Table of Contents
Commentarius in summa theologiae
Pars 1
Quaestio 23
Praefatio
AGGREDIMVR iam perdifficilem de diuina praedestinatione dispu tationem, quae vsque eo mortalium ingenia male torsit, vt imperiti a ea imprudenter cogitantes, in desperationem quandam adducti: sapientes vero nimio studio & solicitudine causam inquirentes, vt rehumanas cum diuina praedestinatione componerent, in maxima absurda prolapsi fuerint. Enitendum igitur nobis est, ita veritatem diuina praedestinationis & gratiae exponere, vt nec hominibus spes salutis adimatur, nec gratiaut diuinae praedestinationis excellentiae quicquam derogetur: id quod haud difficile, nedum impossibile censeri debet. Tum quia Deus res humanas non ita disposuit, vt vehominum mutaret naturam, nulliusque auxilij, & diuinae gratiae indigentem crearet, veeius tolleret libertatem, aut minueret. Tum etiam, quia diligenti Patrum, & Scholastico rum studio, accurataque doctrina iam diu factum est, vt haereseon difficultatibus supera tis, multo facilior cum Catholicis controuersia supersit. Verùm quoniam multa pos Scholasticorum tempora in quaestionem reuocata sunt, variaeque inter eos exortae opiniones, quas quisque pro sua parte ex Patrum doctrina, tanquam ab eis quoque cum haere ticis antiquitus controuersas, confirmare molitur, ne nimia contentione obscurior nobis disputatio reddatur, obnixe Lectorem precor, vt vna mecum in euoluendis Patrum scriptis, atque expendendis, labori non parcat. Atque eo praesertim animum intendat, vt id, de quo tunc in Ecclesia cum haereticis erat dissensio, historia bene perspe cta, diligenter examinet. Hinc enim facile conijciet, an ea, quae ex Patribus afferun tur testimonia propositae difficultati accommodata sint. Contra vero, si id ignoret, do quo tunc erat disceptatio, facile putabit multa tunc a Patribus fuisse definita, quae nein mentem quidem ipsis venerunt. Quare si in hac re alicui copiosiores quam cupe ret, videamur, boni consulat, atque laboris vtilitatem, taedio prolixitatis anteponat. Vbi autem solum rationibus agendum erit, ipsa vis argumentorum facil ostendet, quid in qualibet Quaestione tanquam rationi magis consentaneum eligen dum sit
Disputatio 88
De natura gratiae, et variis modis illiusQuid sit gratia per Christum, cap. Quotuplex sit auxilium gratiae per Christum cap. 2. Sententiae Andreae de Vega, & S. Thomae, de gratia operan te, & cooperante, cap.. Quid de hac re senserint Gregorius Ariminensis, & alijre centiores, cap. 4. Conftatur opinio Gregorij Arimensis, cap. 5. Vtra Patrum sententia de gratia operante, & cooperante cap. 6. Eadem veritas Augustini testimonijs confirmatur, cap. 1. Explicantur testimonia Augustini, quae Gregorius Arimi nensis pro se adduxit, cap. 8 De varijs nominibus gratiae operantis, & coopera Quid sit gratia subsequens, cap. 10. De auxilio efficaci, & efficienti, cap II
INTER caetera attribura, quae ta tione intellectus, & voluntatis DEO assignamus. vnum est praedestina tio, pars quaedam prouidentiae, vt praeced. quio dictum est, de qua dispu tat S. poctor in hac q. 23. Sed quia ad praedestina tionem duo pertinent; alterum voluntas, & scientia Dei; alterum temporalis effectus, quem Devoluntas in nobis operatur, nempe gratia Dei, de qua est potissimum futura disputatio: necessarium duxi, ante omnia aliquid de ipsa praefari, ne ignoratione eius, de quo suscipitur disputatio, facile haflucinemur, & inter Catholicam, falsamque doctrinam discernere nesciamus. Est enim materia haec de praedestinatione Pppendix quaedam mare riae de gratia Dei; nec aliter Aug. & alij Ecclesia Patres de ea contra haereticos, praesertim Pelagianos, quam de gratia ipsa Dei disputarunt. Communis namque est controuersia, vt disp. 89. & 95 videbimus. Afferamus itaque in hoc cap. definitionem gratiae Dei, aliquasque eius acceptiones quas sigillatim, quantum praesenti instituto opus erit, sequque cap. explicabimus, nam ex professo iterum de hac re 1. 2. q. 109. disseremus.
Gfatia igitur tribus modis vsurpatur a S. Thom. t. 2. q. 110. art 1. primum pro dilectione, qua quis ab alio diligitur; deinde pro dono gratis dato; postre mo pro compesatione beneficij ex gratitudine De gratia vero Dei secundo modo in praesenti solum erit nobis disputandum. Nam gratia primo modo non tam gratia, quam gratiae praeparatio dicitur ab Augustin. 1. de praedest. sanct. c. 10. gratia vero tertio modo est ex meritis: quomodo autem esse ex meritis tollat rationem gratiae, de qua tractatur sumus, dicemus disp. 91. c. 15. Gratia ergo Dei se cundo modo in vniuersum dicitur quodcunque donum a Deo nobis liberaliter datum. Sic videntur generatim definire gratiam Ricardus in 2. d. 4. art. 2. q. 2. Bona. ar. 1. q. 2. Gabriel q. 1. artic. 2. Marsilius in 2q4 art.i.quibus accedit Sotus in 1.lib. de nat. & grat. c. 3. sub gratia autem hoc modo definita, compre henduntur donum creationis, aliaeque dotes corpotis, aut animae, quas Deus creatione ipsa largi tur: quaelibet etiam ars & cognitio veri, quam Deus nobis negare posset, res ipsas aliter disponendo. Quare etiam gratia dici posset, hac generali significatione conseruatio continua, qua a Dec sustentamur, & sumus, aet quem respiramus, fructus terrae, & multa alia, quae nobis ipse donat, tum quia ab initio sic liberaliter rerum omnium causas disposuit, vt ita nobis res proprie cederent; tum etiam quia vel miraculose, vel alio modo talia nobis negare absque vlla iniustitia & ingratitudine posset. Cum ergo confert, liberaliter largitur, & pro eis gratias agere debemus.
Hoc genus gratiae, nimirum creationis, & con seruationis fatebatur Pelagius, vt referunt August Epist. 105. parum a principio, & Patres Concilij Mileuitani cum eodem August. epist. 95. cum in Concilio Palaestino, subdole suam haeresim coram Orientalibus Patribus retractans, dixit, ad singula opera bona necessariam esse gratiam: intelligebat enim donum creationis, & conseruationis, vt ijdem Patres testantur. Asserunt autem cum August. in epist. illa 95. & Hieron. in 1. Dialogo contra velagianos, & in epist. ad Cyprian. quae est 139. donum creationis non improhanda quadam ratione dici posse gratiam, pro quo tanto beneficio gratias agere debeamus. Alia est tamen (inquiunt) qua praedestinati vocamur, in stificamur. glorificamur, vt dicere possimus, si Deus pro no bis, quis contra nos? Deinde subiungunt, Illam vero gra tiam, qua creati sumus homines, etiamsi ita appellandam non immerito intelligimus, mirum est tamen si ita appella tam in vllis legitimis propheticis, euangelicis, Apostolicisque litesis legimus.
Deinde praedicti Scholastici, excepto Dominiico Soto, diuidunt gratiam in donum naturale, & gratiam habitualem, qua iusti formaliter reddimur; quae sane diuisio minus sufficiens est, eorum tamen instituto satis videbatur: agebant enim de gratia, in qua dicuntur Angeli creati, quae est habitualis. Caeterum S. Th. I. 2. q. 111. & alij Scholastici omisso quouis alio creaionis dono, diuidunt gratiam per Christum, quae a SS. Patribus communi¬ ter dicitur gratia: in auxilium, & in gratiam habitualem, atque in gratias, quas gratis datas appellant. de quibus sigillatim suo loco dicemus. Nobis autem nunc solum necessarium est, eam gratiam recte definire, & explicare, quam August epist. 90 & 95. & 105. atque alij Patres, concedendam esse a Pelagio, coptendebant. Est antem auxilium Dei, quod per singulas occasiones quotidie nobis offertur ad recte, pieque viuendum, ad superandas, vincendasque tentationes; quam merito ap pellant gratiam per Christum, seu gratiam Chri sti. Nam vt ait August epist. 105. longe a principio. Etenim Christus non pro nullis, vt homines conderentur, sed pro impijs mortuus est, vt iustifitarentur. Ac si dicat, Christus nobis non meruit dona creationis, sed gratiam recte viuendi. Cum enim omne Christi meritum morte fuerit consummatum, cum asserit August. non fuisse Christum mortuum pro ijs, qui nihil erant, vt conderentur, & fierent, plane dicit. nec alio merito meruisse illis donum creationis: alioqui haec etiam gratia, per Christum posset appellari.
Porro gratiam recte rinendi, qua superantur tentationes, Aug. locis citatis & alibi saepenume ro, & concilium Mileu. can. 3. & 5. Coelest. ep. 1. c. 10. Cor cil. Carihagin circa tempora Bonifa. c. 78. vocan gratiam, in qua iustificamur, aut gratiam iustifica tionis; non quia ea formaliter reddamur iusti, de qua formali & habituali iustitia multi Scholastici canonem illum perperam intelligunt; sed quia eadiuti per singulas occasiones ad iustificationem monemur, & disponimur, aut in iustitia semel accepta crescimus. Hanc commendat Paulus in ep. ad Rom. August. & alij Patres locis allegatis, de hac cum Pelagio contenderunt, aut cum de gratia, aut cum de praedestinatione disputarunt; nunquam tamen de gratia habituali, quam Aug. ep. illa 105. appellat gratiam remissionis peccatorum. Hanc enim si aliquis esse necessariam fateretur, inquit Augustin. non satis esset: oportebat namque confiteri gratiam absque vllis meritis (intelligit etiam impetratoria) quibus obtineri remissionem peccatorum ibidem asseuerat; eo quod fides eam impetrat.
Vtrum autem haec gratia recte viuendi solum sit auxilium Dei, quod ad opera virturum quas Schol. infusas vocant, confertur; an etiam quod ad rectae viuendum moraliter, & tentationes vincendas, nobis donatur: & vtrum fides sit initium omnis gratiae, annon, d. 91. c. 13. dicemus. Nullum tamen auctorem ego legi ex ijs, qui scripta sua typis mandarunt, qui existimet, auxilium gratiae Christi, de quo hic nobis disputandum est, esse solum ordinis supernaturalis secundum substantiam. Sed Drie. li.1. de gratia & libero arbit. tract. 2. c. 2.p1. Dom. Sot. li. 1. de nat. & grat. c. 2. & Stapletonius li. 4. de iustificat. ca. 2. nomine auxilij gratiae solum intelligunt speciale auxilium Dei ad recte viuendum per Christum nobis gratis collatum. De gratia ergo, quae omnia etiam impetraroria merita praecedit, disp. Aug. cont. Pelagium. Ea vero est auxilium gratiae Dei a prima vocatione vsque ad vltimam. Atque haec duobus alijs modis vsurpatur, qui nobis praemittendi sunt, vt modum loquendi Patrum, praesertim ipsius Aug. intelligamus.
GRatia igitur, de qua hactenus dictum est, Calia est operans, alia cooperans; quarum singulae alijs quoque tribus nominibus vocari solent. Operans dicitur etiam praeueniens, excitans, inspiratio seu infusio: cooperans vero dicitur etiam comitans, adiuuans, & gubernatio, vt infra explicabitur. Denique huic diuisioni tertium aliud membrum adhiberi solet, scilicet gratiae subsequentis, quae hoc vnico nomine solum nuncupatur, tametsi variae sint eius significationes, de qua c. 10. dicemus
Bene video Doctorem S. 1. 2. 9. 111. a. 2: Alber. in 2 d. 26. ar. 7. Bonau. q. 6. Gab. q. 1. a. 1. no. 2. Marsil. in 2. q.17. a. 1. not. 2. Alex. 3. p q. 69. memb. 3. ar. 2. & 3. Anto. 4. p. tit. 9.c. 3. §. 1. & alios Scholast. hanc diuisionem quo que accommodasse gratiae habituali vt ea etiam sit operans & cooperaus: sed quanuis recta ratione gratia habitualis sic distingui, & appellari possit, ea tamen diuisio a sanctis Patribus vsirata non est. Nam gratiam remissionis peccatorum (sic enim vocat Aug ep. 105. quam nos habitualem, aut iusti ficantem formaliter dicimus) Patres nusquam diuidunt in operantem, & cooperantem vt recto notauit Andreas de Vega li. 8. in Concil. Triden. c. 13. sec auxilia ipsa gratiae, quae per Christum nobis conceduntur diuisit primus omnium Aug. in operan tis, & cooperantis, vel potius dixit Deum gratia sua quaedam in nobis operari sine nobis, quaedam vero nobiscum: vnde & nomen gratiae operantis & cooperantis usurpatum est. Atque his nomini bus passim vtitur, vt contra Pelagianos & Semipe lagianos ostendat, initium bonae vitae esse in nobis a solo Deo, vt cap. 6. & 7. exponemus.
Quod vero nonnulli dicunt, gratiam habitua lem iuxta mentem Augidici posse gratiam operan tem, eo quod fiat in nobis sine nobis promerentibus illam, facile confutari potest ex eodem Aug. in Epist. 105. vbi docet, gratiam remissionis peccato rum non esse gratiam illam, quam pelagius conce dere deberet sine metitis, quia remissio peccatorum non datur sine meritis fidei, vt d. 89. c. 5. ex eo dem Aug. referemus. Porro eam solum gratiam diuidunt Patres in operantem & cooperantem de qua cum Pelagio fuit controuersia: de gratia autem habituali, nempe de remissione peccatorum non fuit cum illo contentio, vt constat ex ep. 105. Aug. Gratiae operantis & cooperantis meminit Con cilium Araus. 2. canon. 9. qui ex sententia August. 22 sumptus est vbi dicitur. Quoties enim bona operamur Deus in nobis, atque nobiscum vt operemur operatur. Pe vocem, operatur, ad varias partes periodi relatam vtraque gratia significatur. Si enim coniungatu parti, in nobis, denotat gratiam operantem, si ve ro coniungatur parti nobiscum vt operemur, indica tur gratia cooperans. Et can. 4. gratiam Dei ap pellat infusionem, & operationem in nos intelli git gratiam operantem. Et canone 20. qui est apud August. li. 2. contra duas Epist. Pelagianorum c. 8. dicitur: Multa in homine bona fiunt, quae non facit homo: vb notatur gratia operans: Nulla vero facit homo bonquae non praestet Deus vt faciat homo, vbi significatur gratia cooperans. Sed Aug. plura sunt loca, quorum aliqua infra referemus, vbi vtriusque gratia mentio fiet.
Conc. quoque Trid. vtriusque meminit sessio. 6. c. 5. vbi docet exordium iustificationis sumendum esse a gratia praeueniente, sic enim vocat, quam ex Aug. appellamus communiter operantem. Subdit deinde: hoc est ab eius vocatione, vt per eius excitantem atque adiuuantem gratiam eidem assentiendo, & cnopet anda, libere disponantur. Pbiconcilium operantem gratiam, nuncupauit praeuenientem, & excitantem; cooperantem vero appellauit adinuantem, ipsamque esse cooperantem indicauit, cum dixit: eidem assentiendo & cooperando. Sic etiam Ber. opusc. de gratia & libero arbitrio praeuenientem & comitantem vocauit, quas Conc. dixit praeuenientem, & adiuuantem. Denique Eccl. in oratione Dominicae5. post pascha, operantem vocauit inspirationem, iuxta phrasin Concilij Araus. 2. cooperantem vero appellauit gubernationem: Largire (inquit) supplicibus tuis, vt cogitemus, te inspirante, quae recta sunt, & te gubernante eadem faciamus. Nisi forsan nomine gratiae gubernationis intelligat gratiam subsequentem, iuxta illud Prou. 16. Et domini guber nare linguam; de quo c. 10. dicemus. Et Conc. Araus. secundum Can. 4. gratiam operantem appellauit. infusionem & operationem Spiritus sancti: canone vero 5. & 6. vocauit inspirationem.
Sed cur dicatur gratia operans & cooperans, vel potius dicatur Deus in nobis sine nobis quae dam operari, alia autem nobiscum cooperari: magna est inter Scholasticos controuersia. Ad eavere quae in tota materia de praedestinatione dicturi sumus, plurimum interest hunc modum loquendi, qui ex August. desumptus est, iuxta mentem ipsius iyncere, & fideliter exponere. Permultis enim occasio fuit, vt longe aliter quam deberent, de prae destinatione gratiae sentirent, plurimaque difficilia intellectu defenderent, quod illius doctrina consentanea esse putarent. Atqui non parum refert, Aug. sententiam de praedestinatione gratia fideliter amplecti: neque enim ipse aliter de prae destinatione, quam de gratia loquutus est. De gratia vero eius doctrinam summis Ecclesiae Pontificibus, Innocentio, Caelestino, & Leoni in Conc. Araus. mirum in modum probatam fuisse d. 89. & 91. manifestum erit. Siquid vero videbitur excessisse, d. 98. notabimus.
Eferam in hoc c. & paucis etiam impugnabo modos, quibus Andreas de Vega, S. Th. & alij explicant phrasim Aug. cum de gratia operante, & cooperante loquuntur. Vega igitur li. 6. in Conc. Trident. c. 8. docet gratiam operantem in nobis esse sanctam cogitationem & primum motum voluntatis, quo subito homo mouetur ad bonum: ait autem hanc gratiam appellari operantem, quia Deus eam in nobis sine nobis, seu ipsa gratia in nobis sine nobis operatur. Illud vero sine nobi quo saepius vtitur Aug. explicat hoc modo. Qui nimirum ad eius productionem solus Deus physce operatur, homo autem passiue omnino se habet. Contra vero affirmat eam dici cooperantem gratiam quam nobiscum, hoc est, nobis simul physice efficientibus Deus operatur: hanc autem putat esse in ipso consensu. Sequutus est hic auctor sententiam Nominalium, de qua dicemus 1. 2. q. 3. a. 2. qui docent, intellectionem, & volitionem a solo Deo efficiente posse produci, intellectu & vo luntate omnino patiente, etiamsi illa qualitate homo informatus intelligere & velle dicatur: quia hae operationes non sunt productiones, sed actiones (vt aiunt) grammaticales circa obiectum, & vere sunt qualitates, quae suo effectu formali reddunt hominem intelligentem, & volentem. Fauent etiam Thomistae aliqui, qui putant, primum actum voluntatis non effici ab ipsa voluntate, sed a solo Deo, eo quod dixit S. Tho. 1. 2. q. 9. a. 4. in eo actu a solo Deo voluntatem moueri, de quo eo loco fusius tractabitur.
Sed praeterquam quod haec explicatio, si meliorem philosophandi rationem sequamur, falsa est nec secundum mentem S. Tho. quod nunc demostrare necesse non est, locis enim citatis, satis su perque de hac re dicemus, nihil cum August. sensu habet commune. Cum enim ille vt excludat omne meritum, & initium boni operis ex nobis, inuenerit quandam gratiam operantem, & praeuenientem, quae est initium meriti, parum curauit, vtrum illa a nobis efficientibus physice sit, an non; dummodo constaret, eam esse ante omne meritum, & esse initium illius: hoc autem recte assignatur, etiamsi dicamus omnem operationem intellectus, & voluntatis naturaliter, & absque deliberatione ab ipsis facultatibus physice effici, & produci. Frustra ergo Andreas de Vega eo recurrit, quo nunquam August. disputationem suam direxit, nec ad conuincendum Pelagium sibi opus esse existimauit
Alio modo explieant gratiam operantem & cooperantem, & qua ratione gratiam operantem dicatur Deus in nobis sine nobis operari, S. Tho. 1. 2. q. 111. a. 2. Conradus, & Caiet. & recentiores ibidem, Dur. in 2. d. 26. q3. Anton. 4. p.tit. 9. c. 3. §. 1. & 2. Sot. 1. de nat. & grat. c. 16. longe a med. Drie. 2. de gratia e li. arbit. tractatu 1. c. 2. Ruar. Tapper. ar. 7. §. Et quia articulus pag. 299. Asserunt ergo, gratiam operantem es se in primo motu voluntatis circa finem etiam libero, ex quo voluntas mouetur ad secundum qui est circa media, & ad actionem exteriorem: nam in secundo actu, qui est circa media, & in actione exteriori iam inuenitur gratia cooperans. Putant au tem vocari operantem gratiam, quia ad eum actum nos mouet sine nobis, non quidem physice efficientibus, sed prius alio quopiam actu volentibus tunc enim homo dicitur se mouere ad volendum vel operandum, quando ex vna voluntate in aliam vel in ipsum opus mouetur: & tunc gratia dicitu: cooperari nobiscum, & nos cum gratia¬
Verum haec interpretatio, quanuis alioquin re ipsa veram contineat doctrinam, tamen non qua drat verbis & menti Aug. nam. in primum consensum voluntatis liberum non solum gratiam opetantem, sed etiam cooperantem concurrere ex multis ipsius testimonijs c. 7. manifestum erit. At que secundum eius doctrinam contra Pelagium, qua contendit in nobis esse quoddam initium me riti, quod sine nobis Deus operatur, necesse est in ptimo ipso actu libero circa finem, principium as signare gratiae operanti, & aliquid etiam coope ranti. Quis enim negabit merita ipsa iam esse gratiae cooperantis, & non sine nobis? Vt enim dice batur in canone illo 9. qui est sententia August. 22 Quoties bonum operamur, Deus in nobis, atque nobiscum vt operemur, operatur. Constat autem in prima voluntate libera circa finem, nos operatibonum opus, & meritorium: ergo non solum Deus in nobis (scili- cet gratia operante) sed etiam nobiscum (scilicet gratia cooperante) operatur: ac proinde gratia operans ex intentione Aug. contra Pelagium, non est in ipso libero consensu, etiam primi actus, sed ante consensum. Verum de hoc latius c. 4.
PRopius ad mentem August. videtur accedere Gre. Arimin. in 2. d. 28. q. 1. a. 3. ad 12. argum. Quem, vt apprime in Aug. doctrina versatum, sequuntur complures recentiores. Asserit ergo omne opus intellectus, & voluntatis non solum a Deo fieri, sed etiam a nobis tanquam a secunda causa efficienti physice produci. In bonis autem operibus etiamsi nostra voluntas cooperetur vt secunda causa, Deum tamen sola sua virtute primo eam applicare ad libere volendum, non solum eam praeueniendo praeuia cogitatione ex parte intellectus, & primo motu non deliberato timoris aut spei, aut alterius affectus, sed etiam eam impellendo ad consensum liberum. Hunc impulsum & applicationem putat Greg. esse medium quid inter ipsum consensum liberum, ad quem cooperatur voluntas, & primum motum non deliberatum voluntatis, seu cogitationem, quae ex parte intellectus praecedit: illamque applicationem appellari ab Aug. initium boni operis imo ob eam causam (inquit) dicitur Deus facere, vt velimus, & vt faciamus bona, quae agimus, & vt praecepta seruemus, qua phrasi vtitur frequenter Aug. Confirmat autem multis eiusdem testimonijs. Primum est lib. de gratia & libero arbitrio c. 16. vbi inquit. Certum est nos velle, cum volumus sed ille facit, vt velimus bonum. Et infra: Certum est nos facere cum facimus: sed ille facit, vt faciamus, prabendo vires effica cissimas
Secundum testimonium est eodem lib. e17 in haec verba: Vt velimus sine nobis eperatur, cum autem volumus & sic volumus, vt faciamus nobiscum operatur, ta men sine illo operante, vt velimus, vel cooperante cum volu mus, ad bona pietatis opera nihil valemus.
Tertium testimonium est in li. 1. ad Simpliciaq2 ante medium: Aliter (inquit) Deus praestat vt velimus aliter praestat quod voluerimus, vt velimus enim & suum esse voluit, & nostrum; suum vocando, nostrum sequendo: quod autem voluerimus, solus praestat. Quo sane modo loquendi manifeste indicat Aug. & Deum solum in nobis sine nobis facere, vt velimus, & vt faciamus. Quod nulla ratione verum esse videtur, nisi quia ipse intime praesens voluntati nostrae, eam applicat primus, & mouet, seu determinat prius natura, quam accedat consensus illius liber ad volendum, & faciendum. Hunc modum loquendi colligit Aug. ex illo ad Phili. 2. Deus est, qui operatur in no bis velle & perficere pro bona voluntate. Non dixit Pau lus cooperatur, vt solus intelligatur Deus: sed non solus operatur consensum liberum: ergo concedere debemus, initium illius a solo Deo esse, applicationem scilicet illam, & impulsum ad consentiendum, vt explicatum est. Qua ratione dictum quoque putat Aug. in illa q. 2. ad Rom. 9. Non est volentis, neque currentis, sed Dei miserentis. ac si dixisset Paulus, sed solius Dei miserentis, vt optime deducit ipse Aug. & nos c. 8. explicabimus. At solius Dri esse nequit totus consensus: superest igitur, vt sit solius Dei secundum illam applicationem priorem
Ratione vero probatur. Quoniam in consensi nostro duo sunt: & concursus pei & nostri arbitri concursus vero Dei prior est, vtpote primae causa quae sua operatione prius attingit effectum: ille autem est a solo Deo: ergo est initium aliquod operationis liberae a solo Deo, praeter sanctam cogitationem & primum motum voluntatis.
HAnc tamen sententiam non solum in Aug T aut Patribus fundamentum non habere: ve rum etiam non obscurae rationi, tam a priori, quam a posteriori ductae aduersari, quoad eius fieri poterit, in sequentibus ostendere conabimur. Primu quide ratio a priori ducta, est manifesta: quoniam operatio nostrae voluntatis libera, re ipsa ita est in diuidua operatio, vt licet secundum rationem vitalis, & volitionis, nostrae voluntati, vt propria causae respondeat; & quatenus circa tale obiectum versatur, aut superpaturalis est, auxilio gratiae, & Deo vt authori tribuatur: quaelibet tamen harum rationum in operatione ipsa libera voluntatis ita producitur, vt non modo vna sine alia re ipsa esse, & produci nequeat, sed neque ordine ipso real causalitatis intelligere possimus priorem esse in productione rationem genericam, quam specificam, neque specificam, aut particularem, quam genericam: tametsi ordine rationis in re producta nos consideremus prius rationem genericam vi talis, & volitionis, non considerata speciali circa hoc obiectum, Nunc autem agimus de ordine prioris secundum causam, qui realis est quanuis non sit durationis: ordo namque inter effectus in genere efficientis, si aliquis est, non in sola consideratione nostra, sed in re ipsa inuenitur. Cum ergo in ipsa actione voluntatis nostrae nulla possit assi gnari ratio prius producta a solo Deo, quae sit appli catio ad consensum, & initium illius praeter voca tionem intellectus & primum motum non deliberatum voluntatis efficitur, nullam aliam esse applicationem voluntatis ad consensum praeter vocationem, & primum motum ipsius voluntatis: id quod hoc pacto magis adhuc declaratur, & ostenditur.
Illa applicatio ad consensum, aut est operatio in ipso Deo: & hoc dici non potest quia operatio manens in Deo non est gratia; nam gratia in nobit debet esse, est enim gratia, ipsa donatio, quae nobis fit. Frustra igitur eam operationem diceremus gratiam operantem.
Praeterea in Deo nequit esse aliqua peculiaris operatio applicandi nostrum liberum arbitrium ad opera gratiae, quae non sit ad opera naturae, nisi in nobis sit aliquid circa opera gratiae, quod non sit circa opera naturae, vt ex dictis satis constat: in nobis autem nulla est diuersitas operandi ex parte applicationis in operibus gratiae & naturae, vt sta tim patebit: ergo nec in Deo est aliqua peculiaris operatio circa opera gratiae. Aut applicatio illa est aliqua operatio in nobis, vt aduersarij fatentur haec autem non potest esse alia, quam operario intellectus, aut voluntatis: Porro operatio intellectus alia, quam intellectio; & operatio voluntatis alia, quam volitio excogitari nequit. Cum ergo applicat solus Deus voluntatem ad consensum aut efficit in nobis sanctam cogitationem, & primum motum non deliberatum, & hoc dici non potest, quia nihil horum sine concursa nostro naturaliter produci potest. Aut facit ipsum consensum liberum, & hoc etiam falsum est, quia consensus liber absque nostro libero concursu esse nequit, cum libero autem consensu iam est gratia coopetans, line qua nunquam consensum praebemus vocationi. Aut denique aliqua qualitas producitur, qua voluntas vltimo determinatur ad consensum & haec excogitata plane videtur, cum absque funda mento ponatur. Quinimo, si ideo ponitur, quia Deus vt prima causa applicat voluntatem ad operandum, non modo haec qualitas aut applicatio in operibus gratiae ponenda est, sed etiam in omnibus alijs operationibus & causis: cur ergo peculiarem esse volunt in operibus grariae; Certe ad intelligendam phrasim Aug. & aliorum Patrum aut scripturae, superuacanea est, sicut infra dicemus. Vt autem defenderemus concursum priorem per tanquam primae causae: non solum in operibus gratiae sed in omnibus alijs, etiam ponenda esset.
Deinde ratio a posteriori non minus efficax est. Namque vt fusius monstrabimus disp. 99. c. 3. & arg. 4. ex hac applicatione, qua posita fatentur aduersarij non esse liberum homini resistere, sequi videtur, omnino impediri libertatem nostram. Ea enim posita non potest arbitrium velle, & nolle, ac proinde non manet indifferens.
Ceterum contra Grego. sunt Scholastici non infimae notae, qui cum huius applicationis, distinctae a vocatione, & consensu ipso, mentionem faciunt eam aperte negant, & inprimis est Scot. in 2. d. 37. q. 1. §. Ad solutionem istorum & in 4. d. 49. q. 6. §. Dico ergo versic. Ad propositum, vbi non solum doce eam non esse in nobis, sed etiam ex illa nostram libertatem auferri. Consentit Gabriel in 2. d. illa 37. q. 1.ar. 1. not. 1. & Cai. super q. 14. ar. 13. & q. 19. ar. 8. qui vt defendat contra Scot. prima causa necessario operante, non operaturum arbitrium nostrum necessario: docet Deum non prius attingere effectum, quam attingat secunda causa
Huic etiam applicationi plane aduersatur Ruar ar. 7. §. Decima propositio, circa finem. Sed & Bernardus elegantissime nostram rationem superius factam, in lib. de gratia, & lib. arbitrio paucis expressit. Loquens enim de gratia ait, Ad hoc vtique praeueniens, vt iam sibi deinceps cooperetur (scilicet arbitrium, ita tamen, quod ab vtroque caeptum est, pariter ab vtroque perficitur vt mixtum, non sigillatim, simul, non vicissim per singulos profectus operentur, non partim gratia, partim liberum arbitrium opere indiuiduo peragant. Quibus verbis non solum docet vnum sine alio nihil in consensu operari: sed ab initio ab vtroque consensum indiuidue proficisci. Quantum vero sententia Greg. distet a sensu, & mente Aug. & aliorum Pa trum sequenti c. monstrabo. Iam vero ex dictis plane constat, rationem, quam pro se affert Greg. nullius esse momenti: ostensum enim est, primam causam non attingere prius aliquid in effectu, quam secunda attingat: id quod iterum etiam ostendam d. 99. a. 8. & d. 100. c. 3.
MIrabile sane fuit ingenium Aug. iu probanda gratiae necessitate contra Pelagium. Contra Semipelagianos vero, vtpote viros alioqui insignes, & eximiae sanctitatis, nec tam aperte a veri¬ tate aberrantes, multo mirabilius. Contra vtrosque autem, vsque adeo magni fecit sanctae cogitationis inspirationem, vt cum nihil credere, sperare, aut amare possimus nisi prius cogitatum: in ipsa statim sancta cogitatione Christi gratiam agnouerit, & inde non solum contra Pelagium illius ne cessitatem ad totam vitam hominis probauerit. verum etiam contra semipelagianos initium nostrae salutis, non ex aliquo nostro bono opere, sed ex Deo esse efficaciter ostenderit.
Docent igitur Aug. & qui eius doctrinam postea sequuti sunt, gratiam operantem, quam dicunDeum in nobis sine nobis operari, esse ipsam sanctam cogitationem, quae est ante consensum, atque eodem modo motum voluntatis subitum fine nostra libertate ex pia illa cogitatione ortum, quo deterremur a malo, & ad bonum prouocamur: atque ita excluditur sententia Greg. Arimin. gratiam vero cooperantem, qua peus nobiscum dicitu operari, dicunt esse in consensu libero, in quo me ritum iam reperitur, anvitae aeternae condignum aut impetratorium alicuius doni. Denique in omni consensu, qui dicitur ad auxilium gratiae perti nere, gratiam Dei cooperantem inueniri existimant, ac proinde contra Driedonem, & alios dicendum est, in primo libero consensu circa finem, gratiam cooperantem reperiri. Itaque ex horum Patrum sententia Deus dicitur in nobis sine nobis operari sanctam cogitationem, & primum motum voluntatis non deliberatum, quae duo sunt initium bonae operationis, & salutis nostrae: al consensum ipsum, quem huic vocationi praebemus, Deus dicitur operari nobiscum.
Hanc vero esse mentem Aug. & reliquorum pa trum ex subiectis testimonijs patebit. Cur autem ita loquantur c. 9. explicabitur. Verum quia ex eis dem testimonijs August. quibus hanc sententiam probare conabimur, explicabimus ea, quae Greg ex eodem Aug. pro se adduxit, ideo in 7. c. Aug. testimonium recitabimus, nunc vero ex eius discipulis haec sententia demonstratur.
Primo igitur Anselm. in illud 1. ad Cor. 15. Sed gratia Dei mecum. Notandum (inquit) quod superna pieta prius aliquid agit in nobis sine nobis, vt subsequente nostrarbitrio, bonum, quod appetimus, agat nobiscum. Qua verba sunt Greg. magni 16. Mora. c. 10. alias 11. quibus significatur gratia cooperans in eo, quod arbitrium subsequitur: tunc enim dicitur agere nobis cum. Contra vero gratia operans in eo dicitur esse, quia Deus in nobis operatur sine nobis anteaquam consensus liber adueniat: id quod nihil aliuc esse potest quam pia cogitatio, & motus nondum deliberatus
Secundo clarissime Bernar. opus. illo de gratia e lib. arbit. non longe a fine, & ipse in hac parte hauc parum Augustinian. plane docet, nostro consensu nos esse coadiutores & cooperatores Spiritus S & promeritores regni: subiungit; Quod per consensum vtique voluntarium, diuinae voluntati coniungimur, quibus verbis indicat gratiam cooperantem tunc esse, cum adest consensus liber nostrae voluntatis, ne dicamus vel minimam partem illius ad solam gratiam operantem pertinere: quia nec pars aliqua illius est, qua non mereamur. Cum autem meremur, iam sumus coadiutores Dei, & promeritores regni, vt loquitur Bernar.
Ceterum vtramque gratiam diserte satis expressit his verbis: Ipsa (nempe gratia) liberum excita arbitrium, cum seminat cogitatum: sanat cum iimutat afsectum: roborat vt perducat ad actum: seruat, ne sentiat defectum. Sic autem ista tria operatur, cum arbitrio vt illud in primo praeueniat (nempe cum seminas cogitatum) in ceteris comitetur, ab hoc vtrique praeueniens vt iam sibi deinceps cooperetur. Quid clarius quaeso dici potuit; nam si post primum, quod est sola cogitatio, quam Deus seminat, nihil aliud superest, quam effectus & consensus liberi arbitrij & in primo praeuenit, illa profecto erit praeueniens gratia, quam ex Aug. Deus in nobis, sine nobis operatur, quamque congrua ratione Bern. praeuenientem appellauit. vt infra explicabitur. Deinde in reliquo, scilicet nostri consensus, erit gratia comitans, vt vocat Bern. & cooperans, siquidem, vt ille inquit, ad hoc praeuenit vt deinceps ipsa comitante cooperetur homo. Sed & praeuenientem illam, operantem quoque sine nobis secundum phrasim Aug. Ber. appellauit Statim n. ait: Hic ergo Deus tria haec, hoc est bonum cogitare velle, perficere operatur in nobis. Primum profecte (scilicet cogitatum) sine nobis secundum (scilicet affe ctum & consensum) nobiscum tertium (scilicet actum seu opus ipsum ad quod perducit) per nos. Dicit autem opus a Deo fieri per nos, quia sumus veluti instrumenta a Deo interius mota per affectum, sicut Rex operari dicitur per ministrum, quem de rebus agendis instituit. An vero in ipso opere sit alia gratia, quae dicitur subsequens, c. 10. videbimus.
Tertio accedit Prosper, & ipse antiquior Aug. discipulus, qui li. 2. de vocatione gentium ca. 26. aut secundum aliam diuisionem c. 9. postquam dixit gratiam Dei praeeminere in iustificatione (hoc est praeuenire) suadendo, mouendo, terrendo, incitando, dando intellectum, quae sunt gratiae operantis, subdit; Sed etiam voluntas hominis subiungitur ei (scilicet gratiae operanti & praeuenienti) atque coniungitur quae ad hoc praedictis est excitata praesidijs, vt diui no in se cooperetur operi, & incipiat exercere ad meritum, quod superno semine concepit ad studium. Quibus verbis in primis, cum dicit voluntatem nostram esse excitatam praesidijs, appellat gratiam excitantem praesidia ipsa, quibus fuit excitata, nempe suasiones monitiones, terrores & intellectum, quae sunt sancta cogitatio, & motus primus voluntatis. Postea vero cum ait voluntatem nostram coniungi, atque subiungi, vt diuino cooperetur operi nempe gratiae operanti; denotat, tunc voluntatem gratiae cooperari, cum consentit. Totum ergo consensum tribuit gratiae cooperanti, operanti vero cetera luperius enumerata, quae consensum antecedunt.
Adde cum Aug. Hiero. dial. 3. cont. Pelag. non loh¬H ge a medio, vbi sic ait: Vbi misericordia & gratia est, li-g berum ex parte cessat arbitrium quod in eo tantum est vt velimus atque cupiamus, & placitis tribuamus assensum. Non dixit omnino cessare arbitrium, sed ex partoquia misericordia Dei incipit per sanctam cogitationem, quando adhuc non est liber consensus: arbitrium enim solum esse dixit in eo, vt velimus & cupiamus, & placitis tribuamus assensum. Concedit ergo Hier. antequam velimus, misericordiam Dei, certe non alia ratione, nisi quia cogitatione nobis ea proponuntur, quibus praebere debeamus assensum.
Mitto nunc testimonia Aug. ea enim referamc. seq In confirmationem quoque nostrae sententiae, & in explicationem eorum, quae Gregorius pro se adduxit, perspicue ostendam contra ipsum Gregor. nullius fuisse considerationis Aug. vt contra Pelag. & Semipélagianos. disputaret aliud initium gratiae in nobis asserere, quam sanctam cogitationem, & primum motum voluntatis, aut vt ipse dicit, vocationem. Nec testimonia hactenus citata quicquam aliud ostendunt.
Porro ad gratiam praeuenientem pertinere motum voluntatis hon deliberatum, & restimonia Patrum & ratio demonstrat. Primum, id manifeste indicat Aug. in li. 1. ad Simplicianum qua. 1. non longe a fine, cum ait, voluntatem nostram ad boum moueri non posse, nisi aliquid occurrat, quod delectet: hoc autem diuinae gratiae ita tribuit, vt dicat non esse in nostra potestate. Hoc testimonium recitabimus sequenti d. c. 6. & li. 2. depeccatorum meritis & remissione ca. 19. gratiam Dei, quae ita not praeuenit, vt faciat nos consentire, appellat victricem delectationem.
Deinde Prosper in loco paulo ante citato cum tribuat gratiae praeuenienti terrores, & affectum fidei, plane concedit, gratiam operantem esse aliquem affectum voluntatis non deliberatum. Postremo ratio hoc ipsum demonstrat. Nam illustratio ex parte intellectus naturaliter excitare solet affectum ante deliberationem, licet id non semper accidat: quando igitur ita euenerit, affectus ille ad gratiam operantem, & praeuenientem pertinebit: quia sine nobis libere confentientibus fit.
Vlto magis perspicua sunt Aug. testimonia pro hac nostra sentenria, eo praesertim, quod ipse ex professo explicauerit modum illum loquendi, Deus facit, vt faciamus, pe quo nobis est controuersia cum Greg. Arimin Libro igitur de Ecclesiast dogmatibus cl 21. Manet (inquit) ad quaerendam salutem arbitrij libertas, sed admonente prius Deo, & inuitante ad salutem, vt vel eligat vel sequatur: & initium salutis nostrae Deo miserante habemus, vt acquiescamus salutifera inspirationi nostrae potestatis est. Initium ergo boni operis in eo solum esse dixit, vt peus inuitet: at peus sola cogitatione & primo motu non deliberato, ad consensum inuitare dicitur, ergo sentit, ibi esse gratiam operantem: hanc enim vbique dicit esse initium boni operis: acquiescere autem sanctae inspirationi, quae cogitatione inuitabat ad consensum, dicit iam esse nostrae potestatis, intelligit cum gratiapei. Sentit igitur, gratiam pei esse comitem nostri consensus, & nos ipsi cooperari, cum consentimus. Hoc autem contingit etiam in primo motu libero circa finem. Asserere igitur debemus contra Driedonem in omni consensu libero esse gratiam cooperantem, & non solum in secundo & in opere exteriori, atque etiam contra Gregorium, nullum aliud in Aug. initium salutis, & boni operis inueniri, quod gratiam operantem appellat, praeter sanctam vocationem, qua ad consensum inuitamur. Quod vero statim subiungit, Vt adipiscamur, quod acquiescendo admonitioni cupimus. diuini est muneris; vt non labamur in adepto salutis munere, solicitudinis nostrae est & caelestis pariter adiutorij: sic est intelligendum, vt ideo velit, solius gratiae esse adipisci, quod concupitum est, quia solus offert opportunitatem operis per gratiam subsequentem, vt CoIO. videbimus. Verum hic liber non censetur Aug. & sunt aliqui, qui putent esse Gennadij, qui cum Semipelagianis sensit, vt disp. 91. c. 11. dicemus. Quare forsan consequutionem eius, quod desideramus, solius gratiae esse voluit; quod Massilienses fatebantur, de initio tamen nostra salutis recte loquitur.
Ceterum contra Driedonem est secundum testimonium eiusdem Aug. magis manifestum 2. li. de bono perseuerantiae c. 13. in hunc modum: Nos ergo volumus: sed Deus operatur in nobis velle, nos ergo eperamur, sed Deus operatur in nobis operari. Vbi eodem plane modo loquitur Aug. de opere exteriori, atque de interiori consensu libero; & de altero dicit, Deum facere, vt velimus: de altero vero facere, vt faciamus. Sicut ergo ex his verbis non licet colligere, aliquod esse opus exterius liberum, quod sit solius gratiae operantis, & Deus in nobis sine nobis operetur: ita etiam ex eisdem non licebit colligere, aliquem liberum consensum in nobis esse a solo Deo & a gratia sua poperante, sine nobis. Loquitur autem eodem modo August non quia in primo consensu libero circa finem, solum ipse Deus dicatur operari: neque quia ad consensum & ad opus ipse prius nos applicet eo modo, vt comminiscitur Gregorius; sed quia vocationem in nobis sine nobis talem operatur, cum ei placet, vt per illam a nobis eliciat consensum, & opus, Idque plane docuit lib. 1. ad Simplicianum q. 2. circa medium, his verbis Illud autem nescio, quomodo dicatur, frustra Deum misereri, nisi nas relimus. Si enim Deu miseretur, etiam volumus. Ad eandem quippe misericordiam pertinet, vt velimus. Deus enim est, qui operatur in nobis & velle, & perficere pro bona voluntate. Nam si quaramus vtrum Dei donum sit voluntas bona, mirum, si negare quispiam audeat. At enim, quia non praecedit voluntas bona vocationem, sed vocatio bona voluntatem propterea vocanti Deo recte tribuitur, quod bene volumus: nobis vero tribui non potest quod vocamur. Non ideo igitur dictum est putandum; Non volentis, neque currentis sec miserentis est Dei, quiae nisi eius adiutorio non possumus adipisci quod volumus, sed ideo potius, quia nisi eius vocatione non volumus. Diserte ergo docet August. ideo solius Dei miserentis opus nostrum, vel voluntatem, hoc est, quod velimus, quia solus ille praestat, & operatur in nobis vocationem, qua ad volendum allicimur. In ea igitur solum est gratia operans, quae solius Dei esse dicitur; non autem in consensu ipso etiam primo circa finem, neque in applicatione illa, quam Greg. excogitauit. Aliam enim applicationem nostrae voluntatis ad consentiendum, quae soli Deo tribuatur, & ratione cuius dicatur opus salutis nostrae esse solius Dei miserentis non cognouit August. praeter vocationem, quae est sola cognitio.
Ceterum qui oppositam sententiam cum Gregorio sequuntur, respondent, Aug. quidem cum iunior esset, tametsi iam Episcopus in ea qui. hunc modum sequutum fuisse, at alibi aperte loqui de illa applicatione quae est initium consensus distincta a cogitatione sola & primo motu non deliberato. Hoc tamen effugium facile praecludi potest. Illis enim in locis a Greg. cit. & siqui alij sunt, solum asserit, Aug. Deum facere, vt velimus, & faciamus. Quem modum loquendi seruauit etiam in quaest. illa ad Simplician. Nec solum ibi explicauit, id dictum esse quia Deus operatur in nobis vocationem, qua facit, vt velimus; sed etiam alijs in locis, quae senior scripsit, quibus aduersarij nulla ratione refragari possunt, & nusquam alibi oppositum docuit, aut applicationem illam distinctam a vocatione, vel leuiter insinuauit; nisi vt vult Gregorius, communi illo loquendi modo, Deus facit, vt velimus, & vt faciamus, qui nullius momenti ad id censeri debet cum eum iam alibi ab ipso Augustino explicatum habeamus.
Epistola igitur 107. post principium disputans contra Pelagium, qui cum solam gratiam externae praedicationis concederet, dicebat, Deum facere, vt velimus; quia fiunt nobis nota eloquia sua, sic ait: Si ergo ita praepararet, atque operaretur Deus homini voluntatem, vt tantummodo legem suam atque doctrinan libero eius adhiberet arbitrio; nec vocatione illa alta, atque secreta sic eius ageret sensum, vt eidem legi atque doctrina accommodaret assensum, procul dubio eam legere, vel intelli gere legendo, vel etiam exponere, ac praedicare sufficeret, neopus esset orare, &c. Vbi Pelagio dicenti, sola praedicatione Deum praeparare, & operari in nobis voluntatem, opponit vocationem altam, & secre tam. qua Deus ira agit sensum, vt faciat nos praedicationi assensum praebere. Et ita putat intelligen dum illud, ad Philippen. 2. Deus est, qui operatur in nobis velle, quod perperam intelligebat Pelagius. Et lib. 1. de praedestinatione sanctorum c. 19. circa medium inquit: Nec quia credamus, vocamur, atque illa vocatione, quae sine paenitentia est, id prorsus agitur: & peragitur, vi credamus. Et in fine. Deus igitur operatur in cordibus hominum vocatione illa, secundum propositum suum, de qua multa loquuti sumus. vt non inaniter audiant enangelium, sed eo audito conuertantur: eodem modo docuit lib. d spiritu & litera cap. 34. cum ait verum etiam visorum suasionibus agit Deus vt velimus, & vt credamus Atque nihil aliud significauit, cum dixit in Enchiri dio cap. 32. a neo praeparari voluntatem hominis adiuuandam, & adiuuari praeparatam: nempe praepa ratam alta, secreta, & congrua votatione. Tribuis ergo Augustinus soli vocationi, quam sine poenitentia, aut secundum propositum appellat, & viso rum suasioni id, quod contendimus, scilicet Deum operari in nobis velle, & operari. De applicatione vero alia, ne verbum ibi, aut alibi in Aug. reperies Porro quantum ipse Augustinus commendet do ctrinam, quam tradidit in ea quaestio. ad Simplicia num, videbimus infra disput. seq. c. 7. Adde etiam Concilium Tridentinum sessione 6. cap. 5. vbi ait initium iustificationis sumendum esse a gratia praeueniente: explicans autem, quae sit haec gratia praeueniens inquit: Hocest ab eius vocatione: & nihi aliud gratiae peruenienti assignat. Quare Alphonsu de Castro aduersus haereses verbo gratia haeresi 1. aliquanto ante finem agens, de tractu quo dicitur Deus homines ad se trahere, inquit non est aliud, quam internam vocationem, & exhortationem qua moue Deus voluntatem nostram.
Caeterum obijciunt aliqui nobis hanc ratio nem. Si peus solum praeueniret nostras voluntates vocationis suae gratia, & non peculiari illa applicatione priori nostro concursu: consequeretur diuinam prouidentiam non esse infallibilem, & certam: quia posita tali vocatione, adhuc liberum esset nobis consentire, & non consentire: ac proinde vt infallibiliter sequeretur effectus diuinae proui dentiae, necessarium esset, esse aliquid praeuium ex parte pei, quo posito in nobis, sequeretur necessario effectus diuinae prouidentiae, & infallibiliter Respondeo aliud esse infallibile, aliud autem necessarium, seu immutabile, vt supra disp. 68. c. 5. notaui. Nam infallibile refertur ad scientiam, & in tellectum: & quamuis aliquid sit contingens, & liberum, quod possit non euenire: nihilominus respectu illius scientia Dei dicitur infallibilis: quia id, quod re ipsa futurum est, non potest non a peo sciri, & haec est perfectio diuinae prouidentiae. Praeterea quamuis ex diuina prouidentia, qua Deus praefixit auxilium tantum praeueniens, non oriatur necessario consensus noster necessitate praecedente. quia pei prouidentia non tollit libertatem nostram, nec eam impedit, & ita posita prouidentia auxilij tantum praeuenientis, non repugnet, arbitrium nostrum non consentire: tamen, quia Deus sigillatim etiam definit prouidentia sua concurrere cum nostro arbitrio ad consensum, & prouidentiaDei non potest non consequi id, quod vult fieri: efficitur vt posita hac prouidentia, necessario sequatur consensus noster. Verum, quia, vt ostendemus disput. 99. haec necessitas non est praecedens, sed consequens, aut comitans nostrum arbitrium; ideo illaesam conseruat libertatem nostram.
EXplicata iam mente Aug. superest, vt respoddeamus ad testimonia, quae Gregorius Arimin. pro sua sententia citauit. Respondeo ergo ad primum de gratia, e libero arbitrio, ideo August. dixisse, Deum facere, vt velimus, etiamsi nos veli mus, cum volumus: & facore, vt faciamus, etiamsi nos faciamus cum facimus: quia tali vocatione secreta nostram praeparat voluntatem, vt consensum facile eliciat: sicut hactenus satis ei eodem Augustino demonstrauimus.
Secundo autem & tertio testimonio idem omnino, & nihil aliud docere voluit. Sed quia contrarijs verbis vsus videtur, nonnihil amplius in eorum explanationem notare oportet. Lib. ergo de gratia & lib. arbitr. c. 17. dicit, vt velimus, sine nobis operatur: cum autem volumus, & sic volumus, vt faciamus: nobiscum operatur. Fatetur igitur August. cum volumus, peum nobiscum iam operari: ac proinde in consensu libero, ab initio necesse est contra Driedonem & Greg. Arim. concedere gratiam cooperantem, nec minimam partem illius, gratiae lolum operanti tribuere. Inquit autem, vt velimus sine nobis nobis Deum operari, quia ad hunc finem praeparat. seu disponit voluntatem vocatione sua secreta, non quod neus solus faciat voluntatis consensum, cum iam volumus: ipse enim August. oppositum aperte dixit, nempe cum iam volumus peum nobiscum cooperari, quod est gratiae cooperantis. Quare particula vt causam finalem hic denotat, vt praedictum est. Idem significauit in tertio testimonio, tametsi verba opposita videantur, & paulo obscuriora sint. In quorum explicationem pauca, quae ibi subiungit, addenda sunt.
Dicit ergo: Aliter praestat vt velimus, aliter quod voluerimus. Vt velimus enim, & suum esse voluit, & nostrum: suum vocando, nostrum sequendo. Quod autem voluerimus, solus praestat, id est, posse bene agere, & semper beate viuere. Vbi primum obseruandum est, parti culam vt non significare causam finalem: sicut in¬ praeced. testimonio; sed poni pro particula, quod, quare non facit huuc sensum; ad hoc vt velimus, voluit peus nos cum ipso concurrere, quasi ad hunc finem volendi, non solus ipse, sed etiam nos voluntatem nostram praeparemus, & disponamus. Hoc enim solus praestat, vt in praecedenti testimonio dixit illis verbis, vt velimus, sine nobis operatur. Sed sensus est, quod velimus, suum esse voluit, & no strum. Quod in alio loco superius allegato dixit: cum autem volumus, nobiscum operatur. Deinde obser ua in hoc secundo testimonio, verbum illud, voluerimus, non esse praeteriti temporis subiunctiui mo di, scilicet, voluerim, sed futuri perfecti eiusdem modi voluero, primum, quia alioqui sensus constare non posset cum communi doctrina August. & cum ijs, quae in ea quaest. docet, & iam retulimus, si enim dixisset Aug. quod iam antea voluerimus, solus praestitit, excluderet cooperationem nostram a consensu libero in nobis praeterito, in quo absque dubio gratia ipsa iam nobiscum operatur. Tum etiam quia si, voluerimus, esset temporis praeteriti, non dixisset Augustin. solus praestat, sed solus praestitit. Dicit ergo de praesenti, quia peus semper praestat id quod quisque in futurum est voliturus. Quod ergo nos in futurum volituri sumus, ipse praestat. Adde, quod ipse satis explicat, se tantum loqui de praeparatione, & dispositione ad volendum, cum dixit, quod autem voluerimus, solus praestat subiungit enim statim: id est posse bene agere, & sempe beate viuere, hoc scilicet praestat. Cum ergo dicat, potestatem bene viuendi a solo Deo esse, indicat id, quod hactenus diximus, praeparatiohem, & di spositionem, scilicet voluntatis, quae fit vocatione secreta,? a solo Deo esse, & ad solam gratiam operantem referri.
Hinc facile patet sensus Apostoli ad Philipp. 2. Deus est, qui operatur in nobis, & velle, & perfiuere pro bona voluntate Sed de illo, ad Rom. 9. Non est volentis, neque currentis, &c. Pauca dicamus. Hunc locum sic interpretatur Nazian.orat. 31. num. 8. Chrys. & caeteri Patres Graeci in illa verba Pauli citata vt dictum sit, non nostrum, sed solius Dei miserentis esse, cor hominis emolliri, & non indurari. Quia sola voluntas non sufficit, nisi pei gratia adiunetur. Verum hanc expositionem suppresso auctoris nomine impugnat Aug. in Enchirid c 32 & primo illo lib. ad Simplicianum q 2. paulo ante citata, eo quod si ea esset vera, eadem ratione dici posset, non est Dei miserentis, sed hominis currentis, & volentis, quia nisi voluntas humanae gratiae respondeat, non emollie tur: quocirca diuina gratia sola non sufficit. Dicit ergo August. ideo dictum a Paulo, non esse homi nis currentis, & volentis, sed pei misetentis, quia aliquid solus peus operatur, non volente homine neque currente: vnde prouenit vt cor eius emolliatur, & respondeat, nempe vocationem altam atque secretam. Verba August. iam supra retulimus in hoc capite, ideo ea repetere necesse non est. Qualis autem sit illa vocatio, ratione cuius di citur Deus misereri, praeparare voluntatem, & fa cere, vt velimus, cap. vit. dicemus.
Caeterum contra id, quod ex lib. de gratia & lib. arbit. cap. 17. adduximus. aliqui obijciunt hoc modo. Augustinus ibi non dixit, Cum autem volumus, nobiscum Deus operatur; sed ita, Cum autem volumus, & sic volumus, vt faciamus, nobiscum operatur. Nor ergo quaeuis voluntas, sed illa solum, quae exterius operatur, ex sententia August. pertinet ad gratiam cooperantem. Distinxerat autem eo loco duas voluntates, alteram paruam, hoc est inefficacem, qua desideramus bene operari, sed nondum efficere volumus, & hanc dixetat esse etiam a Deo operante: aliam vero robustam, & efficacem, qua quis ad opus procedit, & hac dixit nobiscum effici a Deo. Et quis (inquit August.) istam etsi paruam dare coeperat. voluntatem. nisi alle. qui prapetat valuntatem, & comerando perficit, quod operando incipit: Atque hoc pacto defendere adhuc niruntur modum philosophandi. Gregot. Arim. applicationem nempe illam ad consensum, esse a solo Deo, siquidem soli Deocooperanti tribuitur consensus voluntaris, non quicumque, sed efficax, & quitendit ad opus.
Caeterum modus, quem Gregorius excogitauit, & recentiores non pauci sequuntur, hac via defendi nequit. Ille namque non putauit, applicationem ad consensum esse aliquem actum voluntatis, & consensum liberum, qualis est voluntas illa parua, seu inefficax: sed in singulis actibus voluntatis, quibus libere consentimus; & mereri possemus putat esse priorem illam applicationem: quare in illa parua voluntate, etiam Gregot. concedit applicationem illam priorem. Deinde Augustinus non solum dicit, facere neum, vt velimus: sed etiam, vt faciamus. Ergo non solum dicitur ratione paruae, & inefficacis voluntatis facere, vt velimus; sed etiam ratione robustae, & efficacis: illa enim inefficax, & parua voluntas non facit, vt faciamus, neque ad efficacem mouet: ac proinde non potest esse applicatio, quam comminiscitur Gregor. Arim.
Augustin. igitur eo loco solum dicit, illam par uam voluntatem esse etiam a Deo operante, qui cooperando perficit, quod operando incipit. Est enim illa voluntas parua a Deo operante per vocationem; sicut etiam efficax hoc modo dicitur esse etiam a Deo operante. Ob id tamen, non negat August. in ea parua voluntate, cum adest consensus, esse etiam gratiam cooperantem, sed solum dixit esse a Deo operante; ne aliquis putaret, illam esse solum a nobis, non a peo¬
Ex dictis manifeste constat, reijciendam esse sententiam Andrea de Vega, lib 6. super Concilium Trident.c. 7. cum ait, multa nos operari aliquando, quibus ad iusti ficationem disponimur, sine gratia operante, solo auxilio gratiae cooperantis. Haec enim sententia inprimis aduersatur Concilio Aurasicano 2. canone 9. vbi dicitur: Quoties enim bona operamur. Deus in nobis. atque nobiscum, vt operemur, operatur. illud, in nobis, denotat grariam operantem; illud, nobiscum, denotat cooperantem, vt c.i.notaui. Ad uersatur etiam August. lib. de gratia, & lib. arb. c. 16 Sine illo operante, vt velimus; vel cooperante, cum volumus ad bona pietatis opera nihil valemus. Quibus verbis non significat alterum illorum sufficere; sed alterum vt velimus: alterum vero cum iam volumus. Et sane in operibus gratiae; quaecumque illa sint; cum fieri nequeant sine pia cogitatione; quae non fuit in nostra potestate: ita necessaria est gratia operans; sicut cooperans: imo ipsa sancta cogitatio vtroque modo vocatur gratia; vt supra a nobis explicatum est.
HActenus ex Patribus satis ostendimus; quid sin gratia operans: & cooperans. Superest nunc, vt de varijs nominibus, quibus vtraque gratia nuncupari consueuit, aliquid dicamus. Primo igitur gratia illa omnium prima, sancta nimirum cogitatio, & vocatio, dici solet gratia operans, vel potius, vt loquitur August. dicitur gratia, quam Deus in nobis, sine nobis operatur: nusquam enim legimus, Augustinum vocasse gratiam operautem, & cooperantem, sed quam peus in nobis operatur sine nobis, aut quam operatur nobiscum. Dixit autem, quam sine nobis Deus operatur: non quia sine nobis efficientibus illam efficiat, vt putauit Vega, neque quia sine praecedenti voluntate, vt docuit Driedo; sed quia communi, & vulgar modo loquendi ea dicuntur in nobis sine nobis fieri, quae sine nostro consensu, vel ante illum fiunt vocatioautem est huiusmodi: nam iuxta doctri nam S. Th. I. 2.q. 1. a 1. alia dicitur actio hominis, alia actio humana, aut hominis, vt homo est. Sola autem actio libera dicitur humana, aut hominis, vt homo est: quia in ea peculiaris modus operandi hominis, & rationis, nempe cum indifferentia re lucet: in alijs vero solum inuenitur modus operandi cum determinatione ad vnam partem, qui est modus naturae non rationis.
Hoc modo loquendi vtitur Paulus ad Rom. 7. vbi de subitis motibus non solum carnis, sed etiam voluntatis dicit: Iam non operor ego illud, sed quod habi tat in me peccatum: non alia certe de causa, nisi quia tales motus in nobis excitantur antequam vllo modo consensum illis praebeamus. Considerat enim Paulus eo loco in vnoquoque nostrum duos homines, alterum exteriorem, alterum interio rem: hunc appellat rationalem, & spiritualem, qui libere operatur; & attendit ad aeternas regulas, & rationes, easque considerat: illum vero vocat ani malem, qui sine libertate in id, quod placet, toto impetu fertur: & quia interior, & liber praecipuus est, ideo quae sine illo fiunt in nobis, sine nobit simpliciter fieri dicuntur, & nos illa simplicite non operari. Huiusmodi est vocatio, sancta nimi rum cogitatio, & primus bonus motus, quae non sunt in nostra potestate.
Secunda vero gratia est cooperans, vel quam Deus nobiscum operatur. Hanc autem esse in quouis nostro consensu libero, etiam primi actus voluntatis circa finem, hactenus satis probatum est testimonijs patrum, qui in omni consensu dicunt, nos diuinae gratiae esse cooperatores, & illam etiam nobiscum operari, vt ita contra modum explicandi Driedonis, & aliorum habeamus non solum gratiam cooperantem esse in secundo actu voluntatis circa media, aut in opere exteriori; sed etiam in primo consensu interiori circa finem: id quod ex testimonijs Augustini perspicuum etiam est Nunc ergo dicitur gratia cooperans, aut Deus eam nobiscum cooperari, quia iam interior homo no ster consensu libero Deo cooperatur, dum gratia ipsius libere consentit.
Secundo prima gratia, videlicet sancta cogita tio seu vocatio, dicitur gratia praeueniens: quia praeuenit nos, non quia praeueniat omnem nostram operationem (illa enim gratia est vitalis quae dam nostra operatio suapte natura, & essentia? nobis pendens, & ita sine nostro concursu fier nequit) sed quia praeuenit omnem operationem liberam. Quare sicut dicitur in nobis sine nobi. fieri, hoc est, sine nostro libero consensu; ita etiam dicitur nos praeuenite, hoc est, nostrum liberum conlensum. Secunda autem gratia vocatur comitans, quae cooperans quóque appellari solet: quia iam nos, idest, nostrum liberum consensum comi tatur: nam nec illa sine consensu nostro: nec consensus noster sine illa est.
Tertio hac eadem ratione, vt diximus c. 2. prima illa gratia dicitur infusio, seu inspiratio, quia quod nobis infunditur, aut inspiratur, videtur omnino ab extrinseco in nobis fieri: & quia pri ma gratia est huiusmodi, si cum consensu nostro comparetur, sine quo dicitur nobis conferri: idcirco dicitur nobis, sine nobis infundi. aut inspirari. At secunda gratia dici potest gubernatio quia cum eam nos cooperemur, recte dicimur ea gubernari
Quarto denique prima gratia appellatur excitans, quia veluti fungitur munere excitautis ali quem a somno. Nam voluntas nostra, quae est in somno desidiae, aut peccati, clamore vocationis, & sanctae cogitationis excitatur, & sicut excitatio fit sine consensu dormientis, sic etiam fit gratia ex citans in nobis, sine nostra libertate. Hoc gratia munus innuitur in illo Apocal. 3 Ego sto ad ostium & pulso: siquis mihi aperuerit, intrabo ad eum, & coenabo cum illo Stare ad ostium, & pulsare, scilicet per sanctam cogitationem, solius pei est, & ad excitantem pertinet. Secunda vero gratia dicitur adiuuans, quae iam ab eo incipit momento, quo quis aperit ostium cordis fui & excitatus a somno, vocanti libere re spondet: & denotatur illis verbis: siquis Aperuerit intrabo, & coenabo, non solus, sed cum eo. Idem et iam denotatur ad Epheseos 5. Surge, qui dormis & exsurge a mortuis. Ad hoc enim vocat, & excitat gratia Dei, vt a somno surgamus. Libet autem paucis hunc locum Pauli interpretari, eo quod licet primo aspectu nullam praeseferat difficultatem: si tamen con textum penitius attendamus, difficilis est. Nota igitur in primis Hieron. hanc sententiam, quam citat Paulus tanquam alicuius antiqui scriptoris, in nullis Hebraeorum voluminibus reperiri: quare existimat, eam esse vulgatam aliquam sententiam: quae in ore hominum versabatur: quamque Paulus sua auctoritate canonicam effecerit: vt autem eam explicemus, contextum expendere opus est. Dixerat Paulus, omnia autem, quae arguuntur a lumine manifestantur: omne enim, quod manifestatur, lumen est nempe mala opera infidelium, quae supra enarrauerat: haec igitur dixerat manifesta fieri a filijs lucis, hoc est, a filijs fidelibus, quos vocat filios lucis, dum eorum bonis moribus reprehenduntur, & arguuntur. Sequitur statim, Propter quod dicit. Surge qui dormis, hoc est, expergiscere, qui somno peccatorum detineris: & exsurge a mortuis, hoc est, a morte peccati: & illuminabit te Christus, hoc est, & vita tua secundum normam, & legem Christi, quae est fructus lucis, & verae fidei, illustrabit, & reuelabit turpitudinem proximi tui, vt videatur ab alijs, & arguatur, quae propter tenebras ignorantiae non apparebat.
Obseruandum autem est, verbum, illuminabit. hoc loco non denotare id, quod communiter significat: nempe idem, quod illustrari a lumine quo modocumque: sicut accidit corpori, quod non habet in se natiuum lumen, neque ita in se illud recipit, vt alia illuminare possit: sed sicut in eadem Epistola proxime antea accepit Paulus lumen pro eo quod est illuminatum, & illustratum, cum inquit, omneenim quod manifestatur, lumen est, hoc est, illumi natum, & illustratum; ita etiam contra in citata sententia accepit illuminari pro eo, quod est fieri ita luminosum, vt illuminare etiam possit: tametsi recepto lumine ab alio: sicut speculum, quod per refractionem, aut sicut luna, quae recepto lumine a sole illuminare potest, & detegere ea, quae in te nebris erant. In Graeco est, καὶ ἐπιραύσει σοὶ ὁ χρί¬ σος: ac si verbum pro verbo reddas, & illucescet. seu orietur tibi Christus: & sensus eodem recidit. Cùm enim dicitur, orietur tibi Christus, intelligitur vt lumine suo tibi communicato, sicut lunae com municatur a sole, recte possis alia illustrare, & de tenebris peccatorum eruta manifestare, factus spe culum diuinae lucis. Nam alio etiam modo dicuntur peccatores illuminari: nempe dum a lumine honestae vitae frattum suorum eorum peccata de teguntur, & arguuntur. Porro mihi non probatur aliorum expositio, qui illud, Illuminabit, referunt ad propriam turpitudinem eorum, qui illuminantur, vt sensus sit; illuminabit turpitudinem tuam, v eam videre possis, hic enim sensus non congruit ijs quae supra dixerat paulus: nimirum turpia facti filiorum tenebrarum manifestari, & detegi a vita honesta filiorum lucis
Vt igitur ad nostrum institutum redeamus, gratia illa secunda dicitur gratia adiuuans, eo quod surgere a somno. non est solius surgentis, sed eius & excitantis ipsum. Aperire etiam ostium, saltem in spiritualibus, non est solum consentientis, sed pulsantis, & excitantis: ad vtrumque enim gratis requiritur. Id autem manifestum erit; si ostenderimus, vtrum vna & eadem res dicatur gratia ope rans, & cooperans; praeueniens, & comitans; exci tans, & adiuuans, inspirans, & gubernans, an nonEx quibus omnibus facile etiam contra praedictas opiniones intelligemus, quomodo in quouis con sensu libero, etiam circa finem, sit in nobis gratia cooperans, & adiunans, & comitans, & gubernans. at vero operans, & excitans sit in sola cogiratione non autem in illa applicatione, quam posuit Gregorius, quae nec est secundum mentem Patrum, nec secundum veram philosophiam videtur possibilis
Obseruandum igitur est, eandem vocationem & cogitationem, sanctam, & primum motum voluntatis subitum, dici gratiam operantem, & praeuenientem, & cooperantem & comitantem eandem (inquam) diuerso modo consideratam: nan quatenus consensum nostrum antecedit, est operans, & praeueniens, quatenus vero permanens in nobis efficit nobiscum consensum, est cooperans & comitans. Nam ita consensus noster est a Deo, & nobis. vt Deus non solum immediate physice ad illum concurrat, sed etiam media cogitatione illum in nobis efficere dicatur eo modo, quo intellectus voluntatem mouet, & allicit. Quare quem admodum Iacobi 2. & in Conc. Trid. sesl. 6. cap. 10 dicitur fides cooperari bonis operibus, ac proinde dici debet ipsa fides gratia cooperans ita sancta cogitatio, quatenus nobiscum cooperatur, dici debet gratia cooperans: ob id tamen non affirmamus, gratiam cooperantem esse eandem omnino gratiam cum operante, sed dicimus, esse nouam, & diuersam a gratia operante, & praeueniente in ge nere gratiae, doni, e beneficij, & habere nouum aliquid in genere rei, nempe effectum: ac proinde dicimus, ipsum influxum vocationis in consensum ad ipsam gratiam cooperantem, & comitantem sicut actum ipsius pertinere. Ex quo etiam plane infertur, quemuis consensum liberum, etiam circa finem, qui meritorius esse potest, & pertinet ad pietatem, esse gratiae iam cooperantis, & comitantis nos, vt praedictum est.
Recentiores tamen nonnulli dicunt, gratiam adiuuantem esse, non solam vocationem cum concursu Dei, sed etiam habitum supernaturalem gratiae. Ego vero fateor, ad aliqua opera per hunc habitum nos adiuuari: tamen cum gratia adiuuans, & excitans necessaria sit ad alia opera, ad quae talis habitus non requiritur, ideo Augustiniani nomine adiuuantis gratiae solam intellexerunt vocationem Dei, quatenus efficit, vt voluntas consentiat. Verum, si phrasim, & modum loquendi Augustini teneamus, qui nusquam appellauit gratiam operantem, & cooperantem, sed solum dixit, peum quaedam bona operari in nobis sine nobis, quaedam autem nobiscum dicendum est. domum seu gratiam, quam in nobis Deus operatur sine nobis, esse cogitationem, & motum voluntatis non deliberatum: gratiam vero, quam operatur in nobis nobiscum, esse liberum consensum, nam nostra operatio dicitur donum Dei, ac proinde gratia vt enim ait Aug 1. de praedest. Sanct. Gratia Dei est ipsa donatio. Caeterum inuenio in Augustino, etiam gratiam aliquid operari in excitanda voluntate, nempe sine nobis reprehendit enim Pelagium lib. 1. contra duas epist. Pelagianorum cap. 19. in principio, quia id negauerit. Idautem ego intelligerem de cogitatione, quae quatenus excitat in voluntate primum motum non deliberatum, dicitur aliquid operari sine nobis ad excitandam voluntatem. Ob id tamen non dicitur ab Augustino gratia operans, neque hoc modo ab eo vocata vsquam inue nitur distincta a gratia cooperante.
TEttium membrum diuisionis, quam 2 cap. adduximus, non modo est Scholasticorum, sed etiam antiquorum Patrum, quos referemus tametsi Scholastici alio modo, quam Parres illud intelligant. Explicare igitur oportet, quid nomine gratiae subsequentis, non solum a Scholasticis, sed etiam a patribus significetur: conferet enim non mediocriter ad intelligentiam clariorem necessitatis gratiae, circa quam versatur praedestinatioScholastici itaque cum S. Th. I. 2. quaest. 111. art. 3. de gratia habituali praesertim hoc membrum intelligentes, dicunt quinque effectus esse gratiae: primum sanare animam: secundum bonum velle: tertium bonum operari: quartum in bono perseuerare: quintum ad gloriam peruenire. Quemliber autem posteriorem effectum respectu praecedentis dicunt congrue appellari effectum gratiae subsequentis. Allegat pro hac sententia S. Th. Augustinum in libro de natura, & gratiac. 31. Alium tamen esse illius loci sensum illico demonstrabimus: atque in vniuersum quotiescumque Patres de gratia subsequente, & praeueniente loquuntur, non vnam relatam ad aliam, sed vtramque nobiscum comparatam, sic vocant, nempe praeuenientem, quae nos praeuenit, subsequentem, quae nos subsequitur, quamuis non semper eodem modo, gratiam praeuenientem, & subsequentem distinguant.
Porro autem hos Patres non distinguere gratiam habitualem in praeuenientem, & subsequen¬ tem, vt Scholastici distinguunt, manifestum est. Nam, vt notauimus ex epist. 105. Augustini, ipsi non disputarunt contra Pelagium de gratia remissio nis peccatorum, sed de auxilio gratiae pei mouentis: eam vero, de qua cum Pelagio contenderunt, diuiserunt in praeuenientem, & subsequentem: ergo praedicta diuisio gratiae habitualis in gratiam praeuenientem, comitantem, & subsequentem non est secundum mentem August. & discipulo rum eius, tametsi vera esse possit, & apud Scholasticos Theologos valde vsitata.
Augustinus igitur eo loco, & Fulgentius libro primo ad Monimum capite 11. de auxilio tantum gratiae, quod vocant actuale, non de habitu, quem appellant gratiam remissionis peccatorum, ter tium illud membrum accipientes, gratiam praeue nientem, & subsequentem hoc modo distinguunt. vt praeueniens dicatur, non quae praeuenit consensum per singula bona opera, etiam in iustificatis sed quae praecedit iustificationem. vt a peccato sanemur: subsequens vero dicatur quaelibet alia quae nobis datur, etiam per singula opera ante nostrum consensum, vt in iustificatione perseuere mus, vegetemur, & ad gloriam perueniamus. Verba Augustini eo capite sunt, Praeuenit (scilicet gratia Dei) vt sanemur, & subsequitur, vt sanati vegetemur: praeuenit, vt vocemur; subsequitur vt glorificemur: praeuenit, v pie viuamus; subsequitur, vt cum illo semper viuamus Cum dicit, praeuenit, vt sanemur, non intelligit ipsam sanationem a peccato esse effectum formalem praeuenientis gratiae, sed inquit, auxilium gra tiae praeuenire nos, vt ad iustificationem praeparemur. Quare non dixit, praeuenit sanando, sed prae uenit vt sanemur. Deinde gratia subsequitur sana tionem, vt in ea vegetemur, perseuerantes in bo nis operibus. Caeterum non inficior in August. aliquando reperiri sanationem nostrae voluntatis ante iustificationem per ipsum solum auxilium gratiae, quo ad bene operandum praeparamur. Hanc vero sanationem ipse intelligit, non a peccato, sed ab infirmitate, quam per peccatum contraximus. In hunc sensum saepius dicit, liberum ar bitrium ad pietatis opera nihil valere, nisi prius sa netur, eo quod in primo parente meruimus amit tere omne auxilium gratiae, & sanctam cogitatio nem, vt inquit Fulg. libro de incarnatione & gratiac. 12. & 13. quare cum per Christum restituitur nobis, ab infirmitate sanamur. Loco tamen proxime citato per sanationem intelligit August. iustificationem ipsam: & ideo dixit, Praeuenit, vt sanemur, subsequitu (scilicet ipsam iustificationem) vt vegetemur. Deinde dicit, praeuenit vt vocemur (ad iustificationem videlicet) subsequitur, vt (perseuerantes) glorificemur. Prae uenit, vt pie viuamus (vsque quo scilicet iustificemur. subsequitur (nempe iustificatos) vt cum illo semper vi uamus: hoc est, vt in ea iustitia perseuerantes, vitam aeternam cum Christo consequamur
Clarius hoc modo distinxit Fulgent. cap. illo 11 gratiam praeuenientem & subsequentem: Praeueni (inquit) impium, vt fiat iustus: subsequitur iustum, ne fiat impius. Praeuenit elisum, vt surgat, subsequitur eleuatum, no cadat. Atque hinc patet, gratiam subsequentem non dici respectu praeuenientis, nec contra; sed ad nos relatam dici quidem praeuenientem, quae nostram iustificationem antecedit, subsequentem vero, quae iustificationem subsequitur.
Alio modo vsurpatur a patribus gratia praeueniens, & subsequens: vt praeueniens dicatur, quia praeuenit per singula opera consensum nostrum quia diximus supra hac ratione vocari etiam operantem, & excitantem: comitans vero dicatur, quia simul est cum consensu nostrae voluntatis: qua ratione dicta est etiam cooperans: & adiuuans de quibus satis superque superius diximus: tertia denique gratia subsequens appelletur, quia subsequitur voluntatis consensum, praebendo opportunitatem, & occasionem boni operis, quod voluntas efficere desiderabat. Ex quo etiam constat, has tres gratias respectu nostri consensus sic appellari, non autem quia inter se comparentur.
Hac significatione vtitur Concilium Tridentinum denotans gratiam subsequentem, sessione 6. cap. 16. vbi de gratiae Christi influxu in iustificatos. sic ait: Quae virtus bona eorum opera semper antecedit, & comitatur, & subsequitur. Manifestum enim est, non loqui Concilium de gratia habituali: tum quia dicit, eam a Christo in iustificatos, veluti a capite in membra, & a vite in palmites iugiter deriuari: gratiam autem habitualis non ita iugiter deriuatur in iustificatos, vt certum sit omnia opera iustorum subsequi: id enim adhuc est inter Scholasticos controuersum: tum etiam de gratia, quam iugiter influit Christus dicit Concilium Antecedit, & comitatur, & subsequitur; at gratiae habitualis augmentum, etiamsi iugiter daretur, non praeueniret, nec comitaretur bona opera, sed subsequeretur. Cum igitur triplex ille influxus virtutis a capite Christo in membra sua iugiter deriuatus distingui non possit in gratia habituali, sed tantum in auxilio actuali: quia gratia habitualis non datur iugiter, vt praecedat, & comitetur bona opera: sequitur illam triplicis gratiae diuisionem esse intelligendam de gratiae auxilio actuali. Adde, quod cum Concil. ibi loquatur de applicatione meritorum Christi ad singula merita, quae fit per auxilia gratiae, quae ad singula merita nobis conferuntur, vt 1. 2. q. 114. art. 4. ostendemus, intelligi nullo modo potest de gratia habituali. Reliquum ergo est, vt loquatur de auxilio. de quo tria illa dixit: quibus non solum triplicem gratiam, quam retulimus, expressit, sed etiam quamlibet earum, respectu postri consensus sic appellari, plane indicauit. Hoc eodem modo loquitur Scriptura Psal. 58. Et misericordia eius praeueniat me. Psal. 22. & misericordia eius subsequetur me. Et Ecclesia in oratione Dominicae 16. post Pentecost. Tua (inquit) nos Domine gratia semper praeueniat, & sequatur, ac bonis operibus, iugiter praestet esse intentos: vbi praeueniens, & subsequens respectu nostri consensus dicitur.
Porro subsequentem gratiam dici, quia praebet opportunitatem boni operis, quod quis desiderio concepit, praeuenientem vero, quia praecedit desiderium, colligitur ex Augustino in Enchirid cap. 32. Praecedit (inquit) bona voluntas hominis multa dona Dei, sed non omnia: nam vtrumque legitur in sacris eloquijs: & misericordia eius praeueniet, & misericordia eius subsequetur me. Nolentem praeuenit, vt velit. (haec est gratia praeueniens consensum) volentem subsequitur, ne frustra velit: haec est gratia subsequens, quae praebet opportunitatem operis Quid enim est, ne frustra velit, nisi vt opere exequatur, quod desiderat? Dicitur itaque ex Augustino subsequens, quia sequitur consensum, & quia voluntati praebet oportunitatem operis. Id enim indicare videtur lib. 2. contra duas Epist. pelagianorum cap. 9. ante medium, & circa finem, cum ait, gratia Dei subsequente adiuuari studium nostrum, quamuis etiam illud incipere nequeat sine gratia. Sanctus quoque Gregor. in 2. lib. Moral. c. 10. alias 5. in eundem sensum dixit sauctos viros, cum bene operantur, de accepto munere esse Deo debitores, Qui & praeueniendo dedit eis bonum velle, quod noluerant, & subsequendo dedit bonum esse, quod volunt. Cum dicit, dedis bonum velle, quod noluerant, denotat gratiam praeuenientem consensum ipsorum, vt velint: sicut cum dixit Augustinus, Nolentem praeue nit, & velit: quando vero subdit, subsequendo concessis bonum posse, siguificat subsequentem gratiam, quatenus facit, vt oblata opportunitate boni operis, exsequi possint, quod desiderant.
Deuique Fulgentius, & ipse studiosus August. discipulus, deque eius doctrina bene meritus lib. 1. ad Monimum c. 9. sic ait: Ipse enim (scilicet Deus) do nat gratis indigno gratiam, qua iustificatus impius illuminetur munere bonae voluntatis, & facultate bonae operationis, vt praeueniente misericordia bonum velle incipiat, & subsequente misericordia bonum, quod vult, facere valeat quo nihil clarius pro hac nostra sententia dici po tuit. Et eodem lib. c. 11. inquit: praeuenit (scilicet Deus) Homini douans bonam voluntatem, subsequitus bene volentem operando in illo operis facultatem.
Caeterum quaeret aliquis, Post bonum desiderium operis, si illud efficax & robustum est, vt lo quitur August. quae alia noua gratia esse potest, quae praebeat oportuuitatem boni operis? Nam & propositum efficax sine opere quando opportunitas non conceditur, tanti meriti apud Deum est, quanti esset cum opere, vt communis fert opinio Scholasticorum cum S. Thom. 1. 2. q. 20. art. 4.
Respondeo primum, caeteris paribus affectum efficacem operis sine ipso opere quando in potesta te nostra non est operari, esse tanti meriti, quanti esset; si haberet effectum. Verum quia, cum non adest opportunitas operandi, homo facile cessat a desiderio, & de ea re amplius non cogitat: oblata vero opportunitate firmatur in proposito, & feruentius in eo perseuerat: ideo opportunitas operandi, quam Deus sine nostro studio, & diligentia nobis prae manibus offert, est nouum donum, & beneficium, & ideo noua gratia, quae dicitur consequens, quia post nostrum desiderium nobis tribuitur Praeterea est alius effectus gratiae subsequentis non contemnendus: nam firmum propositum de re conceptum multis, varijsque impedimentis, tam externis aliarum rerum, quae occurrere possunt, quam internis diuersarum cogitationum perturbari potest, & retardari: ita ergo neum gratum esse nostrum desiderium, vt ipsi Deus remoueat omnia haec impedimenta, & conseruet in nobis sanctam cogitationem quousque moueat ad opus, inter gratias Dei iure optimo connumerari debet.
Ad hanc doctrinam alludere videtur Hieron Dialog. 3. contra Pelagian. non longe a medio, cum inquit, Vbi autem est misericordia Dei, ex parte liberum ces sat arbitrium, & paulo post, lam in Domini potestate est, vt id, quod cupimus, quod laboramus ac nitimur, illius op& auxilio implere valeamus. Vbi nouam gratiam agnoscit, quoties opere exequimur id, quod desi deramus Probat vero exemplo Assueri Regis, qui varijs cogitationibus distractus post epulas, quando somnus multo facilior esse solet, dormire non potuit, ita disponente Deo propter redemprionem populi sui. De hac gratia antelligitur illud Psal. 46. perficegressus meos in semitis tuis, vt non mouean. iur vestigia mea: & illud Prou. 16. Hominis est animam praeparare, & Domini gubernare linguam. Et iterum: Cor hominis disponit viam suam, sed a Domino gressus diriguntur. Vbi particula, sed, & particula, & quae diuidere videntur ea, quae nostra sunt, seu in quibus partem habemus, ab ijs, quae solius Dei sunt, denotant directionem linguae post cogitationem, & propositum, & directionem gressuum esse a solo Deo, iuxta sententiam Apostoli ad Roman. 9. quam exponit August. q 2. lib. 1. ad Simplician. sicut 7. cap. vidimus Non est currentis neo volentis, sed Dei miserentis: ac si dicat, sed solius pei miserentis. Solius ergo Dei dicitur gubernatio linguae, & directio gressuum post propositum cordis: quia solius est Dei auferre externa, & interna impedimenta, quae gubernationem linguae, & directionem gressuum impedire solent. Haec igitur iure optimo dicitur gratia subsequens, qua homo opere ipso confirmatur, & perficitur in bono proposito, & ablatis impedimentis, in eo vsque ad opus perseuerat.
Haec expositio praedicti testimonij Prouerb. 16. optime colligitur ex doctrina tradira ab Augustino, quam superius adduximus, ideoque mihi probatur, tametsi ipsi Augustino hic locus difficilis visus fuerit lib. 2. contra duas epistolas Pelagianorum cap. 8. & ideo alio modo conetur eum transferre, vt ipsum interpretetur.
Postremo notandum est hanc gratiam, quae re lata ad nostrum desiderium dicitur subsequens aliquando etiam collatam cum ipso opere appella ri comitantem, quia opus ipsum comitatur. Sic in oratione secreta pro iter agentibus orat Ecclesia: Et viam illorum praecedente gratia tua dirigas, & subse quente comitari digneris. Vol, cum dicit viam comita ri, indicat eam gratiam esse comitem viae, quae si comparetur cum desiderio, est subsequens. Sed & Bernardus hanc triplicem gratiam alio modo distinxit lib. cui titulus est, Modus bene viuendi, serm. 3. aliam dicit, quae praeuenit consensum, aliam quae comitatur, aliam quae est simul cum ipso opere Primam appellat antecedentem: secundam comitantem: tertiam, cooperantem, quam hactenus ex alijs Patribus subsequentem vocauimus, & haec de varijs modis & nominibus gratiae dicta sufficiant, vt phrasim Sanctorum & Scripturae intelligentes, sciamus quid Deo, quid vero nostrae libertati in operibus gratiae tribuendum sit, eamque illaesam omnino tueamur. Nam ad quae opera necessaria sit gratia, i. 2. q. 109. fusius tractabitur. Solum superest, vt aliam diuisionem gratiae, quae etiam in hac materia de praedestinatione frequens est, sequenti cap. breuiter tradamus.
AVxilium praeueniens, quo vocamur, & inuitamur ad bonum. duplex assignatur a Theologis Scholasticis. Alterum est efficax, quod effectum habet in nobis: alterum quod posset effe ctum habere, & non habet. An vero efficax ita habeat effectum, vt possit ei nihilominus arbitrium resistere, dicemus disp. 98. cap. 6. inefficax porro appellari solet sufficiens. Vtriusque meminit Augustinus lib. de corrept. & gratia cap 11. circa medium his verbis: Istam gratiam numquam habuit primus homo, qua nunquam vellet esse malus: sed sane habuit, in qua, si permanere vellet, numquam esset malus, & sine qua etiam cum libero arbitrio bonus esse non posset: sed eam tamen per liberum arbitrium deserere posset. & paulo inferius: Dederat adiutorium (scilicet Adamo) sine quo, in ea (nempe bona voluntate) non posset permanere, si vellet. Vt autem vellet, in eius libero reliquit arbitrio: posset ergo permanere, si vellet; quia non deerat adiutorium, per quod posset, & sine quo non posset perseueranter bonum tenere quod vellet.
Obseruandum tamen est, auxilium, quod Scholastici efficax vocant, interdum a Patribus sufficiens appellari. Sic Prosper. 2. de vocat. Gent. cap. 15. alias 3 illud appellat, cum ait: Adhibita semper est vniuersi hominibus quadam supernae mensura doctrinae, quae eisparcioris, occultiorisque gratiae fuit, sufficit tamen, sicut Dominus iudicauit, quibusdam ad remedium, omnibus ad testimonium: vt euidenter appareat, quod nisi vbi abundaui delictum, abundaret & gratia, nunc quoque vniuersum ge nus humanum similis obcaecaret impietas. Cum distinguit Prosper eos, quibus sufficit ad remedium, ab ijs, quibus sufficit ad testimonium: plane indica illos, quibus fuit sufficiens ad testimonium, tali auxilio potuisse saluari, alios vero, quibus sufficiens fuit ad remedium, illo fuisse salutem conse quutos.
Aliter vtrumque adiutorium gratiae distinguit August. lib. 1. ad Simplic. q. 2. duplicem enim inquit esse vocationem, alteram congruam, cui ita contemperatur, arbitrium vt respondeat: nam cum illi, qui hac vocatione vocantur, dicantur ab ipso August congruenter vocati, possumus eam congruam vo cationem appellare. Atque ab anno 1578. quo primum materiam de praedestinatione publice do cui, sic eam semper appellaui, quae sane nuncupatio alijs doctioribus postea non displicuit: quia vero alij ita vocantur, vt non congruant, nec contemperentur vocationi, altera vocatio, horum nimirum, qui non respondent, hec contemperantur vocationi, dici potest non congrua. De hac inqui in ea quaest. Ad alios quidem vocatio peruenit; sed quitalis fuit, qua moueri non possent, &c. Quae verba du riora quidem sunt, sed de hoc aliisque August. testimonijs multa dicemus disp. 97. cap. 6. Illam ve ro congruam, & efficacem vocationem, quam Augustin. mirum in modum extollit, quoties de gratiae necessitate contra Pelagianos, & Semipe lagianos disputat, multis nominibus appellat multaque ei peculiaria epitheta tribuit. Vocat se cretam, & altam vocationem, in ep. 107. quia alto & secreto DEI iudicio quibusdam ex misericordis confertur: appellat etiam secundum propositum libr. t. de praedestin. sanctor. capit. 3. & 19. & de corrept. c. gratia capit. 7. & libr. 2. contra duas epistol. pelagianorum capit. 9. Propositum vero intelligit iustificandi, vt explicat in libr. 1. ad Sim plici. quaest. 1. ante medium. Quia ergo hac vocatione efficitur iustificatio, ideo appellauit eam secundum; propositum. Libro autem 1 de praedestin. Sanctor. cap. 19. communi quadam ratione eam nuncupauit vocationem sine poenitentia; eo quod dona Dei sunt sine poenitentia, hoc est, Deum non poenitet eius, quod semel decreuit, aut donauit. Denique lib. 2. de peccat. merit. & remiss. cap. 19. vocat certam scientiam: quia Deus optime nouit effectum habituram: vel quia certa quadam cognitione minime perturbata ostenditur nobis per eam vocationem bonum ipsum. Appellat etiam victricem delectationem eo quod vincat voluntatem, & ad se libere eam tralat per delectationem superatis omnibus dif¬ ficultatibus. Dixerat enim, peccatum accidere, aut ex eo quod ignorantia est in intellectu, hoc est, defectus cognitionis; aut quia bonum cogitatum, quod a peccato retrahere deberet, non delectat.
Per hanc inquit primo August. misereri Deum eorum, quorum miseretur, nec frustra eorum misereri, eo quod gratia haec semper effectum conse quitur in eo, quem vocat de ea intelligens illud Exod. 33. & ad Rom. 9. Miserebor cuius miserebor, & cuius vult miseretur. Ita loquitur in quio illa 2. ad Simplic. Secundo dici solet ab August. hac gratia praeparari voluntatem a Domino. Hoc modo loquendi vtitur Aug. & lib. 2. contra duas epistolas Pelagianorum cap. 9. in principio, & lib. 1. de praedest. Sanctorumc. 6. & Concilium Arausic. secundum can. 4. ex illo Pro uer. 19. secundum translationem 70. Et praeparati voluntas a Domino: vbi vulgata legit, & hauriet salu tem a Domino: dicitur autem voluntas praeparari, hoc est, disponi: sed quia Deus facit in tempore, vt nos velimus, cum congrua vocatione nos praeuenit, vt cap. 8. notatum est; ideo praefiniendo illam congruam vocationem, praeparat aeterno suo decreto, hoc est, praedestinat voluntatem nostram: vt notauit Fulgentius lib. 1. ad Monimum c. 8. quem referemus disp. 89. ca. 8. dicitur etiam per illam in tempore praeparari voluntas, hoc est, disponi. Tertio dicit August. per hanc conferri nobis potestatem, filios Dei fieri: ita lib. 2. de bono perseu. cap. 8. & 1. retract. c. 21. Denique ratione huius gratiae sic praeuenientis, & excitantis voluntatem, intelligit Aug. illud Ioann. 6. Nemo venit ad me, nisi pater, qui misit me, traxerit eum, & in lib. 1. de praedes. sanctorum cap. 8. de eadem Fulgen. lib. 1. ad Monimum cap. 8. & 14. explicat illud Ezechiel. 36. Faciam, vt in iustificationibus meis ambuletis, & Aug. lib. de praedest. Sanct. c. 11. & nos ! etiam possumus illud Prouerb. 21. eodem modo explicare: Sicut diuisiones aquarum, ita cor Regis in manu domini. Et haec quidem de gratia dixisse sufficiat
Articulus 3
COnclusio est, Secundum rationem praedestinatio supponit electionem, & dilectionem. Pro explicatione huius art. notandum est, primum haec triadistingui a S. Thoma dilectionem, electionem, & praedestinationem. Dilectio est voluntas, quaDeus vult alicui bonum absolute, non comparatione cum alio. Electio vero est voluntas, qua vult vni bonum prae alio, idest, potius vni, quam alteri: haec enim comparationem vnius cum alio significat. Séd quia electio potest esse ad diuersa, secundum quod Deus diuersa bona vult vni potius, quam alteri, scilicet vitam aeternam, aut gratiam; ideo debemus distinguere duplicem electionem, alteram ad vitam aeternam, alteram ad dona gratiae: sicut manifeste August. distinxit, vt disput. seque patebit Nunc vero S. Thom. solum intelligere videtur electionem ad vitam aeternam, voluntatem nimirum efficacem dandi vnivitam aeternam potius, quam alteri: & de hac intelligitur conclusio articuli proposita, vt quibusdam placet.
Deinde notandum est, hoc pacto electionem distingui plane a praedestinatione, haec enim est circa media gratiae, illa vero circa finem, nempe circa vitam aeternam: sic manifeste distinguit S. Th. vt colligitur ex hoc art. & seq. & Scholastici omnes antiquiores. Sunt namque recentiores aliqui, qui haec duo absque ratione confundunt, & pro eodem reputant, praedestinationem nostram factam fuisse sine meritis, & electionem ad vitam aeternam; cum tamen haec duo longe differant, vt disp. seque & 91. videbitur. Porro praedestinationem esse voluntatem conferendi media gratiae, plane tradit August. lib.1. de praedest. Sanctor. c. 10. in principio, & communiter Patres, quos locis citatis commemorabimus.
Disputatio 89
An electio ad beatitudinem praecesserit praedestinationem meritorumSententia quorundam Scholasticorum, cap. i. Electionem efficacem ad gloriam factam fuisse ex meriti gratiae praeuisis, auctoritate Scholasticorum, & Scripturae probatur, cap. 2. Quibus Patrum testimonijs eadem sententia ab alijs probetur, cap. 3. Quid contra Pelagianos, & Semipelagianos de electione nostra contendat Augustinus, cap. 4. Notantur aliqua, quibus magis aperta fiat sententia Semipelagianorum, cap. 5 Electionem ad gloriam ex meritis gratia praeuisis factam putat Augustinus, cap. 6. Exploduntur oppositiones, quibus recentiores haec Augustini testimonia infirmare nituntur, cap. 7. Nihil contra hanc electionem ex meritis docuisse Augustinum, cap. 8. Electio ad gloriam post merita a priori probatur, cap. 9. Eadem sententia ex libertate arbitrij ostenditur, cap. 10. Eadem opinio ex virtute, & efficacitate meritorum monstratur, cap. I1. Respondetur testimonijs, quae probant electionem ad glo riam factam ante merita, cap. 12. Dilauntur dua rationes eiusdem opinionis, cap. 13
EX omnibus, quae diximus in expositione ar ticuli manifeste liquet id, de quo praesens su scipitur disputatio, nempe de voluntate Dei abso luta, & efficaci dandi aliquibus vitam aeternam quam dare alijs non decreuit; vtrum haec prior fuerit praedestinatione, hoc est, praeparatione mediorum gratiae, an non. Cum autem quaeritur, an fuerit prior, eo modo debet intelligi; quo supra di sput. 81. cap. 5. explicauimus prius, & posterius consideratione nostra, in operationibus pei esse desumendum, ex ordine scilicet obiectorum inte se. Sicut enim inter obiecta vnum dicitur ex alio, aut propter aliud esse, ac proinde vnum prius alio sic etiam Deus dicitur velle vnum ex alio, aut vnum esse propter aliud, & consequenter vnum prius velle, quam aliud. Cum ergo quaeritur, an electio ad vitam aeternam praecesserit praedestinationem meritorum, perinde est, ac si quaeratur, an electio facta dicatur ex meritis, vel nulla habita consideratione meritorum, sed ita gratis, vt ex illa potius sequuta fuerint merita. Cum enim merita sint effectus praedestinationis, idem est quaerere, an prior fuerit electio praedestinatione, & vtrum fuerit prior meritis praeuisis, an non.
In quaestione sic intellecta prior sententia si Caiet. & non paucorum Thomistarum in hoc art. qui docent, priorem quidem esse electionem ad vitam aeternam, hoc est, voluntatem efficacenbeandi aliquos, quam eorum praedestinationem, hoc est, quam voluntatem praeparandi media gratiae, ad hanc bearitudinem. Hanc fententiam do cuerunt etiam Scotus in 1. d. 41.q. 1. 5. Potest aliter, Du rand. q.1. num 8. AEgidius ibidem quaest. 1. art. 2. Maior. in 1.d. 40. q. 2. post i.conclus. Sotus super cap. 9. ad Rom. in di gressione de praedestin Antonius Corduben. lib.i.q. 56. opin §. in 2. p. illius, pro hac opinione allegari solet S. Th. quid vero ipse sentiat videbimus infra c. 12. Eam vero recentiores varie suadere conantur, nempe Scriptura, Patribus, & ratione. Probatur ergo primo loco ex Scriptura: primo quidem quia ad Eph 1. dicitur, Elegit nos in ipso (scilicet Christo) ante mundi constitutionem, vt essemus sancti. Non dicitur, quis futuri eramus sancti, sed vt essemus sancti. Si autem ex nostris meritis nos elegisset, eo nos elegisse diceretur, quod futuri eramus sancti: elegit ergo nos, vt merita daret, non quia merita nostra prae uidit: sic expendit hunc locum August. vt infra re feremus. Secundo quia ad Rom. 9. de duobus fra tribus Iacob, & Esau dicitur, Antequam quicquan boni, aut mali egissent, vt secundum electionem propositum Dei maneret, non ex operibus, sed ex vocante dictum est quia maior seruiet minori. Cum ergo dicat secundum electionem propositum Dei, non ex operibus manere; sed ex sola gratia vocantis, & dicentis; Quimaior seruiet minori, sequitur electionem ante omnia merita praeuisa fuisse.
Tertio quia Paulus ad Rom. 3. & 4. ad Galat. 4 ad Ephes. 2. ad Titum 3. docet gratiam non esse ex operibus, aut ex meritis, quod idem est; sed electio ad vitam beatam est gratia, imo omnium gratiarum prima: ergo illa nequit esse ex operibus & meritis: alioqui non esset gratia. Quamob rem ad Rom. 1I. inquit: Sic ergo in hoc tempore reliquia secundum electionem gratiae saluae facta sunt. S. autem gratia, iam non ex operibus, alioquin gratia tam non est gratia. Quid ergo? quod quaerebat Israel hoc hon est consequutus, electio autem consecuta est. Id est, sicut tempore Eliae (cuius proxime mentionem fecerat) gratuita sua electione Deus elegerat sibi septem millia virorum, qui non flexerant genua ante Baal; sic nunc ex populo Israel reliquiae (id est, pauci, prae multitudine eorum, qui damnantur! electione gratiae, sine meritis saluae factae sunt. Nam si esset ex meritis, & operibus: non esset gratia: ideoque id, quod maior pars Israel meritis suis conabatur adipisci, non est consequuta, sed electio gratiae sine meritis effectum suum consequuta est, saluandi scilicet reliquias, hoc est, paucos ex Israel. Quarto Ioan. 15. dixit Christus Apostolis, & in eorum persona nobis omnibus, vt August. intelligit tract. 86. in Ioann. Non vos me elegistis, sed ego elegi vos. Quod verum non esset, si Christus nos elegisset ex meritis. Ille enim, cuius merita eliguntur, potius eligit, quam eligitur. Ex quo loco contendit pro viribus August. probare, electionem nostram factam fuisse sine meritis, ne potius dicamur nos elegisse Christum, quam ipse dicatur elegisse nos. Secundo loco afferunt varia Patrum testimonia, & imprimis August. cuius hanc esse sententiam nonnulli Theologorum existimant lib. Soliloquij cap. 28. sic enim ait: Mundus autem de nobis filijs hominam eos, in quibus tibi complacuit habitare, &c. ac si dicat, quos iam elegeras sola tua voluntate, vt in eis habitares, & lib. 6. Hypognost. paulo post initium: Diximus namque, de damnabili humani generis massa, Deum praesciuisse misericordia non meritis, quos electione gratiae praedestinauit ad vitam, & lib. 5. contra lulian. cap. 3. tract. 86. in loan, & de praedest. & gra. cap. 7. & de praedest. Sanct. cap. 17. 18. & 19. ex professo probat electionem non fuisse factam ex meritis. Nam alioqui non esset verum illud loann. 15. Non vos me elegistis, sed ego elegi vos. neque esset verum ad Ephes. 1. Elegit nos, vt essemus sancti. Denique Epist. 106, parum a princ. & epist. 105. in Enchir. cap. 107. & lib. 1. ad Simplician. q. 2. refellit eos, qui asserunt, discretos fuisse bonos a massa perditionis, propter opera, contra illud I. ad Corinth. 4. Qui est qui te discernit? Cum ergo discretio videatur facta per ele ctionem ad gloriam, consequitur hanc non fuisse ex operibus, & meritis
Postremo hoc pacto pro hac sententia arguere possumus ex Epistolis Prosperi, & Hilarij, quae habentur 7. tom. August. ante libros de praedest. Sanct. Constat August. doctrinam de electione sine meritis apud Massilienses tempore Cassiani, & apud multos alios etiam Episcopos Galliae, & Africae, male audisse: imo Massilienses ita acrite insectatos fuisse Prosperum, quod hanc August doctrinam defenderet, vt coactus fuerit Massilis Romam ad Coelestinum confugere, vt eius nar rat historia, & scribit Coelestinus in sua epist. I. de hac vero electione ante merita, quam docebat August. Massilienses in epist. illa Prosperi, sic dice bant: Hoc autem propositum vocationis Dei, quo ve ante mundi initium, vel in ipsa conditione generis humani, eligendorum & reijciendorum dicitur facta discretio, vt secundum quod placuit creatori, alij vasa honoris, alij vasa contumeliae sint creati: & lapsis curam resurgendi adimere, & sanctis occasionem temporis afferre, eo quod in vtramque partem superfluus labor sit, si neque reiectus vllae industria possit intrare, nec electus vlla negligentia possit excidere: & infra reddit causam: Cum si aliud habeat pradestinantis electio, cassa sit annitentis intentio, remoueri itaque omnem industriam tollique virtutes, si Dei constitutio humanas praeueniat voluntates & sub hoc praedestinationis nomine fatalem quandam in duci necessitatem. Conclamabant etiam, illud ac Rom. 9. supra citatum, quod pro se afferebat Aup nunquam a Sauctis patribus ita fuisse intellectum. sicut ipse interpretabatur de electione ante opera. sed omnes intellexisse ex praescientia meritorum vt Deus & bona opera, & fidem elegerit. Cum igitur hi omnes recte intellexerint mentem Aug. quamuis eam non probauerint, nec Prosper, nec Hilarius acerrimi Aug. discipuli, nec ipse August respondens in lib. de praedest. Sanctor. & de bono perseuer. nunquam negauerit se illud dixisse, aut dixerit Massilienses perperam suam mentem fuisse inter pretatos, dubitandum non est Augustinum docuisse gratuita Dei voluntate, non ex meritis factam fuisse electionem
Adde, quod Faustus Regiensis, aliquot posannos, Massiliensium doctrinae magnus defenso lib. de grat. & lib. arbit. sic Augustinum intellexit, vt electionem diceret esse ante opera, & lib. 2. de gratia & lib. arbit. c. 6. suppresso nomine August eam seuere reprehendit his verbis: Non ex operibus, sed ex vocante dictum est, &c. In his verbis hoc vult in telligi gentilitiae persuasionis impietas, quod Deus absqui vllo inter bonum, & malum moderatoris examine, non ordine regentis, sed iure dominationis, illum affectu dignun reddat, hunc odio; illum recipiat studio, hunc excludat imperio, & inter duos perditos nulla consideratio laboris, nulla deuotionis habeatur, sed vnus sine ratione cessantibus offi cijs assumatur, alter sine discretione damnetur: ac sic dum in alterutro nec meriti ratio existit, nec delicti; aufertur omnino futuri causa iudicij. Eodem capite decretum hoc ante opera appellat fatale, & ca. vltim. de pri mo homine; quem Deus immortalem fecit, in quit: Iustitias Dei fuit, vt non ante eligeret, quam pro haret. & lib. 1. c. 12. electionem, quam ex Augusti no retulimus ante opera, originalem, & fatalem vocat; originalem, quia esset ante opera; fatalem quia tolleret libertatem, & c. 4. eiusdem lib. 1. con tra hanc electionem ait: Quid enim vltra speret, quen iam gratia suum fecit: in quo e contrario non desperet quem praedefinitio violenta damnauit? in hoc culpa, in il lo gratia locum non habet. Et in fine capitis. Si vnu ad vitam, alter ad perditionem, vt asserit, deputatus est sicut quidam Sanctorum dixit, (intelligit certe Augu stinum) non iudicandi nascimur, sed iudicati. Ac si di cat; si ita ad regnum coelorum destinamur soli Dei voluntate, sine nostris meritis, quid iudica mur de operibus, si quidem sine illis destinati sumus ad regnum
Ex recentioribus vero Driede lib. de concordia lib arb. & praedest. 1.p. cap. 2. & 4. ad 1. argum. Ruar. a. 7. p. 245. circa fin. Sixtus Senens. libr. 6. Bibliot. Sanctae, anno tat. 251. & 252. fatentur Faustum, & alios Patres Massilienses, & Gallos, imo & Graecos contra Au gust. docuisse, electionem, & voluntatem dandi gloriam, non fuisse ante merita praeuisa, vt contra Manichaeum libertatem defenderent. Contra vero Augustinum vt contra Pelagium gratiam extolleret, dixisse, illam fuisse ante vlla merita.
Ex quibus pro hac sententia colligere licetu. hanc fuisse mentem Augustini, vt diceret electio nem esse ante opera praeuisa, siquidem tot Patres ita ipsum intellexerunt, & impugnarunt, nec eius discipuli aduersarijs vnquam responderunt, sant sententiam ei falso impositam fuisse. Imo neque ipse Aug. hac ratione se vsquam excusauit; sed vbique eam opinionem pro viribus defendere conatus est, vt ex lib. de praedest. Sanctor. perspicue constat. Multo autem melius nobis est cum August. quam cum alijs sentire. Qui, vt dixi, in materia de gratia, & praedestinatione inter caeteros Ecclesia Patres, non aliter, quam Sol inter caetera minora sydera, praefulget
Adde, sententiam hanc, quam diximus esse Augustini, definitam esse, vt Catholicam, & op positam aperte in Ecclesia damnatam. Nam Pe trus Diac. libr. de Incarnat. cap. 8. qui habetur in ter opera Fulgentij anathematizat cum multis alijs Graecis Diaconis, & monachis, nempe totius Ecclesiae orientis, cuius fidem Romae professus est, libros Fausti Regiensis, quod contra doctrinam Augustini, imo & Apostoli doceat: eosdem damnat Ioannes Maxentius in responsione ad Epistolam Hormisdae, quae habetur in 5. tom. Biblioth. sacrae: imo & Coelestinus epist.t. ad episcopos Galliae, defendit Prosperum, & Augustinum a suspicione malae doctri nae contra Massilienses, ipsos vero Massilienses acriter reprehendit, quod doctrinam Augustini notare ausi fuerint.
Tertio loco haec eadem opinio ratione probatur primum, voluntas finis prior est vol intate mediorum ordine causalitatis, & rationis: sed voluntas eligendi homines ad gloriam est voluntas finis. quia gloria est finis meritorum, & voluntas dandi merita, est voluntas mediorum: ergo prior est voluntas dandi gloriam, quam dandi merita. Decernit ergo Deus, antequam videat futura merita, quae ipse daturus est, dare vitam aeternam tanquam finem. Porro non sufficere communem voluntatem, qua vult omnibus dare vitam aeternam, antecedenti illa & simplici voluntate, de qua disput. 82. satis dictum est, probatur. Quia voluntas dandi media gratiae praedestinatis, vt mereantur, est efficax: imo est voluntas dandi media efficacia: ergo haec debuit procedere ex voluntate efficaci dand gloriam. Praeterea nisi praedestinati a reprobis distinguantur voluntate illa circa finem, non pote runt distingui diuina prouidentia circa media gra tiae praeuenientis, donec videatur illorum consensus. Iam ergo praedestinatio, quae est peculiaris prouidentia circa eos, qui saluantur, non incipiet, nisi a consensu: & cum huius nos simus causa, iam primi effectus praedestinationis, quo praedestinati a reprobis incipiunt distingui ipsi erunt causa. Vt ergo a gratia praeueniente distinguantur praedestinati a teprobis, necesse est, vocationem praedestinatorum esse ex voluntate efficaci finis.
