nox diei succedit. Deus autem, quod in se nullam habet mutationem, non solum lux, sed pater, & fons luminis metito dicitur, in quem nulla conuersio, seu reciprocatio cadere potest. Quod vero subiungit, Voluntarie enim genuit nos verbo veritatis, non ad immutabilitatem voluntatis ipsius, de qua nihil dictum fuerat, referendum est, sed ad id, quod paulo antea dixerat, Omne datum optimum, &c. De tertio autem genere mutationis intelligenda sunt alia Scripturae testimonla, quae inferius referemus, quaest. 19. art.

7

Deinde notandum est, cum nostro modo intelligendi varias perfectiones ad modum passionum Deo tribuamus, eodem quoque pacto vnam ab alia non tanquam a causa, sed veluti a ratione procedere: de hoc vero attributo immutabilitatis non pauci arbitrantur, ex immensitatis ratione proxime nasci: ideoque S. Thomam, postquam tractauit de immensitate, statim de immutabilitate disputasse.

8

Vetum ex ijs, quae hactenus diximus, facile colligitur, id verum non esse. Nam primum genus immutabilitatis eo conuenit Deo, quod ab alio non pendet, in quo rationem infinitatis secundum essentiam sitam esse probauimus disput. 25. cap. 5. ergo immutabilitas hoc modo potius ex infinitate, quam ex immensitate oritur. Secundum genus nascitur ex eo, quod in Deo nullum sit accidens: id quod ad diuinam simplicitatem pertinet; ac proinde de ea re qu 3. quae est de simplici¬ tate Del, disputatum est. Haec igitur immutabilitas ex simplicitate ortum habet, in quo quidem gene re est etiam immutabilitas secundum locum, qua ratione immensitatis Deo tribuitur. Tertium de nique genus est immutabilitatis scientiae, & voluntatis Dei, quod ex infinitate, & certitudine ipsius scientiae, & voluntatis prouenit, vt ex ijs, qua dicemus locis citatis, manifeste constabit. Quare sola immurabilitas secundum locum ex immensitate prouenit: ac proinde sententia, quae asserit attributum immutabilitatis ex immensitate prouenire, vniuerse vera esse non potest.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 9