Electionem efficacem ad gloriam factam fuisse ex meriti gratiae praeuisis, auctoritate Scholasticorum, & Scripturae probatur.
CVm res haec ad nostra vsque tempora parum fuerit inter Doctores controuersa; operaepretium me facturum existimaui, si in medium O adducerem oppositam sententiam, non paucis, nec indoctis Theologiae professoribus in Germania, Gallia, & Hispania, hoc nostro saeculo probatam: eiusque fundamenta in hoc capite, & sequentibus iacerem, quae, vt verum fatear, non parùm momenti habent. Opinio vero, duas con¬ tinet partes: prior est, nullam electionem efficacem ad gloriam ex sola Dei voluntate fuisse, ante quam merita praeuiderentur ex gratia, sed quemlibet ad gloriam electum fuisse ex meritis praeulsis, quae Dei gratia facturus erat. Posterior est, an te merita gratiae praeuisa, nullum peculiarem affe ctum, dandi gloriam Deum habuisse erga praede stinatos, sed circa omnes etiam reprobos habuissi communem voluntatem simplicem, & antecedentem, qua omnibus vitam aeternam, tanquam brauium, & praemium commune aeque proposuit & desiderauit
Prior pars ab hoc capite vsque ad 12. auctoritate, & ratione nobis confirmanda est: posterio rem vero cap. 13. demonstrabimus. Priorem igitu: ex professo docent Bartholomaeus Camerarius in dia log. cap. 5. Osorius libr. 9. de Iustitia, & noster Francisc. Tur rian. in opusc. de electione & VVillelmus de Rubione in 1. d 41.q. 1. art. 1. & artic. 2. concl. 3. cum affirmat, praedesti nationis dari causam, nempe merita facta ex gra tia, intelligens nomine praedestinationis solam vo luntatem dandi vitam aeternam, non autem praeparaudi media gratiae. Idem sensisse videtur Maio in I. d. 40. q. 2. fauet ex parte OKam in 1. d. 41. q. 1. cum asserit praedestinationem ad regnum coelorum fuisse ex meritis gratiae praeuisis, loquitur enim de praedestinatione, non vt caeteri Scholastici loquuntur, quatenus est praeparatio mediorum gratiae; sed de voluntate tantum dandi gloriam, quam alij appellant electionem ad regnum coelorum: excipit tamen quosdam quos aliqui eximie praedestinatos vocant, vt Beatam Virginem, Apostolos, & alios, eos enim asserit fuisse electos ad beatitudi nem aeternam gratis, non ex praeuisione meritorum, cum qua distinctione sequitur eius sententiam Gabriel eadem d. q. 1. art. 2. & Catherinus opusc. de praedest. Dei lib. 1. c. vlt. & lib. 3. c. 1. & 2. Omnium ta men eandem esse rationem ex professo ostende mus disp. seq. nunc vero satis sit generatim proba re, electionem hanc efficacem ad regnum coelorum factam fuisse ex meritis praeuisis, quae Deus sua gratia largiturus erat.
Primo ergo colligitur haec sententia ex illo Matth. 25. Venite benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum ab origine mundi. Vbi Christus offert re gnum praeparatum ab origine mundi, idest, ab ae ternitate: hac enim phrasi aeternitas quoque desi gnatur, reddit rationem, cur debeant accipere prae paratum, & destinatum regnum: Esuriui enim, & de distis mihi manducare. Quibus verbis non solum reddit rationem, ob quam accepturi sint regnum sed quare etiam accepturi sint praeparatum, quod est causam praeparationis indicare. Nam si alia ra tione esset praeparatum, nec propter ipsa merita inanis sane esset causa, quam assignat: id quod ra tione, quam pro hac sententia c. 9. & 11. affere mus, magis confirmabitur
Nec vero quidquam obest Chrysost. Hom. 54 in Matth. vbi explicans hunc locum, ait. Nunc autem quoniam non secundum mercedem hominum, sed secundum suam largitatem constituit mercedem Sancto rum, ideo antequam Sanctos crearet in saeculo, regnum Cae lorum praeparauit in caelo. Propterea quos ante constitutionem mundi suos esse cognoscit, tantis eos laboribus onerat & tamdiu laborare facit donec digni efficiantur regni coe lorum. Hoc, inquam, nihil obstat: quoniam cum dicit, non secundum mercedem hominum, sed secundum suam largitatem constituisse merce¬ dem sanctorum, intelligit, Deum non constituisse mercedem regni coelorum, secundum merita ex nostris proprijs viribus: nam verbis proxime praecedentibus sic ait. Non enim quantum iustitia hominum potest mereri, tale creatum est regnum coelorum, sed quale Dei virtus potuit praeparare. Hoc ergo est non secundum mercedem hominum. Cum vero dicit secundum suam largitatem constituisse mercedem, plane denotat ex meritis gratiae eam praeparasse: nam si est merces, ex meritis esse debet. Dicit autem, secundum suam largitatem, quia ipse quoque largitus est, vnde illam mereamur. Denique cum addit, quos suos esse ante constitutionem mundi cognoscit, tamdiu laboribus onetare, quamdiu digni efficiantur regni, non significat, cognouisse eos prius suos esse futuros. quam eis gratiam dare decreuisset, & eorum praeuidisset merita: sed eos, quos sic futuros nouit, ait tantis onerasse laboribus, vt tanto praemio digni efficerentur, non alia quidem ratione, nisi quia regnum coelorum, vt merces, propositum erat. Nam si gratis, & ex se solo dare decreuisset, frustra expectaret, donec eos dignos efficeret, vt cap. illo 9. & 11. non obscure probabitur. Accedit, quod idem Chrysost. hom. 6. in illud Matth 20. Sed quibus paratum est a Patre meo, sic ait: Non est meum id dare, sed quibus labore, atque sudore praeparatum est. Vbi plane docet, regnum esse praeparatum, intelligit autem aeterna praefinitione, propter la borem, & sudorem.
Secundo hanc eandem causam praeparationis regni coelorum per merita non minus diserte tradit Paulus 1. ad Corinth. 2. verbis desumptis ex Isai. 64. cap. Oculus non vidit &c. quae praeparauit Deu ijs, qui diligunt illum. vbi illud, lis, qui diligunt illun secundum communem loquendi modum cau sam praeparationis indicat. Nam si quis dixeri regem destinasse equum vel vestem, aut quid aliud pretiosum ascendentibus muros ciuitatis, vel taliter pugnantibus, significaret quidem non alio modo dare decreuisse, quam ex meritis in belloNec tamen ille loquendi modus denotat, Deum in executione ita facturum, vt solo intuitu merito rum illud conferat, sed etiam in sua definitione, & decreto primo, quauis ratione considerato, non aliter statuisse. Nam si gratis alicui destinasset dare, etiamsi postea eum de se bene meritum intelligeret, non diceretur bene merenti, aut bene certanti praeparasse, sed Petro, aut Ioanni donare voluisse; quos nihilominus postea dignos tali praemio esse cognouit. Reliqua quoque verba Isaiae hunc nostrum sensum non leuiter confirmant. Nam pro eo, quod habet Paulus, lis qui diligunt illum. Habet Isaias secundum vulgatam, Ex pectantibus te, & subiungit, Occurristi laetanti, & facienti iustitiam. 70. vero conuertunt. Occurret enim facientibus iustitiam. Vbi expectatio illa, cui Deus bo na ptaeparat, & occursus ille causam apertam significat meritorum
Obijcies Paulum ad Hebraeos 5, qui de Christo sic dicit: Factus est omnibus obtemperantibus sibi causa salutis, vbi casus dandi. Obtemperantibus, non significat causam, neque enim quia quis obtem perauit Christo factus est illi Christus causa salutis, sed potius, vt obtemperaret. Caeterum hoc parum obest, hic namque modus loquendi, factus est obtemperantibus causa salutis, plane indicat, Chtistum fuisse causam ipsius obedientiae. & v obtemperarent: eorum enim salus, cuius Christus dicitur causa, fuit obedientia Ac si Paulus diceret, ijs, qui obtemperant, in quo eorum salus sita est, Christus causa fuit, vt obtemperarent, ac proinde salutis eorum auctor censetur. At dicere, Deum promisisse, aut praeparasse regnum diligentibus se, certe longe diuersus modus loquendi est, quo plane denotatur, dedisse ipsum regnum, non gratis, sed ob dilectionem, & bona opera, & denique vnum ob aliud definisse.
Tertio idem probatur ex illo Iacob. 2. Nonne Deus elegit pauperes in hoc mundo, diuites in fide & haere des regni, quod promisit Deus diligentibus se? Nam tametshunc locum aliter interpretetur August. libr. 1. de prad. Sanct. cap. 17. vt eligere diuites in fide, & haeredes regni, idem sit, quod facere diuites, & haere des, contextus tamen Apostoli non ita commode hanc patitur interpretationem, sicut eam, quam statim dicemus. Si enim eligere diuitem in fide, esfacere diuitem in fide: eligere etiam pauperes in hoc mundo erit facere pauperes in eo. At Iacobus non significat Dominum fecisse pauperes in hoc mundo (quanquam verum est, etiam eos fecisse, suadendo omnia pro seipso relinquere) sed eos, qui in hoc mundo pauperes erant, & abiecti quia temporalibus diuitijs carebant, diuites tamen in fide, sibi elegisse, vt ita ostendat, non esse contemnendos pauperes in sedium & locorum distributione, cum ita magni a Deo fiant, si sunt diuites in fide, & haeredes tegni. Quodsi diuite, in fide electi sunt, sequitur eorum fidem elegisse non quidem ad gratiam: ad hanc enim etiam pau peres in fide, & nondum haeredes regni eliguntur. sed ad gloriam, & vt indicaret se de aeterna illa electione loqui, subiungit: Quod promisit Deus di ligentibus se, diuitibus scilicet in fide, & operibus Porro in aeterna Del praescientia frustra duplicem electionem assignari, aliam ante merita, aliam posmerita, cap. 7. & 11. fusius probandum est. Nunc vero haec Scripturae testimonia pro hac sententia di cta sufficiant.
Sixtus Senensis loco superius allegato, qui exi timat communem sententiam Graecorum Patrum, imo etiam quorundam latinorum in hac re Augustin. aduersari, plura Patrum congerit testi monia, vt probet electionem hanc ad vitam aeter nam, quam ipse censet esse praedestinationem fa ctam fuisse ex praeuisis meritis. In primis ergo er Graecis est Orig. libr. 7. in epist. ad Rom. non longe. fine, qui circa illud cap. 9. An non habet potestatem figulus, &c. ait, Iacob. electum fuisse vas in honorem, quia se emundauit: videns enim Deus puritatem eius ex eadem massa Adami, fecit ipsum vas in honorem Deinde Chrysost homil. 16. in epist. ad Rom. c Theodor. in illa verba: Non solum autem, sed & Rebecca Idem quoque Theod. Theoph. & OEcumen. in illud Quo praesciuit, & praedestinauit. Et idem Theoph. in illud eiusdem capitis. Ijs, qui secundum propositum vocati sunsancti? plane docent electionem factam fuisse ex meritis praeuisis.
Horum tamen auctoritate, quanquam alioque marimi momenti est, hanc sententiam nollem confirmare. Existimo namque eos contta Aug doctrinam sensisse, sicut & latini aliquot, quos infra referemus, non quidem in hac, de qua disserimus, controuersia, sed in alia de qua disputat. 90. tractabitur. Loquuntur enim de electione non ad gloriam ex meritis gratiae, sed ad primam gratiam ex meritis arbitrij. Id quod clarius expressit Orig. in verba illa eiusdem capitis: Voluntati enim eius qui resistit? Hos autem Patres loqui de hac election ad primam gratiam, quam ex meritis arbitrij in tempore quoque dari putabant, cap. sequenti pla num fiet. Quare non debent Driedo, Sixtu Senens. & Ruardus, quos cap. 1. retulimus, hos Patres opponere sententiae Augustini, in hac, de qua nunc agi tur, quaestione, de electione scilicet ad gloriam emeritis gratiae, siquidem de hac re nunquam cum Aug. dissensio fuit; sed in quaestione tantum de electione ad gratiam, in qua diuerso modo eos sensisse, sed minus recte, cap. seq. & disp. 91. cap. 7. & 8. monstrabo.
Ex latinis vero refertur etiam pro hac sententia prima Ambros. in illa verba ad Rom. 9. lacob dilexi, &c. vbi sit ait: Praescientiam Dei flagitat in his causis: sciendo enim quid vnusquisque illorum futurus esset, dixit, &c. & iterum: Vnum elegit praescientia, alterum spreuit. & infra. Nam neminem damnat. antequam peccet, & nullum coronat, antequam vincat. Et in illud: Sci mus quoniam diligentibus Deum, &c. inquit: Istos, quo praesciuit sibi deuotos, ipsos elegit ad promissa praemia capienda. Quibus testimonijs praedicta opinio multo melius probari potest. Nam verbis citatis aperte loquitur Ambrosius de electione ad vitam aeternam. Neque nocet quicquam, quod cum agit de electione ad gratiam, sententiae Graecorum non nihil faueat in illa verba Pauli ad Rom. 8. citata, & in illud cap. 9. Miserebor, cuius miserebor. cum asserit, vocationem Dei, quae est secundum propositum, qua Deus dicitur misereri, praeuemendo scilicet gratia sua, ijs dari, qui cognoscuntur idonei futuri, vt respondeant. Nam licet de electione ad gratiam cum Graecis plane sentiret, dicens esse ex operibus arbitrij: electionem tamen ad gloriam nusquam docnit fieri ex his meritis, sed ex meritis a gratia profectis
Neque vero Graeci Patres vsquam dixerunt ele ctionem ad gloriam ex meritis arbittij esse. H enim, si quid de gratia minus recte dixerunt, non omnino senserunt cum Pelagio, qui palam doce bat ex proprijs viribus nos iustificari posse, & vitam aeternam promereri: absit: solum dixerunt, vt cap. 4. & 5. referemus, auxilium gratiae, quod dicebant esse necessarium ad iustificationem, & ad merita vitae aeternae, dari nobis, industria nostra prius laborantibus, & quadamtenus illud promerentibus. Cum vero de retributione vitae aeter nae, quae fit in tempore, loquuntur, pleno ore fatentur, eam dari filijs Dei gratia ipsius iustificatis & ex auxilio gratiae bene eam promerentibus Quodsi de electione ad gloriam, ab aeterno in mente Dei facta, setmone incidisset, dixissent plane, ex meritis gratiae Deum ab aeterno iustos ele gisse ad regnum. Nam vt infra dicemus capite et iam 4. de hoc nunquam in Ecclesia fuit controuersia, nec esse potuit inter Patres, qui simul docent in tempore gloriam non nisi ex meritis dariPorro licet commentari illi a multis censeantur non esse Ambrosij; nihilomiaus omnino contemuendi non sunt
Secundo loco refertur Hieronym. in epist. ad Hedibiam, quae est 150. quaest. 10. vbi explicans illud Malachiae 1. Iacob dilexi &c. inquit. Non saluat irrationabiliter Deus & absque iudicij veritate; sed causis praece dentibus: sed quia alij non susceperunt filium Dei, alij au tem recipere sua sponte noluerunt. Et infra; Ex quo osten ditur non gentes eligi, sed hominum voluntates. Cert Hieronym. aut loquitur de electione ad remissionem peccatorum, quae fieri potest ex meritis de congruo, non nudi arbitrij, sed cum auxilio gratiae nam ijs, qui filium Dei fide susceperunt, & crediderunt, dedit potestatem filios Dei fieri, & iustifi cari. Quocirca fatetur August. epist. 105. longe principio, remissionem peccatorum non esse sin meritis fidel, si fides eam impetrat: aut loquitu Hieronym. de electione ad vitam aeternam: quod mihi fit probabilius, & de hac iure optimo dixit non fieri sine iudicij veritate, atque ea eligi non homines nudos, id est, sine operibus, sed homi num voluntates, hoc est, homines operibus & me ritis ornatos propter ipsamet opera & merita. Al legari quoque solet idem Hieronymus in illud ad Galat. 1. Cum placuit ei, &c. Nihil tamen huic sen tentiae fauet. Sed in ea verba ad Rom. 9. Cuius vulmiseretur: facere videtur cum Chrysostom. labo ri humano subiungens gratiam; quae sententia est plane contra August nec satis tuta, vt infra vide bimus. Verum hoc nihil obstare debet, quo minus praedicta opinio de electione ad gloriam recte e Hieron. comprobetur, sicut de Ambrosio proxi me dicebamus.
Tertio accedit Sedulius, qui in ea verba ad Ro man. 8. ijs qui secundum propositum vocati sunt sancti Sic loquitur: Secundum quod proposuit saluare sola fide quos praescierat credituros, & quos gratis vocauit ad salutem, multo magis glorificabit operantes: & in verba se quentia, Hos quos praesciuit, futuros deuotos sibi, ipsos ele git ad promissa praemia capienda, & in illud Roman. 9 vt secundum electionem, &c. Sciendo enim quid vnusquis que illorum esset facturus, dixit, ille erit dignus, qui erit minor, & qui erit maior, erit indignus salute. Hoc quasi prae scius, non personarum acceptor dixit. Et in illud eiusdem cap. Iacob dilexit, &c. Quid mirum, si iustitiae diliga innocentiam, & si resputat iniquitatem, apud quem futur. sunt facta
Haecomnia retusi, vt videamus quemodo hit auctor faueat Graecis, & Massiliensibus, cum qui bus videtur ex vna parte docere, respexisse Deum laborem nostrum proprium, & industriam, vt daret nobis suam gratiam, tametsi paulo infra habe at verba quaedam August. ex quaestione ad Simplic quibus sententia Graecorum omnino confutatur ac proinde caetera huius auctoris in bonum sensum explicari possunt: & ex alia parte constet, quo pacto de electione ad gloriam recte loquatur, cum ait; quos praesciuit deuotos, ad promissa praemia capienda elegisse: & iterum, si gratis vocauit ad salutem, scilicet gratia sua, quos sciuit esse creditu ros, multo magis glorificabit operantes; hoc est multo magis quos praesciuit gratia sua recte ope raturos, ad regnum gloriae elegit
Quarto denique referri solet Faustus Regien cuius testimonia recitata sunt cap. 1. huius disput sed hunc auctorem in Graecorum opinione fuisse eamque contra Aug. illis loc. tradidisse infra cap. seq. ostendemus. Hoc tamen mihi persuasum ha beo, si de electione ad vitam aeternam loquere tur, non aliter ipsum dicturum, quam reliquos nimirum, ex meritis eam factam fuisse, eo quod in tempore ex meritis gloria danda sit, sicut proximenotauimûs.
TAmetsi aliorum Patrum auctoritas in omni controuersia magni ponderis apud omnes esse debeat; in hac tamen de qua nunc agitur, vnus pro multis mihi semper erit Augustin. non solum. quod omnium, qui bene sentiunt, iudicio, inter caeteros plurimum emineat, sed quod dum seuerius, quam alij, pro gratia Dei contra liberum arbitrium, & propria merita loquens, hanc electionem ex meritis gratiae factam affirmat; perspicue ostendit; nihil huic nostrae controuersiae esse commune cum ea, quam disputat, num gratia detur ex meritisi quas tamen duas quaestiones Theologi nostri temporis non pauci absque ratione confundunt. Conabor igitur August. testimonijs bifariam hanc confirmare sententiam. Primum ostendam aliquibus in locis disertis verbis eam tradidisse. Praeterea nullibi oppositum, vel leuiter, insinuasse. Sed vt melius, quae ex August. referemus, intelligantur, operaepretium duxi, ante omnia paucis exponere, qua de te inter ipsum, eiusque discipulos ex vna parte, & Cassianum, Massiliencaeterosque Gallos ex alia, suborta fuerit de praedestinatione gratiae dissensio.
In hac igitur de gratiae praedestinatione controuersia; contra duos errores August. pugnauit. Primum contra Pelagium, & Celestinum, qui de gratia, haec assetebant. Primo posse hominem, solis naturae viribus, absque vlla alia gratia, quam creationis, praedicationis, & praecepti, quas dicebant dan sine meritis; sefuare totam legem, iustificari, in iu stitia vsque ad mortem perseuerare, & gloriam consequi. Sic colligitur ex epist. 90. & 95. apud Aug & epist. 105. 106. & 107. ex Concilio Mileuit. can. 4. & Africano circa tempora Bonifacij, can. 79
Secundo gratiam quidem Christi interiorem dari, sed eam tantum esse vtilem ad facilius, & melius operandum, & praestandum quae diximus; non tamen esse necessariam, vt simpliciter ea faciamus. Huius erroris meminit August. epist. 106. quem in Pelagij scriptis deprehendit post retra ctationem subdolam, quam sui erroris fecit in Concilio Palaestino, & contra illum statuitur canon. 5. Conc. Mileuitani, & 80. Africani, circa tempora Bonifacij 1
Tertio dicebant hanc gratiam secundum merita nostra, hoc est, ex proprijs viribus condigne nobis dari ad melius, & facilius operandum. Hunc errorem fraudulenter retractauit Pelagius in Concilio Palaestino apud Diospolim, vt dicemus infra, disput. 91. cap. 9. intelligens per gratiam Deiquam fatebatur sine meritis dari, donum creationis: vt constat ex Epistola 90. & 95. apud August. & ex Epistola 105.
Contra hos contendit August. in tempore necessariam esse nobis gratiam Christi internam, praeter praeceptum, & donum creationis, atque praedicationis, vt seruare possimus omnem legem iustificari, & gloriam consequi; eamque esse initium omnis meriti, atque adeo ex nullis nostris meritis lari: intelligit merita liberi arbitrij, & gratiam non secundam, sed primam, quae ab initio nobis confertur. Neque enim negat, mereri nos posse secundam gratiam, & auxilia posteriora, si prius moueamur ad ea promerenda anteriori alia gratia. Hoc eodem modo locutus est vbique de praedestinatione Dei, quae in eius sententia lib.I. de praedest. sanct. cap. 10. est praeparatio donorum gratiae, vt scilicet ea non fuerit ex meritis praeuisis, sed sicut Deus in tempore dat gratiam sine meritis, sic in aeterna sua prouidentia sine meritis dare disposue rit. Nam, vt infra videbimus, inter merita, & id quod datur ex meritis, eundem seruat ordinem Deus ex Augustin. sententia, in aeterna dispositione, quem in tempore seruaturus est: vt si daturus est ex meritis, disponat dare ex meritis: alius enim ordo peruersus esset.
At sicut contra Pelagium nunquam demonstrat Aug. gloriam dari ex meritis (hoc enim Pelagius non negabat) sed tantum gloriam ex meritis gratiae, non ex meritis arbitrij conferri, vt Pelagius dicebat: sic etiam nusquam contra Pelagium ostendit, electionem ad gloriam, seu voluntatem glorificandi, non fuisse in Deo ex praeuisione meritorum, & omnino gratis, sed fuisse ex meritis praeuisis quae ipse gratia sua largiturus erat, & sicut contra Pelagium contendit, in tempore non dari gratiam ex meritis arbitrij, sic etiam probat, non fieri praedestinationem gratiae ex illis. Contra hos, Pelagium scilicet, & Coelestin. eorumque discipulos, congregatum fuit Concilium Mileuitanum, & alia Africana; Arausicanum vero secundum celebratum fuit potissime contra Semipelagianos, de quibus subinde dicemus. Cum vero Pelagius disputans de gratia asserebat, eam non esse necessariam, non loquebatur de gratia habituali, aut de gratia remis sionis peecatorum tantum, sed de auxilio gratiae quod ipse negabat, esse necessarium, sed sufficere dicebat arbitrium cum notitia praecepti: & cum Patres ab eo contenderent, vt gratiam Dei sine meritis necessariam esse fateretur, non tantum contendebant, vt gratiam remissionis peccatorum concederet, nam vt inquit August. epist. 105. haec non est sine meritis, quandoquidem fides eam impetrat: sed vt concederet gratiae adiutorium a quo incipit opus nostrae iustificationis, vt ibidem ait Aug. quem referemus disp. 91. cap. 5. quod adiutorium ipse Aug. tribuit fidei.
Deinde disputabat Augustinus contra alium errorem, eorum scilicet, qui dicuntur a Prospero, & Hilario de reliquijs Pelagianorum, & vulgo Semipelagiani nuncupantur. Hi erant Massilienses quorum caput, & auctor doctrinae contra Aug. ex professo fuit Cassianus, vt constat ex epistolis Prosperi, & Hilarij ad August. quae sunt ante librum de praedestinatione sanct. & ex epist. 1. Coelestini primi, vbi suppresso nomine, eius fit mentio, & ex Prospero in lib. contra collatoremc. 1. Horum sententiam secuti sunt multi per Galliam episcopi, ad quos Coelestin. epistolam illam scribit: Inter quos fertur fuisse Vincentius Lirinersis. Horum omnium obiectiones sunt apud Prosperum contra August. doctrinam, lib ad cap Gallorum, & lib. ad obie ctiones Vincentianas, quibus ipse Prosper optime respondet, quinimo, vt ipse Prosper cum Hilatio testatur, multi per Africam episcopi de doctrina August. male senserunt.
Hi omnes, vt pote viri alioqui Catholici, & re ligiosi contra Pelagium, & Coelestinum gratiam Christi fatebantur, non solum externae praedicationis, sed internae etiam inspirationis: non solum vtilem, sed etiam necessariam ad iustificationem, perseuerantiam, & merita aeternae vitae, qua nisi adiuuarentur conatus nostri, non modo difficile consequerentur, quod contendimus; verum etiam irriti omnino essent, & inanes ad iustificationem, & merendum vitam aeternam. Addebant nihilominus esse in nobis initia quaedam ex nostro proprio labore sine vlla gratia Christi interius mouente, quibus inciperemus, vt deinde gratia Dei nobis concederetur ad promouendos conatus, & desideria nostra. Ideo haec vna eorum erat propositio; Labori humano subiungitur gratia, & alia similis: Conatus nostri, hoc est, ex nostris viribus irriti sunt. nisi gratia Dei adiuuentur, & promoueantur.
Haec doctrina colligitur ex tota collatione 13. Cassiani, & ex lib. Prosperi contra illam, ex lib. 12. de institutis Caenobiorum cap. 11. 12. 13. 14. & ex Fausto Regien toto lib. I. & 2. de gratia, & lib. arbitr. multis in locis quae refert Hormisda Papa epist. ad possessorem, & loan nes Maxentius in responsiane ad hanc epist. quae habetu 5.tom. Biblioth. sac. sed lib. 1. ca. 17 & locis citatis in 1 c. manifeste hanc tradit doctrinam. De gratia enim Dei cap. illo 17. dicit: Inuitat volentem, at trahit desiderantem, erigit adnitentem: & infra inquit, gratiam Dei postulare a nobis prius obedientiam praecepti, vt veluti per ansulam quandam eam apprehendat: & 2. lib. cap. 10. ad hoc inquit, nos idoneos non esse (intelligit ex nobis) vt iustificemur, & gloriam promereamur, & ideo adiutorium Dei esse necessatium: Saltem, inquit, quaerendi, & pulsandi importunitate placeamus. Sententiam huius auctoris colligit Petrus Diaconus lib. 1. de Incarnatione, & gratia domini nostri lesu Christi cap. 8. Anathematizamus (inquit) libros Fausti Galliarum Episcopi, qui de monasterio Lirinensi prouectus est, quo contra praedestinationis sententiam scriptos esse, non dubium est. In quibus non solum contra horum sanctorum Patrum, verum etiam contra ipsius Apostoli contradictionem veniens, humano labori subiungit gratiae adiutorium, &c.
Et in concilio Arausic. cuius canones a Leone primo opera Prosperi tunc eius Secretarij editos esse, & stylus ipse, & materia contra Semipelagianos, atque ipsius Prosperi historia indicant: omnesque esse ex doctrina Aug liber. Sententiarum per Prosperum collectus manifeste demonstrat, vt infra disp. 91. c. 11. dicemus. Can. 6. damnatur, qui dixerit, sine gratia Dei credentibus volentibus, desiderantibus, conantibus, laborantibus, vigilantibus, studentibus, petentibus, pulsantibus, misericordiam pei dari; vel qui humilitati, aut obedientiae humanae subiungit gratiae adiutorium. His enim fere verbis vtebantur, qui erant de reliquijs Pelagianorum. Sic Cassianus lib. illo 12. de iust. caenob.. 14. inquit, gratiam pei dari petentibus, aperiri pulsantibus, & a quaerentibus inueniri. Huius erroris quod nondum deprehensus in Ecclesia Dei esset. nulla mentio fit in Consilio Mileuit & Africanis in quibus contra Pelagium actum est.
Porro, vt narratur in vita Prosperi, & in epistola praefixa eius operibus nuper a Louaniensibus editis, hanc doctrinam Cassianus desumpsit ex Graecis Patribus, praesertim ex Chrysost. quem habuit magistrum. Horum autem omnium auctoritatem ipsi Massil. Aug. opponebant, quod aliter intelligerent illud ad Rom. 9. Non ex operibus, sed ex pocante, &c. vt referunt prosper, & Hilarius in illis epistolis. Loci insignes Chrysost. sunt tom. 1. Homil. 42. in Gene) versus finem, & homil. 27. in Genes. col. 8. cum loquitur de paenit. hic enim auctor concedit aliquam ex nobis poenitentiam, ac proinde dilectionem, & spem, quae tamen ex se non sufficiant ad delerdum peccatum, nisi accedat gratia Dei, quae ad perfectiores actus nos moueat. Idem docuit Cassianus collatione 20. c. 8. vbi inter remedia ad impetrandum veniam assignat ex parte nostra poenitentiam, quam, inquit, non fore condignam venia peccatorum, nisi gratia Dei promoueatur: quo pa cto de alijs dispositionibus ex parte nostra loquitur li. 12. de institutis coenobiorum c. 13. & 14. & vt scri bit Hilarius, quem nos referemus disput. 91. c. 12 nonnulli Massil. aliquales ex nobis compunctio nem anteactae vitae concedebant, vnde gratia De in nobis occasionem caperet. Ex quib. obiter adnotare libet, quam sine fundamento recentiore. nonnulli, non satis intellecta mente horum Pa trum, eorum testimonijs vtantur, ad probandum, opus perfectae contritionis caritate formatum ex auxilio gratiae praeuenientis, non sufficere ex se ad iustificationem sine noua alia gratia, & fauore siquidem hi Patres loquuntur de poenitentia deprompta ex proprijs virib. quam, praeter Pelagium, nemo dixit sufficere ad iustificationem: de alia ve ro suo loco disputabimus. Et eandem doctrinam habet idem Chrys. hom. 2. in Psal. 50. tom. 4. homi. 12. in epist. ad Heb. in exposit. moral. & homil. Quod neme laeditur, nisi a seipso, non multum ante finem, loquens de trib. pueris: tom. 3. homil. 13. in loan. in illud. Conuersus Iesus, &c. & serm. 1. de verbis Domini, habente eundem spiritum. Cum eo etiam senserunt Graeci Patres citati, pro priori sent. c. 1. vt ex verbis eorum liquido constat, Docent ergo omnes, nos incipere nostra industria, deinde gratiae Dei adiutorium subsequi, vt tandem iustificemur, & in gratia perseuerantes coelorum regnum promereamur. Ve rum quia non pauci, nec indocti nostri temporis Theologi, historia non bene perspecta, varie in terpretantur hunc Massiliensium errorem, contra quem Aug. Prosper, & alij Aug. discipuli pugna runt; vt quisque quam docet opinionem, ab hoc errore tueatur, vel mentem Aug. in suam sententiam finistre detorqueat, placuit sequenti ca, quae dam annotare, ex quibus non solum Massili. sent perspicua fiet, verum etiam testimonia, mentem que August, in praesenti controuersia facile intelligemus.
PRimo igitur obseruandum est, quod initio di ximus, hos auctores alioqui pios & religiosos, non ita sensisse de gratia, sicut Pelag. & Coelestin. docuerunt: eam enim necessariam esse, aperte fatis fatebantur, vt supra expositum est. Sic Cassian locis alleg. & Chrysost. egregie admodum de gratia loquuntur. Sed & Faust. lib. I. de lib. arb. ac. 1. vsque ad 6. & praesertim c. 14. eloquentissime gratiae necessitatem contra Pelagium probat: nec solum doce in natura lapsa, sed etiam integra, eam fuisse necessariam, vt primus homo perseueraret, vt videre est li. 1. c. 1. atque id ipsum affirmasse Massilienses testatur Hilarius in epist. illa citata. Solum ergo asserebant, ex nobis praecedere quoddam lnitium quod diuina gratia subsequitur, & culus intuitu gratia nobis donatur.
Secundo nota, hoc initium ira ex eorum sententia, ex nobis praecedere: vt tamen nonnulli putarent, necessarium non esse, semper praecedere: sed quandoque etiam diuinam gratiam priorem esse. Sic plane docet Cassia. huius sectae praecipuus auctor collat. 13. c. 12. circa finem, &c. 15. & varijs Scri pturae testimonijs confirmat. Asserit enim Zachaeum prius pulsasse, & postulasse, quam ei gratia daretur, vt pulsaret, & ita solicitudine sua Christum praeuenisse: at Matth. & Paulum aliosque Apostolos praeuentos fuisse gratia Dei. Quocirca collat. illa 13.c. sic incipit: Et ita semper gratia Dei nostro in bonam partem cooperatur arbitrio, atque illud in omnibus adiuuat, protegit, ac defendit, vt nonnunquam etiam ab eo quosdam conatus bonae voluntatis, vel exigat vel expectet, &c. Vbi cum dixisset, semper Deum adiuuare, & promouere conatus nostros; non dixit semper, sed aliquando eos expectare, & cap. 17. inquit Deum quorundam esse susceptorem, quia eorum conatus adiuuat, quorundam vero saluatorem, quia eos omnino praeuenit. Hanc vero doctrinam erudite & acute impugnat Prosper li. contra Collatorem c. 13. atque ex hac varietate idem Prosper eodem lib. c. 33. notauit Cassianum, quod sibi contraria docuisset. Nam, si rationes Massilien. qui eius sententiam tuebantur, quas disp. 91. c. 17. referemus, alicuius momenti sunt: probant, arbitrium nostrum semper inchoare, & deinde gratia Dei conatus illius promoueri. Refert etiam Prosper in illo lib. verba Collatoris collat. 13.c. quib. initia bonae voluntatis Deo tribuebat, & c. 5. contra ipsum sic ait: Et sane te contra Pelagianorum calumnias praecauere existimas, si quod in vniuersitate vocatorum sentiendum est, id nobis in portione concedas? sed nec cum hareticis tibi, nec cum Catholicis plena concordia est. Illi in omnibus iustis hominum operibus liberae voluntatis tuentur exordia; nos bonarum cogitationum ex Deo semper credimus prodire principia: tu insorme nescio quid tertium, & vtrique parti inconueniens reperisti, quo neque inimicorum consensum acquireres, nec in nostrorum intelligentia permaneres. Hoc dicit Prosper, quia Collator initia quandoque ex nobis, quandoque ex gratia Dei esse, dicebat. Tertio praemittendum est, inter hos Massilien. aliquos fuisse, qui etiam initium boni operis faterentur ex Deo esse, & ex gratia ipsius per Christum, vt refert August. lib. 1. de praedest. Sanct. cap. 1. veruenerunt (de aliquibus Massilien. inquit) etiam, vt praeueniri voluntates hominum Dei gratia fateantur, atque vt ad nullum opus bonum vel incipiendum, vel perficiendum, sibi quemquam sufficere, sibi consentiant: retenta ergo ista, in quae peruenerunt, plurimum eos a Pelagianorum errore discernunt. Proinde si in eis ambulent, & orent eum, qui dat intellectum, si quid de praedestinatione aliter sapiunt, ipse illis quoque reuelabit. Ex quibus forsan aliquis putabit, idcirco eos male sentire de praedestinatione, non quod dicerent gratiam ita nobis ab aeterno fuisse praeparatam, vt labori humano subiungenda esset; quandoquidem dicebant, in tempore etiam illam esse initium boni temporis; sed quia electionem ad gloriam faterentur, ex meritis gratiae factam fuisse. Nam quid aliud contra veram August. sententiam sentire potuerunt, si iam fatebantur initium boni operis ex nobis non esse?
Verum hoc nullius momenti est, tametsi primo aspectu ijs, qui pauca de hoc ertore legerunt, dif¬ ficile satis appareat. Obseruandum igitur est, hos quidem adhuc in eodem etrore versari, quod industriae, seu labori humano subiungenda esset gratia, & ideo circa doctrinam de praedestinatione deceptos fuisse, asserentes Deum aeterna sua prae scientia gratiam praeparasse ijs, qui ex se aliquo modo inciperent. De electione vero ad vitam aeternam ex meritis gratiae, nihil eos contra Aug. docuisse, ex toto illo lib. de praedest. Sancto. & seq manifestum est, vbi nunquam Aug. eorum redat guit sententiam, quod ex meritis gratiae dicerent praeparatam esse vitam aeternam; sed quod ex nobis aliquod initium faterentur, cui gratia esse subiungenda. Errabat ergo, sed minus quam alij non solum Pelagiani, sed quam illi etiam: qui de reliquijs dicebantur: quoniam alij multa, variaque opera, etiam externa ex nobis confitebantur, pro pter quae gratia nobis donaretur, vt laborem, vi gilias, obseruationes etiam praeceptorum; sicut videre est apud Cassia. locis citat. At vero, qui Augustino videbantur melius sentire, hoc solum ini tium nobis concedebant; velle nimirum sanari Hanc enim voluntatem inter opera; quorum initium ex gratia Dei esse dicebant, non computabant. De his namque sic refert Hilar. scribens ad Aug. in illa epist. cit. paulo post initium: Caeterum ad nullum opus, vel incipiendum, nedum perficiendum quemque sibi sufficere posse, consentiunt. Neque enim alicui operi curationis eorum annumerandum putant, exterrit. supplicij voluntate vnumquemque aegrotum velle sanari Quod enim dicitur, crede & saluus eris, vnum horum exigit, asserunt, aliud offerri: vt propter id, quod exigitur, si redditum fuerit, id, quod offertur, deinceps tribuatur: vnde non consequens putant exigendam ab eo fidem cuius naturae id voluntate conditoris concessum est: & nul lam ita deprauatam, vel extinctam putant, vt non debeat, vel possit se velle sanari. Hactenus Hilar. Vb. eos putare ait, rem minime consequentem, cum ex eo quod dicatur, Crede, & saluus eris, existiment, ab vnoquoque nostrum exigendam esse fidem ex proprijs viribus, quod inde nulla ratione consequitur.
Habemus quoque ex Hilario, inter bona opera, quibus homines iustificari asserebant, ex horum sententia non esse computandam neque fidem neque orationem, neque voluntatem, qua quis sanari desiderat; & huic initio ex nobis subiungebant gratiam, quam etiam ad initia sequentium operum, & non solum ad ea perficienda, necessa riam esse affirmabant. Hi profecto comparaban gratiam Dei publico fonti, ex quo, qui vellet, posset aquam haurire; vel Soli, qui omnes illuminat dummodo ipsi oculos aperiant: vel liberalissimo medico, qui omnes prius volentes curare paratur est, vt inferius ex Epis. Prosperi patebit. Cum reli quis ergo Semipelagianis, in hoc vnum conspirabant, vt ex nobis initium aliquod esset, cuius intuitu Deus gratiam suam conferret, atque idcirco Aug. statim 2.c. illius lib. incipit, contra eos proba re, & fidem, & voluntatem salutis, inter dona gratiae connumerari: vt ita eorum corrigat errorem de praedestinatione, quo dicebant, Deum aeterna sua praedestinatione gratiam nobis praeparasse pro pter fidem, aut propter voluntatem illam salutis
Quarto est maxime notandum, hos Semipela gianos nunquam dixisse, initium illud ex nobis. cui gratiam subiungebant, esse meritorium condigne, vt gratia tanquam condigne debita redde retur. Sic enim quis non videret non esse gratiam? sed neque in eo errabant, quod dicerent, gratiam Dei certissime nobis incipientibus esse promissam: nec in aliquo antiquo auctore id notatum inuenies. Imo vero Cassia qui fuit huius sectae auctor in Occidente, & eius acerrimus defensor lib. 11. de inst. Coenobiorum c. 11. & 13. circa finem plane fatetur, nec initium illud, nec vllum opus nostrum condignum esse diuina misericordia, & gratia. Quare cap. 14. ait: Dicimus enim secundum Saluatoris sententiam dari quidem petentibus, & aperiri pulsantibus, sed petitionem & inquisitionem, & pulsationem nostram non esse condignam, nisi misericordia Dei id, quod petimus dederit, &c. praesto est, namque occasione tantummodo a nobis bonae voluntatis oblata, ad haec omnia conferenda. Idem dixerat c. 11. & collat. 13. 6. 15. Neque vsquam reperias, Massilien. assignare initium condignum ex nobis, aut ideo errasse, quod dicerent Deum certissime promisisse gratiam offerentibus ex suis virib. bonam voluntatem: solum dicebant misericordiam eius praesto esse volentibus.
Fateor quidem, contra eos passim inferre Aus Prosperum, & Fulgentium; gratiam non fore gra tiam, si alicui minimo merito & initio ex nobidonaretur quia iam redderetur debita, quod putant absurdum. Verum ipsi non damnant debitum natum ex promissione: hoc enim non tollit rationem gratiae: si enim gratuita fuit promissio, erit etiam donatio: sed inferunt, non fore gratiam, quia retribueretur potius initio, & merito nostros quod recte sequitur, etiamsi initium, & meritum nostrum non esset condignum, vt disp. 91. ca. 15. probabitur. Non est ergo contra rationem gratiae, quod detur promissa, & ratione promissionis negari non possit, sed quod detur ob aliquod meritum, etiam minimum, vt ibidem ostendemus: sic enim retribuitur: illo autem modo, si nullum meritum praecessisset, non retribueretur
Idcirco autem Massilienses non dubitarunt appellare gratis vocatos, quos Deus gratia sua vocat, etiamsi illi sua industria initium praebeant: quia si initio non fuit condignitas, videbatur illis non euacuari rationem gratiae. Porro autem gratis vo catos eos appellasse, colligitur ex Prospero in illa epist. cum eorum verba refert quae infra recirabimus. Idem clarissime dixit Cassianus collatibne 13 tap. 13. his verbis: Deum eam, scilicet gratiam, sul colore cuiusdam desiderij ac laboris impartitur, scilicet Deus, & nihilominus gratia Dei gratuita perscuerat. dum exiguis quibusdam paruisque conatib. tantam immortalitatis gloriam, tanta perennis beatitudinis dona inaestimabili tribuit largitate. vbi gratiam appellat, etiamsi detur occasione nostri laboris: quia labor minimus est, & non condignus. An vero hic error quid commune habeat cum sententia quorundam Scholasticorum, qui ad nostra vsque tempora asserunt, facienti quod in se est, Deum dare gratiam suam, & an Graeci Patres aliqua ratione excusari possint, & qua ratione hic error damnatus sit, disputat. 91. c. 9. 10. & 11. dicemus. Nunc ista sufficiant, vt mentem Augustini in hac quaest. intelligamus.
Vltimo obseruandum est, nomine gratiae hos Massilien. non intelligere remissionem peccatorum, & gratiam habitualem, qua formaliter iustificamur, sed auxilia omnia gratiae, quibus ad iustificationem promouemur, & disponimur. Neque enim ipsi putarunt, solo nostro arbitrio nos posse vltimam dispositionem habere, vt peccata nobis remittantur, sed solum aliquam, propter quam auxilia gratiae ad maiorem dispositionem iustificationis nobis donentur; vt explicabimus disp. illa 91.c. 8. 9. 19. & 11. neque vero Massilien. tam insipienter docebant, vt assererent, orationem, fidem, aut voluntatem salutis, aut voluntatem credendi, aut similia opera, quae dicebant esse initia solum iustificationis, esse vltimam dispositionem ad gratiam habitualem, aut ad remissionem peccatorum. Sed, vt ex ipsis constat, quae hactenus allegauimus, solum minima quaedam initia concede bant, quae Deus auxilio gratiae promoueret vsque ad iustificationem: & in hoc sensu ipsos August. & eius discipuli confutare conantur, & rationes, quas August. & alij contra Massilien, conficiunt probant, nec minimum initium ex nobis, etiam remotum esse posse, vt disputatio. 91. c. 14. & 15. videbimus
Necessarium autem eis videbatur, hoc initium, quod ex nobis praecedere dicebant, vocare aliquale meritum: quoniam per illud alia dona a Deo impetrati existimabat: id enim quod a Deo ali quid impetrat, meritum impetratorium debet ap pellari, quod nunc Scholastici congruum vocant Nam quod aliqui asserunt, non posse dici meritum congruum, nec impetratorium, quod est in peccatore, contra doctrinam August. est epist. 105. vbi, vt contra Pelagium probat, concedendam esse aliquam gratiam sine meritis, dicit, hanc non posse esse gratiam remissionis peccatorum: reddit ra tionem his verbis; Nequeremissio peccatorum sine aliquo merito est, si fides hanc impetrat, neque enim nullum es meritum fidei, qua fide ille dicebat, Deus propitius esto mih peccatori. Concedit ergo August. aliquod meritum in peccatore, sed ex auxilio Dei.
Ex quibus omnibus non solum constat manifestum discrimen inter Pelagianos, & Semipela gianos, sed etiam, quid August. contendat. cum de praedestinatione contra vtrosque disputat, & do cet, electionem factam non fuisse ex praescientia aliquorum meritorum. Nunquam enim cum eis disputat, an electio ad gloriam sit facta ex meritis gratiae praeuisis, sed, an gratia ex aliquo bono initio, aut merito praeuiso liberi arbitrij, fuerit praepa rata. Cùm enim dicereht, in tempore gratiam es meritis dari, aut humano labori, seu deuotioni, seu fidei, seu obedientiae subiungendam esse, atque idem necessario sequeretur dicendum in aeterna electione, scilicet eorum omnium Deum rationem habuisse, quorum intuitu in tempore gratiam erat daturus; ideo probat Aug. electionem aeternam, ita gratis factam esse, vt nullum initium ex nobis Deus respexerit: electionem inquam, de qua erat controuersia cum Pelagianis, & Semipe lagianis, nempe gratiae; quod hanc labori humano in tempore subiungerent; & ita quoque in aeterni tate ob laborem humanum factam esse dicere co gerentur. Vna enim, atque eadem inter Augustinum, & Pelagianos, seu Semipelagianos fuit de gratia, & de praedestinatione controuersia: neque alium errorem de praedestinatione, quam de gratia illi docuerunt.
Hac de causa Petrus Diacon. cuius verba prae ced. c. retulimus; dixit, doctrinam Fausti contra praedestinationis sententiam quam Patres docuerunt (intelligit Augustinum, eiusque discipulos) & contra Apostolum scriptam fuisse. Reddit tationem statim, quia labori, & obedientiae humanae gratiam subiungebat. Contra vero, cum de gloria, nec minima inter Semipelagianos, & Augustinum fuerit dissensio: omnes enim fatebantur, eam in tempore ex gratiae meritis dari, & labori ex gratia subiungendam esse; tam ipsi, quam August. consequenter dicere debebant electionem ad gloriam intuitu meritorum factam fuisse; eo quod in tempore ratione illorum conferenda erat. Nam, vt infra dicemus, si semel Augustinus Semipelagianis concessisset, gratiam in tempore ob aliquem nostrum laborem, seu bonam voluntatem conferri, nusquam negasset, in aeterna quoque electione ita fuisse definitam, vt ex labore daretur, sicut quondam ipse sensit, vt cap. 9. referemus. Nam cum asseruit gratiam dari ex meritis fidei, quia fidem putauit non esse donum Dei, etiam dixit, in aeterna electione Deum ex fide gratiam praeparasse: imo fidem ipsam elegisse.
Ceterum verbis Aug. male perspectis, comminiscuntur quidam duo genera Semipelagianorum, contra quos ille disputauit. Primum dicunfuisse eorum, qui quamuis contra Pelagium multa docerent; asserebant tamen homines ex meritis gratiae electos ad gloriam. Alterum vero eorum, qui solum gratiam creationis concedebant cum Pelagio, quos multo peiores fuisse affirmantPriorum dicunt mentionem fecisse Prosperum, in illa epistola non longe a principio his verbis: Heenim ipsorum definitio est. neminem per opera sua, sed pe Dei gratiam regeneratione saluari. Vniuersis tamen hominibus propitiationem, quae est in Sacramento sanguina Christi, sine exceptione esse propositam, vt quicunque ad fidem, & ad baptismum accedere voluerint, salui esse possint. Qui autem credituri sunt, quiue in ea fide, quae deinceps peDei gratiam sit iuuanda, mansuri sunt, praescijsse ante mun di constitutionem Deum, & eos praedestinasse in regnun suum, quos gratis vocatos dignos futura electione, & de hac vita bono fine excessuros esse praeuiderit. Quibus verbis non videtur signare Prosper, quis alius eorum fuerit error, nisi quod dicerent, eos electos fuisse ad regnum coelorum, quos gratis vocatos Deus cognouit futuros dignos hac electione. Sic putant, qui leuiter haec verba considerarunt, nec integram epistolam legerunt. De gratia vero eos non male sensisse, inde colligunt, quod gratis vocatos appellent, qui gratia Dei perseuerantes, digni efficiuntur regno coelorum.
Verum quis credat sententiam Massiliensium eam fuisse, quam plane docuerat ipse Aug. lib. 1. ad Simplician. q. 2. vt seq. c. videbimus: quando Massi liensium doctrinam, quam Prosper recitauit in i la epist. ipse Aug. ex professo confutat in lib. de pra dest. Sanct. & de bono perseuer. Eam vero, quam ipse fuerat secutus in illa quaest. non solum non retractat, verum etiam tam recte pro gratia eo loco se laborasse affirmat, vt hos Massilienses ad eam quaestionem remittat lib. 1. de praedest. Sanct c. 4. quo in illa viderent, & discerent, vnde in controuersia de gratia, quam cum ipso tunc habebant, recte sen tirent. De electione autem ad vitam aeternam ex meritis gratiae praeuisis, nihil August. habet contra Massilienses in illo 1.lib. de praedest Sanct. & sequen. in quibus ex professo contra eos scribit: eandem quoque quaest. ad Simplicianum pro gratia Dei contra haereses commendat Aug. alijs in locis, vt c. 7. huius disp. videbimus.
Porro si parum attendere velimus, facile inueniemus in verbis Prosperi, eo Massilienses errasse, quod dicerent, initia ex nobis esse, & gratiam ex illis non dari. In primis enim verbis hic error aperte continetur, cum dicunt salutem esse omnibus propositam, vt qui accedere velit, saluus sit, ponebant enim voluntatem salutis ex nobis, vt supra ostendimus. Deinde idem error est in eo, quod addunt, eos, qui credituri erant (nempe ex se, vel in fide per Dei gratiam iuuanda mansuri, hoc est, in fide per Dei gratiam promouenda, quae ex propriis viribus incepisset) haec enim erat eorum communis sententia, Deum adiuuare conatus nostros, & fidem, id est, inceptos a nobis sua gratia prosequi) eos, inquam, gratia Dei promouendos ad justificationem: id quod ex professo refutat Augustinus libris citatis quibus ac Prosperum, & Hilarium respondet. Id autem quod sequentibus verbis dicunt, nempe eos, qui hac gratia Dei perseueraturi praeuidebantur, electos fuisse ad regnum caelorum: nusquam improbat. Parum autem refert. Massilieuses appellas se gratis vocatos eos, qui eligebantur ad regnum, vt proinde dicamus, initium gratiae ex nobis negasse. Quamquam enim asserebant, praecedere ex nobis initium gratiae, nihilominus, vi paulo ante vidimus, dicebant gratiam Dei gratis omnino dari; & ideo eos gratis vocatos appellarunt.
Putant deinde praedicti Theologi aliorum Se mipelagianorum meminisse Prosperum illis verbis: Quidam vero horum, in tantum a Pelagianis semitis non declinant, vt cum ad confitendam eam CHRISTI gratiam, quae omnia praeueniat merita humana, cogantur, ne si meritis redditur, frustra gratia nominetur ad conditionem hanc velint vniuscuiusque hominis per tinere, in qua, eum nihil prius merentem, quiae neque existentem, liberi arbitrij, & rationalis, gratia creatoris instituat, vt per discretionem boni, & mali & ad cognitionem Dei, & ad obedientiam mandatorum eius, possint suam dirigere voluntatem. Ex quibus colliligunt, hos cum Pelagio omnino sensisse, quod gratiam solam creationis concederent. Sed falluntur; nam ex verbis, quae continuo addit Prosper mani feste liquet, eos etiam gratiam Christipraeter hanc gratiam creationis concessisse, vt iustificentur homines, & ad gloriam perueniant. Subiungit enim de illis; Atque ad hanc gratiam, qua in Christo renascimur, peruenire, per naturalem scilice. facultatem, petendo, quarendo, pulsando, & ideo accipiai. ideo inueniat, ideo introeat, quia bono naturae bene vsus ad istam saluantem gratiam initialis gratiae ope meruerit peruenire. Admittebant ergo gratiam Christi ad iustificationem necessaria super donum creationis, contra Pelagium, sed in eo peiores aliis Semipelagianis videbantur, quod, vt assignarent aliquam gratiam absque vllis meritis, ad donum crea tionis, cum Pelagio confugiebant, & hanc initialem, & rationalem appellabant, vt ex verbis reci tatis manifestum est.
Denique de omnibus Semipelagianis colligit Prosper fine Epist. in haec verba: Poene omnium pa inuenitur, & vna sententia, qua propositum, & praedestinationem Dei secundum praescientiam receperunt, v. ob hoc Deus alios vosa honoris, alios contumeliae secerit, quia finem vniuscuiusque praeuiderit. Ideo autem addidit particulam, poene, quae temperat vniuer salem illam locutionem, quia licet reuera omnes docuerint, initium esse ex, nobis; quidam tamen plus, alij minus tribuebant arbitrio; vt supra vidimus. Ideoque plus, minusve circa initium nostrum variantes, omnes in vnam sententiam conspirarunt, vt initium esse ex nobis. Nam cum dicit, Propositum secundum praescientiam receperunt, intelligit ex eorum sententia iustificationem factam fuisse ex praescientia boni vsus arbitrij: propositum enim in Augustino, vt ex lib. 1. Simplician. quaest. 2. constat, est iustificationis. Cum vero illi praedestinationem etiam ex praescientia fatebantur, praedestinationis nomine gratiae praeparationem, vt definit August lib 1. de praedest. cd. 10. non voluntatem glorificandi intelligebant, praescientiam autem non meritorum gratiae vitam aeternam, sed boni vsus arbitrij, vt saepius inculcauerat Prosper.
De reliquo vero, quod alij facti essent vas in honorem, alij vas contumeliae ex fine prouiso, si intelligebant de fine totius vitae, vt cum gratia Dei, in regno coelorum essent vasa honoris, ex proprio autem peccato in aeterno supplicio vasa contumeliae, non errabant. Nam quamuis vas in honorem fieri aliquis dicatur gratia Dei, quae ipsum praeuenit, ipse tamen etiam dicitur hac gratia adlutus, eique consensum praebens se facere vas in honorem. Sic loquitur Paulus 2. ad Timothae. 2 Si quis ergo se emundauerit ab istis, erit vas in honorem. sanctificatum, & vtile. Sicut ergo quisque gratiae consentiens, & ea adiutus dicitur se emundare.
& sanctificare 1. Ioann. 1. Omnis qui habent hanc spem in eo sanctificat se. sic etiam dicitur se facere vas sanctificatum, & emundatum in honorem: nisi quodvt tale vas fiat, gratuita Dei voluntas, & gratia illum praeuenit, qua emundetur, & sanctificetur, vt sit vas honoris. Atque idcirco ad Rom. 9. dicit Paul. potuisse Deum libere facere ex eadem massa Adami aliud vas in honorem, videlicet praeueniendo gratia sua congrua hominem vt sanctificaretur, & aliud in contumeliam nempe permittendo, vt ipse homo se inquinaret peccatis, vnde in contumeliam & supplicium deputaretur: & saltem de vase contumeliae, dubium non est, vnumquemque fieri merito sui peccati. Nam in prima permissione donec consentiat peccato, non dicitur vas contumeliae. In posteriori er go parte sententiae, recte sentiebant Semipelagiani, nec in eo vnquam ab August. notati fuerunt.
VIdebitur fortassis alicui, plus iusto non ha ctenus digressos fuisse. Verum cum inter Scholasticos haec nondum satis trita, & peruulgata sint, atque eorum ignoratione in suam quisque opinionem August. pertrahere non dubitet, & de diuina electione, deque gratiae praedestinatione. multae quotidie quaestiones suboriantur: necesse fuit, haec ita minutatim, & sigillatim explicare; vt antiquos Ecclesiae Patres intelligere, & viam tutiorem inuenire facilius possemus. Ceterum electionem ad vitam aeternam, ex praeuisione meri torum gratiae, testimoniis Augustini, sicut promisimus, confirmemus..
Verum antequam ea proferamus, praemittendum est, tametsi electio (vt in expositione articu li, ex doctrina S. Tho. dicebamus) sit amor vnius prae alio; duplicem tamen in Augustino inueniri: alteram praemisso examine eligendorum, & reij ciendorum: & haec est secundum iustitiam, vt ille scilicet praeferatur, qui dignior est, ille autem reijciatur, qui minus dignus inuenitur: alteram vero nullo examine praemisso, & haec est gratiae: est tamen vnius prae alio: id enim intrinsecum & proprium est omni electioni prout electio est: fiert autem praemisso examine, accidentarium. Potest enim aliquis alium gratis omnino eligere e multis, vt dona sua ei potius, quam alijs conferat. Po test etiam vnum prae aliis quod dignior ei videatur, eligere ad praemium, & coronam. Iam vero in Aug. vtramque electionem, ad diuersos tamen fines manifeste ostendo, simulque praedictam opinionem ex ipso demonstro.
Primum igitur in lib. 1. ad Simplician. q. 2. ante medium, illum locum ad Rom. 9. Cum non dum na ti fuissent, sic interpretatur. Cum duo illi fratres lacob, & Esau nondum nati fuissent, nec ex se aliquid boni egissent, propter quod vnus prae alio examine praemisso ex suis bonis operibus ad iustificationem eligeretur, vt ita iustificationis propo situm esset ex operibus; cum inquam non ita esset non ex operibus arbitrij, sed ex gratia factum est, vt minor praeferretur maiori, intelligit in gratia iustificationis. Concludit autem in haec verba: Noergo secundum electionem propositum Dei manet, sed ex pro posito electio, id est, non quia inuenit Deus bona opera in hominibus, quae eligat, ideo manet propositum iustificationis sed quia illud manet, vt iustificet credentes, ideo inuenit opera, quae iam eligat ad regnum coelorum: nam si non esse electio, non essent electi: nec recte diceretur, Quis accusabit aduersus electos Dei? non tamen electio praecedit iustifica tionem, sed electionem iustificatio: Nemo enim eligitur, nis iam distans ab illo, qui reijcitur: vnde quod dictum est, quia elegit nos Deus ante mundi constitutionem, non video, quo modo sit dictum, nisi praescientia. Hic autem quod ait, non ex operibus, sed ex vocante dictum est ei, &c. non electione meritorum, quae post iustificationem gratiae proueniunt, sed liberalitate donorum Dei voluit intelligi, ne quis de operi bus extollatur. Haec Aug.
Circa ea vero duo notanda sunt; vnum est quamuis illud testimonium. Quis accusabit aduersus electos Dei? explicari possit de electis ad gratiam si ne examine operum; & illud praesertim. Elegit no in ipso, &c. De hac electione necessario intelligendum sit; sicut ipse Aug. lib. 1. de praedest. Sanct cap. 19 interpretatur, additur enim, Vt essemus sancti, quod ad electionem gloriae factam ex meritis referri ne quit: id tamen nihil obstat, quo minus hoc testimonio & doctrina August. praedicta opinio comprobetur: nunc enim non Scripturae, sed Aug. au ctoritate agimus. Alterum obseruandum est, hic non loqui Aug. de electione, quam Deus in tempore facturus est, qua sicut ex sagena bonos eliget in vasa, & malos foras mittet, sed de aeterna De electione, quae secundum praescientiam meritorum ab aeterno facta est. Sic enim ipse plane testatur cum dicit, Non video, quomodo sit dictum, nisi prae scientia meritorum: & ad hanc ipse applicare conatur testimonium illud ad Ephes. 1. Tum etiam, cum loquatur de electione, & electis, de quibus recte dicitur. Quis accusabit aduersus electos Dei? quod non potest intelligi de electis, postquam in die iudicit electi fuerint; plane intelligendum est de electis aeterna electione. Cum ergo asserat ex proposito, scilicet iustificandi (hoc enim propositum intelligit tota illa quaest.) ortam fuisse electionem, & ideo homines a Deo electos ad vitam aeternam, quia Deus post iustificationem inuenit opera bona in hominibus, quae eligeret ad gloriam, & cum dicat Paulum in illo ad Roman. 9. Non ex operibus, non loqui de electione meritorum, quae fit post iustificationem; & denique neminem eligi, nisi distans inueniatur ab alio; perspicue satis ostendit hunc ordinem prioris, & posterioris in aeterna Dei praescientia posuisse, vt ex hoc loco notauimus supra disputatione 82. cap. 3. & electionem ad regnum coelorum factam fuisse examine meritorum praemisso secundum rationem. Quid vero Paulus sentiat ad Ephes. I. cum dicit, Elegit nos in ipso, &c. cap. 12. dicemus
Deinde circa finem eiusdem quaestio. 2. ac Simplician. agens semper de electione, quae fit inter aliquos praemisso examine, quo genere ele ctionis nonnulli contendebant homines ad Dei gratiam eligi, inquit: Quod si electio hic fuit aliqua vi sic intelligamus, quod dictum est (Reliquiae per electionem gratiae saluae factae sunt) non iustificatorum electio fiat ad vitam aeternam, sed vt eligantur, qui iustificentur: certe ita occulta est haec electio, vt in eadem consper sione nobis prorsus apparere non possit, aut si apparei quibusdam, ego in hac re infirmitatem meam fateor. Non enim habeo, quod intuear in elegendis hominibus ad gra tiam salutarem, si ad examen huius electionis aliqua co gitatione praemittor, nisi vel maius ingenium, vel minora peccata, vel vtrumque; addamus etiam si placet, honestas, vtilesque doctrinas, &c. Cum ergo neget se vllam inuenire posse electionem ad gratiam, si praemittatur examen; quia non potest vnus ab alio magis distare ante gratiam, quam quia habet majus inge nium, vel minora peccata, vel honestas discipli nas, ex quibus eligi aliquem ad gratiam, iure o primo putat absurdum: non negat electionem iustificatorum ad vitam aeternam: hanc enim supra asseruerat; e ibidem eam excipit, cum ait Non iustificatorum electio fiat ad vitam aeternam. Concludit ergo paulo post dicens: Restat ergo, vt volun tates eligantur: sed voluntas ipsa, nisi aliquid occurrat quod delectet, atque inuitet animam, moueri nullo modo potest. Hoc autem vt occurrat, non est in hominis potestate vbi cum dicat August. sicut Hieronym. quem c. 3. citaui electas a Deo hominum voluntates, hoc est, in electione habitam fuisse rationem me ritorum: non intelligit de electione, qua quis ad gratiam eligitur: hanc enim praemisso examine fieri proxime negauerat, sed de electione iustificatorum ad vitam aeternam, quam tota illa quaest iterum, atque iterum docuerat: & vt ostendere nullum examen fuisse praemissum, vt homines ad gratiam eligerentur, dixit has voluntates, quae eli guntur ad vitam aeternam, esse non posse, nisi prius cogitatione occurat aliquid, quod delectet. Sentit autem id gratis omnino concedi, cum dicat non esse in nostra potestate: acerrime ergo pro gratia contra Pelagianos disputans, electionem ad gloriam ex meritis aperte fatetur
Porto August. lib. 1. expositionis quorundam propo¬ tionem epist. ad Rom. cap. 60. ideo dixit non posse esse electionem inter aequales, quia putauit gratiam conferri ex meritis arbitrij; id quod retractauit lib. 1. c. 32. & lib. de praedest. Sanct. cap. 4. Postea autem passim concedit electionem gratis omnino factam ex eadem massa, & conspersione inter aeque perditos? hanc tamen asserit fuisse ad gratiam non ad gloriam. In haec vero quaest. eam solum electionem videtur admittere, quae fit praemisso examine, nam aliam inter aequales adhuc non videbatur agnoscere. Nihilominus de gratia rectissime sentit, cum asserit, ad gratiam nullam talem electionem esse, quam tamen ad gloriam esse concedit, & ita contingit id, in quo antea de gratiae electione loquens errauerat. Id vero, quod de electione ad gloriam docet, nullibi retractat, vt statim dicemus. Videri tamen posset alicui, in ea quaest, etiam cognouisse aliam electionem ad gra tiam, sine meritis, & examine; cum circa medium illius, eos appellat electos, qui congruenter voca ei sunt. Verum non satis explicat, an dicat electos, quia ad ipsam vocationem sine examine electi essent, aut quia vocatione dispositi, postea merita habuerunt, ex quibus vitam aeternam consequerentur, & ad eam praemisso examine eligerentur.
Deinde serm. 7. de verb. Domini secundum Matthaeum tom. 10. vbi iam admittit duplex illuo genus electionis, & sine examine, & cum illo sic ait: Elegit autem Deus, sicut inquit Apostolus, & secundum suam gratiam, & secundum illorum iustitiam dicit secundum suam gratiam, quia Deus eos elegit gratis sine examine, vt eis daret dona gratiae, quae aliis negauit, ea solum ratione, quia placuit. Sed quid est; secundum illorum iustitiam, nisi quia elegit eorum bona opera, quae gratia fua in illis praeparauerat? elegit, inquam, ad vitam aeternam, vbi iam necessario examen praecedit, quod in electione ad gratiam esse non potuit. Hanc autem fuisse mentem August. neque quidquam illum contra gratiae dignitatem docuisse, patet ex sequentibus: explicans enim illud. Reliquiae secundum electionem gratiae saluae factae sunt; sic loquitur: Ergo illo elegi quia vidi mentes eorum de me praesumentes, non de se nec de Baal. Non sunt mutati: sic sum, vt a me facti sunt: & tu qui loqueris nisi de me praesumeres, vbi esse? vbi licet concedat electionem operum ad vitam aeternam, aut ad maiorem gratiam; nihil autem contra di gnitatem gratiae asserit, sed ei tribuit opera, qua dicit secundum iustitiam eligi a Deo, cum ait, Sic sunt a me facti: & in eiusdem gratiae commendationem statim subiungit: Caue o Christiane, caue, super biam licet enim imitator Sanctorum sit, totum gratia semper reputa: quia vt esset aliquid reliquum, gratia in t. Dei, non tuum meritum fecit. Reliquum appellat bo na opera, quae eligerentur, vt dicerentur reliquiae per electionem saluae facta fuisse. Quamuis autem locus ille ad Rom, aliter possit exponi, de electio ne scilicet gratiae, quae praeuenit omne examen, & sit ad ipsam gratiam, non ad gloriam: atque hic videatur germanus sensus Pauli, quem sequitur Augustin. libr. 1. de praedestinatione Sanct. capit. 1. 16 doctrina tamen quam tradit ipse in eo sermone, nihil contra gratiae dignitatem habet, neque vsquam ab eo retractata minima ex parte inueni tur. Nunc autem ex eius auctoritate solum agere decreuimus. Mitro testimonium Aug. lib. de praedest. Dei c. 2. & 3. quod infra cap. 8. referemus.
Denique Prosper, & ipse per omnia Augusti, nianus, atque acerrimus gratiae propugnator l. 4. de vocatione Gent. c. 25. non minus perspicue vtramque electionem adstruit his verbis: Deus ergo iis, quos ele git sine meritis, dat vnde ornentur & meritis. Ecce prio tem electionem ad gratiam sine examine. Et frusti dicitur, quod ratio operandi, id est, studium, & solicitudo operandi, non fit in electis, cum etiam ad hoc operentur vt electi sint. Cum igitur dicat electos ad gratian sine meritis ornari, meritis ad hoc, vt eligantur. concedit ingenue posteriorem electionem praemisso examine meritorum, non ad aliud, quam ad gloriam, & ad gratiae augmentum: nam prio rem, quam dixit fuisse sine meritis, intelligit solum ad gratiam, vt inde ornarentur meritis. Negat autem fuisse ex meritis, quia nulla alia esse potuerunt, quam arbitrij, ex quibus fieri non potuit.
CAPVT VII. Exploduntur oppositiones, quibus recentiores haec Augustini testimonia infirmare nituntur.
NOn desunt tecentioribus machinationes quibus tam aperta testimonia euertere moliantur: primo autem plane fatentur electionem ad gloriam ex meritis, illis locis traditam esse, sed oppositum alibi Aug. postea docuisse: praesertim lib. de Concept. & grat. cap. 7. vbi concedit electionem ad regnandum cum Christo omnino gratis, & sine meritis factam. Verum seque c. non obscure monstrabimus nusquam Aug. neque in eo cap. 7. oppositum, vel leuiter insinuasse.
Secundo alij in Aug. non parum docti pronunciant, librum illum ad Simplicianum in iuniori aeta te ab ipso conscriptum fuisse, tametsi iam Episcopu esset, & ideo de gratia Dei parum curasse, nec du bitasse concedere electionem aliquam ex meritis, licet non arbitrij, saltem gratiae. at cum postea in maiori aetate cum Massiliensibus disputandum illi fuit, & pro gratia acrius dimicandum, ita vt nec minima ratio meriti ad electionem concederetur, negasse dicunt electionem aliquam, etiam ex meritis gratiae sicut in libris de praedestinat. Sanct. De corrept. & grat. & aliis. Ego sane fateor librum illum in prima aetate post Episcopatum ab August editum, vt ipse testatur 2. retract. c. 1. Concedo et iam nuhquam in eo libro agnouisse aliquam electionem, nisi examine praemisso, vt c. praeced. notaui. Ceterum cum illius libri meminerit 2. retract. cap. 1. nihil quod in eo docuerat, retractat: imo doctrinam de gratia ibi traditam mirifice probat, & praedictam quaestionem tanti facit disputans contra Massilienses lib. 1. de praedest. Sanct. cap. 4. vt ipsos ad eam remitrat, si veram de gratia sententiam intelligere velint. Quodsi aliquid suspectum, au minus recte dictum ibi tradidisset, quod Massiliensium sententiae faueret, cum dixit electionem ad gloriam ex meritis factam fuisse: aut illud interpretaretur in bonum sensum, aut plane retractaret, neque vllo modo pro Catholica doctrina Massiliensibus eam allegaret quaestionem.
Capite ergo illo 4. in principio, retractans quod Presbyter dixerat, gratiam nimirum dari ex meritis fidei, quae essent ex propriis viribus, & ita homines elegi ad gratiam ex meritis fidei praeuisis a Deo, sic ait: Videtis, quid tunc de fide, & operibus sentiebam, quamuis de commendanda, Dei gratia labo¬ rarem, in qua sententia istos fratres nostros esse nunc video; quia non sicut legere libros meos, ita etiam in eis curauerunt proficere mecum. Nam si curassent, inuenissent istam quaestionem secundum veritatem diuinarum Scripturarum solutam in 1.lib. duorum, quos ad beatae memoriae Simplicianum scripsi. Et lib. 2. retract. c. 1. de ea quae stione inquit: In cuius quaestionis solutione elaboratum est pro libero arbitrio voluntatis humanae: sed vicit Dei gratia. Probat ergo contra Massilienses quicquid de gratia dixit in ea quaestione; imo eorum errorem in ea satis confutatum existimat: quodsi aliquid, vel minimae suspicionis esset, quod ipsis fauere videretur vel illud retractaret, vel ad eam quaestionem eos non remitteret. Eandem quoque quaestionem ad Simplicianum, & doctrinam illius commendat idem Aug. lib. de bono perseuerantiaec. 20' vbi respon dens Hilario Arelatensi, miratur, quod Massilienses dicerent, sine doctrina praedestinationis, quam ipse Augustinus contra eos coepit praedicare, docens nullum initium grariae ex nobis praecedere, multo tempore Ecclesiam Dei Catholicam sententiam de praedestinatione defendisse: & inquit, Multum miror eos dicere, nec attendere, vt de aliis hic ta ceam, ipsos libros nostros & anteaquam Pelagiani apparer coepissent conscriptos, & editos, & videre, quam multis eo rum locis suturam nescientes Pelagianam haeresim caedeba mus, praedicando gratiam, qua nos Deus liberat a malis er roribus, & moribus nostris, non praecedentibus bonis meriti nostris, faciens hoc secundum gratuitam misericordian suam quod plenius sapere coepi in ea disputatione, quan scripsi ad beatae memoriae Simplicianum Episcopum Mediolanensis Ecclesiae, in mei Episcopatus exordio, quando e initium fidei donum esse cognoui, & asserui. Et cap. 21. 21. eiusdem libri de ea quaestione ita scribit, Vi deant tamen ij (scilicet Massilienses) vtrum in prim. libri posterioribus partibus eorum duorum, quos mei Episcopatus initio, antequam Pelagiana haeresis appareret, ad Simplicianum Mediolanensem Episcopum scripsi, remanserit aliquid, quod vocetur in dubium, gratiam Dei secundum merita nostra dari: & vtrum ibi non satis egerim, et iam initium fidei esse donum Dei: & vtrum ex iis, quae ibdicta sunt, non consequenter eluceat, etsi non sit expressum, etiam vsque in finem perseuerantiam non nisi ab ec donari, qui nos praedestinauit in suum regnum, & gloriam Censet igitur August. ita exacte de gratia Dei in ea quaest. sicut in reliquis postea operibus post ex ortam haeresim Pelagij, se disputasse. Taceant igi tur praedicti Theologi, & doctrinae August. in ea quaestione humiliter acquiescant, si doctrina eiusdem de gratia, & praedestinatione ipsis probatur
Tertio dicunt alij Augustinum loqui non de ordine intentionis, sed de ordine executionis, non quem in tempore exequendo seruat examine praemisso meritorum (loquitur enim de ipsa electione in praesentia, vt ex verbis praeced. cap. recitatis patet) sed de ordine executionis, quem Deus in mente sua, & aeterna praescientia seruat. Inquiunt enim, in praescientia Dei duplicem ordi nem esse, vnum intentionis, alterum executionis sicut in quolibet artifice, dum opus aggreditur, vel de illo consultat. Prior ordo a fine ad media procedit, ex eo namque quod quis vult aedificare domum, primum decernit domum construere, deinde de variis mediis consultat. At vbi iam media inuenit, considerat alterum ordinem execu tionis, in quo nimirum, talibus mediis praeuisis, vltimo decernit domum fabricari. Sic ergo Deus primum decreuit hominem beare, nondum me ritis praeuisis, deinde dare merita, vt media ad hanc beatitudinem: & sic completus fuit ordo intentionis. Sed ordine executionis per media gratiae, & merita praeuisa, iterum decreuit ipsum perducere ad beatitudinem. Vidit enim hominem hac, & hac gratia praeuentum bene operaturum, & dignum futurum, vt bearetur. Ideo praefiniuit. per illa media, & ex illis praeuisis tale praemium retribuere. De hoc ordine posteriori dicunt loquutum fuisse Aug. non de priori. Cum quo bene constat, vt Deus primum omnium ante merita praeuisa, ordine intentionis, decreuerit dare vitam aeternam.
Sed certe si hic modus philosophandi in August. fundamentum haberet, libenter eum amplecterer, nec mihi curae esset, si alias philosophiae Arist. aut Theologorum nostrorum opponeretur, & licet non videretur probabilis, tamen, vt mentem Angust. interpretaremur, sufficeret. Ceterum existimo, neque Augustini, neque Scholasticorum doctrinae consentaneum esse imo commun sensui Philosophorum omnino aduersari; ac proinde effugium hoc nullius esse momenti. a
Et primo quidem in August. nullum fundamentum habet, quod ipse nusquam alium ordinem intentionis posuerit, in quo homines elige rentur ad vitam aeternam ante merita praeuisa. Quare cum ipse, ubicumque loquitur de hac voluntate conferendi gloriam, asserat ex operibus, & meritis gratiae, gloriam fuisse praefinitam, distinctio haec doctrinae Aug. consona non erit, sed tantum ad eludendum excogitata. Nullibi autem dixisse Augustinum intentionem hanc conferendi gloriam fuisse ante merita, cap. seq. patebit: locis vero proxime citatis, vbi de electione ad gloriam sermonem habet, aperte testatur ex meritis factam fuisse. Vnde ergo suspicari possumus, duplicem illum ordinem ab Aug. fuisse assignatum?
Secundo axioma Philosophis, & Theologis satis familiare, & verissimum, quo duplex ordo assi gnatur, alter intentionis, alter executionis, non constituit vtrumque in mente artificis, aut operantis, sed alterum in mente, & consultatione illius, alterum vero in reipsa, & vterque est notissimus. Est autem axioma: non solum alterum esse ordinem intentionis, alterum executionis, sed prorsus oppo sitos esse: vt prius in intentione, & consultatione sit posterius in executione, & generatione, & contra prius executione, & generatione sit posterius in intentione. Vt cum cupimus sanari, prius volu mus sanitatem, quam executione ipsa posterius consequimur. Praeterea consultatio de mediis ad sanitatem prius versatur circa medium magis propinquum: vt cum agitur de sanitate, consultatio est, an expediat medicamento purgare naturam, uel scissione mittere sanguinem, deinde si mittendus est sanguis, quisnam vocandus sit phlebotomiae peritus; demum quis illum quaerere, & accersere debeat. Contra vero cum exequimur, incipimus ab illo, qui vocaturus est chirurgum, vt scindat venam, postea ille scindit venam, demum sequitur sanitas. Ratio vero est, quia consultatio post intentionem finis quaerit, quae ad finem vtilia sunt, quatenus vtilia: & cum quaedam vtilia sint ad finem se ipsis, quaedam vero per alia; quo remotius aliquid vtile est, posterius in consultationem venit. Contra vero quia executio ordinem seruat causarum efficientium, & illa est prior, quae remotior (nam remotior mouet magis propinquam ideo a temotioribus incipit. Id quod expressit Arist. 3. Ethic c. 8. his verbis. Idque, quod vltimum est in resolu tione, primum esse constat in generatione: ordinem resolutionis appellat ordinem consultationis, & intentionis: ordinem vero generationis vocat, quo nos communiter dicimus ordinem executionis, vt videbimus 5. 2. q. 14 art. 5. de hoc vtroque ordine eo modo quem diximus loquitur S. Tho. 1. 2. q. 1. a. 4. At in consultatione & intentione, aut decreto voluntatis, duplicem ordinem oppositum assignari posse, alterum executionis, alterum intentionis, vt prius in vno, sit in altero posterius, quis vnquam philosophus, aut Theologus docuit? Excipio recentiores Theologiae professores, qui vt ab ijs, au alijs argumentis suam tueantur sententiam, hos duos ordines excogitarunt, quod sane, vel hac sola ratione suspicione non caret, nunquam enim alibs de his mentionem apud probatos, vel Philosophos, vel Scholasticos factam reperies.
Tertio faere nunquam repetimus id, quod se mel ordine intentionis disposuimus, si id bene memoria teneamus, cum mente nostra de re aliqua consultamus & decernimus. Si vero aliquando id contingit, ex imperfectione prouenit, quae Deo tribuenda non est. Quod si non videtur necessarium duplicem illum ordinem assignare in mento eius, qui post consultationem prompte & absque impedimento id, quod intellectu concepit & de creuit. opere exequitur? quia peracto ordine in tentionis statim procedit ad opus, vt experimento constat; cur quaeso Deo, tanquam artifici tardo, & hebetioris intellectus, duplicem illum ordinem tribuemus, siquidem post priorem ordinem summa promptitudine operari potest
Quarto etiamsi concedamus, duplicem illum ordinem ab artifice considerari, nunquam tamen sic loquimur, ideo voluit talem finem, quia media praeuidit; sed semper e contrario dicendum est; idec talia elegit media, quia voluit finem; licet considerans, & reuoluens intra se ordinem, qui faturus est in executione, videat ex tali medio futurum talem finem. Veluti si medicus decreuit sanare ali quem, & consultans de mediis elegit scissionem venae, & deinde considerans quomodo executio procedit, videt ex tali scissione sequuturam euacuationem maligni humoris, & eo ablato futuram sanitatem: non dicimus; ideo voluit sanare, quia vidit scissionem: sed solum dicimus, vidit ex scissio ne futuram sanitatem. Si autem diceremus, idec voluit, & decreuit sanare, quia vidit posse fieri scit sionem, sine dubio commoditas medij impulisset ad voluntatem finis, quem alias ille non vellet. Io quod aliquando contingit, vt cap. 11 dicemus. quando nimirum onicum medium inuenitur ad consequutionem finis eo modo, vt desideratur quod si plura sunt media, & voluntas finis fuit definita non intuitu huius, vel illius, nunquam, cum consideramus ordinem exequutionis, & mente reuoluimus, dicimus, ideo finis volitus est, quia tale medium fuit praeuisum, aut electum, sed contra, quia volitus fuit finis, tale medium electum fuit, & praeuisum, vt adhibendum: asserimus tamen ex tali medio sequetur ipsatalis finis. Ratio vero discriminis est, quia diuersum est genus causalitatis in volendo, quam in faciendo, & exequendo: in volendo enim illud est causa, quod mouet vt finis: nunquam ergo dicimus, artifex voluit talem finem, quia vidit tale medium, nisi in casu praedi¬ cto, in quo medium redundat in ipsam rationem finis: dicimus tamen, videt intellectus in re sequuturum talem finem ex tali medio: quia tunc solum attenditur causalitas efficiendi. Haec meo iuditio certissima sunt. Ex quibus demonstro, Aug. non fuisse loquutum de ordine exequutionis mento considerato. Nam si ordine intentionis Deus ian voluisset vitam aeternam aliquibus hominibus ante merita praeuisa, absolute, e ex se, etiamsi diceremus, ipsum considerasse deinde ordinem exequutionis, quomodo scilicet per merita, tanquam per media, consequenda esset beatitudo, nunquam tamen dicere possemus, ideo Deum voluisse dare gloriam, quia vidit merita, quando iam absolute eam voluit, non intuitu meritorum. Sicut de eo, qui statuit finem ante media ordine intentionis, nunquam postea nec ordine exequutionis asserimus, ipsum voluisse finem ex medijs praeuisis, vi probatum manet. Cum igitur Aug. in illa quaestione ad Simplician. & Prosper. loc. cit. dicant idec homines electos, quia merita eorum praeuisa sunt, consequitur eos etiam de quouis ordine intentionis, & voluntatis plane loquutos. Aug. dicit. Quiae illud (scilicet propositum iustificandi) manet, vt iustificet credentes, ideo inuenit opera, quae iam eligat ad regnum coelorum. Prosper autem de praedestinatis ait: Cum etiam ad hoc operentur, vt electi sint. Si ergo idec voluntate pei eliguntur, quia praeuidentur habere merita, vel ad hoc operantur, vt eligantur, respectu voluntatis priora fuerunt merita. Contra vero non dicimus, ad hoc, vt velit quis sanari, scinditur vena, quia voluntas sanandi, prior est in intentione, & voluntate: dicimus tamen ad hoc, vt quis sanetur, scinditur vena, quia hic solum efficacitas in re sig nificatur, & particula, vt, denotat causam finalem priorem in intentione, sed re ipsa in exequutione efficientis posteriorem.
Quinto quotiescunque media ad aliquem fine consequendum sunt merita, & quis proponit al teri finem consequendum per illa, ipsi proponent sunt priora merita, quam decernat dare finem, nam talis finis non datur, nisi intuitu meritorum, & ad modum praemij: ille tamen, cui talis finis proponitur, prius mouetur in finem; deinde adhibet merita, vt illum consequatur, & ideo notaui disp. 82. c. 5. quoties medium ad aliquem finem est motale, illud esse prius praeuisum, quam sit voluntas conferendi talem finem. Intelligitur autem respectu voluntatis eius, qui proponit finem, sicut Deus hominibus proponit beatitudinem, non respectu eius, qui suis meritis illum consequi debet: id quod magis explicabitur c. 9.
Denique modus ipse loquendi causalium pro positionum rem ipsam, & mentem Aug. nobit explanat, dicimus enim, Deus voluit dare vitam aeter nam Petro, quia vidit reipsa futurum esse sanctum, non au tem, voluit dare vitam aeternam, vt reipsa esset sanctus Si autem prius in intentione voluit beatitudinem dare, & deinde merita, & sanctitatem, sequirur ad hoc decreuisse dare beatitudinem, vt postea daret sanctitatem. Ex illo ergo modo loquendi. Decreuit dare gloriam, quia vidit futurum esse sanctum, colligitur habuisse rationem meritorum, sicut si diceremus, ideo vocauit Petrum, quia cognouit futurum esse sanctum, fateremur rationem habuisse meritorum, vt vocaret: nunc autem, quia non habuit, dicimus, vocauit, non quia nouit fore sanctum, sed vt esset sanctus.
NOn solum testimonias allegatis in 1. cap. sed Cetiam innumeris alijs conantur aduersarij ex August. probare electionem ad vitam aeternam, id est, voluntatem efficacem beandi homines fuisse ante merita. Nunc ergo, vt multo magis menAugustini perspicua fiat, id quod posteriori loco promisimus, ostendamus: nihil videlicet contra electionem ad gloriam ex meritis gratiae docuisse, etiam cum seuerius contra Pelagianos & Semipe lagianos pro gratia disputauit. Verum antequam nonnulla loca sigillatim proferamus, & exami nemus, cur aliqui in Aug. decepti sint, vniuersum demonstremus.
Primum ergo non pauci putantes cum OKa mo & Gabriele, quos supra in hac disputatio. c. 2 retulimus, praedestinationem esse solum voluntatem illam, qua Deus efficaciter decreuit aliquos beare, cum viderent August. passim clamare ho mines praedestinatos esse gratis, & absque meritis imo sic esse praedestinatos ad vitam aeternam, vt 6 Hypognostic. circa medium, cui consensit Conci lium Valentinum sub Lothario Imperatore, capite 3. dixerunt, ipsum plane sensisse homines ele ctos fuisse voluntate illa efficaci ad vitam aeter nam sine meritis etiam cum gratia factis, & in eo Augustinum Graecis Patribus fuisse aduersatum. Sic Augustinum intellexerunt Driedo, Ruar. & Sixtus Senen a nobis citati cap. 1. huius disputat. & eius sententiam in hoc sensu sequuntur. Sic etiam interpretati sunt Augustinum Catherinus, Camerarius, Osorius, a nobis ibidem allegati. Licet opinioni Aug. sic explicatae minime acquiescant, vt eodem c. vidimus.
Hitamen auctores in duobus manifeste decepti sunt. Alterum est, quod electionem ad vitam aeternam cum praedestinatione confundant, quas STho. in hoc a. 4. & seq plane distinguit. Est n. electio ad gloriam voluntas gloriam conferendi alicui, sed praedestinatio est aeterna donorum gratiae praeparatio; quae duo longe diuersa sunt. Porre electionem esse voluntatem efficacem dandi gratiam, ita nunc supponimus, & certum est inte omnes, nam de hac disputamus. Praedestinatione vero esse praeparationem donorum gratiae, praeter S. Th. & alios Scholasticos, quos disput. 91. commemorabimus, docet expresse Aug. 1. lib. de praedest. Sanct. cap. 10. vbi sic ait: Inter gratiam porro, & praedestinationem hoc tantum interest, quod praedestinatio es gratiae praeparatio (intelligit in Dei praescientia, gratia iam ipsa donatio. Et li. 2. de bono perseuerantiaec. 14 sic praedestinationem definit: Haec praedestinatio Sanctorum nihil est aliud, quam praescientia scilicet, & praeparatio beneficiotum Dei, quibus certissime liberantur, quicunque liberantur. Sic etiam alij Patres, quos disp. illa cap. 3. cirabimus inter effectus praedestinationis gratiam connumerant Est ergo praedestinatio donorum gratiae, & solum differunt gratia & praedestinatio, quod gratia est obiectum, praedestinatio vero est actus voluntatis, & intellectus Dei illam decernentis, & disponentis. Intelligit autem Aug aeternam praeparationem, sicut ex textu patet, & & notauit Fulgen. lib. 1. ad Monimum c. 8. his verbis; Pradestinationis itaque ipsius instituatur agnitio. cum dicit scriptura, & praeparatur voluntas a domino (Prouerb. scilicet 19 iuxta translationem 70. non autem ad alisid praeparata dicitur, nisi quia danda praedicitur. A quo enim praeparatur per bonitatem sempiternam, ab ipso datur per indebitam gratiam. Cur autem ratione vocationis congruae ipsa voluntas dicatur praeparari, & praedestinari, explicat disp. 88. cap. vlt. Id ipsum eodem modo intellexit Aug. lib. illo. 1. c. 9.
Quocirca eadem fuit semper Augustino cum Pelagianis, & Semipelagianis contentio de gratia atque de praedestinatione, cum de meritis ageba tur; an scilicet ex meritis esset, & eandem vtrius que rationem esse putauit. Imo, vt demonstraret. gratiam ex meritis in tempore non dari, ostendit. praedestinationem sine praenisione meritorum solo nutu, & voluntate Dei factam fuisse. Contra vero, cum dixit in epistolam ad Rom. gratiam in tempore dari ex meritis arbitrij, docuit etiam haec merita ad gratiam electa fuisse in aeterna Dei praedestinatione, vt c. sequ. referemus. Sed sicut nunquam contendit contra eosdem, aut alios probare ploriam in tempore gratis dari, & sine meritis vllis, id enim lentire non potuit Augu. nec vllus Catholicus: sicetiam ad hoc probandum nusquam allumit electionem ad gloriam ante merita factam fuisse. vt autem ostenderet gratiam in tempore sine me ritis dari, parum referebat, quod Deus gloriam ante omnia merita tanquam finem dare decreuisset. Quamobrem cum in Aug. praedestinatio non dicatur gratia quia gratia est ipsa donatio, & effe ctus praedestinationis, sed vocetur gratuita volun tas; tamen electio ad gloriam quae est voluntas illa conferendi vitam aeternam, nec dicitur gratia, nec omnino gratuita voluntas appellari potest. quia voluntas gratuita dicitur ex effectu. effectus autem illius electionis, scilicet gloria, non est omninogratia, sed gratia pro gratia, sicut Aug. frequenteream vocat.
Fateor tamen Aug. aliquando praedestinatio nem vocare ipsam voluntatem remunerationi dandi scilicet vitam aeternam, vt c. 9. videbimum hanc tamen non appellat absolure praedestinatio nem, sed praedestinationem remunerationis: neque liber ille ab omnibus, vt Augustini recipitur, quamuis meo iudicio nihil contrarium doctrina ipsius contineat, vt ibidem dicemus. Tamen nihilominus donorum gratiae praeparatio, dicitur praedestinatio ad viram, seu ad vitam aeternam, non quia sit sola voluntas dandi gloriam, & inde incipiat praedestinatio, sed quia dona, quae praeparantur, ordinant hominem in vitam ae ernam. Vt au tem ad gloriam ordinent, satis est eam esse volitam voluntate simplici antecedenti, vt in hoc cap. &c. vltimo iterum notabimus.
Alterum, in quo hi auctores fuerunt decepti, est, quod putarunt Graecos Patres. Aug. contraria docuisse, quasi assereret Aug. homines ad gloriam sine meritis electos fuisse: cum reuera Patres Graeci& Massilienses, qui eorum testimonio nitebantur, id contra Aug. impugnare nunquam somnia rint, vt ostendimus c. 4. neque id Aug. vsquam docuerit, vt statim patebit. Solum namque contendetunt Massilienses gratiam in tempore dari intuitu alicuius laboris, industriae, aut voluntatis nostrae, & ratione illius electos fuisse homines ad gratiam ab aeterno, intellexeruntque Augustinum contra Graecos Patres pronunciasse ad gratiam sine meritis factam fuisse, sicut & ipsam gratiam sine meritis in tempore dari. pe hac enim fuisse eo¬ rum dissensionem cum Augustino plane conuicimus c. 4. non autem de electione ad vitam aeternam. Quibus vero rationibus vterentur contra Aug. & quid ipse ad testimonia Graecorum, quae contra afferebantur, responderit, videbimus dispo91. c. 9. & 17. Reliquum est, vt ostendamus nullum elle locum in Aug. in quo dicat electionem ad vitam aeternam ante merita factam fuisse: & quia molestum esset omnia loca recensere, difficiliora tantum recitare decreui, & quae frequentius afferri solent: cetera namque eodem modo explicarpoterunt.
Primum testimonium sit ex li. 5. contra Iulianum cap. 3. post medium, vbi adducens verba ad Rom. II Quis (inquit) prior dedit ei & retribuetur, nullum elegit dignum, sed eligendo fecit dignum & paulo inferius ipsi ergo electi, & hoc te mundi constitutionem, sed electa per electionem gratiae. Vnde dicit idem doctor, & de Israe reliquiae per electionem gratiae saluae factae sunt, & ne forte ante constitutionem mundi ex operibus praecognitis putarentur electi, sequutus est, & adiunxit: si autem gratia, iam non ex operibus Vbi plane de electione gratiae loquitur, qua quis eligitur a peo, non voluntate efficaci dandi vitam aeternam, sed voluntate gratuita praeueniendi gratia sua. Id vero contra Semipelagianos contendit, qui ex nobis initium aliquod esse dicebant, quia si ita esset, vt illi existimabant, iam gratia non esset gratia. Quod qua ratione verum sit, dicemus disp. illa 91. c. 14.
Ex eo vero quod quis ad gloriam eligatur ex meritis gratiae: vnde nam sequitur gratiam non esse gratiam? solum sequitur gloriam non esse gratiam, sed mercedem. Neque hoc absolute colligitur, quia vt nullam haberet rationem gratiae, deberet fieri ex meritis, non gratiae, sed nudi arbitrij, alioqui cum fiat ex meritis gratiae, etiamsi merces sit bonorum operum, dicitur tamen gratia Sic eam vocat Aug lib degratia & li. arbit. cap. 8. & 9. & tract. 3. in loan circa medium, & Fulgentius lib. 1. ad Monimum c. 0. Idcirco Conc. Trid. sessione 6. c. 16. ait. Bene operantibus vsque in finem, & in Deo sperantibus proponenda est vita aeterna, & tanquam gratia filijs Deper lessum Christum misericorditer promissa, & tanquam merces, ex ipsius Dei promissione bonis ipsorum operibus & meritis fideliter reddenda. Dicitur autem gratia ratione principij, ex quo nascitur, corona vero iustiria tantum, quia redditur meritis, vt explicat Aug. c. illo. 8. & 9.
Secundum testimonium sit ex libr. 1. de praedest Sanct. c. 19. vbi contra Pelagianos & Semipelagianos adduxit illud ad Ephes. 2. Elegit nos in ipso, &c. Et ostendit, eo testimonio plane confutari Pelagianorum errorem, qui dicebant, ideo nos praedestinatos fuisse, quia futuri eramus sancti. Putabant enim ex nostro libero arbitrio nos posse seruare legem, iustificari, & perseuerare. Dicit autem Aug. eo testimonio confutari, quia inquit Paulus. Vt essemus sancti, non quia futuri eramus sancti. Subiungit vero statim August. haec verba: Sed hi nostri, de quibus, vepro quibus nunc agimus (scilicet Massilienses, Semipelagiani forsitan dicunt, Pelagianos hoc Apostolico testimonio refutari, vbi dicit, ideo nos electos in Christo, & praedestinatos ante mundi constitutionem, vt essemus sanct. & immaculati, ipsi enim putant (scilicet Pelagiani acceptis praeceptis iam per nos ipsos fieri liberae voluntatis arbitrio sanctos, & immaculatos. Quod futurum Deu quoniam praesciuit (inquiunt) ideo nos ante mundi constitutionem elegit, & praedestinauit in Christo. Nos autem (Scilicet Semipelagiani) dicimus (inquiunt) nostrum Deum non praescijsse, nisi fidem, quae credere incipimus, & ideo nos elegisse ante mundi constitutionem, vt iam sancti, & immaculati gratia, atque opere eius essemus. Sed audiant & ipsi (scilicet Semipelagiani) in hoc testimonio, vb dicit. Sortem consequuti sumus praedestinati secundum propositum, qui vniuersa operatur. Ipse ergo, vt credere incipiamus, operatur, qui vniuersa operatur. Vocationem quippe illam, de qua dictum est, sine poenitentia sunt donDei, & vocatio Dei, & de qua dictum est, Non ex operibus sed ex vocante, cum posset dicere, sed ex credente, & electionem, quam significauit Dominus dicens: Non vos me elegistis, sed ego elegi vos, nec fides ipsa praecedit: non enim quicredidimus sed, vt credamus, elegit nos, ne priores ipsum elegisse dicamur. Haec August.
Ceterum ex his quis non videat solum hic voluisse Augustinum excludere opinionem Massiliensium, qui dicebant, nos eligi ad gratiam pro pter meritum fidei, quod ex nobis haberemus? de electione autem ad vitam aeternam ex meritis gratiae praeuisis, ne verbum quidem habet: siquidem de his cum Massiliensibus nulla erat controuersia. Nec toto illo libro & seq. vbi ex professo contra eos disputat, quidquam aliud inueniri poterit. Quodsi contra Pelagianos in hoc testimonio contendit, non fuisse nos electos ad vitam aeternam ex meritis, intelligit merita liberi arbitrij, nam ex meritis gratiae id nunquam negauit. Ill. enim asserebant in tempore ex meritis arbitrij nohis dari vitam aeternam. Quid ergo mirum, si in electionem assererent, Deum haec merita respexisse? id ipsum, quod in hoc capite nec quidquam aliud contra Semipelagianos docuit eodem lib. cap. 7. vbi etiam circa finem, illud Iacobi 2. Nonne Deus elegit pauperes in hoc mundo, diuites in fide, & haeredes regni: hoc modo explicat: Eligendo ergo facit diuitein fide, sicut haeredes regni. Recte quippe in eis hoc eligerdicitur, quod vt in eis faciat, eos elegit. Dicitur ergo eligere Deus sine meritis, vt faciat fideles; quia sine meritis facit fideles: & recte dicitur hoc eligere, quod ipse facit. Hoc pacto lib. 5. circa Iulian. cap. 3. inquit. Nullum elegit dignum, sed eligendo efficit dignum. Ideoque in lib. de praedest. & gratiae. 5 in fine ait. in Deo haec tria simul esse praescire, facere, & eligere, & ita immutata sua praescientia Deum eligere faciendos, & facere eligendos. Quasi dicat, eligit; vt per gratiam faciat sanctos, & facit sanctos eligendo eos: nisi & hoc postremum ad electionem vitaaeternae ex meritis referatur, cum dicit facere eligendos: sicut dixit Prosper citatus cap. 5. in fine eum donare nobis, vnde ornemur meritis, & nos ad hoc operari, vt eligamur. Eodem sensu dixit serm. 11. de verb. Apostoli: Eliguntur qui non sunt, neque errat qui eligit Nec vane eligit, Eligit tamen, & habet electos, quos creaturus est eligendos.
Allegari etiam solet Aug. lib. de praedest. & graticap 7 tractatu 86. in Ioan. Epist. 103. & 106. parum a principio, in Enchir. cap. 107. de corrept. & gratia cap. 10 Prosper ad excerpta Genuensium ad 4. & 5. obiectionem Fulgentius lib. de Incarnatione & gratia Domini nostri Iesu Christi cap. 18. sed tamen August. & eius discipuli, vbicunque de electione sine meritis loquuntur, tantum excludere contendunt merita solius arbitrij ab electione, quae fit ad gratiam.
Ceterum duobus alijs testimonijs August. recentiores praedictam sententiam magis vrgent, qui si mediocri attentione legantur, nihil difficultatis ingerent. Alterum est lib. 2. de bono perseuer. c. 14. vbi de Tyrijs, & Sidonijs dicit. Sed quoniam vt crederent non erat eis datum, etiam vnde crederent est negatum, ex quo apparet habere quosdam in ipse ingenio diuinum naturaliter munus intelligentia, quo moueantur ad fidem, si congrua suis mentibus vel audiant verba, vel signa conspiciant, & tamen si Dei altiori iudicio a perditionis massa non sunt gratiae praedestinatione discreti, nec ipsa ei adhibentur vel dicta diuina, vel facta, per quae possunt credere, si auderent vtique talia, vel viderent. Ex quibus inferunt, praedestinatis auxilia congrua ideo conferri, quia voluntate illa efficaci dandi vitam aeternam discreti sunt a reprobis: contra vero haec auxilia reprobis denegari, quia tali voluntate hon sunt separati, sed in massa perditionis derelictiQuocirca dicunt, prius aliquem discerni a reprobis, voluntate, dandi ei regnum coelorum, quam congruam ei vocationem praeparari, quae propriaest praedestinatorum: & contra prius est, non discerni hac voluntate, quam ei auxilia huiusmodi negari.
Respondeo, si phrasin Aug. quam ille praemisetat. lib. I. de praedest. sanct. cap. 10. & hic etiam obseruat, aduersarij attendissent, facile deprehendissent friuolam esse hanc obiectionem. Primum, quoniam August. non dicit, ideo non dari eis congruam vocationem, quia discretii non sunt, neque ideo dari eam vocationem, quia discreti sunt; sed his non dari, qui discreti non sunt: id quod veris simum est, etiamsi voluntas negandi vitam aeternam, sit post opera praeuisa, vt aduersarij etiam fatentur, & omnes concedere debent. Similiter dicere potuit, conferri congruam vocationem eis qui discreti sunt, etiamsi discretio fiat post opera quia reuera non datur nisi ijs, qui cum ea opera turi sunt, & ratione operum vitam aeternam consequutur: licet non ideo vocatio concedatur, quia operaturi sunt.
Praeterea discretionem hic non existimat Aug. esse voluntatem dandi vitam aeternam, sed praedestinationem gratiae: at praedestinatio est gratia praeparatio, non voluntas dandi vitam aeternam, Sic definiuit praedestinationem lib. illo I. cap. 10. & data opera dixit Aug. discretionem fieri praedestinatione gratiae, in testimonio superius citato. Nomine igitur praedestinationis gratiae frustra intelligunt hi voluntatem gloriae, quae non est gratia nisi ratione principij, sed gratia pro gratia, vt dictum est. Cum ergo ait Aug. quibusdam esse negatum, vnde credant; quia non est datum, vt credant; & ita signa, aut verba eis negari, qui discret non sunt, etiamsi sensus causalis esset, nihil praedictae doctrinae aduersaretur. Ibi enim Aug. sermonem instituit de signis, & verbis exteriorib. vnde prouenit, vt quis credat, & conuertatur, sicut fecissent Tyrij, non autem de gratia interius mouente De his vero recte inquit, ideo negata esse signa haec exteriora, vel verba, quia non erat eis concessum, vt crederent: conceditur autem hominibus vt credant praeuenienti congrua vocatione. Similiter haec signa, vel verba aliquibus non sunt concessa, quia non sunt per praedestinationem gratia praeuenientis a massa perditionis discreti. Nam toto illo opere, & vbicunque de discretione tractat August. eam gratiae praeuenienti tribuit, sicuetiam electionem ad gratiam, non autem voluntat dandi gloriam. Vnde ergo colligunt praedicti Doctores Aug loqui de voluntate dandi vitam aeternam, qua boni discernantur a malis, & de gratia interiori praeuenienti, vt hac ratione interior haec gratia detur quibusdam, quia voluntate eos beandi sint a Deo discreti, cum non de gratia interiori, sed de signis externis, nec de voluntate dandi eis gloriam, sed praeparandi gratiam internam Aug. loquatur.
Alterum testimonium est de corrept. & grati. cap. illo 7. vbi postquam late ostendit electionem factam fuisse ante opera, de electis sit ait: Horunsi quisquam perit, fallitur Deus: sed nemo eorum perit, quinon fallitur Deus. Horum si quisquam perit, vitio humano vincitur Deus, sed nemo eorum perit, quia nulla re vincitur Deus: electi autem sunt ad regnandum cum Christo: non quomodo electus est Iudas ad opus, cui congruebat. Et de eis iterum dicit. Illos ergo elegit ad obtinendum regnum suum. Eodem modo loquitur eo lib. cap. 9. Verumtamen quicunque contextum totius capitis vel leuiter perlegat, statim videbit non de electione ad gloriam, quam aduersarij contendunt, quae es voluntas efficax perducendi ad vitam aeternam, sed de voluntate dandi gratiam, ad quam homines sine meritis arbitrij eliguntur, Augusti, loqui: nam paulo ante in illo c. 7. dixerat. Profecto electi sunt per electionem, vt dictum est, gratiae, non praecedentium meritorum suorum: quia gratia est illis omne meritum, & superius: Qui & elegit eos in filio suo ante constitutionem mundi per electionem gratiae. Si autem gratia, iam non ex operibus, alioqui gratia iam non est gratia. Certe si de electione ad vitam aeternam loqueretur, non negaret ex meritis gratiae dari, nec diceret, si ex operibus gratiae, iam non est gratia.
Primum autem probatur, quia nemo negare potest, gloriam dari ex operibus profectis a gratia, sicut negare debet gratiam dari ex operibus, vt ibi contendit Aug. Tum etiam quia nusquam ipse infert tanquam absurdum, gloriam non esse gratiam, si datur ex operibus, sed id in solum de gratia contra Semipelagianos deducit, iuxta doctrinam Pauli ad Rom. 11. nam gloriam, vt supra vidimus, ipse Augustinus semper appellat gratiam pro gratia, quia ex meritis gratiae confertur. Ad haec cum loquatur de electione gratiae, non debet intelligi electione, & voluntate dandi gloriam, sed gratiam.
Praeterea in eod. cap. de eisdem electis inquit, ideo electos esse, quia secundum propositum sunt vocati: id quod iterum, atque iterum reperit: at si de electione ad vitam aeternam sermo esset, quam aduersarij volunt esse priorem omni praeuisione meritorum, non recte diceret, ideo sunt electi, quia secundum propositum vocari: sed ideo vocati secundum propositum, quia electi. Vocatio enim secundum propositum, vt ex disp. 88. cap. vit. constat, dicitur, quae congrua est, friuolum autem, imo indignum est de tanto viro existimare, in tam paucis verbis, aut mutasse sententiam, aut varie loquutum fuisse, tum de electione ad gratiam, tum de electione ad gloriam, vel eo saltem, quod ex contextu aperte liquet, eum constanter de eodem genere electionis semper loquutum. Cum ergo ait ideo electi, quia secundum propositum vocati reddit causam quasi formalem, vt eo dicantur electi, quo secundum propositum vocati. Eodem modo loquitur lib. 1. de praedest. Sanctor. cap. 17. Elect. sunt, autem, inquit, ea vocatione, qua Deus id, quod praedestinauit, impleuit: de eadem quoque electione ad gratiam plane intelligendus est capit. illo. citato.
Sed cur de electis ad gratiam dixit, electos esse ad regnandum cum Christo, vel ad vitam aeternam, siquidem in ea electione gratiae nondum erat efficax voluntas dandi eis regnum aeternum Respondeo, quia gratia est vita aeterna, & semen illius, ideo iure optimo de electis ad gratiam, dixit hoc ipso electos ad gloriam, & ad regnandum cum Christo. Eodem pacto debet intelligi Aug. vbicumque dixerit praedestinatum esse regnum coelorum sine meritis. Nam cum praedestinatio sigratiae praeparatio, & haec sine meritis arbitrij detur, atque ab aeterno praeparetur, in eaque sit reginum coelorum, imo in Scriptura regnum caelorum vocetur; recte quoque dicitur, regnum coelorum sine meritis esse praedestinatum. Hoc tamen non obstat, quo minus Deus non nisi ex meritipraeuisis gratiae decreuerit, vitam aeternam conferre.
Ex dictis colligitur. Aug. locis citatis sibi contraria non docuisse in eo, quod asserit electionem factam ex operibus, seu voluntates electas fuisse & rursum neminem electum fuisse ex operibus, Primum, cum Aug. non loquatur vtrobique de eodem genere operum, ex hac parte sibi non contradicit. Nam cum asserit electas fuisse hominum voluntates, non intelligit opera solius arbitrij sed ex gratia profecta: cum vero ait, electionem non fuisse factam ex praescientia operum, sed gratis, excludit opera liberi arbitrij contra Pelagia nos, & Semipelagianos, vt iam satis explicatum est: tametsi ipse Aug. adhuc presbyter oppositum docuerit.
Haec eadem ratione conciliandos existimo Paulum ad Rom. 34. & 11. & ad Galat. 2. & 3. asserentem, hominem non iustificari ex operibus, sed ex fide: atque lacobum cap. 2. cum inquit, hominem non ex fide tantum, sed ex operibus iustificari Paulus enim excludit opera, non ceremonialisolum, sed etiam moralia, quae sint ex solo libere arbitrio; & docet, ex his non iustificari hominem quia iustificatio non esset gratia. Hoc autem intelligit tam de prima justificatione, quam de secunda, hoc est, quam de augmento primae: vtriusque enim iustitiae, tam acquirendae, quam augendae eadem est ratio, vt neutro modo ex solo libero arbitrio esse possit. Nam quoties homo bonis operibus, aut promouetur ad iustitiam acquirendam, vel in ea acquisita crescit, semper operatur ex auxilio gratiae Dei, atque ideo Paulus exemplum ad duxit Abrahami, qui eo tempore, quo Deo credidit, & reputatum est illi ad iustitiam, iam erat iustus apud Deum. Iacobus autem ait, non ex sola fide iustificari hominem, siue de prima iustificatione siue de augmento intelligamus, sed ex operibus a fide procedentibus; quia non sufficit credere, sed oportet ex fide operari; ideoque adduxit exempla tam primae, quam secundae iustificationis. Raab enim ex operibus misericordiae a fide profectis primam iustitiam consequuta est, impetrans a peo annumerari in populo Israel, & veram doloris compunctionem. Deinde dicit Abraham, cuius exemplum adduxerat etiam Paulus, iustificatum fuisse ex operibus, quem tamen Paulus dixerat non ex operibus, sed ex fide, quia tam acquirendae, quam augendae iustificationis in hoc aequa ratio est. Perperam igitur nonnulli putant Paulum de prima, Iacobum vero de secunda iustificatione loquutum: cum vterque vno eodemque exemplo secundae iustificationis vtatur, & lacobus etiam addat exemplum primae: imo cum dicit lacobus Et suppleta est Scriptura dicens credidit Abraham Deo, & reputatum est illi ad iustitiam: interpretatur Scripturam Genesis 15. vbi dicitur illud, Credidit Abraham, &c. & Paulum, qui eo vtitur testimonio, ita vt non excludantur opera facta ex fide, probat autem ex ipsa Scriptura, quia Abraham non tantum credidit, sed ex fide etiam immolauit filium suum, quo facto, inquit lacobus, suppleri debere Scripturam quae soli fidei tribuere videtur iustificationem; viintelligatur de fide operante.
REliquum est, vt hanc eandem sententiam rationibus confirmemus, atque primum eas, quae a priori rem ostendunt, in hoc cap. proferamus. Prima desumpta est ex communi doctrina Theologorum, qui vno ore fatentur, Deum voluntate sua primaria, & antecedenti voluisse omnibus dare vitam aeternam, ac proinde eam voluntatem communem esse omnibus: voluntas autem antecedens, & primaria est ante praeuisionem meritorum: ergo voluntas Dei ante merita praeuisa est omnibus aequalis. Quare cum non decreuerit Deus, efficaci voluntate omnibus dare gloriam, efficitur sane, nullum ad eam electum fuisse efficaci voluntate, nisi ex praescientia meritorum. Porro antecedentem voluntatem illam esse, quae ex solo Deo est, sine vlla praescientia meritorum, iam satis a nobis probatum est dis. 83. cap. 3. vbi etiam ostendimus, non ideo dici antecedentem, quia sit simplex, & inefficax, sed quia sit ex solo Deo; neque consequentem, quia sit efficax; sed quia sit post opera nostra praeuisa, & ex nobis occasionem capiens.
Non minus efficaces rationes depromi possunt ex doctrina tradita disp. 82. cap. 5. videlicet non aliter in decreto, & praescientia Dei rationem prioris, & posterioris nostro modo intelligendi posse assignari, quam vno ex duobus modis. Vnus esper analogiam, & similitudinem ad mentem humanam, quae de rebus consultat, & definit, vt ordinem, quem seruet in rebus, cum ordinate procedit, eo etiam assignemus. Alter est ex parte obiectorum, quae Deus praescire, & praefinire dicitur. nam quamuis non velit vnam rem creatam propter aliam, id est, quia vult aliam; quia tamen vult vnam esse propter aliam, vt in ea disp. probatum est, eum ordinem in diuina praescientia, & praefinitione nostro modo intelligendi constituere debemus, quem obiecta inter se habent: ex vtroque autem capite non obscure monstrabimus electionem, efficacemque voluntatem dandi vitam aeternam fuisse ex praescientia meritorum, imo vero si hoc modo fieri potuit, aliter fieri non potuisse, si gloria in tempore ex meritis tribuenda erat.
Secunda igitur ratio esse potest ex humanis ad diuina: si enim Rex aliquis proponeret praemium aliquod bene certantibus, atque ea lege, vt nullus illo potiretur, nisi qui victor esset, certe nunquam decerneret alicui dare praemium, quantumuis eum amaret, & praemium ei desideraret, antequam victorem videret: poterat quidem emeliora arma, meliorem equum, & alia necessaria ad certamen tribuere: at decernere apud se praemium illud conferre certe stultum esset: si tanquam praemium proponere volebat. Quod si praescius esset euentus, & sciret illum victurum, ex praescientia victoriae posset apud se statuere praemium dare: sed si non esset praescius victoriae, non posset non in tempore exspectare victoriam, vt intuitu illius, & propter illam praemium decerneret. Cum ergo Deus vitam aeternam omnibus proponat, vt brauium, & legitime solum certant, propter victoriam, & perseuerantiam eam promittat; non potuit non expectare victoriam, vt ratione illius tale praemium conferre statueret. Verum quia praescius est futurorum, & omnia ac si praesentia essent, clare videt; expectat quidem victoriam, non tempore, sed secundum rationem in sua aeternitate: vt intuitu illius conferat: nam stultum esset absque illius respectu, praemium praefinire, si illud propter victoriam solum promisit, vt de Rege dicebamus. Licet ergo Deus plus quibusdam desideraret praemium vitae aeternae, quam aliis, antequam videret victoriam, eis nimirum quibus meliorem gratiam ad gloriam promerendum conferre decreuit, qui praedestinati dicuntur; nulla tamen ratione affirmandum est, illis efficaciter gloriam dare voluisse, nisi praeuisa victoria, & ratione illius tanquam causae meritoriae. Anvero Deus possit peculiari desiderio vni velle vitam aeternam, antequam praeuideat ipsius merita, tunc solum, cum ei conferre decernit maiora media gratiae, cap. vit. dicemus.
Haec de causa Aug. lib. de praedest. Dei, cap. 2. & 3. docuisse videtur, duplicem esse praedestinationem alteram alligationis, scilicet rerum naturalium in suos fines, alteram vero conditionis, videlicet hominum ad poenam, aut ad vitam aeternam. Vnde in fine cap. 3. sic ait: Ex praescientia igitu ossensionis, vltionem vt iustus iudex praedestinauit: sicut ex praescientia virtutis, praedestinatio solet fieri remunerationis. Sic explicat illud 8. Quos praesciuit. vbi primum noti hic praedestinationem vocari ab Aug. non praeparationem gratiae, secundum phrasim eius communem l. 1. de praedestinatione Sanctorum c. 10. & alibi, sed voluntatem dandi gloriam. Verumtamen non dixit absolute praedestinationem, sed praedestinationem remunerationis: hanc autem fatetur esse ex praescientia: quia est praedestinatio sub conditione, si bene quis mereatur, & perseue ret: quod est proponere vitam aeternam vt brauium. Praeterea obserua, licet hic liber censeatur, ab Erasmo inter opera notha, quae Aug. adscri buntur, rationes tamen, quibus ad hoc credendum adducitur, friuolas esse. Vna est, quia opus est, breue: atque qui plura alia sunt in tom. 9. multo breuiora, quae indubitanter sunt Aug. Alteri est, quod contineat contrariam doctrinam ipsi Aug fallitur tamen Erasmus: nam vbi docet praedestinationem factam absque meritis, loquitur de praedestinatione, quae est gratiae praeparatio, & absolute praedestinatio dicitur: hic autem de praedestinatione praemij & remunerationis, quam nos communiter vocamus electionem ad gloriam. Sed iam ad tertiam rationem veniamus.
Tertia ratio non minus efficax pro nostra sententia desumitur ex ordine obiectorum inter seNam secundum doctrinam a nobis traditam disputat. 82. cap. 5. eundem ordinem, quem habent obiecta inter se in re ipsa assignare debemus in diuino decreto secundum diuersum genus causae, quo inter se comparantur: nam aliunde inter Derdecreta, & praefinitiones ordinem constituere se cundum rationem non possemus: & quamuis Deo perfectissimum modum, & ordinem operandi tribuere debeamus; nullus tamen ordo pro libito sine fundamento phiectorum, circa quae operatur, ei tribuendus est. Vnde, vt inibi ostendimus, Deus non dicitur ordinare vnum ad aliud pro sola sua voluntate, nisi quatenus obiecta reipsa inter se ordinantur, & referuntur: nunc autem talis in rebus ipsis ordo constituitur, vt si aliquid est medium ad finem, sicut causa Physica finis consequendi, qualis est medicina ad sanitatem. in intentione sit inuersus ordo, vt prius volita sisanitas, eo quod, etiam si sit effectus medicinae in genere causae efficientis, est tamen finis eius: finis autem relatus ad voluntatem prior est, & voluntas illius, quam voluntas mediorum. Si vero media alicuius finis sunt moralia; qualia sunt meritavel condigna, vel congrua, seu impetratoria, tametsi is, qui vult consequi ab alio tamen finem per merita, prius cogitet de fine, & ex voluntate efficaci illius velit habere merita tamquam media; tamen is, qui alteri promitrit finem consequendum per merita tamquam per media, nunquam decernit dare illum, donec videat, aut praeuideat merita, vt cap. 6. illius disp. notabamus.
Ratio vero est, quam ibi insinuauimus, quia medium morale, quod est meritum, non est medium Physicum, quod actione sua reali efficiat, & consequatur finem, sicut medicina sanitatem: sed est medium per modum impetrationis relatum ad voluntatem eius, qui confert finem intuitu illius: nunquam autem meritum potest in tempore esse medium, nisi is, qui actu confert finem, illum tribuat propter merita: quo fit, vt prius ea videat, quam decernat dare finem, quem proposuit. Hunc autem ordinem, quem voluntas in tempore seruat, vt prius sint merita, quam detur finis, seruat etiam in praescientia Deus, quia tam in prae scientia, quam in tempore ipso meritum comparatur, vt medium morale, cum voluntate illius, qui confert finem: & ita in mente eius, vt impetret, praecedere debet.
Quamobrem cum Massilienses mordicus defenderent, primam gratiam praeuenientem dari nobis in tempore intuitu nostri laboris, & solicitudinis, & ita concederent aliquod meritum, saltem congruum, & imperatorium gratiae, consequenter dixerunt, nos fuisse ad gratiam electos aeterna Dei electione ex meritis nostri laboris praeuisis, siue ex fide, siue ex voluntate resurgendi a peccatis, quam ex nobis esse putabant: siue ex alio opere nostro, vt liquet ex epistolis Hilarij, & Prosperi saepius allegatis: nec vsquam Aug. contra eos disputans, hanc eorum sententiam impugnat, ex eo, quod finis prius debet praefiniri, quam media: & ita prius gratia, quae in opinione Massiliensium est finis laboris, quam ipse labor; sed eos semper hac ratione vrget. Quia sicut gratia in tempore non datur intuitu alicuius operis, aut meriti, ita nec ab aeterno potuit praeparari ex praescientia operum, aut meritorum: eandem enim vtrobique putat esse rationem, ipsius nem pe donationis gratiae in tempore, & praefinitionis, aut electionis ad illam in praescientia.
Adde, quod cum ipse Aug. dum esset Presbyter in eadem fuisset sententia cum Massiliensibus putans gratiam dari propter merita fidei ex propriis viribus, eodem pacto dixit in aeterna electione ad gratiam Deum habuisse rationem fidei nostrae, & praescientia illius nos electos fuisse, seu ipsam nostram fidem fuisse electam. Sic docuit in lib. expositionum quarundam propositionum epiad Rom. cap. 60. id quod postea retractauit lib. 1. retract. cap. 24. & 1. de praedest. Sanct. cap. 3. Ideo autem postea sensit, electionem ad gratiam non fuisse ex praescientia fidei, quia intellexit ipsam fidem esse donum Dei, & ita non esse priorem gratia. Verba illius sunt. Nondum diligenter quaesiue ram, nec adhuc inueneram, qualis sit electio gratiae, de quadicit Apostolus, reliquiae per electionem gratiae saluae facti sunt, quae vtique non est gratia, si eam vlla merita praecedunt: ne iam quod datur, non secundum gratiam, sed se cundum debitum reddatur potius meritis, quam donetur Si autem reuera gratia ex meritis daretur in tempore, non refugeret Aug. concedere, imo necessario diceret, electionem ad gratiam ex meritis factam fuisse, nec vllum inde sequeretur absurdum
Eodem modo tract. 89. in Ioann. post medium, explicans illud, Non vos me elegistis inquit, Hic cert vacat vana illorum ratiocinatio, qui praescientiam Dei de fendunt contra gratiam Dei: & ideo dicunt nos electos ant mundi constitutionem: quia praesciuit nos Deus futuros bo nos, non seipsum nos facturum bonos, non hoc dicit, qui di cit non vos me elegistis. Quoniam si propterea nos elegisset quia bonos futuros esse nos praesciuerat, simul etiam prae sciuisset, quod eum nos fuissemus prius electuri. Colligit ergo August. electionem ad gratiam non fuisse factam ex praescientia meritorum, quia alioqui in tempore prius essemus boni, & eligeremus, aut promereremur Deum, quam ipse moueret nos Quodsi in tempore ita futurum esset, non negaret nos etiam in aeterna electione praescitos bonos, & ideo a Deo electos fuisse. Cum ergo in tempore nos vere gratia Dei auditui eligamus, & promereamur regnum coelorum, sequitur in aeterna praescientia ex his meritis nos ad illud electo fuisse. Eodem plane modo, si quid in tempore fuit causa meritoria nostrae primae gratiae, & totius effectus praedestinationis, in praescientia etiam fuit causa illius; veluti orationes Stephani, ob quas Deus vocauit Saulum, & merita Christi, quae fue runt causa totius gratiae, & gloriae quae nobis con ferenda est, fuerunt in Dei praescientia causa prae finitionis, & electionis, qua Saulum, seu nos ad gratiam elegit, vt disp. 94. dicturi sumus. Denique quicquid in tempore intuitu meritorum datur, in aeterna electione ratione illorum decernitur,
Quare eorum sententia mihi non probatur. qui asserunt Deum elegisse nos ad gloriam, quanvt finem nobis proposuit, priusquam praeuidere merita Christi; & Beatam Virginem prius fuisse electam, vt esset mater Dei, quam eius merita prae scirentur: si semel concedant, hanc dignitatem meritis obtinuisse, vt omnes fatentur. Neque obstat modus ille loquendi: Christus praefinitus est, vt sanctificaremur, & glorificaremur: & B. Virgo sanctificata fuit. vt esset mater Dei: vbi particula, vt, causam finalem denotat, quae prior est in intentione, quia cum fi¬ nis est consequendus reipsa per merita, & donatio in tempore ex illis pendet, finis solum volitus est prius ordine intentionis voluntate singulari affectus, & inefficaci: eo quod ille, qui alteri talem finem desiderat, illum solum proponit sub conditione, si mereatur: & sicut reipsa non nisi per merita dabit, sic etiam in suo decreto nunquam efficaciter, nisi per merita dare definit. Et quidem absonum est asserere, aliquem efficaciter electum fuisse ad vitam aeternam ex hominibus antequam ille, qui omnibus fuit causa salutis, praeuideretur: sic enim aliquis non esse selectus in Christo, quod aperte falsum est, vt disputat. illa 94. probabimus.
Hinc etiam sit, quod vberius ostendemus 3. q. 2. art. 11. vt merita Sanctorum Patrum non potuerint in tempore esse causa Incarnationis Christi secundum substantiam, si quidem ab aeterno praefinita fuerunt, vt in tempore essent, & in tem pore collata ipsis fuerunt intuitu meritorum ipsius Christi. nam si ab aeterno merito Christi Patres ad gratiam & merita fuerunt electi, vt illa in tempore haberent, consequitur in tempore etiam, & executione respectu eiusdem Christi donata illis fuisse; quod nullus negat; hoc est, ideo in executione Patres gratiam habuisse, quia in executione Christus venturus erat, non vt veniret. Quocirca ratione suorum meritorum ipsis Christus in tempore & executione donari non potuit. Est enim nugatoria reperitio: sed de hoc latius eo loco dicemus, & infra. disp. 91. c. 6. Nunc satis sit ex hoc cap. vt certum colligere, id, quod in tempore datur intuitu meritorum, non potuisse non ab aeterno eodem respectu definiri, & contra id, quod ab aeterno sine meritis definitur & gratis, sic etiam in tempore conferri, vt cap. 10. latius demonstrabimus. Caeterum aliqui respondent gloriam dupliciter considerari, primum vt est quoddam summum bonum, deinde vt est praemium priori modo dicunt, a Deo fuisse hominibus definitum ante praescientiam meritorum, posteriori autem, ex meritis praeuisis. Sed responsum friuolum est: nam praemium, semper bonum ipsum, quod in praemium dicitur definiri, non addit nisi respectum rationis: ille autem respectus non est, qui praefinitur, sed res ipsa, & bonum praefinitur, ex praefinitione autem si fiat ratione meritorum. dicitur subire relationem illam rationis qua vocatur praemium. Cum ergo contendimus, Deum praefuisse gloriam ex meritorum praescientia, non possumus non intelligere summum bonum beatitudinis, quod cum decernitur ratione meritorum, sortitur relationem praemii: quare probatum manet, si bonum illud gloriae in tempore datur ob merita in aeterna electione, ex eorum etiam praesentia praefiniri, nec fuisse simul cum meritis, vt putauit Bartholomaeus Camerarius cap. 2. allegatus, sed ex meritis, vt probatum est. Ille ergo actor & alij recentiores conueniunt in eo, vt electio ad gloriam non sit ante merita, non tamen audent concedere eam ex meritis, sed cum meritis esse. Forsan timebant locutionem illam. Ex meritis, quae apud omnes sic absolute male sonat: tecte tamen explicata, vt hactenus exposuimus omnib. Doctoribus huius sententiae concedenda est, nec videtur esse aliquod medium, sed aut electio ad gloriam debet esse ante merita, aut post illa. Haec enim duo inter se ordinem habent: alio¬ qui si locum se comitantur, eodem pacto dici possent homines praedestinati cum vestibus, qui simul in aeternitate Deus vestitos illos habuit. Cum ergo merita ad electionem magis pertineant, sequitur merita ipsa causam esse debere, vt recte probatum manet.
Postremo denique infertur, non solum optimum modum praefiniendi gloriam, quae futura est corona iustitiae, & meritorum esse, quem diximus, vt prius scilicet merita praeuideantur, ac proinde tanquam optimum modum Deo esse tribuendum. verum etiam non esse Deo alium modum possibilem, si semel concedamus, gloriam in tempore, non nisi ratione meritorum conferri.
Primum sane hunc esse optimum modum, nemo potest ambigere, qui attente consideret, quo pacto prudentiores se gerant, cum aliquid tanquam praemium proponunt: hi enim nunquam dare alicui decernunt, sed neque possunt decernere, nisi prius meritis visis, si reuera illud vt praemium, & non nisi legitime certanti dare volunt. Quod si quispiam ita decerneret, vt efficaciter vellet alicui dare ex seipso, nulla habita ratione meritorum, & victoriae, & ex alia parte statueret illud nonnisi in praemium laboris; certe stolidus esset, & pugnantia secum definiret. Optimus ergo modus, qui etiam Deo adscribi debet. est, ex meritis definire, quicquid in tempore, vt praemium meritorum tribuendum est: cumque alius ordo stultus, & secum minime constans sit, diximus, Deo conuenire nequit, licet stultis hominibus, qui secum pugnantia statuere possunt, interdum conueniat.
Deinde peculiari alia ratione probatur, non potuisse vno, & alio modo gloriam praefiniri, si intempore ex meritis condignis vere tribuenda esset: nam vt dicebamus disp. 82. c. 6. non potest varius modus ordinandi res inter se Deo conuenire, nisi mutatione, vel variatione aliqua facta: nulla enim mutatione facta in rebus, nec in ipso Deo, si semel intelligitur Deus velle gloriam propter me rita, non potest non intelligi semper ita velle: amutatio in ipso Deo nulla excogitari potest: in re bus autem nulla erit, si semper ita fiat, vt omnes qui gloriam consequuntur, eam prius dignis operi bus promeriti sint. Quare si semel quis recte operetur, faciatque opus condignum aeterna vita, & Deus reipsa eam conferat, non potest non ex operibus illam conferre, eo solum, quod opera ipsicondigne vitam aeternam exposcunt. Aut si semeadmittimus, Deum ex se velle alicui gloriam, non ex meritis, non potest non ita velle, nisi in rebus aliqua variatio interueniat: nulla autem alia excogitari potest, quam si Deus conferret gloriam, ei qui nulla merita haberet. Sic enim sicut in tempore non daret ex meritis, cum nulla essent; neque ab aeterno ex illis dare decreuisset
Idem, quod hactenus de adultis diximus, de paruulis etiam dictum puta, videlicet, eos non fuisse ad vitam aeternam efficaciter electos praaliis, nisi ex praescientia iustificationis; si quidem in tempore gloria paruulis solum iustificatis confertur, & iustificatio ipsorum eam postulat condigne, si non, vt praemium, saltem vt paternam haereditatem, ad quam ipsa iustificatione sunt adoptati: cuius eadem omnino ratio esse debet atque sidaretur, vt praemium
Non minus efficaces sunt rationes a posteriovri, quibus electio ad vitam ex meritis gratiae in praescientia probari potest. Prima ratio ad hoc absurdum oppositam sententiam contendit deducere, vt in electis vere non maneat libertas consequendi, & amittendi beatitudinem. Nam si Deus ex se ipso nullam habens rationem meritorum, efficaciter aliquos beare decreuit, fit, vt non maneat in eorum libera potestate gloriam non consequi, & damnari; siquidem nullus decreto Dei resistere, aut ipsum irritum facere potest: quod est plane absurdum, & contra Scripturam. Vt autem haec ratio magis confirmetur, duo mihi probanda sunt, vnum est, id, quod inferimus ex hac ratione, falsum esse: alterum est, id ex opposita sententia euidenter colligi.
Primum igitur, id quod inferimus, falsum esse. constat ex Scriptura, quae saepius reperit vnum quemque nostrum recepturum in die iudicij secundum opera sua, siue bonum, siue malum, quod nisi in nostra situm esset potestate, frustra dicere tur: tum etiam frustra diceremus, Adueniat regnum tuum, si illud consequi, aut amittere in nostra positum non est libertate, nec ex nostra oratione vllo modo pendet. Sic inferebant Massilienses contra August. dum de electione ad gratiam esset sermo. Sed longe diuersa ratio illius est, quam disput. 91. cap. 17. explicabimus. In difficultate vero praesenti; frustra beatitudinem a Deo postulari, optime consequitur, si illa ex nostra oratione, & libertate nullo modo pendet. Quare tale decretum non dubitarent August. & Patres fatale appellare. quod similem nobis necessitatem imponeret. Adhaec nemo, qui semel ad gloriam electus est in vas honoris, posset se facere vas contumeliae, & damnationis propria iniquitate. Nam siue bonus, siue malus fuerit semper erit vas electionis in honorem & gloriam, cum eam electionem semel factam irritam facere suae potestatis non sit: at Paulus 1. ad Timoth. 2. non magis putat, unumquemque emundando se a peccatis, posse fieri vas in honorem ex vase contumeliae, quamuis contra ex vase honoris posset fieri vas contumeliae, si a iustificatione excidat. Accedit, quod frustra electo diceretur illud Apocalyp. 3. Tene quod habes, ne alius accipiat coronam tuam: nam si nullus ita haberet in manu sua, vt posset amittere, recte responderet, depositam esse in manu Dei, de qua nec vllus alius rapere, nec ipse electus amittere posset. Si enim Deus habet clauem, & ita claudit, vt nemo aperire possit: & aperit, vt nemo claudere valeat; certe ita electis clausa erit ianua inferni, & aperta regni coelo rum, vt nec in manu eorum sit apertam sibi claude re, & clausam aperire: quare non erit ipsis liberum, clausis ianuis in infernum introire: contra vero aperto ostio regni coelorum, nemo impedieillos, si velint ingredi, quacunque ratione in hac vita degerint.
Respondenti aliqui ex sententia Aug. cap. 13. de corrept. & grat. Scripturam sic loqui, non quod electorum corona possit amitti, sed, vt homo stet in timore. Verum ueque haec est sententia Aug. nec posset quisquam de se timere id, quod fore, scit impossibile, & in sua nullo modo positum facultate. Augustinus ergo eo loco solum docet certum esse numerum praedestinatorum, etiamsi ipsis quoque illud dicatur, Tene quod habes, &c. imo ex hoc loco probat esse certum numerum praedestinatorum in vniuersum, scilicet millenarium, vealium, nec vltra inde ascensurum: quia nisi vnus amittat coronam, alius subrogandus non est. Sub dit autem haec verba. Quod autem etiam perseueraturisanctis sic ista dicantur, quasi eos perseueraturos habeatu incertum, non aliter hoc audire debent, quibus expedit non alium sapere, sed timere. Quis enim ex multitudine fide lium, quamdiu in hac mortalitate viuitur, in numero praedestinatorum se esse praesumat? quia id occultari opus est in hoc loco, vbi sic cauenda est elatio, vt etiam per Satanae Angelum, ne extolleretur, tantus colaphizatur Apostolus. Numerus autem praedestinatorum solum certus est in praescientia: nam certitudo non ipsis rebus, sed earum cognitioni, & scientiae conuenit, vt disp. 68. cap. 5. notatum est: praescientia vero supponit iam rerum euentum ex nostra libertate futurum. Quare illa certitudo ex nostra libertate, & infinitate diuini intellectus procedit: & quia ille, quem certo scit Deus perseueraturum, adhuc in sua potestate habet non perseuerare, quandoquidem certitudo illa praefixa non antecedit, sed supponit potius libertatem illius, ideo recte ipsi dicitur; Tene quod habes, quia ab illo excidere potest, & quisque praedestinatus, cui etiam expedit non altum sapere, audire debet libenter vocem illam; Tene quod habes. Id circo Paulus certus quidem de sua praedestinatione, cum adhuc videret salutem suam in sua ipsius libertate positam esse 1. ad Corinth. 9. dicebat: Castigo corpus meum, & in seruitutem redigo, ne forte cum alijs praedicauerim, ipse reprobus efficiar: particula, Forte indicat libertatem, qua poterat labi, & reprobus effici. Ideo, ne id, quod efficere poterat, seque retur, castigabat corpus suum. Nam certitudo suae salutis non erat ante eius consensum, sed post illum praefinita: & ideo in eius potestate manebat. Hac etiam de causa, ne altum saperet, cum posset, colaphizabatur a Satana vt Augustinus notauit. nomen vero, reprobus eo loco siue significet exclusum a regno Dei, quo pacto Scholastici hac voce vtimur; siue idem denotet, quod Improbus, & vitiosus, eodem modo rationi nostrae deseruit, Sic enim Paulus electus erat ad regnum coelorum ante merita, & peccato proprio illud amittere non poterat; etiam propria voluntate vsque in finem non poterat improbus fieri. At si corona praefixa est sine nostra libertate, sed omnino ante illam ex solo Deo, non est quod aliquis timere possit illam amittere, cum de manu Dei rapere nulli alteri liberum sit, nec ipsi praedestinato eam perdere: & hactenus de priori quod probandum proposuimus.
Deinde ostendendum est ex illo decreto talem necessitatem ab extrinseco imponi libertati nostrae, vt omnino liberum non maneat ijs, qui electi sunt, non consequi coronam: ac proinde libertatem eorum laedi, & impediri. Non contende probare ex illa decreti suppositione sequi necessitatem singulorum operum; nam quantumuis necessarium esset alicui perseuerare in gratia, posse in varijs operibus bonis pro libertate se exercere sicut Christus, cui non erat liberum peccare, poterat pro voluntate haec, aut illa opera facere, sed contendo, ita saltem necessarium esse hominibus electis gloriam consequi, & non damnari, vt nulla ad oppositum ipsis maneat libertas. Quare si necessarium etiam est ad hoc, vt quis assequa tur beatitudinem in gratia perseuerare, & morabsque peccato mortali, quia ita a Deo statutum est, non erit liberum electis non perseuerare; aut, etiamsi moriantur in peccatis, consequi poterunt beatitudinem: quorum vtrumque absurdum est. Supponenda autem in primis est doctrina VValdensis, quam attuli supra disputat. 68. cap. 1. nempe non solum esse errorem manifestum, concedere in nobis necessitatem absolutam, vt saluemur, vel operemur, sed etiam necessitatem, quam ille vocat respectiuam, hoc est, ex suppositione, quae tollat libertatem, ex tali ergo electione ante opera, eam oriri necessitatem, quae nostram tollat libertatem, probatur. Nam posito tali decreto, vel potest homo non perseuerare in gratia, & damnari, vel non potest: si non potest, fit, vt in eo non maneat indifferentia ad vtramque partem, ac proinde nec libertas: haec enim nihil aliud est, quam indifferentia ad vtrumuis & cum impossibilitate, & implicatione contradictionis ad alteram partem manere non potest, sic enim facultas libera, expedita ad vtrumque non est, sed ad vnam partem necessario determinata & alligata, si vero adhuc potest non perseuerare, & damnari, ponatur in reNam si id, quod possibile est, ponatur esse, nullum sequitur impossibile, teste Arist. 1. lib. priorum ca12. quodsi ex alicuius positione impossibile sequitur, illud non est possibile. Ponamus ergo, aliquem electum non consequi gloriam; sequitur decretum efficax Dei irritum fieri: at hoc est impossibile: ergo & antecedens.
Varie conantur aduersarij respondere huic argumento, sed nullo modo vim illius labefactare possunt. Primo respondent aliqui, posito illo decreto, hominem quidem sponte saluari, sed non libere ad vtrumuis. Verum doctrina haec nulla ratione defendi potest. Nam haeretici cum Caluino, ita dicunt ex Dei praescientia, & voluntate arbitrio nostro necessitatem imponi, vt licet auferatur libertas, & indifferentia ad vtrumuis maneat nihilominus spontaneum, quod etiam ex sententia Aristotelis 3. Ethic. c. 1. in brutis reperitur. ex eo nimirum, quod operatio fit ab intrinseco principio cognitionis: at sicut in singulis operibus. non satis est concedere spontaneum: sed opus est etiam asserere libertatem: sic etiam in perseuerantia, & consecutione beatitudinis id non sufficit, sed opus est asserere libertatem: alioqui ex praefinitione laedetur nostra libertas, licet spontaneum integrum maneat, & a brutis hac ex parte non discernemur.
Secundo respondent alij, suppositione facta decreti Dei, & diuinae electionis, imponi necessitatem nostrae voluntati, vt iam non possit in partem oppositam, ex se tamen & sua virtute liberam esse, nec in modo operandi ab intrinseco quidquam in ea mutari: quia impedimentum extrinsecum est, nec Physice in voluntatem nostram influit, putant enim solo impedimento extrinsece posito, quale fuit in Christo praeceptum moriendi, non tolli vllo modo libertatem, sed solo impedimento Physice influente, & determinante voluntatem nostram. At haec solutio friuola est, nam licet voluntas nostra ex se & ex suo modo operandi alioquin libera esset, si tamen posito de creto Dei, quantumuis extrinsece illud apponatur, nec Physice influat, indiscriminatim facere nequit, aut inclinari in vtramuis partem, nullo modo hic, & nunc indifferens manet: ergo nec libera: ac proinde decretum Dei nostram laedet, & impediet libertatem, quod est absurdum. Quid enim aliud est libertas, quam indifferentia ad vtramuis partem? Si ergo nunc non manet indifferentia, non manebit libertas; siue mutetur intrinseco modus operandi, siue extrinsece tantum aliquid apponatur, quo posito indifferentia non maneat: qua vero ratione in Christo cum praecepto moriendi manserit libertas in obseruatione illius & ratio meriti dicemus 3. p. q. 18.
Tertio respondent nonnulli, non alia ratione imponi nostrae voluntati necessitatem ex decreto Dei, quam ex scientia illius. Sicut enim supposito, quod Deus nouit Petrum peccaturum, non poterit non peccare, ei tamen simpliciter non tollitur libertas ad non peccandum, quare simpliciter ita peccabit, vt possit non peccare: sic supposita electione Dei non poterit homo damnari, & non consequi gloriam, & tamen simpliciter ita libere illam consequitur, vt possit amittere, eo quod necessitas ex suppositione libertatem simplicite: non tollit, nec minuit. Haec tamen solutio ex doctrina Anselmi, quam adduximus disput. 68. c. 4. & 5. manifeste refellitur. Nam vt ipse docet opus. de concord. liberi arbitrij, & praedestin. c. 1. alia est necessitas praecedens, alia vero sequens, praecedens est, quae nostram praeuenit libertatem, hoc est, quae nascitur ex aliquo, quod ita nostram praecedit libertatem, vt illud poni, aut non poni, non pendeat ex nobis: veluti quod crastina die Sol oriatur, vel quid simile. Sequens vero est illa, qua sequitur libertatem nostram, hoc est, quae suppositione facta eius, quod ex nostra libertate futurum est, necessario infertur. Priori quidem ai tolli nostram libertatem: nam si aliquid nobis ita imponit necessitatem volendi vnam partem, vt oppositum velle non possimus, & illud praeuenit nostrum consensum & libertatem, neque ex nostra libertate fore supponitur, sequitur cum ea necessitate, quia prior est, nostram libertatem non constare. Nam qui fieri potest, vt aliquid mihi adueniat sine meo consensu, atque eo posito necessario in vnam partem inclinet, & nihilominus libertas mihi illaesa seruetur? Necessitas vero sequens ex sententia Anselmi libertatem non tollit, nec minuit, eo quod omnis suppositio, quam talis consequitur necessitas, posterior est libertate, imo ex illa pendet. Talis est necessitas, quae se quitur scientiam Dei; hac enim posita ponimus etiam rem esse futuram: res autem futura est ex nostra libertate. Idcirco suppositio subest libertat. nostrae, ac proinde necessitas, quae inde nascitur cum sit posterior, illaesam eam seruabit, vt eo loco ostendimus.
Iam vero in difficultate proposita suppositioelectionis Dei ante merita praeuisa, est prior omni nostra libertate, nec vllo modo ex illa pendens. Quare si ex tali suppositione oritur necessitas, viprobatum manet, libertas nostra omnino impedietur. Id quod non modo ex doctrina Anselmiverùm etiam ex ratione proxime facta manifeste deducitur. Nos autem ita tueri debemus libertatem contra omne genus necessitatis, vt vere liber¬ maneamus ad perseuerandum, & non perseuetandum, ad consequendam beatitudinem, & amittendam. Nec satis est asserere, alioqui nos libere perseueraturos, nisi illa suppositio fieret: sunt enim haeretici, qui cum Melanchthone voluntati ex se libertatem concedunt: asserunt tamen ex Dei scientia, aut decreto haud quaquam liberam manere, vt eo loco retulimus, & contra hos etiam quacunque suppositione facta, vera in nobis libertas defendi debet.
Sed pergunt aduersarij, &, vt omnino vim argumenti effugiant, doctrinam Anselmi veram esse fatentur, videlicet necessitate antecedenti nostram libertatem impediri, non autem sequenticaeterum ex suppositione illa electionis ad gloriam non inferri nostrae voluntati necessitatem praecedentem, sed sequentem, qualis est illa, quae sequitur suppositionem scientiae Dei. Nam licet non praecesserit scientia meritorum absoluta, praecessit tamen conditionalis, qua Deus sub conditione vidit, si hunc hominem praeuenero tali, & tali vocatione, vsque ad finem vitae libere perseuerabit. Cum ergo hac cognita libertate statuit absolute, huic homini dare beatitudinem, non tollit ei indifferentiam voluntatis. quam nouerat sub conditione, sed eam supponit: eo quod necessitas huius decreti posterior sit libertate ipsius voluntatis. Nihil igitur obstat, quo minus Deus post hoc decretum praeparet varias vocationes, quibus homo libere in finem vitae perseueret, & libere gloriam consequatur. Hac scientia conditionali, quam Deus habet, ad mille difficultates explicandas nonnulli Theologi abutuntur, quae si recte expendatur, in praesenti difficultate nihil momenti habet, sed perinde est ad saluandam nostram libertatem, ac si nihil Deus sub conditione cognouisset. Primum enim Deum prius sub conditione cognouisse meam perseuerantiam hac, & hac vocatione, non impedit, quo minus electio illa absoluta ad gloriam praecedat meum consensum absolutum, neque vllo modo in mea fuerit potestate, sicut est scientia Dei iuxta ea, quae diximus, disputat. 68. cap. 6. & 7. Si ergo non fuit in mea potestate, & ex illa mihi necessitas oritur, non relinquet in me libertatem. Nam tametsi prius nouerit Deus sub conditione in me libertatem ad perseuerandum; absoluta, tamen perseuerantia necessaria erit. Suppositio enim illa electionis absolutae, facta non fuit ex eo, quopraeuisa fuit sub conditione mea libertas, vt omnes concedere debent: alioqui & reprobi etiam eligerentur: quoniam quilibet eorum sub conditione cognoscitur alias perseueraturus, si tali vocatione praeueniretur. Tum etiam, quia sicut vidimus disputat. 67. cap. 4. ex Augustino & Prospero, merita sub conditione praeuisa, quae reue ra absolute futura non erant, non potuerunt Deo esse causa, aut damnandi aliquem, aut negandi ei gratiam, aut similiter conferendi ei gratiam, seu gloriam: & ideo praedicti Patres talia merita appellant conficta merita: cum ergo in illo priori, squo Deus decreuit dare gloriam iuxta opinionem priorem, non praeuiderit merita, absolute futura, sed tantum sub conditione; non potest dici Deum praefinisse gloriam ex meritis illis sub conditione futuris: quia hac ratione conficta merita sunt, vt aliquid intuitu illorum donetur: cum post decretum dandi gloriam nihilo¬ minus possint absolute non fore, & in illo priori absolute futura non sint; decretum autem beandi sit absolutum, & beatitudinem absolute conferendam suo tempore respiciat. Adde quod cum decernitur, aliquid dari ex meritis, vel intuitu me ritorum, talis voluntas est gratitudinis, & retributionis: quis autem, stultus etiam statuet ex gratitudine retribuere propter merita nondum absolute futura, sed sub conditione? de quo inferius cap. 11. plura dicemus: electio igitur nullo modo in mea fuit libertate, sed citra meum consensum definita.
Deinde, vt in ordine absoluto eadem libertas seruaretur, quae erat in ordine illo sub conditione, oportebat, eandem seriem in omnibus constitui: aduersarij autem in praedicta solutione vno modo constituunt ordinem sub conditione, alio vero absolute: quare mirum non est, si in eo, qui est sub conditione, libertas inueniatur, in absoluto autem esse nequeat. In conditionali ita supponunt. si Petrus vocaretur hac, & illa vocatione per singulas occasiones vsque ad finem vitae libere perseueraret, & libere beatitudinem conseque retur. Et quidem si aliud decretum sub conditione non addant, libertas sub conditione hoc modo recte defenditur sola praefinitione gratiae prae uenientis, & comitantis. Sed si adderent decretum electionis ad gloriam ante praeuisam libertatem sub conditione hoc pacto: si Deus decreuisse, ante omnia hominem beare, & deinde praeuenire hac, & illa vocatione vsque in finem, certe nullus diceret, hunc hominem liberum mansurum, quia tunc supponeretur decretum electionis ante omnem scientiam etiam conditionalem meritorum, & operum: vel ergo in ordine absoluto non supponant decretum dandi gloriam ante opera absolute futura, vt in eo libera maneat voluntas, & ita idem omnino sit ordo sub conditione, & absolute; vel, si in absoluto addunt decretum illud ante opera absolute futura, addant etiam in conditione ante opera sub conditione futura: quod si in conditionali adderetur, & in eo libertas perseuerandi tolleretur sub conditione, fit, vt in absoluto, si tale decretum ponatur, absoluta libertas impediatur.
ALtera ratio a posteriori contra priorem opinionem hoc inferre contendit, quod in electis merita nihil prorsus operentur ad consequendum gloriam: nam si Deus non habens rationem meritorum non ex gratitudine, sed ex sola sua gratuita liberalitate, & misericordia decreuit ab aeterno Petrum tali tempore beare, etiamsi ille postea merita habeat, non tamen retribuet Deus gloriam in tempore intuitu eorum, sed gratis & ex misericordia, sicut decreuit. Imo quamuis merita non inueniat, nihilominus gloriam dabit.
Quemadmodum si Rex aliquis semel apud sedecernat eligere Petrum in consiliarium, non ex meritis ipsius, quia sit doctus, vel prudens, nec has dotes animi aspiciens, nec ex gratitudine, sed sola sua voluntate gratuita & misericordi constituat, illum eligere, licet postea cognoscat esse doctum, & prudentem, & merita habuisse: ex vita¬ men prioris decreti eum eliget non ex meritis ipsius, sed quia ita placet. Et rursus quamuis ipsum ignarum, & stolidum esse comperiat, nihilominus ex vi prioris decreti eum eliget, aut necesse est, vt voluntatem mutet: eo quod in sua priori definitione nullum meritum respexerit, ratione cuius eum vellet eligere. Nam cum homo non respicit aliquod meritum, quando aliquid dare decernit, ratione cuius id tribuat, sed sola sua voluntate liberali & misericordi mouetur, vt benefaciat alicui, profecto gratuita sua voluntate illud dare definit, ac proinde gratis omnino, non ex gratitudine, postea donabit, nisi propositum mutet. Si ergo Deus prius apud se statuit, dare gloriam non intuitu & ratione meritorum, sequitur sola sua bonignitate, vt benefaceret, non ex gratitudine, eam decreuisse: cumque decretum Dei semel positum mutari nequeat, efficitur vt ex vi illius in tempore conferat beatitudinem electis omnino gratis, non ex gratitudine, nec intuitu meritorum, quamuis ipsi plura merita habeant: imo vero etiamsi plura commiserint peccata; siquidem decretum per omnino ex liberalitate & gratuitum fuit, vt probatum est: merita igitur nihil omnino pertinent ad beatitudinem consequendam: quod est maxime absurdum contra Scripturae testimonia adeo manifesta, & peruia, vt ea in medium adducere super uacaneum sit. Ac proinde verum erit id, quod Faustus citatus a nobis c. 1. dixit, iam nos non nasci iudicandos, sed iudicatos, cum merita nostra nihil omnino ad beatitudinem conferant, nec impediant peccata: quamuis hic auctor in alio sensu, & absque ratione contra August. ita loquatur, vt vi debimus disp. 91. cap. 17.
Argumentum hoc male etiam torquet aduersarios, atque dum varijs modis se expedire conantur, pluribus se difficultatibus implicant. Primo respondent prius illud decretum non fuisse gratis, neque ex meritis, vnde non sequitur, beatitudinem a Deo praefinitam gratis donari. Verum nemo est, qui ignoret, voluntatem dandi aliquid, & benefaciendi, aut esse ex meritis, si non aequalibus, saltem minoribus; quo in casu donatio dicitur ob causam, vel antidoralis, & remunerationis ex gratitudine: aut voluntatem dandi non esse intuitu & ratione alicuius meriti, aut accepti, sed ex sola benignitate donantis, & tunc esse omnino gratuitam, & liberalem, seu misericordem: si ergo Deus absque respectu alicuius gratitudinis sola sua benignitate liberali & misericordi homines beare decreuisset, voluntas illa fuisset omnino liberalis, & gratuita: atque sine hoc, siue illo modo nuncupetur, si ab aeterno fuisset non ratione meritorum absolute futurorum, hoc eodem modo in tempore effectum haberet, siquidem voluntas Dei non variatur, quia etiamsi nulla merita essent in tempore, maneret semper idem motiuum, quo Deus ab aeterno decreuisset beare homines: quod quidem esset misericordiae solum, & liberalitatis, manente autem motiuo alicuius affectus, manet idem affectus, exclusis quibuscunque alijs, quae non pertinent ad motiuum: tunc autem maneret motiuum misericordiae, quod est miseria accipientis, & motiuum liberalitatis, quod est munificentia donantis.
Respondent secundo posse quidem volunta tem Dei ordine intentionis in aeternitate esse ab solutam a meritis, hoc est, non ratione merito¬ rum: sed beatitudinem executioni mandari per merita, qua etiam ratione defendunt Christum Dominum ab aeterno fuisse praedestinatum non praeuisis meritis Patrum; in tempore tamen eius incarnationem executioni fuisse mandatam per merita eorum. Et in humanis id accidit: nam ordine intentionis prius decernimus consequi finem, deinde consultamus de medijs: at executio fit per media, & ipsa reuera conducunt ad finis consequuntionem. Quamuis ergo Deus prius intentione decreuerit dare Petro gloriam, & postea dare meritavt eam consequatur; poterunt tamen ipsa meritain executione ad beatitudinem consequendam conferre.
Verum huic solutioni obstat manifesta ratio: nam si Deus ab aeterno decreuit omnino gratis, non ex gratitudine, sed ex sola sua liberali, & misericordi voluntate dare aliquid certe decreuit talem donationem in tempore ex eadem voluntate liberali, & non remuneratoria executioni mandari: voluit ergo esse eam in tempore gratis, sicut ab aeterno praefinita fuit. Neque enim voluntas illa fertur ad rem secundum se tantum consideratam, sed prout in tempore futura, & executioni mandanda est, quod autem decernitur, non ex voluntate gratitudinis, sed liberalitatis, aut misericordiae aliquando donandum; decernitur certe donandum absque vllis meritis, quia decretum ad do nationem in tempore refertur ex eodem motiuo futuram, ex quo decernitur, nisi prior voluntas mutetur. Si ergo in Deo decretum illud fuit liberalitatis & misericordiae, cum mutari, aut impedit non possit, non indigebit meritis, vt habeat effectum, nec opus erit, vt accedat motiuum gratitu dinis, vt effectum habeat: siquidem ex se efficax est, quatenus est decretum misericordiae & liberalitatis, & omnis efficax voluntas ex solo suo motiuo effectum habet, nisi mutetur, aut impediatur Quod si adhuc necessaria est alia voluntas gratitu dinis, quae ratione meritorum futurorum conferat vitam aeternam; sequitur decretum illud prius quod fuit ante merita praeuisa, non fuisse efficax ex se. Porro negare nemo potest in Deo decretum efficax ex gratitudine retribuendi vitam aeternam propter merita praeuisa absolute, etiamsi dicat, prius illud decretum ante praeuisa merita ex misericordia, & liberalitate praecessisse. Praeterea nisi esset posterius decretum efficax ex gratitudine ex vi prioris nemo consequeretur vitam aeternam, aut illam sine meritis eodem modo consequeretur, quod est absurdum: ergo prius illud de cretum ex se efficax non erat: si enim efficax esset, ex solo suo motiuo, sine nouo decreto effectum haberet: & ita conferretur vita aeterna ex vi illius sine meritis. Cùm igitur quasi suspensum maneat, donec praeuideantur merita absolute futura, & accedat nouum decretum efficax ex gratitudine; efficitur prius illud decretum non fuisse efficax, sed simplicis solum complacentiae. Et itain humanis euenit, vt qui prius apud se statui crastina die Petrum eligere sibi consiliarium, vedonare aliquid non ratione meritorum, quia nullum in eo futurum aut praesens considerauit, sed ex sola sua benignitate, sic etiam postea exequitur, nisi voluntatem mutet. Est autem manifestum discrimen inter media, quae Physice operantur ad consecutionem finis, vt medicina ad sanitem; & merita, quae sunt media moralia, vt ex parte notauimus disp. 82. cap. 5. & in hac disp. c. 5. nam media, quae Physice perducunt ad finem, reipsa operantur, etiam non telata ad voluntatem. Quare licet prius fuerit voluntas sanitatis absque hoc, & illo medio singulari solum cum ordine ad media confuse, tamen deinde cum in executione hoc, aut illud medium applicatur ex electione, quae est post intentionem, reipsa medium operatur, & conducit ad finem: media autem moralia, qualia sunt merita, non operantur Physice ad consecutionem finis, sed relata solum ad voluntatem illius, qui vult dare finem, eatenus dicuntur operari, quatenus intuitu illorum talem finem vt praemium conferre decernit, nec aliter in executione conferunt ad finem, quam relara hoc modo ad voluntatem donantis. Idcirco siquis apud sestatuat, dare aliquid ex seipso & gratis, non intuens merita, hoc etiam modo in executione donabit, nisi mutet voluntatem. Quando enim eadem voluntate, qua quis dare decreuit, postea donat, eadem causa, & ratione ad donandum adducitur, qua apud se constituit, & decreuit donare. Ex quo etiam principio probabitur 3. p. q. 2. art. 11. incarnationem Christi non fuisse in tempore factam ex meritis Sanctorum, si illa fuit prius absolute, & fine meritis eorum praefinita. Quam obrem qui aliquid in tempore dat ex meritis tanquam praemium, non potest non cum apud se decernit donare, rationem meritorum habere: atque semper hoc modo procedit, vt licet omnibus vel aliquibus ardenter desideret, praemium illud tamen nemini dare efficaciter velit, nisi habeat merita: imo prius praeuidet tale, & tantum meritum, quale & quantum praemium sequirit; quam praemium determinate dare definiat. Contra vero, cum quis vult aliquem finem, quem per Physica media consecuturus est, prius decernit apud se finem consequi, & confuse media applicare, deinde hoc vel illud medium eligit, & licet singulare medium non impulerit voluntatem ad volendum finem, sed finis ad volendum medium; tamen reipsa medium confert ad finis consecutionem; quia vtile est secundum realem, & Physicam operationem, nec vt motiuum ad voluntatem refertur. Quocirea si Deus decerneret efficaciter prius mittere Christum, quam praeuideret merita Sanctorum, cum praefiniret venturum reipsa, & in executione: iam ad illius aduentum in executione merita Sanctorum nihil conferrent, quia si in intentione non habuissent rationem motiui, in executione etiam non haberent, nisi esset noua voluntas, horum enim mediorum efficacitas alia non est, quam mouere voluntatem ad aliquid. Adde etiam, quod iuxta oppositam senrentiam, quae concedit voluntatem efficacem quandam dandi vitam aeternam ante praeuisa me rita ex liberalitate, necessario fateri debemus aliam voluntatem efficacem dandi vitam aeternam ex gratitudine, nempe ex praeuisis meritis, tanquam praemium; aut debemus dicere, mutari priorem, quae erat ex liberalitate, in aliam ex gratitudine, quod est absurdum. Quoniam negare non possumus, Deum velle iustis dare vitam aeternam ex gratitudine propter merita: ergo aut haec est noua voluntas distincta a priori, aut prior mutata fuit: vtrumque autem videtur falsum. Prius quidem superfluum, quia frustra ponitur in Deo duplex illa voluntas: posterius autem est absur¬ dum, quia voluntas Dei mutari nequit. Porro autem frustra esse priorem illam voluntatem efficacem liberalitatis, & misericordiae, si nunquam effectum est habitura ex se, & ex suo tantum moti tuo, manifestum est: sufficiet ergo tribuere Deo voluntatem inefficacem circa finem, quae praecedat praeuisionem meritorum.
Tertio respondent alij, Deum in primo illo signo rationis, quo decreuit dare vitam aeternam, id statuisse non ex praescientia meritorum, sed non sine illis. Hanc doctrinam colligunt ex Caiet. 3. p. q. 1. ar. 3. vbi docet, Christum fuisse praedestinatum ante praeuisionem peccati, & remedij illius, sed non sine illo, hoc est, prius causalitate, non prius conuertendi consequentia. Ex quo infert ipse Caiet. alioqui Christum non venturum, si peccatum non fuisset, etiamsi prius causalitate fuerit praefinitus. In cuius explicationem notat, aliquid posse esse prius alio causalitate, & non conuertendi consequentia: tunc autem erit simul cum illo conuertendi consequentia, sed prius causalitate: veluti luminosum prius est causalitate ipsa illuminatione, sed simul est consequentia, quia ex vno aliud recte colligitur, & contra. Recte enim sequitur. Est luminosum: ergo illuminat, &. Illuminat. ergo est luminosum: prius namque consequentia illud est, a quo non valet conuersio: sic animal est prius homine; quia recte sequitur, Est homo, ergo est animal, sed non reciprocatur. Vtrumque genus prioris, & posterioris assignauit Aristoteles in praedicamentis cap. de modis prioris. Itaque dicunt recentiores Theologi, gloriam praefinitam esse prius causalitate per modum finis, sed simul conuersione cum meritis: quia ex vno aliud recte colligitur, & contra.
Verum qua ratione Caietani doctrina locum non habet in Christi praedestinatione, in praesenti etiam nullum obtinere potest. Nam illa doctrina solum est vera, quando causa, quae praefinitur, & effectus illius, aut medium mutua necessitate connectuntur. Tunc enim licet causa prius causalitate praefiniatur, tamen conuersione simul est cum effectu, & ita nunquam sine illo At vero quoties effectus, aut medium non habet necessariam connexionem cum causa, aut fine, sed causa, aut finis sine illo potest esse; tunc cum prioritate causalitatis, est etiam prioritas conuersionis, neque effectus, aut medium cum fine conuertitur. Veluti si finis per plura media, & multis modis possit haberi, nullum illorum mediorum determinate est simul consequentia cum fine, & quodlibet est posterius causalitate. Si vero esse vnicum medium, doctrina Caietani omnino quadraret. Cum igitur beatitudo, quae prius causalitate praefinita est, vt aduersarij contendunt, non solum posset dari per merita, sed alia etiam via, mera scilicet voluntate Dei: efficitur, vt merit non connectantur necessario cum illa, & ita non sint simul cum ea causalitate, nec conuersione nisi dicamus Deum ex illis dare decreuisse, aut per illa, quod idem est, vt respectu voluntatis dandi gloriam, aliquam haberent rationem per modum causae, & motiui: tunc autem prius esset eo rum praescientia, quam voluntas dandi gloriam, Denique ratione superius facta optime ostenditur, cum voluntate illa absoluta dandi aliquid quae non fuit intuitu, & ratione meritorum, nullam omnino nec necessariam, nec voluntariam connexionem merita habere: quare sine illis eodem modo effectum habituram, vt supra demonstratum est.
Quodsi aliquis iterum dicat, potuisse Deum ab aeterno apud se statuere ante praeuisam cooperationem arbitrij Petrum beare per merita, non determinando haec, aut illa; deinde applicare illi gratias congruas per varias occasiones, quibus libere haberet merita: sequitur ex hoc modo dicendi, esse quidem homini liberum, habere haec, aut illa merita: at vero non esse in eius libertate, non habere merita, & non consequi gloriam, quod etiam absurdum est: quia ex tali decreto nascitur necessitas antecedens, quae tollit nostram libertatem, vt superiori cap. monstratum est.
Es dictis infertur, non minus infirmum esse responsum aliorum, qui docent, etiamsi ex natura rei necessario non connectatur beatitudo cum meritis, potuisse tamen Deum alligare suam voluntatem dandi gloriam huic potius medio, quam alteri. Veluti cum quis vult ire Toletum, etiamsi possit ite in currum, aut in equo, vel in lectica, potest nihilominus voluntatem suam alligare huic medio, vt non nisi in lectica velit ire. Horum igitur responsum non minus facile refutatur.
Primum, quoniam cum aliquis non vult ire Toletum nisi tali modo, nunquam prius decreuit absoluteire. Si enim decreuisset, ex vi illius decreti hoc, aut alio modo iret, nec suam voluntatem huic medio potius, quam alteri alligaret, nisi mutaret propositum ob aliquam difficultatem, vel incommoditatem, quam prius non considerarat. Quare cum absolutum decretum finis ad vnum medium postea ipse adstringeret, aliquo modo illud mutaret. Cum vero ab initio omnia bene considerauit, & in hoc, & illo medio vidit incommodum aliquod, quod suam deterrebat voluntatem a finis consequutione, prius quidem quam commodum medium inueniret, nunquam decreuit determinate, & efficaciter ire Toletum, donec tale medium occurrit, sed ante solum fuit in eo simplex affectus, quo velle ire, nisi difficultates, & incommoda essent. Tunc vero cum iam idoneo medio adinuento decernit efficaciter ire Toletum, certe vnicum est illud medium relasum ad finem tali modo volitum, nempe sine incommoditate, & difficultate. Quocirca non mirum, si illa voluntas finis alligetur vni medio, & cum illo sit simul conuersione, & consequentia, vt nunquam sine illo sit finis futurus: at sic non potuit certe contingere Deo, qui ab aeterno bene omnia considerauit, ac proinde absolutam voluntatem dandigloriam, quam varijs modis etiam sine meritis dare posset, non potuit postea meritis alligare. Sed quia, vt nostra opinio fert, non prius decreuit ab solute dare gloriam, sed sempervoluit vt praemium illam proponere, & hoc modo vnicum erat medium, scilicet merita, etiamsi omnibus simplici affectu illam desideraret, nunquam determinate illam voluit dare, nisi habenti merita, nec tantam gloriam, nisi habenti tot, aut tanta merita. Sicque merita in consideratione Dei, qua voluit dare gloriam, fuerunt vnicum medium, ac proinde non nisi ipsis praeuisis eam praefiniuit. Commoditas enim vnici medij redundat in ipsam rationem finis, quando ille non est absolute ratione suae bonitatis volitus, sed tali modo, & commoditate. Quae regula locum habet etiam, cum me¬ dia sunt Physica, vt explicatum est, quanto magis cum sunt moralia, qualia sunt merita, quae alia ratione superius explicata referuntur ad voluntatem; vt ratio mouens.
Deinde Deum non posse suam voluntatem vnimedio adstringere, cum sint plura media ad finem, quem ipse constituit, peculiari ratione probatur deducta ex iis, quae diximus disp. 82. cap. 6. quoniam nemo negabit, posse Deum suam voluntatem liberam, & indifferentem relinquere ad hoc, vel illud medium, si plura sint. Demus ergo, nunc ita esse, vt pluribus medijs stantibus liber & indifferens maneat Deus ad quoduis eorum: deinde, vt suam alligaret voluntatem vni medio, opor tebat variationem aliquam esse, aut in ipso Deoaut in rebus: nam vt cap. illo 6. notauimus, si reeodem modo se habent, & Deus in se eodem modo perseuerat; dicere non possumus Deum alio, & alio modo res velle, & ordinare. At in Deo esse non potest variatio, sed in se eodem modo nunc est ab aeterno, quo esset, si alio modo voluisset: de bebat igitur esse variatio in rebus ipsis: sed in his nulla est, si idem manet finis, & eadem plura media: aut ostendant, quae variatio esset in rebus: superest ergo, vt semper eodem modo Deus velit, & non nisi eodem modo velle possit finem per media, nempe indifferenter ad plura media, si plura sunt, & finem prius decreuit; aut determinate per vnum, quando vnum tantum est
Vltimo aliquis posset dicere argumento proposito, eandem rem dari posse duobus titulis, & gratuito, & oneroso, & ita vitam aeternam dari nobis gratuita voluntate, qua Deus ante merita praeuisa illam praefiniuit, & ratione meritorum, quae Deus ad illam consequendam voluit conferre. Qua de causa Concilium Tridentinum sessione 6. cap. 16. asserit vitam aeternam iustis proponendam esse, & tanquam Dei gratiam per lesum Christum misericorditer promissam, & tanquam mercedem fideliter reddendam. Et Christus dominus gloriam sui corporis duplici titulo assequutus est, tum propter vnionem hypostaticam, cui iure debebatur: tum etiam propter merita, iuxta illud ad Philip. 2. Propter quod & Deus exaltaui. illum, &c.
Verum neque hoc pacto satis fit nostro argumento, quia etiamsi duobus titulis onerosis reeadem posset dari, sicut quidam dicunt exaltatio nem corporis Christo fuisse duplici illo titulo concessam; tamen titulus gratuitus, & onerosus omnino secum pugnant. Gratuitus enim ille est, qui nullum meritum in eo supponit, cui res donatur, sed fieri non potest, vt idem homo mereatur eandem rem, atque meritis eam obtineat, & sine meritis: ergo simul non potest eadem res titulo gratuito, & oneroso ipsi donari, & quidem in humanis nihil tale reperies.
Quod vero adducitur ex Conc. Trid. longe aliter intelligendum est, sicut explicauimus supra cap. 8. nimirum ideo gloriam appellari gratiam quia merita ad illam gratis conferuntur, propter quod gloria dicitur gratia pro gratia, siue gratia in radice: non quia illa secundum se gratis donetur absque alicuius respectu, cum nunquam nisi ex meritis conferatur: & manifeste erraret, qui diceret in executione ipsa gloriam dari titulo omnino gratuito, & oneroso simul, cum reuera non nisi propter merita detur, vt passim Scriptura clamat & quamuis, vt notauit Fulgentius lib. illo i. ad Moni mum cap. 10. non solum vita aeterna dicatur gratia, quia datur pro alia gratia, scilicet pro meritis exgratia Christi profectis, sed quia exuberat retributio; id tamen non est intelligendum, quia gloria sine meritis detur, aut sine illis fuerit praefinita; sed quia, aut, vt nonnulli etiam recentiores putant, datur aliquid beatis vltra condignitatem meritorum, id quod nunquam sine meritis praefinitum fuit, aut quia licet gloria non excedat condignitatem meriti secundum virtutem, & potentiam, excedit tamen in eo, quod formaliter in meritis est ad hunc sensum, quia momentaneo redditur aeternum, & pro paruo labore magna delectatio, & quies. Quem sensum indicare videtur Fulgens. adducens illud 2. ad Corinth. 4. Quod momentaneum est, & leue &c. quae duo examinanda nobis sunt 1. 2. q. 114. artic. 3. Nunc vero nobis sufficiat dixisse, etiamsi aliquid gloriae detur vltra condignum, illud non fuisse praefinitum sine alio, quod sine meritis conferendum erat, vt manifestum est.
Adde, quod eadem merces duobus debitis aeque retribui non potest, sed vtrique simul tanquam vni debito aequali. Hoc in debitis iustitiae manifestum est: vna enim solutione non potest duobus in solidum fieri satis. Eadem proportione videtur dicendum in materia meritorum, & tetributionis, vt id, quod reuera datur ratione meriti, aequaliter, & condigne non donetur, quia alio modo condigne debitum erat: & ita Christo fuisse concessam exaltationem sui corporis ratione laboris, quae nihilominus videbatur condigne postulari ab vnione, vt alioquin Deus illam non daret, nisi pateretur: loquor autem ex vi decreti, qua in carne passibili praedestinatus est in remedium peccati: nam de alio modo, quo potuit venire, & praedestinari sermo non est. Ideo ipse Christus Luc. 24. dixit ad duos discipulos. Nonne haec oportuit Christum pati, & ita intrare in gloriam suam. Quodsi alioquin gloriam consequuturus erat, non oportebat ipsum ita intrare, nam alio modo introiret.
Hoc modo loquitur Cyrill. in 5. Dialogo de Trinit. ante medium illius, vbi respondens Hermiae inter loquutori inquit: Dicam non curans, etiamsi nunc minus decorum videatur, quandoquidem necessarium hominum lapsibus, & nostris peccatis erat, vnigenitum pati. Maximam gratiam habeat ipse: sciat autem quod humanitatis crimina, illi, diuinae gloriae occasio fuerint. Nam si non peccassemus, neque factus esset nobis similis, neque sustinuisset crucem; & si non mortuus esset, non esset assequitus, vt adoraretur a Sanctis: intelligit, etiam Angelis, de quibus antea loquutus fuerat. Sentit ergo Cyrillus, alioqui Christum non fuisse adorandum, nec illi flectendum genu coelestium, terrestrium, & infernorum, quae fuit corporis exaltatio, nisi pro nobis passus esset. Quod enim condigne incarnatio postularet hanc carnis exaltationem, & gloriam, non satis est, vt dicamus Deum concessurum eam Christo, etiamsi non pateretur, siquidem de facto ita disposuit, vt ea careret, donec pro nobis pateretur, & post passionis meritum illam ipsi concederet. Sed quamuis verum esset, quod alias gloria daretur solo incarnationis titulo, & Deus defacto duobus titulis eam dedisset, nobis satis est, eandem gloriam dari non posse titulo gratuito, & oneroso, vt praedictum est.
Postremo denique decretum illud efficax beandi homines, antequam nostro more intelligendicorum merita absolute futura a Deo praeuiderentur, non potuisse ortum habere ex meritis sub conditione praeuisis, supra ostensum est cap. 10. huius disp. Adde, quod licet dicamus fuisse meritapraeuisa sub conditione, non potuit intuitu illorum Deus ex gratitudine statuere, beare homines. Nam gratitudo, vt ibidem etiam diximus, non potest versari tanquam circa materiam, circa meritasub conditione futura: cum hoc nec stultus aliquis homo facere possit. Quis enim decernat retribue re pro ijs meritis, quae sub conditione essent, donec videat ipsa esse absolute futura? ac proinde se quitur, decretum illud fuisse misericordiae, & liberalitaris, & ita, vt supra diximus, effectum habiturum ex solo motiuo misericordiae, & liberalitatis, etiamsi desit motiuum gratitudinis.
HActenus ex duabus partibus posterioris sententiae, quas proposuimus cap. 2. huius disp. prior solum confirmata est: posteriorem vero sequenti cap. quantum necesse fuerit, in solutione praecipue argumenti demonstrabo. Prius tamen ad testimonia omnia paucis in hoc capite respondere oportet; sunt namque facillima, si ea, qua diximus c. 4. recte memoria teneantur. Verum antequam ad praedicta testimonia respondeamus, operaepretium erit, mentem S. Thomae, qui pro priori opinione citari solet, explicare. Si ergo verba huius articuli 4. consideremus, nullum est, quo significet S. Doctor electionem ad beatam vitam factam fuisse ante praedestinationem meritorum. solum enim habet haec verba. Vnde praedestinatio aliquorum in salutem aeternam praesupponit secundum rationem, quod Deus illorum velit salutem, ad quod pertinet electio, & dilectio nomine autem salutis aeternae non opus est, vt intelligamus beatitudinem alterius vitae, sed intelligere possumus iustificationem, & perseuerantiam in gratia, ad quam Deus elegerit quosdam prae alijs, & ad hunc finem praeparauerit singula auxilia per praedestinationem. Nam & ipse S. Tho. in hoc articul. 4. ad primum concedit electionem gratiae, & gloriae; non tamen dicit, electionem gloriae factam fuisse ante praeuisa merita, & ante praedestinationem gratiae. Cum autem dicimus Deum elegisse ante praeuisa merita homines ad salutem aeternam, hoc est, ad iustificationem, & perseuerantiam, non est ita accipiendum, quasi praefinierit eam non praeuiso consensu nostro: quia inde sequeretur, tolli nostram libertatem, vt contra electionem ad gloriam ante merita supra inferebamus: sed quia Deus ante merita, & cooperationem praeuisam quosdam ita prae alijs amauerit, vt in vniuersum decreuerit dare illis omnia auxilia praeuenientia congrua, quibus salutem animae, quae est salus aeterna, consequerentur, cooperando talibus auxilijs, sicut ipse Deus sciebat. Deinde praedestinatione decreuerit sigillatim omnia talia auxilia vsque ad perseuerantiam, vt consequeretur finem, quem in vniuersum sibi praestituit. Ex quo non sequitur vlla necessitas antecedens, quae tollat nostram libertatem: sed solum consequens, quae libertati non aduersatur, vt patebit ex ijs, quae dicemus, disputat. 99.
Iam vero ad omnia Scripturae testimonia adducta cap. 1. respondeo primum, ea de electione gratiae ab omnibus Scripturae expositoribus explicari, nec vllum, praesertim ex Patribus, de electione ad gloriam ea intelligere. Excipio recentiores Scholasticos, qui, vt suam opinionem tueantur, de electione ad gloriam de suo cerebro ea interpretantur. Sed praeter consensum Patrum, & omnium interpretum loca ipsa Scripturae se manifeste exponunt. Nam Paulus locis omnibus citatis quid aliud commendare contendit, quam gratiam, quod ex operibus arbitrij nobis non detur? vt quid ergo de electione ad gloriam, quae non est gratia, sed gratia pro gratia, loqueretur? Hanc enim si commendare vellet, non diceret gratis sine vllis operibus dari, sed nemini concedi, nisi gratia Dei legitime certauerit, & tanquam brauium omnibus proponi. De mente vero Pauli, & quomodo, cum opera excludit a iustificatione, quae lacobus admittit, cum eo conueniat, satis superque cap. 8. dictum est.
Bene video locum illum ad Ephes. 1. Elegit nos in ipso, vt essemus sancti fuisse intellectum ab August. de electione ad gloriam in lib. 1. ad Simplic. q. 2. cum tamen alibi plane de electione ad gratiam interpretetur, vt contextus ipse ostendit. Ita ipse de electione ad gratiam exponit libr. de praedestin. Sanct cap. 19. & consentit Hieronym. in eum locum. Colligunt autem aduersarij hanc electionem factam sine meritis, quia dixit Apostolus, Vt essemus sancti, non, Quia futuri eramus sancti, & certe si de electione ad gloriam loqueretur, in sententia praedicta, quam docuit Aug. recte diceretur, Quia futuri eramus sancti ex gratia ipsius, cum ex meritis electio facta dicatur. Sed & modus communis loquendi id demonstrat: neque enim dicimus, ideo Deus iustificat nos, aut vocat nos, quia daturus est gloriam, sed, vt det gloriam. Si autem prius decreuisset dare gloriam, recte diceremus, elegit nos ad gloriam, vt vocaret, & iustificaret, non quia iusti futuri eramus. Contra vero non diceretur, vocat, & iustificat, vt gloriam tribuat, sed, quia gloriam daturus est: particula enim, quia, significat electionem prius factam fuisse absolute: at particula, vt, solum certe denotat, gloriam esse finem vocationis, & iustificationis, quem proponere sufficit vt praemium, & prius velle voluntate simplici, iuxta doctrinam superius traditam. Sed quia Paulus aperte loquitur de electione ad gratiam, recte dixit, Vt essemus sancti, non, Quia futuri eramus sancti. Quoniam gratia non datur ex meritis arbitrij, etiam futuris, sed vt merita habeamus.
Illud autem ad Roman. 9. Vt secundum electionem. propositum Dei maneret, optime explicauit Augustinus quaest. illa ad Simplic. de electione praemisso examine operum, quam putat ex mente Apostoli non interuenisse, vt gratia conferretur lacob. Exponit ergo in hunc sensum: cum nondum Iacob. & Esau aliquid boni egissent, aut mali, vt examine praemisso operum, Deus vellet, vnum iustificare, & alium reijcere, cum inquam nihil ita fecissent; ex vocante dictum est, quia maior seruiet minori: quae sane expositio subtiliest. Posset & de electione ad gratiam absque vllo examine praemisso, hoc modo explicari. Cum duo illi fratres, nondum aliquid boni, & mali fe¬ cissent, & operibus vnus prae alio nihil fuisset promeritus, vt secundum spontaneam gratiae electionem propositum iustificandi sequeretur, ex vocationis gratia minor praelatus est maiori. Vocatio enim ad iustificationem ordinata est, & eo fine collata, hon quod prius Deus decernat efficaci decreto iustificare, quam vocare; nam iustificare non statuit sine nobis, hoc est, sine nostro consensu; at vocare sine nobis omnino definit: sed quia voluntate simplici prius voluit iustificare: est enim ille sinis vocationis simplici solum voluntate volitus, & haec voluntas propositum Dei vocatur. Ad hoc ergo, vt maneat iustificatio, & effectum habeat. sicut ex se Deus desiderat, ita ex se vocat, & praeuenit nos gratia sua congrua. Ex hoc tamen nihil contra nostram sententiam sequitur, nec vllus ex Patribus est, qui hunc locum ita interpretetur, vt asserat, vel electionem ad gloriam efficaciter fuisse praefinitam ante meritorum praescientiam, vel propositum efficax iustificandi ante nostrum consensum. Frustra ergo recentiores ex suo sensu Scripturam interpretantes suae sententiae accommodant, vim solum in verbis facientes, quae alium optimum sensum habere possunt.
Haec dixerim iuxta sententiam, quae asserit, ibi Paulum agere de praedestinatione lacob, & reprobatione Esau. Si vero aliorum sequamur interpretationem, qui dicunt ibi solum loqui Paulum de regno temporali, in quo praelatus fuit Iacob fratri suo Esau, alius erit sensus, sed nihil huic praesenti nostrae sententiae nocebit, de quo infra disput. 95. c. 8. disseremus. De illo vero testimonio ad Rom. II. Reliquia secundum electionem gratia saluae factae sunt. Iam notaui cap. 6. explicari posse deelectione gratiae sine meritis: imo illum esse germanum sensum illius loci, tametsi Augustinus deelectione ad gloriam ex operibus gratiae quodam in loco intellexisse videatur, vt inibi retulimus, sed neutro modo quidquam nostrae sententiae obesse potest.
Denique illud Ioan. 15. Non vos me elegistis, quis dubitet de electione ad Apostolatum intelligiquod si ad omnes alios extendere velimus, sicuextendit Augustinus tractatu 86. in Ioann. & primo di praedestinat. Sanct. cap. 17. & cap. 19. atque alibi saepenumero, non de electione ad gloriam, sed ad gratiam exponi debet, sicut intelligit Augustinus illis in locis. Nam si de electione ad gloriam loquamur, cum ipse dicat Matthaei 25. Venite benedicti Patrum mei, possidete paratum vobis regnum ab origine mundi. Esurius enim, & dedistis manducare. Quis dubite ipsos gratia Dei adiuuante gloriam sibi comparase, ac proinde elegisse sibi Deum. Et certe si Apostoli prius recepissent Christum hospitio, & bene erga illum se gessissent, vt Apostolarum mererentur, & impetrarent, sicut nos meremur vitam aeter nam, nequaquam illis diceret Christus, non vor me elegistis in magistrum, sed ego in discipulos & Apostolos vos elegi. Afferunt aliqui testimonium illud ad Rom. 8. Quos praesciuit, & praedestinauit. &c. Vt probent electionem ad gloriam priorem fuisse praedestinatione gratiae: eo quod prius dicat Apostolus, quos praesciuit, idest elegit ad gloriam, eos praedestinauit. Sed nullus est, qui locum illum hoc modo interpretetur. Veram autem illius explanationem disput. 91. cap. 18. referemus. Et hactenus de testimonijs Scripturae primum adductis.
Deinde ad testimonia Patrum iam satis respon sum est cap. 4. huius disput. vbi fusius ostendimus Aug. Prosperum, & Hilarium nunquam contendisse cum Graecis Massiliensibus, & Gallis de electione ad vitam aeternam, sed de electione ad gratiam; nec Massilienses, Faustum Regiensem, & caeteros Episcopos Galliae alio modo intellexisse Aug. nec contra ipsum probare voluisse electionem ad gloriam ex meritis gratiae factam fuisse, sed solum gratiam ex meritis, aut ex initio aliquo bono liberi arbitrij nobis donari: ex quo etiam palam demonstrauimus cap. 8. nihil contra electionem ad gloriam factam ex meritis gratiae, Augustinum docuisse. Porro quam sit vera sententia illius, Graecorum vero, & Massiliensium, atque Gallorum absurda, quod ad electionem gratiae attinet; & quam modeste Aug. auctoritati Graecorum Patrum in hunc eundem sensum respondeat, disput. 91. cap. 11. patebit. Recentiores ergo illi Theologia nobis citati cap. 1. huius disput. re, & historia non bene perspecta, putarunt Augustinum, Prosperum, & Hilarium contra Graecos, Massilienses, & Gallos de electione ad gloriam contendisse, cum talis contentionis nec minimum indicium possint ostendere.
REliquum est, vt rationibus primo cap. allatis pro opposita sententia faciamus satis. Ad primam rationem respondeo ex doctrina OKamiin 1. dist. 41. q. 1. in fine, voluntatem efficacem finis non semper esse priorem voluntate efficaci applicandi media ad illum finem: nam bifariam potest spectari finis. Aut enim refertur ad voluntatem eius, qui eum consequi debet, & ad hoc media apponit: aut refertur ad voluntatem illius qui non sibi, sed alteri illum proponit, & libertati illius consequendum relinquit. Priori modo nemo potest moueri ad applicandum media, vt adipiscatur finem, nisi ex voluntate efficaci finis, quae proinde debet esse prior omni voluntate mediorum: & ita quicunque ex voluntate consequendi gloriam, vult iustificari, & merita habere, prius vult gloriam, & ex desiderio illius efficaci quaerit media, nempe iustificationem, & merita. Posteriori modo non est prior voluntas efficax finis, quam dandi media. Veluti cum pater desiderat filium suum in Theologia doctum euadere, & ex hoc desiderio tribuit illi omnia media necessaria, habet quidem voluntatem efficacem mediorum, siquidem illa tribuit: at non habet voluntatem efficacem finis, sed solum simplex desiderium, eo quod talis finis eius potestati non subest. Id ipsum accidere potest, etiamsi finis sit in potestate proponentis, si tamen decernat illum labori, & industriae alterius relinquere, atque tunc praesertim, quando illum non alio titulo praefinit dare, quam in praemium, & brauium meritorum, vt exemplis domesticis satis manet probatum c. 9.
Ratio vero discriminis est, quia finis, qui alteri proponitur consequendus, non tam est proponentiis, quam eius, cui proponitur. Ille enim qui proponit, non consequitur finem, sed alteri, vt promereatur, aut consequatur, relinquit; quare satis est, si ipse simplici affectu considerans alteri finem, ci velit efficaci voluntate praebere media. Finis autem, quem sibi consequendum quis apprehendit, ad ipsum spectat, & ideo ipse prius debet velle efficaciter illum consequi quam media applicare, quia tam finis quam media suae sub sunt potestati, & voluntati, & sibi exequenda committuntur. Sic ergo non mirum, si Deus proponens alijs vitam aeternam in praemium, non decernat ex seipso merita dare, sed simplici affectu desiderans eam hominibus efficaci voluntate velit dare media gratiae, vt illam promereantur & consequantur. Id quod circa reprobos etiam obseruat, quibus ita dat aliqua media gratiae, vt ex desiderio, quo illis vult vitam aeternam, tribuat, Quod autem quibusdam solum efficaciter velit dare media sufficientia, alijs vero etiam efficacia vsque in finem vitae, non arguit in Deo efficacem voluntatem dandi quibusdam vitam aeternam ante merita; sed ex eodem simplici affectu potest dare vni media efficacia, & alteri solum sufficientia. Sicut inter homines quoque contingit, nam si quispiam proponat praemium legitime certantiin agone, & ex multis, qui ad eum ludum conueniunt, cuidam meliora arma, & quae nouit efficacia futura tribuat, alteri vero non ita bona, quantumuis illi cui meliora dedit, palmam magis desideret, nunquam efficaci voluntate decernit ei praemium dare, nisi praeuisa victoria: ex simplici igitur affectu circa finem, potest procedere voluntas efficax dandi media, non solum sufficientia, sed etiam efficacia.
Sed dicet aliquis: sicut inter homines nemo tribuit meliora arma ad illum finem, nisi illi, cui ardentius desiderat victoriam, & praemium, sic saltem in Deo concedamus maiorem affectum dandi gloriam ijs, quibus praedestinatione sua, efficacia, & maiora praeparat media gratiae, quam alijs, alioqui nisi Deus peculiari voluntate alicui desideret finem, neque peculiaria volet ei media praebere: erit enim illa maior voluntas mediorum sine vlla ratione. Sunt, qui propter hoc argumentum, & ob testimonia quaedam Augustini a nobis superius adducta, dicant electionem ante opera, quam appellat Augustinus electionem gratiae, fuisse etiam circa beatitudinem, ita vt peculiari voluntare & affectu maiori, tametsi simplici, Deus praedestinatis voluerit vitam aeternam, & inde peculiaria media gratiae eis praeparauerit. Testimonia Aug. sunt omnia, quae retulimus ca. in quibus de electione gratiae ille agit: praesertim vero illa duo ex lib. de correptione, & gratia cap. 7. & 9. vbi dicuntur electi ante opera ad regnandum cum Christo, & Hypognosticon. 6. circa medium, vbi dicuntur praedestinati ad vitam aeternam: & Concilij Valentini sub Lothario imperatore, vbi dicuntur electi ad vitam. Colligunt autem hanc peculiarem, & maiorem voluntatem dandi quibusdam gloriam ante opera, ex effectu, nempe ex abundantiori gratia, qua ipsos praeuenit Deus.
Ceterum licet horum sententia vera esset, non propterea dicere cogeremur cum Scholasticis allegatis in primo cap. ante omnia opera Deum decreuisse efficaci voluntate eligere aliquem ad gloriam; in quo sensu ipsi plane loquuntur. Verum neque secundum Augustini doctrinam, neque secundum rationem hoc modo philosophari cogimur. sed iuxta praedictam opinionem dicendum est, antequam Deus decerneret, praeuenire gratia sua electos, fuisse aequalem in eo voluntatem dan¬ di gloriam praedestinatis, & reprobis, quatenus ad gloriam refertur: discretionem vero solum incepisse ex eo instanti, quo vni maiora media gratiae, quam alteri praeparauit, & in hoc positam esse electionem gratiae; de qua multum, sapienterque Augustinus contra Pelagianos, & Semipelagianos disserit.
Et primum sane quod ad Augustini sensum spectat, facile haec opinio probatur ex eo, quod cap. 4. satis superque notaui: nimirum inter Augustinum, eiusque discipulos ex vna parte, & Semipelagianos ex alia nunquam fuisse controuersiam de consequutione gloriae, an daretur ex meritis, nisi cum Pelagio, qui dicebat ex meritis arbitrij. Quare quoties cum Semipelagianis disputat de electione aeterna, & contendit sine meritis factam fuisse, non de gloria, sed de gratia loquitur: imo quoties contra Pelagium dicit nos fuisse electos ante opera, vt essemus sancti, semper de voluntate dandi gratiam sine meritis sermonem habet: nam & Pelagius gratiam ex meritis etiam dari dicebat. De gloria autem, an praefinita fuerit, vel peculiari affectu alicui eam desiderauerit Deus ante merita gratiae, ne verbum quidem habet AuSua namque nihil omnino intererat de hac re disputare, cum de ea nulla cum Pelagio, neque cum Semipelagianis quaestio incidisset, vt late in eo cap. explicaui; nec vllus vnquam asseruisset tempore Aug. gloriam sine meritis praeparatam fuisse. Cur ergo Aug. in ea electione, quam in illis locis citatis ab aduersarijs, appellat electionem gratiae, de hac peculiari voluntate circa gloriam loqueretur, cum potius de peculiari voluntate dandi gratiam, sicut de ipsa gratiae donatione, disputandum esset? tractans enim de electione gratiae sine meritis, disserit simul de ipsa gratiae donatione gratis, & sine meritis facta; eadem namque omnino quaestioest, vt cap. 4. notaui: & perinde est, dicere, electionem gratiae factam esse sine meritis, atque gratiam ipsam sine meritis donari. Asserere autem in Deo peculiarem aliquam voluntatem dandi gloriam electis ante merita praeuisa, nihil omnino referad gratiae commendationem, siquidem gloria ipsa non est gratia, quam Augustinus, & Paulus commendant, sed est gratia pro gratia. Cur ergo Augustinus, cum nitebatur probare gratiam sine meritis dari, ad peculiarem illam voluntatem dandigloriam recurreret: Quare autem homines dicantur electi electione illa gratiae ad vitam, & ad regnandum cum Christo, explicaui cap. 8. huius disputationis.
Praeterea ratione idipsum probatur ex doctrina S. Thomae supra quaest. 20. art. 3. vbi cum quaesisset, vtrum Deus aequaliter omnia diligeret, hac distinctione praemissa recte respondit, cum amare sit velle alicui bonum (vt ex Aristotele, eo loco probauimus) bifariam intelligere possumus vnum magis, quam alium amari. Vno modo ex parte ipsius actus dilectionis, quia intensius fertur in vnum, quam in alium; & sic inter homines contingit, vt cum quis duobus vult aliquod aequale bonum, quandoque vni vult intensius, quam alteri: hoc autem modo non potest Deus vnum magis, quam alium amare, sed omnia aequaliter diligit: eo quod actus dilectionis, quo Deus creaturas amat est sua ipsius essentia, quae in se eadem omnino est. Id quod adeo verum arbitrantur om nes Theologi, vt asserant, eodem prorsus actu: di lectionis, quo Pater, & Filius aeternus diligunt Spiritum sanctum, diligere etiam creaturas, tametsi non aeque primo ad Spiritum sanctum, & creatu ras referatur, quae sane diuersitas non ex parte actus sed ex parte ipsarum creaturarum sumitur, quia minus necessarium esse habent, quam Spiritus sanctus, vt disp. 143. cap. 5. dicemus.
Altero modo vnum magis diligitur, quam aliud, non quia intensius, sed quia majus bonum illi desideramus: & hoc pacto Deus magis potest diligere vnum, quam alium, quatenus vni maiora bonaquam alteri desiderat. Adde etiam, quod cum in eodem actu, quo alicui volumus bonum, sit duplex respectus amoris, nempe amicitiae erga per sonam, qui dicitur complacentia; & concupiscentiae erga rem, quam illi desideramus, vt ibidem explicatum a nobis est, possemus in Deo considera re maiorem complacentiam erga res rationales, quam erga irrationales, eo quod perfectiores illa sunt, si erga irrationales amor Dei ferri posset sub ratione complacentiae, & amicitiae: sed quia in irrationales hoc modo non fertur, vt ibidem notauimus, haec comparatio amoris amicitiae in Deo fieri non potest. An vero in vnam creaturam rationalem maiori dilectione amicitiae, & complacentiae ferratur, paulo post videbimus.
Ex hac doctrina optime infertur id, quod dicebamus, nimirum Deum non posse ante merita praeuisa peculiarem, aut maiorem affectum, & simplex desiderium vitae aeternae habere erga praedestinatos, quam erga reprobos. Nam haec inaequalitas non potest summi ex parte Dei: non dico solum nobis notam esse non posse, sed etiam reipsa non esse: actus enim Dei in se (quae sua est essentia maior, & minor esse nequit. Ex parte vero rei volitae talis inaequalitas attendi non potest, eo quod ante merita praeuisa omnibus eandem gloriam de siderat, nec vni maiorem, quam alteri, sed vnicuique quantum in se est sine mensura, nisi ipse homo meritis suis limitem ponat. Quoniam sicut Deus non decernit efficaciter dare vitam aeternam ante merita, eo quod ex meritis illam daturus est, sic etiam non magis desiderat vni, quam alteri tantam, vel tantam gloriam, nisi ex tantis & talibus meritis: imo vero si gratiam praeuenientem, & praesentem iustitiam aliquorum reproborum consideremus, qualis fuit in ApostoloIuda, & alijs viris sanctissimis, qui a gratia tandem exciderunt, maiorem illis desiderasset gloriam, quam alijs, qui vno, aut altero merito eam consequuti sunt. Quis enim neget sanctis viris totam illam gloriam desiderasse, ad quam eorum merita referebantur: Illa vero sic comparata multo maior erat, quam beatitudo multorum praedestinatorum: quomodo ergo magis dilexit praedestinatos? Certe non quia ad maiorem gloriam voluntate antecedenti eos ordinauit, sed quia efficaci voluntate post merita illis voluit gloriam, alijs vero sanctissimis, qui a gratia exciderunt, hoc modo non voluit. Tum etiam quia praedestinatis voluit maiorem gratiam, efficacem nimirum vsque ad finem vitae, quae majus donum est, alijs vero non
Porro si Deus maiori voluntate praedestinatis desideraret vitam aeternam, quam reprobis, non ex parte rei volitae esset sumenda inaequalitas, vt probatum est, sed ex parte personae; quia vni magis esset affectus amore amicitiae, & complacen¬ tiae, quam alteri: non quidem ex parte actus, sed quia vna persona in se alia nobilior esset, & natura perfectior. Sed neque hoc modo vult magis praedestinatis beatitudinem ante merita, quam reprobis: sunt enim multi reprobi, qui secundum naturam suam magis Deo placent, quibus tamen minora tribuit charismata gratiae suae, & minorem gloriam desiderat. Tum etiam cum Deus vult beatitudinem alicui, aut gratiam suam, vt bonum illius est, tametsi placeat persona secundum natutam; inde tamen in Deo non sumitur mensura volendi ei bonum, hoc enim tribuit, vt sibi placet, non iuxta dignitatem naturae eius, cui tribuit: & ita tribuendo homini gratiam, constituit illum sibi gratum, & amicum, cui antea solum affectus erat non amore, qui esset amicitia, licet amor suus ferretur in illum ad modum amoris beneuolentiae; amicitia enim est cum mutua communicatione, & similitudine naturae, quae non conuenit homini antequam iustificetur, de quo fusius disseremus 1. 2. q. 113. a. 2. Ceterum cum Deus vult alicui bonum naturale ex complacentia personae, secundum quod natura talis est, magis diligit meliorem, & maiora illi tribuit dona naturalia, quae ipsi naturae quasi debita erant.
Ex dictis ergo perspicuum est, ante praeuisa merita Deum non desiderare vni magis vitam aeternam, quam alteri, sed omnibus aequaliter; totamque inaequalitatem dilectionis in eo esse, non v desideret vni maiorem gloriam, sed vt velit vnimaiorem gratiam, quam alteri, voluntas ergo Dei relata ad gloriam, vt ad bonum volitum, communis est, & aequalis ante merita: telata vero ad gratiam maior est erga praedestinatos, & electos, quam erga alios: atque ideo dicuntur electi, quia ad maiorem gratiam a Deo destinati ante merita sunt, non quia ad maiorem gloriam, vt ex Aug. c. 4. & 8. monstratum est.
Quod vero dicebatur in argumento, volunta tem dandi maiorem gratiam esse sine ratione, nisi procedat ex voluntate maiori dandi gloriam, quia voluntas peculiaris circa media supponit peculiarem circa finem, nihil difficultatis habet. Nam licet in hominibus id locum habeat, vt qui vni magis quam alteri vult dare media ad aliquem finem maiori affectu ei desideret finem; in Deo tamen non ita accidit, vt praedictum est. Et idem argumentum contra aduersarios fieri potest. Nam si Deus ex se vni vult magis vitam aeternam, quam alteri, ob quam rationem, vel ex quo peculiari fine ita vult? Siquidem omnia creata, quae Deus vult, tanquam media solum vult, non tanquam finem, vt disput. 82. cap. 2. probauimus. Sicut ergo debent aduersarij fateri Deum ex eadem dilectione, qua se tanquam finem diligit, vni velle magis vitam aeternam, quam alteri, sic etiam ex eadem voluntate, qua omnibus vult vitam aeternam, potest vni magis quam alteri desiderare gratiam, quia vni maiorem, quam alteri vult donare. Summa igitur ratio apud Deum est eius voluntas, & beneplacitum, quia ita sibi placuit. Voluntati enim eius quis resistit, vt ait Paulus ad Roman. 9. qui sane loquitur non tam de resistentia, quae potentia fieri. posset, quam ratione, vt disp. 91. cap. 12. dicemus, & contextus ipse demonstrat.
Verum arguet aliquis ex illo axiomate Aristotelis 1. Poster. cap. 2. Propter quod vnumquodque tale est & illud mag. Si ergo Deus vult gratiam propter gloriam, sequitur magis velle gloriam; sed vulgratiam voluntate efficaci, ergo prius etiam efficaciter vult gloriam. Respondeo primum, in Deo hoc argumentum vim nullam habere. Ipse enim non vult vnum propter aliud, sed vnum vult esse propter aliud, vt disp. 82. c. 2. explicatum est. Vnde non fit, vt desideret magis vitam aeternam hominibus ante opera, quam ipsam gratiam, sed vt magis praecipuum, & primarium esse velit gloriam, quam gratiam, & ita est: desiderat enim tanquam quid majus, homines esse beatos, & ipsa beatitu dine iustos, quam eos in hac vita iuste viuere,
Ceterùm quia inter homines contingit, vt ille, qui proponit alteri praemium consequendum per merita, prius velit ipsum consequi praemium, quam dare media, quibus id consequatur, & qui proponit finem in hoc casu, vere dicitur velle vnum propter aliud, & non tantum vnum velle esse propter aliud, idcirco pronuntio ex illo axiomate non sequi, eum qui vult alteri finem, & propteillum vult media praebere, velle efficaciter finem, si vult efficaciter dare media: quia cum media ipse debeat dare, & suae curae relinquantur, debet illa velle efficaciter: sed cum finem ipse non debeat sibi consequi, sed alteri acquirendum proponat, non oportet vt velit efficaciter ante omnia illum donare. Satis ergo est, si intensius velit huiusmodi finem, quam media, vel tanquam quid praecipuum, & gratia sui: & ita etiam inter homines accidit, Deus autem non potest intensius illum desiderare ob rationem dictam: satis igitur est, vt tanquam praecipuum desideret: & haec sufficiant circa primam rationem.
Ad secundam rationem cap. 3. ab aduersarij, adductam respondeo, discretionem praedestinatorum a reprobis, etiamsi non incipiat a voluntate dandi vitam aeternam, incipere tamen ante consensum ipsorum absolute praeuisum, & ita a solo Deo, non a se ipsis fuisse a massa perditionis discretos, nempe per gratiam praeuenientem, quam sine illis Deus dare decreuit, & per singulas occasiones eorum voluntates vsque in finem vitae praeparareHaec est illa gratia congruae vocationis, de quamultum in disp. 88. cap. vit. dictum est, quae cum sit peculiaris in praedestinatis, eo quod detur in ea proportione, & mensura, qua certo nouit Deus effectum habituram, recte dicitur, per eam praedestinatos a reprobis discerni: & quia nobis sine nostro consensu datur, recte etiam dicitur, peum non a nobis, sed nos a Deo gratis omnino eligi. Quomodo vero ratione scientiae, qua Deus nouit effectum habituram, dicatur gratia peculiaris dispo98. c. 6. explicabitur. Ad hanc ergo eliguntur homines ante merita, non tamen voluntate efficaci dandi eis vitam aeternam. Idcirco Aug. de corrept. & gratia capit 7. dixit, inter vocatos ideo quosdam esse electos, quia secundum propositum, hoc est, congrua vocatione fuerunt vocati.
Haec igitur instantia & ordinem rationis in Dei praedestinatione nunc possumus assignare, vt peus voluntate antecedenti omnibus aeque voluerit vitam aeternam, non in determinato gradu, sed quam quisque suis meritis impetraret. Deinde videns. quid vniuscuiusque arbitrium cum hac, vel illa vocatione, si daretur per singulas occasiones vsque ad mortem facturum esset, quibusdam voluit dare congruam, per certam periodum vitae, qua in gratia decederent, alijs vero non. Demum finem vniuscuiusque videns, habenti merita, & decedenti in gratia sua, decreuit efficaciter dare vitam aeternam, alterum vero exclusit a regno. Quocirca electio ad gloriam, quae non fit nisi praemisso examine vt cap. 5. ex Aug. probauimus, posterior omnino est in hoc ordine, prior autem electio ad gratiam, quae merita quoque praecedit. Nec electio ad gloriam est simul cum meritis, vt putarunt Bartholomaeus Camerarius & alij, sed ex meritis gratiae tanquam ex causa.
Hunc ordinem non obscure indicauit Fulgentius lib. de incarnatione, & gratia lesu Christi in epilogo illius his verbis: Deus enim, qui hominem condidit, ipse praedestinatione suae, & donum illuminationis ad credendum, & donum perseuerantiae ad proficiendum, atque permanendum (ecce varia gratiae auxilia per singulas occasiones) & donum glorificationis ad regnandum, quibus dare voluit, praeparauit. Vbi in ordine praedestinationis ipsam glorificationem vltimo loco constituit, sicut etiam in re ipsa est. Eodem autem ordine fuisse a Deo dispositam, scilicet ex meritis, sicut in tempore datur, sequentibus verbis explicat: Quique non aliter perficies in opere, quam in sua sempiternae, atque incommutabili habet voluntate dispositum. Ecce non assignat vnum ordinem in mente Dei, alium vero in executione ipsa, sed eundem esse dicit iuxta ea, quae cap. 7. & 9. a nobis notata sunt.
Disputatio 90
An saltem aliqui exime a Deo dilecti ad gloriam electi fuerint ante praeuisa meritaDISPVTATIO XC. An saltem aliqui exime a Deo dilecti ad gloriam electi fuerint ante praeuisa merita
Opinio Oxami, Gabrielis, & Catherini. cap. 1. Tam homines, quam Angelos omnes post merita gratia ad beatitudinem fuisse electos contra Catherinum asseritur. c. 2. Cetera, quae Catherinus in sua opinione docet, obiter impugnantur. cap. 3.
SI recte expenderentur, quae disp. praecedenti dicta sunt, nulla nobis superesset difficultas. Rationes enim ibi allatae non modo de quibusdam, verum etiam de omnibus praedestinatis vniuersum, idem probant. Sed quia nonnulli recetiores cum Catherino, de Angelis, imo de quibusdam hominibus eximio dilectis, peculiarem existimarunt esse rationem? ideo hac disp. nonnihil contra eos disserere necessarium duxi.
Sunt ergo ex recentioribus Theologis nonnulli, qui putant fuisse tres ordines Angelorum in diuina praedestinatione, eodem pacto atque Catherinus eos inter homines constituit inter Scriptores tamen, quos ego hactenus legi, nullus est, qui de Angelis peculiarem instituat disputationem, quod spectat ad electionem vitae aeternae, de qua nunc disputamus. De hominibus vero, & eo rum praedestinatione loquens Catherinus li.i.de prae deest. Dei cap. vltimo & lib. 3. cap. 1. & 2. tres ordine. hominum constituit, primum praedestinatorum quos appellat eximi praedestinatos, & hos asserit a solo Deo ita absolute ad gloriam, praedestinatos fuisse ante meritorum praeuisionem, hoc est, ita Deum ex se illis dare voluisse gloriam, nulla prae uisa eorum in meritis perseuerantia, vt non relinqueretur illis liberum, in meritis non perseuerare Sumit enim hic auctor, sicut alij, quos disp. praeced. c. 8. recensuimus, praedestinationem, pro voluntate solum dandi gloriam, non pro praeparatione donorum gratiae. De his vero inquit intelligendum esse illud ad Rom. 8. Quos praedestinauit, hos & vocauit, quasi prius sit praedestinare; idest, velle dare gloriam decreto efficaci, quam velle vocare; & illud Psal. 34. Nouit Dominus vias immaculatorum, & Psal. 1. Nouit Dominus vias iustorum. Hos praedestina tos eximie existimat esse B. Virginem, Apostolos, & alios insignis sanctitatis homines, qui in hac vita ideo in gratia dicuntur fuisse confirmati, quod ab ea excidere non potuerint. Nam quod Deus voluntati puri hominis in hac vita imponere possit necessitatem, vt libera non relinquatur ad peccandum, tradit etiam Marsilius in 2. q. 16 art. 5. dub. 1. & Gab. d. 25. q. 1. a. 3. dub. 1. imo reipsa cum his eximio praedestinatis ita Deum fecisse, docent idem Gab & OKamm, vt statim referemus
Reliquos homines inquit Catherinus relictos a Deo sub communi prouidentia, eos tamen adhuc in duo alia membra tribuit. Est ergo secundus ordo eorum, quos saluandos appellat, de quibus asse rit electos non fuisse ad gloriam ante merita, nec praedestinatos, sed communi voluntate antecedenti illis gloriam a Deo fuisse propositam, & deinde auxilia gratiae communia, sicut ijs, qui damnantur, prouisa, in qua auxiliorum distributione nulli existimant fuisse factam peculiarem gratiam nec aliquem illorum peculiari gratia praeuentum, sed ipsis communem gratiam reliquisse, vt pro suo arbitrio ea bene vterentur: tandem post praeuisa merita Deum decreuisse eos saluare. De his non vult dicere ex meritis praedestinatos esse ad gloriam, licet dicat, Deum ab aeterno statuisse ex meritis praeuisis dare illis beatitudinem, quia praedestinatos solum appellat eximie destinatos ad gloriam, quod particula, Prae, in compositione illa praelationem & excellentiam significet, vt ex eius opinione notaui disp. 87. c. vlt vocat autem saluandos, quia meritis ex gratia Dei factis salutem aeterna beatitudinis consequentur.
Tertium denique ordinem dicit esse reproborum, aut damnandorum, quos asserit nunquam excludi a regno, & a Deo reprobari, nisi ex praeuisione peccatorum vsque ad mortem, & de vtrisque his duobus ordinibus docet, non fuisse certum eo rum numerum ante perseuerantiam in bono, aut in malo: quia liberum erat vtrisque saluari, aut damnari. At eximi praedestinatorum putat esse certum numerum ante merita, & perseuerantiam ex sola praedestinatione. Hanc sententiam eodem modo ipse tradidit in illud ad Rom. 8. Scimus quoniam diligentibus Deum, quam testatur Sixtus Senen li6. Biblioth. sanctae annotat. 248. se multo tempore docuisse, & defendisse, postea vero omnino reliquisse, quod videret ab omnibus viris doctis improbari, Ipsam prius docuerunt Okam in 1. d. 41. q. 1. & Gaq. 1. ar. 2. nisi quod hi duo doctores non dubitant, tam eos, qui sunt in secundo ordine, quam in primo, praedestinatos vocare, quia particulam, Praenon vsurpant in ea significatione, sed in communi, vt antecessionem durationis significet, sicut in illa disp. 87. explicauimus. Dicunt tamen eos, qui sunt primi ordinis, ante omnia opera fuisse praede¬ stinatos, secundi vero ordinis post merita gratiae, in quo reipsa cum Catherino conueniunt.
CAPVT II. Tam homines, quam Angelos omnes, post merita gratiae ad beatitudinem electos fuisse, contra Catherinum asseritur.
Go vero communes esse censeo rationes, quib. praecedenti disp. capit. 10. & 11. in vniuersum probaui, homines electos fuisse ad gloriam ex meritis gratiae praeuisis. Quare sine exceptione efficitur nullum fuisse ante omnia merita electum, imo nec posse aliter a Deo eligi, si vere in tempore merita digna praecedant, & gloria ex meritis in ipsa executione conferatur, & certe, si vt cap. 9. monstrauimus, optimus modus eligendi homines ad gloriam est ex meritis gratiae, hoc sufficit, vt dicamus, omnes hoc modo fuisse electos etiam eximie praedestinatos. Ceterum, cum etiam ibi probatum sit, possibile Deo non esse, aliquem ante praeuisionem meritorum ad gloriam eligere, nisi etiam in tempore, & executione gloriam ipsam gratis, & sine meritis tribuat; multo melius consequitur, omnes non solum homines, sed etiam Angelos adhuc eximie virtutis, & sanctitatis ex meritis gratiae praeuisis ad beatitudinem electos fuisse quandoquidem illis Deus gloriam in tempore ex meritis tribuit. Ratione ergo illa a priori probatur optime, nullum fuisse eximie ante omnia meritapraeuisa ad gloriam electum, sed omnes aeque post merita.
Idem non obscure ostenditur ratione a posteriori, quam capit. 11. fecimus, quia electio illa in eximmie praedestinatis derogaret virtuti meritorum nec vlla ratione dicerentur ex meritis gloriam in tempore adipisci, quam rationem hic iterum repetere opus non est. Sed alia ratione a posteriori quam adduximus 10. c. Ioannes a Bononia multum vrget Cather. 2. par. de praedestinatione, opinione 3. vbi ille testatur frequenter se cum Catherino de hac re conuenisse, nec vnquam in familiaribus etiam colloquiis opinioni illius acquieuisse. Impugnat ergo Catherini sententiam, quod sequeretur ex illa, eximi praedestinatis talem imponi necessitatem perseuerandi in gratia, & meritis, vt ab eis libere non possent excidere, sicut de omnibus cap. illo 10. probauimus.
Hoc autem argumento conuictus Catherinus & plane fatebatur; eximi praedestinatis hanc imponi necessitatem, nec liberos manere, vt in peccato mori possent, id quod ipse non censebat absurdum: loannes tamen a Bonon. iure optimo improbauit: & impugnari potest, sicut in vniuersum cap. illo 10. confutauimus. Nam eximie praedestinatis non potest dici illud Apocal. 3. Tene quod habes, ne alius accipiat, &c. Si enim impossibile est amittere coronam, nullo modo posset eximio praedestinato diei, Ne alius accipiat. Tum etiam Paulus, qui in Catherini sententia erat eximi praedestinatus, frustra diceret 1. ad Corinth. 9. Ne forte, cum alijs praedicauerim, ipse reprobus efficiar. Nam si erat impossibile Paulo reprobum effici, cur dixit, ne forte haec enim particula rebus, quas euenire est impossibile, non potest accommodari: ac proinde de Christo, qui nullam ad peccandum libertatem habuit, dici non potuit, ne forte reprobus efficeretur, &c. Denique in nullum eximie praedestinatum conueniret illud, Qui potuit transgredi, & non est transgressus. Ecclesiast. 3. quod soli Christo quadrare non potuit; nam ex vnione ita necessitate antecedenti ad bonum determinatus fuit, vi nec libertatem habuerit ad peccandum; sicut in 3 part. suo loco dicemus
Sed rogabit aliquis: quid ergo eximie praedestinatis, vel qui dicuntur in gratia confirmati, vi Beat. Virgini, & Apostolis concessum est, quod alij praedestinati non habuerunt? Nam omnes praedestinati tandem per aliquam vitae periodum, gratia congrua vocati contemperantur vocationi, vt nunquam peccatum mortale committant, nec supposita scientia Dei, cum qua talis vocatio data illis est, peccare possint, quae solum est impossibilitas consequens non peccandi, aut consequens necessitas perseuerandi in gratia, cum quabene stat, vt vocationi libere assentiantur, & ei resistere possint: sicut de omnibus in vniuersum tradit Conc. Trid. sess. 6. c. 5.
Respondeo, nullum praedestinatum necessitatem habuisse antecedentem (hoc est, quae in sunon fuerit potestate) in gratia perseuerandi, sed to tam necessitatem fuisse consequentem ex scientia Dei, cum qua plena manet libertas: vt cap. illo 10 diximus. Solus Christus hanc habuit necessitatem antecedentem ex vnione, quae in sua non fuit potestate, non quidem ad singula opera. sed ad perse uerandum in gratia, & vt nullum praeceptum transagrederetur. Ceteri autem etiam Beata Virgo talem necessitatem non contraxerunt, sed super alios praedestinatos hoc solum obtinuerunt, quod suaperseuerantiae reuelationem habuerint, ex quacertissime credebant se nunquam gratiam amissuros, qua certitudine videbatur Paulus dicere ac Rom. 8. Quis nos separabit a charitate Dei, &c. Tamet, si locum illum aliqui exponant, non de charitate nostra erga Deum, sed Dei erga nos; vt sit sensus quaenam tribulatio, aut res, quantumuis aduersanobis videatur, poterit impedire, quo minus Deus diligat nos in Christo Iesu? nam etiam cum rebus aduersis nos probat & exercet, ex corde diligit. Sed & B. Virgo hoc etiam peculiare priuilegium habuit, vt per singula opera ea gratia congrua praeueniretur, qua nec venialiter peccaret: tametsi simpliciter suppositione non facta scientiae Dei libera ad peccandum manebat.
Adde fieri etiam a Deo non posse, vt alicui citra amentiam, vel inconsiderationem, & perturbationem tollatur libertas ad perseuerandum in gratia & ab ea excidendum ad peccandum, & non peccandum, ad consequendam gloriam per merita, & non consequendam, quae in tempore ob merita danda est, si Deus velit cum eo pro voluntate illius & inclinatione concurrere, sicut modo facit, nisi vno ex duobus modis: aut vnione hypostatica, qui non est in potestate naturae assumptae, & ea posita nequit peccare: aut vi sione clara Dei, quam eadem necessitas antecedens consequitur. Nam si alio modo necessitatem imponeret, aut esset, quipraefinit dare vitam aeternam ante praeuisionem meritorum, & hoc modo imponeretur quidem necessitas antecedens, quae tolleret libertatem amittendi illam, vtc. illo 10. monstratum est: at vero tunc non solum gloria in tempore non daretur ex meritis, verum etiam sine illis nihilominus daretur; quod si hoc modo Deus eam vellet dare non subesset hominis potestati, eam consequi. Si autem in tempore futura sunt merita cum perse uerantia vt detur gloria, non potest electio ad glo¬ riam ab aeterno fieri ante merita praeuisa, vt praedictum est. Aut denique Deus necessitatem imponeret per singula opera, vt Scotus existimat fieri posse in 4. dis. 49. q. 6. §. Dico ergo, versiculo ad propositum, praefiniens nostra opera ad vnam partem, & determinans ante nostrum concursum, & consensum comitantem: sed neque hoc modo posse impediri, aut tolli nostram libertatem, disp. 99. ca8. fusius probabitur.
Superest igitur, vt solum necessitas contra libertatem possit nobis imponi per subtractionem concursus, vt si praeuentus homo mala, aut bona cogitatione, cum qua eius arbitrium in vnam partem inclinaret, Deus nollet cum eo concurrere. Quodsi hoc modo Deus cum eximi praedestinatis se haberet, vt inclinante cogitatione ad peccatum, nollet cum illis concurrere, certe illis libertatem ad peccandum auferret, aut impediret. At vero hic modus inutilis, & minus decens videtur: nam cum Deus id, quod desiderat, meliori modo possit praestare, congrua scilicet cogitatione, quaper singulas occasiones praedestinati detineantur cum effectu a malo, & tendant ad bonum; frustra hunc violentum modum eligeret. Quomodo autem ex illo ad Rom. 8. Quos praedestinauit, hos & vocauit, non probet Catherinus, prius fuisse praedestinari, id est, eligi ad gloriam, quam decretum vocandi praedestinatos; sed ipsa praedestinatione id decreuerit, facile patebit disp. 91. cap. 18. vbi hunc locum ex professo explicabimus.
AGriter inuehuntur in Catherinum Dominicus Sotus in capit. 9. epist. ad Rom in digressione, de praedestinatione & Antonius de Corduba lib. 1. quaest. 56. & Barthol. Camerarius in dialogo Catholico cap. 10. qui opinionem illius temerariam, contra Scripturam, atque nota erroris dignam esse censent. Id tamen, quod de necessitate consequendi gloriam in eximie praedestinatis docuit, non impugnant, sed alia minoris momenti, & aliquid in eo sensu, quem ipse non intellexit. Quare breuiter quid in eius sententia falsum sit, dilucide explicare necesse est
Primo in eo plane deceptus est, quod putauit in Aug. praedestinationem ad gloriam esse voluntatem dandi illam, non praeparationem donorum gratiae; & ideo iuxta doctrinam illius omnes, qui saluantur, esse praedestinatos, id est, electos ad gloriam, voluntate dandi illam, nullis praeuisis eorum meritis, etiam ex gratia: in quem sensum August. plures alij intellexerunt, imo etiam Camerarius, qui Catherini opinioni in multis aduersatur, vt disput. praeced. cap. 8. notaui. Ibi tamen perspicue ostendi in August. praedestinationem non esse voluntatem dandi vitam aeternam, sed esse praeparationem donorum gratiae, quibus aliqui consequuntur vitam aeternam.
Secundo contra Aug. parum modeste loquitur Catherinus, & in illius sententiam suo modo explicatam maledictis procaciter fertur, asserens, ideo ab omnibus reijciendam, quod Episcopis Galliae, & Massiliensibus, imo etiam multis per Africam summopere iam olim displicuisset teste Hilario Arelatensi, & Prospero Regiensi in Epistolis ad Augustinum, quae sunt ante librum de praedest. Sanct. At in hoc turpissime certe Ca¬ therinus lapsus est: tum quod non intelligenmenten Aug. ipsum impudenter impugnat, & reprobat: tum quod ipse Aug. contra Massilienses & alios a Coelestino primo in Epist. prima ad Episcopo. Galliae honorifice defenditur. Confugera enim ad ipsum Prosper Regiens. vt cap. 1. Epistola testatur Coelestinus, eo quod defendens acrite sententiam Aug. petulantiam Massiliensium sustinere non posset: quem benigne excepit Coelestinus, & contra Massilienses defendit. De Augustino vero inter reliqua cap. 2. Epistolae sic ait: Augustinum sanctae recordationis virum: pro vita sua, atque meritis in nostra communione semper habuimus, nec vnquam hunc sinistrae suspicionis saltem rumor adspersit, quem tantae scientiae olim fuisse meminimus, vt inter magistros optimos etiam ante a meis decessoribus haberetur, bene ergo omnes de eo in commune senserunt, vt pote qui vbique cunctis, & amori fuerit, & honori. Vnde resistatur talibus (plane intelligit Massilienses, & Gallos. qui eius sententia aduersabantur) quos male crescere videmus. Quare licet de ea re, quam putauit Catherinus, de electione nimirum ad gloriam, fuisset inter Aug. & Massilienses, aliosque dissensio, hoc Caelestini testimonium sufficeret, vt os ipsi Catherino obstrueretur Accedit, quod permulti alij viri, & Orientis, & Occidentis Augustino consenserunt, vt disputatione 91. cap. 11. videbimus: idcirco linguam cohibere debuisset Catherinus. Porro Aug. mentem & controuersiam ipsius cum Gallis, & Massiliensibus Catherinum non intellexisse, perspicue colligitur ex iis, quae notauimus superiori disp. cap. 4. & 5. & loco citato dicemus.
Tertio tres illos ordines hominum, quos Catherinus assignat, impugnant praedicti Doctores ex illo Matthaei 25. vbi duo tantum ordines constituuntur, alter a dextris, alter a sinistris, Verunrefutatio haec friuola est: nam licet duo sint, alte eorum, quibus regnum coelorum praeparatum est, alter damnatorum, quod non negat Catherinus quid obsecro aduersaretur, huic textui Matthaei, inter eos, qui gloriam consequuntur, quosdam eximi praedestinatos asserere eo modo, quo Catherinus putauit, si alioqui id verae doctrinae non repugnaret? Ceterum, quod ipse nolit omnes, qui gloriam consequuntur appellare praedestinatos sed illos tantum eximie electos, reprehensione dignum est, cum hoc nomine Praedestinatio, & praedestinati, Patres, & Concilia vtantur, non solum vt de notant omnes, qui saluabuntur, & vitam aeternam consequentur, qui ad gloriam praedestinat, eo ipso dicuntur; quod illis auxilia gratiae efficacia ad vitam aeternam consequendam ab aeterno praeparata sunt; vtrum etiam vt significent reprobos qui ad poenam, seu mortem secundam destinati dicuntur; vt notauimus disp. 87. cap. 4. Sic Concilium Valentinum sub Lothario Imperatore c. 3. inquit. Fidenterque fatemur, praedestinationem, electorum ad vitam, & praedestinationem impiorum ad mortem Vbi particula, Prae, in compositione hominis pradestinatio, significat non excellentiam, sed ante cessionem temporis, vt idem omnino sit praedestinatio, atque praefinitio. Hoc etiam sensu vtitu Aug. nomine praedestinationis 15. de ciuit. cap. 3. & alibi saepenumero, & Fulgentius bib. 1. ad Monimum cap. 14. & 30. Id circo Patres, vt eo loco notaui. communiter vocant praedest. simpliciter, aut praedestin. ad vitam, seu ad regnum coelorum omnes, quot quot saluantur, sed testimonia omnia PP. parui mo¬ menti sunt apud Catherin. qui peculiarem modum loquendi in Scholas inuehere non dubitauit.
Postremo denique praedicti Doctores impugnant id, quod vltimo loco dixit Catherinus: nem pe numerum saluandorum, & reproborum non esse certum ante perseuerantiam, quia sit in libera potestate tam saluandorum, damnari: quam damnandorum saluari; post perseuerantiam vero iam esse certam Impugnant autem hac ratione, quia sequeretur ex eius sententia, Deum aliquid in tempore didicisse, eo quod illi duo ordines, incerti etiam apud Deum erant vsque ad perseuerantiam, & ita poterant augeri, & minui, etiam in scientia Dei.
Verum haec obiectio futilis est, & inanis: neque praedicti Doctores id, quod Catherinus docuit, in sensu, quem ipse intellexit, impugnant: non enim dixit, in aeterna scientia Dei incertum esse numerum saluandorum, & reproborum, vsque ad tempus perseuerantiae, vt in tempore visa perseuerantia incipiat Dei scientia esse certa: quis enim quantumuis ignarus, & rudis hoc dicat: sed asseruit praedestinatorum, siue eximie electorum numerum, apud aeternam scientiam Dei, in primo illo signo rationis; antequam videantur merita, iam esse certum. Quia cum fuerint electi ante merita, & electio Dei irrita esse nequeat nec in illorum potestate relinquatur posse damnari, iam in scientia Decertus est numerus eorum: quia tamen in primo illo signo alios non elegit ad beatitudinem ante merita, & adhuc indifferentes reliquit, vt saluarentur vel non saluarentur; nondum est eorum numerum certus; etiam in scientia Dei. Sed neque certus erit in secundo signo, in quo distribuit auxilia gratiae praeuenientis, quia iuxta sententiam Catherini Deus non diuidit huiusmodi auxilia cum scientia conditionaliputat enim ille nihil a Deo videri certo, & determinate, nisi futurum absolute, quod iam reipsa praesens sit in aeternitate, & secundum hanc sententiam, quam multi Thommistae, qui Catherinum etiam impugnant, hodie sequuntur, dicendum est nondum cognosci certum numerum praedestinatorum in distributione auxiliorum gratiae praeuenientis, sed in sequenti signo, quo vide tur consensus cum perseuerantia. Haec est sententia Catherini iuxta mentem illius sincere explicata; quam non deberent Thomistae, tam facile erroris insimulare, cum ipsi etiam idem cogantur dicere, nisi ante merita electionem ad gloriam concedant, quam Camerarius non vult asserere Sed quamuis neque nos hanc electionem ad gloriam ante merita factam fuisse dicamus, & ita numerum electorum in voluntate illa antecedenti dandi gloriam certum non esse existimemus, quia tunc nullus prae alio electus est, nihilominus in distributione auxiliorum gratiae, in qua factam esse electio nem, ex mente Aug. probauimus superiori disput putamus esse certum numerum electorum, cum libertate tamen, vt quisque damnari possit, quem admodum disput. 101. ostendemus. Similiter concedimus, peculiarem gratiam praeuenientem donatam fuisse praedestinatis, quae reprobis data non fuit, vt iterum disp. 97. dicemus: oppositumque vera doctrina Aug. alienum esse. Quare sententia Catherini, hac ex parte, quam hoc modo plures Theologi etiam nostri temporis sequuntur, refel li posset, vt ibidem videbitur. Hic tamen dicta sufficiant.
Articulus 4
COnclusio est. Totius effectus praedestinationis nullomnino est causa ex parte nostra Data opera dixit S. Thom. Ex parte nostra, vt excluderet merita, & quamlibet occasionem solum ex parte eius, qui praedestinatur, ne in eodem, qui praedestinatur, causa aliqua detur. cur potius ipse, quam aliis praedestinetur. Merita enim vnius esse causam praedessinationis alterius, dubium non est, vt disputat. 94. videbimus; vbi etiam dicendum est, an merita vnius sint effectus praedestinationis alterius. Alia vero, quae hic S. Thom. docet & tota doctrina art examinanda nobis sunt disp. sed
Disputatio 91
An diuinae praedestinationis ex parte praedestinatorum sit aliqua causaExplicatur status controuersiae. cap. 1. Varij errores haereticorum. c. 2. Quosdam ex meritis gratiae condignis praedestinatos fuisse docuerunt OKam & Gabriel, alij vero Doctores ad gle riam omnes sic praedestinatos arbitrantur, c. 3. Praedestinationis dari causam finalem ex parte praesed non meritoriam, aut disponentem putauit Dura dus. c. 4. Praedestinationis dari meritum congruum ex auxilio grasenserunt Bonauentura, & lauellus. c. 5. Praedestinationis primae gratiae causam esse bonum vsum futurum ipsius gratiae, existimauit Alexander. cap. 6. Henricus, & alij concedunt in nobis causam solum, aut conditionem sine qua non nostrae praedestinationis, cap. 6. Massilienses cum Cassiano, & Graecis Patribus initium primae gratiae, & praedestinationis ex nostro libero arbitrio esse dixerunt. c. 8. Theologi nostri varie hos Patres ab hac opinione defendunt. cap. 9. Scholastici etiam nonnulli Massiliensibus reipsa consentiunt, licet de praedestinatione verbis aliud indicent. cap. 10. Nullam causam, aut initium praedestinationis gratiae enobis esse, contra Massilienses auctoritate probatur. c. 11 Eodem modo; atque Maassilienses, sentire eos, qui ex nobiconcedunt opera bona moralia esse initium gratiae, auctoritate etiam ostenditur. c. 12. Eadem veritas scriptura testimoniis confirmatur. c. 13. Eadem Catholica sententia ratione a priori monstratur. cap. 14. Ratio eiusdem sententiae a posteriori. cap. 15. Quaedam aduersariorum obiectio. c. 16. Argumenta Massiliensium contra Augustinum. c. 17. Testimonia quaedam contra nostram sententiam allata explicantur. cap. 18.
SOlet in principio cuiusuis quaestionis praemitti & definitio eius. de quo suscipitur disputatio; ne, si id ignoretur, quod quaeritur, difficilior controuer sia reddatur. Quare in praesenti definitio praedestinationis praemitti deberet, nisi etiam inter Docto res, qui varie in hac re opinati sunt, multis modi praedestinatio vsurparetur. Iuxta quam varietatem licet eorum placita contraria videantur, nonnulla tamen reipsa sibi non aduersantur, sed sola voce differunt. Nunc ergo satis sit, primo in vniuersum supponere praedestinationem esse praefinitionem, seu ordinationem alicuius in vitam aeternam De re autem ipsa quid sentiendum, & quo pacto loquendum sit, in cursu disputationis videbimus.
Secundo obseruandum est, cum quaeritur, ardiuinae praedestinationis detur causa, quaest. non esse de actu diuine voluntatis, quatenus est ipsamet essentia diuina, & res increata. Sic notant Scholastici omnes hac disp. citandi cum S. Tho. in hoc art dum loquuntur de causa nostrae praedestinationis & iidem in 3. disp. 7. cum eodem S. Tho. 3. part. qu. 24. ar tic. 4. disputantes, quomodo Christi praedestinatio causa fuerit nostrae praedestinationis. Idem obseruauit Driedo opuscul. de concordia liberi arbitrij, & praedest. 1. p. cap. 4. ad 4. Clarum enim est, diuinae praedestinationis hoc modo non esse causam. Est ergo controuersia de praedestinatione pro effectibus accepta, & perinde est quaerere causam praedestinationis Dei ex parte nostra, atque causam aliquam totius effectus praedestinationis in nobis quae effectibus illis non sit annumeranda. Nam si quidpiam ponitur effectus praedestinationis nequit illud vlla ratione esse causa totius effectus
Tertio nota in actibus diuinae voluntatis, praescientiae, & praedestinationis, qui sunt liberi in Deo, duo esse, & ipsammet essentiam Dei, & respectum rationis ad creaturas cognitas, & volitas sicut ex professo tractant disputat. 80. quo fit, vt li¬ cet actus diuini, quatenus est essentia Dei, nulla sit causa, nec meritoria, vt sit, neque enim aliquis mereri potest essentiam diuinam esse, tametsi mereri possit illam videre, aut possidere; nihilominus respectus illius & relationis possit esse causa: haec enim relatio nascitur ex obiectis, ad quae actus diuinus dicitur referri. Quare, qui est causa effectus, & obiecti dicitur esse causa illius relationis, & respectus rationis. Quocirca idem est mereri alicui effectus praedestinationis eius, atque mereri, quod diuina essentia referatur ad ipsum relatione illa rationis, qua completur, vt dicatur praedestinatio. Qua etiam ratione diximus disputat. 68. cap. 7. scientiam Dei, quatenus est circa futura, esse in nostra potestate, & relationem illius, non essentiam Dei, a nostra libertate pendere. Hoc pacto praedestinatio Christi causa esse potest nostrae praedestinationis, & Christus nobis illam mereri, Vt disputat. 94. ostendemus.
Quarto recolendum est id, quod diximus q. 19. art 5. nempe diuinae voluntatis non solum nullam esse causam finalem, & motiuam per modum obiecti, sed etiam nullum esse obiectum creatum, quod possit Deo esse ratio volendi aliud, sed solam suam bonitatem posse tamen vnum creatum obiectum esse rationem & causam alterius: & ita licet Deus non velit vnum obiectum creatum propter aliud, velle tamen vnam rem creatam esse propter aliam, quia vna est causa alterius. Cum ergo quaerimus de causa diuinae voluntatis inter obiecta creata, non quaerimus, vtrum aliquid sit ratiomotiua Deo per modum finis, vt uelit nos praedestinare, praeter suam bonitatem, nihil enim aliud esse, potest, sed, vtrum possit esse ratio, ob quam velit esse effectus nostrae praedestinationis
Quinto notat S. Thom. in hoc art. controuersiam non esse de singulis effectibus an detur aliqua causa vel occasio ex parte praedestinati: quilibet enim effectus, si alteri comparetur, causam aliquam habet ex parte praedestinati, siue illa sit finalis, siue efficiens, siue meritoria. Nam causa finalis; ob quam dantur auxilia gratiae, sunt merita futura, & gloria; ad hoc enim datur gratia, vt mereamur; merita vero, vt consequamur vitam aeternam. Praeterea ipsius gloriae causa aut efficiens, aut veluti efficiens, sunt merita, & meritorum est ipsa gratia: singulorum igitur effectuum est aliqua causa in ipso prodestinato. Quaestio igitur est, inquit S. Doctor, de omnibus effectibus simul, an omnium illorum detur aliqua causa: omnium autem eorum nulla esse potest, nisi primi effectus aliqua causa detur. Ceterum, quauis haec doctrina verissima sit, quia tamen quaestio haec adeo celebris apud Aug. & alios Ecclesiae Patres eadem omnino est, atque illa, quae de prima gratia vocante semper fuit, vt ex parte notauimus d. 89. cap. 4. & infra etiam dicemus: ea vero fuit, an primae gratiae, & vocationis gratuitae, praecesserit in nobis minimum aliquod meritum saltem impetratorium, aut initium, quo Deus oblata sibi occasione vocaret nos, & gratia sua praeueniret: certe quaestiopraesens intelligi debet de primo effectu, an illius, detur aliqua causa ex parte ipsius praedestinati, non quidem finalis; de hac enim non dubitatur: sed meritoria, impetratoria, aut aliquo modo ad ipsam disponens, atque hic debet esse cardo, in quo praecipue haec tota vertatur disputatio.
Postremo denique, vt in explicatione art, di¬ ctum est, praesens controuersia non est, an detur in alio aliqua causa meritoria, seu imperatoria nostrae praedestinationis, sed an in nobis aliqua esse possit nostrae praedestinationis. Quomodo autem in alio detur, tractabimus disput. 94. sic ergo explicata controuersia more solito tam haeretico rum, quam Catholicorum diuersa placita, & sententias recenseamus, & ex Catholicis eas in primis, quae a communi, & vsitata acceptione praedestinationis aberrant: hae namque non tam reipsa, quam voce veritati aduersantur. Vltimo tandem eorum opiniones annumeremus, qui iuxta communem August. & Patrum definitionem loquentes de praedestinatione aliter sentiunt, quam deberent, vt tandem veriorem reipsa, & modo loquendi Sanctorum Patrum, Scripturaeque magis consonam adstruamus.
SVnt in hac controuersia varij errores non solum haereticorum, sed etiam aliquorum virorum, qui Catholico nomine censentur, licet non tam manifesti. Referam igitur prius in hoc capite eos errores, de quibus minor est controuersia, & magis aperte damnati sunt, deinde in processu prout ipsa disputatio postulauerit, aliorum Catholicorum sententias commemorabo, & quicontineant erroris, aut periculi, ostendam. Primus error fuit Manichaei, qui, cum negaret in nobis liberum arbitrium, totam causam nostrapraedestinationis, & salutis aeternae in diuersum corporis temperamentum, & habitudinem ex variis constellationibus prouenientem, reijciebat Hunc errorem eleganter confutant August. libr. ad Simpl. q 2. & Hieronym. Epist. 8 quae est ad Demetriadem circa finem: prosper lib. 1. de vocatione gentium ca14. alias 5. ante medium. In Priscillianistis eundem damnat errorem: Leo l. Epis. 91. ad Turibium ca. 11 & Gregor. in homi. 10. super euang. Est autem contra Scripturam leremiae 10. A signis coeli nolite timere, quae gentes timent. Et refellitur manifeste eillo Paulo ad Romanos 9. Ex eodem concubitu Isaa Patris nostri, &c.
Secundus error fuit Origenis, qui causam reprobationis, & praedestinationis in hac vita dicebat, esse opera, quae fecimus in alia vita priori Putauit enim animas creatas fuisse cum Angelis ante mundum visibilem. Eundem errorem referHieron. Epist. 150. quae est ad Hedibiam q. 10. ex Platone in Timaeo. Eiusdem etiam meminit idem Hieronym. in illa Epist. 8. & in magis commentarijs Epist. ad Galat. in illud I. cap. Cum placuit ei, &c. Nullibi tamen eum tribuit Origini; recentiores vero Theologi Origeni merito adscribunt, vt Driede opusc. de concordia lib. arbit. & praedestin. part. 1. cap. 3. & alij. Ex antiquis vero Epiphanius in Epist. ad loannem Episc. Ierosolym. quae habetur in fine suorum operum, & inter Epistolas Hieron. est 60. Dicebaenim Origenes, vt refert Epiphanius, animas hominum, & post peccata in alia vita commissa immissas fuisse in corpora veluti in ergastula, v poenas antiquorum peccatorum luerent, ideoque dictas fuisse Graece δυχάς ἀπὸ τοῦ ψύχεσθ quod est frige facio, seu refrigero. Quia e coelo ad inferiora demissae pristinum calorem amiserunt. corpus autem dictum fuisse σῶμα quod interpretari possumus (ημα hoc est, sepulchrum, vel monumentum.
Hunc errorem non obscure indicauit Origen 3. lib. periarchon cap. 1. circa finem his verbis. Cum ergo vna omnium sit natura rationabilium creaturarum, ex ipsa Deus secundum praecedentes mernorum causas, sicut ex vna massa figulus, creauit, & plasmauit alios quidem ab honorem, alios autem ad contumeliam Clarius 2. Periar. cap. 8. & 9. vbi Etymologiam nominis a xv, id est, Anima, adducit: & in eandem causam refert, quod quidam hebetioris, alij vero acutioris ingenij nascantur. Hunc errorem damnauit 6. Synodus generalis actione 12. & Concil. Latera nense sub Leo. 10. sess. 8. vbi definitur, animam esse vere formam corporis, quae ante ipsum non fuerit producta. Et confutatur ex illo ad Rom. 9. Antequam quidquam boni, aut mali egissent, & ad Rom. 11. frustra enim admirans Paulus profunditatem diuini consilij, quod rami, qui naturales videbantur, scil. Iudaei, abscinderentur, & extranei insere rentur, diceret, Oaltitudo diuitiarum, &c.
Tertius error fuit Pelagij, & Coelestij, & eorum qui Pelagiani dicti sunt, qui eodem modo de pro destinatione, & de gratia loquebantur: eandem enim antiquitus fuisse quaestionem de gratia, & depraedestinatione inter Pelagium, & Catholicos, notauimus disput. 89. cap. 4. Dicebat ergo Pelagius hominem praedestinari a Deo in vitam aeternam ex meritis, & iustificatione proprij arbitrij, sicut etiam putabat, in tempore adultis beatitudinem ex meritis propriis conferri, & sic nullam praedestinationem gratiae, & donorum, quibus homo consequeretur vitam aeternam, censebat esse necessariam, quia necessitatem gratiae ad iustificationem, & merita prorsus negabat. Hoc sensu praedestinationem ad gloriam solum in decreto dandi illam constituebat, & eam ex meritis arbitrij fieri dicebat. Sed sicut fatebatur etiam nos aliquando iustificari, & vitam aeternam mereri gratia Dei, quae non ad simpliciter, sed ad facilius ista praestandum tribui existimabat: ita concedebat aliquando esse praedestinationem gratiae ad vitam aeternam, id est, aeternam praeparationem donorum gratiae, quibus homo iustificaretur, & vitam consequeretur aeternam; eam tamen fieri dicebat ex meritis condignis arbitrij, sicut etiam gratiam in tempore ex eisdem meritis dari affirmabat. Quae omnia satis constant ex iis, quae ca. illo 4. diximus: eundem enim ordinem seruari in tempore, & in aeterna Dei praedestinatione, vt id, quod ex meritis datur, praedestinetur ex meritis, ibidem, & ca. 9. ex natura rei, & ex mente Augustini satis probaui, & ita eandem omnino olim fuisse quaestionem, an aliquid daretur ex meritis, & praedestinaretur ex illis.
De paruulis vero, sicut dicebat Pelagius non nasci in peccato originali, egere tamen baptismo, vt consequantur vitam aeternam, asserebat etiam, eos praedestinari ad gloriam per baptismum, quo iustificandi erant, & constituendi filii Dei. Id vero de baptismo paruulorum dixisse, colligitur ex Conc Mileu & Arausic. 2. quae infra citabimus, & referAug lib. de peccat. merit. & remis cap. 18. & 10. Nec obstat, quod idem Aug. epist. 106. post medium affirmat, ex sententia etiam Pelagij, paruulos habituros vitam aeternam, etiamsi sine baptismo de cedant. Intelligebat enim vitam aeternam, non visionis Dei, sed aliam inferiorem, vt testatur idem August.c. illo 12. citato.
Hic error Pelagii, quod attinet ad adultos, damnatur in Concilio Mileuitan. praesertim can3. 4. & 5. & in epist. 90. Aug. quae est Concilij Carthaginensis ad Innocentium, & aliis in illo 4. cap. allegatis. Illud vero deparuulis damnatur in Concilio Mileuit. can. 2. & Arausic. 2. can. etiam 2. Sed in eo quod asseruit, paruulos per baptismi gratiam ad gloriam destinari, recte sensit, nec eius sententia improbari potest. Alius enim error, qui dicebat paruulis concessum, aut negatum fuisse baptisma propter opera, quae alias si vixissent facturi praesciebantur, non legitur fuisse Pelagij, sed eo rum, qui dicebantur de reliquiis Pelagianorum, & alias viri Catholici erant, Massiliensium videl. quorum caput fuit Cassianus, vt cap. illo 4. nota ui: quorum etiam sententiam, quod ad praedestinationem adultorum spectat, quod multi Scholastici cum eis conueniant, & in ea nostrae disputationis cardo vertatur. cap. 8. & seqq. referemus, nunc vero errorem, quem de paruulorum praedestinatione docuerunt, recensere, & paucis confutare libet
Quartus igitur error, qui Pelagio tribui solet, est, paruulis, qui in infantili aetate decesserunt, concessum, aut negatum fuisse baptismum, ac proinde saluatos, aut damnatos fuisse propter opera bona, aut mala, quae alias, si vixissent facturi erant Hunc errorem referunt August. epist. 105 & 106. 1. lib. de praedest. Sanct cap. 12. & 13. & 2. lib de bono perseu c. 9. & 10. Prosper, & Hilar. in epist. ad August. quae sunt ante libros de praedest. Sanct. & idem Prosper 1. d. vocatione Gentium cap. 22. alias 7. nullus tamen illum adscribit Pelagio, & Coelestio, sed Massiliensibus, neque cum doctrina Pelagij omnino consentit. Nam, vt proxime dicebam, ille negabat, pueros nasci in peccato originali, & ita, si sine baptismodecederent, non damnandos poena aliqua, imo quandam vitam aeternam, sed felicem habituros existimabat. At Massilienses, cum contenderent, adultis gratiam primam fuisse concessam intuitu aliquorum bonorum operum, aut bonae voluntatis, vt Deum ab acceptatione personarum vindicarent, & ita ex hoc bono initio liberi arbitrij fuisse per gratiam Dei ad gloriam praedestinatos, & a massa perditionis discretos: cumque, vt testatur Prosper locis allegatis, eos vrgerent Augustiniani exemplo paruulorum, ex quibus quidam sine meritis praedestinati sunt, alij vero reprobati: pressi hoc argumento dicebant, hos quoque ex operibus arbitrij, quae alias, si vixissent, facturi erat, praedestinatos fuisse, & reprobatos: & ex his operibus discretionem a massa perditionis factam fuisse: quia propter illa concessa fuit illis, & praedestinata, aut omnino negata gratia baptismi.
Hanc sententiam, censent errorem esse manifestum Augustinus, & Prosper locis citatis: & confutant ex illo ad Rom. 14. & 2. ad Corinth. 5. O. mnes stabimus ante tribunal Christi, vt referat vnusquis que secundum ea, quae in corpore gessit, siue bonum, siumalum. Vbi notat Augustinus non dixisse Apostolum, Quae gesturus erat. sed, quae gessit, vt ostenderet eorum, quae quis gesturus erat, nullam esse habendam rationem. Profert etiam contra eosdem illud Luc. 10. Si in Tyro, & Sydone, &c. & illud Sapient. 4. Raptus est, ne malitia mutaret, intellectum eius. Ex quo iure optimo dixit August. abhorre re a Christianis sensibus talia delicta, quae vero non sunt committenda, a Deo tam seuere puni¬ ri, cum nullus sit tyrannus, qui talium delictorum rationem habere possit, vt puniat. Haec autem de erroribus, qui etiam ab S. holasticis nostris manifesti censentur, dicta sufficiant. Nam quod Massilienses de adultis non sine errore docuerunt, ca. 8. referemus: & quinam Scholastici cum illis conueniant, monstrabimus.
CAPVT III. Quosdam ex meritis gratiae condignis praedestinatos fuisse docuerunt Okam, & Gabr. alij vero Doctores ad gloriam omnes sic praedestinatos arbitrantur.
EXplosis iam manifestis haereticorum erroribus, sententias Scholasticorum recensere necesse est: atque in primis eas, quae minus reipsa Augustino aduersantur, & forsan solo modo loquendi ab eius opinione differunt. Primo opinio sit Okami in 1. d. 41. q 1. & Gabr q 1art. 2. & a. 3. dub. 1. qui sicut de electione ad gloriam docuerunt, sic etiam de praedestinatione asserunt, quosdam, nimirum eximie Sanctos, praedestinatos esse ad vitam aeternam, nullis adhuc praeuisis meritis etiam gratiae; reliquos vero omnes ex meritis gratipraeuisis fuisse praedestinatos. Qui, licet primo aspectu videantur cum Pelagianis, & Semipelagianis conuenire, & Augustino, Catholicaeque, sententiae opponi, re tamen nihil contrarium docent: vsurpant enim praedestinationem diuerquidem ratione, quam August libris de praedestinatione Sanctor. & de bono perseuerantiae, & alibi saepenumero, vbi contra Pelagianos, & Semipelagianos de gratia, & praedestinatione disputat. Nam G. briel & Okam nomine praedestinationis intelligunt Dei decretum, & voluntatem efficacem dandi beatitudinem, quam nos electionem appellauimus disput. 89. & 90. ex mente Sancti Thom. & Aug. vterque enim, & Scholastici communiter praedestinationem dicunt, esse praeparationem donorum gratiae, quibus homo ad vitam aeternam perducitur.
Verum, cum Catherinus re ipsa Okamo, & 4 Gabrieli consentiat, vt disput. illa 90. vidimus; differt tamen in modo loquendi, quoniam praede stinationem non vult vocare quamlibet volunta tem dandi gloriam ante praeuisa metita; & ita, cum in vniuersum adstruat, praedestinationem quorundam sine meritis factam fuisse, sicut eriam eximiam electionem, caeteros vero ex meritis gratiae saluari, & vitam aeternam illis fuisse praefinitum; nihil contra Gabrielem, & OKammum reipsa docet.
Caeterum recentiores aliqui eodem modo praedestinationem vsurpantes pro sola voluntate daudivitam aeternam, dicunt, omnes nemine excepto, praedestinatos fuisse ad gloriam ex meritis gratiae praeuisis. Sicut tradit Osorius libr. 9. de iustitiae a nobis etiam allegatus disput. 89. cap. 2. & multiTheologiae professores huius temporis, per Galliam, & Germaniam, quod contra Caluinum ad defendendam nostram libertatem accommodatior eis videatur. atque eodem modo videtur intelligendus Maior in 1. d. 40. q2. & expresse ita loquitur, & sentit VVillielmus in Rubione in 1. d. 41. qu. 1. art. 1. & art. 2. conclus. 3. Hanc vero sententiam suadere possunt testimoniis, & rationibus, quibus disputatione illa probaui, electionem ad gloriam factam fuisse ex meritis gratiae praeui¬ sis. Idem enim videtur dicendum de praedestinatione, siquidem praedestinatio ad gloriam nihil est aliud, quam praefinitio dandi alicui gloriam, sicut ipsi accipiunt. Osorius autem, & recentiores, qui ipsum sequuntur, existimant se re ipsa Augustino aduersari, quod ille dixerit praedestinationem hoc modo acceptam, ante merita praeuisa factam fuisse: quam quidem Augustini sententiam seueram, & difficilem admodum esse arbitrantur; & sententiae Graecorum Patrum, Gallorum, & Massiliensium asserentium praedestinationem ex meritis fieri, se consentire putant. Sunt etiam multi, quos citaui disputat. illa 89. cap. illo 2. & 7. qui sic Augustinum intellexerunt, tametsi in hoc etiam sensu eius sententiam tueantur, & necessarium existiment, sic eam amplecti, vt contra Massilienses, & Pelagianos gratiam Dei defendamus.
Verum hos omnes, qui ita Aug. interpretantur, non fuisse mentem illius assequutos, probauimus disp. 89. c. 4. & 5. & 8. vbi ostendimus August cum Pelagianis, & Semipelagianis nunquam contendisse de voluntate dandi gloriam, sed de voluntate dandi gratiam, nihilque sua interfuisse ad asserendam gratiam sine meritis, probare, ante merita praeuisa gloriam fuisse praefinitam. Deinde ca. 8. ex Aug. demonstrauimus praedestinationem ad vitam aeternam non esse voluntatem solam dandi gloriam: sed praeparationem, aut praefinitio nem mediorum gratiae, & beneficiorum pei, quibus homo perducendus est ad vitam aeternam. Sidocuit expresse libr. 1. de praedestin Sanctor. cap. 10. & 2. libr. de bono perse, cap. 14. cuius verba ibi recitauimus: & tandem concludit his verbis: Quocirca praedestinatio Dei, quae in bono est, gratiae est, vt dixi, praeparatio: gratia vero est ipsius praedestinationis effectus Hanc appellat August. communiter praedestinationem non ad gratiam, sed gratiae ad vitam aeternam quinimo quoties praedestinationem absolute nominat, hoc modo intelligit, praesertim quotiegratiam sine meritis contra Pelagianos & Semipelagianos commendat. In eius ergo sententia gratia est effectus praedestinationis: & quaerere num detur causa meritoria disponens, aut impetratoria ex parte nostra ipsius praedestinationis. perinde est, atque quaerere, an detur talis causa gratiae ex parte nostra. Praeter Aug. vero in locis citaris, & in multis alijs, hanc sententiam expressiFulgentius lib. 1. ad Monim. cap. 9. ait enim: Sicut ergo praeparata est per praedestinationem voluntas a Domino, qua bonum velimus (hoc est, sicut praedestinauit, & praefiniuit in tempore congruam vocationem, qua velimus, hac enim facit, vt velimus, sicut dispi88. cap. 11. explicatum est) Sic etiam opera bona prae parauit Deus, vt in illis ambulemus. Vtrumque igitur dicit esse praedestinationis effectum, & vocationem, vt velimus atque adeo ipsam bonam voluntatem, & vt faciamus, atque adeo ipsum opus bonum & cap. 11. inquit: Haec autem omnia, id est, vocationis nostrae initia, & iustificationis augmentum, & glorificationis praemia in praedestinatione Deus semper habuit. Reddit rationem: quia & in vocatione, & iustificatione, & in glorificatione Sanctorum gratiae suae opera futura praesciuit
Demum Concilium Valentinum sub Lothario Imperatore cap. 1. dicit, Deum ea tantum statuisse praedestinatione sua, quae vel gratuita misericordia, vel iusto iudicio facturus erat: non er¬ go sola gloria inter effectus praedestinationis comnumeranda est: & praedestinatio, non voluntas sola dandi gloriam, sed etiam praeparandi gratiam, & gloriam simul esse debet. Errarunt igitur praedicti Doctores in acceptione praedestinationis, tametsi error sit vocis, non rei. Nam quod asserunt gloriam efficaci decreto nemini fuisse praefinitam ante merita gratiae praeuisa, falsum non est, sed optimis rationibus a nobis probatum disput. illa 89. cap. 9. & sequentibus: neque contra Augustinum esse, imo ex ipso manifeste comprobari cap. 6. 7. & 8. non obscure deduximus. Quod si hidoctores Augustino opponerentur, & Graecis, atque Massiliensibus consentirent non leui notadigni essent, sicut disput. 90. cap. 3. contra Catherinum obseruaui. Augustini namque sententia a magnis Ecclesiae viris, & Pontificibus defensa est: contra vero Massiliensium opinio erroris in simulata, vt ca.n. vidimus.
Sunt tamen aliqui Theologiae professores nostri temporis, quorum opinionem tradidisse vide ut noster Turrian in opusc. de electione, qui duas praedestinationes in Deo distinguunt, alteram ad gratiam; alteram ad gloriam: vnam dicunt esse voluntatem aeternam dandi gratiam, & de hac putant loquutum August. quoties contra Pelagium, & Massilienses contendit, praedestinationem fuisse ante merita praeuisa; quia sicut gratia ex nullis meritis datur, sic etiam ex nullis praefinitur, & praedestinatur. Alteram asserunt esse voluntatem dandi gloriam: & hanc dicunt factam fuisse ex operibus, & meritis gratiae praeuisis, sicut in tempore gloria ipsa confertur.
Horum sententia in re nihil habet absurdi, sed probabilis est: nam de voluntate dandi gloriam, satis a nobis confirmata manet: de voluntate vero dandi gratiam, certissima est, vt cap 11. patebit. Imo in modo ipso loquendi, in quo a communi Schola videtur abhorrere, fundamentum aliquod in August. habet. Ipse enim non solum appellat praedestinationem gratiae, vbicunque cum Pelagianis, & Semipelagianis agit, quae simul etiam dici potest, & aliquando ab ipso vocatur praedestinatio ad vitam aeternam, aut ad regnum coelorum, vt notaui disp. 89. cap. 8. verum etiam in Enchirid. cap. 100. appellauit praedestinationem ad gratiam, eo quod homines ad gratiam habendam destinentur: sicut Paulus quoque ad Ephes. 1. hoc eodem modo loquendi dixit: Qui praedestinauit nos in adoptionem filiorum Dei. hoc est, ad habendam adoptionem, & iustificationem nos destinauit. Tum etiam ipse Augustinus aliquando praedestinationem vocat solam voluntatem efficacem dandigloriam. Hoc modo loquendi vtitur lib. de praedeest. Dei, cap. 3. tametsi nec liber ille sit indubitanter Augustini, nec auctor illius simpliciter praedestinationem appellet, nec praedestinationem ad glotiam, sed praedestinationem gloriae, seu remunerationis: & quidem commodius hoc modo vocatur. Nam praedestinatio ad gloriam etiam dici tur ipsa aeterna praeparatio gratiae, eo quod vt cap illo 8. notaui, gratia ad hunc finem praefinitur, vt gloriam consequamur, quam prius voluit nobis Deus solum voluntate antecedenti, & simpliciaffectus. Quare, ne confunderentur hae duae pro destinationes, deberet altera dici praedestinatio ad gratiam: altera vero praedestinatio remunerationis, vel gloriae.
Porro August. frequenter alio modo loquitur, nam praedestinationem ad gloriam, praedestinationem simpliciter, & praedestinationem gratiae, vocat voluntatem, & praescientiam aeternam Depraeparandi dona gratiae, ad regnum coelorum: & quia iuxta huc modum loquendi possumus sum ma facilitate contra Caluinum, nostram libertatem tueri, quam hi recentiores cum illa non tam communi distinctione praedestinationis defendunt; non est, cur a communi, & consueta significatione praedestinationis abhorreamus, sed cum Augustino pleno ore dicamus, sine meritis fieri, vt cap. 11. probabitur. Multum autem praesenti disput. conducet distinctio illa duplicis electiohis, tum ad gloriam praemisso examine, tum ad gratiam sine examine, quae non solum in re, probabilissima est, nec ab August. phrasi aliena, verum etiam ipsi non parum familiaris, vt disp. illa 89. monstrauimus. Argumenta vero omnia, quae afferre possunt praedicti auctores, solum probant id, quod nos ibidem asseruimus, electionem nimirum ad gloriam factam fuisse ex meritis gratiae at eam praedestinationem iuxta consuetum modum loquendi Augustini & Patrum, certe non probabunt: quomodo autem omnium, qui eliguntur ad gloriam sit eadem ratio, contra Camum, & Gabriel. eo loco ostendimus.
CAPVT IV. Praedestinationis dari causam finalem ex parte praedestinati, sed non meritoriam, aut disponentem putauit Durandus.
DVrandus in 1. d. 41. q. 2. num. 11. cum caeteris Scholasticis in eo conuenit, vt cum inquiritur de causa praedestinationis, quaestionem solum intelligat ex parte effectus; & cum S. Thoma, & reliquis notet, eam esse de toto effectu; an scilicetotius effectus detur aliqua causa ex parte praedestinati. In quaestione vero, sic intellecta ex aduerso cum OKamo, & Gabriele pugnat: censet enim inter effectus diuinae praedestinationis non esse numerandam consequutionem finis praedestinati, quae est consequutio beatitudinis, sed caetera solum media, quibus ad beatitudinem homo perducitur. Ex qua doctrina colligit primum, totius effectus praedestinationis non dari causam meritoriam, nec vllo modo disponentem ex parte praedestinati: quia quaecunque conducunt, & disponunt, vel merentur effectum aliquem praedestinationis, sub eandem praedestinationem tanquam effectus illius cadunt; inter quos vnus potest esse alterius causa, aut meritoria aut disponens, seu aliquo modo impetratoria. Deinde infert Durandus, totius effectus praedestinationis ex parte ipsius praedestinati dari causam finalem; quia omnia media, quae Deus praedestinatione sua praeparat ad gloriam, respiciunt ipsam gloriam tanquam finem; cum gratia illius esse dicantur Si ergo gloria non est effectus praedestinationis vt supponitur, consequitur ex parte praedestinati esse finem aliquem constitutum toti effectui praedestinationis. Suppositionem autem probahac ratione: praedestinatio, seu prouidentia in Deo respondet prudentiae in nobis, ergo de illa philosophandum est, sicut de nostra prudentia: atque prudentia in nobis non versatur circa finem, sed circa media, dicit enim Aristotel. 6. Ethicor. cap. 9. ra, propositum rectum circa finem virtutis fera virtute, sine consultatione prudentiae, quam inquit versari solum circa media, quae in finem referuntur: ergo & prouidentia seu praedestinatioin Deo non debet circa gloriam, quae est finis, versari, sed circa media, quae ad illam perducunt In hac opinione Durandi duo sunt, alterum lane, in quo, cum optime loquatur, non parum reipsa errat: alterum, quod non ita recte consonat communi modo loquendi Scholasticorum, & Patrum, in re tamen ab eorum sensu non est alienum, Id, quod priori loco docet, nullam scilic. causam meritoriam, aut disponentem, aut impetratorianesse ex parte nostra totius effectus praedestinationis nostrae, recte quidem dictum est, perperam tamen a Durando, & a nonnullis Theologis intellectum: existimat enim Duran. in 2. d. 28. q. 5. nu. 7. praedestinatos posse se ad gratiam disponere sine motione speciali, & interna, quae sit ab Spiritu sancto: aliquando tamen non sine peculiari prouidentia; & hanc dispositionem effectibus praedestinationis annumerat in 1. d. illa 41. q. 2. vt defendat non dari causam meritoriam, seu dispositionem totius effectus praedestinationis, cum ho refugiat eam concedere respectu gratiae: in quo, quam grauiter ipse, & alij Theologi errent, capite 11. & seq. videbimus. Quod vero posteriori loco Durandus docet, reipsa verum est, nempe gloriam esse causam per modum finis reliquorum mediorum, quae ad illam praeparantur, non vt sint volita a Deo, quia respectu voluntatis Dei nihicreatum est id, cuius gratia, & ratio volendi aliquid, sed propter quod caetera esse vult Deus, iuxta doctrinam a nobis traditam disp. 82. ca. 2. An vero consequutio gloriae inter effectus praedestinationis connumeranda dicatur, non tam rei, quam vocis quaestio est. Sententia nihilominus Durandi ex hac etiam parte non est amplectenda: quoniam communi modo loquendi Scholasticorum, & Patrum aduersatur. In primis caeteri omnes Scholastici vocant effectum praedestinationis, ipsam gloriae consecutionem. Ex Patribus vero passim Aug. inter ea, quae Deus praeparauit & praedestinauit electis, ipsum gloriae, & beatitudinis praemium assignat, & Fulgent. lib. 1. ad Monimum cap. 11 verbis iam citatis, & cap. 8. cum ait: Haec autem Deu sicut in praedestinatione semper habuit, sic per gratiam sic ut praedestinauerat, facit: enumerauerat autem in ter illa omnia beatitudinem. Colligit hoc Fulgentius c. illo 11. ex illo Pauli ad Rom. 8. Nam quos praesciuit, & praedestinauit &c. nam statim Apostolus enumerans, quae praedestinatione, & praescientia sua in electis fecit Deus, inquit: Quos autem praede stinauit, hos & vocauit, & quos vocauit, illos & glorificauit. Vbi subiungit statim Fulgentius: Veruntamen cum simul iustificatos, & glorificatos audimus, non simul iuctificationis & glorificationis opus praesenti tempore deputemus. Hoc dicit, quod aliqui illud, glorificauit, ad consummationem, & augmentum sanctitatis in hac vita referant: qua de causa non legunt, glorificauit, sed magnifica uit
Constat ergo totius effectus praedestinationis non esse causam per modum finis aliquid ex parte praedestinati, cum gloria, quae posset esse finis, inter effectus connumeretur. Hoc tamen certissimum est, Durandum nihil fauere aut Pelagianis, aut Massiliensibus, cum quibus semper fuit August. de praedestinatione gratiae contentio. Nun¬ quam enim inter eos vlla fuit controuersia, an praedestinationis daretur causa finalis ex parte etiam praedestinati, in sensu adhuc exposito; sed, vt c. I. notaui, vtrum daretur causa meritoria, aut impetratoria, cuius occasione, & respectu Deus praedestinaret, & in tempore daret primam gratiam an non: nec de toto effectu simul, sed de primo quaestionem habuerunt. ideo id, quod docuit Durandus, nihil eorum disputationis interest. Hoc dixerim quod nonnulli hanc Patrum doctrinam, & intentionem non satis intelligentes, quoties audiunt prae destinationis, siue in hoc sensu siue in alio, dari hanc, aut illam causam, statim in Pelagia nismum reijciunt. Id quod viros Theologos nodecet, qui mentem Patrum, & haereticorum errores bene perspectos habere debent.
Porro durandi ratio non probat suppositio nem illam, quam diximus: quod enim Arist. ait alio modo est intelligendum, videlicet propositum finis abstracti a materia, & circunstantiis, atque secundum se considerati, quatenus honestus est, quem sequitur amor, & propositum virtu tis, non proponi a prudentia, nec esse consulta tionis obiectum, haec enim versatur circa particulares circumstantias, & materiam, in qua ratio virtutis, & finis honesti reperitur, & has in parti culari prudentia praefinit. Imo in sententia Aristotelis electio circa finem hoc modo versatur. vt I. 2. quaest. 13. 2. 1. ostendemus. Quare in difficultate proposita non est, cur dicamus gloriam, prout metitis huius reddenda est, ad prudentiam Dei se prouidentiam, & praedestinationem nopertinere: prudentis enim non notandum est, omnibus prouidere media, vt brauium consequantur, sed etiam cuique pro dignitate examine praemisso laboris, & meriti praemium retribuere. Ipsa ergo beatitudinis retributio pro his aut illis meritis ad prouidentiam pertinebit. Adde, quod doctrina Aristotelis locum solum habet in fine, quem sibi aliquis adquirendum proponit qualis est honestas virtutis, non autem in fine, quem quis alteri proponit, vt pro eo consequendo laboret, & meritis eum adipiscatur. Quare ratio Durandi nullo pacto probat id, quod contendit.
CAPVT V. Praedestinationis dari meritum congruum ex auxilio gratia senserunt Bonauentura, & auellus
BOnauentura in 1. d. 41. a. 1. q. 1. alio modo vsurpans praedestinationem, quam Scholastici su perius commemorati, & Augustinus, ac Patres, vt inferius patebit, diuerso etiam modo, quam illi philosophatur. Nam cum existimet, duos tantum esse praedestinationis effectus iustificationem videlicet vsque ad perseuerantiam, & beatitudinis consequutionem, cumque gratia remissionis peccatorum ex meritis congrui detur, infert inde, praedestinationis gratiae dari causam meritoriam de congruo, non de condigno. opera nimirum omnia, quae iustificationem praecedunt, & ad illam disponunt, non quidem ex solo libero arbitrio facta, sed ex auxilio gratiae excitantis, & adiuuantis. Id quod disertis verbis ipse notauit in 44. 15. 1. p. art 145. nam d. illa 41. nihil expresse dixit. Sed cum idem de praedestinatione, atque de instificatione dicat, & de iustificatione d. illa 15. asserat dari ex meritis de congruo, a gratia profectis non a solo libero arbitrio idem omnino depraedestinatione d. illa 11. intellexit. Eandem sententiam sequutus est Chrysost lauell in comment. huius art. nuper exculis. Cuius sententia quidam nostro tempore in Hispania abutuntur ad probandum, Deum non praefinire actus nostros liberos, cum nihil de ea re meminerit, sed solum dicere voluerit, praedestinationem non fuisse factam ante praeuisionem boni vsus arbitrij ex gratia Dei. Alij vero in eadem Hispania seuerius hanc opinionem notarunt, existimantes eam Pelagianam esse, & Aug. aduersari. Caeterum quamuis Bonan. & lauellus modum loquendi Augustini non seruent, quia aliter accipiunt praedestinationem, quam ille: at re ipsacerte nec ei contradicunt: nec Pelagio, aut Massil. & Semipelagianis aliquo modo consentiunt. Nam Bonan. & lauellus nunquam dixerunt gratiam primae vocationis ex meritis arbitrij dari, aut praedestinari, sed gratiam remissionis peccatorum, & iustificationem ipsam fieri in tempore, & praedestinari in praescientia Dei ex meritis congrui praeuisis, non quidem ipsius arbitrij, sed auxilij gratiae: id quod expresse ipsi notarunt, & ita praedestinationis causam meritoriam ex nobis cum gratiae auxilio concesserunt. Nam praedestinationem accipiunt tantum pro praeparatione iustificationis, quae perseuerabit in finem, non pro prae paratione omnium, quae ad instificationem disponunt: atqui allerere merita aliqua congrua, aut impetratoria praecedere iusti ficationem, & remissionem peccatorum, & eam impetrare, non est Pelagianis, aut Semipelagianis consentire, nec Aug. contradicere: imo vero est expressa doctrina Audisserentis cum Pelagio. Epist. enim 105. contendicum illo, vt retractationem, quam in Concil. P. lestino subdole fecerat, dum publice asseruit gratiam sine meritis dari, intelligens per gratiam donum creationis, & arbitrij, recte explicaret de eagratia, quae est per Christum ad recte viuendum, & tentationes vincendas, & fine vllis meritis datur, quam Paulus commendat in Epist. ad Rom. & diuersa omnino est a dono creationis vt sic in Ecclesiae consortium cum gaudio ab omnibus reciciperetur. Deinde obiecit sibi in haec verba, Possum quidem dicere, scilic Pelagiani, remissionem peccatorum esse gratiam, quae nullis praecedentibus meritis datur, quia enim habere boni meriti possunt peccatores? quasi dicat Pelagius fateri aliam gratiam esse praeter donum creationis, se remissionem peccatorum. Respondit autem August. continuo his verbis: Sed neque ipsa remissio peccatorum sine aliquo merito est, si fide hanc impetrat, neque enim nullum est meritum fidei, qua fide, ille dicebat, Deus propitius esto mihi peccatori & descendit iustificatus merito fidelis humiliatus, hoc est, non sufficit si concedat hanc gratiam: nos enim cum Apostolo aliam inquirimus, quae ex nullis meritis datur, & initium est omnis meriti. Et epist. 106. concedit nos etiam per gratiam Dei mereri gratiam bene operandi, quam vocat ipse caritatem Iam ergo fatetur August. esse meritum aliquod remissionis peccatorum, & iustificationis, nimirum impetratorium aut congruum, quod idem est: quia fides, quam ibidem dicit esse donum Dei, & ex qua iustitia omnis summit initium, eam impetrat. Vnde collegit Augustinus non satis fore, si Pelagius concederet gratiam remissionis peccatorum: quia cum haec sit ex meritis, non est illa gratia commendata ab Apostolo in epist. ad Rom. quae praecedit omnia merita; sed necesse esse fateri talem gratiam, ex qua omnis iustitia sumit initium, quam dicit esse fidem, & vocat gratiam, in qua iustificamur, vel gratiam iustificationis, iuxta phrasim Concil. Mileuitani can. 3. & Africani sub Bonifacio I. Can. 78. vt late ostendemus 1. 2. q. 109. a. 2. & 114. 25. & eodem modo appellatur. Patribus Africanis in epi. 90. & 95. vbi inquirunt gratiam, quam contendebant, vt Pelagius concederet: atque hoc modo vsurpari gratiam iustificationis a Patribus, notauit Andreas de Vega lib. 8. super Concil. cap 13. Hoc dixerim obiter (nam expro fesso disputandum est 1. 2. qu. 114. art. 5.) vt ostendam sentent. Bonau. & lauelli nihil reipsa fauere Pelagio, siquidem Aug. contra Pelagium disputans, eam expresse docuit. Idem enim omnino est, asserere iustificationem fieri ex meritis impetratoriis fidei, atque iustificationem ex his meritis praedestinari, vt saepius notatum est. Sic ergo Bonau & lauellus asserentes praedestinationem a iustificatio ne incipere, non consentiunt Pelagio, nec Aug. ad uersantur, dum ex meritis factis auxilio gratiae, qua non sunt condigna, sed congrua, aut impetratoria, praedestinationem factam esse asseuerant.
Hoc autem modo accepta praedestinatione, sententiam hanc reipsa fateri debent, quotquot asserunt, remissionem peccatorum, & iustificationem fieri ex meritis congruis auxilio gratiae Dei factis, sicut docent viri Catholici doctissimi, Marsil. in 2 q. 18. ar. 3. concl 2. &. 3. S. Thom. in 2. d. 27 ar. 4. ad 4. nec ab hac sententia abhorret l. 2. qui 114. ar. 5. vt ibi explicabimus: solum enim negat meritum congruum primae gratiae, quae est principium omnis meritiquod est verissimum. Idem docuit Alexand. 3. p. 9. 69. mem. 5. ar. 2. §. 1. & Laurentius, Iustinianus in lib. de contemptu mundi cap. 9. Ferrarien. 3. contra gen. c. 149. in fine, Rossensis ar.i.contr. Lutherum §. Nec tertia similitudo. Andreas de Vega in opusc. de iustisi qui 7. & super Concil. li. 8. c. 8 & sequent. Iodocus Tiletanus in apologia pro Concil. Trid. super ca. 8. sess. 6. §. Verum hanc calumniam vbi hoc meritum appellat impetratorium, Francisc. a Dauentria in exegesi contra confessionem Augustinianam fol. 46. Rursus dicent: quae sententia meo iudicio verissima est, vt 1. 2. q. 114. art. 5. latius ostendemus. Respondent tamen aliqui Augustinum eam sententiam iam retractasse, sicut illam, quam presbyter habuit, nempe, fidem non esse donum Dei, & ea nos primam gratiam a Deo mereri. Verum haec est manifesta deceptio: nam haec duo longe diuersa sunt, fidem non esse donum Dei seu fidem ex propriis viribus profectam promereri primam gratiam: & bonis operibus ex gratia factis, vel ipsa fide, quae est donum Dei, nos aliam gratiam promereri, aut recte operandi, aut remissionis peccatorum. Licet ergo prius correxerit August. non eo ipso posterius retractauit: imo cum in eis epistolis dicat fidem esse Dei donum, & gratiam sine meritis vllis arbitrij dari, concedit nihilominus meritum aliquod remissionis peccatorum: & sane in doctrina illius epist. quae post retractationem Pelagij scripta est, nihil est, quod Aug. debuerit retractare. Sed haec effugia inutilia mittamus. Obijciunt vero Concil. Trident sess. 6. c. 8. vbi dicit fidem non mereri gratiam iustificationis. Respondeo, quosdam illud intelligere de merito condigno, vt Vega loco cit. ego vero de merito etiam congruo, sed hoc modo, vt Concilium intelligat per gratiam iustificationis totam seriem gratiae a prima vocatione, haec enim dici solet gratia iustificationis, & gratia in qua iustificamur, vt notaui disp. 88. cap. 1. Hanc ergo, inquit Concilfides non meretur, vt indicet ab ipsa fide oriri iustificationem, & illam non esse ex proprijs viribus, sed inter Dei dona connumerari, sed de hoc latius suo loco.
Nec Semipelagianis, aut Massilien, aliquo modo fauent Bonau. & lauellus: primum, quoniam ipsi Semipelagianis fauerent: eisdem etiam faueret Aug. Epist. 105. & dum contra Pelagium ageret, in Semipelagianismum inclinaret: quod est plane falsum. Nam ipse ibi contendit, initium omnis institiae, & meriti etiam minimi esse fidem, atqui eo tempore iam satis instructus erat contra hos Massil. ita ergo contra Pelagium inquirit gratiam vocationis, quae sine meritis arbitrij datur, vt etiam contra Semipelagianos omne initis boni operis aut voluntatis ex nobis, propter quod gratia datur, excludat. Deinde Massi. ita causam praedestinationis gratiae concedebant, vt dicerent, primam gratiam vocationis, meritis, aut initio aliquo bono liberi arb. retribui. Id vero nullo modo asserit Bonau. & lauellus, sed ex operibus factis auxilio gratiae, dicunt fieri iustificationem; quae opera appellantur dispositiones, & merita congrua, non condigna; ergo reipsa hi duo Doctores nihil docent contra Aug. sed in modo loquendi ab eo dissentiunt, cum asserunt praedestinationem esse solum praeparationem, & praefinitionem aeternam iustificationis, & perseuerantiae; cum reuera Aug. eiusque discipuli praedestinationem appellent praeparationem omnium donorum gratiae a prima vocatione vsque ad finem, nam quoties ille contra Pelagium, aut Massil. probat, praedestinationem fieri sine meritis praeuisis, loquitur non de gratia, qua formaliter remittuntur peccata, sed qua ad iustitiam vocamur, & incipimus, vt ex epist. citata constat, & ex lib. de praedest. Sanct. c. 10. & 2. de bono perseu ca. 14. cum asserit, praedestinationem esse gratia praeparationem, aut beneficiorum Dei, quibus certissime saluantur, quicunque saluantur, vt disp. 89. ca. 8. retulimus. Sic etiam Fulgent. locis a me circ. 3. & 4. huius disp. effectibus praedestinationis initia nostrae vocationis annumerat: cumque haec sit communis praedestinationis acceptio, & definitio, eaque nihil amplius habeat difficultatis quan sententia Bonau. non est, cur communi acceptione relicta, hanc peculiarem Bonan. & lauelli sequamur. Quomodo vero, etiamsi ante iustificationem multa dentur auxilia, quae videntur communia reprobis, & praedestinatis, nihilominus in praedestinatione non sint effectus communis pro uidentiae sed praedestinatis, disp. 93. c. 1. dicemus.
Praedestinationis primae gratiae causam esse bonum vsum futurum ipsius gratiae existimauit. Alexan
Actenus recensuimus varias Scholasticorum opiniones, quae cum viderentur Aug. aduersari reipsa ei non opponuntur, sed sola voce ab eius sentent. differunt, & a quaestione quam saepius disp. longius distant si quid etiam continent falsitatis aperuimus. Iam vero duae aliae supersunt, quae circa controuersiam, quam habuit Aug. cum Pelag. & Massi, propius versantur. Est igitur quarta in ordine sent. Alex. 1. p. g. 28. m. 3. 43. in corp. & ad 2 & 3. qui asserit ex parte effectuum praedestinationis dari aliquam causam, diuerso tamen modo: nam gloriae bona opera ex gratia facta sunt causa (inquit) meritoria; primae autem gratiae causa quaedam congruitatis, est vsus bonus futurus ipsius gratiae: propter quam causam dicere possumus non absque ratione. Deum praedestinasse hos potius, quam illos. Hanc sententiam tradidisse videtur. Alb. in 1. d. 41. 43. qui cum a. 2. eiusdem dist. dixisset nullam causam meritoriam dari ex parte praedestinati, aut suae praedestinationis, aut effectus illius proprij, quam dicunt esse gratiam, quia nullum meritum potest esse ante gratiam: nihilominus asserit a. 3. dari rationem aliquam ex parte effectus, ne Dei praedestinatio, & voluntas sit absque ratione. Hanc vero, meo iudicio, quantum colligere ex ipso potui, ne sibi contraria doceat, putaesse vsum ipsius gratiae, & merita ex ipsa gratia futura: nam meritum, quod gratiam praecedat, negauit 2. illo 2. nec solum intellexit condignum, sed etiam congruum, & minimum, quod esse possit, quia idem auctor in 2. d. 28. ar. 1. ad 6. cum dicit, si ne gratia gratis data non posse hominem operari bonum morale, bene tamen sine gratia superad dita, hoc est, sine dono gratiae habitualis, aut supernaturali, excludit plane omne meritum etiam congruum primae gratiae. Probari autem potes, haec sententia, quia non est de ratione causae meritoriae, vt praecedat tempore ipsam retributionem, siquidem Sanctis Patribus veteris testamenti data fuit gratia ob merita Christi futura: ergo nihil obest quo minus Deus det gratiam proptebonum vsum futurum illius neque obstat, quod bonus vsus sit futurus ex ipsa gratia, siquidem Repotest dare alicui militi arma, & equum propter bonum vsum equi, quem sperat ex milite: & aliquis potest vendere vineam suam alteri propter lucrum, quod ex fructibus illius accepturus est. Praeter Alex. non legi, qui hanc sequeretur sententiam, vel aliquo modo ei faueret, nisi Magisti2. d. 5. c. vit. & Antisio. lib. 3. tract. 1. c. 7. in prin & ante medium in solutione cuiusdam rationis, qui docent, Angelos in beatitudine fuisse creatos, & eam per opera sequentia promeruisse. Quam sententiam fuisse Praepositiui testatur Marsi. in 2. q 4. a 2 probabilem putat Alb. in 3. d. 18. a. 4. Sed forsan haDoctores quamuis de beatitudine concesserint, eam propter opera sequentia dari, de gratia id non dixissent, nec vsquam expresse docuerunt. Imo idem Alex. 3. p. 9. 69. m. 5. a. 2. §. 3. disertis verbis ne gauit gratiam dari ex bono vsu futuro illius: quare sententiam, quam de praedestinatione gratiae in 1. p. tradiderat, aperte reuocauit. Ex recentioribus vero nullus est, qui affirmare audeat initium primae gratiae ex bono vsu futuro ipsius dari; nonnulli tamen id fieri posse asseuerant: de facto ergo id non docent, ne cum Pelagio sentire videantur; de possibili vero, ita asserunt propter rationem adductam, & quia de possibili cum Pelagio nulla fuerit in Ecclesia Dei disputatio. Verumenimue ro, quamuis ego omnino falsam existimem sententiam Alex. ex 1. p. citatam, nec voce solum, sed re a communi doctrina Scholasticorum, & ratione alienam; ea tamen Pelagio, & Semipelagianis non fauet; nec contra ipsam vsquam Aug. disseruit. Ex Scholasticis vero S. Thom. in hoc a. & 12. q. 114. a. 5. ad 2. & Bonau. in 2. d. 27. a. 2. q. 1. Gabr. in 2 5. q. 1. a. 1. Scot. q. 15. In ista, loquentes de gratia, an ex bono vsu futuro ipsius nobis detur, illam impugnant. Sed antequam singula demonstrem, supponam primum contra recentiores illos Theologos in articulo illo, Quod gratia non detur ex meritis, aut ex operibus, non tantum Aug. & Patres contra Pelagium, & Massilien, fuisse locutos de facto sed etiam de possibili: nam contra illorum errorem semper inferebant, gratiam non fore gratiam, si ex operibus daretur: quia non donaretur gratis, sed meritis retribueretur, iuxta doctrinam Pauli si ergo sententia eorum, qui putant probabile posse dari gratiam ex bono vsu illius futuro, idem assereret de possibili, quod Pelagius, & Semipelagiani de facto affirmarunt, eodem modo illi ex Paulo conuincerentur ab Aug. & aliis Patribus, quod scilicet gratia iam non esset gratia, quare sicut hoc est impossibile, ita & eorum opinio falsa est. De inde suppono: si gratia dari posset ex bono vsu futuro illius; etiam de facto ita daretur: id colligo vt multa alia, quae dixi d. 89. ex doctrina tradita disp. 82. cap. 6. quia scilicet Deus non potest velle vnum esse propter aliud & contra: aut vnum in aliud ordine pro libito, sine aliqua congrua mutatione in ipsis rebus facta. Quare si Deus diceretur dare gratiam propter vsum bonum illius, quam modo contribuit propter illum, res ipsae aliter sedeberent habere, vel inter eas variatio aliqua esset, quae nunc non est. Si enim nunc ita se habentibus rebus, Deus non vult gratiam propter bonum vsum futurum; consequitur nulla in Deo facta mutatione, quae fieri nequit & nulla facta in rebus, vt nunc supponimus, eodem modo gratiam conferri non propter bonum vsum futurum illius. quae autem mutatio fieri possit in gratia, aut in bono vsu illius, vt tunc daretur gratia propter bonum vsum, quae nunc non datur non apparet Idcirco eodem modo semper dicendum est, non solum non dari propter bonum vsum illius, sed neque dari posse. Iam vero ea, quae diximus contra opinionem Alexandri, sigillatim probemus Primum quidem eam non funere Pelagio, neque Semipelagianis, patet: quia cum hi dixerunt dari gratiam ex meritis, aut ex aliquo bono opere, & voluntate, quae esset initium gratiae; vel eam praedestinari a Deo propter opera, quae ipse praescinit id non asseruerunt de bono vsu ipsius gratiae, sed de aliquibus operibus solius arbitrij, ex quibus saltem initium aliquod sumeretur, & occasio conferendi gratiam. Sic autem recte contra illos inferebant Aug. & alij Patres, gratiam collatam ob ista opera non esse gratiam; quare ex illis operibus praefiniri in aeterna praescientia Dei non potuisse Deinde Aug. in hunc eundem sensum contendit. vbique praesertim lib. 1. de praedest Sanctor a. c. 3. vsque ad 19. gratiam non praedestinari ex meritis futuris cuius oppositum Semipelagiani dicebant. Cum vero dicit, ex futuris operibus non praefiniri, non intelligit futura ex ipsa gratia (id enim aduersarij nunquam dixerunt,) sed futura ex solo libero arbitrio, quae non vt futura post gratiam, vel ex gratia. sed vt in tempore futura Deus ab aeterno praesciebat: & ita contra eos infert, si ex illis operibus gratia praedestinaretur, non esses gratia: id quod non sequeretur, si ex operibus ipsius gratia & bono vsu illius eam dare Deus decreuisset. Quod enim operibus gratiae gratia tribuatur, non impedit, eam esse gratiam; nec de his operibus loquitur Paulus cum ait ad Rom. 11. & alibi, Alio qui gratia iam non est gratia. Constat ergo sententiam Alex. hac ex parte non esse Pelagij, nec Se mipelag. ac proinde nec Aug. opponi, nunc vero aliis rationibus confutanda est.
Prior igitur ratio sit. Quamuis Deus sciat, omnes, quibus auxilia gratiae suae praedestinat, bene vsuros ea gratia: ille tamen vsus non potest esse vllo modo ratio, quae moueat per modum meritiaut impetrationis, & decentiae Deum, vt gratiam suam tribuat: potius enim est finis, ad quem Deus gratiam suam ab aeterno praeparauit: quo fit, vt ita loquendum sit. Deus gratiam suae vocationis nobis praedestinat, vt per eam simus sancti. Ex quo consequitur, eam non dedisse, quia futuri eramus per eam sancti qua forma arguendi vtitur. Hier. in illud ad Ephes. 1. Elegit nos in ipso ante mundi constitutionem vt essemus sancti: Aug. lib. 1. de praedest. Sanct. c. 17 & Conc. Araus. 2. Can. 25. hi enim (inquiunt) elegi, nos vocatione sua, vt essemus sancti, & vt credere mus: ergo non quia futuri eramus sancti: hae namque duae causales quia, & vt, eidem causae respectu eiusdem conuenire non possunt: quare si vocatio datur vt simus sancti, non datur, quia futuri sumusancti, & ratio est manifesta: quia respectu eiusdem voluntatis idem non potest esse finis, & causa me ritoria, seu impetratoria, finis enim non impetrat media, cum potius per illa futurus sit: merita autem impetrant finem. Hinc autem illud axioma Theologis satis familiare & verissimum eorum habuit. Principium meriti non cadit sub meritum. Hinc etiam probatur, merita Sanctorum Patrum non fuisse causam Incarnationis Christi quoad substantiam, quia sunt effectus illius, sic enim loquendum est: Sancti habuerunt merita, quia Christus venturus erat non ergo habuerunt, vt veniret atqui si ea meritafuissent causa Incarnationis, fuissent etiam causa, vt Christus veniret; ac proinde non dicerentur sancti merita habuisse, quia Christus venturus erat: quod est absurdum. Eadem arguendi forma vt, possumus hoc modo: Christus venit, vt quaereret, & saluos faceret, & redimeret omnes Sanctos Patres iuxta illud Luc. 19. Venit quaerere & saluum facere, quod perierat, & illud Pauli ad Galat. 4. Factum sub lege, vt eos, qui sub lege erant redimeret quod etiam in antiquos Patres, quos vere dicitur quaesisse, & redemisse, conuenit: ergo non venit, quia futuri erant sancti, & habituri bona merita. Sed de hac re latius 3. p. q. 2. a. 11. & supra d. 88. c. non nihidictum est. Posterior ratio: si bonus vsus futurus gratiae Deo fuisset quodammodo ratio praedestinandi, quos praedestinauit, non potius hos, quam alios praedestinare debuisset; siquidem ipse optime nouit Tyrios, & Sydonios poenitentiam acturos si illis signa concessisset, quae Bethsaidae & Corozain fecit & cum Deo non deesset modum vocandi Esau ea vocatione, qua saluaretur, vt notauit Aug.I. 1. ad Simplic. q. 2. post medium; fit vt bonus vsus futurus gratiae non fuerit causa, cur iste potius, quam ille praedestinaretur. Porro argumentum, quod pro opinione Alex. fecimus, parum roboris habet: concedimus ergo, posse quidem meritum esse futurum multo etiam tempore post mercedem, & praemium vt in Christi merito constat. Quare hoc nihil ob esse poterat, quo minus gratia vocationis daretur propter bonum vsum futurum illius; sed quia principium meriti non potest sub ipsum meritum cadere cuius est principium & bonus vsus gratiae est ex gratia ipsa, tanquam ex principio: ideo bonuvsus non potest esse causa, aut ratio propter quam, Deus gratiam conferre dicatur, aut illum praedestinare, quod idem est, exempla autem adducta, qua oppositum videntur probare infirma sunt.
At illud de fructibus, vineae respondeo, posse quidem in materia iustitiae & contractuum ita contingere, vt solutio, & pretium ex fructibus rei venditae percipiatur, etiamsi nulla illis misceatur industria temporis: pretium autem assimilatur meritis, & res vendita praemio, meritis enim veluti pecunia praemium nobis comparamus; hic tamen non sequitur bonum vsum gratiae posse esse meritum accipiendi ipsam gratiam quae est principium illius; est enim longe diuersa ratio contractuum in materia iustitiae, & retributionis praemij pro meritis, secundum propriam rationem meritorum & praemij considerentur. In commutationibus enim non attenditur dignitas operis secundum bonita tem, sed valor vtilitatis, secundum quem res aestimatur: atque ex natura rei in commutationibus non magis datum quam acceptum haberet rationem pretij, nisi consensu hominum statuta esset pecunia veluti regula omnium rerum. Sed cum in om ni commutatione sit repassio, quia tantum quisque damni patitur, vel dando rem pro re, vel pecuniam pro re, vel rem pro pecunia, quantum accipit emo lumenti, ex natura rei non magis hoc habet rationem meriti, aut mercedis, quam illud: imo si aliqua res in commutationibus habet rationem mercedis beneplacito, & statuto hominum, est etiam aliquando pretium ipsum: vt cum quis laborat in vinea, vel locat domum, vel vineam pro tanta pecunia, Denique in commutationibus vnusquisque daalteri rem aliquam, vt ab eo veluti in praemium, aut pretium habeat aliam: at in retributione praemij pro meritis semper est vnus, qui meretur, & alius, qui meritis praemium retribuit: nec meritum conuenit vtrique neque retributio; ergo longe diuersa ratio est commutationis, quam meriti boni operis, & praemij. Quare non repugnat ex re, quanaliquis alteri vendit, pretium illius sperare translato in alterum domino rei, cum periculo illius repugnat autem fructum gratiae esse meritum ipsius gratiae, & gratiam veluti mercedem bono vsui futuro illius retribui.
Ad aliud exemplum de milite respondet Dur. in 2. d. 6. qu. 3. n. 8. in eo casu non dari equum milit. simpliciter, sed sub conditione: & hac ratione cadere posse sub meritum boni vsus, aut sub spe illius: at vero gratiam dari simpliciter, & gloriam eodem modo: & ita neutram cadere posse sub meritum vsus sequentis. Ceterum, cum equus simpliciter etiam detur, & non tantum sub conditione, nec enim pendet dominium equi, qui donatur, ex vsu fututo, etiamsi inducat obligationem talis vsus: alio modo respondendum est. Respondetur igitur ex doctrina S. Tho. 1. 2. q. 114. a. 5. ad 3. hanc esse differentiam inter equum, seu donum humanum, quod dari consueuit spe mariti, & actionis studiosa futurae, non solum tanquam pro pretio, sed vero tanquam pro pretio, & inter gratiam, vt non possit dari propter bonum vsum futurum illius, tanquam propter meritum; quod bonus vsus equi, aut alicuius doni humani tribuitur dexteritati equitis, & industriae illius, non autem dono, atque dexteritas eius, qui donum, seu equum accipit, ex se tanta est, vt digna sit equo, vel dono, quo in ser¬ uitium regis vtatur; at bonus vsus gratiae non tribuitur virtuti arbitrij, sed gratiae principaliter, nec gratia datur quod arbitrium ex se reali dono sit dignum; sed potius, vt potens efficiatur, & virtutem accipiat, vt bene operetur & ita bonus vsus gratiae non potest esse meritum, propter quod gratia detur, sed potius est finis, ad quem gratia donatur.
CAPVT VII. Henricus, & alij concedunt in nobis causam solum, aut conditionem sine qua non, nostrae prae destinationis.
HEnricus demum, & alij Theol timentes plane concedere causam praedestinationis meritoriam aut impetratoriam, aut minimam dispositionem: id enim suspectum Catholicis semper visum est, dixerunt, arbitrium nostrum esse causam sine qua non, eo quod totus effectus praedestinationis in nobis non sit sine nostra cooperatione & efficacitate: sicut reuera nullus adultus sine me ritis, aut proprio consensu saluabitur. Sic docet Henri. quodlib. 4. q. 19. & quodlib. 8. quaest. 5. Ioan. a Bonon. in opusc. de praedest. 1. p. cum suam affert opinionem, & in 2. p post 4. opinionem. & in 2. p. post 6. c. pinionem, cum eam iterum repetit, & Barthol. Camerar. in dialog. Cathol. cap. 4. §. 1. & seq. sunt etiam recentiores alibi, qui suspectam quoque habentes vocem causae nolunt concedere hanc causam sine qua non, sed eam vocant conditionem sine qua non ne scilicet concedant aliquid quod antecedat vt causa etiam sine qua non & per accidens: nam conditio sine qua non, dicitur ab ipsis, effectus quoque alicuius operationis, quod sine illo talis operatio non esset, vt calefactio sine calore producto. Et quidem inter citatos Doctores loannes ille a Bononia nunquam appellat arbitrium, & cooperationem illius causam sine quanon, sed inquit, praedestinationem esse non posse sine nostro arbitrio: id quod satis manifestum videtur.
Alii denique nolunt concedere causam sine qua nobis non daretur primus effectus gratuitus praedestinationis, hoc est, prima vocatio gratiae, sed sine qua illa vocatio, quae nobis datur, non esset effectus praedestinationis, sed communis prouidentiae. Nam quod illa sit efficax, ex nostro pendet consensu: si autem efficax non esset, ad communem prouidentiam pertineret, non ad praedestinationem: atqui nobis illam potius a Deo dari, quam aliam, ex nobis nullo modo pendet. Alii demum appellant rationem nostrae praedestinationis, non quidem ob quam vnus potius, quam alius praedestinetur, sed quare illi fuerint praedestinati, qui bene erant gratia Dei vsuri.
Verumtamen hi omnes Doctores non attingunt id, in quo Aug. & Patribus fuit praecipua dehac re controuersia neque enim. Patres vnquam dubitarunt totam gratiae praedestinationem sine nostro consensu perfici non posse, neque ignoraerunt vocationem congruam, & efficacem non esse sine nobis: quis enim de hoc dubitauit? sed tota illa disceptatio fuit, an prima illa vocatio quam Deus nouit futuram in nobis efficacem, & congruam, nobis praedestinetur, hoc est, dari nobis praefiniatur sine vlla causa, ratione, & conditione nostri consensus. Et Aug. contendit primum illum effectum, hoc est, primam gratiam sine vlla occasione nostri arbitrii fuisse nobis praefinitam, sicut etiam in tempore sine vlla tali occasione, aut causa, ratio ne, vel conditione sine qua non, fuit nobis donata: eadem enim difficultas fuit semper donationis in tempore, & praefinitionis, aut praedestinationis in praescientia, vt saepe notatum est. Cum ergo in tempore detur nobis sine vlla causa, ratione, aut conditione sine qua non, sic etiam praedestinatur. Neque solum negari debet ratio, cur vnus praedestinetur, alii vero non, vt quidam dicebant, sed etiam quare aliquis praedestinetur nulla facta comparatione; siquidem nulla ratio esse potuit, ob quam Deus dederit primam gratiam, nisi per modum finis vt cap. praeced. ostensum est.
Porro si de hac prima vocatione loquamur, non vt in nobis sit, vt nobis donetur, qui est primus effectus praedestinationis, sed vt in nobis sit congrua & efficax non solum liberum arbitrium est conditio sine qua non, quae nullo modo sit causa, vt recentiores posterius allegati autumant, nec solum est causa sine qua non; & per se accidens, nec solum est ratio, sed etiam vera causa per se, & efficiens cooperans primae vocationi, & gratiae, Nam eodem modo causa est efficacis gratiae, sicut est consensus: eo enim efficax dicitur gratia, quod consensum efficit in nobis, sed liberum arbitrium est causa per se consensus, dum gratiae cooperatur: ergo si praedicti Doctores loquantur de complemento primi effectus praedestinationis, aut de eo, quod est congruam, & efficacem esse vocationem, minus recte loquuntur nam liberum arbitrium non est causa per accidens, aut sine qua non, quae proprie dicitur tantum applicare agens ad agendum, vel remouere id, quod prohibet actionem, sed causa propria, & per se, quae ad effectum per se concurrit, vt ostensum est,
Quodsi dicant praedestinationem incipere in nobis non ab ipsa vocatione, secundum quod in nobis est ante consensum, sed ab ea, vt efficaciam habet: certe nostrae praedestinationis nos essemus causa, vel concausa cooperans per se, quod nullo modo sensit Aug. nec recte dici potest. nisi nomine praedestinationis gratiae abutamur. Donatio enim vocationis, quae fit sine nobis, & ante nostrum consensum, effectus praedestinationis est, & eam praefiniri nobis, & praeparari donandam in tempore, est praedestinare. Adde, quod nouum genus philosophandi est illorum, qui conditionem sine qua non appellant etiam id quod posterius est operatione, sine quo operatio esse non potest, qualis est terminus operationis in eorum sententia: conditionem enim sine qua non philosophi com muniter appellant causam sine qua non, siue causam per accidens, quae ordine quodam praecedit effectum, & operationem, quod sit requisita ad operandum. Sed de hoc modo loquendi non oportet nos esse admodum solicitos. Nunc vero dicta sufficiant de opinionibus, de quibus Aug. & antiqui Patres non disputarunt, nec in Ecclesia Dei cum Pelagianis, & Semipelagianis fuit controuersia. Ceterum de hac sententia, & modo loquendi plura disp. seq. cap. 2. dicemus.
CAPVT VIII. Maassilienses cum Cassiano, & Graecis Patribus initium primae gratiae, & praedestiuationis ex nostro libero arbitrio esse dixerunt.
D Massilien, sententiam peruentum est, qui ex aduerso simul cum multis aliis contra Au¬ gustinum eiusque discipulos, & contra veritatem aperto Marte pugnarunt, non quidem de vocibus & modo loquendi disceptantes, sed de teipsa lon ge aliter sentientes, quam deberent. Horum iam fecimus mentionem disp. 89. c. 4. & nunc iterum breuiter eorum sententiam perstringentes, plures alios tam antiquos Patres, quam Scholasticos Doctores, qui huic sententiae assentiuntur: tametsi verbis contrarium fateantur, annumerabimus.
Horum igitur sententia fuit, labori humano aut voluntati humanae, aut orationi humanae subiungendam esse gratiam in tempore, hoc est eannobis donari propter aliquid horum, quod sit enostro libero arbitrio. Nomine vero gratiae, non habitualem, sed auxilia omnia gratiae, quibus ad iustitiam promouemur, intelligebant, vt ca. illo 4 & 5. praedictum est. Id ipsum, quod de donatione in tempore asserebant, dixerunt etiam de praefinitione, & praedestinatione aeterna, nimirum primam gratiam & primam vocationem gratuitam nobia Deo praedestinari, quia praesciuit aliquod bona nostrae voluntatis initium ex nobis, quare eorum phrasis communis erat. Nisi Deus adiuuet conatus no stros, id est promoueat a nobis iam inceptos, irri sunt. Multa alia de his ex professo retuli c. illo 4. & 5. & quomodo cum inter se varie sentirent de isto initio liberi arbitrij, quale nimirum illud esset nam alli plus, alii minus esse dicebant: omnes tamen in hoc conueniebant, vt aliquod initium ex nobis praecederet gratiam Dei in tempore, eiusque praedestinationem in praescientia: eandem enim omnino rationem esse donationis in tempore, & praedestinationis in praescientia, eodem illo cap & disput. saepius notaui. Horum Massiliensium dux fuit Cassianus, quem secuti sunt per Galliam Episcopi fere omnes suae aetatis, inter quos vt quibusdam placet fuerunt Vincen. Lirinen. & Gall. permulti, quorum extant apud Prosperum libri obiectionem contra August. Neque obstat quod Vincentius in libello suo de haeresibus cap. 34 contra Pelagium, sic asserit. Quis enim vnquam antiprophanum illum pelagium tantam virtutem liberi prae sumpsit arbitrij, vt ad hoc in bonis rebus per actus singulo adiuuandum, necessariam Dei gratiam non putaret? quibus verbis nullum ex nobis bonum opus, quod possit esse initium iust ficationis, & gratiae concedere videtur; his enim verbis solum sentit, gratiam necessariam esse per singulos actus ad eos adiuuandos, & promouendos, non ad excitandos, & inchoandos. Nam iuxta horum phrasim non est idem adiuuare opera nostra, & inchoare, & ita ipse dixit gratiam Dei per singulos actus esse necessariam addadiuuandum, quasi dicat ad promouem dum: id quod Massilienses fatebantur: sed non concessit, eam esse necessariam ad inchoandum quod Augustinus contendebat. Alij vero merito existimant, Vincentium, cuius sunt obiectiones Vincentianae apud Prosperum non fuisse Litinensem illum Monachum, qui contra haereses scripsit sed alium Vincentium presbyterum Gallum, cuius meminit Gennadius lib. de viris illustribus ca 80. nam cap. 64. de Vincentio Lirinensi mentionem facit Horum autem opinionem confirmat valde quod Vincentius Lirinen. in illo suo libello cap. vit. allegat Coelestini Epist. eamque summopore laudaquam scriptam esse contra Cassianum infra ca. in videbimus. Multi etiam per Africam vt ca illo 4 retulimus Massiliensibus consenserunt: Deinde Faustus Regiem, cuius nonnulla testimonia, & loca ibi recitauimus ex libro de gratia, & libero arbitrio, vt ex Petro Diacono, & loanne Maxentio, & Hormisda Papa ibidem probaui, & ex multis aliis inferius patebit.
Sententiam quoque Massiliensium tradunt multi Patres Graeci, vt obseruaui in eo cap. 4. in ter quos praecipue fuit Chrys. qui & Cassian. magister fuit; loca vero illius ibi recitaui, sed vnum, aut alterum ad verbum placet in praesenti referre. Homil. 17. in Ioan. in illa verba, Conuersus autem lesus sic ait: Hinc admoneri possumus Deum suis in nos beneficiis nostras non praeuenire voluntates sed a nobis incipiendum esse: sed cum nos prompto paratoque animo ad suscipiendam gratiam exhibemus, tunc multas nobis ossen salutis occasiones. Et Hom. 12. in epist. ad Heb. in expositione morali parum a princi. inquit; Oportet nos quippe eligere primum, quae bona sunt, & tunc ipse, quae sua sunt introducit; non antecedit nostras voluntates, ne laedatur arbitrium, cum autem nos elegerimus, multam tunc nobis sit auxiliationem.
Chrysostomo etiam consentit Marcus Heremittalibr. de paradiso, lubet Deus, inquit, vt homo in primus cognoscat, & cum cognouit, amet, & voluntatem depromat: vt autem mens exerceatur, laborem perferat, vt autem opus aliquod perficiat, gratia domini largitur volenti & credenti, quare voluntas hominis est velut auxilium a natura insitum. qua absente, ne Deus quidem quidquam operatur tametsi facultate non careat. quod sit ob humanarbitrij libertatem. Qui sane duo Patres non solum initium aliquod ex nobis esse fatentur cui gratia quodammodo retribuatur, verum etiam affirmant, oportere semper illud ex nobis praecedere, non quia Deus non posset in nobis incipere, sed quia si nostras praeueniret voluntates gratia sua, liber tas nostra laederetur: cum tamen Cassian & Massilien, aliqui non tam seuere censeant, sed plane concedant, aliquando gratiam Dei priorem esse, & nostras praeuenire voluntates, vt notauimus, cap. 5. d. 89.
Deinde Marcus ille nostram naturam, & libertatem appellat auxilium quoddam innatum quo videtur ad eorum Massilien, sententiam alludere, qui ad gratiam creationis cum Pelagio confugiebant, vt initium etiam, quod erat ex nobis, alicui gratiae tribuerent, de quibus eodem ca. 4 dictum est. inclinant quoque in hanc sententiam Clem. Alex. libr. 7. Stromat. Cyrill. 3. lib. contra Iulian. Damas. lib. de duabus Christi voluntatibus, non longe a medio: & in historia Barlaam. cap. 15. & dum omnes concedere videntur initia aliqua ex nobis praecedere in tempore, vt gratiae auxilia conferantur, fateri de bent, in aeterna praescientia Deum rationem illarum habuisse, vt gratiam nobis praedestinaret, sicut cap. illo 4. notaui. Sed mirum non est, nam & Graecis Patribus non fuit haec controuersia ita nota, sicut Latinis post Augustini tempora¬
Porro ex Graecis Patribus videtur etiam cum Massiliens. facere Gregorius Nazianzenus orat. 13. quae est in cap. Matth. 19. ibi enim numero 8. explicans illud. Nen omnes capiunt verbum, inquit. Quibus datum est adde volentibus datum est, atque ijs, qui eanimi propensione sunt; quae verba videntur Cassiani libr. 12. de institutis coenobiorum cap. 14. a nobis illo e5. relata & recitantur in Concilio araus, secundo can. 6. vbi damnatur, qui dixerit, sine gratia pei prius volentibus gratiam dari. Verumtamen ipse Gregor. se aperte explicat, ibi enim docet, ipsum velle non esse ex nobis, nec in eo quis gloriari possit, sed e Deo esse praecipue, & ideo dictum putat. Nonvolentis, &c. sed Dei miserentis. Quae eius expositiotametsi August. non probetur, vt vidimus d. 88. cap. 8. saltem nobis indicat mentem ipsius fuisse nostrum velle non esse solius liberi arbitrij, quod nostro instituto satis est. Quam vero longe absit Nazianz. a Massilien sententia, indicat doctrina quam tradit eo loco: nam aptitudinem naturalem ad virtutem, qua vnus interdum magis, quam alius pollet, comparat silici; quem, vt ignem producat, opus est ferro percuti. Excitari autem inquit, nostram aptitudinem, & facultatem ad virtutem cogitatione, veluti silicem ferro in qua cogitatione, & excitatione, Augustinus gratiam agnoscit, quam Deus in nobis sine nobis operatur. Eodem sensu Prosper & ipse per omnia Augustinianus in libro contra collatorem cap. 12. alia vtitur similitudine his verbis. Nec propriae virtute ad principisalutis enititur, sed agit hoc occulta & potens gratia Dei quae dimotis terrenarum opinionum, & operum mortuo rum fauillis torrem obruti cordis exagitat, & desiderio veritatis inflammat. vt non inuitum hominem subigat, &c. Vbi nostram naturam, & bonam indolem comparat torri ignito, quia flammam boni desiderii, aut initii non elicit, nisi spiritu gratiae Dei excitetur.
Secundo Hilarius etiam in eadem Massilien sium sententia videtur conuenire in Pl. 118 in illa ver. Inclina cor meum, &c. Vbi sic ait. Est ergo, cum a nobis oramus, exordium, vt munus ab eo sit, deinde quia de exordio nostro munus est eius, ex nostro rursum est, vt ex quiratur & obtineatur & maneat. Vbi saltem videtur asserere initium ex nobis esse orationem, nam in reliquis omnibus priores partes tribuerat gratiae eodem loco. Ceterum Hilari. aperte loquitur de homine non ex viribus propriis solum operante, & orante, sed iam gratia aliqua praeuento ad orandum. Nam in ea verba eiusdem Pl. Ne auferas, a me, inquit, omnia vult a bonitate sua inchoari, &c. Ideo autem exordium orationis dixerat esse ex nobis, quia oratione innumera Dei dona consequimur, & ita nos quodammodo exordimur, obtinendo, & impetrando ea, tametsi non sine Degratia ad orationem ipsam moueamur. Nam, quid oremus, sicut oportet, nescimus, spiritus autem postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus ad Rom. 8.
Tertio idem asserere videtur Ambr. libr. 2. de Ab rahamo cap. 10. inquit enim: Talem te ergo praebe bonistudiis & prompta fide, vt Deus tui misereatur, & vocet te, sicut Ecclesiam vocauit. Palam factus sum quae rentibus me, apparui ijs qui me non interrogabant. At vero haec omnia recte explicari possunt: neque enim ad primam gratiam, & misericordiam dixit Ambrosius nos ex nobis incipere bonis studiis & prompta fide; nusquam enim fides ab Ambr. nostro tribuitur arbitris: intelligit ergo ad vberiorem gratiam, & misericordiam consequendam nos de bere iam alia priori excitatos, bonis studiis, & prompta fide inchoare. Obiter id obseruandum est, illud testimonium. Palam factus sum quaerentibus me, non esse affirmatiue, sed cum negatione legendum: sicut allegat etiam Paulus. Inuentus sum a non quaerentibus me. Consonant autem verba sequentia; Apparui ijs, qui me non interrogabant. Ex quo loco Concilium Araus. secundum can. 3. damnat sententiam Massilien, qui dicebant, inuocatione humana, id est, ex propriis viribus gratiam Dei obtiner &c. Refertur etiam Ambr. serm. 10. in psal. 118. sed in eundem sensum verba ipsius explicari possunt, Mitto ea, quae ex commentariis Ambro. in Paulum adduxi disput. 89. cap. 3. ibi enim sine dubio Massilien, adstipulatur, sed commentarij illi a multis Amb. non esse, creduntur.
Quarto in eam sententiam refertur Hieronym. lib. 3. aduersus Pelag. in prin. vbi sic habet. Et tamen hoc scito, baptismum praeterita donare peccata, non futuram seruare iustitiam, quae labore, & industria, ac diligentia, & semper super omnia Dei clementia custoditur, vt nostrum sit rogare, illius tribuere, quod rogatur nostrum incipere, illius perficere: nostrum offerre, quod possumus, illius implere, quod non possumus. Sed frustra Hieronymum inter reliquias Pelagianorum commemorare conabimur, qui tribus illis libris tam acriter contra Pelagium inuehitur, vt in primo lib. expresse asserat, gratiam Dei necessariam esse per singula opera, inter quae numerat minima quae dam opera virtutum moralium; lib. ergo 3. cum dicit, nostrum esse incipere, & offerre, quod possumus, non intelligit sine gratia Dei, sed postquam gratia iam sumus excitati: Dicit autem Deesse perficere, & implere quod non possumus, quia multa deinde offert nobis ad perfectionem eorum, quae incepimus, quae in sola Dei manu posita sunt.
Quinto posset pro opinione Massilien, allegari Optatus Mileuitanus libr. 2. contra Parmenianum. qui habetur in 2. tom. Biblioth, sacrae. Vbi explicans illud. Si dixerimus, quod peccatum non habemus, &c. inquit. Est Christiani hominis quod bonum est, velle, & in Deo, quod bene voluerit currere: sed homini non est datum perficere, vt post spacia quae debet homo implere, restet aliquid Deo, vbi deficienti succurrat, quia ipse solus est perfectio. Quibus verbis eodem modo concedit, homini datum esse bonum velle, & currere, quo etiam negatum est perficere: sed perficere solum negatum est homini ex propriis viribus: ergo eodem modo concessum est incipere, & velle, & currere. Nam si de homine gratia Dei praeuento loquamur, etiam concessum est ei opus inceptum perficere.
Verum optatus a sensu Massili, longius abest: sequentibus enim verbis satis explicat, se loqui de ea perfectione, quae nullum admittit peccatum, non de perfectione operis iustificationis, & per seuerantiae, de quo loquebantur Massilien. De illa vero perfectione, quae nullum admittit peccatum, inquit, homini in hac vita non esse concessam, etiam gratia Dei, sed solum bonum velle, & illud operari. Idcirco inquit, Christum non dedisse perfectam sanctitatem, sed illam promisisse, vt futuram, & in alio saeculo donandam. Cum ergo dixit, hominis Christiani esse bonum velle, & illud operari, non de nudo arbitrio, sed de Christiano iam instructo fide, & donis Christi intellexit. Huic enim datum est gratia Dei velle bonum, & currere, seu illud operari; at eam perfectionem attingere, quae sit absque vllo peccato, nec gratia Dei hominibus sanctis (excepta B. Virgine in hac vita concessum est.
INter Theologos nostri temporis non defuere qui sententiam horum Patrum aperte defer¬ dere conarentur, de quibus sequentio, dicemus. Nonnulli etiam cautius loquuti opinionem tueri non audent, sed auctores in bonum sensum inter pretantur; quorum defensiones, vt veritas magis elucescat, in hoc capite breuiter referemus.
Primo ergo Driedo tractatu 2. de captiuit. & redem ptione gener. huma, cap. 2. p. 4. non longe a fine, Faustum Regien. ab hac nota vindicare conatur, cum tamen cap. 1. p. 2. hanc doctrinam, quam ipse putat absurdam, plane tribuat Cassian. Hic tamen auctor alioqui eruditissimus, manifeste deceptus est. Tu quia antiqui, & doctissimi Eccl. Patres huius falsae doctrinae, quam retulimus, Faustum Regiensem aperte insimulant, vt ca. 11. referemus, Petrus Diac. qui eo tempore vixit. Hormisda Papa loan. Maxen. Isidorus, & Ado Vien. Tum etiam quia eius libri de gratia, & libero arbitrio id passim osten dunt. in illis praesertim locis, quod d. 89. c. 4. allegauimus. Quinimo seuerius in ea re loquitur, quam Cassian. nam ipse necessarium esse existimat, hominem semper incipere, vt gratiae Dei auxilia ipsi conferantur. At Cassian. vt cap. illo 4 notauimus, concedit, Deum aliquando incipere, & gratia sua nos praeuenire. Quodsi Deus inciperet aliquando, non dubitaret Faustus asserere id, quod 2. lib. cap. 6. contra August. dixit, & supra retulimus disp. illa 89. cap. 1. Deum videlicet tunc magis vti iure dominantis, quam ordine regentis.
Hac de causa dixit Petrus Diac. vt ca. 11. referemus, inter eos, qui similia Pelagio sapiunt, scilicet Semipelagianos, se praecipue anathematizare lib. huius Fausti. Cur ergo Driedo potius Faustum defendit, quam Cassianum.
Ceterum mentem Fausti Driedo sic interpretatur, vt solum contra Lucidum Presbyterum libertatem nostram adstruat, & tueatur, sed gratia dignitati non deroget. Vt enim constat ex praefatione illorum librorum Fausti de gratia, & libero arbitrio, Lucidus ille ex locis aliquibus Aug. male intellectis libertatem nobis ex Dei praedestinatione auferebat. Ego vero non dubito, hanc fuisse huius auctoris mentem, quam ipse in praefatione illa explicauit. Sed cum Massili, & aduersarij Aug. imo & Chrysost. probare niterentur, Deum nopraeuenire nostras voluntates gratia sua, quia si praeueniret, vis aliqua humano inferretur arbitriovtc. 12. videbimus & ex verbis Chrysost. recitatis c. superiori patet, eadem etiam via, & ratione Fau stus contra Lucidum nostram libertatem tuervoluit, vt indicant verba illius ca. 6. citata.
Ex quibus omnibus & iis, quae d. 89. c. 1. retulimus, colligere licet, Tritemium virum alioque solicitum deceptum plane fuisse, dum de hoc fausto Regien. asserit, prius quidem Pelagian. fuisse deinde vero a Fulgentio ad veram fidem reuocatum atque idcirco in gratiam illius duos libros de gratia, & libero arbitrio edidisse. Nam in primis Faustus alias quidem pius, & religiosus de monasterio Lirinensi, nunquam fuit plane Pelagian. lienim illo l. 2. c. 1. vsque ad 6. &c. 14. eleganter contra Pelagium necessitatem gratiae probat; sed fuit de reliquiis Pelagiano, sicut Massilien, & Cassianus, qui Semipelagiani dicti sunt.
Porro autem Faustum ea de causa, quam putauit Tritemius, non scripsisse libros illos, patet: nam in multis locis iam citatis initium aliquod ex nobis concedit, vt auxilia gratiae conferantur nobis contra doctrinam manifestam Fulgentii libro de incarnatione & gratia, & aliis in locis, quos cap. 11. citabimus. Tum etiam, quia cum Petrus Diaconus suam fidem, & Orientalium Patrum Romae contra hos Massilienses esset professus, scripsit de ea librum de Incarnatione & gratia, ad Fulgentium, in quo ca. 8. damnat huius Fausti libros praedictos, quod in eis labori humano subiungeret gratiam Fulgentius vero in libr. de Incarnatione & gratia, quem ad Petrum rescripsit nomine suo, & totius Africae, doctrinam ipsius Petri approbat: nusquam vero Faustum ab hac nota defendit: vindicasset autem, si illum ab errore conuertisset, & in gratiam ipsius Fulgentii libros illos Faustus composuisset: sequeretur enim in omnibus Fulgentis sententiam, qui omne initium gratiae Dei tribuit, & oppositum, vt errorem damnat.
Secundo Henricus Cuikius annotationibus in Casfianum, annotat. 2. excusat Cassianum in libro saltem 12. de institutis coenobiorum, cap. 1112. 11. & 14. vbi videbatur initium aliquod nobis tribuere. Eo quod a c. 10. vsque ad 19, commendet mirum in modum gratiam contra Pelagium, asseres irritos esse conatus nostros, nisi gratia Dei adinuentur. Nam collatione 13. Cheremonis, vbi aperte Cassianus hanc tradit doctrinam, cum non defendit Cuikius: alioquin, & Prosperum, qui illam doctrinam impugnat, tanquam falsum calumniato rem damnasset. Videbatur ergo Cuikio Cassianus bene loquutus de gratia, neque eo loco concessisse initia ex nobis, quae in collatione illa nostro tribuit arbitrio, quod assereret nostros conatus irritos esse, nisi omni momento fulciamur in bono, & quod tam honorifice de gratia loqueretur. Sed certe leuissimum est hoc argumentum. Nam Cassianus, & alii de reliquiis Pelagianorum. semper honorifice, de gratia loquuntur contraPelagium, ad promouendos conatus nostros: at vero ad excitandos, & inchoandos non docent esse necessariam: imo vero ex nobis solum incipere affirmant. Quodsi aliquando dicat Cassianus, irritos esse conatus: nisi a Deo fulciamur in bono& eius gratia praeueniat nos, nihil ipsum excusat. Nam & Semipelagiani initium etiam boni operis, concedebant ex Deo esse, vt disp. 89. c. 5. vidimus, nihilominus errabant, eo quod inter opera, quorum initium in Deum referebant, non numera bant fidem, nec bonam voluntatem, & hanc nostro arbitrio tribuebant, vt ad caetera Deus gratia sua praeueniret.
Porro nos incipere non solum desiderio, fide, & oratione, sed etiam aliquibus operibus, docet idem Cassianus lib. illo 12. cap. 14. nam postquam ca. 13. multa bona opera, & conatus nostros enumerauit vigiliarum, lectionis, solitudinis, ieiunio rum, & remotionis, subiungit. Sed plane constantissime non mea, sed seniorum sententia definio, perfectionem quidem sine his omnino capi non posse, his autem solis sine gratia Dei posse a nemine consummari, Vt enim dicimus conatus humanos apprehendere eam per seipsos sine Der adiutorio non posse, ita pronuntiamus laborantibus tantum, ac desudantibus misericordiam Dei gratiamque conferri, &, vt verbis Apostoli loquar, volentibus & currentibus impartiri. Et paulo post. Dicimus enim, secundum Saluatoris sententiam, dari quidem petentibus, & aperiri pulsantibus, & a quaerentibus inueniri, sed petitionem & inquisitionem, & pulsationem nostram, non esse condignam, nisi misericordia Dei id quod petimus dede¬ ris, vel aperuerit, quod pulsamus, vel illud, quod quaerimus. fecerit inueniri. Praesto est namque occasione sibi tantummodo a nobis bonae voluntatis oblata ad haec omnia conferenda. Vbi etiam obserua, pulsationem non esse idem, quod orationem: nam, vt ait auctor imperfecti super Matth. apud Chrysostomus homil. 18. ille, qui non solum orat, sed bonis operibus se exercet, se habet sicut qui non tantum voce ad ianuam alicuius clamat, sed manu etiam pulsat, vt audiatur. Hic vero auctor cum Massiliensibus sentiebat, vt patet ex illa homilia, & 32. Cassianus ergo lib. illo 12. aperte sententiam expressit, quam postea in illa collatione docuit, & omnes Massilienses sequuti sunt. Eisdem enim fere verbis illam tradidit collat. 13. cap. 9. quibus etiam ab eo mutuatis damnatur in Conciliorausicano secundo, can. 6. quinimo in illo lib. 12. seuerius loquitur Asserit enim, gratiam Dei solum dari quaerentibus pulsantibus, & loborantibus, at in illa collatione 13. c. 12. 13. & 15. concedit, quod Dei gratia interdum non praeueniat, & nos interdum gratiam Dei vt disp. 89. c. 5. notaui.
Tertio Sixtus Senen. lib. 5. Bibliot. sanctae, annot. 101 Chrysostomum benigne interpretatur, vt nihi deroget gratio praeuenienti, sed verba illius refeda sint non ad gratiam praeuenientem, sed ad subsequentem, quam Theologi vocant habitualem, ita vt haec detur nobis petentibus, & laborantibus oblata iam Deo promptitudine. & occasione nostrae voluntatis: vel certe intelligatur de auxiliis gratiae subsequentis, quae ad perficiendum, quod incepimus dantur nobis iam volentibus, &c. vt diximus disp. 88. c. 10. Sed certe verba Chrysostomiquae retuli cap. praecedenti, hanc interpretationem non patiuntur, cum plane ille fateatur, quod Deus suis donis non praeueniat nostras voluntates, sed nobit sit incipiendum. Quod si Chrysostomus in ea fuisset sententia, vt existimaret gratiam Dei primas partes in nostris operationibus obtinere, & ea nos excitari ad omne bonum initium, & opus inchoandum, nec vllum initium ex nobis dari, cui gratia donaretur, non aliter sensisset Cassianus hic enim Chrysost. praeceptorem potissimum in Oriente habuit, suamque sententiam doctrina omnium aliorum Patrum Oriental. libenter correxisset Neque obstat, quod Chrysost. homil. 38, ad populAntioch. & 12. in epist. ad Corinth. dicat, omnia merita nostra, fidem, & virtutes ex Deo nos habere, & illius dona esse; hoc enim omnes Massilienses dicebant: solum autem errabant, quod aliqua initia horum nobis tribuebant, tametsi aliqui fidem etiam ex nobis esse dicerent, in hac enim re varij fuerunt, vt disputat. illa 89. c. 5. c. 5. praedictum est. Caeterum merita vitae aeternae & virtutes consummatas, & perfectas Semipelagiani Deo, & grariae ipsius tribuebant, & hac de causa Iulianus & ipse in hac parte Pelagianus, contra quem Aug. scribit, idipsum asserere videbatur. Cuius sententiam 4. lib. cap. 3. sic Aug. impugnat. Cum ergo diuinitus adiuuaturhomo, non tantum ad capessendam perfectioninem adiuuatur quod ipse posuisti vtique volens intelligi, cum posse incipere sine gratia, quod perficit gratia Vt enim cap. praecedenti, & cap. illo 5. notaui, haec erat Semipelagianorum communis sententia, & loquendi modus. Conatus nostri irriti sunt, nisi adiuuentur Contra quos optime Bernard. in libello de gratia, & lib. arbitrio ita dicit: Liberi arbitrij conatus ad bonum casunt, si non gratia Dei adiuuentur, & nulli, si non exciten¬ tur. Vt concludat gratiam tam ad incipiendum, quam ad perficiendum necessariam esse.
Obiiciet aliquis August. qui lib. de gratia Christi, c. 64. benigne interpretatur Chrysost quem aduersarius Augustini pro se allegabat. Respondeo ibi alia de re disputati, nempe, an homo possit esse sine peccato. Explicat autem Augustinus Chrysoll. quod dixisse videatur, id posse fieri, vt intelligat, per gratiam Dei, sicut alios Latinos Patres supra etiam explicauit. Et sane ita de Chrysost, credendum est: neque enim ipse, aut Semipelagiani vnquam contenderunt, non posse per vires nostras sine peccato viuere, sed solum ex nobis initia quaedam praebere, vt iam notatum est,
Neque incredibile alicui videatur, Patres Graecos tantae auctoritatis, & doctrinae in hac fuisse sententia, siquidem Massilienses, & per Galliam tot etiam insignes viri in eadem opimone fuerunt. Res enim admodum subtilis, & difficilis erat ad explicandum, donec Aug. ingenij sui foelicitate, vt multa alia; eam nobis explicauit. Quod si Graeci Patres, qui a Massiliensibus contra sententiam Augustini allegabantur, inter quos dubium non est, Chrysostomum referri, eo quod Cassiani magister in Oriente fuerit, nihil in hac re contra Aug. sensissent: facilius ipse Aug. sic obiicientibus respondisset, eos Patres frustra contra suam sententiam allegari, qui nunquam contrariam docuissent. Atqui ipse alio modo respondet, vt ex sequiperspicuum erit. Nam Prosper in epist ad Aug quae est ante liberos de praedest. sanct. de Massiliensibus ita scripsit. Et cum contra eos scripta beatitudinis tuae validissimis, & innumeris testimoniis diuinarum Scripturarum instructa proferimus, obstinationem suam vetustare defendunt, vt ea quae de epistolae Apostoli Pauli Romanis scribentis, ad manifestationem diuinae gratiae praeuenienti. electorum merita proferuntur, a nullo vnquam Ecclesiasticorum ita esse intellecta, vt nunc sentiuntur, affirment Et Hilarius in epist. ad eundem Aug. Et hoc, inquit, non solum aliorum Catholicorum testimoniis, sed etiam sancti tatis iua disputatione antiquiore se probare testantur: nem pe, quod Massilienses non solum aliorum Patrum auctoritate, verum etiam scriptis ipsius Aug. quae. dum Presbyter esset composuit, suam sententiam confirmarent.
Ad haec autem Aug. non dicit, eos Patres nunquam oppositum suae doctrinae docuisse, sed plane concedens, eos in contraria fuisse sententia, lib. illi de praedestin. Sanctor cap. 14. modeste respondet his verbis. Quid igitur opus est, vt eorum scrutemur opuscula, qui prius quam ista haeresis (scilicet Pelagiana (oriretur non habuerunt necessitatem in hac difficili ad soluendum quaestione versari. Subdit vero in fine capitis. Quo circa non debent fratres nostri (intelligit Massilienses qui nobiscum pro Catholica fide perniciem Pelagiani erroris impugnant, huic Pelagianae in tantum fauere opinioni. Quod autem ipse Aug. presbyter docuerat, cap. 4. eiusdem libri, & primo tetractat. cap. 2. retractauit. Imo post episcopatum contrarium semper do cuit, vt ibidem admonet, & patet ex lib. ad Sim plician quaest. 3. quem primum post episcopatum conscripsit.
Mitto expositionem aliorum, qui Patres Graecos explicare nituntur de electione ad gloriam, vt asserant ex meritis gratiae homines electos fuisse non autem de electione ad gratiam ex meritis attrij: hanc enim non esse mentem Graecorum Patrum disput. 89. c. 4. & 8. notaui. Mitto etiam alio rum recentiorum expositionem, quam disp. seq. cap. 2. referam; ex dictis enim satis impugnatamanet.
Postremo posset aliquis contendere. Patres Graecos nunquam Massiliensium sententiam docuisse. Nam Massilienses non fatebantur. gratiam Dei donari ad singula opera, quae ad nostram iu stificationem praeparant: cum concederent ex nobis aliqua bona initia, propter quae gratia ad iustificationem nobis conferretur. Deinde dicebant, gratiam ex aliquibus meritis in tempore dari, & in praescientia ex eisdem definiri: at Patres Graeci ignorare non potuerunt, hos esse manifestos errores, nam vtrumque coram eis in Concilio Palaestino Pelagius retractauit, vt constat ex epist. a pud Augustinum 50. 95. 105. 06. & 107. & ex actis illius Concilij, quae in vetustissimo codice monasterij Cassinatis habentur, ex quo omnium erro rum retractationem, quam ibi fecit Pelagius, ego transcripsi¬
Respondeo primum nos non asserere, omnes Patres Graecos in sententia Massiliensium fuisse sed Chrysost. eiusque discipulos, tum etiam Oris & paucos alios, quos commemorauimus, Chrysost. autem non interfuisse Concilio Palaestino manifestum est. Nam licet sub Innocentio primo fuerit celebratum post Concilium Mileuitanum, vt constat ex epist. Aug. 106. & illi potuisset Chrysost. interesse: quia tamen Concilium illud fui solum prouinciae Palestinae, vt scribit Aug. in epicitat. & epi. 105. & 107. celebratum vero Diospoli, teste Hieronymo epist. 79. praesidente autem loanne Episcopo Hierosolymitano, vt narrat Paulus Orosius in Apologia pro libertate arbitrij, parum? principio: plane colligitur Chrysost. aliosque Bithyniae Episcopos ei non interfuisse. Potuerunt igitur alii Patres, qui aderant, bene instructi esse contra Pelagium, vt suos retractaret errores, veeo praesertim, quod Paulus Orosius, vt ipse affimat, Concilio interfuerit, qui doctrinae Augusti ni contra Pelagium admodum erat addictus; et iamsi Chrysost & alii cum Massiliensibus in praedicta sententia fuissent.
Deinde dico, errorem Pelagii longe distare alopinione Massiliensium. Hi namque minimam quandam rationem meriti impetratorij, & disponentis concedebant, vt obseruaui disput 89. ca. 4. at Pelagius merita arbitrij condigna esse existimabat, vt gratia nobis ad facilius operandum concederetur: sicut etiam dicebat, nos posse ex propriis viribus condigne gloriam promereri: tamets August lib. de prad Sanctor. ca 2. conuincat Massilienseerroris Pelagij, quem ille in Palaestino Concilio retractauit, nimirum gratiam secundum merita nostra dari, quod assererent, initium credendi enobis esse, sed consummationem ex Deo. Ideo autem eos conuincit, quia iam aliquod meritum esset ex nobis in illo initio fidei, quod ex nobiconcedebant. Id quod licet recte sequatur, existimo tamen Pelagium maiorem rationem merit ex nobis docuisse, a quo Cassianus, qui caput fuit sectae Semipelagianorum, cum vellet declinare, concedens ex nobis initia aliqua lib. 12. de institutis coenobiorum, c. 11. & 12. dixit merita nostra non esse condigna, vt Dei gratiam compensarpossint, sed gratiam Dei miseratione diuina pro pter illa merita nostra nobis concedi. Caeterum ex Massiliensium & Cassiani sententia optime sequi¬ tur, aliquod ex nobis meritum esse, quod vere tollat rationem gratiae, licet non sit condignum, vt cap. 15. fusius monstrabimus.
Quod vero Pelagius dixit in Concilio Palaestino, ad singula opera necessariam esse gratiam, de quibusnam operibus loqueretur, vtrum de quouis initio, an de meritis iam consummatis, & operibus perfectis, non omnibus confessum, & apertum est. Quamuis de singulis tentationibus vincendis, & superandis plane intelligat Paulus Orosius, opusc. cit. vt 1. 2. q. 109. art. 2. & 4. latius videbimus. Et quidem si de singulis operibus, etiam quae esse possunt initia iustificationis, Pelagius loqueretur, Patres illi Palaestini non potuissent ignorare, sine gratia Dei non posse nos inchoare aliquid, quo ipsam Dei gratiam ad perficiendum obtineamus. Sed hoc non probat, vt dixit Chrysost. in opinione Massiliensium non fuisse: quia constet ipsum huic Concilio non interfuisse.
Adde etiam, Patres illius Concilii non bene instructos fuisse contra Pelagium, vt colligitur ex epistolis August. citatis. Cum enim Pelagius retrectasset illos errores, & affirmasset gratiam De per singula esse necessariam, in suo nihilominus permansit errore: nomine enim gratiae intellige bat donum creationis, & arbitrii. Patres vero quod nondum bene aduertissent, de qua gratia Pelagius subdole loqueretur, putantes eam gratiam inteligere, quae in scripturis commendatur, & per Christum nobis conceditur, eius retractionem admiserunt. Debuerant autem Pelagium interrogare, gu an de gratia internae inspirationis, & sanctae cogirationis intelligeret ea, quae dicebat; haec enim est gratia per Christum: nam donum creationis non est per Christum, nec est illa gratia, quae in Scripturis commendatur, & quam Catholici contra Pelagium defendere nituntur. Quid ergo mirum, si Patres Graeci, qui cum Pelagio parum disputauerant, non tam exacte de gratia senserint, sicut Augustinus, qui longo tempore bellum cum ipso Pelagio, eiusque reliquiis felicissime sustinuit.
CAPVT X. Scholastici etiam nonnulli Massiliensibus reipsa consentuunt, licet de praedestinatione verba alius indicent
CVm Cassiano, & Massiliensibus non pauciScholastici reipsa conueniunt; hi autem sunt, qui aliquam dispositionem, & praeparationem ad iustificationem ex nostro lib. arbit. esse affirmant. Atque primum Scotus in 4. d. 14. qu. 2. §. De secundo Gab. quae art. 2. circa fin. & in 2. dist. 27. q. 1. art. 2. concl. 4. & art. 3. dub. 4. & in 3. d. 27. q. 1. art. 3. dub. 2. proposit. 2. & Caieta tom. i. opusc. tractatu 4. q. 1. qui asserunt, posse hominem dolere de peccatis propter Deumsuper omnia dilectum ex propriis viribus, & hanc esse vltimam dispositionem ad gratiam habitualem iustificantem, & meritum ad illam, non quidem condignum, sed congruum: atque hanc contritionem posterius natura informatam gratihabituali esse iam meritoriam de condigno regni coelorum. In eo solum differunt, quod Scotus dicit non statim, sed paulo post fieri iustificationem, continuata contritione illa per aliquod breue tempus: Gabriel vero & Caietan. in eodem temporis momento fieri, assenerant, atque se ab errore longe abesse arbitrantur, quod non concedant meri¬ ta condigna ad gratiam nostrae iustificationis, sicuPelagius affirmabat.
Deinde annumerandi sunt illi, qui tribuunt arbitrio nostro dispositionem aliquam non tam propinquam, sed remotam, &, vt appellat Ricardus, indirectam, qua homo impetrat a Deo auxilia gratiae. quibus ad iustitiam promouetur. Hi sunt Gabriel in 2. dist. 27. qu. 1. art. 2. concl. 4. & in 1. dist 41 quart. 2. & art. 3. Durand. in 2. dist. 28. q. 5. nu. 7. Ricar. dus in eadem dist. 1. art. 1. q. 2. Caietan. 1. 2. q. 109. AntoniuPantusa lib. de praedest. & grat. cap. 6. post medium, Sotu denat. & grat. c. 3. tametsi hic auct. asserat, vix meret nomen dispositionis, & se habere sicut siccitatem in ligno ad formam ignis, quae potius se tenet ex parte argentis. Quam opinionem nonnulli recentiores sequuntur. cumque Sotus lib. 1. & grat. cap. 10 dicat, opera moralia non esse effectus praedestinationis, & alio loco citato asserat, esse aliquam dispositionem ad gratiam, facile concedet, & donationis gratiae, & praedestinationis illius esse aliquam causam ex nobis. Nam qui concedunt dispositionem ad gratiam, etsiamsi dicant esse remotam, seu, vt aliqui dicunt, improportionatam, pesolam remotionem impedimentorum, coguntur concedere eam aliquo modo conducere ad gratia consequutionem, & ex nobis esse aliquod initium cui subiungatur, & donetur gratia. Nam si intuitu illius, vel aliqua occasione eius non datur, nequaquam dici potest remota, nec per accidens dispositio ad gratiam. Qui enim dicit esse aliquam dispositionem ad gratiam intelligit ad gratiam obtinendam. An vero idem sit concedere dispositionem ex nobis non ad gratiam obtinendam, sed vt collata facilius in nobis operetur, dicemus dispus. 94. cap. 4.
Postremo, qui veram existimant vulgarem illam propositionem, Facienti quod in se est, ex viribus naturae Deus non denegat gratiam: huic sententiae, velint, nolint, adstipulantur. Eam vero propositionem, sic tradunt Driedo opusc. de concordia lib. arbit. c. pradest. 2. p. cap. vit fol. 50. & seq. & de captiuitate, & de redemptione generis humani tractatu. 5. capit. 2. part. 2. Ruardus Taper artic. 7. §. Doctores autem Scholastici, & aliqui recentiores probabilem putant: quanquam in alio sensu hi Doctores eam praepositionem intelligunt, quam Gabriel in 2. d. 27. quart. 2. concl. 4. & art. 3. dub. 4. & in 3. d. 17. q. 1. artic. 3. dub. 2. proposit. 2. hic enim multa quidem opera concedit, quae si epropriis viribus facere homo, consequeretur Deo non solum auxilia gratiae, quibus ad remissionem peccatorum paulatim disponeretur, sed et iam ipsam gratiam habitualem; quae actu iustifica retur: & in hunc sensum intelligit illam, propositionem: Facienti quod in se est viribus naturae, Deus nodenegat gratiam. Imo addit, infidelem tunc facere quod in se est ex viribus naturae, vt iustificetur statim gratia Dei, cum suum arbitrium rationi naturali conformat, ac toto corde petit illuminari ad cognoscendam veritatem, & iustitiam: fidelem vero facere quod in se est, si secundum regulam fide detestatur peccatum, proponens in omnibus Deo obedire propter ipsum; quae omnia, inquit ille praestare potest viribus naturae sine auxilio alique gratiae anterioris. At Deiedo, & Ruardus solum docent, bene vtenti naturae viribus exercitio aliquorum bonorum operum moralium, Deum misericordia sua praesto esse, vt auxilia gratiae suae conferat, quibus paulatim ad remissionem peccato¬ rum disponatur. Ego vero existimo, hos etiam Doctores cum Semipelagianis facere, & quoquot eam propositionem probabilem putant, vt statim probabo.
Referuntur autem alij graues, & antiqui Scholastici in hanc opinionem, quod praedictam propositionem hoc etiam modo concedere videantur. Alex. 3. p. q. 69. mem. 5. art. 3. ad 5. & 6. Gers. alphabeto 2. liter. M. Antistodore. 3. lib. Summae tract. 2. cap. 1. quaest. 5. qui tamen numquam eo modo propositionem intellexerunt. Nam in primis Gerson plane dicit, facienti quod in se est, bene vtenti donis Dei iam habitis Deum non deesse, sed alia vlterius concedere & cum ipse in tractatu de vita spirituali, lecti. qui habetur alphabeto 61. lit. G. dicat aperte, non posse hominem facere opus aliquod bonum, moralis etiam virtutis, sine aliquo auxilio gratiae Dei interius mouente; asserere certe non potuit, illam propositionem, Facienti, quod in se est, ex viribus natura Deus non denegat auxilia gratiae suae. Eodem pacto licet Alexan. & Antisiod. absolute hanc propositionem affirment: quia tamen Alexan. 3. p. q. 69. memb. 1. art. 2. docet non posse liberum arbitrium de se declinare a malo, & facere bonum sine auxilio gratiae, sed facere malum, & Antisiod. libr. 2. Summa tract. 11. cap. 1. quaest. 4. non posse nos sine gratia gratis data (sic enim appellat auxilium gratiae, vt distinguat a gratia habituali, sicut alij etiam Theologi) aliquod bonum operari, sequitur eos, hanc propositionem non intellexisse de eo, qui facit quod in se est ex viribus naturae, sed ex auxilio gratiae, quod scilicet Deus non deneget vlteriora dona gratiae suo ad salutem necessaria, sed indies ad haec ille magis se dispe nat; ac proinde a Massilien doctrina longe absunt.
Hoc eodem modo contra Massilienses intellexerunt aperte hanc propositionem alij Scholastigrauissimi. S. Tho. 1. 2. q. 109. art. 6. ad 2. & q. 112. art.1 & 3. vbi non solum docet, nullam praeparationem ad gratiam esse posse in homine ex propriis viribus quae auxilium Dei praeuenit, verum etiam praedictam praepositionem intelligit de eo, qui facit, quod in se est ex auxilio gratiae, non ex propriis viribus: nec oppositum alicubi affirmauit, vt salso putat Caiet, in eo art. 6. imo id expresse docuerat, in 2. d. 18. artic. 4. quem locum pro contraria opinione affert ibi Caetan. inquit enim, hominem posse se ad gratiam praeparare sine dono habitualgratiae, quod nullus negat, sed non posse sine aliquo dono diuina prouidentia peculiariter acceptoubi auxilium gratiae mouentis fatetur esse necessarium. Neque hoc donum negat ille in solutione 4 in homine in siluis sine fide Christi nutrito, dum sequitur lumen rationis naturalis. Sic etiam de eadem propositione loquitur aperte Bonau. in 2. d. 28. artic. 2. qu. 1. ad 3. imo Dominicus Sotus in 2. de natura & gratia, cap. 3. ad 2. cum tamen hic auctor alioquin ibidem concedat ex libero arbitrio remotam aliquam dispositionem ad gratiam,
Hos igitur omnes, quos paulo ante recensui, dixi facere cum Massiliensibus: eo quod manifesto concedant initium aliquod ex nostro libero arbitrio, cui gratia subiungatur. Sic enim nos incipiomus, & Deus exspectabit, si non semper, saltem aliquando voluntatem nostram, & experietur arbitrium, bonumque vsum illius, vt gratiae suae auxilia nobis conferat: quodsi in tempore ita fit secundum horum Doctorum sententiam, vt Massilienses affirmabant; efficitur debere hoc etiam ini¬ tium in aeterna Dei praedestinatione concedi eandem enim esse rationem, & donationis gratiae in tempore, & electionis, seu praedestinationis aeternae: vt si gratia datur ex aliqua occasione, aut dispositione, aut initio nostro, ex eadem etiam in praescientiae praeparetur, saepius iam admonuimus, praesertim disp. 89. c. 4. hec vllus est, qui de hac re dubitare possit. Quocirca Gabriel, qui prius dixerat, praedestinationis dari causam meritoriam de condigno, quia putauit eam solum versari circa beatitudinem, loco citato subiungit, si praedestinatio versaretur etiam circa gratiam, dandam quoque causam ex parte nostra, dispositionem videlicet remotanex libero arbitrio, & meritum congrui dumtaxat, quam sententiam probabiliorem putat Ricardus in 41. art. 2. q. 2.
Verum enimuero videas aliquos Scholasticos, religiosos admodum, dum de praedestinatione ser monem habent, qui minus caute de gratia Deloquuntur: cum tamen apud veteres Ecclesiae Patres eadem omnino fuerit controuersia de causa gratiae, & praedestinationis ex parte nostra; atque ideo negauerint omne meritum, causam, & occasionem ex nobis praedestinationis nostrae, vt ostenderent. gratiam in tempore omnino gratis sine aliquo horum nobis donari. Hi ergo Scholasticiconstantissime negant causam aliquam praedestinationis ex parte praedestinati: fatentur tamen praeparationem ad primam etiam gratiam ex liberoarbitrio. Sic docuit Durandus in 1. dist. 28. qu. 5. vbi asserit praedestinatos aliquando se disponere ad gratiam sine interiori motione & auxilio gratiae tamen non sine peculiati prouidentia, quando scilicet a peccato resurgunt ad gratiam, in qua vlque ad finem vitae perseuerant: ait enim, tunc illa opera quibus praedestinati disponuntur ad gratiam, non esse ex speciali motione interioris gratiae, sed ex peculiari prouidentia, scilicet ex praedestinatione; quia etiamsi non sint a gratia, sunt tamen praedestinationis effectus. Haec autem existimat esse bona opera moralia, de quibus etiam dixit in 3. d. vltima, q. 3. num. 8. esse meritoria de congruo primae gratiae. Durando consentit Ricardus in 1. d. 41. artic. 2. quaest. 2. qui, vt probabilem defendit opinionem asserentium, nullam ex parte nostra esse causam praedestinationis: cum tamen alioquin concedat dispositionem aliquam ex nobis ad gratiam, vt supra vidimus conueniunt autem cum eis Scotus, Dominicus Sotus, & Dried. vt seq. capit. videmus.
Nec vero paucos recentiores Theologos inuenias, qui hanc opinionem tueantur, & hac solade causa negent causam praedestinationis, quia quicquid ad salutem praedestinati efficaciter conducit, siue vt causa, siue vt occasio, siue alio modo, etiamsi non sit a gratia, sub effectu praedestinationis complectuntur. Qua ratione Durandus & Ricardus eandem opinionem docuerunt.
Caeterum, vt iam admonui, non minus solicitos oportet nos esse de praedestinatione, quam de gratia, ne vllam causam utriusuis concedamus. Quare qui donationis gratiae, quae in tempore fit, causam aliquam, dispositionem, seu occasionem esse dicunt, debent etiam eam concedere praedestinationis. Neque enim hic quaestio est, aut apud Patres fuit aliquando de praedestinatione vt est prouidentia quaedam complectens omnia, quae in praedestinato sunt, sed vt comprehendit e¬ tantum, quae sunt dona gratiae: & ideo praedestina tio gratiae dicitur. Et cum quaerimus, an praedestinationis detur causa, de praedestinatione gratia quaestionem proponimus. Vt enim probauimus disput. 89. cap. 8. & cap. 3. huius disp. praedestinatio est praeparatio donorum & beneficiorum, non naturae, sed gratiae, quibus homo saluatur. Sic definiuit Aug. & alij ibi citati. Quinimo lib. 1. de praest. Sanct. capit. 10. ait Augustin. gratiam, & praedestinationem eo solum differre, quod praedestinatio est gratiae praeparatio, sed gratia est ipsa do natio.
Neque vero Pelagius, & Massilienses vnquam dixerunt, praedestinationis esse causam, si complectamur omnia, quae Deus prouidentia sua circa praedestinatum disposuit. Quis enim non intelligat, nihil dari posse, quod diuinam prouidentiam possit subterfugere: ac proinde nihil, quod Dei prouidentiam possit praecedere? at de prouidentia gratiae circa praedestinatum, quae communiter praedestinatio dicitur, potuerunt Massilienses aliqua specie probabilitatis dubitare, an esset aliquid naturale ex parte nostra, quod praecederet donationem gratiae, & praedestinationem illius, cuius intuitu & gratia donaretur in tempore, & praepararetur in praescientia, vt propter bonum vsum arbitrij ex virtute quam per creationem accepimus, Deus nobis gratiam Christi largiretur, & praedestinaret. Et quamuis certissimum sit, nullum tale initium ex nobis esse, vt cap. 12. ostendemus: nihilominus difficilis de te ea fuit controuersia, in quam olim insignes viri, & nunc etiam non pauci Theologi impegerunt. Quomodo vero horum Scholasticorum sententia a Massiliensium errore non differat, cap. 12. probandum est, Fundamenta autem Massiliensium, & Scholasticorum & capite 16. & 17. referemus, & confutabimus.
Denique colligitur es dictis in disputation. 89. cap. 5. horum sententiam nihil omnino temperari, etiamsi dicant, facienti quod in se est ex propriis viribus, ita gratiam Dei conferri, vt nulla promissione ad donandum sit Deus astrictus. Neque enim in hoc Massilienses errarunt, quod dicerent, Deum gratiam hanc non posse negare facienti, quod est inse: neque etiamsi ratione promissionis ad donandum obligatus esset, gratia non esset gratia, vt ibidem diximus; sed solum si daretur ob aliquod initium ex nobis.
Sunt tamen Scholastici nonnulli, qui ita propositionem illam concedunt, Facienti quod in se est, Deus non denegat gratiam; vt non audeant, initium vel occasionem bonorum operum appellare dispositionem ad gratiam: hoc enim videtur illis Pelagianum: eo quod iam esset ex nobis aliquod opus supernaturale. Nam dispositio ad aliquam formam eiusdem ordinis est cum ipsa forma: gratia autem est supernaturalis ordinis: ergo dispositio ad illam eiusdem ordinis esset. Verum, vt capite 12. ostendam, Massilienses non errarunt, quod assererent, aliquid supernaturale ex nostris viribus esse; sed quod dicerent aliquod initium, seu occasionem ex nobis praecedere, ob quam daretur nobis gratia. Ea vero, quae contra ipsos afferemus capite sequenti, capite duodecimo, decimoquarto, & decimoquinto, non solum probant, non praecedere ex nobis meritum vllum, etiam impetratorium, aut congruum, vllamue dispositionem, sed etiam vllum initium minimum seu occasionem, ob quam gratia donetur: & hanc esse Catholicam doctrinam, manifeste ostendemus. Porro apud Patres nunquam inuenies, damnarsententiam Massiliensium, quod ex nobis dispositionem concederent, quam dicerent esse eiusdem ordinis supernaturalis cum gratia, sed quod gratia daretur ob aliquid liberi arbitrij, vt locis citatis patebit.
CAPVT XI. Nullam causam, aut initium praedestinationis gratiae ex nobis esse, contra Massilienses auctoritate probatur.
CAtholica igitur sententia est, nullam causam, nullumue initium, seu occasionem ex parte praedestinati excogitari posse, ob quam Deus, aut in tempore gratiam suam ipsi donauerit, aut in praescientia dare decreuerit. Primum autem doctrina haec non solum intelligenda est definitio fidei orationis, aut voluntatis consequendi salutem, vel de aliis operibus, quae circa Deum aliquo modo versantur, qualia sunt religionis; verumetiam de quouis opere moralis virtutis, quod in ipsum solum bonum honestum referatur: vt nullo modo aliquod huiusmodi esse possit occasio, aut initium donationis, aut praedestinationis gratiae. Praeterea non solum excludimus initium, quod sit meritum condignum; sed etiam meritum congruum, seu impetratorium, aut dispositionem: denique quam libet causam, & occasionem, ob quam Deus huic potius, quam alteri gratiam donauerit, aut donare praefinierit: ita vt tota ratio praeparandi huic potius gratiam, quam illi, fuerit beneplacitum diuine voluntaris, nihil autem, vel minimum ex parte praedestinati. Sed ante omnia haec doctrina in vniuersum confirmanda nobis est, deinde sigillatim eaquae diximus, sunt explicanda.
Ex Scholasticis plures pro hac sententia referuntur, qui reuera eam non docent: vere tamen eam tradunt. S. Thomas in hoc art 5. Marsilius in 1. qui 41. artis. 2. Gregorius dist. 41. qu. 1. Hos ego auctores libenter pro hac sententia contra Massilienses refero; quod verbis, & re eorum sententiae opponantur, & Catholicam omnino tueantur doctrinam. Idem enim de gratia, atque de praedestinatione sentiunt: & effectus praedestinationis in nobis a prima gratiae operatione enumerant. Nam inprimis S. Tho. 1. 2. q. 109. art. 6. & q. 112. art. 3. plane docet, hominem ex viribus propriis non posse aliquo modo se ad gratiam disponere, & illam propositionem, Facienti quod in se est, &c. recte explicat. vt vidimus capite praecedenti. Marsilius vero, & Gregorius, cum dicant nullum bonum opus morale ex omni circumstantia bonum fieri posse sine auxilio gratiae intus mouentis, negantes aliquam causam ex nobis praedestinationis, negant etiam causam ipsius primae gratiae, & ita effectum praedestinationis nullum alium esse putant, quam au xilia, & opera gratiae. De bonis operibus moralibus sic docuit. Marsilius in qu. 20. art. 3. propositione a & 5. & Gregor. in 2. dist. 28. qu. 1. art. 1. Alij etiam docent, non dari ex parte praedestinati vllam causam suae praedestinationis. Hi sunt Ferrarien. 3. contra gent cap. 161. Sotus in epist. ad Rom. cap. 9. in digressione de praedestinatione Driedo opusculo de concordia liberi arbitrij, & praedest. parte 1. cap. 3. Cordub. libero 1. quaest. 56. imo et¬ iam Scotus in 1. dist 41. qu. 1. Hi tamen pro hac sententia, vt a nobis contra Massilienses explicata est, allegari non possunt. Nam cum Scotus, & Driedo plane contendunt aliquod initium gratiae ex nobis, vt cap. praeced. demonstrauimus, concedere, tenentur aliquam causam, seu initium ex praedestinate ipso suae praedest. & ita non solum non aduersantur Massiliensibus, sed cum ipsis plane reipsa sentiunt, licet, voce differant, vt de Durando diximus. De Ferrariensi, & Corduba mihi non satis perspectum est, in quo sensu loquantur; ideo ob id solum, quod dicant, non dari causam praedestinationis, nollem pro hac sententia illos referre. Fortassis enim cum Durando, & aliis senserunt.
Fuit autem ex Patribus primus huius sent. auctoAug. qui vt erat ingenio acuto, & in diuinis literis admodum versatus, disputans cum Pelagio, vt ne cessitatem gratiae, quae absque vllis meritis nobis donatur per Christum, tueretur, ad initium sancto cogitationis & recti consilij ita recurrit, vt inde exordium nostrae iustificationis sumendum esse putaret; & Deo, & a quo sunt recta consilia, pias voluntates, & sancta desideria tribueret; ibique gratia peculiarem praeter donum creationis agnosceret. Ex hoc principio necessitatem gratiae ad credendum probauit 1. lib. de praedestin. Sanct. cap. 2. non quia obiectum sit supernaturalis ordinis, sed quia cum cogitare non possimus aliquid ex nobis, quasi ex nobis, nec etiam poterimus credere, quod est cum assensu cogitare, eamque rationem merito inculcat in omnibus fere locis, vbi contra Pelagianos, & Semipelagianos disputat.
Libero 2. contra duas Epistolas Pelagianorum. cap. 8. circa medium capitis contra Semipelagianos, qui initium aliquod ex nobis esse dicebant, sic ait: Verum audiant & Apostolum, Dominus enim cum ait Sine me nihil potestis facere, hoc vno verbo initium finem que comprehendit Apostolus vero tanquam sententiae dominicae expositor apertius vtrumque distinguit, dicens, Quoniam qui in vobis bonum opus coepit, perficiet vsque indien Christi Iesu, sed in Scripturis sanctis, apud eundem Apostolum, isto, vnde loquimur, amplius inuenimus. Loquimu enim nunc de boni cupiditate, quam si voluntario vis incipere, a Domino perfici, videant quid respondeant dicenti Apostolo. Non quia idonei sumus cogitare aliquid ex nobis quas ex nobis. Et in libro 1. ad Simplicianum, qu. 2. circa finem, ostendens quomodo bona nostra opera eligantur a Deo, nec quidquam gratiae derogetur, in quit: Restat, vt voluntates eligantur a Deo, sed volunta ipsa, nisi aliquid occurrerit, quod delectet, atque inuite animum, moueri nullo modo potest: hoc autem vt occurra nullo modo est in hominis potestate. Est enim sancta cogitatio, quae omnem consensum nostrum praecedit Idem omnino habet libro 3. de peccat. meritis, & remissione, cap. 17. Quaerens enim, quare homines sine peccato non sint, Respondet. Possem facillime, a veracissime respondere: quia hominet nolunt. Sed si ex niquaeritur, quare nolint, imus in longum. Verumtamen et iam hoc sine praeiudicio diligentioris inquisitionis, breuite dicam. Nolunt homines facere, quod iustum est, siue quilatet, an iustum sit, siue, quia non delectat. Et infra. V. autem innotescat, quod latebat, & suaue fiat, quod non delectabat. gratiae Dei est. Ignorantiam hoc loco vsurpapro cognitione inefficaci, quia non consideratur penitus id, quod faciendum est, vt infra dicemus disput. 98. cap. 7. Eodem argumento vtitur libro digratia, & libero arbitrio, cap. 7. & de bono perseu cap. 8. de quo latius l. 2. q. 109. artic. 2. disputandum est. Et de bono perseuerantiae, cap. 19. adducit illud Cyptia ni, In nullo gloriandum quando nostrum nihil sit. Et illud: Non est in potestate nostra cor nostrum, & nostrae cogitationes. Addit vero August. Nec ipsa facta, & dict. praeteriit. Non enim est dictum, factumue hominis, quod non ex cordis cogitatione pendeat.
Caeterum cum Aug. initium gratiae Dei contra Pelagium in sanctam cogitationem reuocaret quae in nostra non esse potestate, nec ex nobis occasionem, aut meritum etiam impetratorium respiceret. vt ita Deus sua sola voluntate liberali dona gratiae singulis distribueret; Cassianus, Massilienses, & reliqui per Galliam, & Africam, de quibus disp. 89. c. 4. dictum est, tam seueram August. sententiam aegre ferentes ob rationes, quas c. 15. referemus, docere coeperunt, ex nobis esse initium aliquod, non tamen dignum, propter quod Deus dona gratiae suae, & pias cogitationes, qua ad gratiam pertinent, distribueret. Qui licet varie senserint, quoad initium gratiae ex nobis assignandum, vt eadem disp. c. 5. notauimus: in hoc vnum nihilominus consentiebant, vt ex nobis initium aliquod esset donationis, & praedestinationis gratiae. Contra quos vltimum opus composuit Augirogatus ab Hilario Arelatensi, & Prospero Regiensi; librum, scilicet de praedest. Sanct. & alterum de bono perseuerant. cum tamen alibi etiam electionem ad gratiam, seu praedestinationem, quod idem est, vt in ea disp. 89. cap. 8. diximus, docuisset, factam esse ante praescientiam cuiusuis meriti, aut occasionis, & operis, ex parte nostravt ex testimoniis ibidem allegatis, & aliis innumeris est manifestum.
Hanc vero Aug. sententiam contra Cassianum, caeterosque Massilienses adeo veram existimarum Patres, qui eius doctrinae propugnatores, & sectatores fuerunt, vt Catholicam censerent: oppositam vero erroris insimularent: sic Prosper in libro peculiari de hac re contra Collatorem, per totum praesertim contra caput 11. & 12. Collationes decimaetertiae, & in libro ad excerpta Genuensium, dubio 8. & ad obiectiones Vincentianas, ad quartam obiectionem. Neque refert, quod Gennadius, libro de viris Illustribus de Prospero dicat haec verba: Legi & librum aduersus opuscula suppresso nomine Cassia ni, quae Ecclesia Dei salutaria probat, ille infamat nociua Nam & Gennadius apud Catholicos, & doctos non bene audit; siquidem de Augustino etiam dicit, multa scripsisse, & ideo in multis errasse, quod in multiloquio non desit peccatum: multaque alia; quae in talem virum conuenire nequaquam possunt: cui calumniae optime satisfacit ipse Aug. in Prologo retractat. Ruffinum etiam proponiHieronymo Doctori de Ecclesia Dei tam bene merito: & tamen Gelasius Papa, quem statim referemus, de Ruffino, & Hieronymo sic ait. Ruffinus vir religiosus plurimos Ecclesiastici operis edidit libros, nonnullas etiam scripturas interpretatur est. Sed quoniam Beatus Hieronymus in aliquibus eunde arbitrij libertate notauit; illa sentimus, quae praedictum Beatum Hieronymum sentire cognoscimus. Hic Ruffinus ad Prosperum scripsit Epistolam, monens ipsum, quod multi de eo male sentirent, quia sententiam Augustin, sequeretur, & contra Collationes Cassiani scripsisset. Cui Prosper rescripsit Epistolam, quae est inter sua opera, instruens ipsum contra Massiliensium doctrinam, & in fine hortatur, vt plurimum in libris August. laboret, si consequi desiderat veram sacrae Seripturae intelligentiam.
Porro auctoritatem Prosperi multa confirmant. Inprimis Gelasius Papa, & ipse per omnia Augustinianus in Concilio Romano 76. Episco porum, & refertur in cap. 1. Sancta Romana, 15. dist. lib. Prosperi, quem virum religiosissimum appellat, vna cum libris sui magistri Augustini inter Catholicos, & qui sanam continent doctrinam. Cassiani vero inter apocryphos connumerat: non quod auctore careant, sed quod multa perperam doceat.
Tum etiam cum Prosper Massiliae defenderet Aug. sententiam contra Cassianum, nec illius doctrinam, & Massiliensium, qui oppositum praed. cabant, ferre posset, hac de causa Romam ad Calestinum confugit, qui ipsum benigne excepit, eiusque doctrinam, & Aug. contra Cassianum in Epistola honorifice defendit, atque Episcopis Galliae praecepit, vt petulantiam Massiliensium compescerent, sicut ex vita Prosperi, & Epistola illa Coelestini c.i. & seq. constat.
Ad haec certissimis coniecturis creditur, canones Concilij Arausicani secundi contra Cassianum, & Massilienses, aliosque qui minus caute de gratia loquebantur, ab ipso Prospero compositos fuisse, a Leone vero primo approbatos, & ad ciuitatem Arausicam in Galliam missos; vt a Patribus illius Concilij reciperentur, sicut ex capite primo illius perspicuum est. Manu autem Prosperi fuisse compositos, coniecturae aliquae suadent: Prima est, quod ille Romae fuerit Secretarius Leonis primi, qui Coelestino primo successit, vt testatur Tritemius. Secunda est Louaniensium in Epistola praefixa operibus Prosperi. Nam cum Prosper interfuisset Concilio Vasensi, & Carpentoratensi, atque vtrique subscripsisset, Arausicano secundo, quod inter medium fuit, non subscripsit: ea certe de causa, quod tunc Leonis primi Secretarius esset, & Romae commoraretur. Tertia, & meo iudicio certissima coniectura desumitur ex materia, & stylo canonum. Singuli namque sunt sententiae Augustini, vt nuper notarunt Louanienses in Concilio Arausicano excuso, & Prosperi operibus inserto. Fuerant autem sententiae Augustini decerptae a Prospero in libro, cui titulus est, sententiarum: in his vero damnatur, vt statim videbimus, omnis loquendi modus Massiliensium; & Augustini sententia de gratia, & praedestinatione defenditur. Auctoritas ergo Prosperi in hac re magni momenti nobis esse debet.
Secundo sententiae Augustini fauent omnes Patres, qui Faustum Regiensem erroris insimularunt, quod aperte dixisset, initium aliquod gra tiae esse ex nobis. Inde enim colligitur eum sensisscontra praedestinationis sententiam, quam Augustinus, & Paulus docuerunt, & Massiliensibus adhaesisse. Hujus vero Fausti locos commemoraudisput. 89. cap. 5. Hac de causa anathematizat eius opuscula de gratia, & libero arbitrio, & contra Augustini, & Pauli doctrinam scripta esse putat. Petrus Diaconus in libro de Incarnatione, & gratia, ad Fulgentium, c. 8. & sententiam Aug. a c. 6. vsque in finem libri optime probat verba Petri Diaconi c. illo 8. sunt: Anathematizamus Pelagium, & Coelestium, & Iulian. Edanensem, & qui illis similia sapiunt, praecipue lib. Fausti Gall. Episc. qui de monast. Lirinen. prouectus est, quos contra praedestinationis sententiam scriptos esse, non dubiam est, in quibus non solum contra horum omnium Sanctorum Patrum, verumetiam ipsius Apostoli contradictionem veniens humano labori subiungit gratiae adiutorium, Cum dicit, Et qui illis similia sapiunt, indicat Semipelagianos, qui non omnino Pelagio consentiebant, sed similia quodammodo dogmatizabant. Inter hos vero praecipuus videbatur Faustus, vt capite non notaui. Quare vero de hoc Fausto dicaPetrus, euacuare omnino gratiam, cum diceret, illam esse necessariam ad reliqua opera & solum ex nobis esse initium quoddam, dicemus infra c. 16. Petrus autem, vt ex capite 1. colligitur, simul cum aliis viris religiosis, qui ab Ecclesia Orientali causa profitendi suam fidem contra haereticos Romam missi fuerant, hanc suam doctrinam Fulgentio; & aliis Episcopis Africae proposuit: quam ipse & Socij in fine operis subscripserunt. Fulgentius vero mirum in modum eam laudat in libro, quem de Incarnatione, & gratia, nomine multorum Episcoporum Africae ad hunc Petrum rescripsit: vbi, vt infra videbimus, sententiam Aug. contra hos Massilienses mirifice probat. Eosdem liberos Fausti ob eandem causam damnat Hormisda Papa in Epistola ad Possessorem, & loannes Maxentius in responsione ad hanc Epistol. tametsi loannes affirmet, eam Epistolnon esse Hormidae: habetur autem in 5. tomo Biblioth sacrae. Eosdem libros damnat Isidorus libro de viris illustribus, & Ado Viennensis in suo Chronico aetate 6 sub anno 492. quamquam hic auctor non recte notat, in quo ille Faustus errauerit: nam plusquam errorem Massiliensium, ipsi videtur adscribere cum reuera nihil aliud docuerit. Concedit vero hunc Faustum, dum Pelagianam haeresim conatus fuit destruere, in errorem incidisse. Addit postremo, qui eius libros in hac parte putant esse Catholicos, vt Gennadius, grauiter errare.
Tertio sententiam Aug. contra eosdem Semipelagianos secutus est Fulgentius libro primo ad Monimum capi 189. 11. & 14. sed praecipue in libro de Incarnatione & gratia Domini nostri Iesu Christi, a cap. 16 vsque ad finem operis, & in i. capite illius libri de doctrina Petri, & aliorum, quam ad ipsum scripserunt, sic ait: Literas nobis quas misistis, habuimus (libri nempe de In arnatione, & gratia, a nobis superius allegatum) quibus recensitis, vestram simul alacres & fidem cognouimus, & salutem imo in agnitione fidei vestrae nobis salus innotuit. Et tandem in Epilogo operum de sententia hac Aug. quam Petrus ille scriptis suis professus, & ipse Fulgentius prosequutus fuerit, inquit: Cuius praedestinationis veritatem, qua no ante mundi constitutionem praedestinatos in Christo testatur Apostolus si quis detrectat cordis credulitate recipere, veoris confessione proferre, si ante vltimum diem vitae praesentis impietatis suae contumaciam, qua Deo viuo, & vero rebelliobsistit, non abiecerit; manifestum est, cum non pertinere ad eorum numerum quos Deus in Christo ante mundi constitutionem gratis elegit, & praedestinauit ad regnum. Nam cum hic auctor a capite illo 16. probare contenderit, initium nostrae salutis, & gratiae non esse ex nobis; idem omnino de praedestinatione gratiae dictum putauit: vt sine vllo ex nobis initio, & occasione praedestinata fuerit. In eodem nam que Epilogo de Deo dixerat in haec verba: Quippe non aliter perficit in opere, quam in sua sempiterna, atque incommutabili habet voluntate dispositam: & de omnibus effectibus gratiae, quos enumerauerit a primo initio bonae voluntatis vsque in finem beatitudi¬ nis, idipsum docuit lib. 1. ad Monimum, cap. 8. eos omnes nimirum, sicut in praescientia praedestinat. sic per gratiam in tempore facere.
Quarto veritatem hanc definitam fuisse a Coelestino Papa in Epistola prima ad Episcopos Galliae, non minus manifestum est. Nam cum Prosper & Hilarius in Gallia Aug. sententiam de praedestinatione, & gratia defenderent; tandem coacti aucto ritate aduersariorum, qui scripta Aug. carpebant, praecipue ea, quae ediderat de correptione, & gratia, ad Pontificem Coelestinum confugerunt, eius in hac re iudicium postulantes. Pontifex autem in primo capite statim sic incipit: Filij nestri praesentes Prosper, & Hilarius, quorum circa Deum nostrum solicitudo laudanda est, tanta nescio quibus presbyteris illic licere, qui dissensioni Ecclesiarum studeant, sunt apud nos prosecuti, vt indisciplinatas quaestiones vocantes in medium, pertinaciter eos dicant, praedicare aduersantia veritati, sed vestrae dilectioni iustius imputamus, quando illi super vos habent copiam disputandi. Quibus verbis liquet, quam honorifice Prosper, & Hilarius contra eorum aduersarios a Coelestino Pontifice excepti fuerint.
Deinde aduersariorum doctrinam reprehendit, &, vt Episcopi eos cohibeant, admonet. Nunc tamen (inquit Coelestinus) repetentes saepius admonemus, vientur huiusmodi, qui laborant per terras aliud, quam ille noster iussit agricola, seminare. & capite secundo eos grauiter reprehendit, quod Augustini docti nam sugillare non dubitauerint. Manifesta autem omnibus est dissensio Prosperi, & Hilarij cum Cassiano, & Massiliensibus, & qua de re ea fuerit; nempe de gratia, & praedestinatione; quod hi aliquod ex nobis initium esse dicerent, illi autem cum Aug. omne initium praedestinationis, & salutis nostrae Deo. gratiaeque ipsius deferrent, vt ipse in nobis incipiat, promoueat, & perficiat, quod incepit. Id vero constat ex Epistolis Prosperi, & Hilarij, quae sunt ante librum Aug. de praedest. Sanct. de qua re satis a nobis dictum est disputat. 89. capit. 4. & 5.
Deinde ex eisdem epistolis patet, Cassianum, e Massilienses Aug. doctrinam de gratia, & praedestinatione, tanquam peregrinam, & contra communem Patrum consensum notasse. Cum ergo Coelestinus Prosperum, Hilarium, & Aug. defendit, aperte Cassianum & Massilienses damnat.
Tandem, cum idem Pontifex, vt demonstraret nonnullos, qui Catholico nomine gloriabantur. minus recte de gratia Dei sentire, nimirum Mallilienses, quorum furorem Prosper, & Hilarius fugerant, quaedam de gratia Dei decreuerit, eorum sine dubio confutauit errorem, cap. enim 3. inquis in haec verba: Quia nonnulli, qui Catholico nomine gloriantur, in damnatis haereticorum sensibus, seu prauitate, siue imperitia demorantes, pissimis disputatoribus obuiare praesumunt, & cum Pelagium, atque Coelestinum anathematizare non dubitent, magistris tamen nostris, tanquam necessarium modum excesserint, obloquuntur, eaque tantummodo, sequi, & probare profitentur, quae sacratissim, Beatii Apostoli sedes contra inimicos gratiae Dei per ministe rium praesulum suorum sanxit, & docuit. Necessarium igitur fuit diligenter inquirere, quid rectores Romanae Eccleside haeresi, quae eorum temporibus exorta fuerat, iudicaue rint. Et paulo inferius: Vt ergo plenius, qui in aliquo du bitant instruantur, constitutiones Sanctorum Patrum compendioso manifestemus indiculo. Ex quibus manifeste patet, Coelestinum in ea epistola canones edidisse, aut ex antiquorum Patrum doctrina explicasse contra Massilienses: tum, quia contra hos, Prospe rum, & Hilarium defendit, vt dictum est: tum quia canones contra eos tulit, qui cum Pelagium & Coelestium execrarentur; nihilominus dicebant, Aug. Prosperum, & Hilari. debitum modum ad uersus Pelagium excessisse, & plus aequo contra liberum arbitrium gratiae tribuisse: hi autem absque dubio erant Massilen, Id ergo, quod statim definit, contra eorum sententiam decernit.
Canone igitur 7. postquam multa de gratia in vniuersum praemiserat, iam contra Massilienses siait: Quod nemo nisi per gratiam libero bene vtatur arbitrio idem Magister in Epistola ad Mileuitanum Concilium praedicat: intelligit Innocentium primum in epistola 26. quae est ad Concilium Mileuitanum, & habetur in 1. tomo Conciliorum inter epistolas Innocentij, & apud Augustinum in 2. tomo, Epistola 91. Et canone 8. Quod omnia studia, & omnia opera, ac merita Sanctorum ad Dei gloriam, laudemque referenda sunt, quia nemo ei placet, nisi ex eo, quod ei donauerit Deinde in eodem canone asserit omnia bona nostra ad auctorem suum, scilicet Deum, referenda esse. Intelligit, vt auctorem gratiae: & canones. Quod ita Deus in cordibus hominum, atque in ipso liberi operetur arbitrio, vt sancta cogitatio, pium consilium omnisque motus bonae voluntatis ex Deo sit. Quia peillum aliquid boni possumus, sine quo nihil possumus, & paucis interiectis: Quod ergo tempus ait (Zozimus Papa) interuenit, in quo eius non egeamus auxilio, in omnibus igitur actibus, causis, cogitationibus, motibus ad iutor, & protector orandus est. Deus, &c. Quibus locis cum Coelestinus omnia bona opera, studia, & merita in quouis tempore, causa, & negotio ad Deum auctorem gratiae referat; manifeste errorem Massiliensium confutat. Si enim intelligeret, ea tantum bona opera, quae sunt digne meritoria vitae aeternae, esse dona gratiae Dei, nihil pro Hilario, & Prospero contra Massilienses definiret: iquod ab eius instituto valde esset alienum. Neque enim Massilienses id negarunt, neque de ea re cum illis contentio fuit. Quare aut intellexit bona quae cunque opera, & studia, etiam moralis virtutis, & hoc modo definiens omnia haec ex gratia Dei esse, declarat aperte nullum ex nobis esse posse initium, aut meritum, etiam impetratorium, ipsius gratiae: aut denique non potest non definire, omnia opera & studia, quibus quodammodo inchoatur in nobis nostra iustificatio, non esse ex nobis sed omne initium esse ex gratia Dei, & haec omnia studia, & motus omnes nostrae voluntatis Deo adscribi, ne nobis sine gratia studentibus, & volentibus, vt dicebant Massilienses, gratia Dei donetur: vt hac saltem ratione errorem Massiliensium plane refellat; alioqui nihil contra illos definisset,
Porro Petrus Diaconus libro de Incarnatione. capit. illo 8. postquam haec testimonia Coelestini & Innocentij retulit, de libris Fausti Regiensis dixit Anathematizamus libros Fausti Galliarum Episcopi, quos contra praedestinationis sententiam scriptos esse non du bium est: in quibus non solum contra horum patrum, verumetiam contra ipsius Apostoli contradictionem veniens humano labori subiungit gratiae adiutorium. Censet igitur Petrus, Coelestinum manifeste damnasse hanc Fausti sententiam, quae eadem erat, ac sententia Massiliensium, quod si Coelestinus non damnasset asserentes, labori humano subiungendam esse gratiam, vt dicebant Massilienses, libri Fausti contra Coelestini definitionem scripti non essent: ni¬ hil enim aliud, quam illam doctrinam Massiliensium continent. Cum igitur definiat Coelestinus in tempore; gratiam nobis liberaliter donari absque alio intuitu boni alicuius initii, quod sit ex nobis; eadem ratione decernit, ab aeterno in Dei praescientia absque respectu boni innitij, quod sit ex nobis, gratiam praeparari: ac proinde praedestinationis, quam dicimus gratiae in praescientia Dei nullum meritum, nec impetratorium, nullam causam, occasionem, seu initium ex nobis fuisse
Neque vero quidquam refert, quod in margine epistolae Coelestini a Surio notatum est, capita illa ab aliquo addita esse: cuius fundamentum fortassis fuit, quia iam clausa videbatur epistola: hoc, inquam, nihil refert: tum, quia eos omnes canones adducit Coelestinus ex alijs Pontificibus, tum etiam, quia talis censura sine fundamento est: cum ea testimonia tanquam Innocentij, & Coelestini citet Petrus Diaconus, vt videre est cap. illo 8. citato
Caeterum cum adhuc post epistolam Pontificiad Galliae Episcopos missam reliquiae Pelagiano rum non quiescerent, & contra libros Augustini de praedestinatione Sanctorum, de bono perseuerantiae, de correptione & gratia, multa loquerentur, eo quod Pontifex illos libros nominatim in sua epistola non defendisset; & assererent, Aug. doctrinam fuisse laudatam, non quidem quam in illis, sed quam in alijs libris scripserat, vt testis est Prosper in libro contra Collatorem, cap. 21. post medium: effectum est diligentia ipsius Prosperi, vt a Leone primo, cuius ipse Secretarius fuit, pro sententia Aug. contra Massilienses canones ederentur, & ad Arausicanum Concilium secundum in Galliam mitterentur, vbi a toto Concilio approbati sunt.
Canone igitur tertio damnantur, qui dixerint, oratione humana, hoc est, ex proprijs viribus, iustificationis gratiam, hoc est, auxilia gratiae ad iu stificationem obtineri: & canone 4. damnantur qui dicebant, Deum exspectare volentatem nostram: qua velimus purgari, & canone 5. decernitur initium fidei, quod est voluntas credendi, sicut etiam argumentum, esse donum Dei: & canonne 6. eadem veritas definitur, cuius verba placuit subijcere, vt manifestius appareat, sententiam Cassiani, quacumque via fuisse damnatam. Si quis (inquit) sine gratia Dei credentibus, volentibus, desiderantibus, conantibus, laborantibus, vigilantibus, studentibus, petentibus, quaerentibus, pulsantibus nobis misericordiam dicit conferri; non autem diuinitus, vt credamus, velimus, vel haec omnia, sicut oportet agere valeamus, per infusionem, & inspirationem sancti Spiritus in nobis fieri confitetur; aut humilitati, aut o bedientiae humanae subiungit gratiae adiutorium, nec vt obediens & humillimus ipsius gratiae donum esse consensit. resistit Apostolo dicenti, Quid habes, quod non accepisti&, Gratia Dei sum id, quod sum. Quibus canonibus, Cassiani verbis vsurpatis, damnatur manifeste modus loquendi, & opinio ipsius. Nam quod Deus exspectet voluntatem nostram, docet collat. 13. capite 13. Quod oratione humana gratiam Dei impetremus, docet libro illo 12. de institutis Coenobiorum, a capite 12. vsque ad finem, vbi etiam aperte dixit gratiam dari prius nobis quaerentibus, pulsantibus, & vigilantibus, &c. quem etiam modum loquendi damnat Aug. tanquam, Massiliensium, libero de bono perseuer, cap. 23.
Cum autem Canone illo 6. dicitur, Sicut oportet, ne intelligas, sicut oportet, ad meritum vitae aeternae vt quidam recentiores, non satis perspecta historia interpretantur: neque, vt alij etiam recentiores, (nescio quo fundamento explicant, vt actusit supernaturalis: contra haec enim duo nihil vnquam docuerunt Massilienses, quorum sententiam Concilium illud damnare contendit, vt ex historia patet: sed intellige, Sicut oportet, ad impetrandam gratiam Massilienses enim dicebant, nos posse incipere aliquo ex illis modis ibi damnatis. vt oportet ad primam gratiam obtinendam: & ideo statim subdit Concilium, Aut humilitati, aut obedientiae humanae subiungit gratiae adiutorium, resistit Apostolo, &c. quibus verbis damnauit omne initium ex nobis, cui gratia conferatur.
Hunc autem sensum aperte colligo ex ConciliTrid seff. 6. cano. 3. nam postquam duobus canonibus prioribus confutauit haeresim Pelagij, damnatam in Concilio Mileuitano, & Africano, ne Semipelagianos praetermitteret, in hoc canone 3. cum Concilio Arausicano secundo canone 6. inquit. Si quis dixerit sine praeuenienti Spiritus sancti inspiratione hominem credere sperare, diligere, aut paenitere posse, sicuoportet, vt ei iustificationis gratia conferatur, anathema sit Per gratiam iustificationis intelligit omne auxilium, quo a principio mouemur ad iustitiam, vt supra c. 5. notaui. Hanc vero interpretationem mihi sua deo; quia Conc. Trid, antequam contra Lutherum ageret de gratia Dei, voluit praemittere damnatio nem Pelagiani erroris, sicut fecit duobus canoni bus prioribus. Deinde, vt reliquias Pelagianorum damnaret, tertium canonem addidit. Hunc autem canonem tertium non fuisse contra Pelagium patet; quia ille non fatebatur, gratiam remissioni peccatorum nobis donari, & illam bonis operibus nostris a Deo obtineri: sed remissionem peccato rum propria virtute fieri, dicebat: auxilium autem ad id tantum aliquando conferri, vt melius fieret quae damnantur canone 1. & 2. Semipelagiani vero concedebant gratiam remissionis peccatorum, & auxilia ad eam necessaria, sed addebant, eam gratiam, & auxilia nostris operibus a Deo impetrari Initium autem ex nobis inter alia dicebant esse fidem, ac proinde spem, tum etiam dolorem, & poenitentiam aliquam, ac proinde dilectionem aliquam, vt disp. 89. cap. 4. & 5. notatum est. Quare eundem errorem Semipelagianorum damnans Concilium Arausican. 2. canone 25. inquit: Hoc et iam salubriter profitemur, & credimus, quod in omni opere bono non nos incipimus, & postea per Dei misericordiam adiuuam: sed ipse nobis, nullis praecedentibus bonis meritis & fidem, & amorem sui prius inspirat, vt & Baptism sacramenta fideliter requiramus, & post Baptismum cunipsius adiutorio ea, quae sibi sunt placit, implere possimus Per amorem intelligit aliquam dilectionem Dei qua incipimus ipsum diligere, vt fontem iustitiae ante Baptismum; sicut dixit Conc. Trid. sess. 6. cap. 6. loquitus enim. Concilium Trid. ibi de dispositione, quae Baptismum praecedit, quae non est semper actio caritatis Theologicae. Vt igitur excludanConc. Arausicanum, & Tridentinum, omne initium ex nobis, contra reliquias Pelagianorum illud definiunt.
Posset aliquis dicere; hic damnari a Trid. eo rum errorem, qui affirmabant, hominem posse praestare illa omnia, sicut oportet, vt gratia habiqualis conferatur, quae est gratia, qua formaliter iu¬ stificamur. Verum hoc eodem recidit: & nullus hactenus haereticus id docuit. tametsi ex Scholasticis aliqui de poenitentia id senserint. Cont. autem Trid. solum edidit canones contra haereticos antiquos: aut saltem si de gratia etiam habituali loquitur, antiquos haereticos non praetermisit, videlicet eos, qui dicebant, fide ex proprijs viribus auxilia gratiae a Deo obtineri, qui sane non fuerunt alij, quam Semipelagiam: quare illud, Sicut oportet, intellexit ad impetranda auxilia gratiae: de alia vero interpretatione, quam adhibet Scholiastes Cassiani, in fine capitis dicemus.
Adde etiam, quod licet illud, Sicut oportet, explicaremus veluti recentiores contendunt, nimirum, ad hoc vt actus sit supernaturalis: nihilominus eodem can. 6. Arausic. damnaretur error Cassiani, cum subditur, Aut humilitati, & obedientiae humanae subiungit gratiae adiutorium. Sic enim vtrumque damnaret Conc. nempe asserere, nos posse illa omnia praestare, vt oportet, hoc est, supernaturaliter, vt recentiores interpretantur; & asserere, labore hu mano gratiam Dei obtineri.
Postremo in directorio inquisitorum part. 2. q. 9. inter errores Raimundi Lullij ponitur hic 64 Quod in faciendo bonum, non oportet nos sperare (hoc es exspectare quod Deus incipiat; quia iam incepit, quand nos creauit, & pro conseruatione nostra mundum nobis dedit, vt ei seruiamus. Damnatur igitur, quod dixerit, solo dono creationis, vt docebant Massilienses, nos incipere posse; ergo eodem modo, qui dixerint praecedere ex nobis initium aliquod gratiae, dam nari debent. Fateor, Raimundum id nusquam docuisse, vt probant viri docti in libello quodam, quem infra referam disput. 134. cap. 4. nobis autem satis est, articulum illum merito esse damnatum, vt inde probemus nostram sententiam, quam de praedestinatione pronunciauimus. Est igitur fide Catholica credendum, quod in hoc cap. proposuimus.
Ex his licet colligere, non leuiter lapsum fuisse Thologum Scholiastem Cassiani, qui suppresse proprio nomine sententiam ipsius Cassiani, & in libro de institutis Coenobiorum, & in collatione 13. ab errore defendit, concedens plane cum ipso initium aliquod gratiae ex nobis. Sic habet propositione 3. vbi concedit aliquam peccati detestationem, & dolorem, quae sit initium iustificationis, quam Massilienses nonnulli initium esse dicebant ex nobis nostrae iustificationis, vt constatex epistola Hilarij ad Austustinum, post medium, quam infra capite sequenti referemus: & ita concedit cum eodem Cassiano collatione 13. capite 17. Deum quorundam esse susceptorem, quia videlicet conatus eorum ad iustificationem promouet; quorundam vero Saluatorem, quia eos omnino praeuenit. Propositione etiam quinta Scholiastes aperte fatetur, initium aliquod gratiae, nempe orationem, & conatum aliquem ex bono naturae posse depromi, vt per eum quadantenus gratia Dei digni reddamur, & eam impetremus, licet remote ad eam ex nobis disponamur.
Sed Scholiastae sententia refelli potest, primo, quia contemnit iudicium Gelasis, qui, vt supra vidimus, eo potissimum libros Fausti inter appocri phos commemorat, quod de gratia Dei minus recte senserit. Secundo, quoniam non aduertit, doctrinam Cassiani fuisse Massiliensium: ipse enim eorum Antesignanus fuit, vt supra nota tum est: fuit ergo, eius sententia, & Massiliensium damnata a sancto Aug. Prospero, Concilio Atausic. secundo, & Coelestino primo, ante necesse est cum Massiliensibus dicat Scholiastes, Prosper. Hilar. Aug. imo & Concill. ipsum Arausica secundum, & Coelestinum debitum modum excessisse, & nimium seuere de gratia Dei fuisse loquutos, quod est absurdum. Tertio, quia cum eiusdem sententiae fuerint Faustus Regiens. & Cassianus, eodem modo Cassiani doctrina damnata est a grauissimis viris supra commemoratis, atque doctrina Fausti in eo, quod asserit, aliquod initium gratiae esse ex nobis: sic enim labori humano Cassianus gratiam subiungit, sicut etiam Faustus Quarto, quia sequeretur, hobis sine gratia orantibus gratiam Dei conferri, contra can. 3. & 6. Concilij Arausicani secundi
Respondet Scholiastes, ibi solum damnat. cum, qui dicit, nos posse orare, vt oportet, sint gratia Dei, hoc est, qui perfectum orandi studium concedit: id enim de notat illud, Sicut oportet; aliquem tamen orandi affectum, minusque efficacem posse haberi sine gratia. Verum Scholiaste, mentem Concilij non calluit: neque enim ibi tam damnatur, qui dixit, sine gratia Dei nos posse orare Deum pro nostra iustificatione, quam qui affirmauerit. gratiam Dei oratione ex proprijs viribus a Deo obtineri, etiam ex misericordia ipsius de hoc enim cum Massiliensibus erat controuersia, cum initium aliquod ex nobis concedebant vel orationis, vel laboris, vel alterius cuiusuis operis, vt gratia conferatur. Quare non minus erat qui alicui minori initio ex nobis, quam qui perfectiori gratiam Dei dicit donari. Vterque enim labori, & industriae humanae subiungit gratiam: quod in vniuersum damnatum est in eo cano. 6. neque quidquam temperat errorem, si dicamus. gratiam Dei non ex iustitia, sed ex libera Dei voluntate orantibus, ex viribus proprijs, vel laborantibus donari. Nam Massilienses nunquam dixerunt gratiam Dei ita ex iustitia dari, vt negari non posset: sed ex misericordia & libera voluntate, v notatur disp. 89. cap. 5. eorum nihilominus sententia damnata est, vt supra vidimus.
CAPVT XIII. Eadem modo atque Masilienses sentire eos, quies nobis concedunt opera bona moralia esse initium gratia, auctoritate etiam ostenditur.
SVnt nulli recentiores Theologi, qui vt defendant praecedere ex nobis opera quaedam moralia, quibus ad primum auxilium gratiae remote disponamur, & illud ex Dei benignitate impetremus, sicut antiquiores aliqui docuerunt. quos capite 10. commemorauimus, asserunt illorum sententiam ab errore Cassiani, & Massiliensium multum differre: quod Massilienses non solum concederent initia ex nobis, quae sint operbona moralia virtutis acquisitae; sed opera etiam virtutis infusae, & supernaturalis, vt orationem, qua quis sibi postulat instificationem; haec enim est quid supernaturale, aut voluntatem & desiderium iustificationis, & hoc iure damnari: quia opera supernaturalis ordinis arbitrio nudo tribui honpossunt. At, inquiunt, nullus certe negare, potest, opera moralia acquisitae virtutis ex nobis esse an¬ tequam gratia Dei nos incipiat adiuuare; & eis moueri Deum, vt nobis auxilia gratiae suae largiatur.
Caeterum non minus mihi falli videntur, qui his operibus moralibus nos incipere, & Dei gratiam impetrare arbitrantur, quam Massilienses omnesque in ea propositione damnata in Concilae Arausic. canon. 6. & a Petro Diacono in lib. de Incarnatione, & gratia, cap. 8. Labori aut obedientiae humana subiungitur gratia, eodem modo conuenire.
Probatur primo, quia apud Prosper. Auguu. Coelestin. Concil. Arausica. aut caeteros, qui contra Massilienses disputarunt, nunquam hanc distinctionem notatam inuenies: nec minimum ex nobis initium gratiae concessum: est igitur figmentum hoc ex proprio horum Doctorum cerebro depromptum. Secundo Cassianus libro 12. de institucoenobiorum, cap. 13. & 14. inter alia initia, quae ex no bis dicit praecedere, numerat virtutes aliquas omnino motales, vt vigilias, separationem a conuictu, & alia huiusmodi, vnde in Concilio Arausio secundo, canone 6. damnantur, qui dixerint sine gratia Dei laborantibus, & vigilantibus gratiam ipsam conferri
Tertio Faustus Regiensis, qui in eodem errore Massiliensium fuit, libro 1. de gratia. & libero arbitr. cap. 17. dicit. gratiam Dei requirere hominem iam praecepta seruantem, vtique decalogi, & moralia, vt inde tanquam per ansulam quandam, Deus ipsum apprehendat: quem reprehendit Petrus Diaconus paulo ante citatus, quod labori humano subiungeret gratiam. Atque eodem modo damnantur in Concil. secundo Arausic. can. illo 6. qui humilitati, seu obedientiae humanae subiungunt gratiae adiutorium: intelligit autem Concilium per obedientiam, obseruationem praeceptorum, quae quotidie obseruanda occurrunt, nempe moralia. Ita illorum sententiam refert Prosper in illa epist. ad Augu ante medium, his verbis: Iam hic pro ferunt testimonia, quibus diuinarum Scripturarum cohortatio ad obediendum incitat hominum voluntates, qui elibero arbitrio faciunt, quae iubentur, aut negligunt. Et paucis interiectis. Quem bona appetentem gratia Defoueat, mala sectantem damnatio iusta suscipiat: id quofusius ipse ibidem prosequitur. Quis autem dicat, aut quo fundamento liceat affirmare id solum Massilienses asseruisse de praeceptis supernaturalibus, non autem de praeceptis Decalogi, quorum obseruationem dicebant esse initium, propter quod nobis gratia daretur.
Eodem modo Massiliensium sententiam intellexit Aug. lib. de bono perseuera. c. 17. vbi cum ostendisset, ipsam castitatem praedestinatam esse a Domino gratia sua subiungit: Quod autem dixi de castitate, hoc de fide, hoc de pietate, de caritate, de perseuerantia, & ne pergam per singula, hoc de omni obedientia, qua obeditu Deo, veracissime dici potest. Docet ergo contra Massilienses, non praecedere ex nobis vllam obedientiam, hoc est, vllam obseruationem praeceptorum Dei, propter quam detur gratia, sed ipsam obedientiam a Deo praedestinari: per obedientiam autem intelligit castitatem, & omnem aliam virtutem, qua Deo obeditur, obseruando scilicet praecepta ipsius; qualis etiam est in obseruatione mandatorum moralium.
Quarto Massilienses, vt c. 18. dicemus, initium aliquod ex nobis esse dicebant; primum, ne aliqua vis inferretur arbitrio nostro, si ipsum gratia praeueniret: nam si arbitrium incipere libertate se¬ bene vti, vt gratiam sibi compararet, dicebant gratiam ex nostra libertate pendere: atque ita nos nullam ab ipsa gratia vim pati: deinde vt acceptionem personarum e medio tollerent: concesso enim initio ex nobis aliqua ratio esset, cur vni potius gratia daretur, quam alteri, nec id in solam Dei voluntatem reuocaretur: postremo, vt correptio locum habere posset in nobis: nam si Deus incipere deberet prius, frustra illis videbatur esse correptio, siquidem homo ex seipso non incipit aliquo modo: alia vero ratione initium aliquod ex nobis non concesserunt. Haec autem tria aeque ipsi defendere possent, concedendo initium aliquod ex nobis moralis virtutis acquisitae, atque etiam infusae, & supernaturalis; & ad hoc videtur alludere Hilarius in illa epist. ad Augustinum, post med proponens horum Massiliensium obiectionem contra Augustini doctrinam hoc modo: Nam si sipraedestinati sunt ad vtramque partem, vt de alijs ad alios nullus possit accedere, quo pertinet tanta extrinsecus correptionis instantia: Si ab homine, & si non fides integra saltem vel dolor compunctae infirmitatis exoritur; aut periculum demenstratae mortis horretur. Nam si non potest timere quis, vnde terretur, nisi ea voluntate, quae sumitur, non ex eo culpandus, quod nunc non vult, sed in eo, & cum eo, qui sic aliquando noluit, vt eam damnationem cum sui posteris mereretur incurrere, vt nunquam recta, semper au tem praua vellet appetere. Si autem est qualiscunque dolor, qui ad exhortationem corripientis oriatur, hanc ipsamdicunt causam propter quam vel reijciatur alius, vel aliu assumatur. Quibus verbis plane docet, in hominis arbitrio situm esse, aliqualem ex se habere dolorem, si saltem fidem habere nequeat; & ob eum dolorem gratiam Dei homini praedestinari, & ipsum a Deo assumi, sicut propter oppositum alium reijcitur; & denique posse hominem ex suis viribus aliquid boni operari, ratione cuius donum gratiae consequatur. Nam si nihil posset, nisi malum; tunc quando homo illud faceret, non imputaretur ei, sed quando cum primo parente faculta tem boni operis amisit. Semel autem concesso hominem ex suis viribus aliquid posse boni, etiam moralis virtutis acquisitae propter quod gratia ei donetur, iam ipsi Massilienses causam assignarent, cur vnus ad gratiam assumatur, & alius reijciatur, etiamsi nullus ratione fidei praedestine tur; & ita personarum acceptionem de medio tollerent, & nullam vim arbitrio inferri ostenderent, cum arbitrium gratiam praeueniret: locum etiam correptioni assignarent, vt homo correptus prius, bene operetur ex suis viribus, & gratiam a Deo impetret
Ratio vero praedicta non solum probat, nullum opus morale ex nobis, esse initium gratiae acquirendae, verum etiam nullam posse dari ex nobis dispositionem etiam remotam, & (vt aliqui recentiores dicunt) improportionatam, seu per ac cidens remouentem solum impedimenta, quadicatur dispositio ad gratiam: nam dispositio ad gratiam, debet ad illam adquirendam aliquo modo disponere: atque ad illius adeptionem aliquid conferre: quo sane multi Massilienses, meo iudicio contenti essent: quia illi solum volebant absurda illa vitare, quae sequi videbantur, si Deus prae ueniret omnem nostram solicitudinem: haec autem tollebant concedendo vel minimum aliquod initium ex nobis. Quodsi dicas illam remotam dispositionem ad gratiam adquirendam nihil cor ferre, frustra ipsam appellas dispositionem ad gratiam: quia non dicitur dispositio ad aliquam formam, quae ad illius adeptionem nihil conducit. Quomodo autem concedi possit sine errore aliqua ex dono creationis dispositio, non ad gratiam, sed ad hoc, quod gratia in nobis melius, & facilius operetur, dicemus infra disput. 93. Id quod non solum cum Massiliensium errore commune nihil habet, verum etiam est manifesta Aug. doctrina, vt ibidem ostendemus. Non igitur curant Massilienses de operibus supernaturalibus, sed contenti sunt, si aliquid boni ex nobis praecedat, cuius intuitu Deus gratiam suam largiatur.
Quare, cum Augustinus in opere de praedest. Sanctorum contra has omnes objectiones Massiliensium ostendit, nullum ex nobis esse exordium gratiae; negat non solum fidem, & opera virtutis infusae sed etiam moralis adquisitae. Id quod apertissime lib. 4. contra Iulianum Pelagianum cap. 3. testatur his verbis. Cum ergo diuinitus adiuuatur homo, nontantum ad capessendam perfectionem adiuuatur, quod ipse posuisti vtique volens intelligi eum posse incipere sine gratia, quod perficit gratia, sed potius quod Apostolus loquitur, vt qui in nobis opus bonum coepit, perficiat vsquefinem. In quo enim vis hominem, sicut loqueris, ad aliquid laudabile generosi cordis stimulis incitari, in hoc eum non vis in Domino, sed in libero arbitrio gloriari, ac si priorem dare, vt retribuatur illi, eoque modo gratiam iam non sit gratia, quia non est gratuita. Ecce vniuersim damnat Aug. initium aliquod generosi animi, cui gratia donetur. Esset autem procul dubio aliquod huiusmodi exordium ex nobis, si bonum aliquod opus morale facientes gratiam Dei nobis impetraremus: tale enim opus, nimirum moralis virtutis, vt pudicitiae coniugalis, contendebat Iulianus ex nobis esse initium gratiae adquirendae.
Et lib. 1. ad Simplician. q. 2. ante medium ostendit, nullum fuisse opus ex parte nostra, quod respiciens Deus, elegerit nos ad gratiam suam, sicut de Iacob, & Esau dictum erat; Cum nondum quid quam boni, aut mali egissent, vt propterea gratiam Dei, eiusque electionem consequerentur sed Deum misericordia sua facere, vt homo cre dat, & vt misericors sit: & concludit his verbis Vnde admonemur, nec ipsis operibus misericordiae quem quam oportere gloriari, & extolli, quod eis quasi suis Deum promeruerit, quandoquidem, vt haberet ipsam misericordiam, ille praestitit, qui misericordiam praestabit, cui misericors fuerit. Quodsi eam credendo se meruisse quis iactitat, nouerit cum sibi praestitisse, vt crederet, qui misere tur inspirando fidem. Vbi non loquitur August. de merito digno aeternae vitae, sed de impetratorio, quo aliqui putabant, ex proprijs viribus nos mereri gratiam & misericordiam Dei erga nos: & hoc est, quod ait, nos promereri nobis Deum, hoc est gratiam illius, neque vero excludit haec opera ex nobis a ratione meriti, quia condigna non sint, sed quia illa etiam a Deo accepimus per misericordiam, & gratiam ipsius; cumque dicat non esse gloriandum in operibus misericordiae, quasi his Deum, hoc est, gratiam & misericordiam suam nobis promerit fuerimus: eadem ratione excludit omne opus morale ex nobis quod sit meritum impetratori gratiae. Haec autem est ratio, ob quam Concile secundum Arausic. can. 6. excludit omne exordium ex nobis. cum ait, eos, qui obedientiae humanae subiungunt, gratiam, contradicere Apostolo dicenti: Quid habes, quod non accepisti. Si enim quis obedientia, & labore humano sibi impetrat gratiam, recte posset in aliquo sine Christo plurimum gloriari eodemque modo posset, qui operibus moralibu gratiam aliqua ratione consequeretur. Idem ergo definit Concil. de his operibus, atque de quibus cumque alijs. Neque enim damnat Semipelagia nos & Massilienses, quod dicant opera, quae Scholastici vocant supernaturalia, quaeque altioris ordinis sunt, ex proprijs viribus fieri, sed quod affirment, nos incipere, & nostris operibus gratiam Dei obtinere: id quod tam absurdum est, intelligere de moralibus operibus, atque de alijs: vtroque enim modo inferrent Patres, gratiam non dari ex misericordia, sed retribui ex gratitudine, vt c 15. videbimus.
Demum idem August. in eadem quaestione ad Simplician. circa finem de electione ad gratiam Inquit, Non enim habeo, quod intuear in eligendis homi nibus ad gratiam salutarem, sit ad examen huius electionialiqua cogitatione praemittor, nisi vel maius ingenium, veminora peccata, vel vtrumque, addamus etiam, si placehonestas, vtilesque doctrinas. Quisquis ergo fuerit quan minimis peccatis irretitus, nam nullis quis potest? & ace ingenio, & liberalibus artibus expolitus, eligendus videtuad gratiam. Sed cum hoc statuero, ita me ridebit ille, qui in firma mundi elegit, vt confundat fortia, vt eum intuens pudore correctus ego irrideam multos, & prae quibusdam peccatoribus castiores & prae quibusdam piscatoribus oratores haec Aug. Ideo autem illos irrideret, quia cum essent castiores, relicti fuissent, peccatores vero, & meretrices electi: & cum essent oratores, & eloquentia praediti, relicti essent, electi vero rude piscatores. Cum autem dicit nihil posse praecedere, nisi aut majus ingenium, & meliorem indolem, aut pauciora peccata, aut honestas disciplinas humanas, & nihil horum posse eligi ad gratiam; abs que dubio excludit omne exordium, quantumuis minimum ex nostris viribus, etiam moralium operum, & in solam Dei voluntatem refert hanc electionem. Cum autem negat exordium in praescientia, vt ab aeterno eligantur, negat etiam in tempore, vt gratia propter illud donetur. Eandem enim esse rationem, & donationis in tempore, & electionis in praescientia, saepius inculca tum est.
His accedit Coneil. Valent. sub Lothario Imperatore cap. 3. vbi ait, Fatemur praedestinationem electorum ad vitam & praedestinationem impiorum ad motem: in electione tamen saluandorum misericordiam Depraecedere meritum bonum. Vbi misericordiam gratia Dei priorem esse putat, quam praescientiam merieorum ex nobis; & cum misericordiae Dei tribuat praedestinationem, plane excludit omne etiam minimum meritum, vt cap 15. probabitur.
Vltimo denique Patres praedictos contra Massilienses non solum exclusisse meritum condigni sed quoduis minimum meritum, etiam impetratorium: praeterea Massilienses non errasse, quod dicerent gratiam esse promissam, & ratione pro missionis negari non posse laborantibus, & ex se incipientibus, constat ex iis, quae diximus disputatione 89. c. 5. nam Massilienses nunquam concesserunt meritum condignum, sed remotam occasionem aliquam, seu impetrationem, quam Deus ex misericordia sua promoueret, vt dixit Casianu 12. de institutis coenobiorum cap. 13. & 14. vt aliquo modo electio ad gratiam, & donatio illius ex arbitrio penderet, sicut ex Cassiano ibi manifeste de¬ duximus. Quare nullus probatus auctor Massilien, notauit, quod assererent gratiam dari nobis ex promissione, & pacto Dei propter opera ex nobis; sed simpliciter, quia daretur intuitu operum & rationes, quas cap. 14. & 15. afferemus etiam probant, ex sententia Patrum gratiam non dari ex liberalitate propter aliqua opera liberi arbitrij Porro operibus moralibus promissam esse aliquam gratiam Dei, videbimus infra cap. 16. De Concilio vero Valentino idem patet. Nam cum illud congregatum fuisset, vt causam Episcopi illius ciuitatis Patres ibi definirent, placuit statim pauca fidei documenta adijcere, & in primis de praescientia, & praedestinatione, eo quod, vt dicitur in primo capite animi quorundam fratrum scandalum patiebantur, permanebant enim adhuc reliquiae illae Pelagianorum, quae ceperunt tempore Cassiani, & diu in Gallia viguerunt. Et hactenus auctoritate Patrum probata manet in vniuersum sententia Catholica, quam cap. 11. proposuimus.
SCriptura quoque testimonijs monstrari potest, nullum omnino ex libero arbitrio initium esse, etiam moralis operationis, propter quod Deus gratiam suam nobis largiatur, & praeter ea quae cap. 15. referemus, quibus id plane probatur, est in primis locus Augustino satis familiaris Obmo, quis est, qui te discernit, quid autem habes, quod non accepisti? si autem accepisti? quid gloriaris, quasi non acceperis? quem latissime explicat I. de praedestinatione sanct. c. 4. & 5. & ex eo probat neque fine, neque aliquo bono opere ex se ipso vnum ab alio, sed sola Dei misericordia discerni. Colligit autem hoc modo. Cum inter Corinthios exortae fuissent quae stiones quod vnus diceret, se esse Cephae, alter vero se esse Apollo, & sic vnusquisque in homine praeceptore suo gloriaretur, volens Apostolus hotum schisma reprimere, cap. 3. explicat quid fuerit Petrus, seu Paulus, & Apollo, vt Corinthijs fides, & iustitia infunderetur, & in eis germinaret. Dicit ergo fuisse ministros tantum, sicut est ille, qui exterius rigat, Deum autem auctorem esse, qui interius incrementum dat, & post multa colligit Aug. hoc modo. Nemo itaque glorietur in hominibus. Ex quo etiam infert, nulli inseipso gloriandum esse. Deinde c. 4. eandem sententiam prosequens suadet, nevnus aduersum alium infletur pro alio, hoc est, pro praeceptore suo, contendens se meliorem habere Doctorem, subiungit causam. Quis enim te discerni&c. Quibus verbis, vt ait Aug. cap. illo 5. contra humanam superbiam loquitur, ne quisquam in homine, ac proinde nec in seipso, sed in Domine glorietur. Quodsi aliquis ex se haberet fidem, aut opus morale, quo gratiam a Deo consequeretur, seipsum ab alio sine gratia Christi solo dono creationis discerneret, & in eo posset saltem sine Christo gloriari, tametsi non sine Deo, qui per creationem auctor est omnium. Adduci etiam solet illud. Antequam quidquam boni, aut mali &c. & illuc Non ex operibus, sed ex vocante dictum est. Verum horum locorum ampliorem explicationem trademus d. 95. c. 8.
Clarissime vero idem probatur, illis verbis cius cap. 9. Dicis itaque mihi: quid adhuc queritur, vo¬ luntati enim eius quis resistit? O homo, tu quis es qui respondeas Deo, nunquid dicit figmentum ei qui se finxit: quid me fecisti sic? An non habet potestatem figulus luti, ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem, aliud vero in contumeliam? quorum verborum contextus prius explicandus est, vt deinde nostram sententiam confirmemus. Totam vero difficultatem faciunt verbum illud, Dicis, & verbum, Queritur; & illud, O homo &c. nam si illud Dicis, significet obiectio nem, quam aliquis facere posset Paulo, vt plerique interpretantur; atque suppositum illius verbi Queritur, sit, Deus, vt omnes Graeci, & communiter Latini volunt, sensus est; si Deus cuius vult miseretur, & quem vult, indurat; quare de hominibus quaeritur, quod iuste, & pie non viuant; siquidem nemo potest resistere voluntati ipsius. Rursus cum subiungitur. O homo, tu quis es, qui respondeaDeo? videtur respondere Paulus, vt communiter etiam Graeci, & Latini intelligunt, & increpare hominis obiectionem. Huic tamen obstat plurimum ratio subsequens, quam in confirmationem suaincrepationis Paulus videtur adducere: nempe Nunquid dicit figmentum ei, qui se finxit: quid me fecisti sic? Haec enim non erat hominis querimonia, sed contraria potius, cur scilicet Deus de homine conqueratur, cum ipse misereatur, cuius vult. Nam & artifex figmenti non posset de ipso vase queriquod hoc, vel illo modo factum esset, cum ab ipse artifice formatum fuisset. Quare homo rursus obijcere posset Paulo id, quod responsione omnino careret, in hunc modum: ego non dico, cur homo queritur de Deo nam sicut tu dicis, vas de artifice queri non posse, ita nec homo potest de peo sed dico, cur queritur Deus de homine, cum artifex de vase queri nequeat?
Si vero, aut aliqui Latini volunt, suppositum verbi, Queritur, sit, homo, quod verius est; adhuc difficilis manet contextus, si verbum Dicis, obiectionem significat: erit enim sensus nuiusmodi obijcies itaque mihi, si ex pei voluntate libera pendet, quod ipse vnius misereatur, & alium induret: quid adhuc queritur homo, quod eius non misereatur Deus? nam voluntati Dei nemo resistere potest. Sed difficilis est responsio Pauli: O homo, taquis es, qui respondeas Deo? Immerito namque hominem, qui diceret, neminem de Deo queri posse increparet Paulus dicens: O homo, tu qui es, &c. illo enim optime assereret, nullam de Deo querimoniam esse posse, quod in sua situm sit libertate, hoc, aut illo modo facere.
Ideo, vt planior contextus fiat existimo particulam illam, Dicis itaque, non esse obijcientis, sed inferentis ex dictis conclusionem, hoc modo Itaque iam dicis, & fateris conuictus ijs, quae hactenus diximus, frustra hominem de Deo queri, quod suam gratiam diuidat quibus vult: eius enim voluntati quae est summa aequitas, & pro lege est nullus obsistere potest; non dico potentia (nam de hac non agit Apostolus) sed neque ratione, sicut nos regibus resistimus lege, & ratione, quapotentia nequaquam possumus, deinde cum subiungitur, O homo, tu quis es, qui respondeas Deo non sunt verba Pauli increpantis, sed continuanda sunt cum praecedentibus tanquam pars illationis hoc modo: quinimo dicis ad quemlibet hominem, ô homo, tu quis es, qui Deo respondeas, & contradicas? est enim in Graeco particula μνερυν, quae Latine redditur. Quinimo, & est augentis illationem ipsam. Deinde cetera berconsonant.
Et hoc loco quonis modo intellecto nostra sententia praeclare comprobatur, nam si homo de Deo queri non potest, quod hunc eligat ad suam gratiam congruam, illum vero non; consequitur, nullum ex libero arbitrio initium, rationem, occasionem, seu minimum meritum esse nostrae praedestinationis; non secus quam in eandem luti massa non est aliqua, nec minima ratio, cur ex vna parte fiat vnum vas in honorem, aliud in contumeliam: alioqui quodammodo de Deo queri posset homo, ipsum ingratitudinis arguere, & eius voluntati aliqua ratione obsistere; quia cum coepisset ex se, quantum potuit, conatus ipsius Deus non est prosequutus. Atque hoc testimonium ita probat, nullum initium ex nobis esse supernaturalis virtutis, sicut etiam moralis acquisitae. Adde etiam, quod cum eodem loco ad Rom. 9. & Ieremiae 18. homo in negotio suae iustificationis comparetur luto, ex quo fit vas figulinum sicut tamen non tantum formatur a figulo in vas, sed etiam ab eo praeparatur; & emollitur: ita etiam homo non solum a Deo iustificatur, sed etiam bonis operibus praeparatorijs emollitur, & disponitur: quod si homo quibusdam suis operibus sine gratia Dei factis, gratiam Dei obtineret. ipse se emolliret quodammodo, & praepararet.
QVamuis ad comprobandum Catholicam doctrinam, quam cap. 11. 12. & 13. auctoritate confirmauimus, rationes non desint, quia tamen res haec omnino supra naturalem, & humanam philosophiam est, ex principijs solo lumine naturali notis demonstrari nequit sed bona ex parte auctoritati etiam innitendum est. Duas igitur afferam rationes ex Patrum, & Scripturae auctoritate collectas, quibus naturam gratiae, quae per Christum nobis restituta est, & praedestinationis illius, explicabo. Sed ante priorem rationem breuiter praemittendum est id, quod in disput. 88. cap. 1. dixi nimirum gratiam Dei in vniuersum esse donum quoduis liberaliter nobis a Deo collatum, etiamsi donum creationis comprehendas sed gratiam Christi esse auxilium quotidianum, quo homo dirigitur ad bene operandum, & tentationes vincendas, quo tandem per singula opera ad iustificationem peruenit. Cum ergo agimus. de praedestinatione gratiae Dei non agimus de prouidentia, qua Deus homines concedere decreuit, sed qua per Christum ipsos ad iustificationem, & rectam vitam deducere destinauit: an huius ex nostro arbitrio detur aliqua causa, quae non sit effectus gratiae Dei per Christum. Ideo autem diximus, nullum opus bonum ex nobis occasionem Deo praebuisse, dandi, aut praedestinandi nobis gratiam Christi, quia quodlibet etiam minimum, vnde homo incipit iustificationis viam ingredi, inter dona gratiae Christi con¬ numerari debet, & ita sub ipsam gratiam praedestinationis cadere. Id quod hac ratione probatur.
Cum homo rationalis naturae sit indifferens quidem vt bonum, aut malum sequatur, nec natura suae creationis ad bonum determinetur magis, quam ad malum; sed cogitatione praeuia in hoc, vel illud moueatur; primamque cogitationem in sua potestate dono suae creationis non habeat; fit vt nouam a Deo gratiam consequatur, cum cogitatione boni mouetur, ea inquam, quae ita obiectum proponit, vt reipsa, sicut Deus nouit, voluntas ipsum prosequatur, & amet. Dix boni cogitationem, nam si cogitatio sit mali obiecti, vel indifferentis, etiamsi nostrum arbitrium dono creationis illam non habeat: gratia tamen dicenda non est; gratiam enim, & donum solum in bonis agnoscimus. Neque enim Deus aliquam mihi gratiam facit, si mala mihi occurrat cogitatio, nec illam debeo petere, nec pro illa gratiaagere. Cogitatio vero indifferens, si vtilis est ad praesentem vitam non est gratia, quam contra Pelagium contendunt patres, quae est per Christum, & qua promouemur ad iustitiam, etiamsi alia ratione propter vtilitatem donum dici possit praesentis vitae, sicut ipsa creatio. Porro autem cogitationem hanc prouenire ex aliqua rerum exteriorum serie, quam Deus praescientia, & prouidentisua ita disposuit, nihil obstat, quo minus ipsa in sidonum Dei sit a creationis dono distinctum. Ne que enim ex vi creationis sequebatur hic rerum ordo, ex quo nasceretur congrua, & efficax cogitatio potius, quam ordo oppositus. Cum igitur Deus res ita disposuit, vt congrue, & efficaciter moueretur homo, nouum donum distinctum a creatione ei praedestinauit.
Neque vero hoc donum solum est externae cuiusdam protectionis, sed etiam internae inspirationis, & cogitationis, cum omnis externa rerum series ad hoc ordinetur, vt interius homo sancta cogitatione moueatur: quae, quia opposito rerum ordine, multisque alijs modis poterat a Deo pertubari, aut omnino impediri, illaeso omnino dono creationis, & liberi arbitrij, ne effectum haberet iure optimo noua gratia dicenda est, distincta a dono ipso creationis, vt disputatione 95. c. 6. etiam monstrabitur. Et quamuis haec ratio non probaret omne opus morale ex omni circumstantia rectum esse donum Dei ex gratia per Christum distinctum a dono creationis de quo nunc non disputo; efficaciter tamen demonstrat illud opus eamque cogitationem sanctam, & congruam, ex qua nostrae iustificationis occasio seu initium desumitur, gratiam Dei esse distinctam a dono creationis; & sicut in Adamo eam amisimus, ita perChristum fuisse nobis ab aeterno praedestinatam & in tempore restitutam. Nam sicut primi Addam, peccato iustitiam, & innocentiam amisimus, ita etiam & iustificationem, & quamlibet gratiam, quae ad illam nos mouet, quamlibet etiam occasionem, & initium illius perdidimus, quae omnis in secundo Adamo scilicet in Christo nobis praedestinata, & restituta fuerunt.
Hoc autem modo intelligendus est Fulgentius libro de Incarnatione & gratia Christi capite 12. in principio cum ait: Sic humano generi gratuitam gratiam diuina bonitas contulit, per quam in hominibus non solum propaginis obligatione contracta, & vitio propriae volunta¬ tis adiecta deleretur omnis iniquitas, quin etiam cogitationis sanctae amissae pridem in homine primo, per hominem secundum reciperetur facultas Et Prosper ad capitula Gallorum c. 9. Et cum ducentis quatuordecim sacerdotibus, quorum constitutionem contra mimicos gratiae Dei totus mundus amplexus est (intelligit concilia Africana veraci professione quemadmodum ipsorum habet sermo, dicamus gratiam Dei per lesum Christum dominum non selum ad cognoscendam, verum etiam ad faciendam iustitiam nos per actus singulos adiuuare, ita vt sine illa nihil verae sanctaeque pietatis habere, cogitare, dicere, agere valeamus Neque haec dona ita ex Deo esse opinemur, vt quia ipse nostrae naturae auctor est per conditionem iam haec contulisse videatur, quia dedit quidem ab initio hanc homini facultatem, sed omnes eam in illo amisimus, in quo omnes peccauimus. Vnde alia creatione, alioque principio renouarii egemus in Christo. Quis autem neget, vt minimum ea opera moralia, quae occasionem, & causam Deo praebuerunt nostrae salutis, esse vera sanctaeque pietatis? sentit ergo Prosper, haec nobis non inesse dono creationis, sed regenerationis per Christum, per quem nobis prius amissa restituuntur.
Hanc gratiam per Christum, qua recte viuitur, tentationes superantur, & homo ad iustifica tionem contendit, cuius meminit Aug. epist. 90. c. 95. colligit ipse August. multis in locis ex eo, quod non est situm in nostra potestate ita, aut ita cogitare, sed Dei prouidentia variae cogitationes nobis praedestinantur: loca August. retuli c. 11. huius disp. Sequitur ergo ex praedicta ratione contra Durandum, saltem opera bona moralia, quibus Deo auxilia gratiae impetramus, esse etiam ex auxilio gratiae intus mouentis, nec solum ex peculiari prouidentia, & externa protectione: & ita vere esse effectus gratiae Dei, sicut etiam sunt praedestinationis, imo eo ipso sub praedestinationem cadere, quod ad gratiam pertinent, vt c. 10. ostendimus. Quomodo vero Augustinus initium gratiae Christi in sancta cogitatione posuerit, & qua ratione, vidimus supra cap. 11.
Praeterea ex Scholasticis nostris hoc genus gratiae per determinationem cogitationis ad bonam partem, quod homo ex se indifferens sit, tradunS. Th. 1. 2. q. 109. a. 2. Capreol. in 2. d. 29. q. 1. ar. 1. concl. 4. Deza Hispalensis in 2. d. 28. q. 1. ar. 3. notatione 2. & 6. & Franc. Romaeus in lib. de libertate & necessitate operum veritate 14. & 15. omnes ex Schola S. Th. insignes eius discipuli.
Ceterum hic obiter primum notandum est, auxilium gratiae per Christum non solum appellari auxilium quod a Scholasticis supernaturalis ordinis esse dicitur secundum suam substantiam & ad sola opera virtutum infusarum ex ipsorum opinione confertur, quibus voluntas nostra ex se vt instrumentum comparatur; sed etiam quicquid boni per Christum nobis donatum est, & post peccatum primi parentis ad recte viuendum tentationes superandas, & ad iustificationem perueniendum, est restitutum, qualis est cogitatio illa pia, & sancta, de qua hactenus diximus quae quidem secundum substantiam naturalis ordinis est, sed quodammodo supra naturam dici potest, quia circa industriam, & solicitudinem nostram habetur, imo nostram solicitudinem, & operationem praeuenit, & ex intentione finis supernaturalis confertur. Porro autem auxilium gratiae per Christum non solum esse ad opera illa supernaturalis ordinis, sed ad aliqua etiam alia ordinis naturalis multa suadent. Primo auctoritas S. Th. 2. 2. quaest. 136. articulo 3. ad 2. vbi agens de patientia inquit, opus politicae virtutis esse commensuratum naturae humanae, & ita posse naturam nostram in illud tendere absque auxilio gratiae gratum facientis: intelligit autem auxilium secundum substantiam supernaturale; sed non absque auxilio gratiae: concedit igitur auxilium gratiae ad operaordinis naturalis secundum suam substantiam praeter auxilium super naturale ad opera secundum substantiam supernaturalia.
Secundo idem probat auctoritas Doctorum. quos Paulo ante allegauimus, & aliorum multorum, qui docent omnia opera moralia semper fieri ex auxilio gratiae: quorum sententia si ita vniuersalis non placet, eorum saltem opinio displicere non potest, qui asserunt, ad opera difficiliora virtutis moralis, & ad difficiliores tentationes contra moralia praecepta necessarium esse auxilium gratiae. Imo de omnibus tentationibus non pauci id ipsum probabiliter affirmant; vt suo loco videbimus.
Tertio colligitur idem ex Concil. Trid. sell. 6. c. 16. vbi definitur, gratiam Dei semper praeuenire, comitari, & subsequi bona iustorum opera: vbi plane comprehendit etiam moralia, quibus praecepta obseruamus, vt ex eodem loco Concilij constat: & ostendemus 1. 2. q. 114. art. 4. nomine autem gratiae non intelligi habitualem, sed auxilium pro babimus in ea quar. 3.
Quarto nisi id concedamus, vix defendere possemus, non esse ex nobis initium iustificationis nostrae, aut occasionem aliquam per bona opera moralia, vt in hoc capite notabamus.
Deinde obseruare debemus, nihil nostra interesse, vtrum haec sancta cogitatio sit post fidem & notitiam Dei supernaturalem, an vero ante fidem etiam inueniatur: nam quocumque modo contingat, ex illa recta cogitatione oriri aliquod opus, quo a Deo impetremus aliquod auxilium gratiae, illud praesertim, quo colligatur series operationum vsque ad iustificationem, & perseuerantiam, vere gratia per Christum dicenda est, & quatenus praeuenit consensum, dicenda est operans; quatenus vero comitatur illum, cooperans debet vocari. Mihi tamen dubium non est, aliquibus operibus moralibus ex gratia Christi factis, antequam aliquis cognoscat mysteria supernaturalia, obtineri a Deo veram illorum notitiam, & vlterius media illa notitia hominem consequi iustificationem Quodsi Aug. saepius negat gratiam ante notitiam fidei, id docet quia putauit, vt plurimum eos, qui non habent veram Dei notitiam, etiamsi circa materiam virtutis frequenter operentur, semper ex prauo fine, aut cum praua circumstantia operari de qua 1. 2. q. 109. art. 2. fusius tractabitur. Quomodo autem fides sit donum Dei, & oratio similiter, ea qua illo 1. & 2. dicemus.
Posterior ratio desumpta ab absurdo est huiusmodi. Si auxilium quoad iustificationem promouemur, daretur nobis occasione accepta alicuius operis nostri, illud non esset gratia, ac proinde iustificatio nostra non esset ex gratia, sed ex operi¬ bus nostris; quandoquidem ipsis retribueretur tanquam debita, quod est absurdum. Hac ratione Paulus excludit opera solius arbitrij a iustificatione nostra, & aperte pronunciat hominem non iustificari ex operibus legis, sed ex fide; ac si dicat egratiae auxilio, quae fide nobis communicatur: cum excludit opera, non solum excludit caeremonias, sed etiam moralia, quae ex sola notitia legis fiunt, vt ostendat solam notitiam legis sine spiritu gratiae intus mouente non sufficere ad iustificationem, & obseruationem legis.
Paulum vero loquii non solum de lege caeremoniali, sed etiam de morali patet; quia ad Roman. 2. ostendens parum referre, si legem quis habeat exterius scriptam, vt eam obseruet, affert exemplum gentilium, qui sola naturali notitia legis, non quidem sine spiritu gratiae mouente, sed sine exteriori litera illam obseruant, & iustificantur: id quod de lege morali plane intelligitur. Et capite 7. ostendens legis infirmitatem ad hoc solum deseruire, vt notitiam praebeat peccati, atque, si spiritus gratiae desit, qui intus moueat, peccatum sequatur, exemplum affert legis moralis, cum ait. Quid ergo dicemus, lex peccatum est absit sed peccatum non cognoui, nisi per legem: nam concupiscentiam nesciebam, nisi lex diceret, Non concupisces. Quae verba non de caeremoniali, sed de morali lege plane accipiuntur. Et ad Galat. 3. vt ostendat literam legis exterius sonantem sine spiritu gratiae potius mortem operari, quam iustitiam, sic inquit. Quicumque enim ex operibus legis sunt (hoc est sola notitia literae legis operari conantur) sub maledicto sunt, hoc est, incurrunt maledictionem, quia legem non obseruant. Scriptum est enim: maledictus qui non permanserit in omnibus, quascripta sunt in libro legis, vt faciat ea. Haec autem maledictio etiam moralibus praeceptis apposita est Cum ergo Paulus in vtraque epistola dicit hominem non iustificari ex operibus, excludit plane opera moralia ex proprijs viribus facta: vel quia nulla sunt huiusmodi, quae seipsis iustificare possint, vel quia nulla huiusmodi sunt, quae iustificationem a Deo impetrent, & eam aliquo modo inchoent.
Ceterum quia posset quis nimium contendere, hic a Paulo eo solum excludi opera moralia, quod ex seipsis non habeant vim iustificandi, non tamen ab eo negari, his operibus gratiam Dei obtineri, ex capite 11. ad Rom. clarius ostendo ex operibus moralibus factis sine spiritu gratiae, non consequi hominem a Deo auxilium gratiae, quoad iustitiam perueniat, inquit enim: Reliquiae, hoc est pauci, secundum electionem gratiae salui facti sunt. Si autem gratia, iam non ex operibus, alioquin gratia iam non est gratia: acsi dicat, pauci qui saluantur, gratis a
Deo ad suam gratiam electi sunt, atque gratuitaelectione saluantur. Quod si gratis electi fuerunt, non propter opera ipsorum, quae praecesserint, aut praeuisa fuerint, eligi potuerunt. Sic intelligit Augustinus hunc locum libro 1. ad Simplicianum quaestione 2. non longe a fine, & sermone 7. de verbis Domini secundum Matthaeum, & libro de patientiac. vigesimo, & 1. de praedestinatione Sanctorum c. 3. & ratio est; quia electio iam esset debita, non gratuita: vnde gratia non esset gratia, hoc est, id quod alioqui gratia esset, tunc gratia non esset,
Hoc argumento ex testimonio Pauli contra Massilienses vtuntur Patres, vt probant, donatio¬ nem gratiae in tempore, & electionem ad illam in praescientia non esse ex operibus, nec ex illis occasionem cepisse. Ita arguit August. contra Iulianum Pelagianum libro 4. cap. 3. & in illo libro depatientia cap. 20. & 1. de praedestinatione Sanct. cap. 3. & alibi sepenumero, Fulgentius lib. de Incarnatione & gratia cap. 18. Prosper libro I. de vocatione gentium cap. 18. in principio alias 5. non longe a fine & passim libro contra Collatorem, & ad excerpta Genuensium ad quartum dubium, PetruDiaconus libro de incarnatione, & gratia Domini nostr. Iesu Chrissi cap. 8. qui cum damnasset libros Fausti, quod humano labori subiungendum esse adiuto rium gratiae, doceret; adiecit: Atque totam omnino Christi euacuans gratiam antiquos sanctos non ea gratiqua & nos secundum quod docet beatissimus Petrus Apostolus, sed naturae possibilitate saluatos impie profitetur. Manifestum autem est hunc Faustum non negasse gratiam sicut negauit Pelagius vt disputatione. 89. cap. 4. dictum est, sed initium tantum ex nobis concessisse, nihilominus totam gratiam euacuasse videtur, quia, si nos inciperemus, gratia non esse gratia. Ex quo etiam fieret, vt possibilitate natura saluati diceremur, quia per eam consequeremus a Deo cetera ad salutem necessaria, Dicit etiam ibidem Petrus libros Fausti Regiensis, in quibus docet labori humano subiungendam esse gratiam, scriptos esse contra Apostoli doctrinam ex operibus nostris nobis donari.
Posset tamen aliquis huic obstare rationi & mentem horum Patrum sic interpretari, vt loquantur solum de meritis condignis, ex quibus sigratia Dei daretur, vt putabat Pelagius, vere gratia non esset, quia tunc quasi pro aequali pretio, sicut gloria beatitudinis conferretur. Nam quod detur gratia pro opere alias non condigno, sed congruo tantum non videtur impedire rationem gratiae, veluti si donatio aliqua magna pro re parui momenti fieret: quo argumento nonnulli putant, contra Semipelagianos non satis probari, gratiam non dari ex meritis tantum congruis, & impetratorijs. Hanc sententiam amplexus est Andreas diVega, libro 8. supra concil. cap. 5. vt defenderet opinionem, quam docuit in eodem 8. lib. super concilcapite. 10. nempe peccatorem mereri gratiam habitualem, & remissionem peccatorum de congruo per opera precedentia, quae fiunt ex auxilio gratiae.
Horum tamen opinio mihi nullo modo probatur, quod rationem Patrum contra Semipelagianos tam facile euertat. In cuius confirmationem notandum est, naturam donationis omnino liberalis in eo sitam esse, vt nulla ex causa onerosa, vel propter beneficium acceptum fiat, sed solo intuitu donandi, & benefaciendi, & haec dicitur donatio omnino gratuita. Nam ea, quae fit aliqua ex causa, vel propter aliquod beneficium acceptum, vel cum aliquo onere, dicitur donatio antidoralis, hoc est, remuneratoria, etiam si beneficium acceptum aequale non fit retributioni, aut dicitur donatio ob causam.
Aut ergo Deus largitur nobis suam gratiam omnino liberaliter animo benefaciendi, & ex misericordia, non donatione antidorali, seu remuneratoria, & ita nec minimum meritum, nec minima causa ex nobis potuit procedere, alioqui gratia iam non esset gratia omnino liberaliter, & gratis, aut ex misericordia, sed gratitudinis ergo nobis collata, praecessisset autem absque dubio e¬ nobis aliquod meritum, vel causa, si opera aliqua praecessissent, quibus Deus inclinaretur, vt suam nobis gratiam daret. Aut certe donatio gratia Dei remuneratoria, & antidoralis dicenda est. Quare, & Christus etiam grato, erga nos animo, non autem animo miserendi, & omnino liberali pro nobis passus fuisset, ac proinde redemptionostra non opus misericordiae, sed gratitudinis esset. nec simpliciter donatio dicenda esset: donatioenim animo remunerandi non est dicenda donatio, vt definitur in lege Aquilius regulus, fide donationibus: quae plane sunt absurda.
Porro autem donationem gratiae non esse anridoralem patet ex illo, quod eodem capite 11. ac Roman. dixit Apostolus, vbi ostendens liberam Dei voluntatem, quam quorundam misertus est, a lios vero reiecit, inquit: O altitudo diuitiarum sapientiae, & scientiae Dei, explicans autem in quo diuitia Dei reluceant, subiungit: Quis prior dedit ei, & retribuetur? & Iob. 41. quis ante dedit mihi, vt reddam ei quasi dicat, nullus. Retributionis autem nomine intelligit quamlibet remunerationem, & donationem antidoralem; adiecit enim: Quoniam ex ipso, & peripsum, & in ipso sunt omnia ipsigloriam in secula, Amen& Iob eodem capite. omnia quae sub coelo sunt, mea sunt. Dicit ergo ideo neminem ex se quicquam prius dedisse Deo, vt Deus ipsi retribueret primam gratiam suam antidorali donatione; quia omnia potius, quae homo habet, ab ipso gratis accepit, & pro omnibus ipsi gratias agere debet: gratiam igitur, quam nobis Deus donauit, omnino liberaliter contulit, absque vlla retributione; quae alicuius remunerationis, & gratitudinis rationem haberet. Quare cum eodem capite, paulo superius dixit, Si autem gratia, iam non ex operibus, alioquin gratia iam non est gratia; exclusit manifeste quaecunque opera nudi arbitrij, quae minimam haberent rationem meriti, causae, aut occasionis, ob quam Deus gratiam suam antidorali donatione largiretur & grato animo remuneraret.
Praeterea, vt inferius notabimus ex Fulgentiogratia Dei per Christum est pura misericordia, quia solum ex animo leuandi nostram miseriam. non ex animo gratitudinis donatur: quod enim ex grato animo datur, non ex misericordia confertur; nam gratitudo beneficium acceptum, misericordia vero solam miseriam respicit. Recte igitur Patres non solum contra Pelagium probant. gratiam non dari ex meritis condignis liberi arbitrij, quia gratia non esset gratia, quasi pro aequali pretio daretur; sed etiam contra Semipelagianos demonstrant, gratiam non dari ex meritis congruis liberi arbitrij, quod gratia non esset gratia omnino, & misericordia, sed antidoralis quaedam, & remuneratoria donatio, etiamsi pro operibus minoris valoris donaretur.
Praeterea Patres superius allegatos in ea esse sententia, vt existiment, gratiam non esse gratiam, si operibus liberi arbitrij etiam non dignis, sed congruis tantum retribuatur, constat, quia aliquibus ex illis locis contra Semipelagianos solum disputabant, qui non dicebant meritis condigniliberi arbitrij gratiam donari, sed operibus, quae aliquam haberent rationem meriti, aut initij, vt disputatione 89. cap. 4. expresse notaui. Augustinus quidem libro illo de praefestinatione Sanctorum capite 2. contra eos, qui dicebant initium fidei esse ex nobis, consummationem ex Deo, ita scribit: Non ergo receditur ab ea sententia quam pelaginipse in episcopali iudicio palaestino, sicut eadem gesta te stantur, damnare compulsus est, gratiam pei secundum merita nostra dari. Id autem probat paulo inferius his verbis: Quis autem dicat eum, qui iam coepit credere, ab illo, in quem credidit, nihil mereri? vt vnde fit vt iam merenti cetera dicantur addi retributione diuina, ac per hoc gratiam Dei secundum merita nostra dari. Quibus solum ostendit Augustinus ex sententia Massiliensium aliquod meritum, etiamsi non condinum, ex nobis praecedere: quia qui coepit credere, aliquid meretur, sicut ipse etiam fatetur epist. 105. fidem mereri iustificationem quia illam impetrat, intelligit meritum saltem impetratorium, vel quod Scholastici congruum appellant, idque sufficere putat, vt gratia non sit gratia, sed secundum merita dari dicatur.
Idem etiam affirmat eodem libro, capite 2 nempe eum, qui incipit credere, mereri augmentum fidei, & ita, si initium fidei esset ex nobis, aut mentum illius non fore gratiam, quia debita redderetur, & capite 3. aliquanto ante finem addit: Quae vtique non est gratia, si eam vlla merita praecedunt, non dixit, condigna, sed vlla, vt omnem rationem meriti excluderet. Ac tandem subiungit: Nejam quod datur, non secundum gratiam, sed secundum debitum reddatur potius meritis, quam donetur: Inquit autem gratiam debitam esse, & ita non esse gratiam, si redditur meritis etiam minimis, qualia fatebantur Massilienses? non quia esset debita, ex iustitia, nam iustitia proprie non interuenit inter nos, & Deum, etiam in merito condigno, vt disptat. 8. monstrauimus: nec quia esset debitum ex promissione, debitum enim fidelitatis, quod ex verbo Dei nascitur & non solum meritis condignis annexum est; sed aliquibus etiam congruis (nam operibus misericordiae multa Dei dona promissa sunt, vt sequenti capite, dicemus) non tollit rationem gratiae: neque enim ideo definit esse gratia quia reddatur promissa: si enim liberalis fuit promissio, erit etiam donatio: sed dixit gratiam fore debitam, si meritis etiam minimis liberi arbitridonaretur: quia esset debita ex gratitudine meriti, & beneficij accepti, quo solo aufertur etiam ratio gratiae, & donationis simpliciter, & donatio fit remuneratio, seu antidoralis.
Eodem modo Fulgentius contra Faustum, & alios Gallos qui dicebant, nostrum esse, velle credere, propter quam voluntatem Deus nobis gratiam fidei largiretur, libro de Incarnatione & gratia Domini nostri Iesu Christi cap. 18. inquit. S. vero secundum opinionem illorum, nostrum est velle credere, prius quam nos Dei gratia incipiat adiuuare, iniuste dici tur gratia, quia non gratis homini datur, sed bonae retribui tur voluntati. Hanc enim, sicut illi volunt, gratia in nobiinuenit, quam ipsa non dedit. Imo si sic est, nos priores Deo voluntatem damus, atque ita gratiam non miseratione trihuentis, sed aequitate Dei retribuentis accipimus. Verumta men quis prior dedit illi & retribuetur: nemo vtique &c. Illi autem contra quos Fulgentius agebat, non concedebant merita condigna ex nostro arbitrio sed quandam rationem meriti, quod hos congruum, vel impetratorium dicimus. Neque enim illi omnino erant Pelagiani, sed de reliquijs Pelagianorum, vt loco citato probaui. Infert autem, gratiam sic non fore gratiam, quia nos priores Deo aliquid darem: quare gratia non daretur ex misericordia, sed ex aequitate: misericordia enim non respicit beneficium acceptum etiam minimum, sed potius miseriam. Intelligit vero Fulgentius ex aequitate non condignitatis, & institiae, sed gratitudinis: gratitudo autem omnino a misericordia differt, quia haec miseriam supponit in eo, cui fit donatio; illa vero beneficium ab eo acceptum: gratiam autem per Christum habemus ex misericordia non ex vlla gratitudine.
Quapropter ad Roman. 9. & Exod. 33. dicitur. Miserebor, cuius misereor, & misericordiam praestabo, cu miserebor: igitur non volentis neque currentis, sed miseretis est Dei & iterum, cuius vult miseretur, & quem vulindurat. Quibus verbis Paulus largitionem gratiae Dei ad quam elegit nos, appellat misericordiam & ideo asserit hanc electionem non esse currentis, neque volentis, sed miserentis Del. Quod si diligentia nostra curremus aliquo bono opere, & vellemus prius aliquo nostro desiderio, quo Deum inclinaremus, vt nos eligeret, & gratiam suam bonis conferret, nec excluderet Paulus cursum, & desiderium nostrum, nec diceret gratiam esse solius Dei miserentis, sed potius ex gratitudine retribuentis. Ideoque ibidem Paulus, & Oseas 2. capite vocant electos Dei, plebem misericordiam consequutam: & Petrus Diaconus, cum ait libros Fausti contra Apostoli doctrinam scriptos, & gratiam Christi ab eo euacuari, loquebatur de meritis congrui aut impetratorijs, qua solum Faustus concedebat, erat enim de secta Massiliensium.
Denique Prosper ad excerpta Genuensium ad 4. Dul explicans eundem locum ad Rom. 11. Gratia iam non est gratia, sic loquitur, Non praecessit eorum aliquid, quod priores darent, & retribueretur illis: pro nihilo enim saluos fecit eos, Psal. 55. Quae verba desumpsit ex Augustino libro de praedestinatione Sanctorum capite 6. in fine & in responsione ad tertiam dubitat, idem Prosper ita ait: Et quod fides, vnde incipiunt omnia merita, domum sit Dei, ne gratia non sit gratia, si aliquid eam, propter quod tribuatur, anteuenit Non dixit condignum, sed aliquid, propter quod tribuatur. Id vero asserit contra eos, qui dicebant fidem esse ex libero arbitrio, & propter illam nobis tribui gratiam: hi autem erant Massilienses, qui meritum condigni non concedebant, vt notatum est. Excludunt ergo Augustinus, & Prosper omne initium ex libero arbitrio, cuius intuitu gratia donetur, quis talem putant esse donationem gratiae Dei per Christum, vt illa pro nihilo conferatur, id quod verum non esset, si nos prius aliquid qualecumque Deo daremus.
At obijciat aliquis hoc modo. Si quis pauper alienam opem, & auxilium, quo indiget, obnixe postulet potest diues homo miseria deprecantis permotus ei succurrere, & nihilo secius opus misericordiae, & gratiae, ita in ipsum exercere, vt nullam habeat rationem gratitudinis, & retributioniis: nihil igitur obstat, quo minus Deus orationi bus nostris permotus gratiam, & misericordianabsque vlla retributione & gratitudine, sed solvoluntate gratuita miserendi nobis largiatur; ac proinde etiamsi affirmemus orationi humana gratiam Dei conferre, verae rationi gratiae, & misericordiae non derogamus. Respondeo longe diuersam esse rationem inter homines, qui pauper deprecantium miserantur, & Deum, nam homi¬ nes non merito operis retribuunt, sed miseria postulantis, quae oratione, & precibus ipsis innotescit, mouentur. Quocirca cum nullum ex oratione recipiant obsequium, aut ad illud non attendant sed oratione solum miseriam simpliciter, aut melius, quam antea cognoscant; etiam post orationem pauperum opus purae misericordiae in ipsoexercent: neque vlla ratione retribuunt merito postulantium: aut si retribuunt, opus verae misericordiae non faciunt. At vero Deus acceptas habeorationes nostras, cum tamen alioqui illis non egeat. vt miseriam nostram cognoscat. Quare ipsi orationibus obsequium aliquod recipere dicitur ac proinde quoties oratio ab eo aliquid impetrat ipsi orationi retribuere; non autem miseriae nostrae donare dicitur. Nam vt Deus miseria moueretur, oratione non egebat, sicut homo: flectitur igitur oratione quasi quodam obsequio, cui si aliquid concedit, ex gratitudine retribuere dicitur non ex liberalitate donare. Ergo si oratione humana, hoc est, ex proprijs viribus gratia a Deo obtineretur: iam non esset gratia; vt testimonijs Patrum, & ratione perspicue monstrauimus.
Hae duae rationes ex Scriptura, & Patribus de sumptae probant, nullum vel minimum initium, etiam remotum, moralis virtutis, quod ad gratia obtinendam disponat, ex nobis praecedere, praesertim quia iam etiam cum nos aliquid Deo daremus quod ad impetrandam gratiam conferret, esse retributio, non misericordia. Nec solum probannihil ex se homines habuisse, quo gratiam a Deo consequerentur, sed etiam nec Angelos: ac proinde recte infertur vtrorumque praedestinationem non fuisse factam ex initio aliquo ipsorum, sed sola voluntate Dei. Quid vero Patres, & Scholastici de gratia Angelorum speciatim dicant videbimus infra disput. 128. cap. 2. & 3. Quomodo autem meritum de congruo, quo meremur remissionem peccatorum iuxta doctrinam Aug. in epistola 105. non tollat rationem gratiae, fusius dicemus p. 2. q. 114. a. 5. ea videlicet ratione, quia tale meritum ex auxilio gratiae procedit, non ex pura natura, & ita totum beneficium remissionis peccatorum ad radicem gratiae primae reuocatur Patres vero citati solum contendunt, euacuari rationem gratiae Christi, si merita quantumuis minima, aut occasio aliqua ex nostris viribus praecedit; vt explicatum est.
Hactenus ostendimus, nullum ex nobis initium boni operis fuisse, ex quo praedestinaremur bonam vero natura indolem, & ingenium etiam causam non fuisse, obiter ex Augustino monstratum est, & infra quoque probabitur, disput. 94. c. 4. rationibusque hactenus factis confirmari potest Nam si gratia daretur ob excellentiam ingenij, nec esset misericordia, nec esset omnino liberalis, sed antidoralis quodammodo. An vero quamuis ex praedestinato non detur aliqua causa, seu occasio suae praedestinationis; in alio tamen esse possit, ita vt vnus alteri mereatur praedestinationem, & omnem effectum illius, dicimus disp. 94
Tandem ex dictis perspicuum est, non errasse Massilienses, quod assererent in peccatore esse meritum aliquod congrui, seu imperatorium, hoenim in peccatore potest esse; sed quia hoc me ritum, vel initium ex nostris viribus fine ullo auxilio gratiae concesserunt. Neque errarunt, quia dixerint, initium hoc ex nobis, esse meritum condignum; nec quia dixerint, Deum ex promissione ob illud esse necessario obligatum; sed quia dum concedebant ex nobis aliquod meritum et iam minimum, ex eorum sententia sequebatur, intuitu illius Deum ex gratitudine suam gratiam retribuere.
Nequam argumenta Massiliensium, & Gallorum contra Augustini sententiam afferamus, argumentum quoddam, quod illorum sententiae fauere potest, diluendum est: argumentum autem est huiusmodi. Homo ex se sine aligratia, quam dono creationis, & liberi arbitrij, facere potest aliquod opus morale bonunt: ergo illud potest esse exordium ex nobis, vt ita nos prius demus aliquid Deo, propter quod ipse retibuat & donet gratiam suam. Aliqui concedunt, ex pro prijs viribus per aliqua moralia opera hominem disponi, vt gratiam a Deo impetret, nihilominus ea non esse causam praedestinationis, quia sub ipsa praedestinatione haec omnia opera comprehenduntur, sic sentit Durandus citatus a nobis caput, 10. & alij recentiores. Sed horum sententia eo loco satis a nobis impugnata est
Alij vero qui fatentur omnem effectum praedestinationis esse donum gratiae Dei per Christum, respondent posse quidem nos aliquod bonum opus morale operari ex nostris viribus, sed nullum esse opus moralis virtutis acquisitae, quae a Deo aliquam gratiam impetret. Ad quisitam virtutem vocant, quam nonnulli Theologi ab infusa etiam morali distinguunt: nam ex operibus, verbi causa misericordiae, aliqua dicunt fieri ex respectu quodam supernaturali, vt quando datur elecmosyna egenti, tanquam filio Dei, aut Christi menbro; & tunc esse opus moralis virtutis infusae: quando vero datur tantum, vt homini egenti, quia sic honestum apparet, esse opus moralis virtutis acquisitae. Docent ergo opere infusae virtutis, non tamen opere acquisitae, aliquod auxilium gratiae a Deo obtineri, & quia opus infusae virtutis fieri non potest sine auxilio gratiae mouentis, efficitur, secundum illorum sententiam nullum esse ex nostro libero arbitrio initium gratiae. Alij etiam, quos retulimus supra c. 12. existimant operibus moralibus ex libero arbitrio factis non esse promissam gratiam, sed ex misericordia Dei ipsis conferri.
Falluntur tamen priores aperte in eo, quod affirmant, aliquibus operibus misericordiae, & alijs moralibus virtutum acquisitarum nullum a Deo auxilium gratiae impetrari. Nam cum Scriptura, & Patres passim nobis auxilium gratiae De promittunt, si misericordes in pauperes fuerimus si iniuriam nobis factam remiserimus, nunquam hac Scholasticorum vtuntur distinctione; sed ea nobis suadent, quae apud homines communiter honesta iudicantur; qualia sunt opera misericordiae virtutis acquisitae. De eleemosyna, quae gratiam a Deo impetret, vt peccata remittantur, habes plura testimonia manifesta Tobiae 4. cap. & 12. Ecclesiastici 3. 7. & 29. Danielis, & Matthaeis, vbi dicitur: Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur. Quis autem dicat, cum non esse misericordem, qui pauperum miserijs motus, eas leuare curat? & Matth. 6. Si enim dimiseritis hominibus peccata eorum, dimittet & vobis pater vester coelestis delicta vestra, Eadem sententia habetur Marci. 1. Luc. 6. & Eccl. 28. vbi sic dicitur: Relinque (id est dimitte) proximo nocenti te, & tunc deprecanti tibi peccata soluentur, quo loco non tamorationi, quam remissioni iniuriae facto promittitur venia peccatorum: quasi tali comite oratio nostra Deo magis accepta sit. Et quis quaeso audeat dicere illum, qui misertus eius, a quo iniuria affectus est, ne aliquid damni patiatur, etiamsi nulla Dei tunc memoriam habeat, sed ad solam miseriam eius respiciens, remittat iniuriam, vt eum seruet incolumem, nihil gratiae apud Deum obtinere:
Porro operibus misericordiae, ex sola apprehensione miseriae proximi factis Deum moueri, vt auxilium gratiae suae conferat misericordi, hac ratione probatur. Si haec opera facta ab homine iusto sunt meritoria vitae aeternae, & elcemosyna facta pauperibus, hoc ipso quod fit pauperibus, absque eo quod recordemur Christi, fleri dicitur ipsi Christo; efficitur eleemosynam ex eodem solum affectu compassionis, & subleuandi miseriam, a peccatore factam fieri etiam ipsi Christo ac proinde quamquam non est meritoria vitae aeternae, quia non est ab homine iusto; habere tamen vim impetrandi ab ipso Christo aliquod auxilium gratiae: nam si ipsi Christo fieri dicitur, quid mirum si ab eo aliquam gratiam consequatur Eleemosynam autem factam hoc modo fieri etiam ipsi Christo, patet Matt. 25. vbi Dominus iustis mercedem retribuit beatitudinis his verbis: Esuriui enim, & dedistis mihi manducare, &c. cui iusti stupentes dicent: Domine quando te vidimus esurientem, & pauimus? respondebit Dominus: Quandiu fecistis vni ex his fratribus meis minimis, mihi fecistis, vbi ex eo solum quod vni pauperi dicitur fieri eleemosyna, Christus ipse acceptam habet. Nam si iusti ideo eleemosynam fecissent pauperi, quia apprehendissent ipsum tanquam pauperem Christi, non dicerent in die iudicij: Quando te vidimus esurientem, &c. sicut qui legatum Regis honorifice exciperet, eo quod legatus illius esset, & ob id rex ipsi praemium largiretur dicens, Accipe debitam remunerationem honoris, quem mihi fecisti, non responderet ille; vbi nam domine; sciret enim se in eius legato ipsi honorem detulisse.
Sed vrgeamus eundem locum Matth. 25. Quia sinistris erunt, & illam damnationis suae sententiam audituri sunt: Ite maledicti in ignem aeternum, esuriui enim & non dedistis mihi manducare: dicent quando te vidimus esurientem, & non pauimus? & respondebit Dominus, Quamdiu non fecistis vni ex minoribus his nec mihi fecistis. Manifestum autem est, eos, qui damnandi sunt, quod operibus misericordiae non vacauerint, non ideo damnandos, quia omiserint elemosynam sub eo peculiari respectu, qui Christum respicit: non enim debebant ex praecepto sub hoc respectu eleemosynam elargiri: sed ideo dicuntur non dedisse Christo, quia pauperi eo solum, quod pauper est, non dederunt: ergo secundum phrasim Scripturae, dare Christo elemosynam idem est, quod dare pauperi, sicut non dare Christo idem, quod non dare pauperi: eo quod opus illud factum solum ex misericordia erga pauperem, Christo quoque acceptum est: sicut etiam pauperi non dare Christo displicet. Ex quibus etiam colligitur, posteriores illos Doctores recte dixisse, operibus moralibus ex solo arbitrio factis non esse promissam gratiam: errasse tamen in eo, quod addiderunt, illis retribui gratiam ex misericordia, non ex promissione, vt notauimus supra c. 12. Vtroque enim modo, siue ex promissione, siue ex misericordia, & sine promissione gratia daretur operanti, non esset gratia. Quare cum dicimus, operibus moralibus promissam esse aliquam gratiam, intelligimus, factis ex auxilio gratiae, non solo libero arbitrioRespondeo ergo ad argumentum initio factum, tametsi concederemus, aliquod bonum opus morale fieri posse sine gratia Christi, de quo grauiest disceptatio, quam q. arti. c. 2. primae secundae definiemus; duo tamen extra controuersiam esse debere: primum opera misericordiae, & aliqua etiam moralia impetrare a Deo aliquam gratiam per Christum, & ad illam disponere, sicut fatentur expresse Driedo opusc. de concordia liberi arbit. & praedes 2. par. cap. vit. & de capitu. & redemp. generis human tractatu 5. cap. 2. p. 2. & Ruard. a. 7. §. Doctores autem Scholastici: Opposita enim sententia plurimum derogat obseruationi praeceptorum decalogi, in quibus tota fere vitae humanae iustitia consistit: haec enim sunt, quae frequenter obseruanda nobis occurrunt. Deinde certissimum est, ea opera moralia, quae aliquam gratiam a Deo obtinent, & ad eam disponunt, procedere etiam ex auxilio gratiae per Christum, & non ex solo nostro libero arbitrio, vt contra Massilienses, & Scholasticos, inter quos erant Driedo, & Ruardus, hactenus probatum est, ne videlicet nos prius aliquid peo ex solo dono creationis tribuamus, vt ipse retribuat, & donet auxilium gratiae suae per Christum: atque hoc pacto nullum erit ex nobis initium, causa, aut occasio primae gratiae, quae donatur in tempore, neque praedestinationis, qua eadem in aeterna praescientia praeparatur.
OBiectiones Massiliensium, & eorum, qui cunipsis sentiebant, contra Aug. sententiam hae potissimum erant. Prima si Deus non expectat nostrum liberum arbitrium, & occasionem aliquam, sed pro vt, ei placet praeuenit peculiari sua gratia hunc, veillum, manifesta vis inferri videtur arbitrio: ficenim gratia non pendebit ex arbitrio, nec in nostra erit potestate. Sed Cassianus & alij, & qui dicebant, quandoque Dei gratiam priorem esse, quandoque nostram voluntatem, hac ratione vti non poterant, eam tamen attigerunt Chrysost. Marcus Heremita, & Faustus Regiensis a nobis allegati c. 8. huius disp.
Respondeo nullam vim inferri libertati nostra ex eo, quod gratia Dei arbitrium praeueniat: neque enim libertas in hoc consistit, vt ipsa ex se voluntas prius operetur & ex potestate ipsius pendeat aux ilium gratiae praeuenientis per singulas occasiones, & opera, ad quae confertur; sed in eo, vt voluntati gratia Dei, hoc est, sancta cogitatione praeuenienti excitatae consentire, & non consentire, liberum sit; atque in ipsius sit potestate gratiae operanti, & praeuenienti cooperari, & comitem eam habere consensus sui. Hanc libertatem paucis docuit Conc. Trid. fess. 6. c. 5. vbi cum dicit exordium iustificationis in cipere a Dei vocatione, quae absque dubio praecedit consensum nostrum, sentit nihil ex nostro libero arbitrio esse, quod initium praebeat gratiae Dei.
Cum vero asserit, eidem gratiae, & vocationi nos libere assentiri, & ei repugnare posse; indicat aperte, libertatem nostram esse in consensu, quo vocationi assentimur, ex quo sufficienter saluatur libertas nostra in operibus voluntatis. Qua vero ratione omnes praeueniantur eo auxilio, & vocatione, cui possint assentiri, & quomodo in¬ cuiusuis potestate sit, facere efficacem vocationem, disp. 98. cap. 6. & 8. dicemus.
Secunda obiectio, si Deus gratiam suam distribuit non expectata voluntate nostra sequitur, Deum vti jure dominantis, & quasi tyranni qui prout libet gratiam diuidit, non autem vti ordine regentis, qui iuxta cuiusuis dispositionem dondistribuit. Hac ratione in August. inuehitur Faustus Regien, lib. 2. de gratia & libero arbit. cap. 6. cuius verba recitaui supra disput. 89. ca. 1. ex quo etiam inferebat ille omnino auferri futuri causam iudicij, atque ita homines nasci iam iudicatos, non iudicandos.
Verum haec obiectio friuola est. In primis enim nulla acceptio personarum, nulla tyrannis Deo imputari potest, quod vnum vocet ea cogitatione, quae congrua est, & efficax futura, alium vero ea solum, quae sufficit, vt respondeat, si velit; tametsi responsurus non sit. Nam cum harum cogitationum donatio non sit debita hominivi creationis, sed sit noua gratia, & liberalitas supra donum liberi arbitrij & creationis, vt cap. probatum est, fit, vt Deus non accipiat perso nam, cum vni potius, quam alteri prout libet vocationem suam congruam largitur: quia acceptio personarum in distributione solum, quae ex iustitia debetur, reperitur. Quocirca in hac gratia distributione recte dici potest illud. Voluntati elus quis resistit? O homo tu quis es, qui respondeas Deo &c. vt explicatum a nobis est supra ca. 13. Fit etiam ex dictis, vt homines non nascantur iudicati, hoc est, absque vllo suo merito iudicium non subeant (hoc enim est, apud Faustum nasci iudi catum) sed nascantur iudicandi hoc est, ex suis operibus, quae facturi sunt praemium, aut supplicium recepturi. Neque enim homo a Deo iudi cabitur, quod habuerit potius hanc, quam illam vocationem, sed quod vocationi, quam habuit, noluerit respondere, cum posset; omnes enim sufficienti auxilio, & vocatione excitari, nec aliquem in vlla periodo vitae destitui, vt quaeuis peccata vitare possit, & ad hoc libertatem in singulis manere, disput. 97. ostendemus. Falsum igitur est ex sententia August. illud inferri, quod Faustus contendebat, tolli nimirum omnino futuri causam iudicii.
Tertio arguebant Massilienses, vt est apud Hilarium, & Prosperum in epistolis, quae habentur ante libros de praedest. Sanct. hoc modo, Si vera est sententia Augustini quae dicit, gratiam illam peculiarem praedestinatorum ex sola voluntate Dei donari, frustra fit oratio; siquidem humana oratione gratia obtineri nequit: ac proinde omnis spes adimitur gratiam impetrandi, frustra etiam homines corripiuntur aut eos exhortamur, si gratia, & praedestinatio ex eorum non pendet arbitrio
Respondeo, primum quidem vnum pro alio non frustra orare, & postulare primam gratiam, quam quidem aliquando vnus alteri impetrat, vt disput. 94. dicemus, & ita sicut merita vnius sunt causa primae gratiae, quae in tempore alter datur, ita etiam sunt causa praedestinandi illam ab aeterno. Ceterum oratio illius, qui gratiam alteri obtinet, non nascitur ex solo libero arbitrio, sed ex auxilio gratiae
Deinde nullus sibi oratione aliqua obtinere potest primam omnium gratiam; nam oratio et¬ iam, qua gratiam postulamus, ex auxilio gratia procedit: quocirca nulla oratio praeuenit primam omnium gratiam. Ideo definitur in Concilio A rausica. can. 3. oratione humana gratiam Dei non obtineri: intelligit primam; nam secunda gratia, licet non humana oratione, hoc est, ex proprijs viribus, oratione tamen ex spiritu gratiae obtinetur, & can. 6. damnatur, qui dixerit, gratiam Deiscilic. primam, dari orantibus sine spiritu gratia: sicut dicebant Massilienses. Probat autem Concilium ex illo. Inuentus sum a non quaerentibus me, palam apparui ijs qui me non interrogabant, & ex illoQuid habes, quod non accepisti?
Probatur etiam egregie ex ca. 28 Iob, vbi cum ostendisset multa, quae in pretio sunt apud homines, licet difficilia, solicitudine humana inuenta esse, vt aurum, argentum, &c. subiungit in medio capitis: Sapientia autem vbi inuenitur, & quis est locus intelligentiae? nescit homo pretium eius, &c. & cum ostendisset a nemine, neque vinorum, neque mortuorum inuentam fuisse subdidit. Deus intelligit viam eius, &c. vt solius Dei donum esse, monstraret. Quare multa verba illius capitis, quae supposito carent, & aliqui volunt ad Deum referri, melius ad hominem accommodantur, vt sic argumentum Iob vim habeat, nempe multa difficilia hominis industria facta, & inuenta fuisse: sapientiam tamen nequaquam, sed a solo Deo donari.
Baruch quoque 3. cap. expressit id ipsum his verbis: Quis ascendit in coelum, & accepit eam? ( scilicet sapientiam.) Non est qui possit scire vias eius, neque exquirat semitas eius; sed qui scit vniuersa nouit eam, & adinuenit eam prudentia suae, tradidit illam lacol puero suo &c. Non solum dixit, Non est qui possit scire vias eius: sed addidit, Neque exquirat semitas eius, vt demonstraret, veram sapientiam non solum industria, aut oratione humana non obtineri, sed neque inquiri, aut inuestigari posse.
Verum, vt ait Aug. lib. de bono perseueric. 16. huic respondens obiectioni, quem sequitur Prosper 2. de vocatione Gent. cap. 8. alias 2. non est frustra oratio nostra ex Spiritu gratiae, quae nos praeuenit, vt oremus; quia illa oratione aliud secundum auxilium gratiae a Deo consequi possumus, & frequenter impetramus. Quaedam enim peus donat non orantibus prius, nec postulantibus, vt primam omnium gratiam, quam vocat initium fidei, quaedam non nisi orantibus (intelligit ex spiritu gratiae) concedit: inter quae assignat perseuerantiam pro eo solum, quod est, vitam in gratia finire, non pro omnibus auxiliis, quae per totam vitam post iustificationem conferuntur.
u. Eodem spectat doctrina Prosperi lib. 2. de vocatione Gentium cap. 36. alias cap. vltimo qui respondens huic obiectioni Massiliensium, probat ex August. sententia non tolli solicitudinem nostram, & orationem. Reddit vero rationem his verbis, Cum implendae voluntatis Dei ita sit praeparatur effectus vt per laborem operum, per instantiam supplicationis fiant incrementa meritorum. Ac si dicat, tametsi nostra oratione primam gratiam obtinere non valeamus, in gratia tamen accepta oratione, & solicitudine crescere possumus, & noua merita indies habere, nouaque dona a Deo impetrare.
Hanc doctrinam duabus parabolis expressit. nobis Christus Matth. 13. altera thesauri absconditi in agro, quem qui inuenit homo, abijt, & vendidit vniuersa, quae habebat, vt agrum emeret; qua insinuatur prima gratia, quae est vere abscondita, sicut etiam thesaurus, qui cum non quaeratur, inopinate inueniri solet: ita enim & prima gratia inuenitur a non quaerentibus, vt in Concilio Arausic. canone illo 3. definitur. Quemadmodum autem inuento thesauro homo prudens omnia sua bona vendis, vt agrum emat, & thesauro potiatur; sic etiam qui gratia Dei excitatur, omni solicitudine ei consensum praebere debet, vt ea ditari possit. Altera parabola est hominis quaerentis iam margaritas, qui labore, & industria eas tandem inuenit, & vendidit omnia, vt vnam sibi compararet. Hac vero denotatur nobis secunda gratia, quae iam datur orantibus, & quaerentibus, sed ex alia priori gratia: hac autem inuenta eodem modo nos solicitos esse oportet, vt ditiores indies efficiamur. Recte igitur Aug. dixit quaedam dona praeparari non orantibus, alia vero non nisi orantibus donari.
De exhortatione vero dicit August. ca. 14. non esse frustra, quia licet illi non obediant, qui non habent aures audiendi praeparatas a Domino, multi tamen audiunt, qui eas a Domino, vt audiant, habent dispositas: non est ergo frustra exhortatio: Deus enim saepius media ipsa exhorta tione aures cordis interius aperit, vt homines audiant, & obediant. De correptione idem censet; est enim eadem ratio¬
Subiungit tamen cap. 15. non propterea quod aliqui in segnitiem, & desperationem vensant, a praedicatione verae doctrinae cessandum esse, quando ex nostro silentio alij suboriuntur errores: qualis est ille, quod gratia Dei secundum me rita nostra, & ex aliquo nostro initio praedestine tur. Id quod eleganter ipse prosequitur, docetque eadem fere incommoda vulgo contingere, cum de praescientia Dei agitur, nempe quod frustra oremus, frustra corripiamur si tandem illud solum futurum est, quod Deus praesciuit: ob id tamen pati non debemus errorem aliquem de praescientia doceri. Quomodo vero caute populus hanc doctrinam docendus sit, cap. 22. optime declarat. Denique cap. 17. contra Massilienses retorque argumentum: quia sicut ipsi exhortantur ad castitatem, quam ex nobis esse fatentur, nihilominus negare nequeunt, illam a Deo praesciri, imo etiam praedestinari (intelligit communi prouidentia, non gratiae) ita etiam nos exhortari possumus homines ad id, quod diuina gratia praedestinatum esse docemus.
Postremo denique Galli notabant Augustinum, quod diceret, aliquos a Deo praedestinari ad malum, nec omnes habere vnde saluari possint quod est impium, & damnatum in Concilio Valentino sub Lothario Imperatore ca. 3. & Arausicano 2. cap. 25. verum hoc manifeste Massilienses imposuerunt Augustino, vt testatur ipse lib. ad articulos sibi falso impositos art. 11. aut potius Prosper, qui creditur auctor illius libri, & Fulgentius libr. 1. ad Monimum cap. 30. a qua calumnia contra Gallos ipsum defendit idem Prosper in libro ad capitula Gallorum ad I. 5. & 6. dubium & quidem in August. certissimum est nullum a Deo praedestinatum esse ad peccandum, sicut multi ad credendum, & iuste viuendum praedestinantur. Quod vero lib. de corrept. & grat. cap. 7. dicit Iudam electum ad opus, cui congruebat, scilic. ad effun¬ dendum sanguinem Christi, sano modo, hoc est permissiue, debet intelligi. Secundo nusquam Augustin. docuit homines ad poenam, & supplicium destinari ab aeterno, nisi ex illorum culpa praeuisa, vt disp. 95. ostendemus. Tertio, an dixerit, aliquos propter ingentia peccata in aliqua suae uitae periodo ita destituti, vt tunc careant auxiliosufficienti, quo peccata vitata possint, apud Aug. sane difficile est, & disput. 97. a nobis examinandum. Certo tamen constat nunquam August. dixisse id, quod Massilienses ipsi imputarunt, videlicet Deum aliquos sine ipsorum culpa, auxilio, & remedio destituisse.
Ontendunt adhuc nonnulli, testimonij Scripturae & Patrum probare causam ex no bis nostrae praedestinationis, & gratiae. Primuntestimonium est Matth. 25. ex parabola illa hominis, qui proficiscens distribuit varia talenta famulis suis, non quidem absolute, sed (vt ait Christus, Vnicuique secundum propriam virtutem, quae parabola significat distributionem, quam Christus facit gratiae suae, vt ea recte viuamus, & negotiemur, sicut ergo talenta pecuniae homo ille diuisit habens rationem virtutis, & facultatis naturalis, quam quisque ex se habebat ad negotia, sic etiam & Christus diuisit talenta gratiae iuxta proportionem naturalis virtutis vniuscuiusque: ergo secundum vsum liberi arbitrij
Respondet S. Thom. 2. 2. quas. 24. a. 3. ad i. nomi ne virtutis propriae intelligi propriam cuiusque dispositionem ex auxilio gratiae Dei procedentem, iuxta quam vnicuique Deus diuidit gratiam remissionis peccatorum, & habitualem. Et forsan hoc modo intellexit Hieronymus illum locum, quamquam non de gratia remissionis peccatorum, sed de aliis charismatum donis, & deeuangelica praedicatione intellexisse videtur: verba illius sunt, Vocatis Apostolis doctrinam Euangelicam tradidit, non pro largitate & parcitate alteri plus, & alteri minus tribuens, sed pro accipientium viribus. Intelligit vires, non naturales tantum, sed instructas etiam donis gratiae: sic enim vni dedit majus ministerium, nempe Petro, quam aliis. Alioqui si de gratia praedestinationis, qua quisque saluatur, loquamur, licet secunda aliqua gratia detur iuxta dispositionem recipientis, quae ex alia gratia processit, prima tamen omnium non datur, nec distribuitur, nisi ex solo Dei beneplacito
Verum facilius respondere possumus, si iuxta doctrinam communem non omnia, quae in hac parabola facta narrantur, ad spiritualia applicentur. Neque enim in parabolis singula minutatim spiritualiter quoque intelligenda sunt; sed oportet finem parabolae diligenter attendere, & omnia, quae illuc spectant spiritualiter explicare: nam singula alia non possunt absque aliquo absurdo semper spiritualem sensum habere, vt ex hac eadem parabola constat. Qui enim vnum talentum acceperat, & eo nihil erat lucratus, dixit: Scio quia homo durus es, metis, vbi non seminasti, & congregas, vbi non sparsisti: ecce habes quod tuum es. Seruus ergo ille adhuc retinuit talentum, & domino suo integrum reddit, quamuis corpore, & ocio detentus, nihil lucratus fuisset; quod in talento spiritua¬ li gratiae non contingit: nam & qui non negotiatur, dum debet, etiam talentum ipsum gratiae amit, tit. Parabola igitur eo tantum spectat, vt Dominus sumpturus sit rationem talenti gratiae Christi, & creationis, quod nobis liberaliter contulit, sicut ille herus a famulis exegit. De modo autem diuidendi talenta nihil curauit Christus, sed narrans parabolam, adduxit diuisionem illam, tantum vt ostenderet, rationem beneficij, & gratia acceptae, iuxta mensuram ipsius esse requirendam, Secundum testimonium est. Quos praesciuit, & praedestinauit conformes fieri imaginis filij sui. Vbi ducitur praedestinatio gratiae, quâ conformes efficimur filio Dei, ex praescientia ortum habuisse; si quidem quos praesciuit, hos praedestinauit: sed nulla praescientia potest praecedere praedestinationem gratiae, nisi boni vsus liberi arbitrij; ergo ex illo tanquam exordio, & dispositione alique praedestinamur. Hunc sensum sequuntur Graec Patres, quos c. 8. allegauimus, & iuxta eum contextus ita ordinandus est: nam quos Deus praesciuit proprio arbitrio bene vsuros praedestinauit, vt gratia sua eos iustificaret, atque vitae sanctitate conformes efficeret filio suo. Caeterum hunc sensum iam esse ab Ecclesia damnatum, cap. 10. & sequentibus huius disput. ostendimus.
Alij vero Paulum interpretantur hoc modo, Quos praesciuit, hoc est, quibus gloriam suam dare decreuit prius secundum rationem, quam merita eorum praeuideret. hos praedestinauit, vt gratia sua conformes eos faceret filio suo, & beatitudinem, ad quam erant gratis electi mererentur. Hanc vero interpretationem eo probant, quod Paulus serie quadam, & ordine singula enumerare videatur, primum praedestinationem, deinde vocationem, postea iustificationem, tandem glorificationem. Cum igitur haec omnia hunc ordinem, quo recensentur, habeant reipsa; efficitur priorem esse praedestinationem: & cum praescientia priori loco ponatur, consequitur illam fuisse priorem atqui non videtur quae alia praescientia prior esse possit, quam gloriae, ad quam omnes praedestinat, prius fuerint electi: ergo ex illo loco recte probatur, electionem ad gloriam priorem fuisse.
Verum nullus ex probatis auctoribus, & interpretibus Pauli hoc modo sensum illius explicauit: neque enim verbum aliquod Pauli eam vel leuiter insinuat. Nam qui dicat, praescire apud Paulum idem esse quod decernere ante operagloriam conferre? Ad eorum vero rationem respondeo: cum Paulus enumerat praedestinationem, deinde vocationem, non ideo facit, quia praedestinatio sit prior, vel quid distinctum a reliquis, sed vt ea, quae praedestinatione continentur sigillatim explicet. An autem praescientia sit priopraedestinatione, pendet ex variis interpretatio nibus, quas infra referemus. Argumentum vero factum nullam vim habet, si quamlibet illarum amplectamur.
Pro explicatione itaque huius loci notandum est, praescientiam dupliciter in Scriptura sacra vsurpari: primum pro scientia approbationis, quaidem est, atque praedestinatio, vt obseruauit Aulibro de bono perseuer, capit. 18. iuxta illud. Non repulit Dominus plebem suam, quam praesciuit. Secundum hanc vero acceptionem sensus est, quos Deus scientisua approbauit, etiam praedestinauit; non quod prius sit praescire, quam praedestinare, idem enim est, sed sit eiusdem repetitio more. Scripturae. Deinde praescire in scriptura significat scientiam speculatiuam Dei, qua ipse nouit bona, & mala, quae futura sunt, & hoc modo sensus illius loci esse potest, quem amplectitur Ansel. & Gaiet. ibid. ita vt A particula, Et, ibi capiatur, pro etiam, sicut accipit. interpretes Cyrilli Alexand. lib. 5. in Isaiam, cap. 66. quo sane particula in omni expositione ita accipienda est, alioqui sensum integrum reddere non potest. Sensus autem est: quos Deus nouit futuros conconformes imaginis filij sui, etiam praedestinauit. conformes fore. Hoc modo vtrumque verbum praesciuit, & praedestinauit, refertur ad illud, Conformefieri: tunc autem non est repetitio, sed significat Paulus, filios Dei ita a Deo fuisse praescitos, vt etiam fuerint praedestinati, cum alioqui multa praesciat Deus, quae non praedestinat, scilicet peccata. Sic vero non opus est, vt praescientia sit prior praedestinatione, sed etiam; si posterior sit, optime dicitur, quos praesciuit, etiam praedestinauit.
Verum multo planior sensus ex praecedentibus deduci potest. Dixerat enim supra, filios Dei haeredes esse regni coelestis, si tamen compatiantur Christo, vt cum eo glorificentur, quod est ipsi conformes fieri. Deinde, vt ostenderet vim, & meritum laborum, dixit, Diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum: intelligit tribulationes, & aerumnas, vt explicat Hieronym. & Ambros. Reddit. vero statim rationem verbis citatis, nam quos praesciuit, sibi amicos & dilectos gratia sua futuros, etiam praedestinauit ad hoc, vt paterentur, & conformes fierent filio suo, qui tot labores, & erumnas sustinuit. Quos autem ad hoc praedestinauit vocauit, &c. Quibus verbis recenset omnia media, per quae ipsos ad hunc finem patiendi pro Christo perduxit: vocauit enim, deinde iustificauit, postea laboribus, & aerumnis gloriosos, & magnos effecit; sic enim legitur. Glorificauit, seu Magnificauit.
Tertium testimonium est f. ad Tim. I. vbi Paulus de se ait. Qui blasphemus fui; & persequutor, sed misericordiam consequutus sum, quia ignorans fieri in incidulitate mea. Videtur ergo Paulus causam aliquam ex parte sua assignare, ob quam misericordiangratiae Dei consequutus fuerit. Respondent nonnulli, his verbis expressisse Paulum, non causam, ob quam a Deo praedestinatus, vel eximie vocatu fuerit. sed conditionem, sine qua non vocaretur, quantum vero intersit inter causam, & conditionem sine qua non, minime explicant. Quod si ex parte nostra conditionem aliquam assignaremus, quae aliquo modo praecederet donationem primae gratiae. ex qua occasionem sumpsisset Deus donandi gratiam, & eam praedestinandi, occasionem inquam, vt huius potius quam alterius misereretur, quadantenus Massilienses nobiscum conuenirent. Ipsi enim inter alia ad hoc requirunt rationem, occasionem. ue aliquam ex parte praedestinati, vt tollant acceptionem personarum, & non solum Dei voluntati gratiae distributionem assignent: quocirca ego ne que hoc minimum initium ex nobis, sed ex gratia Dei esse concederem.
Fuit autem in Paulo initium hoc nihil aliud, quam non peccasse ex malitia, non autem, peccasse ex ignoratione: ex quo factum est, vt ille caruerit aliquo impedimento, quo existente gratiam non consequeretur. Negatio itaque maioris peccati, non autem minus peccatum occasio fuit, & causa remouens impedimentum, vt Paulus mise¬ ricordiam a Deo consequeretur, & Deus eam ipsi praedestinaret. Ideoque cum sit causa remouenimpedimentum, dici non debet causa per se adhuc impetratoria, sed conditio, aut causa sine qui non, quae, meo iudicio, minus initium est, quam Massilienses contendebant: illi enim positiuum aliquod initium, quod impetraret gratiam, fate bantur ex nobis; hoc autem est tantum negatio quaedam impedimenti. Et quidem si tale ex nobipraecessisset, non possemus inferre gratiam nobis datam, non esse gratiam, vt contra Massilienses inferebamus ca. 14. huius disp. Neque enim hoc initium ex nobis sufficiens esset, vt gratia aliquo modo retribueretur, & amitteret rationem, & nomen gratiae simpliciter, essetque antidotalis donatio. Nam dare alicui, qui minus peccat, gratiam, quae alioqui non daretur, si majus peccatum haberet, non est proprie gratitudinis retributio. Nihilominus si tale ex nobis esset initium, cum Apostolo ad Roman. 9. dicere non possemus, ex ea dem massa Deum fecisse alium ex nobis vas in honorem, alium vero vas contumeliae, quod est ab surdum. Nam qui magis peccauit, scilicet ex malitia, erat massa quaedam multo minus idonea, quam ille, qui ex ignorantia peccauit. Vt ergo omnem hanc differentiam non in massam, scilicet in nos, sed in solum artificem, scil. in Deum referamus, opus est tale initium ex nobis negare: vequia gratiae Dei deputare debemus, quaecumque peccata non commisimus, cum Aug. lib. 2. confescap. 7. & homil. 27. in lib. 50. homil. (plures enim facilius concedunt, nullam victoriam peccati, autentationis nobis esse tribuendam: vt dicemus: 2. q. 109. art. 2. quam omne opus bonum morale in nobis ex gratia esse, quod an ita sit ibidem disseremus) vel saltem illud initium, etiamsi solum sit causa per accidens alicuius gratiae, ipsi diuinae gratiae, & protectioni per Christum in om nium sententia tribuendum est; vt ex nobis aequalis sit causa nostra, antequam aliqua praedestinationis gratia in nobis incipiat
Posset aliquis nobis obijcere id, quod inferius disput. 93. cap. 4. ex doctrina August. docebimus. nempe aliquos solo dono creationis aptiores esse, vt facilius gratiae Dei consentiant; hinc enim fit, vt non sit eadem massa, & conspersio, ex qua Deus vnum elegit in vas honoris, alium vero in vas contumeliae. Respondeo cum dicit Paulus eandem esse conspersionem, & cum nos etiam asserimus, eandem esse duritiem omnium hominum existentium in massa perditionis, antequam Deus gratia per Christum in eis aliquid operetur. aut aliqua mala in ipsis prohibeat, semper hoc in telligi de duritie, non indolis naturalis proueniente solum ex creatione (haec enim non est causa, vt vnus vocetur, alius autem non, vt loco citato ostendemus) sed de dispositione masse hominum communis per bona opera, aut per minora peccata, ratione quorum dicatur, non eadem massa in omnibus, nec eodem modo infecta. Haec enim diuersa dispositio, non tantum esset causa, vt melius in vno, quam in alio gratia operaretur, sed etiam, quare vni potius, quam alteri prima gratia daretur: esset autem vel dispositio, vel saltem causa sine qua non dispositio quidem, quando per bona opera vnus esset melius dispositus, & ita mollior massa, vt assumeretur in vas honoris: causapero sine qua non, quando minora ex se habere peccata: sic enim minus ex se haberet duritei & impedimenti. Dicimus igitur ante gratiam Christi eandem esse massam respectu operationis propriae, vel maculae & peccati communis, quamuis respectu creationis non sit eadem massa, hoc est, eadem indolis dispositio.
Quartum testimonium est August. lib. 83. qq. q. 68. post medium, vbi sic ait: Hic fortassis conturbatus ad illam quaestionem redis, Cuius vult miseretur, & quem vult obdurat. Quid adhuc conqueritur? voluntati enim eius quis resistit? Cui respondet Aug. his verbis: Sed haec voluntas Dei iusta esse non potest. Venit enim de occultissimis meritis, &c. Conceditur igitur August. merita, quamuis occulta, propter quae Deus vnius misereatur, & ad suam grariam eum eligat: alterius vero non misereatur. Hoc testimonio oppressi, Sotus in epist. ad Rom cap. 9. in digressione de praedestinatione, & Antonius Cordubensi libr. 1. quaest. 56. post 3. opinionem, dixerunt, eo loco sensisse quidem Augustinum id, quod postea retractauit, nimirum dari causam praedestinationis gratiae, & reprobationis. Verum hi auctores August. mentem non sunt adsecuti: quoniam licet Augustin. libr.i. de praedest. Sanct. cap. 3. & 1. retractat. cap. 23. retractauerit id, quod presbyter docuerat in libr. expositionis, epist. ad Roman. nimirum merita arbitrij esse causam praedestinationis gratiae: nusquam tamen retractauit, quod in illa o 68. docuit: quinimo lib. I. retractat. ca. 26. in optimum sensum exposuit. Cum enim dixisset in illa quaest. Parum est velle, nisi Deus misereatur, sed Deus non miseretur, quid ad pacem vocat, nisi voluntas praecesserit, quia in terra pax hominibus bonae voluntatis; quibus verbis videbatur cum Massiliensibus concedere initium aliquod ex nobis bonae voluntatis, & occultissima merita, vt Deus nobis misereatur, & gratiam conferat: explicauit illud hoc modo. Hoc dictum est post poenitentiam: nam est misericordia Dei etiam ipsam praeueniens voluntatem, quae si non esset, non praeparetur voluntas a Domino, & ad eam misericordiam pertinet ipsa vocatio, quae etiam fidem praeuenit. De qua paulo post cum agerem, dixi (scil. in ea quaest. 68.) haautem vocatio siue in singulis hominibus, siue in populis, atque ipso genere humano per temporum opportunitates operatur: & aliae & profundae ordinationis est. Sentit igitur August. ex occultissimis meritis prouenire, quod alicuius misereatur Deus non prima misericordia gratiae suae, sed misericordia remissionis peccatorum, & aliarum gratiarum, quas deinceps post poenitentiam confert: quarum multae ex occultissimis meritis impetratoriis, & congruis procedunt, non quidem ex meritis solius arbitrij, sed prioris alicuius gratiae. Postremum testimonium sit Bernardi in serm. de eo, quod legitur in Iob In sex tribulationibus, &c. vbi ita scribit. Quod enim in nobis minus est, ipse supplet: modicum tamen illud quod cumque nostrum est, non patitur reseruari. Quibus verbis indicare videtur nos modico quodam initio prius incipere, & deinde Deum sua gratia illud supplere promouendo in melius. Respon deo Bernardum nullo modo hoc significare voluisse; sed assignasse solum discrimen inter emundationem ab originali culpa in paruulis, & actualis in adultis: quod culpa originalis in paruulis line propria tribulatione & dolore remittitur; a ctualis vero in adultis non sine propria tribulatione deletur, in qua inquit, modicum aliquid nostri esse, & reliquum a Deo suppleri non quidem, quia gratia Dei labori nostro, & arbitrio subiungatur, vt Massilienses dicebant, sed quia dum nos prouenit, & coniungitur nobis, condignas efficinostras tribulationes, quae ex nobis solum dignanon essent. Hoc igitur modicum cooperationis nostrae est, quod Deus exigit, & quod non patitu reseruare, hoc est quod non patitur, a nobis non exhiberi. Praedictum vero sensum Massiliensium non fuisse Bernardi, plane constat ex opusculo illo de gratia & libero arbitrio, vbi contra Massilienses expresse docuit, vt retulimus supra ca. 9. Hactenus de celeberrima huius materiae controuersia dictum sit.
Disputatio 92
An praedestinatio gratiae Dei sit in potestate praedestinatiQuorundam recentiorum opinio, cap. 1. Praedestinationem non esse in nostra potestate, verior sententia est, cap. 3. Soluuntur argumenta prioris sententiae, cap. 3.
EX ijs qui docent, nullam ex nobis dari causam praedestinationis nostrae, esse tamen conditionem aliquam, sine qua non esset praedestinatio, quorum sententiam commemoraui disput. praeced. ca. 7. nonnulli recentiores affirmant, praedestinationem nostram in nostra esse potestate. Alij vero, qui dicunt esse in nobis conditionem sine qua illa gratia, quae nobis datur, non esset effectus praedestinationis, asserunt in nostra esse potestate, vt illa vocatio ad praedestinationem per tineat, non tamen, vt illa nobis conferatur, aut praedestinetur. Priores vero probant, praedestinationem in nostra esse potestate, i. ex illo 2. Petri1. cap. Quapropter fratres, magis satagite, vt per bona opera certam vestram vocationem, & electionem faciatis, Haec enim facientes non peccabitis aliquando. Ex quo loco sic arguunt: nisi per bona opera certa fieret nostra vocatio, non essemus praedestinati; sed in nostra potestate est per bona opera certam facere vocationem: ergo in nostra potestate est, nos esse praedestinatos. Secundo, prima vocatio non est effectus praedestinationis, nisi quatenus habet effectum: sed quod habeat effectum, est in nostra potestate: ac proinde tota praedestinatio. Tertio, si id, quod reciprocatur cum praedestinatione, est in nostra potestate, erit ipsa praedestinatioperseuerantia autem in gratia Dei, quae conuertitur cum praedestinatione, est in nostra potestate: ergo & ipsa praedestinatio¬
Eisdem rationibus posteriores Doctores probare possunt, in nostra esse potestate, vocationem aliquam non esse effectum communis prouidentiae, sed ad praedestinationem pertinere: quia in nostra est potestate illam esse congruam vocationem & efficacem, quo pacto ad praedestinationem spectat. Si vero congrua, vel efficax non esset, ad communem prouidentiam tantum pertineret: est ergo in nostra potestate, vocationem illam esse effectum praedestinationis, licet in electione nostra non sit, vt illa nobis donetur.
Addunt postremo, potuisse Deum ad vsum liberi arbitrij, quem futurum esse praesciuit, & alias circumstantias praedestinati respicere, idque de cens fuisse, vt tali, vel tali modo constitueret ho¬ mini opitulari: imo vero arbitrantur, hoc pacto conciliari posse Patres antiquos, qui de praedestinatione contraria videntur docuisse Graecos, nimirum Orig. Chrysost. & alios, cum August. & Latinis: vt cum asserunt Graeci, nos praedestinari ex bono vsu liberi arbitrij, & ex meritis illius, intelligant solum, ex nobis esse conditionem, & rationem, ob quam vocatio gratiae ad praedestinationem pertineat, sicut explicatum est; cum vero Augustin. & alij negant, praedestinationem fuisse ex meritis, aut ex bono arbitrij vsu praeuiso, intelligant, nullum ex nobis fuisse initium, vt gratia nobis praedestinaretur, & donaretur, vocatio scilicet, quae erat efficax futura; quae duo in sententia horum Scholasticorum optime constant.
NOn minus certum est, praedestinationem gratiae, & ipsam primam gratiam (quod idem est) non esse in nostra potestate, quam praedestinationis, & ipsius gratiae nullam causam, aut occasionem ex nobis praecedere. Quam doctrinam contra priores illos Doctores tantum adstruimus: nam de modo loquendi aliorum pauca deinceps dicemus. Haec vero sententia probatur primum, quia eius, quod vere est in nostra potestate nos sumus causa, vt tradit August. 1. retractat. cap. 22. cum ait, hoc esse in nostra potestate, quod cum volumus, facimus; atqui eius, quod facimus, quando volumus, nos sumus causa: ergo eius etiam, quod est in nostra potestate, nos sumus causa, ac proinde si praedestinatio, & eius effectus est in nostra potestate, sequitur nostrae praedestinationis, & totius effectus illius nos esse causam, quod est absurdum.
Deinde cum quaerimus, an detur causa praede stinationis, aut ea in nostra sit potestate, idem est, ac si quaeramus, an ex nobis sit aliqua causa totius effectus praedestinationis, vel totus sit in nostra potestate, vt disp. praeced. ca. 1. notatum est. Cum igitur dicunt praedestinationem esse in nostra potestate, vel intelligunt totum effectum praedestinationis, vel complementum solum illius: si de solo complemento loquantur, hoc est, de perseuerantia, & consensu nostro, quem gratiae vocationis praebemus, non modo sumus conditio, aut causa sine qua non, quae solum videtur causa non resistens, & per accidens, remouens impedimenta, verumetiam sumus causa per se non totalis, sed partialis: quia cum ipso Deo, & gratia comitante consensum operamur. Si vero ex eo, quod complementum praedestinationis est in nostra potestate, dicere possumus eam etiam in nostra libertate esse, affirmare quoque poterimus. nos esse causam praedestinationis, vel concausam, quia etiam complementi praedestinationis vere sumus causa
Verum, id non sufficere, vt aliquid horum dicamus, nullus est, qui neget. Omnes etiam fatentur nullam causam esse praedestinationis, nisi totius effectus sit causa, idemque de conditione, & vt dicatur esse in nostra potestate, asserendum est. Nam si ex nobis non datur causa, neque in nostra potestate situm est, vt in nobis incipiat effectus praedestinationis, nullo modo erit in nostra potestate, vt simus praedestinati. Aut praecedens opinio contendit, esse in nostra potestate totum effectum praedestinationis a primo vsque ad vltimum, & ita ipsam praedestinationem; & hoc est manifeste falsum. Etenim primus effectus non est ipse consensus, & gratia comitans, aut cooperans: sed prima vocatio, & gratia operans, quam sine nobis, id est, sine nostro consensu in nobis Deus operatur, vt disp. 88. ex plicaui; haec autem non est in nostra potestate.
Hac ratione Hier. illud leremiae 10. Scio Demine quod non est in manu hominis via eius, explicat contra Pelagium de quouis iusto, in cuius manu non est gressus suos dirigere; non quia non possit gratia Dei excitatus recte ambulare, & ei ad hunc effectum consensum praebere: sed quia non est in potestate sua tali gratia vocari, qua gressus suos recta dirigat. Bene video illius loci leremiae alium esse sensum, sed nunc nobis auctoritas Hiero. satis est Eodem pacto Aug. quia dixerat in libro contra Adimantum, in nostra esse potestate, voluntatem in melius mutare; postea in libro primo retractat. cap. 22. illud sic interpretatur: Hoc non est contra gratiam Dei, quam praedicamus, in potestate quippe homini est mutare in melius voluntatem, sed ea potestas nulla est nisi a Deo detur, de quo dicitur: Dedit eis potestatem filios Dei fieri Eandem sententiam habet 2. retractat. c. I. & lib. de bono perseu. c. 8. vbi clarissime docet. hanc potestatem nobis communicari ipsa sancta cogitatione, quae est gratia operans, & praeueniens ait igitur; Non itaque in hominum, sed in Dei potestat est, vt habeant homines potestatem filios Dei fieri. Reddirationem: Ab ipso quippe accipiunt eam, qui dat corhumano cogitationes pias. Id quod ex Ambr. confirmat in libro de fuga saeculi, c. 1. Cum ergo homines non habeant in sua potestate, fieri filios Dei nisi gratia illos praeueniat, & haec nobis aeterna praedestinatione praepararetur sine nobis, sicut etiam sine nobis in tempore nobis donatur; fit, vt ea ad effectum praedestinationis pertineat, sicut ePatrib. satis probatum est, disp. praec. c. 3. & nullus certe negare potest. An vero sit in potestate nostra reprobari, seu non praedestinari, dicemus dispo95. cap. 8. Hactenus impugnatum manet, quod priores illi Doctores cap. 1. docuerunt.
Circa id vero, quod posteriores dixerunt, ne gare non possumus in primis ex nostro arbitrio pendere, vt vocatio aliqua sit in nobis congrua& efficax, hoc est, vt effectum habeant in nobis non tamen vt ea nobis donetur in tempore, auin praescientia praedestinetur, quia quod si in nobis, fit sine nostro consensu, nobis vero esse congrua, & effectum in nobis habere non potest sine nobis: congruitas enim, & efficacitas vocationiin eo consistit, vt nostro arbitrio ita contempere tur, & nostrum arbitrium ita ei congruat, vt consensum liberum a nobis eliciat. Cum ergo consensus non sit sine nobis, nec ipsa sine nobis congrua, aut efficax esse poterit; tametsi ea, quae efficax est futura vocatio, nobis donetur, & praedestinetur sine nobis, nec de hac re amplius contendere necesse est.
Addo tamen primo, non solum esse concedendum id, quod Doctores posteriores concedunt, nimirum esse conditionem, seu rationem ex parte nostri arbitrij, vt illa vocatio efficax sit, & per tineat ad praedestinationem, non ad communem prouidentiam: verum etiam esse vere causam ex parte liberi arbitrij, vt illa vocatio in nobis effi¬ cax, & congrua sit: nam vt habeat effectum, non solum nos sumus conditio sine qua non haec enim tantum est causa per accidens, vt remouens impedimenta, vel applicans causam principalem ad operandum; sed etiam sumus causa per se, quam vocant principalem, vt explicatum est. Quare innostra potestate non sicut in conditione, sed sicut in causa positum est, vocationem aliquam esse congruam, & efficacem. Hinc tamen nulla ratione sequitur, nos esse causam praedestinationis nostrae, quoad omnes effectus, sed quoad alique; id quod negari non potest, vt ex dictis manifestum est, & in solutione argumentorum clarius patebit.
Secundo non est dicendum, decens & consentaneum fuisse, vt Deus donaret gratiam primam, aut eam praedestinaret, respiciens ad vsum liberiarbitrii. Aut enim loquimur de vsu liberi arbitrii procedenti ab ipsa gratia, & hic esse non potuit causa, conditio, aut ratio aliqua decentiae, ob quam Deus gratiam donaret, vt c. 6. praeced. disp. contra Alexandrum monstrabimus: ergo dici non potest, Deum respectu, aut intuitu illius gratiam praedestinasse, quod idem est; ac si dicamus, ad illum vsum non respexisse, vt gratiam praedestinaret. Aut sermo est de vsu nudu liberi arbitrij, & nullus huiusmodi potuit esse ratio decentiae, vt Deus primam gratiam donaret, & praedestinaret: alioqui iam initium aliquod esset ex nobis, qui est Massiliensium error, quem sane nihil omnino moderantur, qui asserunt, illud initium tantum esse decentiae, & congruitatis cuiusdam, & Deum alligatum non fuisse, vt aliud facere non posset. Neque enim Massilienses obligationem aliquam Deo imponere voluerunt, aut necessitatem, vt gratiam suam ex aliquo initio nostro tribueret, imo aliquando sine illo donari nonnulli asserebant, qui solum contendebant ex nobis saltem interdum initium aliquod praecedere, vt superiori disput, & 89. monstrauimus.
Tertio recte dici potest, Deum in praedestina tione suae gratiae, & donatione eiusdem scientiam habuisse consensus nostri futuri ex gratia. Caeterum hoc non solum fuit decens, & rationi consentaneum, sed etiam necessarium; quia infinita scientia Dei non potuit non illa omnia futura etiam sub conditione praescire, vt disp. 67. praedictum est, & cum eius praedestinatio sit gratiae congruae, & efficacis praeparatio, non potuit non Deu eam praedestinando, scire effectum, quem in nobis habitura erat. At propter talem vsum nihil o mnino constituit, aut praefiniuit, sed potius, vt talem vsum nos haberemus, ex se ipso praeparaugratiam primam in praescientia, & in tempore donauit: nec enim vocauit nos, quia futuri era mus sancti, sed vt essemus; vi ca. illo 6. ex Hieron. & Aug. notauimus.
Quarto dici non debet, Deum eos solos adultos ordinarie praedestinasse, quos ab aeterno praesciuit diuinae gratiae cooperaturos cum perseuerantia, quasi quosdam extra communem ordinem praedestinauerit, quos non praesciuerit, gratia subene vsuros. Omnes enim praedestinatos, vt diximus, nemine dempto praesciuit bene coopera turos suae gratiae, licet haec cooperatio fuerit posterior, & nullo modo causa, nec conditio praedestinationis: nam Deus non potuit non praescire, quod futurum erat. Caeterum quod ijdem Doctores addunt, praescientiam hanc cooperationis nostrae simul ordine rationis esse in praedestinatione, non solum totius effectus praedestinationis, vsque ad perseuerantiam, sed etiam cum primo effectu, nempe cum vocatione, mihi nulla ratione probatur. Vt enim supra disput. 82. ca. 5. notaui, ordo rationis in aeternitate inter actus diuini intellectus, & voluntates desumi debet ex ordine causae, & effectus inter obiecta: quis autem negeprius esse ordine causae aliquem vocari, quam ipsum respondere? erit igitur prior praefinitio vocationis, quam cooperationis: ac proinde quam praescientia cooperationis. Loquor autem de praescientia absoluta, non sub conditione; nam praescientia sub conditione praecedit omnem praefinitionem absolutam, vt manifestum est: & de absoluta praescientia Doctores citati loquuntur. Contendunt autem multis testimoniis Augustini, Prosperi, & Fulgentij suam sententiam confirmare: quae, meo iudicio, recte probant, totam praedestinationem: & complementum illis includere cooperationem nostram, quod hactenus nullus negauit; hanc autem cooperationem simul fuisse praeuisam cum praefinitione vocationis, minime probant: ea vero, quod parui momenti sint, consulto praetermitto.
Postremo quod eo modo conciliare contendunt Graecos, & Latinos Patres, vt sibi non aduersentur, est labor inanis, vt ex dictis in disp. praeced. satis liquet: cum reuera, vt diximus, Augustinus semper putauerit suam sententiam, & Graecorum contrarias omnino esse. An vero reprobari, non praedestinari, & non reprobari, sit inpotestate nostra; & an inde sequatur etiam, praedestinari in nostra esse libertate, dicemus infradisput. 95. ca. 9.
IAm vero ad argumenta prioris sententiae respondere, difficile non erit. Ad primum ex illo testimonio Petri dicimus, vt testimonium sit alicuius momenti vocem Certam, significare debere eo loco firmam, & stabilem: hoc autem modo non solum probat, praedestinationem esse in nostra potestate, sicut in conditione sine qua non sed etiam sicut in causa per se partiali. Vt enim vocatio, qua quis vocatus est, certa fiat, non solum est ipsa conditio, sed etiam causa; atque adeo ibi sermo non erit de toto effectu praedestinationis, sed de complemento aliquo illius, scilicet de consensu, & efficacia gratiae, quod dubium non est pendere ex nostro libero arbitrio, sicut ex causpartiali; ob id tamen neque praedestinatio est in nostra potestate, cum non sit primus effectus illius, nec illius in nobis est aliqua conditio. Haec autem expositio contextui magis quadrat: dixerat enim prius Petrus: Cui enim non praesto sunt haec scilicet bona opera quae praemiserat, coecus est, & manu tentans. Subiungit deinde. Quae propter fratres magis satagite, vt per bona opera certam vestram vorationem, & electionem faciatis: haec enim facientes, non peccabitis aliquando. Vocem autem Graecam, quanhic transfert interpres, Non peccabitis, vertit ad Rom. II. capite, Ossenderunt, vt caderent. Tunc autem sensus huius loci Perri est. Si haec bona opera prae manibus habeatis, firmis gressibus in visalutis gradiemini, nec tanquam coeci manu tentabitis, nec offendetis, vt cadatis.
Est etiam duplex alius sensus eiusdem loci, si nomen illud Certam, significet compertam, & notam, iuxta quem sensum testimonium citatum minus habet difficultatis in praesenti controuersia, Alter est, quem sequitur S. Th. vt scilicet per bona opera nostra certiores nostrae salutis reddamur, quantum humana coniectura patitur. Alteest Oecumenij, & Bedae, vt per bona opera nostra alios, qui nos intuentur, certos faciamus vocationis, & electionis nostrae sanctae. Et nomen Graecum βεβρὸς, vtrumque significat, scilicet firmum, seu stabile, & compertum.
Secundum argumentum plus habet fallaciae quam difficultatis; nam cum dicitur primam vocationem non esse effectum praedestinationis, nisi quatenus est efficax, distinguendum est: aut enim dicitur, ea sola ratione effectum esse praedestinationis, qua efficit in nobis consensum, & hoc falsum est; nam etiam quatenus nostrum praeuenit consensum, ad praedestinationem pertinet, cum adhuc in nostro arbitrio effectum non habeat, aut dicitur, eam solum vocationem sub praedestinationem cadere, quae ita nobis contemperatur, vt tandem eliciat consensum: & hoc verum est; sed non ea solaratione, qua consensum in nobis cooperatur, effectus praedestinationis dici debet. Nam in ipsa vocatione, quae congrui arbitrio, duo sunt: & quod illa detur nobis, nosque praeueniat: & hic effectus est primus praedestinationis: & quod a nobis eliciat consensum; & iam est secundus. Cum ergo primus ille praeueniat omnino consensum nostrum, & non sit innostra potestate, non minus non erit in nostra potestate praedestinari, quam vocari. Etenim si prae destinatio esset in nostra potestate, essent etiam omnes effectus a primo vsque ad vltimum.
Ad tertium argumentum respondeo, eum aliquid est in nostra potestate, quod reciprocatur cum alio, illud simpliciter etiam est in nostra potestate, si primum nulla facta suppositione erat: si vero supponatur aliquid, quod nostrae libertati non subsit, tunc, etiam si complementum, cum quo illud reciprocatur, fit in nostra potestate, illud aliud, cum quo conuertitur, non erit. Hac ratione si quis posset infundere animam rationalem materiae primae, non haberet in sua potestate hominem secundum totum esse simpliciter, nisi & materiam facere posset, & animam: ita etiam, quamuis sit in potestate nostra, supposita vocatione, quam iam ex ipsa praedestinatione supponimus, consentire, & consensus conuertatur cum praedestinatione, ipsa praedestinatio secundum totum esse simpliciter, hoc est, totus effectus praedestinationis non est in nostra potestate, quia nullo modo subest nostrae libertati vocatio congruaqua incipit in nobis praedestinatio. Habemus igitur ex dictis in hac, & praeced. disp. ex parte nostra nullam esse causam, aut minimum initium praedestinationis gratiae, nullam occasionem, nullamve conditionem, sine qua non nec eam in nostra esse potestate: quocirca recte dicere possumus cum Apostolo. Non est volentis, neque currentis, sedDei miserentis.
Disputatio 93
Quoniam sint effectus praedestinationisVarij effectus praedestinationis numerantur, cap. 1. Neque peccatum, neque permisionem illius esse effectum, praedestinationis, cap. 2. Iustificatio & merita, quae peccato mortali impediuntur, quodammodo sunt effectus praedestinationis, modo non, cap. 3. Quaenam bona naturalia sint effectus praedestinatio¬
QVamuis superius probatum sit, praedestinationem nostram incipere a vocatione, quae liberum consensum praecedit, variique effectus illius hactenus sint a nobis enumerati; maioris tamen claritatis gratia omnes hic in vnum colligere, aliquos etiam notare, qui falso inter eos recenseri solent, operaepretium duximus. Primo quidem Durandus in 1. distin. 41. quaest. 2. num. 10 affirmat glorificationem, hoc est, beatitudinem non esse effectum praedestinationis, sed finem illius: cuius sententia in hac reprobanda non est. lam enim supra disp. 91. cap. 4. ex doctrina Patrum contra ipsum demonstrauimus, effectibus praedestinationis beatitudinem esse annumerandam. Id quod nonnulli conantur deducere ex illo. Quos autem praedestinauit, hos & vocauit, & quos vocauit, ho& iustificauit, quos autem & iustificauit, illos & glorificauit.
Verum inde parum probari potest. Nam Hieron. Greg. & Ambros. Chrysost. Theophyl. Theod & Theo dulus Episcopus Celesyriae, qui habetur to. 6. Biblioth. sacrae, eo loco per glorificationem intelligunt, non alterius vitae beatitudinem, sed gloriam praesentis, quam Deus iustis suis praeparauit, efficiens eos filios Dei consonat etiam alia lectio eiusdem vulgatae in emendato codice, quae habet, Magnificabit, & verbum Graecum δόξασε, id potius denotat, quam Beatum facere, δοξάζω enim significat celebro, magnifico, glorifico, hoc est, magnum, & gloriosum praedico; hic autem ponitur ab Apostolo, vt significet Deum amicos suos non tim verbis glorificasse, & celebrasse, quam re ipsa gloriosos, & celebres reddidisse: id quod ego intelligerem fecisse non sola adoptione filiorum Dei, hanc enim expressit, cum dixit, Justifica ui; sed etiam passionibus, & aerumnis toleratis, quib. filios suos iam iustificatos clariores effecit. vt notaui disp. 91. cap. 18. De gloria autem beatitudinis hunc locum intellexerunt Orig. & Aug. lib. 1. de praed. Sanct c. 17. & ser. 17. de verb. Apost. atque Fulvent lib. 1. ad Monimum, capit 11. vt igitur probemus gloriam alterius vitae esse effectum praedestinationis, sufficiant nobis ea, quae diximus disputat. 91. cap. illo 4.
Secundo de vocatione docuit Bonau. non esse effectum praedestinationis, sed praedestinationem a iustificatione incipere, ideoque causam aliquam, & meritum congruum praedestinationis concessit, tametsi non ex nobis, sed ex gratia vocationis Dei. Rursus Gabriel putauit, nec vocationem, nec iustificationem esse effectus praedestinationis, sed solam alterius vitae beatitudinem. Vtriusque vero ratio esse potest; quia effectus praedestinationis ille est, qui non est communis praedestinatis, & reprobis: at qui multis reprobis communis est vocatio, & iustificatio, ergo vtraque non ad praedestinationem, sed ad communem prouidentiam pertinet; vel saltem, vt contendit Bonau. ab ea so¬ lum iustificatione praedestinatio sumit exordium, quae nunquam interrumpitur peccato, sed cum perseuerantia coniungitur.
Nihilominus tamen certissimum est, praedestinationem incipere a vocatione prima, quam Deus in nobis sine nobis operatur, ac proinde a gratia operante, praeueniente, aut excitante, vt contra Gabrielem, & Bona. disp. 91. cap. 3. & 5. ex doctrina Patrum abunde probauimus. Neque quidquam obest, quod iustificatio communis sit reprobo, & praedestinato: nam ea, quae nunquam peccato amittitur, praedestinata peculiaris est: hac ergo saltem, vt docuit Bona. erit peculiaris effectus praedestinationis; ac proinde frustra Gabriel putauit, solam beatitudinem esse effectum illius. Quod si iustificatio, quae perseuerantia perficitur, praedestinationi assignatur, vt effectus peculiaris illius, sequitur etiam contra Bonan. vocationem aliquam, quae fit in nobis absque nostro consensu, & sine vllo initio ex nobis praecedenti, ad praedestinationem quoque pertinere; eam videlicet, qua homo incipit moueri, & disponi ad iustificationem vltimam, quae nunquam peccato est interrumpenda.
Porro vt aliqua vocatio sit effectus peculiaris prouidentiae, & praedestinationis duo sunt necessaria. Alterum est, vt ea detur cum ea scientia, & notitia, qua cognoscatur effectum habitura in nobis: nam si Deus, antequam conferre decreuit, hanc, vel illam vocationem, non nouit, qualem effectum esset productura, non debet censeri peculiaris gratia Dei, hac vocatione praeuenire voluntatem potius, quam alia. Si enim nondum cognouit Deus, quid ea vocatio factura esset in mesi mihi daretur, donec absolute decreuit eam mihi donare: sequitur priorem fuisse voluntatem vocandi me illa vocatione, quam scientiam, qua nouit consensum meum, & effectum, quem in me erat habitura, & ita non maiorem mihi gratiam fecit, praeueniens me illa vocatione, quam alteri, quem praeuenit aeque intensa, & forsan intensiori, in quo nihilominus non erat effectum habitura: imo vere maiorem ei gratiam contulisset, si intensius ipsum vocasset. Nam maior, & minor gratia vocationis tunc non esset sumenda ex maiori, aut minori congruitate cum arbitrio ad eliciendum consensum; haec enim sine scientia conditionalis veritatis rationem gratiae habere non potest, sed ex maiori aut minori intensione vocationis. Ille namque, qui ignorat, quem effectum in me sit habitara vocatio, & nescit congruitatem illius cum meo arbitrio, nullam mihi gratiam facit ex eo, quod vocat ea vocatione, quae sit effectum habitura. Id enim, quod ignoratione datur, rationem doni, aut gratiae habere nequit. Quocirca Catherinus, & alij, qui negant scientiam hanc conditionalis veritatis, aut dicunt futura solum cognosci, quatenus iam sunt secundum rem in aeternitate praesentia, defendere non possunt peculiarem gratiam praeuenientem, & operantem in vno potius, quam in alio, sed seruare eadem intensione vocationis asserere debent, omnes esse aequales vsque ad consensum: quod quam sit a doctrina August. & veritate alienum, disp. 98. ostendemus. Scientia autem futurorum sub conditione satis a nobis probata est disput. 67.
Alterum est: vt vocatio sit effectus praedestinationis, requiritur, eam ita esse connexam cum aliis effectibus vsque in finem vitae, vt in ipsam glorificationem effectum habeat, An vero itacontinuari cum aliis debeat, vt non interrumpatur peccato aliquo, seq. cap. disseremus. Quare, vivocatio aliqua, vel consensus ex illa sit effectus praedestinationis, non debet intelligi, in eodem instanti secundum rationem ita esse in praedestinato, vel a Deo praeparari, vt tunc in ipsam beatis, tudinem aliquid efficiat, sed satis est, si deinde ita cum aliis re ipsa continuetur, vt omnia simul auxilia in beatitudinem operentur.
Instantia vero rationis secundum causam, & effectum, & iuxta ordinem rerum inter se in ipsa quoque praedestinatione assignari debent, vt primo intelligatur a Deo praeparari vocatio ad fidem, deinde consensus, & ipsa fides. Denique per singula opera, prout iustificationem ipsam ordine causalitatis praecedunt, idem ordo seruandus est nunquam tamen secundum diuersitatem, & successionem temporum haec instantia sunt assignanda. Atque omnes effectus in vniuersum ad duoreducere possemus. Duo enim sunt, quae gratia in nobis operatur; vnum sine nobis, quales sunt vocationes, quae sunt gratiae praeuenientis, & operantis: alterum vero nobiscum, quales sunt consensus, quos ipsis vocationibus per singula opera prae bemus; & ad gratiam cooperantem, & commitantem pertinet; quibus duo instantia rationis propter ordinem causae, & effectus debent constitui. Deinde per quatuor alios effectus praecipuos hi duo diuidendi sunt, nempe per fidem, iustificationem, perseuerantim, & glorificationem quare in singulis horum per varia opera adhuduos illos praecipuos, nempe vocationem & consensum oportet multiplicari. Instantia tamen rationis ex solo ordine causae, & effectus inter res ipsas debent constitui, vt disput. 28. cap. 3. ostensum est
Ex quibus colligitur id, quod initio dicebamus, nimirum, vt effectus aliquis praedestinationi adscribatur, necessarium non esse vt in eodem instanti, in quo praedestinatur, proxime habeaeffectum in beatitudinem, sed satis esse, si cum serie aliorum ad illius consequutionem aliquo modo operetur: alioqui si in eodem instanti deberet proxime circa illam effectum habere, possemus lare causam praedestinationis. Nam primus effectus illius in nobis esset, in gratia perseuerare. hoc est, vltimo aliquo bono opere vitam in gratia finire. Huius autem dari potest causa, licet non totius perseuerantiae, quae a primo auxilio post iustificationem sumenda est: etenim oratione facta ex auxilio gratiae obtinere a Deo possumus iustificationem, deinde cursum vitae in gratia iustificationis peragere. Aduertendum tamen est, non minus fuisse Patres solicitos de gratia, quae datureprobis, quam de ea, quae datur praedestinatis, & tandem in ipsam gloriam operatur: non inquam solicitos fuisse; ita vt nullius gratiae daretur causa ex parte nostra: est enim vtriusque eadem ratio, quia gratia non esset gratia: Eo autem solo differunt, quo gratia & misericordia, qua reprobis pro aliquo tempore, & opere datur ante mortem, praedestinatis per aliquam vitae periodum vsque ad mortem conceditur. Praedestinatorum itaque miseretur Deus vsquequo de hac vita decedant, reproborum vero pro aliqua tantum parte vitae, vel opere aliquo ante mortem.
NVllus est Catholicus, qui ignoret, peccatum non esse effectum praedestinationis, etiam praedestinatus occasionem ex eo saepius capiat susalutis. Nam cum Deus causa peccati esse nequeat, vt contra Lutherum definitur, in Conc. Trid sessione 6. canone 7. & nos latius ostendemus r. 2. qu. 79. 1. artic. I. efficitur, vt Deus peccatum nulla ratione praedestinare possit. Non solum autem peccatum ipsum quatenus rationem malitiae moralis habet, non potest se effectus praedestinationis; sed neque actus ipse peccati secundum esse naturale; nam quamuis hoc modo sit effectus diuinae voluntatis, quem in tempore producit; inter praedestinationis tamen effectus connumerari non debet: sola enim opera gratiae per Christum, vt infra dicemus, praedestinationi adscribenda sunt: actus autem illi non est opus gratiae. Deinde eadem ratione, qua permissio non est effectus praedestinationis, vt illico videbimus, substantia etiam actus peccati esse nequit. Caeterum peccata etiam secundum rationem malitiae moralis obiecta sunt seu materia, circa quam diuina praedestin. versatur eo modo quo versatur poenitentia. Commisso enim semel peccato, praeparat Deus in praescientia sua vocationem, qua tangat cor hominis, vt ad poenitentiam eum conuertat, atque ipsa peccatum detestetur.
De permissione vero peccati nonnulli arbitran tur esse effectum praedestinationis, atque hac ratione id probant. Deus vult, & decernit aeterna sua prouidentia permittere peccatum, licet non daecernat facere: ergo illam permissionem in praedestinatis velle potest ad hunc finem, vt ad vitam aeternam conducat, sicut reipsa interdum conducere solet: quicquid autem Deus vult propter hunc finem, & reipsa conducit ad illum, est effectus praedestinationis: ergo permissio etiam peccati erit effectus illius. Porro eam conducere ad illum finem colligitur ex illo ad Rom. 8. Diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, iuxta expositionem S. Tho. & Ansel. qui dicunt diligentibus Deum, etiam pecata in bonum cooperari: Quamuis igitur peccatum ipsum non sit effectus praedestinationis, erit tamen eius permissio, quae diligentibus Deum cooperabitur in bonum.
Verum haec sententia nullo modo probanda est: primum, quoniam secundum Aug. lib. 1. de praedest. Sanct. cap. 10. praedestinatio, de qua hactenus disputauimus, est donorum gratiae praeparatio, & ita nihil sub effectum praedestinationis cadit, quod non sit donum gratiae Dei per Christum, vt disp. 91. cap. 3. & 10. prosecuti sumus: permissio autem peccati non est donum gratiae Dei, imo uero est negatio illius: eo namque dicitur Deus permittere peccatum, quod negat auxilium gratiae congruentis, quae peccatum impediret: quis autem dicat, hanc negationem gratiae donum Dei esse ex meritis Christi, & passione ipsius profectum, etiamsi Deus misericordia sua ex peccatoquod permisit, bonum eliciat permissio igitur non est effectus praedestinationis.
Deinde etiamsi permissio peccati esset effectus gratiae Dei, non poterat inter effectus praedestinationis recenseri: nam, vt aliquid sit effe¬ ctus praedestinationis, non solum debet reipsi ad beatitudinem conducere, sed etiam ex voluntate illius praefiniri: atqui Deus non decreuit permittere peccatum eo fine, vt hominem per eius permissionem conduceret ad vitam aeternam: ergo permissio non est effectus praedestinationis Effectum autem praedestinationis definiendum esse ex tali fine manifestum est: quoniam praedestinatio est praeparatio mediorum gratiae in vitam aeternam: & quamuis non debeat praecedere efficax voluntas huius finis, vt ex disp. 89. constat; ne cesse tamen est voluntatem simplicem circa vitam aeternam nostro modo intelligendi priorem esse, & ex illa media omnia, quae sunt effectus praedestinationis, praeparari.
Porro permissionem peccati non posse ex taliintentione procedere, sic ostendo. Vt Deus vellepermissionem propter beatitudinem, & vt beati tudinem hoc medio conferret praedestinatis, deberet etiam prius velle media alia, per quae per missio conducere poterat ad vitam aeternam. Nullus enim vult medium, quod remote vtile est ad aliquem finem, nisi prius velit illud, quod proxime confert ad eundem finem; nam omne medium ea ratione eligitur, qua vtile est ad finem, quare si per aliud confert, per illud etiam eligitur: cumque ordo intentionis contrarius sit ordini executionis, hoc est, illud sit prius in intentione, quod in executione posterius est, vt disp. 89. c. 6. notatum est, fit, vt medium quod proxime re ipsa confert ad finem, & in executione ipsa caeteris posterius est, prius eligatur, quam medium remotum. Si autem permissio peccati vtilis est ad vitam aeternam remote solum, & non nisi per poenitentiam conducit: haec enim propius circa beatitudinem versatur, quam permissio. Si ergo Deus voluit per mittere peccatum in praedestinato ex voluntate perducendi ipsum ad vitam aeternam, debuit prius secundum rationem velle illi dare vitam aeternam simplici saltem effectu, deinde ordine intentionis praefinire, vt ille poenitentiam ageret, & cautior a peccato resurgeret: tandem, vt haec duo praedestinatus consequeretur, debuit Deus vellepermittere eum in peccatum labi: sed hunc ordinem Deus in intentione sua non habuit: ergo nec permisit peccatum ex in intentione perducendi aliquem ad vitam aeternam. Deum autem non habuisse prius in sua intentione poenitentiam praedestinati, quam permissionem peccati, patet quia si poenitentia prior fuisset in intentione Dei Deus voluisset ex se ipso, & antecedenti voluntate, hoc est, nondum ex nobis oblata aliqua occasione, sed ante omnia opera nostra ad paenitentiam aliquem vocare, siquidem poenitentiam voluisset ante permissionem, & ante peccatum ipsum, antecedenti autem voluntate poenitentiam Deus non voluit, imo nec velle potuit, sed potius consequenti, quae est post opera nostraergo anteaquam vellet permittere peccatum, nullius voluit poenitentiam, nec ad illam aliquem vocare
Praeterea vocationem ad poenitentiam, seu cor rectionem non esse primariae intentione Dei, & antecedentis voluntatis, sed sequentis perspicue tradidit Damasc. 2. de fide, c. 29. vbi sic loquitur. Ac prius illud, antecedens voluntas, seu beneplacitum dici tur ex ipso manans: secundum autem, insequens voluntas. atque permisio a nostro vitio ortum ducens; atque huius quoque permissionis duplex est genus; alterum dispensatorium, & erudiendi vim habens, quod ad nostram salutem spectat: alterum a desperatione proficiscens, quod ad extremam, certissimamque, vti iam diximus, poenam tendit. Quibus verbis eruditionem, seu correctionem dixit esse consequentis voluntatis, (quam etiam permissionem appellat) eo quod iam vitium nostrum supponat; ad eandem voluntatem inquit pertinere poenam peccati. Paenitentia ergo, cum sit correctio, & eruditio, non potest esse primariae intentionis Dei, sed secundariae, & consequentis, quae iam supponat peccatum, ac proinde et iam supponat permissionem illius. Quocirea non vult Deus peccatum permittere, vt sanet, neque ex intentione paenitentiae, & correctionis; haec enim deberet esse primaria. Liquet igitur non fuisse primariae intentionis Dei sanare, redimere, & medicinam praeparare: quia haec non sunt bona simpliciter, sed bona (vt aiunt) in casu, supposita scilicet aegritudine, & captiuitate, ac proinde non sunt primariae intentionis, sed secundariae.
Idem videtur docuisse Cyrillus libr. 2. ad Regis capite. De eo, quod Christus sanctificatus est, aliquantu lum a principio, his verbis; Condidit omnia Deus, vt essent & vt salutaria forent. quae producit mundus, & non esset in eis pharmacum mortis, nec inferni regni super terram. Paenam ergo inferni, & pharmacum nullum Deus esse voluit ex se, & primaria sua intentione. Id quod de pharmaco etiam spiritualis mortis intelligere videtur Cyrill. subdit enim; Inuidia autem diaboli mors introiuit in mundum. Remedia ergo peccati, & mortis spiritualis voluit Deus secundaria intentione, postquam vidit inuidia diaboli mortem, & peccatum in mundum introijsse. Sicut etiam hac tantum secundaria intentione pharmacum corporalis aegritudinis esse voluit.
Deinde ratione id ipsum probatur. Primum, quoniam si Deus primaria voluntate, & ex se vellet hominis paenitentiam, vellet necessario peccatum, sine quo paenitentia intelligi non potest. Nam qui ex se aliquid vult, ea etiam, quae essentialiter ad id requiruntur, necessario vult; sic se habet peccatum ad paenitentiam, non modo secundum esse materiale, & positiuum actus, sed etiam secundum malitiam & formale peccati: quia prout tale est ipsum detestamur: at peccatum Deus velle non potuit; ergo nec paenitentiam ex seipso primaria voluntate praedestinare, sed secundaria, praeuisa iam culpa ex nobis ipsis, ac proinde praecedente permissione cadendi in illam: prius igitur voluit permittere, quam per paenitentiam peccatum de leri: quare neque ad hoc quod donaret paenitentiam, & vitam aeternam, permittere potuit peccatum; quinimo Deus ex seipso antecedenti voluntate nollet esse paenitentiam, & alia bona, quae ne cessario supponunt peccatum, quia velle non potest ipsum peccatum.
Deinde alia ratione idem sic ostendo. Si Deus ex se ipso antecedenti voluntate efficaciter decreuisset paenitentiam alicuius, vel remedium afferre peccato, non posset non sequi peccatum; quia supposita illa voluntate afferendi remedium, non maneret in eius potestate, non peccare: cumque haec sit necessitas antecedens, tollere omnino libertatem, vt disp. 59. ca. 3. monstrabimus. Quare falsa est eorum sententia, qui dicunt, Deum prius efficaciter decreuisse se communicare creaturi: optimo modo hoc est, per incarnationem, & in remedium peccati, deinde permisisse peccatum Adami hac intentione, vt remedium afferret, Prudentis enim, & pii iudicis, aut medici non est permittere seditiones, & morbos intentione afferendi remedia: morborum namque curatio secundariae intentionis, & consequentis esse debet Contra praedicta obiiciet aliquis Aug. lib. de nat. & grat. f. 28. vbi ait: Deserit aliquantum Deus, vnde superbi; vt scias non tuum, sed eius esse, & discas superbus non esse Afferens vero in confirmationem testimonium 1. ac Tim. 1. subiungit: Quidem traduntur Satanae, vt discannon blasphemare, hoc est, permittuntur labi in peccatum, vt cautiores resurgant. Clarius libro de gratia, & libero arbitrio, capitulo vigesimo, postquam adduxit illud Dauidis, secundo Reg. 16. Dimittite eum (scilicet Semei) vt maledicat quia Dominus dixit illi, subdidit, nec causa tacita est, cum ei Domini isto modo dixerat maledicere Dauid, vt videat (inquit) Dominus humilitatem meam, & retribuat mihi bona pro malis. Et Gregor. homil. 25. super Euang. ait, lapsum Petri fuisse a Deo permissum, vt in sua persona disceret, aliorum misereri; quia aliorum pastor futurus erat. Sentiunt igitur hi Patres ex intentione alicuius correctionis, aut patientiae permisisse Deum peccata praedestinatorum.
Respondeo hos Patres vulgari modo fuisse locutos, vt Scriptura quoque consueuit cum euentum bonum, qui occcasione peccati futurus est, tanquam finem exprimit, & de ipso, vt de causa finali, loquitur, cum tamen reuera bonum, quod Deus ex peccato elicit, non sit primariae suae voluntatis, vt probatum est, & potius Deus, praeuiso iam peccato, eliciat bonum; quam vt eliciat bonum, permittat peccatum: sicut optime expressit Aug. II. de Genesi ad lit. capit. 22. vbi quaerit, quare daemon a Deo creatus est, cum sciret eum futurum, & respondet his verbis: Non quia ipsum malum condidit, sed quia, cum sciret cum ad hoc propria voluntate malunfuturum, vt bonis noceret, creauit eum ad hoc, vt de illo bonis prodesset. quasi dicat, non ea intentione ipsum condidit, & permisit labi in peccatum, vt boniprodesset tentans eos; sed cum sciret bonis aduersarium fore decreuit tentationes illius bonis esse profuturas; quod est secundariae intentionis.
Praeterea arguet quisquam contra idem hoc modo. Quemadmodum Deus vult permittere peccatum eo fine, vt ostendat diuitias gratiae sua praedestinatis, sicut disp. 95. cap. 9. dicemus; nec ob id necessario debet velle peccatum, quod sequitur ex permissione, sic etiam posset Deus, velle per mittere peccatum ea intentione, vt quis postea cautior resurgeret, & vitam aeternam conseque queretur, absque eo, quod vellet peccatum. Respondeo diuersam esse rationem. Nam poenitentia, seu correctio necessario supponit peccatum tamquam materiam necessariam, circa quam versatur, & ideo volens correctionem, antequam videat futurum peccatum, debet necessario velle peccatum fore, quocirca, ne asseramus, Deum velle peccatum, necesse est, dicamus, prius vidisse peccatum, vt deinde statuere vellet poenitentiam, & correctionem illius: at vero cum Deus permittit peccatum, vt ostendat diuitias gratia suae praedestinatis, non ostendit illas ex peccatis reproborum, nec illa sunt materia, circa quam versatur ostensio diuitiarum Dei: sed eo ostendit Deus diuitias suas, & liberalitatem erga praede¬ stinatos, quod cum posset ipsis negare congrua auxilia, quae reprobis negauit, & ita posset eos permittere in peccatum labi, non negauit, nec permisit. Ex negatione ergo auxilij, proxime ipsis ostendit diuitias, & liberalitatem erga ipsos, & ita potest ostensio haec esse primariae intentionis, absque eo quod Deus velit peccatum, non autem poenitentia, aut correctio peccati, quae circa ipsum peccatum tanquam circa materiam necessariam versatur.
At obiiciat quis in hunc modum: non potest Deus ostendere diuitias suas vasis misericordia ex eo, quod reprobis illas non concessit, nisi prius ostendat praedestinatis peccatum reproborum inde enim, & non aliunde colligere poterit praedestinatus, reprobis fuisse negatam gratiam congruam, quam sibi Deus concessit: notitia autem, & gratiarum actio, quae pendet ex notitia peccati, non potest esse primariae intentionis Dei; sicut neque dolor: quia supponit necessario peccatum. Respondeo, licet praedestinati in hac vita non nisi ex euentu peccati possint cognoscere liberalitatem Dei erga seipsos, quod ipsis concesserit eam peculiarem gratiam, quam reprobis negauit; tamen hoc est per accidens ratione status, & ita notitia hoc modo, & gratiarum actio inde orta in hac vita non fuit primariae intentionis, vt argumentum probat. At vero cum in alia vita Beatis Deus ostendat, hanc peculiarem gratiam, non ex euentu peccati, sed ex ipsa natura gratiae, & congruitate cum arbitrio, quam scientia intuitiua Beatis reuelabit: potuit haec notitia, & gratiarum actio inde orta, cadere sub primariam intentionem Dei: cum non supponat per se, & suapte natura peccatum ipsum vllo modo tamquam materiam, vel occasionem Ex eadem doctrina licet colligere, infamiam quae oritur ex peccato, vel laborem corporalem, & alia mala poenae, non esse primariae intentionis Dei, & ita cum dicimus, posterius peccatum esse poenam prioris, ratione effectus inde procedentis, non debemus asserere esse poenam a Deo praeordinatam; etiam post praeuisionem prioris pecati: nam post praeuisionem prioris, non potest Deus velle permittere posterius peccatum ea intentione, vt infamia, vel alius labor ex illo oriatur. Haec enim cum supponant necessario ipsum peccatum, & peccatum non sit a Deo praefinitum, non potest ipse velle infamiam ex illo profectam, antequam videat post permissionem posterius peccatum: quo viso placet illi infamia, quae peccatum ipsum consequitur, & eam in poenam prioris probat; & hoc est, vt habeat rationem poenae priotis peccati,
CAPVT III. Iustificatio, & merita, quae peccato mortali impediuntur quodammodo sunt effectus praedestinationum, quodammodo non.
QVanquam merita vitae aeternae, & iustificationes, quae peccato mortali interrumpuntur, sunt gratiae effectus, praedestinationis tamen effectus esse nequeunt, quatenus a Deo primum fieri decernuntur, sed qua ratione post peccatum commissum definit Deus ea omnia restaurare sequenti aliqua iustificatione, quae iam amplius non sit peccato interrumpenda. Et ratio est manife¬ sta, quia non solum haec omnia communia sunt reprobis, & praedestinatis, cum vtrisque donentur a Deo; sed etiam quia ipsa permissio peccati quo tam in reprobis, quam in praedestinatis me rita impediuntur, ne in beatitudinem operentur, non fit ex intentione restaurandi rursus ea per poenitentiam. Quare sic per peccatum interrum pta, nec vlterius ex intentione Dei cum paenitentia continuata, sine effectu, & extra viam manent nisi noua alia intentione rursus Deus post peccatum, incipiat peccatorem ad viam salutis reducere, & omnia bona, quae amisit, ipsi restituere Tunc igitur Deus istum hominem peculiari prouidentia ad suum regnum praedestinat, quando ea, quae erant impedita, ne ad beatitudinem operarentur, restaurat, & iterum viuificat. Quare vsque ad eam restaurationem Deus communi quadam prouidentia cum praedestinatis vsus est, sicut etiam cum reprobis,
Alia tamen ratio est de auxilijs, quae praecedunt iustificationem, & in illam operantur, nec vnquam interrumpuntur, haec enim, licet non operentur proxime in beatitudinem, quia tamen Deus sua peculiari prouidentia semper ea voluit esse continuata cum alijs vsque ad beatitudinem nec permisit ipsis impedimetum opponi, ad eandem seriem peculiaris prouidentiae semper pertinent. At vero cum iustificatio impedita ita maneat extra viam beatitudinis, vt indigeat noua or dinatione, & intentione Dei, qua restaurata, ad viam reducatur; ideo, quando fit, non pertinet ad praedestinationem, cum nondum in ordinem, & seriem peculiarem reducta sit, sed quando per penitentiam reparatur.
Haec ratio non solum probat in opinione eo rum, qui solum concedunt voluntatem simplicis effectus circa beatitudinem communem reprobis, & praedestinatis, antequam praeuideatur per seuerantia, verum etiam in opinione illorum, qui dicunt, quosdam fuisse electos ad gloriam voluntate efficaci, antequam decerneret Deus eovocare, & ex illa voluntate illos peculiari prouidentia vocasse. Nam licet hoc ita esset: auxilia tamen, merita, & iustificationes peccato impeditae, non possent ad peculiarem prouidentiam spectare, etiamsi ex illa efficaci electione ad gloriam procederent: eo quod dum impediuntur peccato, continuari non possunt voluntate Decum aliis mediis, quae postea concedentur praedestinatis post nouam poenitentiam. Nam cum permittit Deus aliquem labi, non permittit ex intentione vocandi illum ad poenitentiam, vt probatum est, sed ex alio fine, ostendendi nimirum diuitias bonitatis suae: ergo iustificatio illa, quae peccato impedita fuit, non mansit continuata voluntate Dei cum alijs mediis, quae vs que ad beatitudinem perducent praedestinatum, sed noua intentione post permissionem, & peccatum, ad vitam rectam beatitudinis reuocatur. Caeterum multo melius ratio praedicta probat in ea sententia, quae nullam peculiarem voluntatem dandi gloriam praedestinatis concedit ante perseuerantiam. Sic enim iustificatio interrupta non pro cedit ex peculiari voluntate circa finem, & ita neque inde ad peculiarem prouidentiam pertinebit. Deinde etiamsi concedamus, vt verior opinio fert, Christum non fuisse venturum, si Adamus non peccasset, & ita gratiam, & merita Adami, quae in statu innocentiae habuit, non fuisse ex merito Christi nihilominus recte defenditur, totam Adami praedestinationem fuisse per Christum, eo quod praedestinatio illius, vt probatum est, non incepit a iustificatione, & meritis, quae in illo statu ei donata sunt, sed a viuificatione, qua fuit post peccatum: quocirca illa merita pertinent ad praedestinationem, non prout in statu illo facta, sed quatenus ex meritis Christi restaurata per poenitentiam. Imo in opinione illorum qui dicunt Christum alias venturum: etiamsi Adamus non peccaret, & prius fuisse praedestinatum, quam peccatum Adami esset praeuisum, de effectibus praedestinationis Adami hoc modo sentiendum est: eo quod praedestinatio tota Adami, ita meritis Christi de facto tribuenda est, vt, ex merito passionis Christi eam esse, dicamus, fuit enim praedestinatio redemptionis: hoc autem meritum non fuit praenisum ante peccatum, sed postea: quia occasione illius Christus venit, saltem mortalis, & mortem passurus, qui alias non ita veniret, nec pateretur. Quare ex merito passionis Christi non habuit Adamus gratiam, & merita in statu innocentiae, vt plane fatetur August. libr. de corrept. & gratia, cap. 11. his verbis: ille (scilicet Adamus) in illis bonis (scilicet status innocentiae) Christi morte noeguit. Cum ergo ex Christi passione habuerit omnem effectum praedestinationis, & electionis ad vitam aeternam, fit, vt illa merita status innocentiae sub praedestinationem illius non ceciderint, sed sub communem prouidentiam
Obijciunt aliqui hoc modo, omnes effectus prouidentiae Dei in hominibus aut est praedestinationis, aut reprobationis: atqui illae iustificationes, & merita non pertinent ad reprobationem: ergo ad praedestinationem spectare debent. Re spondeo nec in praedestinato, nec in reprobo omnem effectum prouidentiae Dei esse praedestinationis, aut reprobationis: sed aliquem esse effectu communis prouidentiae, etiam si ad gratiam Christi pertineat: nam cum non sit in serie illa continua mediorum ad vitam aeternam, dicimus non esse effectum praedestinationis, quae est peculiaris prouidentia erga praedestinatos, quamuis sit effectus gratiae: id quod in reprobis manifestum est.
INter Scholasticos Doctores, praesertim receItiores receptissima est illa distinctio terum naturalium, & supernaturalium, in ordine autem supernaturali constituunt gratiam habitualem, vitutes infusas, & earum operationes, in ordine vero naturalium rerum collocant ipsam hominis substantiam, naturam, atque opera moralis virtutis acquisitae, quae fiunt solum ob honestum finem virtutis lumine naturalis intelligentiae cognitum. Hac praemissa distinctione, de effectibus praedistinationis varie sentiunt; nonnulli arbitrantur opera moralis virtutis requisitae, quaecunque illa sint, non esse effectus praedestinationis: ita existimat Sotus lib. I. de natura & gratia, cap. 20 Alij contranon solum haec opera dicunt esse effectum praede stinationis, verum etiam alia naturalia, quae efficaciter conducunt ad vitam aeternam, vt tali loco nasci, tali corporis temperamento praeditum esse, ex patribus Christianis ortum fuisse, & optimo loco educatum, denique tali tempore, & occasione obiisse. Hoc etiam dicunt spectare varias occasiones externas. quibus homo moueri incipit ad poenitentiam, vt quod occurrat funus in via& platea, quod aliquis videat alium coram se mortem infoeliciter oppetere, & alia id genus.
Horum autem sententia probatur, quia ille videtur esse effectus praedestinationis, qui efficaciam habet in beatitudinem ipsam, & ad illius consecutionem aliquo modo confert: sed haec omnia conducunt ad beatitudinem, ergo sunt effectus praedestinationis.
Ego vero distinguendum esse arbitror: nam quaedam ex numeratis esse possunt effectus praedestinationis, & gratiae Christi eo modo, quo in ferius explicabitur, alia vero nequaquam. Sed, vt melius haec a nobis explicentur, primum supponenda est doctrina communis Aug. contra Pelagium, & eos, qui ex reliquiis erant Pelagiano rum, quam tradidimus disput. 89. ca. 3. & 10. praedestinationem scilicet, de qua Patres disputarunt, non esse quamcunque Dei prouidentiam, & praefinitionem rerum, sed praeparationem donorum gratiae, non cuiuscunque, sed gratiae per Christum, quae est gratia redemptionis, &, vt ait August. 95. confertur adultis ad recte viuendum, & tentationes superandas, atque a Concilio Mileuitano Coelest. Papa, & ab eodem August. gratia iustificationis, seu in qua iustificamur, vocatur, vt notaui disp. 88. capit. 1. in paruulis vero est gratia ipsi Baptismi, qua remittitur originale peccatum Quid ergo non est gratia per Christum eo modo, quo diximus, sub ipsam praedestinationem grati cadere nequit. Nam cum praedestinatio, vt ait Aulib. de praedest Sanct. cap. 10. hoc differat a gratia, quod praedestinatio est aeterna gratiae praeparatio, gratia vero est ipsa donatio; quidquid non est gratia, de qua ipse disputat ibi contra Pelagianos, & Semipelagianos, ad praedestinationem non pertinebit disputat autem ibi de gratia Christi, quae ad recte viuendum adultis donatur, vel paruulis ad remissionem originalis conceditur
Deinde obseruandum est, inter gratias, quanobis Deus donat ad recte viuendum, tentationes vincendas, & vsque in finem perseuerandum quasdam esse externas, merito etiam Christi nobis oblatas, quibus ad recte viuendum excitamum quae quidem sicut ex iusto Dei iudicio quibusdam negantur, vt Tyriis & Sidoniis, sic etiam misericordia Dei aliis conceduntur: quasdam vero gratias esse intentiores, nempe sanctas, & pias cogitiones, quibus pius, & deuotus affectus in nobis gignitur. Illas quidem caeteriores gratias concedebant non solum Semipelagiani, sed etiam Pelagius ipse, & Coelestius, vt notauimus dispu. 89. cap. 4. & colligitur episto. 90. & 95. apud Aug. Dicebant au tem, exteriorem gratiam esse legem & praedicationem, qua notitia nobis donatur eius, quod agendum est, eamque sufficere arbitrabantur sine subministratione spiritus intus mouentis. Quorum error damnatur ab Auguu. & a Patribus Africanis, & a Concilio Mileuitano canone 4. Quare sicut Pelagius concedebat gratiam externae praedicationis, ita non negaret gratiam signorum, quique homo ad bene operandum admonebatur. Ne que vero Aug. & Patres Africani disputantes contra Pelagianum vsquam dixerunt, signa exteriora & praedicationem non esse gratiam, sed tandem dixerunt hanc non esse quam commendat Apost. ad Roman. cum ait, sine meritis nostris donari, quam fateri debent Christiani.
His iactis fundamentis, difficultati proposita respondeo primo, opera omnia moralia, quae effectum habent in vitam aeternam, vel quia sunt dispositio ad iustificationem licet remota, aut occasio, vel denique quia fiunt ab homine iusto, esse vere effectus praedestinationis, quia fiunt ex gratia Christi, & spiritu illius intus mouente, vt satis a nobis probatum est disp. 91. cap. 14 & 15. multa autem esse huiusmodi ergo non dubito. Primum omnia, quae fiunt ab homine iusto, cum sint vere meritoria vitae aeternae vt definitur in ConcilioTrid. sess. 6. cap. cap. 16. & fusius ostendemus F. 2. q. 114. art. 4. absque dubio effectum habent circa beatitudinem, ac proinde effectus sunt praedestinationis. Praeterea multa alia sunt, quibus homo a Deo impetrat noua auxilia gratiae, vt eadem disputat. 91. cap. 16. monstrauimus. Haec igitur inter dona gratio Christi, ac proinde inter effectus praedestinationis connumerari debent.
Secundo ad gratiam Christi, & praedestinatio nem pertinent omnia signa exteriora, quae Deus confert, vt spiritum sanctae cogitationis nobis inspiret: haec enim praeparat Deus iis, quibus internam spirationem donare placuit: quibus vero congruam cogitationem ad recte viuendum, & ad vitandum peccata dare noluit, ipsa etiam signa exteriora, quibus ipsi congrue excitarentur, denegauit; vt praeclate Aug lib. de bono perseu c. 14. his verbis testatur. Ex quo apparet, habere quosdam in ipso in genio diuinum naturaliter munus intelligentiae, quo moueantur ad fidem, si congrua suis mentibus, vel audianverba, vel signa conspiciant, & tamen si Dei altiore iudici a perditionis massa non sunt gratiae praedestinatione discreti, nec ipsa eis adhibentur vel dicta diuina, vel facta, per quae possent credere si audirent vtique talia, vel viderent. Cum dicit, possent credere, intelligit potentiam cum effectu, ac si dicat, crederent. Dixerat enim prius, Quo moueatur ad fidem, non Quo possint moueri. Ita ergo haec signa exteriora ad gratiam Christi, eiusque praedestinationem pertinere dicendum est; vt asseramus ea sola non sufficere, sed internam etiam cogitationem, & inspirationem necessariam esse, quam Apostolus commendat, & Patres contra Pelagium probant. Quare cum his signis, quoties auxilium gratiae Christi interius nobis donatur, non solum est gratia cooperans, vt aliqui falso arbitrantur, sed etiam operans, & praeueniens vt disput. 88. cap. 8. manet probatum.
Hoc eodem modo de morte praematura, quae tali tempore accidit, vt iustum a peccato paulo post sibi imminente liberet, vt in gratia Dei vitam finiat, dicendum est, hac enim morte sicut iusti per seuerantia completur, si etiam eius praedestinatioperficitur. Et igitur donum Dei per Christum & inter effectus praedest. connumerari debet. Nam vt notaui disp. 91. cap. 13. inter gratias Christi non solum computantur auxilia, quae ab Scholastici dicuntur esse supernaturalis ordinis ad opera infusarum virtutum, sed etiam ea, quae cùm sint naturalis ordinis, conferunt tamen ad pietatem, ad recte viuendum. in gratia perseuerandum. Neque vero Patres inter ea, quae sunt ordinis supernaturalis & quae sunt naturalis, distinxerunt, sed omne illud gratiam Christi appellarunt, quod, vti diximus, adiuuat nos, & excitat ad recte viuendum, & prae¬ cepta etiam decalogi seruanda. Idem puto dicendum de occasione, & tempore, quo aliquis nascitur quando ea fuit occasio salutis: vt quod puer qui statim post partum moriturus est, prope fontem nascatur, vbi baptizari possit; vel apud eos qui statim ipsum baptizent. Idem de educatione bona alicuius, quae efficaciter conducit ad iustificationem, & perseuerantiam: haec enim omnisunt dona gratiae & per Christum, exteriora tamen non sicut inspirationes, & cogitationes sanctae
Tertio demum ea, quae ad naturalem hominis constitutionem, & temperamentum spectannullo modo debent inter effectus praedestinationis, nec inter effectus gratiae Christi, quam contra Pelagium Patres defendunt, referri: tametsi ad donum creationis, pro quo etiam gratias Deo agere debemus, pertineant. Id primo diserte tradiderunt nobis Patres Africani cum Aug. epist. 95. ante medium: nam cum Pelagius fraudulenter retractans suam sententiam in Concilio Palae stino asseruisset, gratiam Christi sine meritis dari, intelligens gratiam creationis, quae omnia merita praecedit. Patres Africani in ea epistol. & in 90 ostenderunt, non satis esse, si hanc gratiam ille confiteretur, sed aliam omnino distinctam, necessarium esse concedere. Inquiunt ergo: Etsi enim quadam non improbanda ratione dicitur gratiae Dei, quo creati sumus, quia non praecedentium aliquorum operum meritis, sed gratuita Dei bonitate donata est: alia est tamen, qua praedestinati vocamur, iustificamur, glorificamur, vt dicere possimus, si Deus pro nobis, quis contra nos: Ex mente igitur Patrum gratia praedestinationis non est, qua conditi sumus, sed qua iam creati, & producti vocamur, iustificamur: de qua dicere possumus, non quidem antequam simus, sed post creationem; Si Deus pro nobis, quis contra nos? Idem habet Aug. epist. 105. ibi enim detegit etiam fraudem, qua Pelagius retractans suum errorem, dixit, gratiam sine meritis nostris nobis donari, in telligens gratiam creationis
Secundo, cum Aug. & alij Patres contra Pelagium, & reliquias Pelagianorum eodem modo contendunt, gratiam sine meritis nostris dari, & sine illis praedestinari, loquuntur de praedestinatione eiusdem gratiae, quam probant in tempore, etiam sine meritis nostris, donari. August. enim lib. praedest. Sanct. 10. inter praedestinationem, & gratiam his verbis differentiam constituit. Inte gratiam, & praedestinationem hoc tantum inter est, quod praedestinatio est gratiae praeparatio, gratia vero iam ipse donatio & eodem lib. cap. 14. inquit, Quocirca praedestinatio Dei, quae in bono est, gratiae est, vt dixi, praeparatio: gratia vero est ipsius praedestinationis effectus, loquitur autem de gratia: quam contra Pelagium pro bat, sine meritis donari. Sed si praedestinatio nostra inciperet a dono creationis, siue illud sit communis creationis, siue peculiaris, quo aliquis optima indole a Deo donatur, iam facile Pelagius, & Pelagianorum reliquiae cum Patribus conuenisent, concedentes gratiae, & praedestinationis totius nullum dari meritum ex nobis; quia omnia a dono creationis inciperent, ante quod nullum meritum esset in nobis: sicut etiam nonnulli de reliquiis Pelagianorum, qui ad hanc gratiam creationis confugiebant, vt gratiam sine metitis esse concederent, asserebant, vt notauimus disput. 89. ca. 5. Cur igitur Patres Africani epistolis citatis & August. epist. 105. retractationem illam Pelagij. de gratia sine meritis concessa factam in ConcilioPalestino, non admitterent? Cum ergo illi Patres velint nouam aliam gratiam supra doni creationis a Pelagio concedi, & hanc dicant a Deo praedestinari sine meritis, nullo modo donum creationis sub hac praedestinatione comprehendunt. Tertio, si donum creationis esset effectus praedestinationis, deberet esse primus & fundamentum caeterorum: quare, qui dicerent huius non dari causam nec meritum ex parte nostra, etiamsi, assererent, dari causam primae vocationis gratuitae ad iustificationem, non ideo cogerentur concedere, dari causam praedestinationis. Vt enim ex parte nostra sit causa praedestinationis, debet etiam esse primi effectus: quodsi primi effectus non est causa, etiamsi alterius detur, non possumus nos dici causa nostrae praedestinationis. Nam in omni opinione plurium effectuum sumus causa aliquo modo, vt augmenti gratiae, perseuerantiae, consensus, & cuiusuis secundae gratiae, quam ex alia priori nobis impetramus: ideo autem non dicimur causa, vt praedestinemur quia non sumus causa primi effectus. Sic ergo Pelagius, & Semipelagiani non cogerentur concedere causam praedestinationis: quin imo recurrentes ad gratiam creationis causam aliquo modo meritoriam ex parte nostra negabant. Caeterùm quiAug. contra eos loquebatur de praedestinatione gratiae per Christum, quae distincta est a dono creationis, ideo extra effectus illius; constitutio & productio naturalis praedestinati referri debet. Hoc etiam de causa Petrus Diac. lib. de Incarnatione c. 8. lib. Fausti anathematizat, & contra August. & Coelestini sententiam de praedestinatione scriptos esse pronunciat. Quia labori humano sub iungebat gratiam, vt d. 91. c. 11. notauimus, nem pe intelligens quaestionem fuisse cum Augustin. de praedestinatione gratiae an illa ex aliquo initio nostro daretur in tempore, & in aeternitate praedestinaretur: quod si praedestinatio a creatione inciperet, nullo modo Faustus dixisset labori humano subiungi gratiam, & ex illo praedestinari.
Quarto si indoles esset effectus praedestinatiohis necesse erat, ipsam esse causam seu occasionem aliorum donorum, quae ex meritis Christi nobiconferuntur. Si enim nullo modo est causa, non erit connexa cum aliis effectibus praedestinationis neque vllum cum illis ordinem constituit, seerit veluti subiectum praedestinationis, cui tot series gratiarum, ac proinde tota praedestinatio ex libera Dei voluntate absque alia occasione adueniet. Porro bonam indolem non esse vllo modo causam, seu rationem, ad quam respiciens Deus praedestinet dona suae gratiae, nullus est Catholicus, qui neget; neque Massilienses ausi sunt inficiari. Non enim ideo Deus aliquem vocat gratia sua quia videt ipsum bono ingenio praeditum, cum multos huiusmodi relinquat, alios vere pessima indolis praedestinet; id quod Aug. 1. lib. ad Simplician. q. 2. circa finem his verbis expressit. Non enim habeo, quod intuear in eligendis hominibus ad gratiam saluta rem, si ad examen huius electionis aliqua cogitatione prae mittor, nisi vel maius ingenium, vel minora peccata, vevtrumque addamus etiam, si placet, honestas, vtilesque de ctrinas. Et paulo post. Sed cum hoc statuero, ita me ridebit ille, quae infirma mundi elegit, vt confundat fortia, & stulta mundi, vt confundat sapientes, vt eum intuens pudo correctus ego irrideam multos, & prae quibusdam pecca¬ toribus castiores (ecce bonam indolem ad virtutem, & prae quibusdam piscatoribus oratores, ecce bonum ingenium. Vtriusque autem Deus nullam rationem habuit, vt Aug. testatur ibidem.
Negare quidem non possumus id, quod ipsi docuit libr. de bono perseuer cap. 14. aliquos videlicet eo ingenij acumine ex dono ipsius creationis polere, vt si viderent signa, vel audirent verba, qua alij videntes, & audientes non credunt, neque conuertuntur, sine dubio crederent, & conuerterentur. Nihilominus quibus signa videre auverba huiuscemodi audire conceditur, quibus praesentibus Deus interius tangit corda eorum, non ex eo, quod optima indole praediti sunt, sed ex sola Dei misericordia conceditur. Quocirca licet bonum ingenium facilius gratia Dei moueatur; illud tamen nunquam est causa, vt aliquis congrua cogitatione vocetur. Ac proinde gratiae praedestinatio non a dono creationis, sed a vocatione ipsa gratuita sumit exordium. Ideoque multis, qui tali ingenio vigent, ea signa non conceduntur quia, vt inquit August. praedestinatione gratiae massa perditionis non sunt discreti hoc est, quia interior, & congrua vocatio, quae ex illis signialioqui nasceretur, non est illis a Deo praedestinata atque in vniuersum nullus est tam hebeti ingenio, & tam praua natura, qui dum est rationis compos non possit talia videre signa, & audire verba, qui bus congrue moueatur. Neque enim Deo defuit modus, quo si vellet, conuerteret Esau; sed plures quidem sciebat, ex quibus nullum adhibere voluit, vt notauit Aug. lib. 1. ad Simplician. qu. 2. post medium. Demum omnis praedestinatus eo modo vocatus fuit, quam sciebat Deus, aptum esse illi, vt moueretur, sicut in ea quaestione inquit Aug. ob id tamen non dicimus, qualitatem ingenij, & creationis ad praedestinationem pertinere.
Ex dictis colligitur, non esse errorem Semipelagianorum, concedere dispositionem naturalem ex nobis, aut ex bona indole naturali, non quidem ad gratiam obtinendam, sed, vt gratia ex miseri cordia collata, facilius in nobis operetur: sic enim neque initium, neque occasio etiam remota, auper accidens, gratiae conceditur. Qui vero dicunt dari ex nobis dispositionem ad gratiam siue remotam appellent, siue per accidens, & remouentem solum impedimenta, qua ratione defendi possinignoro. Dispositio n. ad gratiam ideo dicitur, quia ad gratiam obtinendam praecedit: Si autem talis ex nobis daretur, iam esset initium aliquod gratiae enobis: incideremus ergo in absurda, quae disp. 91. inferebamus. Datur igitur ex creatione nostra dispositio aliqua, vt gratia, quae gratis, & absque vlli occasione nostra nobis collata fuit, facilius in nobis operetur, quia magis contemperatur arbitrio non tamen, vt gratia nobis donetur. Qualis vero ordo sit assignandus inter voluntatem producendi hominem, & ipsum iustificandi, & glorificandi patet ex iis quae diximus disp. 82. cap. 5. iuxta quae prior esse debet voluntas producendi hominem, quam ipsum vocandi; licet simul habuerit Deus intentionem ipsum glorificandi simplici tantum affectu complacentiae. Ex quo sequitur praedestinationem quae a vocatione incipit posteriorem esse ipsa voluntate creandi hominem.
Postremo Aug. epist. 105. detegens etiam fraudem Pelagij, qua in Concilio Palestino dixerat gratiam nobis dari sine meritis nostris intelligens gratiam creationis, ait in haec verba: Abiiciatur a Christianorum cordibus ista fallacia. Nam omnino non istam gratiam commendat Apostolus qua creati sumus, vi homines essemus, sed qua iustificati sumus, vt homines iust. essemus. Ista est enim gratia per lesum Christum Dominum nostrum. Etenim Christus non pro nullis, vt homines conderentur; sed pro impiis, mortuus est, vt iustificarentur. Intelligit vero Aug gratiam iustificationis esse fidem, vt statim explicat, quia ab illa mouemur ad iustificationem. Hanc ergo dicit esse gratiam, quam Christus nobis passione sua meruit, non autem gratiam creationis: atqui Christus passione sua est causa totius nostrae praedestinationis a primo effectu; alioqui non esset causa totius; ergo donum creationis non pertinet ad gratiam praedestinationis. Et quamuis negare non possumus, aliquot homines merito Christi non solum genitos fuisse, sed etiam bono ingenio, & indole praeditos eos nimirum, qui orationibus fidelium a Deo do nati sunt; vt Franciscus de Paula, & alij Sancti, ac proinde donum creationis in his ad gratiam Christi pertinere; eam tamen non esse effectum praedestinationis, postrema illa ratione probari potest. Quare praeter ipsam beatitudinem, donum praedestinationis solum est spiritus, qui ad recte viuendum per sanctas cogitationes, & inspirationes nobis subministratur, & caetera omnia externa adiumenta, quae ad eundem effectum conferunt, vt iam explicatum est.
Articulus 5
POst articulum 5. operae pretium diximus octaQuum interpretari, vt primum omnia, quae propria sunt praedestinationis, deinde quae ad reprobationem pertinent, postremo quae aliquo modo vtrique communia sunt, iuxta ordinem a nobis in principio huius quaestionis assignatum, pertractemus.
Conclusio ergo huius articuli est. Quod ad diuinam praeordinationem spectat, praedestinatio non potest orationibus, & operibus Sanctorum iuuari, bene tamen quod ad effectus ipsius attinet. Explosis duobus erroribus, quos, S. Thom. refert in textu, distinguit ea, quae in praedestinatione sunt, sicut distinxerat artic. 5. est enim ipse actus Dei aeternus, qui idem est cum essentia ipsius, & sunt effectus ipsius praedestinationis. Ait ergo, id, quod aeternum est, non iuuari precibus ipsius praedestinati, nec alterius sicut etiam dixerat art. 5. nullam illius causam dari: at vero effectus praedestinationis iuuari posse, Probat autem, quia prouidentia Dei multos effectus praedestinationis esse voluit mediis causis secundis: nam media oratione ipsius praedestinati voluit aliqua dona ei conferri, & merita illius augeri. Iuuatur ergo praedestinatio precibus praede stinati, quatenus totus effectus praedestinationis oratione praedestinati completur. Sed quod inchoationem, non inquit aliquo modo precibus ipsius praedestinati iuuari: certum enim est, orariones praedestinati ad inchoationem effectus praedestinat. in ipso nihil conferre, vt ex iis, quae diximus disputat. 91. cap. 57. perspicuum est. De orationibus vero alicuius, quibus praedestinatio alterius iuuatur, docet S. Thom. eas sub ordinem praedestinationis illius cadere, sicut reliqua omnia, quae salutem praedestinati promouent: cum que eadem ratio sit de orationibus Christi, si ac nostram praedestinationem referantur, eadem de vtrisque erit statim controuersia. Nam, quod attinet ad orationes ipsiusmet praedestinati, quo modo conferant praedestinationi ipsius, satis a nobis loco citato dictum est.
Disputatio 94
An meritum, et orationes Christi vel Sancti alicuius fuerint promerita nostram praedestinationem et electionemDIS PVT XCIV. An meritum, & orationes Christi vel Sancti alicuius fuerint promerita nostram praedestinationem & electionem.
Variae Scholasticorum opiniones, cap. 2. Meritum Christi causam nostrae praedestinationis, & electionis auctoritate probatur, cap. 2. Christum meruisse nostram electionem, ratione probatur, cap. 5. Merita Christi fuisse causam nostrae praedestinationis, ratione ostenditur, cap. 4. Diluuntur aduersariorum oppositiones, cap. 5.
SVnt nonnulli Scholastici non infimi nominis qui liberalitatem diuinae praedestinationis adeo praedicant, vt non solum ex parte praedestinati, verumetiam ex parte alterius nullam causam meritoriam, aut imperatoriam illius esse putent, sed in solam Dei voluntatem tantum beneficium referendum esse asseuerent: quorum varios dicendi modos in hoc capit. referemus. Primo igitur Adamus in Commentariis epistol. ad Ephes. in illud 1. capit. Sicut elegit nos in ipso: censet praedestinationem nostram, & electionem non fuisse factam ex meritis Christi, sed haec duo beneficia in solam Dei liberalitatem esse referenda. Huius sententia nullam adducit rationem: sed forsan ea est, quia existimat hic auctor, fidem, & alias dispositiones ad iustificationem, non ex meritis Christi, sed ex sola Dei voluntate nobis concedi. Sic docet in cap. i ad Philippen. sub finem, & in illud 2. Pet. capit. 1. In iustitia Dei, quam opinionem tradiderant prius Capreol. in 3 d. 18. q. vn. a. 3. ad argumenta Scoti contra 4. concl. Ferrarien. 4. contra gent. cap. 55. §. An autem. Driedo. de captiuit. & redempt. gener. human. tractatu 2. c. 2. p. 3. a. 4. ad 1. obiect. & tractat. 4. cap. 2. p. 8 memb. 3. eam quoque in dicauit Ruard. 2. 6. §. Iterum obiicitur, cum asseruit Christum nobis sufficienter meruisse remissionem peccatorum, sed non fieri nobis aequalem applicationem meritorum eius, partim prouenire ex nostro libero arbitrio; partim vero ex diuina electione: atque in hanc sententiam citat Capreolum, & Driedonem. Videtur ergo sentire, vt applicentur nobis merita Christi, necessariam esse alienam priorem dispositionem in nobis, quanon sit ex meritis Christi, propter quam nobis applicentur: quodsi existimat hanc esse ex solo libero arbitrio, sentit cum Massiliensibus: si vero ex auxilio gratiae, concedere debet eam gratiannon fuisse ex meritis Christi ex qua doctrina recte colligitur sententia Adami superius allegata & in eam consentire debent caeteri auctores citati: quoniam si nobis, & aliae dispositiones, quae iustificationem praecedunt non sunt ex meritis Christi, & illae ad praedestinationem pertinent, vt disput. 91. capit. 5. contra Bonau. satis probatum est, consequitur praedestinationem in nobis coepisse, ante quam merita Christi nobis applicarentur. Si autem merita Christi non fuerunt causa primi effectus nostrae praedestinationis, dici non poterunt causa ipsius praedestinationis, vt eadem disp. cap. 1. monstraui Christum autem non fuisse causam nostrae praedestinationis, cum Adamo plane affirmat Driedo ar illo 4. ad 1. obiection. alij vero de praedestinatione expresse non loquuntur.
Facit cum Adamo, & Driedone Franciscus Sonnius libr. 2. demonstrationis Euang. tractat. 3. qui est de passione Christi cap. 19. & hoc ipsum probat alia ratione, quam insinuare etiam videtur Adamus. quia, vt Christus meretur nobis praedestinationem nostram, necesse erat, & mereri omnem effectum illius. sed non potuit mereri omnem effectum illius, eo quod ipsa incarnatio, passio, & meritum Christi inter effectus nostrae praedestinationis conumerantur: ergo Christus non fui, promeritus nostram praedestinationem. Hoc argumento recentiores nonnulli in hanc sententiam adducuntur, & ob id etiam affirmant cum Durand. in 1. d. 41. q. 3. num. 4. nullum iustum, quantumuis alteri impetret primam gratiam, merer
posse illi praedestinationem; quia ipsa oratio, & meritum iusti est effectus praedestinationis alterius; id quod hoc pacto suaderi potest secundo Quaecumque conferuntur alicui efficaciter, vt vitam aeternam consequatur; siue interior spiritus gratiae siue exteriora adiumenta, sunt effectus suae praedestinationis: ergo & orationem, seu meritum alterius, virtute cuius spiritum gratiae praedestinatus consequitur, inter effectus suae praedestinationis referre, & pro eo etiam beneficio peculiares Deo gratias agere debet Praeterea non posse Christum nostram praedestinationem mere ri, probatur tertio. Id quod est temporalem, creatum non potest esse causa aeterni, & increati: sed meritum Christi fuit temporale, & creatum, praedestinatio autem nostra aeterna, & increata: ergo meritum Christi non potuit esse causa illius, Quarto ex doctrina S. Thom. supra qu. 22. a. 3. Deus in sua prouidentia nullum medium adhibet, sed per seipsum proxime rebus prouidet, tametsi ad executionem secundis causis vtatur: ergo in praedestinatione non habuit rationem alicuius meritiChristi, aut alterius sancti.
Secunda opinio est recentiorum quorundam, qui, licet concedant Christi meritum fuisse causam praedestinationis, & delectionis, qua Deus praedestinauit, & dilexit nos; nihilominus affirmant, non fuisse causam nostrae electionis: intedilectionem enim, & electionem hoc discrimen constituunt cum S. Tho. a. 4. huius quod dilectio solum est amor, quo Deus alicui vult bonum absque comparatione, & respectu ad alios: electio autem cum sit, dilectio vnius prae alio, ad alios etiam refertur: sicet autem meritum Christi fuerit causa dilectionis, qua Deus dilexit nos, non tamen fuit causa, vt hunc potius, quam alium diligeret, ad hoc enim necesse erat ipsum esse causam, vt quidam extraherentur a massa perditionis, alivero in ea manerent: Christus autem non fui causa: vt aliqui in ea manerent: ergo neque vt alij ab ea per electionem extraherentur. Secundo quia Christus non fuit causa, vt huic potius, quam alteri haec potius gratia, quam alia tribueretur, siquidem non magis vno, quam alteri sua merita applicauit: aut si alicui magis prodesse voluit, & pro illo peculiariter orauit, non ideo fuit causa, vt Deus eligeret ipsum, sed potius contra, quia Christus nouit illum electum fuisse a Deo, pro illo peculiariter orauit. & merita sua, ei potius, quam alteri prodes¬ se voluit: non enim debuit voluntas diuina humanae, sed humana diuinae conformari; quare haec electio, & distributio in sola Dei voluntate posita fuit vt idem Christus dixisse videtur Ioan. 17. illis verbis: Pater, manifestaui nomen tuum hominibus, quodedisti mihi tui erant, & tu mihi illos dedisti, quem locum explicat Adrianus primus in Epistol. 1. ad Episcopo Hispaniae de iis, quos Deus electione sua aeterna Filio suo dedit.
Hoc eodem sensu Paulus ad Hebr. 2. de praedestinatis intelligit illud Isaiae 8. Ecce ego, & pueri, mei, quos dedit mihi Dominus. Nam si Christus merito suo obtinuisset, vt hic potius, quam alius per Dei electionem & praedestinationem sibi daretur in fratrem, & puerum, non diceret. Quos dedit mihi Dominus, sed, quos merito meo mihi comparaui. Et ad Ephes. 1. postquam dixit, Elegit nos in ipso ante mund constitutionem. &c. Subiungit, Secundum propositum voluntatis suae, vt ostenderet ex solo Dei bene placito, non ex meritis Christi, nostram pendere electionem. Huc etiam spectare videtur illud. Sederautem ad dexteram, vel ad sinistram, non est meum darvobis, sed quibus paratum est a patre meo, & illud ad Ephes eodem I. c. In quo etiam (scilicet in Christo) & noforte vocati sumus. Ideo enim dicit, forte nos fuisse vocatos, vt ostendat ex nullis meritis factam fuisse hanc electionem. Hae rationes, & testimonia, si alicuius momenti sunt, non solum probant electionem ad gloriam non fuisse factam est meritis Christi, sed neque electionem ad gratiam,
Tertia opinio est Scoti in 3. d. 19. qu. 1. §. in ist. quaestione, & §. Sed hic sunt, in fine: qui hoc ordine instantia rationis in Dei praescientia, & prouidentia disponit. In primo ait Deum se ipsum intellexisse; in secundo intellexisse omnes creaturas, in tertio quosdam ad gloriam, & gratiam praedestinasse, circa alios vero se habuisse negatiue; in quarto vidisse eos casuros in primo Parente, in quinto prouidisse illis remedium per Christi passionem. Ex qua serie, & ordinatione sequitur, nullam fuisse praedestinationem ex meritis Christi: nam quamuis Scotus doceat Christum fuisse primum omnium praedestinatorum ante Adam peccatum praeuisum; asserit tamen merita Chri sti post praeuisum peccatum primi parentis erga homines fuisse ordinata, & ita post eorum praedestinationem: ac proinde, licet in exequutione meritum Christi fuerit causa omnis effectus praedestinationis, non tamen, fuit causa in intentione, vt homines eligerentur, & praedestinarentur Hanc sententiam amplecti videtur Almainus in eadem d. 19. quaest. 1. post 4. conclus. & Maior. quaest. 1. in 3 argumento: potest autem confirmari aliqua ex rationibus superius factis. Hae sunt variae opiniones, quae in hac controuersia minus probabiles videntur, quam in hoc capite sigillatim refutare, non est necesse, in sequenti enim confirmantes veriorem Theologorum sententiam, harum omnium falsitatem ostendemus.
Meritum Christi fuisse causam nostrae praedestinationis, & electionis, auctoritate probatur. tantiqua Theologorum sententia, quam ego Catholicam existimo, est, non solum Christum nobis meruisse, vt a Deo diligeremur, & praedestinaremur per gratiam eius ad gloriam sed etiam, vt eligeremur ex massa perditionis electio¬ ne gratiae: de electione vero ad gloriam cap. sed nonnihil dicemus. Haec sententia de electione gratiae, & praedestinatione, & auctoritate solum in hoc capit. nobis probanda est: in sequentibus enim ratione confirmabitur. In primis vero ex Scholasticis plures, & nobiliores eam expresse tradiderunt, cum affirment, Christi praedestinationem esse causam nostrae praedestinationis, sic docet S. Tho 3. p. q. 24. Caiet. & recentiores Thomistae in eum art. Alexan Ep. q. 3. mem. 5. Bona. in 3. d. 11 a. 1. q. 3. Albert. d. 10. a. 4. q. vit. Dur. q. 3. Paul. q. 1. a. 3. con2. & 3. Praemittunt autem distinctionem, quandam hoc modo. Aut praedestinatio capitur pro actu ipso in mente Dei aut pro effectu ipsius: si pro actu in mente Dei, dicunt praedestinationem Christi non fuisse causam nostrae praedestinationis, quia fuit vnus, & idem actus vtriusque praedestinationis in Deo, si vero vsurpetur pro effectu, asserunt Christi praedestinationem fuisse causam nostrae: quia ipse Christus fuit causa omnium gratiarum, quas nobis praedestinauit Deus, id quod sufficere arbitrantur, vt Christi praedestinatio dicatur causa nostrae. Nam vt disput. 91. ca. 1. notauimus, cum quaerimus causam praedestinationis, non quaerimus causam ipsius diuini actus, sed causam gratiarum, quas Deus praedestinauit. Eandem sententiam sequutus est Gabriel nulla distinctione praemissa, in 3. d. 19. a. 2. post 4. concl. vbi 6. sententiam Scoti ex professio refellit.
De electione autem gratiae ex massa perditionis nihil expresse asserunt praedicti Doctores, mea tamen sententia eandem rationem illius esse existimarunt, atque praedestinationis. Porro eandem opinionem non solum quoad praedestinationem nostram, verum etiam quoad electionem sequuntur Vega lib. 4. in Concil. Tridentin. c. 5. in fine. Viguerius de institutionibus Theologicis cap. 20. §. 8. versic. 3 circa finem: Catherinus libr. 1. de eximia praedestinatione Christi sub finem, & lib. 2. in principio, & Gaspar Cassalius lib. 1. de quadripartita iustitia cap. 4. tametsi hic auctor non modo putet Christum promeritum fuisse nostram electionem, & praedestinationem ex parte effectus, sed etiam ipsum actum increatum in mente Dei, quem recentiores aliqui sequuntur: qua vero ratione hoc falsum sit infra ostendemus. Iam vero Scripturae testimoniis hanc sententiam comprobemus. Primum testimonium est ad Ephes.i. vbi dicitur, Eligit nos in ipso (id est Christo, ante mundi constitutionem, vt essemus sancti. Vbi cum Paulus vtatur nomine electionis, quae est separatio illa a massa perditionis, in qua multi relicti sunt, non est cur negemus electionem nostram fuisse ex meritis Christi, non solum quatenus dilectio, & praedestinatio dicitur, sed etiam quatenus electio nuncupatur: si quidem dicimur a Paulo non solum in Christo dilecti, & praedestinati, seetiam electi. Caeterum Adamus, qui oppositar sententiam defendit, existimat particulam; In nosignificare eo loco causam meritoriam, sed duplicem alium sensum adhibet. Alter est, vt dicamur: electi in ipso, sicut etiam in ipso conditi, aut creati, tunc autem particula In, veram causam effectricem significat, sed ad Christi diuinitatem refertur. Alter sensus est, elegit nos ad habendam fidem in Christo.
Fallitur tamen hic auctor, & opinionem minus probabilem, imo & temerariam falsis interpretationibus contra sensum antiquorum Patrum defendere conatur. Nam Graeci omnes cum Chrysost. plane docent particulam In. Graece ἐν, eo loco causam significare, & poni pro particula adhoc est, Per, Eundem sensum sequuntur ex Latinis Ambr. & S. Thom. quocirca Adamus frustra interpretatur, nos fuisse electos, vt crederemus in Christum. Est autem frequens in Scriptura & in eodem praesertim cap. particulam, In, significare, Per; vt cum dicimus, In Christo, perinde firatque, Per Christum. Sic intelligunt omnes illud eiusdem cap. Gratificauit nos in dilecto filio suo, & tursus, In quo habemus redemptionem, & infra: In quo & sorte vocati estis. Ad Ephes. etiam 2. dicimur creat: in operibus bonis in Christo 2. ad Tim. 1. Sed secundum gratiam, quae data est nobis in Christo lesu, & Concil. Trid. sess. 6. cap. 16. appellat opera facta in Christo, quae gratia ipsius facta sunt. Neque vero obstat, quod praedicti Graeci Patres illud, Elegit nos in ipso, interpretentur hoc modo, per eam scilicet fidem, quae in ipsum habenda erat quoniam prius exponentes illud, Omni benedictione in Christo, aperte dixerunt, Christum fuisse mediatorem, per quem Deus benedixit nos omni benedictione, & perinde esse cum dicit Paulus, elegit nos in ipso, ac si diceret, per quem nos benedixit, per eundem elegit. Id quod clarissime expressit Photius apud Oecumenium explicans illud, Omni benedictione, his verbis: Benedixit per filium elegit per filium, charos affecit per filium. Quodsi particula, In causam denotat & ponitur pro per, necesse est, causam illam referri ad Christum secundum humanitatem, non secundum diuinitatem ac proinde fit, vt meritum Christi ex mente Paulfuerit causa nostrae electionis. Sic ad humanitatem referunt Patres allegati cum dicunt, Christum esse mediatorem nostrae benedictionis & electionis, mediator enim non est secundum diuinitatem. Idcirco idem Photius sic ait: Quomodo per filium, Respondet: Orem admirandam per sanguinem ipsius Et ratio est manifesta: nam cum Paulus sermonem instituit de negotio nostrae iustificationis, & eam vel aliquid illius tribuit Christo in eum vt in mediatorem refert; alioqui si liceret semel de Christo secundum diuinitatem ea locainterpretari, possemus etiam semper hoc modo intelligere. Quare cum dicimur creati in bonis operibus in ipso, cum sit sermo de gratia bene operandi, & recte viuendi, quae est gratia Christi, vt ait Aug. ep. 105. & cum ipso Patres Africaepist. 90. & 95. eius humanitati, qua eam gratiam nobis meruit id adscribendum est. Cum vero dicimur ad Colos.i. conditi in Christo, quod de creatione & productione naturae est intelligendum, tribuitur Christo secundum diuinitatem, secundum quam est causa omnium rerum, in eo namque dicuntur omnes factae & creatae Io. 1. non tamen secundum humanitatem quia illa nec est causa effectrix nostrae naturae vt patet, nec merito ria iuxta Aug. epist illa 105. vbi ait Christum non fuisse mortuum, vt homines, conderentur, sed vt iustificarentur, vnde colligit, gratiam creationis non esse ex merito Christi. Cum ergo Paulus pleno ore dicat, nos electos esse in Christo quis audeat negare, electionem nostram fuisse ex meritis Christi? Caeterum aliqui vt secundam illam tueantur sententiam intelligunt hanc electionem non ea ratione qua electio est relatione ad alios sed quatenus dilectio aut praedestinatio est. Ne¬ scio tamen, qua ratione liceat, ita vocabulo abutis cum Graeci Patres, praesertim Photius a nobis citatus dicant non solum nos fuisse per Christum praedestinatos, charos effectos, seu dilectos, sed etiam electos. Ex dictis colligere licet interpretationem quam Anselmus amplectitur, non esse secundum mentem Pauli, qui illud In Christo, intelligit hoc modo, Vt simus membra ipsius Christi: & illud omni benedictione, explicat benedictionibus, quae contingunt iustis, & coniunctis iam Christo, quae sane expositio textui Pauli quadrare non potest cum omnis benedictio ibi intelligatur non solum quae datur iustis, sed etiam, qua Deus praeuenit iniustos, & nondum Christo coniunctos vt sint sancti, & Christo etiam, vt membra illius, connectantur: ideo namque dixit Paulus, vt esse mus sancti.
Quod autem hactenus probauimus, intelligitur de electione ad gratiam, qua scilicet Deus decreuit aliquos ex massa perditionis, gratuita, & congrua sua vocatione eripere, aliis in ea relictis. De hac enim intelligendum esse hunc locum Paulad Ephes. 1. ex mente omnium interpretum ostendi disputatione 89. cap. 12. quare non minus ex eodem loco probatur, voluntatem Dei efficacem, qua voluit quibusdam dare gratiam suam congruam, fuisse ex meritis Christi, quatenus dilectio quaedam est. Sicut enim in ipso elegit nos, in ipso etiam dilexit nos; electio enim electorum, fuit etiam eorum dilectio. Si vero sermo sit de electione ad gloriam, ex hoc loco non potest demonstrari, fuisse ex meritis Christi, cum de ea ibi Apostolus non loquatur, optima tamen ratione capite sequenti idem de ipsa deducemus.
Secundo ex eodem cap. 1. ad Ephes. probatur. Christi meritum fuisse causam nostrae praedestinationis. Dicit enim Paulus, Qui scilicet Deus praedestinauit nos adoptionem filiorum Dei per lesumChristum in ipsum, quo nihil clarius dici potuit, nisi quod Adamus suae sententiae nimium tenax particulam, per Christum, quae manifeste causam ex meritis Christi indicat, alio detorquere conatur. Refert enim eam non ad verbum pradestinauit, sed ad aliud, in adoptionem filiorum Dei vt sit sensus, praedestinauit nos in adoptionem, quam per Christum eramus adepturi, & videntur fauere nonnulli Patres. Hieron. in magnis commentariis illius loci, vbi ait beneplacitum Dei fuisse, nos eligere, vt essemus sancti, & haberemus adoptionem filiorum Dei: neque aliam causam nostrae electionis exprimit. Deinde Oecumen, in illum locum inquit: Magnum est adoptari, maius autem est, id per filium mediatorem adeptum fuisse. Quibus verbis illud per Christum, ad adoptionem refert, non ad praedestinationem. Tandem adstipulatur Chrysost. cum asserit, Dei fuisse praedestinare, Christi autem reconciliare; vbi Christo non tribuit praedestinationem, sed reconciliationem, quae est ipsa ad optio filiorum Dei.
Sed effugium hoc Adami friuolum esse, facile deprehendemus, si recte intellexerimus discrimen inter gratiam, & praedestinationem, quod saepius ex August. li. 1. de praedeest. Sanct. ca. 10. retulimus. videl. praedestinationem esse praeparationem, aut praefinitionem gratiae in praescientia gratiam vero esse ipsam donationem in tempore. Sic eodem modo praedestinatio in adoptionem est praefinitio, aut praeparatio adoptionis in praescientia: ad¬ optio vero est ipsa iustificatio, quae donatur in tempore. Hinc fit, vt si adoptio nobis per Christum datur in tempore, sicut omnes Catholicifateri debent, ipsa etiam adoptio per Christum, hoc est, ex meritis ipsius fuerit praefinita. Nam vimonuimus disp. 89. cap. 9. id quod Deus in tempore ex aliquibus meritis tribuit, ex eisdem etiam praedestinauit: quia eodem modo praedestinauit, sicut in tempore donaturus erat.
Praeterea cum Doctores inuestigant causam praedestinationis, ob quam dicatur aliquis praedestinatus, solum quaerunt causam primi effectus, qui ex praedestinatione in nobis fit, quod si illius inueniunt aliquam causam meritoriam, seu occasionem; praedestinationis, etiam eam concedunt neque in hac re August. vnquam a Pelagio, veSemipelagianis dissensit: sed omnes eam causam praedestinationis concesserunt, quam in tempore esse dicebant primi effectus praedestinationis. Idcirco Photius, apud Oecumen. in 1. cap. ad Ephes. agens de benedictione spirituali per Christum inquit. Quonam modo & Respondet: Sicut eleginos ante mundi constitutionem: adeo vetus est nostra electio, ac benedictio. Quid est ita esse antiquam bene dictionem per Christum sicut est electio, nisi quia vtraque in praescientia fuit? vtramque vero dixit esse per Christum, quia sicut in tempore futura erat, ita in praescientia disposita fuit.
Huc etiam spectat illud. Vocauit nos vocatione sancta non secundum opera nostra, sed secundum propositum suum, & gratiam, quae data est nobis in Christo lesi ante tempora secularia, hoc est, antequam inciperenhaec tempora, quae spacijs voluuntur, quod perinde est, atque ab aeterno. In quem locum Adamus sunon memor, vt oportebat, inquit, datam esse nobis gratiam a Deo ante tempora secularia peChristum: quia sicut Pater ab aeterno praedestinauit, nos saluare; ita etiam modum nostrae salutis praeuidit scilic. per Christum. Quem sensum se quuntur. Theophil. & Occum. Non possum tamen non mirari, quomodo ex hoc loco Chrysost. & Theodor. colligant. Filij aeternitatem, cum ibi sit sermo de Christo secundum humanitatem, iuxta ea, quae supra notaui: sed Theodor. vtrumque sensum amplectitur. Quare ita falsum existimo asserere Deum in sua praescientia non respexisse Christi merita, vt gratiam nobis praedestinaret, sicut affirmare, gratiam in tempore non fuisse nobis collatam intuitu eorundem meritorum.
Neque huic doctrinae aduersantur, Hiero. Oecum, & Chrysost. superius allegati. Hieron. enim refernostram praedestinationem in Dei voluntatem, neque aliam causam assignat; non vt excludat merita Christi, sed nostra. Oecum. vero, cum asserit nofuisse consequutos adoptionem filiorum Dei, illud, Per Christum, ita refert ad adoptionem, vt non excludat a praedestinatione, sicut ex dictis manifestum est. Denique cum Chrysost. ait, Dei fuisse praedestinare; causam effectricem denotat, qua fuit solus Deus: solus enim praedestinare dicitur. etiamsi ex meritis alterius praedestinet. Nam qui praedestinationem mereretur, non dicitur prae destinare. Cum vero subiunxit, Christi fuisse reconciliare, plane indicat causam meritoriam iu stificationis nostrae in tempore, ac proinde causam eiusdem in aeterna praescientia, vt notatum est.
Tertio demum ex eodem capite, & testimonio ad Eph. 1. quo aduersarij oppositam confir¬ marunt sententiam, haec nostra opinio non obscure deducitur. Dicit enim Apostolus, In quo scilicet Christo, & nos sorte vocati sumus: cum dicit: Sorte: non tantum indicat nulla merita ex nobis praecessisse, vt vocaremur: sed etiam vocationem nostram fuisse ex electione, qua quibusdam aliis in massa perditionis relictis, nos sorte vocauit. Sors enim, non omnibus, sed quibusdam ex multis contingit, & in ea quidem aliis praeferuntur. Nomine ergo sortis optime denotauit beneficium nostrae vocationis non fuisse omnibus commune, sed nobis peculiare: & cum dicatur collatum nobis in tempore per modum sortis in Christo, hoc est, per Christum, sequitur nos fuisse electos in tempore ad gratiam vocationis per Christum, quod si in tempore electi sumus per meritum eius, ab aeterno etiam eodem modo fuimus: sicut enim, quia Deus vocat in tempore per merita Christi, decreuit in praescientia ex eisdem meritis vocare: sic etiam, si elegit in tempore per Christum, per eundem decreuit eligere. Porro autem particulam In, eo loco significare causam, & ponipto Per, patet ex contextum, nam paulo superius dixerat Paulus de Christo. In quo habemus redemptionem: & instaurare omnia in Christo, & statim sub iungit, In quo etiam, & nos sorte vocati sumus, quibus in locis particula in, idem est, quod per, vt aduer sarij fatentur.
His omnibus adde, quod cum Aug. contra Pelagianos, & Semipelagianos contendit praedestinationem gratiae in nobis non fuisse factam. ex vllis meritis nostris, vt in lib. de praedest. Sancti. & alibi saepenumero: de eadem gratia loquitur, quam volebat, vt Pelagius concederet: hanc autem vocat gratiam Christi in Epist. 105. & 93. quia per Christi meritum eam habemus, & ideo dicere possumus cum Apostolo: Si Deus pro nobis, qui contra nos? qui proprio filio suo non pepercit, sed pro omnibus tradidit illum. Quibus denotat gratiam hanc, quam nobis Deus sine nostris meritis praedestinat, esse ex meritis Christi: cumque ea ab aeterno fuerit praedestinata, ex meritis illius etiam erit praefinita. Tandem de dilectione, qua Deus dilexit nos, idem sequitur, si de ea loquamur, qui Deus efficaciter nobis dare decreuit gratiam hanc nimirum fuisse etiam ex meritis Christi, sicut ipsam electionem, & praedestinationem: in his enim ratio quoque dilectionis continetur. At vero si de ea dilectione loquamur, qua antecedenti voluntate, & simplici, omnibus hominibus peus remedium desiderauit, praeuiso peccato Adami, ea non fuit ex meritis Christi, imo ex illa Christum praedestinauit, vt nobis remedium afferret, ex hac tamen solum non fuit nobis in tempore aliqua gratia collata.
Dilectio eo differt ab electione, quod solum circa dilectum versatur, cui aliquid bonunabsolute volumus, nec ad illos, qui non diliguntur, vllum respectum habet: at vero electio est dilectio vnius prae alio, ac proinde ita circa electum versatur, desiderans ei bonum, vt alios etiam respiciat, quibus ipse dilectus praefertur. Ide ergo est, aliquem eligi ad dignitatem, seu bonum, quod ab aliis secerni, & separari, quibus idem bonum non conceditur. Ex hac definitione, quam inficiatur facile demonstrabimus electionem nostram a massa perditionis ex meritis Christi factam fuisse in tempore, & praefinitam in praescientia Cum enim omnes simul essemus eodem modo in primo parente damnati, & eandem sententiam subituri, non omnes, sed quidam ex illa communi massa fuimus separati, gratia congrua, & efficaci vsque ad finem vitae: ergo quidam fuimus prae aliis electi: sed gratia qua fuimus separati, ne cum aliis damnati maneremus, fuit per Christum: ergo per Christum a communi massa electi sumus: quod si ita in tempore factum est, nemo ambigat in praescientia eodem modo fuisse decretum.
Neque vero, vt quispiam sit causa eligendi aliquem ex multis damnatis, opus est, vt ipse ita sicausa relinquendi alios obnoxios poenae, sicut est causa aliquem illorum liberandi; sed eo ipso, quod vnum liberat, aliis relictis in damnatione, in qua erant, ille dicitur eligi meritis, & intercessione precantis, qui alias non liberaretur, neque eligeretur.
Praeterea, vt quis sit causa eligendi vnum ex multis non oportet esse causam, vt vnus potius, quam alius liberetur, quod peculiariter pro eo intercedat, sed satis est, si ipse pro omnibus etiam oret, & iudex precibus inclinatus vnum aut alterum concedat, quem alioqui a morte non libera ret. Tunc enim vere diceretur ille, precibus secerni a communi poena, & damnatione, quam cunaliis merebatur, & pateretur. Sic autem se habui Christus qui cum pro omnibus passus fuerit, merito mortis suae & orationis liberauit, quotquo ex massa perditionis, aliis in ea relictis, salui fact sunt; qui sane alias nec secernerentur, nec saluarentur, nisi Christus pro communi omnium causa mortuus esset: sicut expresse tradunt Leo primu serm. 1. de passione, & in epist. 13. Aug. serm. 8. de verb. Apostoli Fulgentius libro de incarnatione & gratia cap. 7. Photius in epist. de 7. Synodis, quae habetur tomo iConcil. in principio vel 3. tom. ante 7. Synodum Ex eo vero, quod asserimus, Christum fuisse causam nostrae electionis, hoc est, vt ex communi massa eligeremur, non recte colligitur, fuisse causam, vel ex parte sua aliquid fecisse, vt hi potius quam alii a communi damnatione liberarentur sed solum sequitur, hos, qui de facto liberati sunt electos fuisse vt ita absolute dicendum sit, fuisse per Christum, & per meritum ipsius non solum dilectos, sed ab aliis etiam separatos, & electos id quod de omnibus ab initio mundi electis, in telligendum est
Caeterum non solum hoc modo Christus fui causa nostrae electionis, sed etiam vt nonnulli potius eligerentur, quam alii: quia peculiari ratione merita sua ipsis applicauit, & pro eis orauit. Nam licet, si de Patribus veteris testamenti loquamur. qui merito passionis Christi futuro electi fuerunt & salutem consecuti, nulla fuerit ex parte Christi peculiaris causa, vt ipsi potius eligerentur, quam alii, ex iis tamen, qui post eius incarnationem fuerunt, ego non dubito Christum peculiari ora tione, & voluntate merita sua illius applicasse qui praedestinati, & electi fuerunt, ac proptereeos potius, quam alios electos, & praedestinator fuisse. De quibusdam vero hoc certissimum est Luc. enim 22. Christus orauit pro Petro, vt non deficeret fides eius & loannis 17. pro Apostolis peculiariter orauit, nec solum pro illis, verum etiam addidit: Non pro mundo rogo, sel pro his, quos dedisti mihi, forma autem orationis fuit, Non rogo, vt tollas eos de mundo, sed vt serues eos a malo, qua oratione illorum perseuerantiam a Deo postulauit. Quis autem negare audeat, Christum hac oratione vere meruisse Apostolis gratiam congruam, & efficacem, qua vsque in finem perseuerarent, atque in ea oratione exauditum fuisse pro sua reuerentia? cumque pro illis potius, quam pro aliis orauerit, certum esse debet, illis potius, quam aliis hanc gratiam obtinuisse. Quodsi in tempore propter merita Christi peculiariter ab ipso applicata, haec gratia Apostolis concessa fuit, nemo dubitet in aeterna electione intuitu huius orationis futurae, his potius, quam aliis eandem praeparatam fuisse.
Quod vero ludas illam non habuit, etiamsi tunc inter Apostolos esset, mirum non est: nam & ipse Christus tanquam iam damnatum illum exclusit: Quos dedisti mihi (ait) custodiui, & nemo ex iis perijt, nisi filius perditionis, vt Scriptura impleatur. Illud vero eiusdem c. 17. Joan. Non pro eis autem rogo tantum, scilic. Apostolis, sed & pro eis, qui creditur, sunt per verbum eorum in me, vt omnes vnum sint, sicutu Pater in me, & ego in te, vt & ipsi in nobis vnum sint quod videtur de omnibus fidelibus intelligendum, non continet ita efficacem orationem pro omnibus fidelibus, sicut fuit ea, quam pro Apostolis factam esse diximus. Quocirca non fuit in ea pro omnibus Christus exauditus, vt omnibus perse uerantia concederetur, quibus vnitas in fide donata fuit. Cur ergo id, quod pro Apostolis tunc secit Christus, non concedemus pro omnibus prae destinatis fecisse, vt peculiari modo sua merita illis applicaret, & perseuerantiam eis obtineret. nam si multi sancti pro aliis orantes conuersionem eorum & perseuerantiam impetrarunt, cur dicemus, Christum pro omnibus praedestinatis non orasse, & peculiari sua oratione tantam gloriam, & gratiam illis obtinuisse? vtpote, qui tecte omnes nouerat, & sibi praesentes habebat.
Denique cum singulari vocatione Matthaeum & caeteros Apostolos, Magdalenam, Zachaeum, & reliquos vocauit, nemo inficiari potest, illis po tius quam aliis virtutem suorum meritorum applicasse. Ex quo etiam sit, non solum Christum causam fuisse electionis praedestinatorum, verum etiam aliquos Sanctos, qui suis orationibus primam gratiam, & perseuerantiam aliis impetrarunt, causam electionis eorum extitisse, & ex orationis ipsorum praescientia ab aeterno electionem aliorum factam fuisse.
De iustis autem, & praedestinatis vet. testam non eodem modo sentiendum est: Christus enim non potuit peculiari aliqua ratione merita suhis potius, quam aliis applicare. Cum enim ora tio non fiat pro praeteritis, non videtur, qua ratio ne his potius, quam aliis merita Christi applicari possent: nam quod gratiarum actione non potuerit fieri peculiaris applicatio inferius ostendemus. Christus igitur merito passionis suae optime persoluit, quicquid debitum erat pro gratia antiquis Patribus collata, ipse tamen causa esse non potuit. cur potius hic, quam ille eligeretur: fuit nihilo minus causa electionis eorum, qui a massa perditionis in spe ipsius separati sunt, vt ex dictis colligitur. Caeterum obiiciunt aliqui hoc modo; quam Christus peculiariter pro quibusdam orauit, & eis applicuit merita sua, gratiam ipsis impetraret: id tamen fecit, quia sciebat eos esse a Deo iam electos, non vt ob suam orationem a Deo eligerentur, vt ita potius humana Christi voluntas diuine se conformaret, quam diuina humanae. Huic tamem obiectioni facile occurritur: nam si Christus illa sua oratione in tempore gratiam illis obtinuit. pro quibus peculiariter orauit, id quod nemo inficiari potest, sequitur, ob eandem orationem, eopro quibus orauit, potius quam alios ad gratiam Dei in praescientia electos fuisse: nam quod Deus in tempore ob aliqua merita donat, idem in aeter nitate ob eadem merita praeparat, & definit. Si vero ob illam orationem Deus in sua prescientia non praeparauit illis gratiam, & perseuerantiam: sequitur nec in tempore ob eandem orationem, gratiam eis dedisse: eandem enim esse rationem meritorum in tempore, & in aeternitate, satis de monstrauimus disp. illa 89. cap. 9. ergo non ideo Christus orauit pro eis, quia electi sunt, sed ideo sunt ad gratiam electi, quia Christus orauit, quemadmodum Christus orauit quia gratia illis donanda erat, sic enim potius gratias ageret Patri pro beneficio, quod illis facere cogitauerat, sed pro eis orauit, vt illis potius quam aliis gratia daretur
Neque vero ob id vllam Deo tribuimus imperfectionem, si dicamus, diuinam voluntatem acquieuisse humanae; nam vbi, diuina spectat alicuius merita, vt eorum intuitu praemium aliquod tribuat, vel praeparet; iuxta id, quod humana voluntas postulat diuina operatur, & ei quodammodo se conformat & idem de orationibus Sanctorum, quibus gratiam, & perseuerantiam aliis ob tinuerunt, omnino dicendum est. Nihilominus in hoc, quod Christus pro quibusdam orauit potius, quam pro aliis, humana Christi voluntas etiam diuinae conformis fuit, & eam sequuta, quia scilicet bene nouit Christus eam esse Dei voluntatem, vt pro illis oraret: non tamen quia sciret, Deum ex se iam illos elegisse ad gratiam, qui ad hoc merita ipsius Christus expectare volebat: & hoc satis est, vt quamuis Christi meritum fuericausa electionis quorundam potius, quam aliorum. Profunditatem diuini consilij cum Aposto lo sic admiremur. O altitudo diuitiarum, sapientia, & scientiae Dei: quia ex seipso nulla alia existente causa mittere voluerit filium suum in similitudinem carnis peccati, eiusque humanam volunta tem ad hoc mouerit; vt potius pro his, quam pro illis, oraret: atque eius oratione motus his potius quam aliis opitulari decreuerit. Neque hoc Christi meritum, etiamsi condignum fuerit, obstare potuit, quo minus gratia, quae nobis intuitu illius donata fuit, vere sit gratia. Nam licet si ad Christum referatur, non sit dicenda simpliciter gratia nobis tamen, qui nihil ex nobis obtulimus, simpliciter gratia, donatio, & miseri cordia dicenda est.
Deinde arguet aliquis: sicut gratiarum actioquam Christus Deo exhibiturus erat, fuit causa meritoria, vt Patribus veteris testamenti, Deus gratiam conferret, cur etiam peculiaris gratiarum actio non potuit esse causa, vt his potius, quam aliis peculiaris gratia concederetur; & ita in vniuersum asseramus, meritum Christum peculiare fuisse quibusdam, ipsumque fuisse causam non solum electionis absoluto, verum etiam, vt hi potius, quam alij in veteri quoque testamento, eli¬ gerentur? Nam sicut potest aliquis benefecere alteri propter gratiarum actionem, quam ab aliquo alio exspectat pro beneficio collato, quo casu gratiarum actio mouet per modum meriti futuri, & in spe; sic etiam huic potius, quam alteri posset benefacere propter gratiarum actionem peculiarem, quam pro tali sperat beneficio.
Respondeo, quoties gratiarum actio non est effectus ipsius beneficij, bene potest illa in spemouere per modum meriti, ac si praeterita esset: sed cum est effectus beneficii, qualis est bonus v sus gratiae, non potest, vt disp. 91. cap. 6. monstra uimus; & ideo gratiarum actio, quam Christus exhibiturus erat, poterat esse meritum in speratione cuius Patribus antiquis gratia donaretur. Potest etiam gratiarum actio futura esse causa, vt hoc beneficium potius, quam aliud alicui conferatur; similiter, vt huic potius, quam alteri. Si enim aliquis sciret, pro hoc beneficio maiores sibi agendas esse gratias, quam pro illo, & ideo, vt maiores ei gratiae agerentur, majus donum tribueret: certe maior gratiarumactio in speesset in causa, vt majus beneficium conferretur. Eodem modo si quis sciat maiores sibi referendas esse gratias, si huic potius, quam alteri faueat, ob hanc spem potest illi potius, quam alteri benefacere. At Deus nihil tale a Christo sperare po¬
tuit pro vno, quam pro alio beneficio, nam prominima gratia, & beneficio, infinitae ei gratiae a Christo referendae erant, cum minimum meritum, illius, infiniti valoris esset: nec sperare potuit a Christo gratiarum actionem potius pro vno praedestinato, quam pro alio. nam pro quouis si eligeretur, idem omnino Christus persolueret. Futura ergo passio ipsius, & merita non potuerunt esse causa, cur potius hic quam alius, ante ipsius aduentum, ad gratiam eligeretur.
Ea, quae hactenus diximus, solum probant electionem nostram ad gratiam, qua scilicet Deus ab aeterno decreuit, aliquos a massa perditionis liberare, fuisse factam ex meritis Christi, propter quae in tempore quoque electis gratia illa donata est, qua ex communi massa extraherentur, aliis in ea relictis: & de hac tantum loquii Scriptu tam c. praecedenti notauimus. Porro electionem ad gloriam factam non fuisse ante merita Christ. praeuisa, facile potest ostendi. Primum si Paulus ad Ephes. 1. de ea loqueretur, vt aduersarij non nulli fatentur, ex illo loco illos facile conuinceremus: inde enim deduximus electionem, de qua Paulus loquitur, factam fuisse per Christum in praescientia.
Tum etiam contra eos agere possumus eisdem, argumentis, quibus disput. 89. ca. 5. & 11. demon strauimus, hanc electionem non fuisse a Deo praefinitam ante merita nostra praeuisa: eisdem enim probatur manifeste, nec ante merita Christi, quorum virtute nos etiam merita vitae aeternae eramus habituri; alioqui sicut nostra meritanihil operarentur ad gloriae consequutionem, si electio ante illorum praescientiam facta esset, vt ibidem monstrauimus; ita etiam nec merita Christi, quod est absurdum. Quodsi electio nostra ad vitam aeternam ex meritis nostris facta est, quia ex illis in tempore eam sumus consequuti, fit, vt ex meritis etiam Christi facta fuerit: nam meritanostra ex meritis Christi in tempore procedunt. Ad haec, absurdum sane videtur asserere, Deum decreuisse, ianuam regni coelorum peccato primi parentis toti generi humano praeclusam, alicui reserare, donec praesciret Filium suum superato peccati, & mortis imperio dicturum. Elenamini portae aeternales, & introibit Rex gloriae. Nam qui primogenitus erat futurus omnis creaturae, quique sanguine suo confracturus erat seras inferni, & suo proprio merito coelum ingressurus, atque alios etiam filios in eandem quoque gloriam ad ducturus, primus omnium a Deo praesciri debuit in gloriam destinatus, & electus, ante caeteros, quorum ipse redemptor, & caput futurus erat. Hae sane rationes saltem probant, non prius Deum praefinisse voluntate, & decreto efficaci aliquem beare: quam viderit verbum carni vnitum passum, & gloriosum: sed hac voluntate efficaci quemlibet nostrum, qui glorificandus est, ex meritis illis fuisse dilectum, ac proinde dilectionem nostri efficacem ad gloriam, ex praescientia meritorum Christi fuisse. Porro hanc dilectionem, quatenus electio est, ex meritis etiam Christi ortam fuisse, eadem ratione probatur, qua demonstrauimus, electionem etiam ad gratiam ex meritis illius factam fuisse. De applicatione vero meritorum Christi, vtrum ante opera, & meritanostra, an ipsis iam factis, fieri debeat, vt gloria eis reddatur, non est huius loci, sed de hac re fusius disseremus 1. 2. q. 113. & q. 114. nunc autem nobis sufficiat, probasse, voluntatem efficacem aliquem beandi, ex prescientia applicationis me ritorum Christi ortum habuisse.
Neque huic nostrae doctrinae quidquam obstant Scripturae testimonia, quae cap. 1. pro secunda opinione allata sunt. Quod enim iustificati dicantur Christo dati a Deo, non obest, quo minus merito passionis suae, illos obtinuerit: imo & illos potius quam alios: sicut enim dicuntur a Deo iustificati, etiam si merito Christi sanctifica ti fuerint, ita etiam dicuntur a Deo dati, etiamsi Christus meritis suis a Deo eos obtinuerit. Negare tamen non possumus, Christum iure redemptionis, & merito condigno ita illos sibi comparasse vt eorum iustificatio non fuerit ipsi gratia sed merces condigne reddita, non ex misericor dia donata; tametsi ipsis iustificatis, & redemptis gratia fuerit, & pura misericordia: quia ex ipsis nihil, nisi miseria praecessit. Neque vero vllus in terpretum est, qui testimonia illa Scripturae in sensu, quem aduersarij comminiscuntur, intelligat, & multo minus illa duo ad Ephes. 1. quod enim dicimur a Christo electi secundum propositum voluntatis Dei, nemo ita explicat, vt ex solo Deo electio praecesserit, sed propositum vocant voluntatem, quam habuit Deus iustificandi electos, quam frequenter ita appellat August. vt notaui disp. 88. cap. vit. ideoque Aug. vocationem electorum saepius dicit esse secundum propositum, quia congrua est, vt Deus propositum iustificandi exequatur. Deinde cum dicimur ad Eph. 1. Sorte vocati, non ideo dicimur quia solo nutu Dei, non intuitu meritorum Christi, vocati simus, sed quia sine vllis nostris meritis vocamur, vt omnes Latini exponunt, imo non obscure ex eodem loco supra probauimus, nostram electionem ex meritis Christi fuisse
Deinde illud Matth. 20. quis vnquam ita, sicut aduersarij, intellexit? non enim dixit Christus, non esse suum dare regnum coelorum electis, & prae¬ destinatis, qui Luc. 22. dixit, Et ego dispono vobis sicut disposuit mihi Pater meus, vt edatis & bibatis super mensam meam in regno meo: vbi de humanitate loquebatur, vt indicant illa verba: sicut disposuit mihi Pater: sed dixit non est meum dare vobis, qui iure cognationis dexteram, & sinistram petitis? ob id tamen non negauit, suum esse, dare iis, quibus paratum erat a Patre aeterno: imo id plane affirmauit, cum subiunxit; Sed quibus paratum est a Patre meo: praesertim si particula graeca ἀλλα, posita sit pro εἶμὴ, Latine nisi, sicut idem Vulgatus vertit Marci. 9. in illis verbis, neminem viderunt, nisi Iesum solum; imo & particula sed, Latine eam vim habet, vt affirmet id, quod antea negatum erat quemadmodum si a iudice quis petat coronam, quam non meruit, & iudex respondeat, non est meum dare tibi, sed iis, qui eam fuerint promeriti. Quem sensum sequuntur Graeci in eum locum, ex quo potius nostra colligitur sententia, quam opposita.
Postremo id, quod adducitur ex S. Tho. solunprobat Deum in sua aeterna electione, nullum consiliarium sibi adhibuisse, sed per seipsum de rebus faciendis prouidisse: caeterùm non negat, Deum in sua electione merita aliqua respexisse, vt aliquid definiret: hoc enim non est vti aliquo medio in suo consilio, & prouidentia.
IAm vero ex superioribus liquet, merita ChriIsti fuisse causam praedestinationis nostrae in eundem sensum, quo disp. 91. ostendimus, nullam ex parte nostra esse causam meritoriam, aut disponentem ad illam. Nam sicut ex parte nostra nulla fuit huiusmodi causa primi effectus praedestinationis nostrae, & ideo nostrae praedestinationis non fuimus causa: ita etiam, cum Christi meritum, & oratio causa fuerit omnis gratiae, quae nobis concessa est, & praedestinatione praeparata: sequitur causam fuisse nostrae praedestinationis: haec enim nihil est aliud, quam donorum gratiae praeparatio. Idem dicendum est de orationibus Sanctorum, propter quas alii vocati, & perseuerantiam consequuti sunt. Ille enim, qui causa est meritoria, aut impetratoria primae vocationis, totius etiam effectus dicitur causa, si ab illa prima vocatione effectus praedestinationis incipiat. Inde autem incipere nostram praedestinationem non vt aduersarii contendunt, ab ipsismet orationibus, & meritis Christi, aut alterius sancti, c. seq. fusius ostendam. Nunc vero supposita eorum sententia, qui docent, effectus praedestinationis ab ea gratia incipere, quae nobis conceditur, recte probatum est praedestinationis nostrae dari causam meritoriam, non ex parte nostra, sed Christi, aut alterius Sancti: & ita eorum orationibus atque meritis aliter quam nostris praedestinationem nostram adiuuari. Hae namque adiuuant prae destinationem nostram consummando tantum merita propria, & perseuerantiam: orationes vero Christi, aut alterius Sancti, etiam praedestinationem ipsam, hoc est, effectus illius inchoando.
In confirmationem tamen huius sententiae supererat, vt contra Capreolum, Ferrat. & alios, qui¬ primam sententiam tuentur, probaremus Christum meruisse nobis fidem, omnemque bonum motum animae, quo ad iustificationem alique modo disponimur; hoc autem nunc, vt notum suppono, adeoque verum esse censeo, vt oppositum, contra fidem nostram errorem existimem: id tamen ex professo probandum est, 1. 2. q. 113. art. 2. & 3. p. q. 19. vbi contra haereticos nostri saeculi fusius etiam explicabitur, quando, & quo pacto, & ad quos effectus merita Christi nobis imputentur, seu applicentur. Nunc vero dicta sufficiant; iam enim nemo est, qui negare audeat Christum fuisse promeritum nostram praedestinationem ea ratione, qua Driedo & Adamus negarunt; quia scilicet meritum illius non fuit caula fidei, & aliarum dispositionum ad iustificationem: sed, si aliqui id negant, alia ratione in eam sententiam adducuntur, contra quos satis hactenus disputauimus, & in solutione argumentorum aliquid etiam dicemus.
Verumenimuero Caspar Casalius lib. de quadripartita iustitia cap. 4. non solum concedit, Christum fuisse causam nostrae praedestinationis quoad effectus illius, sed etiam meruisse actum ipsum aeternum, & increatum, quo Deus praedestinauit nos: quae sententia nonnullis etiam recentioribus ita placuit, vt ob id etiam asserant, non solum gratiam creatam, scilicet effectus praedestinationis, sed etiam gratiam increatam sub meritum Christi cecidisse. Id autem probant, quia quicquid est ratio, vt Deus aliquid faciat, est etiam ratiomouens eius voluntatem, vt id faciat: atque adeo ratio meritoria ipsius actus increati, quo Deus voluit illud efficere.
Caeterum haec sententia, quatenus asserit, actu ipsum Dei non solum aeternum, sed etiam increa tum sub meritum Christi cecidisse, & communiScholasticorum sententiae aduersatur, & rationi Primum quidem Scholastici omnes ca. 2. a nobis commemorati, cum affirmant, meritum Christi seu illius praedestinationem fuisse causam nostrae praedestinationis, seu electionis, notant expresse, non fuisse causam actus ipsius increati, & aeterniquia huius nulla potest esse causa; negant igitur Christum meruisse actum increatum nostrae praedestinationis: qui enim aliquid meretur, vere dicitur esse causa illius
Praeterea omnes Scholastici a nobis etiam allegati disput. 91. cap. 1. cum inquirunt causam meritoriam, seu disponentem praedestinationis, in hoc vnum conspirant, vt non inuestigetur causameritoria actus increati praedestinationis, quia talis esse nequit, sed effectuum. Quod si Christus ita posset mereri ipsum actum increatum, sicuetiam effectus illius, dari posset causa eius, sicut datur effectuum illius; nec opus erat illa obser natione Doctorum.
Caeterum ratione improbatur praecedens opinio. Quoniam id, quod cadit sub meritum nostrum, vno ex duobus modis possumus mereri primum, vt obiectum possidendum, & hac ratione meremur ipsam increatam Trinitatem, non quidem, vt sit, sed, vt eam videamus, & perfruamur; sic autem increatum secundum se non cadit sub meritum, sed medio aliquo creato, quo nobis coniungitur. Deinde aliquid cadit sub meritum nostrum, quia meremur vt illud sit, quod alioqui non foret: vt eum quis meretur, a Rege fieri dus, aut impetrat a Deo filium, vel gratiam pro alio: tunc enim meritum est causa meritoria, vt illud sit. Aduersarii vero, cum dicunt, Christum neruisse actum increatum nostrae praedestinationis, non asserunt, meruisse illud tanquam obiectum nostrae fruitionis, & possessionis: sic enim & relationes Trinitatis, & quicquid in Deo est, nobis promeruit: sed eodem sensu inquiunt meruisse nobis actum increatum Dei, quo etiam meruit gratiam, quam nobis Deus donauit. Affirmant igitur, Christum meruisse, vt actus increatus in Deo esset, idque ab eo merito obtinuisse, sicut & gratiam. at hoc est absurdum: id enim, quod increatum est, non pendet vllo modo ex oratione, & precibus alicuius, vt sit, sed ex se ita necessario est, vt non esse non possit, quare Christus id, quod increatum est, mereri non potuit.
Id vero magis confirmatur ea opinione, quandisp. 80. c. 2. sequuti sumus: nimirum in Deo non esse actum aliquem ei intrinsecum, qui possit in ipso esse, & non esse, sed omnem actum voluntatis Dei ex natura rei esse ipsammet diuinam essentiam. Postremo actum increatum Dei, gratiam increatam appellare, est contra modum loquendi August. saepius a nobis allegatum: libro enim de praedest. Sanct. cap. 10. inquit inter praedestinationem, & gratiam hoc interesse, quod praedestinatio est gratiae praeparatio, gratia vero est ipsa donatio: vbi praedestinationem non vocauit gratiam, sed praeparationem gratiae. Quod si in Christo dicitur ipsa persona Filii gratia increata, ideo est, tum quia Incarnatione nobis donata dicitur tum etiam quia ipsa Deitate, & persona filii tarquam forma ita Deificata fuit, & ignita humanitas, vt absque alio dono grata, & iusta esset apud Deum.
Nihilominus iuxta ea, quae in ea disp. & disput. 91. ca. 1. notaui, dicendum est, actum diuinae praedestinationis sub meritum Christi cadere, & ab illo aliquo modo pendere, non quatenus actu increatus est, & idem suapte natura quod diuina essentia, sed secundum relationem illam rationis, qua ab aeterno ad obiecta creata libere dicitur referri, ad quae posset ab aeterno non referriNam cum hic respectus sumatur ex rebus futuris, vt in illa disp. 80. monstraui, & res futurae, nimirum effectus praedestinationis nostrae, sint ex meritis Christi: efficitur, vt ipse etiam respectus ex illis proueniat: cumque essentia diuina secundum se non possit dici ab aeterno praedestinatio, aut electio nostra sine illo respectu rationis ad res, & effectus futuros, sicut neque praescientia vocari posset, consequitur plane, ita Christum meruisse actum diuinum, quatenus subit rationem praedestinationis, & electionis, sicut etiam effectus illius: ac proinde colligitur, quemadmodum Christus meruit, nos esse a Deo vocatos, & iustificatos, imo etiam praedestinatos, & electos, hoc est, vt essemus obiectum diuinae praedestinationis, & electionis: meruisse etiam, vt i pse Deus nos eligeret, & praedestinaret. Aequi idem esto iudicium de dilectione efficaci, quam Deus libere habuit.
Neque vero huic nostrae sententiae quidquan obstat doctrina communis Scholasticorum, qui ex parte actus negant causam meritoriam praede
stinationis, & illam concedunt ex parte effectus; hoc enim ipsi expresse intellexerunt de actu diui¬ no, quatenus increatus est, non quatenus refertur relatione praedestinationis, & electionis ad creaturas, quae quidem relatio rationis est. Ne que etiam obstat, quod illa relatio sit aeterna: & meritum Christi, atque effectus praedestinationis temporalis: nam temporale, quatenus futurum, potest esse causa respectus rationis aeterni vt ostendimus supra disp. 68. cap. 7. quamuis ergo dicere possint aduersarij, actum praedestinationis secundum respectum illum aeternum sub meriChristi cecidisse, & ita Christum meruisse nobis id, quod aeternum est, nulla tamen ratione dicere licet, actum ipsum increatum sub meritum Christi cecidisse. In actu enim praedestinationis haec duo distinximus, alterum aeternum & increatum, quod nullo modo Christus mereri potuit, alterum aeternum, sed non increatum, quod est tantum respectus rationis, & hoc Christum merenpotuit. Quomodo vero Christus fuerit causa exemplaris, & finalis praedestinationis nostrae, dicemus 3. p q. 24. art. 3. & 4.
Verum obiiciet aliquis hoc modo, nulla datu causa diuinae voluntatis ex parte actus, sed solum ex parte obiectorum: ergo diuina voluntas sub meritum cadere non potuit, Respondeo, vt dispi 82. diximus, diuinae voluntatis non dari causam, finalem, imo nec rationem finalem inter obiecta creata: nihilominus inter obiecta diuinae voluntatis vnum esse causam alterius, & ita quia Deus voluit vnum esse propter aliud, dicimus, Deum voluisse aliquem praedestinare, & iustificare ex meritis Christi praeuisis; cum vero concedimus inter effectus vnum esse causam meritoriam, vt sit alius, consequenter asserimus, inter obiecta aliquod esse causam, vt sit actus diuinae voluntatis secundum illum respectum, quem explicauimus.
EX rationibus, quibus primo capite aliorum lententias confirmauimus, quatuor tantum supersunt, quae pro prima opinione allatae sunt Nam circa rationem secundae satis a nobis dictum est supra c. j. pro tertia vero sententia nullam rationem adduximus. Ad primam ergo rationem primae opinionis respondeo, si verum esset, fidem, & alias dispositiones ad iustificationem non fuisse nobis ex meritis Christi concessas, recte sequeretur, Christum non meruisse nostram praedestinationem: id tamen absurdum esse, & sine nota erroris defendi non posse, loco superius allegato probandum est. Quocirca potius sequitur Christum fuisse causam nostrae praedestinationis, si omnium effectuum illius causa fuit. Ad secundam rationem respondeo, controuersiam illam, an oratio, & merita Christi, vel alterius hominis sancti, qui alicui praedestinato gratiam impetrauit, vocari debeant effectus praedestinatiohis illius, quaestionem esse non rerum, sed vocum; hoc autem indubitanter asserendum est, vt cum Augustino contra Pelagianos, & Semipelagianos reipsa conueniamus, videlicet primae gratiae, quae nobis datur: nullum ex nobis meritum praecessisse, aut occasionem, neque praedestinationis nostrae, si effectus illius a prima vocatione, quae nobis confertur, incipere dicatur: gratiaeautem, & praedestinationis hoc modo vsurpatae dari meritum in alio, scilicet in Christo, & interdum in aliquo etiam homine iusto, vt ex dictis manifestum est. Quod si aliquis velit appellare effectum praedestinationis, Incarnationem Christi, merita illius, aut etiam alterius Sancti, & haec velit appellare gratiam nostram, non solum asserendum est, non esse meritum aliquod causam, seu occasionem praedestinationis ex parte praedestinati, verumetiam neque ex parte Christi, aut alterius Sancti: quia neque Christus meruisuam Incarnationem, neque cogitationem illam, qua excitatus est, vt pro nobis oraret, & mereretur, neque sanctus aliquis: ita ergo initium nostrae praedestinationis esset, ex solo Deo, vt neque in nobis, neque in alio Sancto, aut in ipso Christo causam, seu occasionem habuisset. Hoc autem, aut alio modo loqui, nihil derogat reipsa dignitati gratiae, quam commendat Augustinus contraSemipelagianos, nec dignitati Christi, cum ipse August. doceat lib. I. de praedest. Sanctor. cap. 15 suam ipsius praedestinationem Christi sibi non meruisse.
Verumtamen ego quidem puto, iuxta phrasim Scripturae, & Patrum, Incarnationem Christi, me rita illius, & orationes nullo modo vocari effectus nostrae praedestinationis. Idem dico de ora tionibus, & meritis alicuius iusti, qui alteri prae destinato salutem impetrat. Id vero in primis mihi suadeo ex eo, quod Aug. quoties cum Massiliensibus de prima gratia, quam putat dari sine meritis, disputat, idem omnino esse dicit de gratia, atque praedestinatione illius, vt disp. 89. ca. 4. & disp. 91. cap. 3. & 5. explicatum est; contra Massilienses vero August. solum concludit, vt ca. illo 4. satis probaui, gratiam primam, quae nobis a prima vocatione conceditur, non esse ex meritis, aut ex causa nostra, & ita nec praedestinationem, qua nobis haec gratia a Deo praeparatur. Quod si August. primam gratiam esse diceret Incarnationem, & merita Christi, aut alicuius Sancti, nunquam cum Massiliensibus de gratia, aut praedestinatione nostra contendisset. Huius enim gratiae, & praedestinationis nemo, nec Pelagius ipse, vllam causam ex nobis esse dixit.
Quare August. lib. de praedest. Sanctor. ca. 17. agens de electione nostra ad gratiam, quae idem omnino est, quod praedestinatio gratiae, de qua ipse in toto illo opere agit contra Massilienses, inquit: Intelligamus ergo vocationem, qua fluunt electi, non qui eliguntur, quia crediderunt, sed quia eliguntur vt credant, Et aliquibus interiectis: Electi sunt itaque ante mund constitutionem ea praedestinatione, in qua Deus sua futur. facta praesciuit. Electi sunt autem de mundo ea vocatione, qua Deus id, quod praedestinauit, impleuit. Vbi in primis Aug. idem esse putat electionem, & praedestinationem, cum ait: Electi sunt ea praedestinatione: nanDeus praedestinando eligit, & eligendo praedestinat: loquor de electione ad gratiam, de qua ibi samper disputabat: praedestinatio enim hoc solum differt ab electione, quod electio dicitur separatio vnius ab aliis: aut praedestinatio hunc respectum ad alios non denotat. Cum vero ait ea vocatione electos fuisse, qua peus impleuit id, quod praedestinauit, plane indicat, eo ipso fuisse electos & vocatos, atque eorum electionem a vocatione incepisse. Haec autem non fuit communis vocatio, sed secundum propositum, quae propria est praedestinatorum, de qua in disp. 88. c. vit. dictum est.
Et Patres Africani cum Augustino, epist. 95. parum ante medium, ostendentes, quam gratiam deberet Pelagius, fateri, sine meritis esse, inquiunt, Alia est tamen (scilicet gratia) qua praedestinati vocamur, iustificamur, glorificamur, &c. quibus omnes effectus praedestinationis comprehendisse videntur. Eandem gratiam contra eundem Pelagium inquirens Aug. in Epist. 105. aliquantulum a principio, inquit, eam esse, qua iustificamur, id est, ad iustificationem mouemur, cuius initium dicit esse fidem. Cum igitur August. nostram praedestinationem commendat sine meritis nostris factam, eo quod initium gratiae nostrae, gratis, & sine vllis meritis fuerit collatum: inde putat praedestinationem incipere, vnde etiam & gratia no stra exordium sumit.
Accedit Fulgentius, qui enumerans quicquid praedestinatio nostra efficit, libro 1. ad Menim. ca. 11. sic ait: Haec autem omnia, id est, & vocationis initia, & iustificationis augmenta, & glorificationis praemia in praedestinatione semper Deus habuit, quia & in vocatione, & in iustificatione, & in glorificatione Sanctorum gratiae suaopera futura praesciuit; loquitur de gratia, quae est effectus praedestinationis: de huius namque gratia praedestinatione sermonem habebat.
Denique sanctis Patribus omnino inutile fuisset contra Pelagianos, vel Semipelagianos de alia praedestinatione disputare, quam gratiae, quae in nobis a prima vocatione incipit. Quod enim sub Dei prouidentiam cadant etiam merita Christi, & iustorum, quibus alii gratiam impetrant, imo ista sint effectus alicuius gratiae, non fuit inter eos controuersum: cur ergo modo debemus nos alio modo de praedestinatione loqui? Porro iuxta modum loquendi Scripturae ipsam Incarnationem, seu merita Christi inter effectus nostrae pridestinationis non referri, patet: quia alioqui dici non posset Christus causa nostrae praedestinationis, cum non fuerit causa suae Incarnationis, nec cogitationis, qua, vt mereretur nobis, primo ex citatus est; merita enim illius Deus etiam inchoauit in eo; at Scriptura aperte testatur fuisse causam nostrae praedestinationis, vt vidimus ca. 4. ergo non alia ratione, nisi quia a nostra vocatione incipit praedestinatio nostra¬
Respondent aliqui Theologi, vt Christus dicatur causa nostrae praedestinationis, non est necesse, causam esse omnium effectuum, sed satis est si sit causa multorum ex iis, qui sub ista praedestinatione continentur. Nam esse causam praedestinationis, hoc est, totius effectus, solius Dei est. Ex horum tamen doctrina sequitur, nos etiam dicposse causam nostrae praedestinationis, sicut dicitur Christus, quia multorum effectuum, quibus necessario completur nostra praedestinatio, nos sumus causa; hoc autem absurdum est: nam, vt notauimus disput. 91. c. 1. idem est, esse causam praedestinationis nostrae, atque esse causam totius effectus; imo, vt aliquis dicatur causa praedestinationis, debet esse causa primi effectus. Si ergo Christus non fuit causa suae primae vocationis, qua nobis incepit mereri, & haec est primus effectus nostrae praedestinationis, fit, vt nostrae praedestinationis non fuerit causa.
De oratione, & meritis iustorum, quibus impetrant gratiam aliis, idem dicendum est, ea scilicet non pertinere ad effectus praedestinationis cius, cui gratiam impetrant; in quod iisdem ra¬ cionibus probatum manet. Sed inter caeteras ex praesertim vim habet, quod si orationes iustorum ad effectum praedestinationis alterius pertinerent, eodem etiam modo & merita Christi inter effectus nostrae praedestinationis deberent connumerari. Respondent tamen nonnulli, diuersam esse rationem: nam merita Christi fuerunt communia reprobis, & praedestinatis; merita autem, & orationes iustorum, quibus alijs gratiam impetrarunt, non item. Verum contra hoc est manifesta ratio: quoniam, vt cap. 3. dictum est, Christi merita non solum fuerunt communia, sed quadam etiam peculiari oratione electis post ipsum applicata. Si ergo illa inter effectus praedestinationis debent referri, & ea Christus ipse non meruit, sequitur, non omnem effectum nostrae praedestinationis meruisse. Porro autem Christum non applicasse merita sua praedestinatis, quia sciret eos iam esse a Deo electos, imo vero a Deo fuisse electos, quia Deus praesciuit merita Christi ipsis applicanda, probauimus cap. 3. huius disput. Quare commodus est, effectus nostrae praedestipationis a gratia primae vocationis, quae est secundum propositum, recensere: ea vero merita, quae ex parte aliorum praecesserunt, inter effectus illius non connumerare.
Sed obijciet aliquis. Quemadmodum non selum vocatio, & iustificatio cadere dicuntur sub praedestinationem nostram, sed etiam signa externa, praedicationes, & remotiones impedimentorum, quibus nostra vocatio praeparata fuit, cui etiam orationes, & merita Christi, & iustorum quibus primam vocationem obtinuimus, ac nostram praedestinationem non pertinebunt: Respondeo, diuersam esse rationem, quoniam remoto impedimento, signum externum, praedicatio, & similia ad gratiam ipsius praedestinati reuocantur, & sub praedestinationem illius cadunt: quia praedestinato sunt principium operandi saltem accidens, sed oratio alterius, ad meritum impepetrans praedestinato gratiam, & bonam occasionem operandi, non est ei principium operationis, sed propter illa donatur illi facultas, & principium bonae voluntatis, & operationis.
Ad 3. rationem ex dictis c. 4. respondeo, meritum creatum non esse causam alicuius increati, quia non est causa actus diuinae praedestinationis, secundum quod est ipsamet diuina essentia, sed esse causam effectus praedestinationis, scilicet gratiae, id quod satis est, vt dicatur causa praedestinationis. Addo etiam meritum creatum, & temporale esse quodammodo causam respectus rationis, quem nomine praedestinationis, & electionis comnotamus, ille tamen non est increatus, licet sit aeternus eo modo, quo relationes rationis ab aeterno dicuntur Deo conuenire, vt explicaui supra disp. 68. c. 7. meritum autem, quod in tempore incipit, dicitur causa, seu fundamentum illius respectus, quatenus ab aetemo futurum est: & ita non sequitur, temporale esse causam aeterni¬
Ad 4. rationem dico S. Thom. solum doctisse Deum in sua prouidentia neminem sibi adhibuisse consiliarium, vt eo loco explicauimus: sed non negasse, Deum in sua prouidentia respexisse causam meritoriam, vel aliam, quae ex parte effectuum consideranda erat.
Ex omnibus, quae hactenus de praedestinatione diximus, licet colligere ordinem, quem Deus in sua praescientia circa nostram praedestinationem seruauit. Est autem in primis supponendum, iuxta veriorem sententiam Christum praedestinatum fuisse post praeuisum Adae peccatum; hoc autem supposito instantia secundum rationem hac serie sunt assignanda. In primo instanti Deus voluit creaturis se communicare ex voluntate simplicis affectus, quo desiderauit illis gloriam suam, Secundo ex hac voluntate largiri decreuit donagratiae in statu innocentiae permittens etiam, vt in peccatum homo laberetur; permisit autem non ex intentione beandi, vt colligitur ex ijs quae dixi mus disput. 93. cap. 2. sed ob alium finem, proptequem permittit peccata, vt ibidem diximus. De inde tertio volens remedium homini lapso praeparare, praedestinauit Christum, & merita illius Quarto ex meritis Christi praeuisis quosdam praedestinauit, & elegit ad gratiam suam per singulas occasiones vsque ad perseuerantiam, nulla ex ipsis existente causa, aut occasione Quinto tandem egratia Dei perseuerantibus efficaciter decreuit dare gloriam, quam ante merita gratiae praeuisnunquam efficaciter praefinierat, vt disp. 89. pro batum est. Haec autem dicta sufficiant circa articulos omnes huius quaestionis, quibus Docto, Angelicus de praedestinatione disserit. Iam vero omnia, quae de reprobatione scitu digna sunt, circa articulum tertium tractemus.
Articulus 6
COnclusio est affirmans, & de fide constaCenim ex Scriptura, multos a Deo reprobari. Probat vero eam S. Thom. hac ratione, praedestinatio est pars prouidentiae: ad prouidentiam autem pertinet, permittere aliquos defectu a fine, ergo ad reprobationem quoque pertine bit permittere, vt aliqui homines gloriam non consequantur. Cum dicit, ad prouidentiam per tinet aliquos permittere defectus a fine, non loquitur de prouidentia peculiari, sed de vniuersali, de qua loquutus fuerat qu. 21. art. 2. ad 2. & de eo, qui habet generalem curam, & prouidentiam omnium, quem appellat ibi vniuersalem prouisorem. Vt autem obseruauit Caiet, in hoc art. non arguit S. Thom. in hac ratione ab vniuersali ad speciale: hoc est, a praedestinatione in genere, ad reprobationem, quae est species, & pars quaedam illius, haec enim esset inutilis forma arguendi, sed a simili, hoc modo. Sicut ad prouidentiam communem aliarum rerum pertinet. aliquas earum permittere, vt a suis finibus deficiant, sic etiam ad prouidentiam, qua Deus homines dirigit in vitam aeternam, pertinebit, per mittere etiam, vt aliqui ab eo fine deficiant. Por ro notandum est, hac ratione solum probari reprobationem, & permissionem deficiendi a sine, quaecunque est, ad Dei prouidentiam spectare: sicut etiam ipsa ordinatio ad finem ad Deprouidentiam pertinet: non tamen probat eodem modo nunc Dei prouidentiam permittere aliquos homines a fine suo deficere, sicut etiam aliquos in suum finem perducit; poterat enim Dei prouidentia ita res omnes deducere in fines suos, vt nullam permitteret, ab eo deficere
Disputatio 95
An reprobationis ex parte reprobi detur aliqua causaReprobationis nullam dari causam ex parte reprobi, senserunt Durandus, Gregorius, & alij, cap. 1. Opinio Scoti, & aliorum, cap. 2. Peccatum originale causam esse reprobationis, recentiore arbitrantur, cap. 3. Notationes quadam pro explicatione verioris sententia cap. 4. De causa reprobationis in adultis verior opinio, cap. 5. De causa reprobationis paruulorum quid sentiendum sit, cap. 6. Explicantur testimonia allata pro prima sententia, c. 7. Expenditur locus ad Rom. 9. de lacob, & Esau, cap. 8. Respondetur rationibus pro eadem opinione adductis, cap. 9. Quo pacto Deus sit causa obdurationis, cap. 10
BOna pars huius controuersiae de voce est, tametsi aliqua etiam, minor tamen, de re¬ ipsa inter Doctores dissensio sit. Nihilominus ad eius maiorem perspicuitatem aliorum sententias referre, operae pretium duxi. Atque in primis illa nobis occurrit, quae affirmat, nullam ex parte reprobi dari causam reprobationis, sicut diximus, praedestinationis nullum dari ex parte praedestinati. Hanc sequuntur Dur. in 1. dist. 41. 42. praesertim num. 14. Gregor. q. 1. art. 2. concl. 4. & 5. Marsil. in 1. q. 41. art. 2. concl. 4. & seqq. Duedo 1. p. 6. concordia lib. arbit. & praedestin. cap. 3. conclus. 1. & 3. quae ponitur post quatuor alias principales, Adamus in illud ca. 9. epist. ad Roman. Quid ergo dicemus? Ferrat. 3. contr. Gent. cap. 161. quibus addere possumus Sancti Thom. in hac q. 23. art. 5. ad. 3. ex his, tamen Doctoribus S. Thom. Driedo, & Duran. non dicunt absoluto, reprobationis nullam dari causam ex parte reprobi, sed nullam esse causam, ob quam hic potius, quam alius reprobetur, aut quod idem est, cur hic praedestinetur & discernatur a massa perditionis, ille vero in ea relinquatur, & reprobetur. Quorum opinionem in primis nonnulli recentiores defendunt, concedentes quidem esse causam communem omnibus hominibus, scilicet peccatum originale, vel primi parentis, ob quam sufficienter quisque reprobari posset, & aliqui fuerint de facto reprobati; nullam tamen dari causam peculiarem praeter Dei beneplacitum, ob quam hic potius quam ille in ea massa fuerit relictus. Caeteri vero absolute docent, reprobationis ex parte reprobi non dari causam; qui tamen solum videntur loqui de peccato actuali ipsius reprobi, vt nullum tale fuerit causa suae reprobationis, at de peccato originali idem omnino docet Marsilius: caeteri nihil expresse dicunt.
Sunt deinde nonnulli Thomistae, qui tam seuere hanc sequuntur opinionem, vt affirment, eundem ordinem seruasse Deum in reprobatione, quem in praedestinatione tenuit, scilic. vt ante praeuisa peccata sola suo voluntate decreuequosdam a regno coelorum excludere, licet non ad poenam sensus destinauerit: sicut ex aduerso in eorum sententia praedestinatis ante merita praeuisa, regnum coelorum efficaciter dare voluit Deinde quos voluit excludere, permiserit labi in peccatum ea intentione, vt eos excluderet a regnosicut decreuerat: quemadmodum etiam contra, post electionem quorundam ad gloriam, eos efficaciter vocauit. Allegati tamen Doctores initio capitis pro hac sententia non docent, ante praeuisa peccata voluisse Deum aliquem regno caelo rum extorem facere, neque id negant, sed eo pro bant, reprobationis non dari causam, quia prima permissionis in peccatum non datur.
De paruulis vero, licet expresse non loquantur, idem omnino dicere debent, computando effectus reprobationis a permissione, qua Deus permisit eos labi in peccatum originale. Excipio
Duran. qui in 1. d. 40. q. 2. num. 6. expresse concedit. in eodem instanti, quo Deus ante opera decreuit, quosdam efficaciter eligere ad regnum caelorum, quosdam etiam; nempe reprobos, ab eo reiecisse, & hanc putat esse reprobationem, vel inde saltem reprobationem incipere. Duos autem solum effectus illi assignat, nempe excludere a regno, & destinare ad paenam sensus: priorem autem existimat ex aequo, & directe non opponi praedestinationi, sed cuidam antecedenti praedestinationem, scilicet electioni ad vitam aeternam, quam censet factam esse ante merita. Excipio etiam Ferrar, qui eo cap. §. Pro solutione, circa finem, plane indicat Deum neminem damnare, aut reij ere a regno suo voluisse, quod ipse appellat deserere, nisi prae uisa culpa.
Haec opinio in primis auctoritate probatur Sapient. 12. Neque rex, neque tyrannus in conspectu tuo inquirent de iis, quos perdidisti. Cum ergo sis iustus, iusti omnia disponis, ipsum quoque, qui non debet puniri, condemnas, & exterum aestimas a tua virtute Ergo prius, quam quis praesciatur dignus aliquo supplicio ex propria iniquitate, Deus exterminauit eum de regno suo, & ad aeternam poenam destinauit.
Deinde ad Rom. 9. saepius haec eadem sententia insinuatur. Primo illis verbis: Quod si Deus volens ostendere iram, & notam facere potentiam suam sistinuit in multa patientia vasa irae apta in interitum, v. ostendere diuitias gloriae suae in vasa misericordiae ( suppleQuid adhuc quaeritur homo: aut quod idem est, vt supplet Augustin. 1.lib. ad Simplician. q. 2. post medium Tu quis es, qui respondeas Deo? sermo enim ecclipticus est, & ex praecedentibus illa pars suppleri debet. Vel possumus explicare participium, Volens vt habeat vim verbi, & sensus sit: quod si volens fuit, id est, voluit ostendere iram, ad hoc vtique sustinuit vasa apta in interitum, vt ostenderet diuitias gloriae suae, &c, ex vtroque autem sensu plane colligitur, Deum prius voluisse ostendere iram, hoc est, homines ad poenam destinasse, & ad hoc permisisse in peccatum labi, & multo tempore sustinuisse, vt digni inuenirentur seueritate iudicij sui: nullam ergo ex ipsis culpam exspectauit Deus, aut praeuidit, vt eos reprobaret, hoc est, a regno coelorum excluderet, & in peccatum labi permitteret: quibus duobus cuiusque reprobatio constat.
Secundo idipsum in Pharaone expressit ibidem Paulus, cum paulo antea inquit: Dicit enim Scriptura Pharaoni: quia in hoc ipsum excitaui te, vi ostendam in te virtutem meam, hoc est, potentiam: ad si diceret, ideo sustinui te multo tempore, & per misi in peccata prolabi, vt poenam, quam tibi praedestinaueram, infligerem. Ex quibus colligi videtur, ante omnem voluntatem permittendi peccatum decreuisse Deum, quosdam punire, & a regno coelorum expellere: id quod vt praestaret, sustinuit eos in multa patientia, permittens eos in multa labi peccata. Tertio denique eodem cap. Paulus de duobus illis fratribus lacob, & Esau inquit, antequam quidquam boni, vel mali egissent, Iacob fuisse a Deo dilectum, & Esat odio habitum.
Ex Patribus vero Augustin. lib. 1. ad Simplicia qui 2. & lib. 1. de Genesi ad literam, cap. 10. de praedestinatione, & gratia, cap. 15. & 16. & passim lib. de praedest. Sanctor. & de bono perseuer, & Prosper lib. I. de vocatione Gentium, cap. 21. alias 7. eandem sententiam docuisse videntur. Ex quibus omnibus prae sertim Scripturae testimoniis non solum colligi videtur, reprobationis non dari causam, quia primae permissionis non datur, verumetiam quia ante praeuisa peccata Deus decreuit illis negare regnum coelorum.
Postremo ratione confirmatur, quia praedestinatio, & reprobatio sunt par es diuinae prouidentiae ex quo eam diuidentes; in duobus igitur hominibus altero praedestinato, altero reprobat, aequaliter incipiunt: sed praedestinatio incipit in praedestinato a prima congrua vocatione, quae cum perseuerantia connectitur: ergo reprobatio incipiet a negatione congruae vocationis: huius autem non datur causa; ergo nec reprobationis, Si enim aliqua illius esset causa, esset peccatum praecedens, nullum autem peccatum esse potest, quod non antecedat permissio: ergo tandem ad permissionem primam, cuius nulla sit causa, veniendum est i Haec ratio solum probat sententiam Scholasticorum, qui dicunt, reprobationis ideo non dari causam, quia non datur prima permissionis; non tamen probat, ante praeuisa peccata Deum decreuisse, excludere aliquos a regno caelorum. Deinde si reprobationis daretur causa ex parte adultorum, sequeretur in eorum situm esse potestate, reprobari, & non reprobari. Quod si ipsis subest non reprobari, erit etiam liberum praedestinari, nam medium non est, & qui non est reprobus, debet esse praedestinatus: sed nullus habet in sua potestate, vt sit praedestinatus: ergo nec habet, vt non sit reprobatus.
Vt hanc sententiam refellamus, duo probanda sunt: vnum est, Deum non decreuisse ante praeuisa peccata quemquam expellere a beatitudine; alterum est reprobationem seu reiectionem a gloria in reprobis, non incipere a prima permissione, tametsi aliqua reprobatio inde incipiat. Vtrumque vero non obscure ex Patribus, & ratione ostendemus cap. 4. & 5. nostram confirmantes opinionem.
DArum ab hac sententia differt Scotus. Nam A in 1. d. 41. q. 1. §. Potest aliter, asserit, duplicem in Deo esse reprobationem alteram vocat punitiuam: alteram vero permissiuam. Docet ergo primum, punitiuae dari causam, & ex praeuisis peccatis factam fuisse; quia nunquam Deus aliquem destinat ad paenam nisi propter peccata & ita nunquam punire decernit, nisi eisdem praecifis. Vt enim ait August. epist. 105. & nos fusius infra ostendemus, Deus non est prius vltor, quam homo peccet. Deinde inquit, reprobationis permissiuae non dari causam: quia quod homo permittatur labi in primum peccatum, nulla ex parte illius datur causa: huius enim solum nititur Scotus causam negare, de peccato vero communi primi parentis nihil asserit. Fateri autem debet permissioni nostrae illud peccatum sufficientem causam dedisse
Et hac doctrina hunc ordinem in mente diuina Scotus assignat. Primum, habuit Deus simul suo conspectui praesentes Petrum, & Iudam verba causa, atque decreuit efficaciter Petrum beare, antequam eius merita praesciret: circa Iudam vero nihil de gloria decreuit, sed negatiue (vt aiunt circa illum se habuit. Secundo statuit vocare Petrum, & gratiam suam illi dare: at circa Iudam eodem modo negatiue se habuit, sicut in primo. In tertio praefiniuit permittere, vt Iudas laberetur in peccatum vsque ad vltimum vitae, & ex duabus illis negationibus positis ipsum praeuidit in peccato moriturum. In quarto praeuidens Deus vtriusque exitum decreuit Petro dare gloriam, & Iudam aeterno supplicio punire. Scotum sequuntur Bassolis in 1. d. 4. q. 1. art. 4. Corduba lib. 1. q. 56. opin. 5. & alij recentiores, & eandem seriem instantium constituunt: nisi quod Corduba in ea quo notatione 2. sentire videtur, in primo illo instanti ante opera Deum decreuisse non quidem punire Iudam poena sensus, sed ebeatitudinem denegare, in quo conuenit cum a liquibus recentioribus, qui primam sententiam tradiderunt. Caeterum opinio Scoti, vt a nobis est explicata, multis etiam e Schola S. Tho. fit ad modum plausibilis, quod eorum seueritatem temperet, qui in prima opinione dicebant, Deum ante opera decreuisse, aliquos excludere a regno coelorum. Nam multo tolerabilius est, asserere, in illo instanti circa illos negatiue se habuisse Deum, de qua re S. Tho. nihil expresse dixit. De paruulis vero Scotus aperte non loquitur, sed eodem modo sentire debet, atque de adultis.
In hac Scoti opinione quaedam omnino vera, & amplectenda arbitror; alia vero, in bono sensu explicata, vera esse possunt: denique non nulla falsa, ex quibus non omnia in hoc cap. refutare decreui. In primis verissimum est, & mihi plusquam probabile fit, Deum ante praeuisa peccata neminem poena sensus punire voluisse: neminem etiam ante praescientiam peccatorum fuisse aeterno Dei consilio a beatitudine expulsum, id quod cap. 4. probabitur. Secundo ante praeuisa peccata fuisse aliquam reprobationem, & repulsam a Deo praefinitam, verum existimo. Sed an haec sit dicenda reprobatio permissiua; tum etiam reprobationem, quam Scotus punitiuam vocat, imo reprobationem a vita aeterna fuisse ex eadem peccatorum praescientia, ibidem demonstrabimus. Tertio denique Deum se habuisse negatiue circa reprobos in illis duobus instantibus, falsum existimo, id quod sigillatim nunc paucis ostendam.
Est autem supponenda doctrina a nobis tradita disput. 79. ca. 3. nempe voluntatem Dei non posse omnino negatiue se habere circa ea, quae in tempore non sunt futura, vt ibidem probatum est: sed ea, quae non sunt futura, expresse voluisse Deum, vt non essent. Quare circa reprobos per illa varia instantia sic existimo voluntatem Dei sehabuisse. In primo quidem instanti positiue illis desiderauit beatitudinem, sed affectu simplicis complacentiae, quem circa omnes in vniuersum habuit, vt disput. 89. cap. 9. notatum est. Eos autem excludere a regno eodem affectu simpliciDeo displicuit, quia sicut ex seeus omnibus desiderat beatitudinem, sic etiam quod ea careant, ei summopere displicet, nisi causa adsit, nempe peccatum. Sed quod attinet ad actum efficacem voluntatis in eo instanti negatiue se habuit Deus erga reprobos; primum quia tunc non voluit excludere a regno: nam si dicamus, tunc excludere voluisse, plura sequuntur absurde vt cap. 4. dicemus: tum etiam quia non voluit non excludere si enim efficaciter voluisset non excludere, reuera beatitudinem consequerentur.
Neque vero contra hoc est id, quod loco citato diximus, videlicet Deum ab aeterno non se habuisse negatiue circa ea, quae in tempore non sunt futura, sed expresse voluisse ea non esse. Hoc enim non intelligitur de quouis signo, & instantirationis, sed de vno, aut altero, ita vt nihil in tempore, non futurum sit, quod non voluerit Deus expresse non esse: & ita reprobos non consequi gloriam, Deus expresse ab aeterno voluit; sed non in primo instanti, in quo nondum considerauit, peccata, ob quae solum voluit, ipsos a regno coelorum excludere. Postquam ergo in tertio instanti praeuidit peccata, iam deinceps in quarto expresse voluit, illis gloriam denegare. Id quod generatim asserendum est de iis rebus, quas Deus, voluit non esse, idque propter aliquam causam, seu occasionem, non enim intelligitur eas voluisse antequam causam praesciret.
Quare id, quod Scotus affirmat de secundo instanti, in eo scilicet Deum se habuisse negatiucirca permissionem peccati, & negationem gratiae, falsum est: nam, quamuis circa peccatum, quatenus peccatum est, negatiue se habuerit Deus actu efficaci: quia neque voluit fieri, neque voluit non fieri; circa permissionem tamen, quae est negatio gratiae efficacis, non potuit negatiue se habere, vt iam a nobis probatum est loco superius allegato. Porro in eo instanti secundo positiue, & expresse Deum voluisse negare gratiam congruam, siquidem ab aeterno hanc erat voluntatem expresse habiturus, patet: quia ex seipso negaturus erat gratiam non ex aliqua causa, sicut etiam in tempore ex se eam daturus est, quibus voluerit: ergo in eo instanti expresse voluit, eam negare, quibus de facto negauit: sicut dare voluit quibus daturus erat: nec opus est expectare aliud signum rationis, in quo neus habeat hanc voluntatem. De gloria tamen eadem proportione dicendum est, nempe in eodem instanti, scilicet post praeuisa opera, quibusdam voluiss illam dare, aliis vero eam negare: quia vtrumque decretum circa gloriam ex operum praescientia pendet, & ita in primo instanti, in quo consideramus Deum solum ex se voluisse, quod attinet ad actum efficacem, negatiue se habuit circa gloriam, aut conferendam in tempore, aut denegandam: & ad aliud sequens signum rationis decretum vtriusque remittimus, quia vtrumque ex operibus praeuisis pendet, vt notatum est, opera autem in illo primo rationis signo nondum videntur.
TErtio nonnulli censent, vt referunt Catherinus, & loannes a Bononia, reprobationis adultorum dari causam, eamque esse pecatum originale in vnoquoque contractum, connumerant autem inter effectus reprobationis permissionem cadendi in peccatum actuale, huius vero sufficiens causa est originale peccatum, in cuius poenam denegantur omnia auxilia gratiae, quaecunque non conceduntur. Referunt in hanc sententiam VValdensem tom. 1. 1. p. lib. 1. cap. 27. vbi quidem non de causa reprobationis, sed de scientia diuinae immutabilitate disputat. Sed hanc sententiam expresse tradidit S. Thom. q. 6. de veritat a. 2. ad 9. & in cap. 8. epistol. ad Rom. lect. 3. & 4. Nec obstat id, quod dixit in hac qui ar. ad 3. & pro prima sententia allegauimus, vtrumque enim verum esse potest, & quod non detur causa, quare hic potius reprobetur, ille vero praedestinetur: quia non est causa peculiaris huius diuisionis: sicut docuit articul. 5. & quod detur causa sufficiens, & communis, ob quam iure reprobetur, quicunque reprobatur, peccatum scilicet originale, vt docuit aliis in locis. De paruulis vero asserunt reprobationis ipsorum idem peccatum esse causam, atque adeo tanquam effectus huius reprobationis solum recensent poenam, & supplicium. Iuxta hanc sententiam seriem instantium in mente Dei ita constituunt. In primo vidit DEVS primum hominem cum tota sua posteritate lapium in peccatum. In secunda decreuit adhibere remedium perChristi incarnationem. Tertio ex hominibus per ditis in eadem massa quibusdam voluit efficaciter dare vitam aeternam, alios vero excludere a regnorelinquens eos in massa perditionis, in qua erant. Hinc etiam permisit adultos in peccata actualia prolabi, & in finem in eis perseuerare, Caetera autem instantia facile deinde assignari poterunt. Hoc pacto optime defendunt hi Doctores, reprobationem esse actum iustitiae, qui natura sua postulat peccatum, & meritum poenae. Quid vero de Angelorum reprobatione sentiant, paulo post dicemus.
Probant autem in primis ex Aug. multis in locis praesertim epist. 105. circa finem, epist. 106. in Enchirid. cap. 57. de praedestin. Sanctor. cap. 14. vbi affirmat, Deum in misericordia sua quosdam de massa perditionis per praedestinationem liberasse, quosdam vero, iusto iudicio in ea reliquisse: supponit igitur August. omnes simul in eadem massa perditionis fuisse, antequam vel praedestinarentur, vel probarentur a Deo, haec autem fuit commune peccatum, ergo illud potuit esse caussa sufficiens reprobationis. Deinde confirmant ratione, quae in schola Doctoris Angelici magnam vim habet, quoniam Christus praedestinatus est occasione peccati primi parentis: ergo ante eius praedestinationem omnes erant sub communi debito, & morte peccati: Christi autem praedestinatio praecessit nostram ac proinde reprobationem quoque damnatorum: ergo peccatum originale potuit esse communis. causa reprobationis Quocirca non eodem modo de reprobatione Daemonum atque hominum loquuntur: nam Daemones nullam huiusmodi causam suae reprobationis habere potuerunt. De illis ergo asserunt cum Doctoribus primae sententiae ante omne peccatum praeuisum fuisse reprobatos, & exclusos a regno coelorum, & permissos in peccatum.
Haec opinio, quatenus cum prima conuenit, eodem modo est a nobis inferius impugnanda An vero in eo quod asserit, causam reprobationis hominum fuisse peccatum originale, vera sit, ibidem explicabitur. Caeterum id, quod in ratione supponit, nempe peccatum originale in vnoquoque contractum, praeuisum fuisse ante nostram, & Christi praedestinationem, manifeste falsum est Inde enim sequeretur B. Virginem non solum contraxisse peccatum originale, & cum eo fuisse praeuisam; verum etiam non potuisse per Christum ab eo praeseruari. Nam si ante Christi praedestinationem omnes fuerunt praeuisi cum peccato originali nascituri, meritum Christi nihil illis potuit prodesse, vt ab eo praeseruarentur, siqui dem prior esset praeseruatio si alicui concederetur, quam Christi meritum. Sola igitur gratia Dei absque vllo merito Christi praeuiso potuit praeuenire Virginem, ne peccatum originale contraheret, quod est absurdum: cum omnes fateantur, quamcumque gratiam collatam posteris Adae, & B. Virgini, fuisse gratiam redemptionis ex meritis Christi, vt contra Dried. disput. praeced. cap. 4. obseruauimus.
Respondent aduersarij, B. Virginem ordine in tentionis praeuisam fuisse cum peccato originali, liberam tamen ordine executionis. Verum differentia ordinis intentionis, & executionis, quae a Doctoribus solet assignari, praesenti difficultati nullo modo accommodari potest. Ea enim est, viid, quod in executione reuera posterius futurum est, in intentione sit prius: hoc est, prius de illo homo consultet, & deliberet & voluntere decernat, sicut a nobis explicatum est dispuu. 89. cap. 7. a. vero ea, quae nullo modo reipsa futura sunt. non potuerunt esse priora, aut posteriora in intentione, & exequutione. Quocirca, si B. Virgo nullo modo nascitura erat in peccato originali, sequitur nec prius in intentione, nec posterius, in eo fuisse praeuisam.
Deinde eandem sententiam oppugnant Catherinus, & loannes a Bononia in opusculis depraedestinatione hoc modo, peccatum originale in vnoquoque contractum reipsa non fuit causa, vt multi damnati beatitudinem non consequerentur; multi enim ab originali peccato iustificat. sunt: illud ergo ad eorum damnationem nihil potuit operari, non solum vt propter illud negaretur illa gloria, sed neque etiam gratia, originale enim semel remissum non potuit relinquere dignum subiectum, vt gratia aut gloria priuaretur. Commodius sane assereretur causa reprobationis peccatum primi parentiis in ipso solum praeuisum, & nondum in posteros deriuatum, quatenus ese aptum, & dignum erat, totam posteritatem in ficere: nam quamuis in primo parente poeni tentia fuerit delerum quoad sculpam, maculam, & poenam ipsimet debitam: mansit tamen debitum carendi gratia in tota posteritate, quod Christus merito suo quoad sufficientiam condigne compensauit, licet multi de facto propter illud caruerint gratia congruae vocationis, atque permissi labi in peccatum damnati fuerint. Sed quo pacto, & in quo sensu hoc peccatum Adami potuerit esse causa reprobationis, inferius dicetur.
IAm vero, vt probabiliorem sententiam, tam de modo loquendi, quam de reipsa explicemur, quatuor praemittenda sunt, ex quibus tria ad rem ipsam, quartum vero ad vocabula spectat. Primum est ex parte eius, qui labitur in primum peccatum actuale cum ab originali iustificatus est, nullam esse causam illius primae permissionis, id quod ita certum existimo, sicut illud, quod de prima vocatione ex mente Aug & aliorum disp. 91. dictum est. Itaque sicut primae vocationis nulla datur causa, ita neque permissionis in eo, qui permittitur, postquam ab originali iustificatus est Verum apud Massilienses, & Graecos Patres, cum quibus August. de prima vocatione multum contendit, non est hoc admodum certum. Nam tamet, si nullo modo asserere possent, ante primam per¬ missionem praecessisse peccatum aliquod propter quod aliqua permitteretur labi in primum peccatum; nihilominus asserebant de paruulis, qui damnantur, gratiam baptismi ipsis fuisse denegatam propter peccata, quae essent facturi, si vixissent, vt disput. 91. cap. 2. retulimus. Praeterea cum existimarent, adultos ex libero arbitrio prius sedisponere, quam ipsis gratia conferretur, & ex parte eius, quem gratia praeuenit, non concederent peculiarem gratiam congruam, vt disp. 98. cap. 4. dicemus; non ita facile concederent, permissionem peccati esse subtractionem alicuius gratiae praeuenientis, quae alioqui peccatum impediret, sed fortasse dicerent, vsque ad consensum in peccatum omnes aequali gratia vocari. Verum iis, qui respondent, & qui perseuerant, gratiam peculiarem, sine qua non perseuerarent, a Deo donari, in ea disputatione satis superque probabitur. Ex quo fit, vt nullum sit peccatum, quod non praecedaaliqua permissio, hoc est negatio vocationis congruae, qua nouit Deus, peccatum alioqui impediendum, si ea concederetur.
Secundo certum est, nec vllus etiam Semipelagianis negare potest, quamlibet permissionem peccati merito peccati primi parentis iure tribuendam esse, licet peccato originali, quod baptismo, aut dilectione Dei iam deletum est, adscribus nequeat. Sic enim Fulg. libr. de incarnatione & gratia cap. 12. & 13. in principio docuit, genus humanum perdidisse in Adamo omnem sanctam, & piam cogitationem, & nullam nisi merito secundi Adami recuperasse. Nec obstat, quod peccatum Adami in ipso omnino poenitentia deletum est: mansit enim ea poenae obligatio, imo etiam obligatioculpae originalis, quam toti posteritati promeruit: at peccatum originale contractum in quoli bet, postquam baptismo aut dilectione Dei remissum est, nequit esse caussa, aut permissionis peccati, aut damnationis aeternae. Et ideo cap. praec. notaui, melius posse assignari pro causa reprobationis sufficienti peccatum primi parentis, quam originale in vnoquoque contractum.
Tertio ego quidem existimo verissimum contra multos recentiores, quos pro prima, & tertiasententia commemoraui, neminem a Deo excludendum fuisse a regno, aut ad poenam destinatum ante opera praeuisa. Cui sane sententiae subscribum Scotus, & qui eius sequuntur opinionem excepto Antonio de Corduba, & omnes, quos cap. sequi pro nostra sententia referemus: & praeter testimonia Patrum, quae ibidem citauimus, aliis etiam nunc probari potest, & efficacibus rationibus confirmari. Primum testimonium est Deuter. 32. Deus mortem non fecit, nec delectatur in perditione morientium ac si dicat, ex se ipso nollet esse mortem, nec absolute ea delectatur, nisi ex causa, & merito nostra peccati. Cum enim Deus poenam, & mortem peccato statuit, non est, quod ea secundum se delectetur, sed, vt iustitiam, & aequitatem seruet.
Secundum testimonium est Damasc. 2. de fide capit. 29. vbi docet, voluntate primaria, & antecedenti, quam inquit esse ex ipso Deo, nulla ex nobis adhuc oblata occasione, vt disp. 83. explicatum est, Deum desiderare, & velle: non aliquorum tantum, sed omnium etiam salutem: atqui impossibile est Deum ex se ipso simul velle, aliquem hominem saluari, & perire, admittere eum ad regnum & excludere: ergo ante praeuisa opera nulli bea¬ titudinem denegauit. Quod enim ex se velit aliquem beare, sed praeuisa eius culpa propter illam velit eum damnare, non sunt contrariae voluntates. Idem enim iudex humanus ex seipso ardenter desiderat alicui vitam, quem tamen ob culpam decernit supplicio mortis afficere. Haec vero ratio non solum probat, neminem fuisse a Deo damnatum, & a beatitudine expulsum ante praeuisum peccatum primi parentis, sed etiam post peccatum: quia praeuiso adhuc peccato illo, permansit in Deo voluntas salutis, & beatitudinis nostrae: quam sane colligimus ex eo, quod ille sufficientia ad hoc prouidit remedia post lapsum Adami: ex quo sequitur simplici affectu voluisse finem eorum, scilicet beatitudinem.
Caeterum obiiciat aliquis, nihil obstare, in eodem simul esse voluntatem simplicem salutis alicuius, & efficacem voluntatem ipsum puniendi& damnandi: ergo in Deo potuit simul esse & voluntas simplex beandi homines, & efficax expellendi a regno coelorum. Respondeo has duas voluntates non esse contrarias, quoties ex diuersis causis oriuntur, vt si aliquis secundum se velit alteri salutem, sed propter culpam illius velit poenam: at ex seipso velle aliquem saluari, & velle eundem damnari, omnino certe secum pugnant.
Eisdem vero rationibus hoc ipsum probari potest, quibus disputat. 89. capit. 10. & 11. vsi sumus ad probandum neminem ad regnum coelorum electum fuisse ante merita gratiae praeuisa. Prima est, quia ordo in mente Dei ex ordine obiectorum inter se assignari debet: quare quoties aliquid Deus facit in tempore ex meritis, dicendum est, non aliter decreuisse, quam ex meritis cum ergo in tempore Deus excludat a regno colorum, & destinet in supplicium, & poenam ignis ex meritis, sequitur ab aeterno non nisi ex praescientia eorundem id decreuisse: haec ratio habetur cap. illo 9. Secunda ratio est, si ex se Deus efficaciter praefinisset, excludere aliquem a regno ante praeuisa opera, imponeretur illi necessitas suae damnationis, & impossibile omnino esset, cum saluari, omnisque libertas tolleretur, qua homo saluari posset: quod est absurdum: sicut e contrario cap. 10. idem probauimus de consequutione gloriae, si Deus ante opera aliquem beare decreuit. Tertia ratio est, quia ex opposita sententia tollitur efficacia peccatorum in ipsam poenam, aut ex pulsionem a gloria. Nam si haec ante opera praeuisa definita fuit a Deo; efficitur peccata in tempore nihil omnino conferre ad poenam hanc infligendam, sicut capit. 10. idem de bonis meritis probaui respectu gloriae, si haec praefinita fuit ante illa. Quae sane rationes eodem modo deducendae sunt, & confirmandae, atque illae, quas in illis capitibus, sumus prosequuti. Quarto obseruandum est has voces. Reprobatio, reprobare, & reprobis, taro in Scriptura, & in Patribus inueniri, in ea prae sertim significatione, de qua nobis est disceptatio nam in aliquibus locis, vbi viderentur ita vsurpari, certum non est, eam significationem habere. Loca Scripturae sunt Eccles. 9. Speciem mulieris alienae multi admirati, reprobi facti sunt, 1. ad Corinth. 9. Castigo corpus meum & in seruitutem redigo, ne forte cum aliis praedicauerim, ipse reprobus efficiar: & 2. ad Timoth. 3. Et hi resistunt veritati homines corrupti mente, reprobi circa fidem. Verum in his locis non dicitur reprobus, qui a regno coelorum, & a gratia Dei eiectus, & repulsus est, sed idem est, reprobus, quod improbus. Graece enim est ἀδόκ¬ μο, quod improbum quoque significat. Imo voreprobus, apud Latinos frequentius in hac significatione vsurpatur. Ponitur etiam 2. ad Corinth. 13 sed in hac significatione potius capi videtur. Quod si in his locis intelligamus reprobum in esignificatione, de qua nunc disputamus, an ex illis colligatur, dari causam reprobationis, nec ne: seque cap. dicemus. Verbum autem Latinum Reprobodenotat improbare, aut reiicere aliquid; in qua significatione in Scriptura frequentius vsurpatur. Marc. 8. Luc. 9. & 17. & 1. ad Corinth. 1. in quo posteriori loco, si alicubi, in hac ponitur significatione. Sed, an ex illo colligere possimus causam aliquam reprobationis, eodem capit. seque dicendum est.
Demum Aug. & caeteri Patres, nomine Reprobatio, aut verbo, Reprobo, non vtuntur: semel in Aug. vocem Reprobus, inueni, in quo autem sensu, & an illius assignet causam, postea explicandum esOpponunt autem Aug. & alii Patres praedestinationi ad vitam aeternam, praedestinationem ad mortem secundam, electioni autem ad gratiam, derelictionem in massa perditionis. Eos vero, qui in massa relinquuntur, nec misericordia Dei ab ea separantur, dicit August. a Deo deseri, & illorum Deum non misereri.
CVm bona pars huius controuersiae sit de voOcce, facile erit iuxta ea, quae nota sunt, praemissa quadam distinctione, sententiam veriorem, & testimoniis Scripturae, atque Patribus magis conformem pronunciare. Cum autem reprobatio tam sit paruulorum, quam adultorum; nec sit eadem vtrorumque ratio; maioris claritatis gratia placuit de adultis solum in hoc capit. in sequent. vero de paruulis disserere. Quia ergo reprobare idem est, quod improbare aliquem, atque reiicere si reprobatio vsurpetur pro actu, quo quis reiicitur a Deo, hac distinctione opus est. Aut loquimur de actu, quo quis reiicitur a gratia Dei, aut quo reiicitur a regno coelorum, si de priori sermosit, asserendum est, nullam causam ex parte eius, qui reiicitur esse praeter peccatum primis partenis. Intelligendum autem est de prima negatione gratiae & vocationis congruae, qua reiicitur homo a gratia praedestinatorum, ita tamen vt neminem Deus reiiciat a gratia sua ea intentione, vt a regno quoque coelorum ipsum excludat. Nam ex tali intentione sequeretur, Deum ab aeterno ante negationem gratiae congruae, & ante praeuisa peccata aliquem beatitudine extorem praefinisse, quod est absurdum, vt praecedenti capit. monstratum est Quocirca hic modus reprobationis non opponitur praedestinationi ad gloriam ex parte finis, ad quam dirigitur, sed ex parte tantum mediorum gratiae, quae praedestinatis conceduntur, reprobis autem negantur, non tamen contraria intentione, scilicet excludendi eos a regno. De hoc modo reprobationis intelligi potest illud ad Rom. II. Non repulit Deus plebem suam, quam praesciuit: hoc est, non repulit a gratia sua partem illam paruam populi Israelitici, quam sibi delegit, sicut repulit reliquam multitudinem eiusdem populi, quousque plenitudo gentium in Ecclesiam intret, nam reliquiae hoc est pauci, per electionem gratiae saluae factae sunt. Contra vero multi eorum a gratia Dei repulsi, & eiecti. Alia autem loca Scripturae, si de reprobatione intelliguntur, in significatione Scholasticorum, non de reprobatione a prima gratia, sed de reprobatione a gloria, vel ab vlteriori aliqua gratia, accipienda sunt, vt statim dicemus. Huius ergo reprobationis non video aliam esse causam communem, praeter peccatum primi parentis: Nam cum peccatum originale in multis etiam reprobis gratia Dei deleatur, non potest illud esse causa reprobationis a gratia; bene tamen peccatum commune primi parentis, vt cap. 3. obseruaui.
In hanc sententiam consentiunt nobiscum doctores secundae opinionis, excepto Corduba, quatenus asserunt, neminem ante opera praeuisa, exclusum fuisse a beatitudine. Reprobationis autem a gratia, quam ipsi permissiuam appellant, non dari causam ex parte ipsius reprobati. Neque enim negant, peccatum Adami sufficientem esse causam illius. Hic tantum in eorum sententia mihi non probatur, quod asserunt circa negationem gratiae congruae, & permissionem peccati, Deum se habuisse negatiue, id quod cap. 2. impugnatum est. Doctores quoque primae sententia in hunc sensum possemus interpretari. Neque enim vllus dixit, ante praeuisum peccatum Deum decreuisse eiicere aliquem a beatitudine. Quare forsan loquuntur de reprobatione a prima gratia: & ideo dixerunt. reprobationis effectum incipere a prima permissione.
Hoc modo reprobare idem est, quod non misereri: & non misereri, vt notauit Augustinus libr. 1. ad Simplician. quaest. 2. idem est quod obdurare apud Apostolum cum ad Rom. 9. dicit: Cuius vuli: miser tur, & quem vult indurat. Huius autem nulla ex parte indurati causa est, praeter peccatum primi parentis sumpta obduratione a prima permissione, nam si de aliis permissionibus loquamur, quibus post multa commissa peccata aliquis a Deo deseritur, ex parte ipsius derelicti priora peccata sunt causa posterioris obdurationis. Augustin. vero eo loco hoc discrimen constituit inter misericordiam, qua Deus largitur congruam vocationem, & obdurationem, quae oritur ex gratiae negatione; quod, licet ratione vocationis praeuenientis Apostolus dicat, Non est volentis, neque currentis, sed Dei miserentiis; scilicet opus ex gratia profectum, quia solius Dei fuit, ita vocare, vt moueretur voluntas, & faceret: dici tamen non potest, Non est nolentis, & contemnentis, sed Dei obdurantis, quia Deus non praeuenit nos, vt peccemus, & deteriores simus; sicut praeuenit, vt simus meliores, & vocationi consentiamus: sed tantum a Deo non errogatur (inquit Augustinus) aliquid, quo simus meliores, quando scilicet negatur congrua vocatio, qua recte operaremur, & peccato non consentiremus. Huius tamen reprobationis in Daemonibus nulla alia causa fuit, quam volatas Dei: nam primam permissionem nullum peccatum praecessit in ipsis, aut in aliis, quod illius causa esse posset. Secundo si de reprobatione loquamur, quatenus praedestinationi opponitur ex parte finis, qua videlicet homo, vel Angelus in aeterna praescientia excluditur a regno, habet causam in ipso reprobo, peccata scilicet, in quibus vitam finit, Quare haec reprobatio non incipit a prima per missione, & negatione gratiae, sed ab ipsa destinatione, qua quis ex peccatis praeuisis excluditur a regno, & aeternis cruciatibus mancipatur. De hac frequentius loquuntur Patres, cum de praedestinationis contrario sermonem habent. Hanc appellant Fulgentius, & Concilium Valentinum sub Lothario Imperatore praedestinationem ad mortem, nempe secundam; huius autem causam esse peccata, in quibus homo vsque ad mortem perseuerat, contra recentiores: quos superius commemorauimus, facile probari potest.
Atque in primis, si locis Scripturae praeced caallatis, vox reprobus, aut reprobo, vsurparetur in significatione apud Scholasticos vsitata, cum direprobatione disputant, absque dubio ex illis colligeretur, reprobationis esse aliquam causam. Illud enim Ecclesiast. 9. causam indicat reprobationis, cum dicit: Speciem mulieris multi admirati: & 1. ad Corinth. 9. cum Paulus dicat, se castigare corpus suum, ne reprobus efficiatur, intelligit peccata, quae alioqui committeret, nisi corpus suum coerceret, fore causam suae reprobationis. Quod vero 2. ad Timoth. 3. dicuntur aliqui reprobi circa fidem, causa ibi ponitur manifesta, cum dicitur, Corrupti mente. Verum in his locis, & aliis has voces non vsurpari in ea significatione, sed reprobum idem esse, quod improbus, & vitiosus, ca, praeced. notaui. Prima autem ad Cor. I. ponitur verbum, reprobo, & denotat improbare, aut damnare, cum dicitur: Perdam sapientiam sapientium, & prudentiam prudentium reprobabo. Sed ibi non significat reprobationem, de qua modo disputamus, Quodsi de illa Paulus loqueretur, manifestam causam illius indicasset: nam sapientia, quam Deus reprobabit, est sapientum huius seculi, qui inflati sensu carnis suae, Dei sapientiam stultam existimarunt. Hanc ergo Deus reprobabit, id est condemnabit, conuincens eos stultitiae cum per Euangelij praedicationem, quae ipsis stultitia videbatur, saluos faceret credentes.
Omissis ergo testimoniis Scripturae probatur ex Patribus haec nostra sententia, primum ex Concilio Valentino sub Lothario Imperatore cap. 3. vbi sic dicitur: Fidenterque fatemur, praedestinationem electorum ad vitam, & praedestinationem impiorum ad mortem: in electione tamen saluandorum misericordiam Dei praecedere meritum bonum: in damnatione, vero peri turorum malum praecedere iustum iudicium Dei: vbi duas praedestinationes ex parte finis inuicem opposuit. Illius autem, quae est impiorum ad mortem, dixit causam esse meritum, & peccatum proprium. Neque vero solum loquitur de destinatione ad poenam sensus, quam omnes fatentur esse ex praeuisione peccati, sed & de morte secunda, quae est damnatio, & praecipue in priuatione beatitudinis posita est. Addit deinde Concilium, praedestinatione eatantum Deum statuisse, quae gratuita misericordia, aut iusto iudicio ipse erat facturus. Quam sententiam sumpsit ex August. lib. ad articulos sibi falso impositos, art. 11. aut potius ex Prospero, qui iure creditur auctor illius libri: & est apud Fulgentium libro 1. ad Monimum cap. 13. sentit ergo, nihil in prae¬ destinatione malorum fecisse, quod iusto iudicio non erat facturus: cum igitur ab aeterno aliquos expulit Deus a beatitudine, iusto iudicio, ac proinde propter culpam ipsorum ita praedestinauit: hanc enim causam postulat iustum iudicium.
Secundo probatur ex Augustino lib. 6. Hypognos. paulo post initium, vbi ita scribit: Quia vero lustus, & misericors Deus, praesciusque futurorum, ex hac damnabili massa non personarum acceptione, sed iudicio aequitatis suae, quos praescit misericordia gratuita praeparat: id est, praedestinat ad aeternam vitam; caeteros autem poena punit: quos ideo punit, quia quid essent futuri, praesciuit, non tamen ipse fecit puniendos, vel praedestinauit. Et paulo post medium de paruulis, & adultis in quit: Tenenda est inconcussa huius disputationis regula, quae diuinis testimoniis claruit, peccatores in malis propriis antequam essent in mundo, praescitos esse tantum non praedestinatos (intelligit ad peccatum) poenam autem esse eis praedestinatam, secundum quod praesciti sunt. Paruulos quoque non renatos praedestinatae poena esse obnoxios, qui praesciti sunt, non propriis voluntatibus, nisi tantum in Adae peccato, quod traxerunt nascentes, & in hoc manentes soluerunt tempus vitae praesentis. Cum dicit Augustinus, poenam ex praescientia peccati fuisse a Deo praedestinatam, non solum hoc de poenasensus, sed de maxima omnium intelligit, quae est priuatio beatitudinis; si quidem eam inquit, parnulis fuisse praedestinatam ex praescientia peccati quod contraxerunt, & in quo vitam finierunt. Cum vero asserit, Deus non facit homines puniendos, nec praedestinat, intelligit, ex se sine causa praeuisa; quod si ex se ante praescientiam peccati decerneret hominem excludere a vita aeterna, faceret ipsum puniendum, & ad summam poenam, & secundam mortem ipsum ex se destinaret. Deinde libr. 1. ad Simplicia. quaest. 2. posmedium, habet haec verba; Noluit ergo Esau, & non cucurrit: sed & si voluisset, & cucurrisset, Dei adiutorio, peruenisset, nisi vocatione contempta fieret reprobus. Sentit ergo causam, ob quam reprobus effectus fuisset, si non cucurrisset, eam esse, quod vocationem contempsisset; ac proinde causa reprobationis illius fuisset peccatum.
Tertio eadem sententia colligitur ex Prospero primum ex libro ad capitula Gallorum cap. 3. vbi inquit: Quod ergo huiusmodi prolapsi in hoc male sine correctione poenitentiae defecerunt non necessitatem pereundi habuerunt, quia praedestinati non sunt, sed ideo praedestinati non sunt, quia tales futuri ex voluntariprauaricatione praesciti sunt. Idem dicit in libr. ad capitula Gallorum ad obiectionem 7. & circa finem in sententia 7. vt referam infra cap. 9. Non praedestinatos, appellat reprobos, vel ad mortem secundam destinatos; & causam, dicit esse propriam praeuaricationem. Neque enim hic auctor intelligere potest per non praedestinationem, negationem omnis gratiae congruae a primo auxilio vsque ad vltimum, huius enim nulla datur causa, sicut nec praedestinationis, in sententia huius doctoris, quem pro sententia Aug. disp. 91. ca. 12. allegauimus: vel saltem causa huius non praedestinationis in illius opinione non est, propria praeuaricatio, sed communis culpa primi parentiis, vt supra explicatum est, & ad obiectiones Vincentianas respons.i. dicit, Deum non praedestinasse peccatum, sed iudicium, quo retributurus erat vnicuique secundum opera ipsius, vbi praedestinationis ad poenam, & iusti iudicij causam con¬ cedit, cum ait, retributurum Deum vnicuique. secundum opera¬
Quarto in eandem sententiam allegari potest Fulgentius libr. 8. ad Monim. capit. 13. 14. 19. 24. & 27. vbi praedestinationi hominis ad vitam opponit. praedestinationem hominis ad mortem, non ad primam, quae est peccatum, sed ad secundam, quae est supplicium, qualis est priuatio perpetua beatitudinis.
Postremo oratione eandem opinionem sic confirmo. Si reprobationis, quatenus est praedestinatio ad mortem secundam, & ad priuationem beatitudinis, non esset causa ex parte nostra, eo esset, quia illa inciperet in nobis a prima permissione peccati, hoc est, a prima negatione vocationis congruae, & efficacis, cuius nulla ex parte nostra assignari potest causa, praeter communem, quae fuit peccatum primi parentis: prima autem illa permissio non pertinet ad hanc reprobationem, quoniam cum non sit ex intentide excludendia regno coelorum, vt cap. praeced. monstrauimus efficitur, non fuisse ad hunc finem a Deo praedestinatum. Quare, dum permittit Deus aliquem labi in peccatum vel gratiam suam efficacem ei denegat, non reprobat aliquam, vt ita dicam, a beatitudine, necab ea reiicit, sed tantum a gratia sua. Nam licet ex tali permissione homo peccaturus sit, & propter peccatum excludendus a regno coelorum; tamen pro eo dumtaxat instanti, quo Deus permittit, aut denegat gratiam congruam, non intendit, nec praefinit, tali medio a beatitudine illum expellere. Quem autem alium finem habeat, in solutione argumentorum dicemus. Idem omnino de reprobatione Daemonum in hac secunda significatione censendum est ratio enim, quam proxime fecimus, idem de daemonibus, atque de hominibus probat.
EX iactis fundamentis in ca. 4. & 5. facile colligitur, qui de reprobatione paruulorum dicendum sit, seruata eadem proportione, qua de adultis loquuti sumus. Itaque si de reprobatione loquamur, qua quis reiicitur a gratia Dei. in paruulis ipsis, qui peccatum originale contraxerunt, nulla omnino suae reprobationis causa fuit: nihil enim in ipsis potuit esse prius, quam vt Deus denegaret illis gratiam suam: ex quo factum est, vt peccatum contraherent originale. Caeterum huius reprobationis vera causa fuit peccatum commune primi parentis, cuius merito peccatum introiuit in omnes, excepto Christo Domino, & B. Virgine: praeter hanc autem causam nulla alia fuit, nisi voluntas Dei, id quod nemo inficiari potest. Si vero de reprobatione, qua quis a beatitudine expellitur, sermo sit, non nulli existimant non eodem modo de omnibus paruulis philosophandum esse Sunt enim quidam, qui non solum peccatum originale contraxerunt, verum etiam quibus nullum remedium humana diligentia potuit adhibere diuina prouidentia ita disponente, vt disp. 97. videbimus. Hos ergo putant in Dei praescientia exclusos a regno coelorum, non post contractum ab ipsis peccatum originale, sed statim post praeuisum peccatum primi parentis; ita vt post illud non habuerit Deus adhuc voluntatem antecedentem perducendi eos ad vitam aeteeos a peccato, quam erga omnes. catum primi parentis. Nam si eo praeDeus quibusdam ita negare remedia salut. nulla humana diligentia eis possent adhiberi, eo ipso non voluit voluntate antecedenti eos saluare, inde enim colligimus Deo esse voluntatem simplicis saltem complacentiae perducendi hominem ad aliquem finem, quia praeparat ille media sufficientia, quibus ipse possit vti, aut alius pro eo ad illum finem. Si vero ipsi praecludat aditum, ita vt humana industria, & diligentia, media ad illum finem non possint applicari, qua ratione credemus, voluisse Deum talem hominem ad illum finem perducere? Quamuis ergo Deus ex se ipso ante omne peccatum velit omnibus beatitudinem voluntate illa primaria, & antecedenti; praeuiso tamen peccato primi parentis, & voluntate consequenti talem praeuisionem, iam non voluit gloriam iis, quibus nec concessit aliquo modo posse applicari remedia, sed voluntate consequenti peccatum primi parentis, voluit eos omnino a regno excludere.
Ego vero censeo horum reprobationem in secunda significatione factam fuisse statim post peccatum primi parentis: permissionem quoque contrahendi originale peccatum in se ipsis fuisse effectum huius reprobationis, hoc tamen ordine, vt, statim post praeuisum peccatum Adae non decreuit Deus decreto efficaci, excludere illos a regno coelorum, sed simplici solum affectu Deo placuerit propter peccatum primi parentis eos beatitudine priuare, & displicuerit voluntate consequenti peccatum primi patentis gloriam illis conferre, quibus ex se ipso ante praeuisum peccatum voluntate antecedenti gloriam desiderat. Ex hoc vero simplici complacentia eos puniendi, in sequenti instanti permisit, absque remedio ipsos labi in peccatum originale: & in tertio efficaciter decreuit, illos a regno beatitudinis excludere. Et quo sequitur, permissionem contrahendi originale peccatum, & in eo moriendi, esse effectum reprobationis eorum hoc modo acceptae: cum tamen permissio cadendi in actuale peccatum in adultis non sit effectus reprobationis hoc modo acceptae. Ratio vero discriminis est, quia, vt permissio cadendi in peccatum sit effectus reprobationis, debet esse ex aliqua intentione excludendi ipsum reprobatum a beatitudine; haec autem, non fuit circa adultos ante permissionem peccati, & ideo permissio non est effectus reprobationis: fuit tamen circa paruulos, vt iam diximus, & ita si ex illa permisit Deus, eos labi in peccatum, talis permissio, quatenus a Deo, est effectus reprobationis eorum.
Ideo autem non concedimus, voluntatem eficacem excludendi paruulos a regno, ante praeuisum originale peccatum, quia sequuntur aliqua incommoda, quae dispu. 89. intulimus contra asserentes. Deum decreuisse, aliquem ante praeuimerita gratiae beare. Sequeretur ergo primum in reprobatione paruulorum voluntatem illam efficacem excludendi illos a regno, statim post praeuisum Adae peccatum, effectum alioqui habituram, etiamsi puer ille postea baptizaretur, & Deus illi remedia contra originale efficaciter applicaret: id quod eodem modo probandum est, quo cap. 10. illius disputationis ostendimus, illum qui effica¬ citer electus fuit ad regnum coelorum, eodem modo nihilo secius glorificandum, etiamsi in peccatis moreretur, quam si cum meritis gloriae decederet.
Deinde sequeretur peccatum originale in tempore contractum nullo modo fore causam excludendi hos paruulos a beatitudine, nec ideo excludendos: quia non essent habituri gratiam, sed quia primus eorum parens peccauit: cuius sane peccatum solum esset tota causa amittendi regnum coelorum: sicut etiam cap. 11. probauimus, nihil omnino merita operatura ad gloriam, si gloria ante opera fuisset efficaciter a Deo praefinita. Cum ergo in tempore proxima causa, ob quam paruum lus non consequitur beatitudinem, si priuatio gratiae, quia scilicet caret gratia, quam debeat habere sequitur ex illa priuari regno coelorum, ac proinde in aeterna praescientia ex praeuisione illius fuisse eum a beatitudine efficaciter expulsum: quemadmodum etiam probaui in disp. cap. 9. merita fuisse praeuisa in aeternitate, vt ex illis electio fieret ad gloriam, quia in tempore meritis erat tribuenda; & ideo homo glorificandus, quia merita erat habiturus.
Obiiciet aliquis in hunc modum, vt Deus intentione simplicis etiam complacentiae excludendi paruulum a regno, velit permissionem peccati, debet etiam velle ipsum peccatum originale, quod proxime confert, vt aliquis gloria priuetur: diximus enim disp. 93. cap. 2. ideo non voluisse Deum ex se poenitentiam, & correctionem hominum primaria voluntate, quia deberet velle etiam peccatum vt peccatum est, quod sub hac ratione necessario poenitentia respicit, & correctio. Si ergo ex se voluit simplici affectu paruulo denegare gloriam, debuit etiam placere peccatum originale illius, per quod exequi debebat id, quod simplici affectu desiderabat, excludere nimirum paruulos a regno coelorum,
Respondeo discrimen esse manifestum: nam qui desiderat alicui poenitentiam, antequam videaillius peccatum iam commissum, eo ipso desiderat ei obiectum necessarium huius actus, quod est peccatum quatenus peccatum est, & ita si eo fine permittit peccatum, velle etiam debet ipsum peccare. At vero ex eo quod praeuiso peccato primi parentis, cuius merito gratia promissa posteritati amissa fuit placeat Deo, negare gloriam quibus dam, non opus est vt placeat etiam ipsorum peccatum originale, quatenus culpa, & peccatum est, sed quod placeat ipsos etiam priuare gratia promissa, quae est semen gloriae siquidem placet priuare gloria. Considerat igitur Deus priuationem gratiae, non quatenus per respectum ad volunta tatem primi parentis habet rationem culpae sic enim ei placere nequit; sed quatenus est priuatio eiusdem doni sine hoc respectu, & esse morali; atque hac ratione directe eam vult Deus, & ex voluntate, qua ei placet, negare fructum, scilicet gloriam, placet etiam negare semen, nempe ipsam gratiam.
Deinde existimo, omnes alios paruulos, quibus Deus remedia reliquit, quae humana diligentia possent applicari, sed propter incuriam, aut etiam ob peccata suorum parentum non sunt eis applicata, non fuisse reprobatos a Deo, nisi pospraeuisum finem vitae eorum in peccato originali Atque primum ego non dubito. Deum non de creuisse, efficaciter hos excludere a regno statim post peccatum primi parentis; sed praeuisa no gligentia parentum: alioqui sequeretur, nulla diligentia eos potuisse saluarii; aut, etiam si baptizarentur, nihilominus fuisse excludendos a regno coelorum, vt de aliis paruulis superius probauimus.
Deinde non solum non decreuit Deus efficaciter eos expellere a regno suo, sed etiam nec simplici affectu hoc eis desiderauit. Cum enim post lapsum primi parentis eis concesserit media, eaque in potestate parentum reliquerit, nondum ipsi displicuit eos beare quousque vidit ob negligentiam suorum parentum non fuisse ipsius remedia applicata, & ideo in peccato originali decessisse. Nam quamdiu vidit Deus remedia ipsis applicari potuisse, adhuc eis beatitudinem desiderauit: si enim Deo beatitudo paruulorum iam displicuisset, non posuisset in potestate aliorum remedia, quibus paruuli saluari possent. In his ergo paruulis reprobatio incepit a destinatione ad poenam priuationis gloriae post finem eorum in originale praeuisum: aliorum autem paruulorum reprobatio incepit ab ipsa remissione contrahendi peccatum originale. Ratio vero differentiae oritur ex diuerso modo, quo Deus se habuit circa eorum beatitudinem statim post praeuisum peccatum primi parentis. Nam reprobatio illorum, quorum beatitudo statim Deo displicuit, incepit a permissione; quia permissio nata fuit ex voluntate finis reprobationis: eorum vero reprobatio, quibus semper Deus ex se voluit dare beatitudinem, donec eorum finem praeuidit, incipere non potuit a permissione cadendi in originale: eo quod illa permissio hon fuit ex voluntate aliqua excludendi a regno coelorum, qui est finis reprobationis.
Ex hac vero doctrina tam circa adultos, quam circa paruulos reprobos, hanc seriem in mento Dei secundum nostram considerationem licebit. assignare: vt primo praeuiderit Deus omnes inmassa perditionis peccato obnoxios, propter transgressionem Adami. Secundo hoc non obstante. voluerit primaria voluntate ex seipso, quosdam paruulos, & omnes adultos ad beatitudinem peruenire, & ad hoc media sufficientia concesserit, quamuis efficacia, & congrua negauerit. non intentione excludendi eos a regno, sed ostendendi diuitias suas in vasa misericordiae. Tertio, vt viderit eos in peccato aut actuali, aut originali decedere 1 & ob id in quarto instanti efficaciter decreuerit, ipsos expellere a beatitudine, & praeterea adultos ad poenam ignis destinauerit, ex quo quarto instanti incipit reprobatio eorum a gloriaCirca alios vero paruulos, quibus non concessit posse applicari remedia, iam constituimus ordinem in diuina praescientia, & eorum reprobationem a negatione gratiae incepisse monstrauimus.
Praeterea sequitur reprobationem a beatitudine esse partem prouidentiae circa homines, oppositam quidem praedestinationi gratiae, eam tamen non incipere in omnibus ab eodem instanti, a quo incipit praedestinatio. Differentia autem nascitur ex diuersitate intentionis, qua Deus permitti peccatum, & denegat reprobis gratiam congruam: praedestinatis vero praeparat media efficacia gratiae, vt ex superioribus satis liquet. Neque vero mihi probatur, quod dixit Durand. in 1. d. 40. quaest. 2. numer. 6. reprobationem directe opponi electioni ad gloriam, quam existimat ante opera praeuila factam fuisse. Hinc enim sequeretur, expulsionem a gloria ante merita praeuisa a Deo fuisse praefinitam, id quod absurdum esse, superius ostendimus.
EX variis opinionibus, quas retulimus, superest solum, vt diluamus rationes primae, quae eetiam 1. allatae fuerunt; & in primis eas, quae ex testimonijs Scripturae desumptae sunt. Primum erat sapient. 12. Neque rex, neque tyrannos, &c. quem locum Gregorius Mag. lib. 3. Moral. c. 11. explicat de Christo qui cum peccatum non haberet, propter quod deberet puniri a Deo, oblatus est morti, & ideo dicitur a Deo condemnatus, & exterus ab eius virtute, iuxta illud 2. Ad Cor. c. 5. Eum, qui non nouerat peccatum (scilicet Christum) pro nobis peccatum fecit (supple) Deus, hoc est, hostiam pro peccato Eandem expositionem desumpsit glossa ordinaria ex Greg. Lyranus vero explicat de iustis; qui, cum non mereantur supplicia, a Deo tamen affliguuntur, ita, vt ab hominibus iudicentur exteri a diuina virtute: sicut Iob a Deo percussus, alienus ab eius gratia suis omnibus amicis visus est. Alij sic interpretantur: & eum, qui iudicio hominum videtur non dignus supplicio, tu iudex exactissime qui omnia bene nosti, condemnas. Et certe, si sequeremur literam illius textus eo modo, quo recitauimus. c. 1. quae in aliquibus codicibus Latinis habetur, aliquam ex his interpretationibus cogeremur admittere, ne diceremus, Deum punire aliquem fine merito, quod est absurdum, & de Dei bonitate nullo modo asserendum. Sed litera textus mendosa videtur; meliusque in codice vulgato emendato a Sixto, correcta est, iuxta quam sensus planus est, & absque vlla difficultate. Sic enim legitur, Et eum, qui non debet puniri condemnare, exterum putas a tua virtute. Consonat autem haec lectio textu Graeco, & paucis literis mutatis ab aliquo Scriptore potuit corrumpi, scribendo, Condemnas, pro Condemnare, atque addita particula, Et.
Deinde ad illa loca exc. 9. ad Rom. Respondeo duobus illis primis, Quod si Deus volens ostendere iram &c. &, In hoc ipsum excitaui te, &c. nequaquam Paulum significare id, quod aduersarij contendunt nempe ex intentione primaria, quae praecedere secundum rationem praescientiam meritorum, decreuisse Deum ostendere iram in aliquos, & eos facere vasa indignationis suae, vel sola expulsione a beatitudine. Omnes enim damnati seipsos fecerunt vasa irae propria iniquitate, quam respiciens Deus voluit ostendere potentiam iustitiae suae: non tamen contra, vt eam ostenderet, tanquam finem suae voluntatis, voluit ipsos excludere a regno, & permittere, vt in peccatum laberentur.
Sic explicant Chrysost. Homi. 16. in Epist. ad Rom. c. Theophyl. in illum priorem locum. Et plane colligitur ex illo eiusdem Apostoli ad Rom. 2. An diuitias boni tatis eius, & patientiae, & longanimitatis contemnis ignoras quod benignitas Dei ad poenitentiam te adducit? secundum autem duritiam tuam et impenitens cor, thesauriza, tibi iram in die irae. Vbi Paul. loquitur cum omnibus quos Deus diu fert in hac vita, & tandem vitio suo damnantur. Cum ergo dicat longanimitate Dei tolerari, vt ad poenitentiam adducantur, indicat aperto, etiam post peccatum commissum, primariam voluntatem Dei esse, eos corrigere, & ideo ipsos sustinere in multa patientia. Quodsi Deus vellet ostendere iram suam, & ad hoc ipsos expectaret, nequaquam benignitas eius ad poenitentiam illos adduceret, & inuitaret: praesertim, si ante quaecunque illorum peccata praeuisa, in ipsos vellet iram suam manifestare. Ex intentione igitur potius misericordiae, quam iustitiae eos sustinuit, & longanimitate expectauit. Et propterea diuit Paulus. Secundum autem duritiam tuam thesaurizas tibi iram in die irae: hoc est, iram, quam Deus ex se non habebat, cum potius ad poenitentiam te inuitaret, duritia cordis tui tu tibi conciliasti, & in Deo esse fecisti, quae alias non foret. Particula igitur, Vt, quam posuit Paulus in illis duobus locis ad Rom. 9. & indicare videtur causam finalem, & intentionem Dei; non significat causam, sed euentum pro uenientem ex eo, quod Deus sustinuit in multa patientia. Id quod frequens est in Scriptura Luc. 8. Vt videntes non videant. Quod adducitur ex Isaiae c. 6. & alibi frequenter.
Cogimur autem ita interpretari particulam Vt, primo quoties res illa, cui coniungitur, est contraintentionem, & voluntatem Dei, quale est peccatum. Secundo quando non est ex primaria, & antecedenti voluntate, qualis est quaeuis poena, seu irae, aut vindictae manifestatio, quam ante praeuisum peccatum non voluit Deus: quia nisi praeuiso peccato ex se non irascitur, nec malum infert. Et quamuis iusto iudicio posset Deus hanc intentionem excludendi homines a beatitudine habere statim post peccatum primi parentis; quia tamen illa in Deo non fuit, vt c. 4. probatum est, ideo dicimus, Deum neminem adultum ex tali intentione sustinuisse. Tertio denique particula, Vt, euentum significat, quoties dicitur permitti peccatum ad correctionem, quia haec etiam pertinet ad secundariam, & consequentem voluntatem, vt supra disp. 92. c. 2. ostensum est. Nam quoties particula, Vt, significat causam, refertur ad voluntatem antecedentem, quia tunc denotat finem, ex cuius praecedenti desiderio Deus aliquid facit. Cum vero euentus est secundum Dei voluntatem, & ipsi primo placuit ante media, tunc particula, Vt, intentionem Dei denotat, vt Ioann. 10. Ego veni, vt I. vitam habeant, & vt abundantius habeant. Quocirca
cum loan. 9. dicitur: In iudicium ego in hunc mundum veni, vt qui non vident, videant; & qui vident, caeci fiant. Priori parte significatur vera intentio Dei, qua venit in mundum, posteriori vero solum denotatur euentus.
Eodem igitur cap. 9. ad Roman. cum Paulus dicit: Ergo cuius vult miseretu, & quem vult indurat: & iterum. An non habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem, aliud vero in contumeliam: Non ideo ita loquitur, quod haec faciat Deus intentione ostendendi iram suam, sed dicit primum, Deum indurare aliquem, quia ei negat gratiam suam, vt sequentic. explicabitur. Deinde dicit Deum facere vas in contumeliam, non quidem intentione inserendi contumeliam, sed quia permittit hominem sua culpa fieri dignum contumelia non alio modo quam negando ei vocationem cogruam. Qua vero intentione hanc neget, si eam non negat, vt ostendat iram, cap. 9. dicemus. Hoc autem intelligimus, si loquatur Paulus de eadem massa, quae solo peccato Adae conspersa est: ex hac enim non intendit primum Deus inferre contumeliam, & poenam, nec positiue facit hominem dignum contumelia, sed permittit ipsum suo proprio merito talem fieri. Si vero massam intelligat Paulus conspersam peccato actuali proprio, facit Deus ex illa massa vas contumeliae, statim ipsum ad poenam destinando, cum tamen ex eadem massa aliud vas faciat in honorem, purificans illud gratia sua.
De hac massa videbatur Paulus loqui, vt ostenderet, quomodo Deus repulit Iudaeos, & in contumeliam propter sua peccata destinauit: admisit autem Gentilicum populum, & gratia sua emundauit in honorem. Hoc pacto videtur Aug. intelligere Apostolum, vt paulo infra vidimus: & Fulgentius libro 1. ad Monimum cap. 26. vbi sic ait. Quaeso Monime charissime, vt hunc locum pauli (scilicet a nobis supra citatum) diligenter attendas. Notum namque esiram Dei dici non posse, nisi vbi creditur iniquitas hominipraecessisse. Itaque propter peccata, propria actualia putat Fulgentius homines fieri vasa irae, & contumeliae.
ESt alius locus ad Rom. 9. Doctoribus prima opinionis satis familiaris, de duobus fratribus Iacob, & Esau, quorum alter dicitur dilectus a nec alter vero odio habitus, antequam quicquam bonivel mali egissent, vt ita ostendat Paulus nullam ex parte ipsorum fuisse causam, cur odio haberetur Esau, & lacob diligeretur. Sed si locus ille penitius consideretur, nullam omnino vim habet. Si enim admittimus cum Aug. lib. 1. ad Simplician. q. 2. & Graecis Patribus in eum locum, ibi loqui Paulum de spirituali praedestinatione lacob, & reprobatione Esau, aut sermo est de reprobatione, & eiectione a gratia, aut a gloria: si de priori, non dicitur Deus proprie odisse Esau, eo quod negare voluit primam gratiam congruam; sed odisse idem est, quod minus dilexisse: habet enim se ad modum odientis, qui aliquod donum alteri non concedit, aut qui majus denegat, & minus solum concedit. Quaratione aliqui intelligunt illud Luc. 1. & non odit Patrem suum & matrem, hoc est, qui diligit patrem, & matrem plus quam me. Hanc expositionem sequitur loannes a Bononia in opusculo de praedestinatione prima parte Verum eo reuertamur, qui quan uis existimet, paulum eo loco non agere de reprobatione & electione spirituali Esau, & Iacob, vt inferius dicemus: tamen illud, Odio habui, explicavt sit idem, quod minus diligere.
Si vero de reprobatione a beatitudine sit sermode qua plane intelligunt Aug. & alij Patres, illud, Odio habui, proprie est accipiendum. Cum enim Deus decreuit, Esau excludere a beatitudine, odio eum habuit, sed propter peccatum. Sic autem ipse Esau iam erat vas contumeliae, sed factum a se propria iniquitate, vt intelligunt Aug. & omnes Graeci in eum locum, vbi post multa, quae ibi tradit Aug. contra hunc locum Malachiae 1. adducit illud Sapientiae 11. Nihil odisti eorum quae fecisti, & tandem concludit: Non igitur odit Deus Esau hominem, sed odit Deus Esaupeccatorem, id quod latius ipse prosequitur. Quod vero postea de reprobis subdit, Sed tamen quod vasa eos facit (scilicet Deus) perditionis, ad vsum correctionis aliorum facit: non intelligit de perditione peccati, hanc enim Deus non facit, sed de perditione poenae, quam illius Deus ob peccatum inflixit. Dixerat enim paulo superius, Et quod ex numero impiorum, quos non iustificat, facit vasa in contumeliam, non hoc in eis odit, quod facit, quippe inquantum impij sunt, execrabiles sunt, inquantum autem vasa fiunt, ad aliquem vsum fiunt, vt per eorum ordinatas poenas vasa, quae fiunt in honorem, proficiant. Vbi Augustinus nihil aliud esse putat, fieri vasa contumeliae, quam ad poenam destinari ob propria peccata, & hanc destinationem. inquit, non odit Deus, quia hanc ipse facit.
Neque vero ex contextu Pauli colligi potest, Esau odio habitum a Deo antequam quidquam mali egisset, dicit enim in hunc modum. Cum enim nondum nati fuissent, aut aliquid boni egissent, aut mali, vt secundum electionem propositum Dei maneret; non exoperibus sed ex vocatione dictum est, quia maior seruieminori, sicut scriptum est, Malachiae 1. Iacob dilexi, Esan autem odio habui, vbi illud Odio habui non debet coniungi cum eo, Antequam quidquam boni egissent, aut mali. Sed adducitur testimonium illud ad probandum id, quod dixerat Paulus de duobus fratribus, minorem scilicet praelatum fuisse maiori in gratia, & regno Dei, non ex operibus, sed ex voluntate sola vocantis. Hanc vero differentiam optime probat ab effectu, nam si Esau fuit odio habitus, & lacob. dilectus: recte dicitur, lacob praelatum fuisse fratri suo Esau: ex quo factum est, vt Esau propria iniquitate odium Dei sibi conciliarit.
Verum si contextum, & mentem Pauli in eocapite altius contemplemur, fortasse comperiemus, sibi non agere de spirituali reprobatione isau, & praedestinatione lacob, sed de regno, & primogenitura temporali, ad quam electus fuit lacob, reiecto Fratre suo Esau: non ex suis operibus, sed ex sola Dei voluntate vocantis, & dicentis Gene. 25. Maior seruiet minori. Ita Bartholomaeus Camera rius in Dialogo Cathol. cap. 6. §. 1. & loannes a Bononia loco paulo ante allegato, putant intelligendum esse Paulum: id quod his rationibus confirmari potest.
Primo quia Genes. 25. videtur esse sermo de primogenitura, cum Dixit Dominus Rebeccae. Dua gentes sunt in vtero tuo, & duo populi ex ventre tuo diuidentur, populusque populum superabit, & maior seruaminori. Id quod 27. cap. impletum fuisse narratur: cum Isaac benedixit Iacob. & principem fratris sui illum constituit.
Secundo Malachias in illo 1. capit. quod citaApostolus manifeste loquitur de regno, & haereditate temporali, in qua lacob electus fuit, & prae latus fratri suo. Sic enim incipit Propheta: Dilex vos, scilicet Israelitas, dicit Dominus, & dixistis: in quo dilexisti nos? Nonne frater erat Esau lacob, dicit Domini & dilexi Iacob, Esau autem odio habui: & posui montes eius in solitudinem; & haereditatem eius in dracones deserti? Quibus verbis plane ostendit Deus ex eo odisse, vel se potius habuisse instar odio habentis, quod dedit Esau in haereditatem, & possessionem montes infructuosos, & solitudinem in habitabilem, quod non est proprie odio habere, sed minus diligere. Quocirca fatetur Hieronymus in hunc locum testimonium hoc Malachiae, & illud Genel25. quae de temporali haereditate, & regno plane loquuntur, adducta fuisse a Paulo ad Roman. 9. in sensu mystico.
Tertio ex ipso textu Pauli efficacius idem ditur, nam eodem spectat omnino exemplum duorum fratrum Iacob, & Esau & aliorum duorum. Isaac, & Ismael, inter quos etiam Deus elegit Isaac. vt textus ipse plane indicat: post allatum enim exemplum Isaac, & Ismaelis subiungit Paulus, Nonsolum autem illa, scilicet Sara, sed & Rebecca ex vno concubitu habens Isaac Patris nostri (supple) exemplum nobis huius rei, quam diximus, praebuit. Cum enim nondum nati fuissent, &c. Quis autem audeat asserere, ita Paulum proxime egisse de electione, & praedestinatione gratiae Isaac, vt putauerit Ismaelem fuisse reprobarum a gratia, & regno Dei, sicut E, sau, cum nullibi de damnatione illius constet Paulum autem vsum fuisse exemplo Isaac, & Ismaelis, licet expresse mentionem Ismaelis non fecerit, statim patebit.
Vt igitur hac via textum Pauli explanemus, tria praemittenda sunt. Primum est, duo testimonia veteris testamenti allata fuisse a Paulo in sensu historico, & literali: secundum, illa esse historice intelligenda de haereditate, & primogenitura temporali. Tertium, nihilominus Paulum eo c. agere de spirituali electione, non quidem Isaac & Iacob. sed populi Gentilici; & de spirituali reprobatione non Ismaelis, & Esau, sed populi Iudaici, donec in tret plenitudo gentium. Textus autem Pauli sic ordinandus est: cum initio capitis ostendisset, se nimio dolore angi, quod videret populum Iudaicum a Domino reiectum, & reprobatum, dixisset que, penes illum fuisse promissiones a Deo factas subdit, Non autem quod exciderit verbum Dei, quasi dicat, non contristor, quod promissiones illi populo factae, inanes fuerint: reddit subinde rationem his verbis, Non enim omnes, qui ex Israel sunt, hi sunt Israelitae, neque qui semen sunt Abrahae omnes filij, scilicet Abrahae, Sed in Isaac vocabitur tibi semen. Hoc est ideo existimo non fuisse irritas promissiones factas populo Istael, licet maxima pars illorum, qui generatione secundum carnem ab eo trahunt originem, reijciatur: quia non omnes, qui ex Israele Patre nostro hoc modo oriuntur, sunt veri Israelitae secundum sensum Scripturarum, quibus Deus toti tantaque promisit.
Comprobat autem exemplo, hoc modo, sicut etiam non omnes, qui sunt ex semine Abrahae secundum carnem, censentur filij Abrahae secundum sensum Scripturarum, & diuinae promissionis, qua haereditas temporalis, & primogenitura promissa est; vnde Genes. 21. non posteritas Ismaelis, sed solius Isaac dicitur a Domino posteritas Abrahaequia solus Isaac haeres futurus erat Patris sui Abrahae ex diuina promissione. Post adductum vero ex emplum Isaac, & Ismaelis, vt ostendat non omne descendentes ex Israel, esse veros Israelitas secundum promissionem diuinarum Scripturarum; con tinuo adiungit: id est, non qui filij carnis si filij Dei, sed qui fillij sunt promissionis, aestimantur in semine. Quibus verbis explicat allegoriam, quam adduxit duorum fratrum: ac si dicat, sic etiam (ita enim interpretanda videtur particula, id est) non sunt filij Dei, quibus spiritus adoptionis promissus est, quicunque secundum carnem ex Israel nati sunt; sed illi tantum ad quos pertinet promissio, & haereditas spiritua lis Abrahae, & Israelis; hi inquam sunt filij Dei, & computantur in vero semine spirituali Israelis. Addit subinde: Promissionis enim verbum hoc est, secundum hoc tempus veniam, & erit Sarae filius: quasi dicat; sicun. Isaac natus fuit supernaturali virtute ex Dei pro¬ missione, quando Gen. 18. Deus dixit, Secundum hoc tempus veniam, &c. & ita in eo dicit computari semen Abrahae secundum sensum Scripturarum, & promissionis: ita etiam veri spirituales Israelitae, & filij Abrahae sunt illi, quos gratia, & virtus promissionis spiritualis regenerauit per fidem. Cum ergo in his impletae sint promissiones factae, etiamsi lisraelitae secundum carnem nati reijciantur, nec illarum sint participes, non ideo inanes censeri debent.
Adhibet deinde alterum exemplum verbis superius citatis; Non solum autem illa, scilicet Sara, se& Rebecca ex vno concubitu habens Isaac patris nostri. Cur enim nondum nati fuissent, &c. hoc est, non solum Sarsuscipiens filium ex promissione, ex qua haereditatem patris alio filio reiecto habiturus erat, ostendit nobis non omnes, qui ex eodem semine descendunt, in semine computari, & haeredes esse in domo patris; verum etiam multo magis Rebeccaquae ex eodem semine patris in eodem vtero duofilios habuit, & ex sola voluntate Dei vocantis, & dicentis, Maior seruiet minori, minor haeres fuit patris, & in semine computatus; maior autem ab haereditate reiectus. Quod exemplum multo expressius rem demonstrat, eo quod Isaac, & Ismael, etiamsi ex eodem patre, non tamen ex eadem matre nati fuerunt: lacob vero, & Esau non solum ex eodem patre, & matre, sed ex eodem etiam semine, & concubitu: in illis tamen verbum Dei hanc differentiam constituit, vt minor haeres esset, secundum promissionem, reiecto maiori; idque non ex operibus, sed ex mera voluntate Dei vocantis, & praedicentis. Sic ergo minor populus, scilicet Gentilicus, haeres fuit promissionis spiritualis Israel, & populus Israeliticus, qui secundum temporalem generationem ex eo natus est, non fuit particepepromissionis. Ex quibus constant tria illa, quae initio proposuimus, & tota de reprobatione difficultas soluta manet.
Siqua vero sunt Aug. & aliorum Patrum testimonia, quae indicare videantur, reprobationis non dari causam, de reprobatione a gratia intelligenda sunt, nec nomine reprobationis in illis vtuntur Imo Aug. vbique huius reprobationis causam; esse dicit, massam perditionis conspersam peccato primi parentis
IAm vero duas alias rationes diluere necesse est Ad priorem ergo respondeo, primam permissionem cadendi in peccatum esse effectum reprobationis a gratia, sed nullo modo reprobationis a regno coelorum. Prius satis compertum est: posterius colligitur ex dictis in c. 4. & 5. vt enim esset effectus reprobationis posteriori illo modo, deberet esse ex intentione expellendi illum a beatitudine, cui gratia denegatur: Deus autem non denegat gratiam congruam, nec permittit peccatum ex intentione damnandi, excludendi a regno coelorum, vt ibi monstratum est: ergo illa permissio non est effectus illius reprobationis.
Quaeret tamen aliquis, si Deus eo fine non permittit, quonam alio permittit? Dico primum, nobis sufficere id, quod probatum satis est in illis locis, nempe, nullum peccatum a Deo permitti intentione damnandi, aut excludendi a beatitu¬ dine, etiamsi alius finis, quem Deus secreto suo iudicio respexerit, nobis non innotescat. Addo praeterea alium finem expressisse nobis Paulum ad Rom. 9. (vt indicare videtur August. libro. 2. de nuptijs, & concupiscentijs cap. 16. & clarissime notauit. lib. de bono perseuerantiae cap. 12.) illis verbis: Quod Deus volens ostendere iram, & notam facere potentiam suam, sustinuit in multa patientia vasa irae apta in interitum, vt ostenderet diuitias gloriae suae in vasa misericordiae. quae praeparauit in gloriam, &c. Est ergo finis, ostendere, diuitias gratiae suae, & liberalitatem, qua vsus fuit erga praedestinatos denegans n. vocationes congruas reprobis ostendit praedestinatis easdem vocationes, quibus fuerunt ad gloriam praeparatigratis omnino ipsis fuisse donatas: siquidem ipsis eodem modo, atque reprobis negari potuissent. Eundem finem expressit idem Augustinus lib. 4. contra lulianum cap. 8. aliquantulum ante medium his verbis, Demonstrans in eis, quos damnat, quid omnibus debeatur: vt hinc discant, quos liberat, quae sibi poena debita relaxetur, & quae indebita gratia condonet. Loquebatur autem de paruulis, quos Deus non vult liberare, sed propter commune peccatum condemnat: id. quod eodem capite reperit Augustinus. Imo vt fecte obseruauit libr. 2. de peccat. merit. & remissione c. 19. interdum Deus haec auxilia gratiae operantis. quae appellat certam scientiam, & victricem delectationem, electis etiam denegat, vt ipsis ostendat illa esse dona sua, quae, prout sibi placet, distribuit: de hoc fine satis a nobis dictum est disputatione 93 cap. 2. Allum finem indicat Aug. lib. 1. ad Simplic. q. 2. post medium, vt scilicet ex perditione reproborum electi mundarentur per timorem. Quo sensu explicat illud Psal. 57. Manus suas lauabit in sanguine pecca torum. Verum cum timor ille non fuerit primaria intentionis Dei, sicut nec poenitentia, vt constat ex dictis in illa disp. 93. cap. 2. dicendum est, nunquam ex illo fine permisisse Deum peccata reproborum. sed iam facta ad hoc ordinasse, vt timore illorum praedestinatos emundaret.
Ad alteram rationem respondeo, in potestate cuiusque esse reprobari, & non reprobari, si sermo sit de reprobatione a regno coelorum. Et quamuis recte sequatur; non est reprobus: ergo est praedestinatus; non tamen infertur, est in potestate menon esse reprobum: ergo est in mea potestate esse praedestinatum: sicut etiam diximus disp. 92. c. 3. non recte colligi, est in mea potestate perseuerare in gratia: ergo & esse praedestinatum; tametsi perseuerantia cum praedestinatione reciprocetur. Pro quo notandum est reprobationem hoc modo acceptam, incipere a destinatione ad poenam & causam illius esse perseuerantiam in peccato. Directe ergo opponitur adeptioni gloriae, quae ex perseuerantia in gratia pendet. Ex eo igitur quod alicui liberum sit, reprobari, & non reprobari hoc modo solum fit, vt in eius sit libertate, gloriam adipisci, quod directe, & adaequate reprobationi opponitur, atque in gratia perseuerare. Verum quia praedestinari, non tantum est hoc, sed etiam primam vocationem congruam alicui praeparari, & hanc donari in tempore, aut praeparari in praescientia, non est in libertate alicuius; ideo neque ipsa praedestinatio in potestate alicuius est Supposita autem vocatione, iam deinceps cuique liberum est, perseuerare in gratia, & gloriam consequi, aut illam amittere: & ita illi subest, reprobari, aut non reprobari. Quia ergo praedestinatio non opponitur adaequate reprobationi, sed multo antea incipit, etiam si non esse reprobatum, & esse praedestinatum reciprocentur, non est vtrumque eodem modo in potestate nostra: cum autem dicimus, si est in potestate alicuius carere vno contrario, erit etiam habere aliud, quando ex priuatione vnius sequitur praesentia alterius, intelligendum est inter contraria, quae adaequate & directe opponuntur, vt manifeste constat. Quare vero cum siin nostra potestate vnum, quod reciprocatur cum alio, illud aliquando non sit, vt inpraesenti, ostendimus cap. illo 3. citato.
Caeterum non desunt recentiores nonnulli Theologi, qui existiment in cuiusque potestate positum esse, non praedestinari, sicut etiam reprobari, aut non reprobari: tametsi in nullius potestate sit praedestinari: ita vt ex parte cuiusque reprobifuerit aliqua causa, ob quam non fuerit praedestinatus. Pro qua sententia referunt Henricum Gardauensem, Bonauenturam, & Alexandrum Aleasem locis allegatis in disputatione or. Eam vero auctoritate, & ratione confirmant. Primum quidem auctoritate Scripturae, Ezechielis. 18. Nolo mortem peccatoris. Reuertimini, & viuite in iniustitia, quam operatus est, impius morietur. Oseae 13. verditio tuex te Israel, tantummodo in me auxilium tuum. Et 2. Petri 3. Patienter Deus agit propter vos nolens aliquem perire, sed omnes ad poenitentiam reuerti. Quibus locis, & alij huiusmodi Scriptura ostendit, Deum ex se voluisse nostram salutem, ex nobis autem ortum habuisse damnationem nostram. Quod si Deus ex se ipso, nulla ex nobis occasione accepta, quosdam exclusisset a beneficio praedestinationis, ipse fuisset causa perditionis illorum: cum certum sit, eos esse perituros, qui non sunt praedestinati,
Deinde probant auctoritate Patrum, Aug. enim lib de bono perseuer. c. 8. inquit: Qui liberatur, gratian diligat; qui non liberatur, debitum agnoscat. & lib. 4. praedest. Sanctorum. c. 14. Gratia Dei gratis datur cui datur iusto autem iudicio non datur cui non datur. Quam sententiam saepius repetit Aug. & ex ipso sumpsit Prosper in libro ad capitula Gallorum ad obiectionem. Ioquitur autem de gratia illa, quae est propria, & peculiaris praedestinatorum, ergo cum dicat eam iusto Dei iudicio negari, cuicunque negatur, & in eo debitum suum quemcunque agnoscere debere efficitur, vt culpa sua cuilibet denegetur, cui denegatur, ac proinde in sua sit potestate non praedestinari; hoc est, tali gratia non praeueniri, & in libr. de peccatorum meritis, & remissione cap. 17. de gratia Dei inquit: Quae hominum adiuuat voluntates, qua vt non adiuuentur in ipsis itidem causa est, non in Deo. Proper etiam lib. 2. de vocatione gentium cap. 19. alias cap. 7. postquam dixit, Deum velle omnes homines saluos fieri, subiungit: Vt, & qui ex sortes gratiae fuerint, de sua nequitia redarguantur, & qui eius lumine enituerint, non in suo merito, sed in Domino glorientur Et c. 12. Certissime nouerimus, nullum fidelium a Deo non discedentem, relinqui, net cuiusque ruinam ex diuina esse con stitutione dispositam. Et ad capitula Gallorum circa finem in 7. sententia, de ijs, qui peccaturi erant, ita scribit: Et quia hoc, scilicet peccatum, ipsos voluntaria facturos defectione praeuidit, ideo in praedestinationis electione illos non habuit. Eodem fere modo loquitur ad tertiam, & septimam obiectionem, vbi pro particula, Ideo, vtitur particula, Quia.
Postremo ratione eadem sententia prob primum, quia si ex ipso Deo nasceretur, hom¬ non praedestinari; sequeretur ipsis impossibilem esse salutem, cum nullus sie praedestinatione saluari possit: quare si Deus antecedenti suo decreto aliquem non praedestinat, non respiciens ipsius peccata; sequitur in potestate illius non fuisse salutem, quae sine praedestinatione nulli contingere potest. Praeterea in cuiusque hominis potestate est, non consentire vocationi, quae nulli denegatur, ergo in cuiuscunque potestate est, efficere vocatio nem inefficacem, ac proinde, vt non sit effectus praedestinationis, nec ipse praedestinatus sit: nam sine gratia praedestinationis nemo praedestinatur esse potest.
Ego tamen non possum, non mirari horum Doctorum sententiam, qui cum affirment, non esse in alicuius potestate praedestinari, quia non est in alicuius potestate gratia peculiari praeueniri; nihilominus dicant, esse in nostra potestate non praedestinari, hoc est, gratia illa peculiari non praeueniri; cum eadem sit omnino vtriusque ratio: nam quamuis cuique nostrum liberum sit potestate antecedenti, cuiuis vocationi, etiam congruae resistere, vt infra disp. 98. cap. 8. ostendemus, & ita in nostra sit potestate, vt vocatio nobis collata, de prae destinatione; aut ad non praedestinationem per tineat, vt disp. 92. c. 2. probatum est: tamen, vt ibidem dicebamus in nostra potestate non est, ea gratia praeueniri, aut non praeueniri, quam Deus noui in nobis effectum habituram. Quare cum praedestinari sit gratiam illam, quam Deus nouit in nobis effectum habituram, nobis praeparari: & non praedestinari sit, gratiam illam nobis non praeparari; & neutrum sit in nostra potestate: efficitur, vt praede stinari, aut non praedestinari, non sit in potestate nostra. Porro autem non esse in nostra potestate haec gratia, quam Deus noui in nobis effectum habituram, nos praeueniri, aut non praeueniri, quis potest dubitare? Quare hac de causa diximus c. superioris, non esse in nostra potestate reprobari, si reprobatio pro gratiae negatione, & permissione sumatur.
Caeterum auctoritate haec nostra sententia non minus, quam ratione praecedenti confirmari potest. Primum nam Paul, ad Rom. 9. cum dixisset liberum esse Deo, misereri; idque non esse volentis, neque currentis, &c. colligit ex omnibus: Ergo cuius vult miseretur, & quem vult indurat. Vbi indurationem non referret in solam Dei voluntatem, si aliqua ex nobis causa praecessisset, aut in nostra fuisset potestate. Sumit autem indurationem pro ne gatione gratiae congruae a primo auxilio; eam enim opponit misericordiae, quem in gratia praeuenient, incipit: Et deinde eodem cap. Nunquid dicit figmentum ei, qui se finxit, quid me fecisti sic & alia subdit qui bus omnem causam querimoniae contra Deuntollit; non quod ex nobis praecesserit aliquid. ratione cuius simus non praedestinati: sed quia voluntati eius nemo non potest aliqua ratione obsistere, v disput. 91. c. 13. explicauimus. Cumque dicat Paulus ex eadem massa vnum eligi ad gratiam, alium reijc ab eadem gratia, plane indicat nihil magis ex vno quam ex alio praecessisse; ac proinde in nullius fuisse potestate, praedestinari, aut non praedestinari, praeueniri peculiari gratia Dei, aut non praeueniri: alioquin iam aliquid praecessisset in vno, quod non fuisset in alio¬
Praeterea Aug. lib. de praedest. Sancte cap. 9. inquit, omnes, quos docet, misericordia docet, quos autem non docet, iu¬ dicio non docet, Et de bono perseuerantiae capite 11. in finde misericordia, & gratia peculiari, a qua incipit se ries effectuum praedestinationis, ait: Cur autem potius illis, quam illis detur, quos cognouit sensum Domini: & iterum eodem lib. cap. 12. Sed quare illos potius, quam illos (scilicet liberat) iterum, atque iterum dicimus, Oho mo tu quis es, qui respondeas Deo? nempe intelligebat Augustinus nullam esse rationem, seu causam in potestate eius, qui non praedestinatur, ob quam ipse potius, quam alius non praedestinetur. Eodem spectat illud, quod dicit in tractatu 26. in loan, Quahunc trahat, illum non trahat, noli velle iudicare, si non vis errare. Idem habet in Ep. 105. in fine.
Respondent tamen, qui oppositam defendunsententiam, Paulum, & Aug. negasse causam, non ob quam aliquis non praedestinetur absolute, sed coniunctim; nempe causam ob quam hic potius non praedestinetur, non trahatur, nec ei gratia peculiaris praedestinatorum concedatur, quam alteri: dicunt autem, hoc nihil obstare, quo minus in potestate, & libertate cuiuscunque sit, non praedestinari. Est tamen effugium hoc satis inutile nam si in libera potestate cuiusque est, non praedestinari, & ex ipsomet pendet non praedestinari, eodem modo quo non saluari, vt aduersarij contendunt; efficitur plane, eum qui non praedestinatur. & qui non trahitur, causam dedisse, ob quam ipse potius, quam alius non praedestinaretur; sicut etiam ille, qui damnatur aeterno ignis supplicio, causam dedit, ob quam ipse potius, quam alius damnaretur; siquidem obfirmatus in peccato vitam finiuit, alius autem in gratia. Quod si electio, aut derelictio vnius, potius quam alterius, ex solo peosortum habuit, non est dicendum, in alicuius potestate fuisse, non praedestinari.
Iam vero ex praedicta doctrina fundamenta prioris sententiae euertere, operosum nobis non erit ad illa testimonia Scripturae, & similia vnico verbo respondeo, si alicuius momenti censenda sunt, illi solum probari. Deum ex se neminem regno coelo rum, & a salute exclusisse: quandoquidem omnibus auxilia sufficientia, ne damnarentur, si vellent, ex se ipso concessit, vt disputatione 97. fusius ostendemus: at vero a gratia peculiari: & efficaci, seu congrua vocatione, quae est propria praedestinatorum absque dubio omnes reprobos ex se ipso antecedent voluntate exclusisse, nulla prorsus ex ipsis arrepta occasione. Negatio enim huius gratiae, quae est per missio, nostram libertatem omnino praecedit. Neque vero propterea inde licet nobis colligere, Der fuisse causam perditionis, & damnationis reproborum concedens enim ipsis media necessaria, & sufficientia, ne damnarentur, si vellent, perseuerauit in voluntate antecedenti salutis eorum: & ex ipsorum malitia ortum est, vt talibus auxilijs non responderent, ac proinde proprio suo peccato damnarentur.
Duobus vero illis testimonijs Augustinus solum denotat, in negatione illius gratiae peculiaris & congruae, quae propria est praedestinatorum, a noscendum esse iustum Dei iudicium, & debitum non actualis, & proprij cuiusque peccati (id enim neque vero simile est cum permissio prima cadendi omne antecedat peccatum, etiam in doctrina Augustini sed debitum peccati communis totius generis humani, nempe Adami, quo omnes nos eramus in massa perditionis: quocirca recte inquit ille, eos, qui ex hac massa corrupta gratia Dei liberantur, misericordia pura liberari: qui vero te liquuntur in ea massa, negata ipsis gratia illa congrua, peculiari, & propria praedestinatorum, qua liberarentur, iusto iudicio non liberari, ob peccatum illud commune. Quis enim dicat, ob propria peccata alicuius primam gratiam peculiarem ei fuisse denegatam; quandoquidem permissio peccati quae prior est ipso peccato, est huius gratiae negatioAd tertium testimonium Augustini responde mus, ipsum loqui de gratia adiuuante, & comitante: & de ea recte dixisse, in nobis esse causam, ne adiuuet, & comitetur nos; quia sufficienti auxilioquo omnes praeuenimur, respondere possumus. at vero de gratia prima excitanti peculiari, & propria praedestinatorum non ait, culpa nostra nobis denegari, in cuius sane denegatione consistit non praedestinari
Ad testimonium primum Prosperi respondeo recte dixisse, eos, qui exsortes sunt gratiae Dei, nem pe peculiaris, & congruae, de sua nequitia redat gui, & ob illam puniri: quia gratiae sufficienti non respondent. ob id tamen non sequitur, ob ipsorum nequitiam non fuisse praedestinatos, hoc est, eis fuisse negatam gratiam congruam,
Ad secundum testimonium eiusdem dico cum inquit Prosper, neminem a Deo relinqui, nisi prius ab eo ipse Deus deseratur, non loqui de prima permissione, & negatione gratiae primae: sed vlterioris: quia prima praecedit omne peccatum; & ita non sequitur propter iniquitatem propriam aliquem non fuisse praedestinatum. Vtrum autem loquatur de negatione auxilij sufficientis, an efficacis, dicemus disp. 97. cap. 6.
Ad tertium testimonium eiusdem respondeo aut nomine non praedestinationis intellexisse reprobationem a gloria, vt explicaui supra in hac disputatione capite 6. huius autem sicut ex nobis datur causa, vt ibidem explicaui, ita etiam ea est innostra potestate, aut certe particulae, quia, & Ideoquae causam denotant, non significant apud Prosperum causam rei, sed cognitionis. Nam in illa re sponsione ad septimam obiectionem Gallorum, ita ait: Quia illos ruituros propria ipsorum voluntat, praesciuis, & ob hoc a filijs perditionis nulla praedestination. discreuit. Nam quomodo eos haberet praeordinata in Christo electio, cum dubium non sit, donum Dei esse perseuerantiam in bono vsque ad finem, quam istos ex eo ipso, quod non perseuerauerunt, non habuisse, manifestum est. Non dixit eo quod non perseuerarunt, non habuisse donum perseuerantiae, quia potius ex eo quod non habuerunt varias gratias praeuenientes efficaces non perseuerarunt, vt manifestum est: sed certo colligit, non habuisse hoc donum, ex eo, quod non perseuerarunt: eodem modo reliqua intelligenda sunt.
Ex rationibus vero priorquidem friuola est Nam quamuis Deus ex seipso voluerit, aliquos non praedestinare, hoc est, gratiam efficacem illis non praeparare; non sequitur eos necessario dam nati: siquidem eos non deseruit omnino, sed sufficienti auxilio praeuenit, quo saluati possent, vt disputatione 67. dicemus: Sed vrgent aduersarii hoc modo, sine praedestinatione nullus saluari potest: ergo si Deus ex se non praedestinat aliquem, ipsi salutis adimit potestatem. Verum hoc simile argumentum in ipsos retorqueri potest hoc modo Vt impossibile est sine praedestinatione aliquem lunari, ita cum praedestinatione non potest aliquis damnas: ergo si Deus ex se ipso absque vlla ex nobis occasione, aut absque eo, quod sit in nostra potestate, aliquem praedestinat: consequitur, eum non posse damnari; quod sane ita absurdum est, sicut aliquem non posse saluari. Vtriusque autem eadem est solutio facilis, & peruulgata, de qua plura dicturi sumus disp. 101. cap. 3. nempe necessitatem hanc, qua dicimus, praedestinatum non posse damnari, aut non praedestinatum non posse saluari, esse necessitatem consequentem, quae sequitur solum scientiam Dei, nec vllo modo nocet libertati nostrae, vt ibidem explicabimus; ac proinde eanon obstante, dicimus quemlibet posse saluarii; aut damnari.
Posterior vero ratio, ex doctrina disp. 92. facillime dissolui potest. Nam sicut ibi concessimus innostra potestate esse, vt vocatio nobis collata efficax sit, seu effectum in nobis habeat, sine quo non esset effectus praedestinationis; nihilominus non est in nostra potestate primus effectus praedestinationis, quia primus effectus non est effectus vocationis, sed donatio illius vocationis, quam Deus nouit scientia conditionali in nobis effectum habituram: eodem modo licet in nostra potestate sit, vt vocatio, qua praeuenimur, non habeat in nobieffectum, tamen in nostra potestate non est priuatio illius vocationis, quam Deus nouit scientia conditionali in nobis effectum non habituram: ab hac autem priuatione incipit non esse praedestinatum.
Denique non miror, si Bonauentura, Alexande & Henricus fateantur, esse in nostra potestate non praedestinari, quando ipsi iuxta varios modos dicendi, quos retulimus disp. 91. affirmant, ex nobis esse causam, aut conditionem, vt simus praedestinati. Miror tamen hos recentiores, quos supra me moraui, qui cum fateantur nullam esse in nobis causam, occasionem, vel conditionem praedinationis, neque vllo modo praedestinationem in nostra esse potestate; affirment nihiloninus, in nostra potestate esse, & ab ea pendere, non esse praedestinatos: cum tamen vtriusque eadem sit ratio, vt supra dixi, & ita solutae manent rationes prima sententiae
Sed obijciet aliquis, cum reprobatio sit pars prouidentiae, & haec versetur circa media potius, quam circa finem, cur reprobationi effectum solum assignamus circa finem? Respondeo respectu Dei nihil creatum habere rationem finis, vt disp. 81.c. 2. diximus: sed omnia, vt media comparari, nihilominus reprobationem non solum versarii circa expulsionem a gloria post praeuisam perseuerantiam in peccato; sed etiam illam vlterius adhuc ordinari a Deo, vt ostendat potentiam, & iustitiam suam, quae de iniustis, & prauis hominibus vindictam sumit.
Non solum reprobis subtrahit Deus gratiam Nuam semel, aut iterum: sed etiam per varias occasiones, & per varia temporis spacia: quo fit vt cor illorum obduretur in peccato: cumque haec obduratio in Scriptura saepius Deo tribuatur, videndum est, quid sit, & quomodo Deus causa illius dicatur esse. Obduratio igitur, quae excaecatio quo¬ que, aggrauatio, & reprobus sensus in Scriptura vocatur, bifariam ab Scholasticis capi solet. Primum pro ipso peccato, quo resistitur cuiuis vocationi Dei, aut pro eo peccato, quo Deo diu, multumque vocanti repugnamus, deinde pro permissione, & subtractione gratiae, aut qua aliquis labi permittitur in primum peccatum, aut qua per multum tempus in eodem peccato finitur perseuerare. Ita diuidunt obdurationem Scholastici paulo inferius allegandi. De obduratione priori modo haeretici nostri temporis ausi sunt affirmare, ita esse Deum propriam, & per se causam illius, sicut est gratiae, & bonorum operum. Damnatur autem hic error in Concilio. sess. 6. can. 6. & in Concilio Arausic. secundo can. 25. & in Valentin. sub Lo thario Imperatore cap. 3. Fuit vero articulus 5. & 11. falso impositus Augustino a Vincent. & ab alijs per Galliam, vt constat ex lib. eiusdem Augustini ad articulos sibi falso impositos, a quo ipse se excusat eo loco. Augustinum etiam defendit contra calumniatores Prosper in libro ad capita Gallorum c. 6. & in libr. ad obiectiones Vincent. ad 5. & 11. obiectionem. qui libet creditur esse idem, cum illo, Ad articulo falso impositos eiusque auctor non Augustinus, sed Prosper Aquitanicus existimatur, & Fulgentius allegatus supra disp. 91. ca. 8. quomodo autem Deus non sit causa peccati, ex professo dicendum est. 1. 2. q. art. 1.
Obdurationis autem posteriori modo Deum esse causam, fatentur Alex. 11. par. q. 29. memb. 4. & 5 S. Thom. 1. 2. quaest. 79. a. 3. Bonau. in primum d. 40. art. 3. quaest 1. & 2. Sot. lib. 1. de natura & gratiac. 18. & in 4. d. 15. q. 11. a. 1. Canus 2. de locis cap. 4. & 7. Rossensis art. 36. contra Lutherum, Driedo de concord. lib. arbitrij cap. 1. & c. vltimo ad 4. atque in hunc sensum concedunt, corda reproborum a Deo indurari. Ceterum quamuis obduratio, & reprobus sensus, quae ad voluntatem videntur pertinere, non sumantur pro permissione, sed pro peccato voluntatis, varijs nihilominus modis explicant Doctores, quare dicatur Deus indurate, vel tradere in reprobum sensum.
Primus est Orig. tertio Periar, cap. 1. ante medium. Augustini Epist. 105. & lib. de praedest. & gratia cap. 4. & lib. de essentia Dei, qui adscribitur Hugoni de S. Victore, Hie ronym. in illud ad Rom. 1. Tradidit illos Deus in reprobunsensum, Chrysost. Theophyl. & Anselm. in eundem locum & in illud ad Rom. 9. quem vult indurat: Qui putant eeo solum Deo tribui indurationem, & reprobum sensum, quia est causa permissionis, subtrahens, & denegans auxilium gratiae suae, ex quo tanquam ex causa per accidens induratio voluntatis, & reprobus sensus procedit, sicut nominus dicere consueuit, inquit Orig. seruo suo, Ego te perdidi, quod impunaliqua mala permiserim.
Sed Canus loco citato censet addendum quoq aliquid esse permissioni, ratione cuius Deus dicatur indurare, & tradere in reprobum sensum. Tribus ergo modis, inquit, Deum esse causam indurationis, & reprobi sensus. Primo, quia Deus aufer gratiae suauitatem: & hic modus idem est cum superiori, Secundo, quia Deus vtitur ministro sua Satana, tanquam instrumento, & ita dicitur efficere, quod suus minister auctoritate sua roboratus facit Sed hic modus, vt sit verus, intelligendus etiam est per solam permissionem, nec n. alio modo Deus Satanam instruit, quam sinendo illum: quare & hic modus eodem recidit. Tertio addit Canus, sicut idem Sol indurat lutum, & liquat ceram, ob diuersam materiae dispositionem; sic etiam idem lumen gratiae dicitur quosdam illuminare, & emolirealios vero excaecare, & indurare, ob diuersam eorum dispositionem. Hic tertius motus aliquid videtur addere permissioni, sed eum Canus non satis explicat. Melius eum exponit Driedoc. illo vltimo, e de captiuitate, & redemptione generis humani tract. 5. c. 4. vt scilicet ideo Deus dicatur indurare, non solum quia permittit, sed quia exterius, vel etiam interius quasdam offert occasiones, quibus certo scit hominem ad malum prouocandum, etiam si illae ad gratiam Dei pertineant: qualia sunt signa, & flagella, imo ipsa praedicatio veritatis. Neque vero eo animo, vt ille cadat, Deus illas offerat, Deus n. intentator malorum est, Iacobi primo; imo vero ea solum intentione, vt ad poenitentiam ipsum adducat. Quia igitur ex opere Dei homo sumit occasionem peccandi, & magis repugnandi, ideo dicitur Deus illum obdurare, quia fuit occasio obdurationis. Has autem occasiones non dicitur permittere Deus, sed velle (non tamen intentione peccati, & obdurationis) quia omne illud, quod non est peccatum, Deo volente in mundo fit. Et quamuis non sit semper hominibus liberum, similes occasiones fratribus suis sine propria culpa offerre, etiamsi alias bonae sint iuxta regulas, quas S. Thom. eleganter assignat 2. 2. q. 43. a. 7. & 8. Deo tamen, qui supremus est Princeps, & Gubernator omnium, quique nulli facit iniuriam, nec vlli legi aduersatur, quod res sinat libere operari, si miles occasiones, & cogitationes semper licet immittere.
Atque hinc colligitur magna differentia inter Deum, & nos cum similiter occasio sumus peccati alterius, & ideo illud nobis imputatur: nam Deo nunquam tribuitur nostrum peccatum, nec ei est voluntarium, nec imputatur vt causae morali, eo quod non debebat occasionem illam non praebere: nobis actem imputatur, & dicitur voluntarium: quia debebamus non offerre occasionem: vt enim euentus huiusmodi sequutus voluntate Ioannis, Petro esset voluntarius, oportebat, Petrum debere illum euitare, & impedire, vt dicemus 1. 2. q. 6. a. 3. Hic modus obdurandi sumptus est ex Hieron. in Epist. ad Hedibiam, quae est 105. q. 10. Orig. & Theoph loc. cit. & ex imperfecto in Matth. apud Chrysost. homi. 46. co2. & quamuis admixtam habeat permissionem & negationem gratiae illius vocationis, quacor ipsum emolliret: habet tamen aliquid positiuum, quod reprobo fit occasio obdurationis, & peccati,
Ex hac doctrina interpretari possumus in bonum sensum Augustin. lib. 1. contra Iulianum. c. 3. ant. medium, & de gratia, & lib. arbit. cap. 21. cum asserit, Deum non solum tradere in reprobum sensum deserendo, sed etiam inclinando voluntatem, iuxta illud: Cor regis in manu Domini, quocunque voluerit indinabit illud, Prouer. 21. siquidem ex multis locis ipsius constat, Deum nulla ratione praedestinasse peccatum, nec illius causam esse posse, vt superius notauimus: atque eodem modo in q in Exod. q. 18. explicat ipse Pharaonem a Deo fuisse obduratum, quia coram ipso Deus fecit signa, quibus nouit suamalitia peiorem indies futurum. Hactenus loquuti sumus de obduratione, & reprobo sensu, quae quidem ad voluntatem videntur referri, & pro ipso peccato & repugnantia voluntatis vsurpari. At excaeca tio ad intellectum potius pertinet: idem enim est atque non videre, quae agenda sunt, tametsi nonnunquam voluntatem reuocetur, sumendo effectum pro causa. Imo etiam aggrauatio, qua idem est quod obturatio, ad intellectum spectare videtur. Sicut enim excaecatio, quia visui opponitur, primo conuenit intellectui, cui etiam tribuitur visio: sic etiam cum aggrauatio opponatur auditu (est enim in Scriptura aggrauatio aurium, Isaiae 6. & Zachariae 7.) & hic ad intellectum pertineat, ipsa etiam aggrauatio, intellectus potius esse videtur. Vtraque autem reperitur in eo, qui peccat; quia neque ita videt, neque ita audit, quae agenda sunt, vt ea prosequatur: sed perinde se habet ac si non videret, nec audiret, patiturque defectum aliquem in intellectu, vt disp. 98. c. 7. & 1. 2. q. 77. a. 2. fusius tractabimus. Huius obcaecationis, & aggrauationis ex parte intellectus, Deus est causa, denegando vocationem illam peculiarem, quam sciebat ita congruere arbitrio, vt ipsum efficaciter inclinaret, eamque vocationem petit Ecclesia hebdomada prima Quadragesimae feria 4. ad vesperum, cum ait: Mentes nostras, quae summus Domine, lumine tuae claritatis illustra, vt videre possimus, quae agenda sunt, & quae recta sunt, agere, valeamus. Et Dominica infra octauam E piphaniam: Vota, quaesumus Domine, supplicantis populi coelesti pietate prosequere, vt quae agenda sunt, videant, & ad implenda quae viderint, conualescant. Atque hoc modo intelligendus est Aug lib. 2. de peccat. merit. & remis. c. 19. cum docet peccatum accidere ex ignoratione, hoc est, ex defectu considerationis, qua de causa vocationem quae mouet ad operandum, & inclinat affectum, appellat ibi certam scientiam, Lib. autem de praedest. Sanctor. c. 8. de ijs, qui praedicatore extrinsecus sonante non credunt, inquit, non credere, quia intus a Patre non audiunt. Deus enim dicitur aperire aurem intellectus, immitteneam cogitationem, quae intellectum ad fidem in clinat. Idcirco Dominus Luc. 8. & Ioan. Apoc. 2. di cunt; Qui habet aures audiendi, audiat, hoc est aures non obturatas, sed idoneas, vt audiat. Denique huius obcaecationis, & aggrauationis, qua tenus est solum in intellectu, Deus ita est causa per varias cogitationes, quas immittit, vt illam velit, & disponat: quicquid enim praecedit peccatum, vt su perius dixi, non tantum Deo permittente, sed etiam volente, & ordinante fit, absque initione tamen peccati. Nec propterea ille vim patitur, cuius intellectus excaecantur: ei namque semper offeretur eacogitatio, cum qua resistere posset, si vellet, vt dis98. c. 7. & 8. dicemus. Neque aliquis queri potest de Deo, quod alia sibi cogitatio denegetur, vt dispi91. c. 18. notatum est.
Postremo obserua, obdurationem voluntatis bifariam contingere, primum in quouis peccato, cum Deo vocanti resistimus: deinde post multa peccata, cum Deo diu, multumque vocanti obniti mur. De priori loquitur August. lib. 1. ad Simplicia. q. 2. quo pacto idem est, aliquem a Deo obdurari, atque Deum illius non misereri, vt ibidem ipse explicat. Huius autem permissionis, & non misericor diae, quae praecedit primum peccatum, non datur causa ex parte nostra, vt ex superioribus. liquet. De posteriori vero loquitur idem Aug. lib. 83. quaest. 68. eamque ex occultissimis meritis prouenire docet
Disputatio 96
An omnibus paruulis prouiderit Deus remedia sufficientia ad salutemHuiusmodi remedia omnibus paruulis fuisse prouisa, non nulli opinantur. cap. 1. Communis, & verior sententia c. 2. Diluuntur rationes prioris opinionis.
Vaedam sunt in hac re, quae apud bene sentientes omnino indubitata sunt, neque in controuersiam debent reuocari: primum est, ad hoc v paruuli in lege Euangelica saluentur, non sufficiipsis applicari fidem parentum sine baptismo, so lo signo crucis, aut inuocatione sola Trinitatis, aut alio modo: cuius oppositum contra omnes Doctores docueratCaiet. 3. p. q. 68. ar. 2. & 11. in noua tamen Romae impressione iussu Pij V. Pont. Max. praedicti commentarij expuncti sunt. Quare certum est, degentes in vtero materno, & editos in lucem, qui sine baptismo moriuntur, damnari cuius vices martyrium ex peculiari priuilegio in paruulis supplere potest, vt multi affirmant. Nec vero placet, quod ait Gabriel in d. 4. q. 2. a. 2. dub. 2. Deum potentia sua, quae non est alligata Sacra mentis, aliquos paruulos sine baptismo fortasse saluare: nam licet Deus id facere possit, cùm tamen in Scriptura sua statuerit vnicum remedium paruulis in baptismo: non est asserendum, nunc aliquos sine illo salutem consequi¬
Deinde certum est, meritum Christi, remediaque omnia, quae tam pro paruulis, quam pro adultis instituit, ex se sufficientia esse ad salutem, atque eam operari, si reipsa applicentur. Controuersia igitur non est, an Christus instituerit media ex se sufficientia omnibus paruulis, sed an illa ita prouiderit, & disposuerit, vt in libera facultate alicuius applicationem illorum reliquerit. Nam si haec media, quae ex se sufficiunt, ita manent disposita, vt nulla humana diligentia alicui paruulo possint aplicari, non dicemus illi fuisse prouisum medium sufficiens: quia ei solum dicitur sufficiens remedium prouideri, cui applicari, & prodesse potest. Proposita igitur difficultas est, an ita peus prouiderit paruulis haec media, vt aliqua humana diligentia eis possint applicari.
Haec sane res extra controuersiam esset nisi quibusdam recentioribus visum fuisset, Deum omni bus paruulis media sufficientia hoc modo prouidisse, etiamsi per accidens fuerint impedita: id quod de paruulis etiam, qui in vtero materno motiuntur, asseuerant. Probant autem primum quia licet, multis paruulis non fuerint applicata huiusmodi remedia, inde tamen solum sequitur, non luisse illis prouisa remedia efficacia, non autem efficitur, fuisse negata sufficient, nam & multis adultis remedia, quae Christus reliquit, non fuerunt applicata, ob id tamen nullus audet affirmare omnibus adultis non fuisse prouisa media sufficientia, tametsi efficacia concessa non fuerint. deinde Christus pro omnibus paruulis, & adultis mortuus est, quandoquidem voluit, sicut Deus ex se sparso & voluntate primaria, etiam post lapsum Adanomnes homines saluos facere: ergo omnibus me¬ ruit passione sua remedia saltem sufficientia, eaque ipsis concessit: alioqui dici non posset, pro omnibus mortem subijsse, & omnes voluisse saluare Qui enim non concedit alicui media necessaria ad aliquem finem, vt illis vti possit, si velit, vel alius pro illo, ita vt sola alicuius culpa illis priuetur; quo nam pacto potest voluntate antecedenti talem finem illi desiderare. Haec sunt, quae nonnulli Theologiae professores nostri temporis docuerunt. quod seuera nimis videretur sibi doctorum sententia; qui asserunt, aliquibus paruulis remedia sufficientia fuisse a Deo denegata,
INter Scholasticos poctores, qui scripta sua praeIlo mandarunt, nulla de hac re dissensio est, sed omnes eodem modo sentiunt: primum, quibusdam paruulis, editis nimirum in lucem, & ijs, qui negligentia parentum in vtero materno moriuntur, prouisa fuisse remedia sufficientia, quae applicari illis possent, licet adultorum negligentia nofuerint applicata; deinde quibusdam paruulis non fuisse a peo vllo modo concessum, posse humana diligentia applicari sufficientia remedia, siue editis in lucem, cum aqua non conceditur, siue in vtero materno vi sola naturae morientibus. Sic docent Gregorius in 1. d 46. q. 1 post medium Ricard. a. 7. Gab. in 4. d. 4. q. 2. d. 3. dub. 2. S. Thom. in 4. d. 6. q. 1. a. 1. q. 1. ad i. Driedo dec. & redem. Gen. hum. tract. 5. c. 3. & indicat Domin. Sot. de natura, & gratia c. 10. in fine
Prior pars huius sententiae probatur ex Prospero libro 2. de vocatione Gentium s. 20. alias 8. vbi de paruulis inquit: Illi paucorum dierum homines ad illam pertinent gratiae partem, quae semper impensa est vniuersis nationibus, quae vtique, si bene vterentur eorum parentes; & ipsi per eosdem iuuarentur. Vbi Prosper non loquitur de omnibus paruulis in vniuersum, Primum, enim cum dicit, Paucorum dierum homines de editis solum in lucem intelligit: qui n. in vtero moriuntur, non possunt dici, paucorum dierum homines. Deinde, cum ait, Quae vtique, si bene vteren tur eorum parentes, &c. non obscure insinuat, de ij tantum loqui, quibus parentum diligentia potuisubueniri. Sunt ergo, ex sententia Prosperi, aliqui paruuli, quibus sufficientia remedia ita concessafuerunt, vt adultorum diligentia, parentum vide licet, vel aliorum, ipsis applicari possent. Atque eadem ratio videtur esse de ijs, qui in vtero moriuntur non vi naturae, sed incuria parentum, vel aliorum: hi enim remedijs sufficientibus priuati sunt non a Deo, sed ab hominibus in quorum potestate positum erat, illa applicare.
Posterior pars non minus expressa est ab Augustino multis in locis. Libro de bono perseuet. cap. 12. in fine postquam concessit, quosdam paruulos negligentia parentum sine baptismo moriibi nihilominus Dei secretum iudicium locum habere, qui negligentibus parentibus salutem paruuli commisit, subiungit: Quid dicam, quod paruulus aliquando, antequam illi per ministerium baptizantis succurri possit, expirat? Et lib. de gratia, & lib. arb. c. 22 in principio, de gratia baptismi, quam contendit sine metitis, sola Dei benignitate donari, sic ait: E aliquando filijs fidelium praestatur haec gratia, cum occulta Dei prouidentia in manus priorum quomodocunque perueniunt: aliquando filium filij non eam consequuntur, alique impedimento existente, ne possit periclitantibus subuenir Apertius libro de natura, & gratia c. 8 Ego autem dico, paruulum natum in eo loco, vbi ei non potuit per Christ. baptismum subueniri, morte praeuentum idcirco talem fuisse, idest, sine lauacro regenerationis exijsse, quia esse aliud non potuit. Hanc sententiam mutatis verbis sumpsit ex Aug. Paulus Orosius in Apologia pro libertate arbitrij, satis post med. Quibus in locis plane ostendit Aug. aliquibus paruulis non potuisse remedia applicari
Praeterea propter peccata parentum, aut propter eorum negligentiam paruulos remedio illo non caruisse perspicue indicat epist. 105. post medium. his verbis: Quid dicam de inopinatis, & repentinis innumerabilib. mortib. quib. saepe etiam religiosorum hristianorum praeueniuntur, & baptismo praeripiuntur infantes, cum e contrario sacrilegorum, & inimicorum Christo aliquo modo in Christianorum manus venientes, ex hac vita non sine sacramento regenerationis emigrent? & paucis interpositis: Quae tandem hic merita praecesserunt? si eorundem cogitaueris paruulorum, nulla sunt propriae: vtrisque est illa massa communis: si parentum attenderis, bona sunt illa, quorum filij repentinis mortibus sine Christi baptismate perimuntur. Quod si negligentia, & culpa aliqua parentum perijssent iam inuenirent Pelagiani aliquod parentum peccatum, propter quod gratia regenerationis paruulis non esset concessa. Cum igigitur Aug. nullum malum meritum fuisse existimet, consequitur ex eius sententia non negligentia parentum, sed Deo ita volente paruulos necessario perijsse. Quare quod statim subiungit de paruulo qui somnolentia matris, aut nutricis suffocatus interijt, non ita intelligit, vt culpa earum obierit. Quod n. mater, aut nutrix somno correpta puerum suffocet, absque vlla illarum culpa accidere solet. Sed clarissime id ipsum docet epist. 107 post medium vbi gratiam ex meritis non dari sic probat: Cum multis non detur paruulis (scilicet gratia) & sine illa plerique moriantur, qui non habent contrariam voluntatem, & aliquando cupientibus festinantibusque, parentibus, ministris quoque volentibus, ac paratis, Deo nolente, non detur, cum repente antequam detur expirat pro quo vt acciperet currebat. Cum August. plane sentit prosper lib. de ingratis cap. 20. & 21
Ratione vero probatur, quoniam certum est absque aliqua negligentia, & culpa parentum, aliquos paruulos, vi sola naturae in vtero, aut extra tam cito mori, vt nulla humana diligentia eis subueniri possit. Vbi ergo Deus eis prouidit remedia sufficientia, quae aliorum cura ipsis applicari possent? Dicunt aduersarij, in causis naturalibus, qua ex se sufficientes erant, vt paruuli in lucem ederentur, & baptisma reciperent: at vero quia Deus permisit, alijs contrarijs causis eas impediti, ideo non potuerunt paruulis remedia prodesse, non quod ex se Deus expresse voluerit, applicationem remedij impedire. Caeterum effugium hoc inutile est Primum, quia licet peus solum permisisset partum infantium naturalibus causis impediri, hoc satis erat, vt diceremus remelia sufficientia, quae humana diligentia possent applicari, paruulis non concesisse; quamuis expresse ea non negasset. Deinde quis audeat dicere ordinem illum causarum, qui partum infantis impediuit, vel in tali tempore, & loco natum interemit, non fuisse speciatim, & minutim a Deo praestitutum, & ordinatum? nam si ex duobus passeribus, qui asse ver eunt, Vnus ex illis non cadit in terram sine patre vestro, Matthaei o, quis assetat, aliquos paruulos, aut in vtero materno, aut extra, sine Dei prouidentia ita ordinante interire Cum enim omnium rerum, & euentuum praetepeccatum Deus sit auctor voluntate, & prouidentia sua, negari nequit mortem infantis in vtero, veextra, tali loco, & tempore ab eo fuisse praefinitam, non solum permittente, & sinente agere causas sed etiam ordinante, & volente. Quare non dubi to, manifeste eos falli, qui hanc seriem causarum diuinae permissioni, non voluntati, & ordinationi adscribunt.
An vero prior fuerit in Deo voluntas negandi remedia, & ad hunc finem ordinem causarum disposuerit, vel contra, non multum curo, dummodo concedant aduersarij, Deum expresse voluisse paruulis quibusdam negare remedia, quae humana diligentia ipsis applicari, & prodesse possent nihilominus censeo priorem fuisse voluntatem negandi remedia, & ad hoc causas naturales disposuisse. Nam effectus ille comparatur vt finis, cuius voluntas prior esse debet. Caeterum, ne aliqua se quantur incommoda, melius est asserere, volunta tem illam negandi remedia solum fuisse simpliciaffectus, antequam causas disponeret, sicut de voluntate reijciendi hos paruulos a vita aeterna diximus disp. 95. cap. 6.
Respondent alij aliquibus paruulis absque vlla culpa parentum, aut aliorum non potuisse remedia applicari, nihilominus dicendum esse Deum illis prouidisse sufficientia, quae possent applicari quia non applicari, pendet semper ex aliquo opervoluntario parentum, aut aliorum, etiamsi absque vlla ipsorum culpa: vt quod mulier exeat domovel aliquid simile voluntarie faciat, quod si non faceret, remedia possent puero applicari. Denique quoties remedia applicari nequeunt, reducunt semper hanc impotentiam in aliquid voluntario factum a parentibus, vel ab alijs. Verum cum Deus dicatur prouidisse remedia sufficientia paruulis quae possent applicari, & hoc in cura aliorum, a quibus deberent applicari, certe non alia ratione paruulis hoc modo diceretur remedia sufficientia prouidisse, quae applicari possent, nisi curae, & solicitudine parentum ea comisisset. Quis autem diaat parentibus talia remedia eum commisisse, si nulla humana prouidentia ipsi praecauere possunt immaturam mortem infantis, quae absque vlla ipsorum culpa contingit, vt in casibus ab Aug. expressis? Parum ergo refert, si mulier praegnans domo libere exeat, libere etiam cubet cum paruulo in lecto, si postea casu, quem praeuidere non potuit infans immature sine baptismo moriatur, vt dicamus curae ipsius, aut alterius remedium baptismi, qui applicari posset, fuisse commissum.
ARgumenta vero prioris sententiae facilia sunt Ad primum respondeo, ex eo, quod paruulis non fuerint applicata remedia ob impedimenta causarum naturalium, quae nulla humana industria superari potuerunt, non solum sequi, paruulis fuisse denegata remedia efficacia, sed etiam sufficientia. Cum enim dicimus, eis non fuisse concessa me dia sufficientia, quae applicari possent, non negamus in Ecclesia esse media, quae ex se sufficientia sint, & si applicarentur, effectum haberent: sed asserimus nulla huiusmodi temedia humana diligentia par¬ uulis applicari potuisse. Multis vero adultis concessa fuisse auxilia sufficientia: congrua autem, & efficacia fuisse negata, quia illi reipsa vocati sunt sufficienti tantum vocatione, non efficaci. Quod si nec sufficienti vocati, nec Sacramentum, quod ipsi sua industria sibi applicare potuissent, fuisset eis concessum, plane diceremus, nullum remedium sufficiens ipsis fuisse prouisum, & oblatum, etiamsi in Ecclesia sufficientia Sacramenta instituta mansissent.
Circa alterum argumentum prosper ad obiectiones Vincentianas c. 1. & ad capitula Gallorum. c. 9. affirmat. Christum pro omnibus mortuum esse quod ad magnitudinem, & potentiam pretii, & quodavnam causam generis humani pertinet: non quia omnibus, etiam paruulis, salutem voluerit & remedia, quae applicari eis possent, desiderauerit. Et sane duo Scripturae testimonia, ex quibus colligimus, Deum primaria, & antecedenti voluntate desiderare omnium salutem, de adultis solum intelligenda sunt. Vnum est 2. Reg. 14. Deus non vult perire: animam. Alterum primae ad Timoth. 2. Deus vult omnes saluos fieri. In priori namque Sunamitis sententiam illam Dauidi proposuit, vt animum eius ad misericordiam erga Absalonem filium induceret. In posteriori vero subdit Paulus, Et ad agnitionem eius venire, quo indicat, de adultis se loqui. Hortatur enim Timotheum, vt pro omnibus oret, siue regibus, siue in dignitate constitutis: hoc enim acceptum est Deo, vt omnes saluentur, & ad veram agnitionem Dei perueniant.
Caeterum tribus de causis dicere possumus Christum pro omnibus paruulis mortuum esse qui tamen pro Daemonibus nullo modo mortuus dicitur. primo, quia communis erat causa paruulo rum, & omnium hominum, ob quam venerat, & pro qua orauit extra quam daemones omnino erant. Secundo quia iuste, & pie credimus Christum non expresse denegasse vllis paruulis meritum suum, & a fructu suae passionis apud Patrem eos exclusisse, sicut Daemones reiecit. Tertio, quia non minus pie affirmare possumus Christum voluntate simplicis affectus omnibus paruulis, nemine excepto, etiam post peccatum primi parentis, salutem desiderasset, sicut sibi ipsi vitam concupiuit; atque ita pro omnibus orasse, vt salutem consequerentur, sicut pro se, vt liberaretur a morte, sed cum ea conditione, quam orationi pro se factae adieci Veruntamen non mea, sed tua voluntas fiat. Quamssis Hieron. alijque graues auctores putent ea oratione, Transeat a me calix iste, pro ludeorum peccato, qui ipsum occisuri erant, orasse, & eis salutem, gratiamque postulasse. Hoc tamen intelligendum est de paruulis omnibus, qui post Christum natum futuri erant. Nam pro his omnibus, qui antea mortui sunt, orare non potuit, neque gratias agere pro gratia illis omnibus collata, siquidem non omnes consequuti sunt fructum passionis, imo & multis nullo modo applicari potuit. Pro his ergo dicetur mortuus solum, vt inquit Prosper, quod causae con munitatem, & magnitudinem, atque potentiam pretiis: nec aduersarij assignare possunt alium peculiarem modum, quo pro illis Christus mortuus esse dicatur, aut pro ipsis mortem suam, & merita Patri obtulisse. Quomodo autem voluntas Dei erga eos paruulos, quibus nulla remedia applicari potuerunt, se habuerit, disp. 95. c. 6. dictum est.
Disputatio 97
An omnibus adultis Deus auxilia sufficientia ad salutem prouideritError Armacani. cap. 1. Sufficiens auxilium propter priora peccata adultis nunquam denegari senserunt Henricus, & alij. cap. 2. Auxilium sufficiens nemini in hac vita deesse, verior sententia est. cap. 3. Ad obseruationem praecepti occurrentis, & vincendam imminentem tentationem nulla sufficiens auxilium deesse, cap. 4. Ad poenitentiam & ad fidem non omnibus momentis: sed certis temporibus Deus confert auxilium sufficiencap. 5. Diluuntur argumenta prioris sententiae. cap. 6.
QVamuis auxilium sufficiens duobus modis dicatur, vt dispu. 88. vlt. notauimus, in hac tamen praesenti disputatione appellamus auxilium gratiae sufficiens, sine quo homo non potest saluauari, & cum quo potest, etiamsi illud efficax non sit. De efficaci namque indubitatum est, non omnibus concedi: de sufficienti vero, sed inefficace aliqua potest esse controuersia. Caeterum antequanScholasticorum opiniones recenseamus, error quidem Armacani refellendus est. Hic ergo auctor libr. 9. de qu. Armenorum q. 27. affirmat, aliqua esse peccat hominum in hac vita, quae secundum legem a Deo latam remitti non possunt, qualia sunt peccata Daemonum. Hanc sententiam merito censet esse errorem in fide S. Thom. 3. p. qu. 68. artic. I. multique confutat Domin Sot. 1. de natura & gratia capit. 18. & locupletissime Andreas de Vega libr. 13. super ConcilTrident. capit. 1. sequent. Nobis vero sufficiat primo illud Matth. 11. Venite ad me omnes, qui laboratis & onerati estis, & ergo reficiam vos. Vbi Christus omnes inuitat, & neminem a se reiicit: ergo nulli lege sua denegat reconcillationem & iustificationem? peccatis. Secundo illud 1 ad Timoth. 2. Qui (scilicet Deus) vult omnes saluos fieri, & ad agnitionem veritatis venire; quod de omnibus, & singulis intelligendum esse probauimus disput, 83. cap. 2. si autem aliquorum peccata nollet remittere. & lege sua ita statuisset, sequeretur non velle omnibus salutem Tertio Catholica veritas sufficienter a nobis demonstrabitur, si ostenderimus testimonia, quibus venia aliquibus peccatis denegari videtur, id nullo modo significare.
Primum est t. Ioan. 5. Est peccatum ad mortem non pro illo dico vt roget quis, at Ioannes non prohiberet orare pro peccato ad mortem, si sciret omne peccatum remitti posse. Quid enim aliud obesse potest, quo minus pro aliquo oremus, quam quod peccatum illius secundum legem venia careat, quale est peccatum Daemonum? Hunc tamen locum varie Patres interpretantur. Quamcunque vero expositionem sequamur, nihil sententia Armacani fauet. August. lib. I. de serm. Domini in mont. in fine, intelligit de peccato inuidiae & contra fraternam caritatem, pro quo putat non esse oran¬ dum. Quam expositionem amplectitur Beda in eum locum Ioan. Id tamen postea retractauit Aulibr. 1. retract. capit. 19. & addit de nemine in hac vitadesperandum esse: quo perspicue refellitur sententia Armacani. Interpretatur autem loan. testimonium de peccato finalis impoenitentiae pro quo dicit orandum non esse. Quam interpretationem etiam sequitur Beda, licet priorem ipse magis probet. Eandem amplectitur Andreas de Vega libr. 13. super Concil cap. 11. Verum loan. de peccato eorum, qui degunt in hac vita, loqui videtur.
Orig. tract. 35. in Matth. illa verba, Et egressus foras: existimat, peccatum ad mortem vocari a loanne negationem fidei post gratiam acceptam, qua quidem ratione Nouatiani peccatum ad mortem appellabant, negare Christum in tormentis. Et quanquam peccanti hoc modo Sacramentum reconciliationis denegebant, hortabantur nihilominus eum ad contritionem; ac proinde non censebant in hac vita remitti non posse, nec pro illo orare prohibebant. Caeterum qua ratione dicat Ioannes, non pro illo dico vt roget quis, non explicat Origenis. Ambrosius vero libr. 1. de poenitentia capit. 8 & 9. appellat peccatum ad mortem grauissimum in vnoquoque genere, pro quo, inquit, non debet orare quis, id est, quicunque de populo, sed vir eximiae, & singularis virtutis. Alij de peccato, cui annexa est excommunicatio, pro quo non licet publice orare: at Ioannes certe de quauis oratione etiam priuata intelligit.
Mihi summopere probatur expositio, quam paucis indicant Hieron. in dialogo 2. contra louinia num, & Caietani locum, & ex contextu ipso facile colligitur. Dixerat loannes, Et haec est fiducia, quan habemus ad Deum, quia quodcumque petierimus secundum voluntatem eius, audit nos. Et scimus quia audit noquidquid petierimus: scimus, quia habemus petitiones, quapostulemus ab eo. Qui scit fratrem suum peccare peccatum non ad mortem, petat, & dabitur ei vita peccanti non amortem. Quibus verbis horatur, vt cum fiducia etlam pro fratre nostro a Deo postulemus, certo sperantes nos veniam illi consequuturos, si peccatum fuerit non ad mortem. Addit continuo: Es peccatum ad mortem, non pro eo dico, vt roget, quis, ac si dicat, de peccato, quod est ad mortem non tam certam promitto veniam, si quis pro alio peccante ad motrem orauerit: atque ideo non dico, vt proeo roget quis cum tanta fiducia & certitudine consequendi veniam absolute tamen non prohibet orare. Peccatum autem ad mortem intelligiCaietanus omne peccatum peculiare in Spiritum, sanctum. Quo etiam spectat peccatum ex cerscientia. Ego vero peccatum ad mortem vocat puto, graue peccatum in quouis genere, praesertim cum obfirmato animo in malum committitur, a quo non separatur resurrectio¬
Secundus locus in Scripturae est Matth. 12. Q. dixerit verbum contra Scripturam sanctam, non remitte tur ei, neque in futuro. Caeterum Armacanus ex hoc loco nihil probat, vt ex interpretationibus illius patebit. Augustinus in commentariis inchoatis in epistolad Roman. circa finem; & in epistola 50. etiam prope finem, & lib. 4. contra Cresconium capit. 8. docet, peccatum hoc esse finalis impoenitentiae. Verumtamen Christus Dominus loqui videtur de peculiari aliquo peccato in hac vita: opponit enim blasphemiae in Filium hominis, quam dixit remitti in hoc saeculo, blasphemiam in Spiritum sanctum, quam asserit non remitti in hoc saeculo, neque in futuro¬
Andreas de Vega libro 13. super Concil. capit. 9. putat. peccatum in Spiritum sanctum secundum legem Dei remitti posse, sed nunquam remitti: & id voluisse significare Christum Matth. 12. peccatum autem in spiritum sanctum, inquit, esse blasphemiam in diuinitatem. Sed certe auderet nimium hic auctor: quis enim credat, nullum blasphemum in Deitatem iustificari in hac vita a suo peccato: Athanasius in oratione 2. contra Arianos & Basilius in reg. breuiorib. respons. 253. Chrysost. homil. 42. in Matth. & Athanasius in quaestion. Scriptura qu. 68. quae habentur 6. Tom. Bibliothec. sacrae, affirmant, peccatum in Spiritum sanctum esse verbum aliquod contra diuinitatem. Quod sane videtur intellexisse Dominus, cum illud opponit verbo dicto contra Filium hominis, hoc est, contra ipsum Christum. Sed caeteri Patres praeter Chrysost. & Anastasium, non explicant illud, Non remittemur, &c. Chrysost vero primum putat ideo dictum, non quod impossibile sit, sed quod difficile. Adhibet aliam in terpretationem quam etiam sequitur Anastasius. Non remittetur ei neque in hoc seculo, neque in futuro, hoc est, si per poenitentiam non deleatur, punietur in hoc seculo, & in futuro: alia enim peccata etiam in Filium hominis, si poenitentia deleantur, leg. communi, & ordinaria non puniuntur in vtro que saeculo
Tertius locus est ad Hebr. 6. Impossibile enim eseos, qui semel sunt, illumianti gustauerunt etiam donuncoeleste, & participes facti sunt Spiritus sancti gustauerunt nihilominus bonum Dei verbum, virtutesque seculventuri, & prolapsi sunt; rursus renouari ad poenitentiam rursum crucifigentes sibimet ipsis filium Dei, & ostentu habentes. Qui meo iudicio caetariis difficilior est: sed si nostrae sententiae aduersatur, non solum probat quaedam esse peccata, vt contendit Armacanus quae secundum legem Dei in hoc seculo non remittantur; verum etiam quodlibet peccatum post iustificationem commissum tale esse. Caeterum nihil ex hoc testimonio probari, ex subiectis inter pretationibus patebit, Ambros. Hieron. Chrysost. Theo phyl. & Theod. in cum locum & August. libr. 1. de vera, & falsa poenit. cap. 3. exponunt de renonatione per baptismum, quam inquiunt esse impossibilem iis, qui iam semel baptizati coelestis gratiae donum gustauerunt, ne scilicet putarent Iudaei illi, quibus Paulus loquebatur, & post susceptum baptismum fidem deseruerant, iterum more Iudaico se baptizari posse. Et ideo aliqui notant, data opera non dixisse Paulum, Impossibile est poenitere, sed Impossibile est, rursus reuocari ad poenitentiam. Intellexi enim poenitentiam baptismi. Quod vero ait Rursum crucifigentes submetipsis filium Dei, & ostentu (hoc est ludibrio) habentes, idem significat. Baptismus enim, in quo sepelimur, est figura mortis Christi ad Roman. 6. rursus ergo vult crucifigere Christum, & ludibrio exponere, qui iterum vulbaptizari. Eodem modo illud ad Hebraeos 10 Voluntarie peccantibus non relinquitur hostia pro peccatis, intelligunt Chrysost. Theophyl. & anselmus, quod baptismus sit figura mortis Christi, & ideo dicatur hostia pro peccato. Haec sane interpretatio verissimam doctrinam continet, & Scripturae maxime consonam, sed contextui Pauli non satis quadrat nec antecedentibus, & consequentibus omnino cohaeret, vt mox patebit Placet igitur expositio Ansel. qui. Impossibile, eo loco existimat idem esse, quod Difficile. Nam & in moribus id, quod raro & difficile contingit, impossibile dici solet. Hac de causa loann. 5. dixi Christus Iudaeis: Quomodo vos potestis credere qui gloriam ab inuicem accipitis, & gloriam, quae a solo Deo est. non quaeritis? & loan. 12. Non poterant credere, &c. Hunc autem sensum contextus ipse declarat. Nam cum superiori capit. multa, praeclaraque dixisset de sacerdotio Christi secundum ordinem Melchisedech, continuo subdit: De quo nobis grandis sermo, & interpretabilis ad dicendum. Reddit vero rationem, cur dixerit, earum rerum sermonem ininterpretabilem esse, his verbis: Quoniam imbecilles facti estis, prolapsi enim fuerant in peccata. Quare inquit, eos sua segnicie tales euasisse, vt lacte potius infirmae doctrinae, quam solido cibo altioris eruditionis indigerent, sicque rursus opus haberent, vt eis prima fidei rudimenta traderentur.
Incipit autem Paulus sextum capit. hoc modo. Qua propter intermittentes inchoationis Christi sermonem, ad perfectionem feramur: quibus verbis, & sequentibus eos exhortatur, vt relictis primis fidei rudimentis, quae in ipso baptismo Cathechumenis proponuntur, ad altioris doctrinae eruditionem ferantur. Subiungit statim: Et hoc faciemus, si quidem permiserit Deus: quae verba referenda sunt ad illud, Ad perfectionem feramur, hoc est, nos vero ex nostra parte id diligenter praestabimus, si dominus permiserit. Dixit autem, Si quidem Domipermiserit, non ob aliud nisi quia ipsi rudiores essent ad intelligendum, eo quod a gratia suscepta retrocessissent. Sequitur: Impossibile enim est eos, qui semel sunt illuminati, gustauerunt etiam donum coeleste, & participes facti sunt Spiritus sancti, gustauerunt nihilominus bonum Dei verbum, virtutesque seculi venturi, & prolapsi sunt, rursus renouari ad poenitentiam, rursum crucisigentes sibimet filium Dei, & ostentui habentes. Particula enim, reddit causam eius quod dixerat, Si quidem Dominus permiserit ac si dicat, ideo addidi, Si quidem Dominus permiserit, quia puto difficile, eos, qui semel illuminati sunt, & copiosa Spirit, sancti dona receperunt, si prolabantur in peccata, quibus iterum in se ipsis crucifigere videntur Dominum, & ludibrio exponere, sicut vos post tot charismatum dona estis prolapsi, rursus in Dei gratiam per poenitentiam redire: quousque autem redeatis, rudiores estis, vt altioris eruditionis doctrinam. quam sunt prima documenta Catechumenorum. intelligere possitis. Dixit autem rursum crucifgentes sibimet filium Dei, quia nouo peccato caulam nouam addiderunt crucis, & mortis ChristiHanc vero difficultatem explicat exemplo communi, cum subdit: Terra enim saepe venientem super sebibens imbrem, & generans herbam opportunam illis, a quibus colitur, accipit benedictionem a Deo, proferens autem spinas, ac tribulos reproba est, & maledicto proxima cuius consummatio in combustionem. Eodem quoque modo qui post copiosam donorum, & gratiarum pluuiam, qua eorum anima irrigata, & impinguata est, non fructum bonorum operum, sed spinas peccati proferunt, proximi sunt maledicto, & probationi, ne iterum poenitentia renouentur. Caeterum continuo consolatur eos dicens, Confidimus autem de vobis dilectissimi, meliora, & viciniora saluti, tametsi ita loquimur. Non enim iniustus est Deus, vt obliuiscatur operis vestri & dilectionis, qua ostendistis in nomine ipsius, qui ministrastis sanctis, & ministratus. Colul¬ igitur eos optima ratione, & ostendit propinquiores esse saluti, quam maledicto, & reprobationi, quia licet in peccatum prolapsi essent, operibus tamen misericordiae, quae ministris Euangelij prae stiterunt, & ad huc praestabant, Dei misericordiam essent impetraturi. Neque enim iniustus, & infidelis est Deus, qui promissionis suae, quam misericordibus fecit, obliuiscatur.
Obiter tamen obseruandum est, hoc loco non tam respicere Apostolum ad promissionem Dei, quam de retributione vitae aeternae bonis iustorum operibus spopondit, quam ad illam, qua misericordiam, & remissionem peccatorum misericordibus promisit. Cum vero Concil. Trid. sess. 6. cap. 16. dicit proponenda esse iustis hominibus Apostoli verba 1. ad Cor. 15. Abundantes in omni opere bono, & ad Hebr. 6. Non enim iniustus est Domiminus: recte admonet haec, & similia proponenda esse iustis hominibus, quia non minus, imo magis promissa est bonis iustorum operibus aeterna vita, quam impiorum bonis operibus peccatorum remissio. Cum ergo non sit iniustus Deus, vt obliuiscatur eius, quod impijs, & sceleratis pollicitus est, multo minus erit iniustus, vt non compleat id, quod iustorum operibus promisit.
Porro Patres superius allegati, de baptismo etiam interpretatur illud ad Hebr. 10. Voluntarie enim peccantibus nobis post acceptam notitiam veritatis iam non relinquitur pro peccatis hostia: terribilis autem quadam expectatio iudicij & ignis aemulatio, quae consumptura est aduersarios: ac si diceret Paulus, non relinquitur secundus baptismus: quorum interpretatio mihi etiam non probatur. Paulus etenim in illo cap. paucis antea verbis, dum excellentiam sacerdotis Christi praedicare ipsum sacerdotibus veteris testamenti anteposuit, quod illi easdem hostias quotidie repeterent, ipse autem Christus vna sola oblatione consummauerit. & expurgauerit omnia. Deinde aliquibus interiectis infert, voluntarie peccantibus non superesse nouam hostiam, & oblationem (id enim significat verbum, Non relinquitur) sed antiqua, quam semel Christus noster sacerdos obtulit, omnes esse expiandos.
CAPVT II. Sufficiens auxilium propter priora peccata adultis nonnunquam denegari, senserunt Henricus, & alij.
NVllus est inter Scholasticos, praeter Armacanum, qui dicat peccatum ex genere suo lege ordinaria Dei non posse remitti: sunt tamen non pauci, nec infimi nominis Theologi, qui censent, interdum propter priora peccata ita destituihomines per aliquam certam vitae periodum, vt nec sufficiens, & necessarium eis concedatur auxilium, quo obseruare valeant mandata credendi, poenitentiae, & alia huiusmodi, atque peccata deuitare. Sententia est Henrici quod lib. 8. q. 5. tametsi nonnihil de ea dubitet. Sed clarius id docent Abulensis in 4. cap. Matth. 6. 12. Gregor. in 1. dist. 46. quaest. vnica circa solutionem. 3. dum impugnat secundam solutionem, Caetan in cap. 19. loan. in illa verba, Non poterant credere. Rossensis art. 26. contra Luther. Ruardus Tap. in art. 7. pag. 254. qui licet asserat oppositam sententiam esse magis piam, hanc tamen putat esse doctr. Patrum multo magis conformem
Probant primo ex Scriptura Eccles. 7. Considera opera Dei, quod nemo possit corrigere, quem ille despe xit. Secundo Machab. 9. de Antiocho dicitur: Orabat scelestus Dominum, a quo non esset misericordiam consequuturus. De Pharaone quoque passim Scriptura Exodi refert, induratum fuisse cor eius, ne signis, & portentis moueretur Ioan. 12. Propterea non poterant credere, scilicet Iudaei, quia iterum dixit Isaias: Excaecauit oculos eorum, & indurauit cor eorum. &c. quibus locis, & multis aliis, quos pro hac sententia refert Driedo, Scriptura significat, impossibile esse aliquibus, aut ad Deum conuerti aut credere, aut denique bonis operibus consenSecundo probatur ex Patribus. Isidor. lib. de summo bono cap. 15. Nonnulli, inquit, ita a Deo despiciuntur, vel deplorare sua mala non possint. August. vero eiusque discipuli omnium clarissime id tradiderunt. Mitto autem multa Augusti testimonia, quibus docet, eos, qui reprobi sunt, & indurati, aut quorum Deus non miseretur, quia non vocat eos vocatione congrua, non posse Deo respondere: quale est illud libr. 1. ad Simplicianquaest. 2. Ad alios vocatio quidem peruenit, sed quia talis fuit qua moueri non possent, vocati quidem dici potuerunt, sed non electi. Simile quid habetur de prae dest. Sanctor. cap. 6. & 8. de bono perseuerant. cap. 8. c. 14. de praedest. & gratia cap. 15. de natura, & gratia ca18. in Enchirid. cap. 103. His enim facile quis respondere posset, Augustin. ibi tantum asseruisse impossibilitatem sequentem, quae nascitur ex praescientia vocationis, & nullo modo tollit libertatem, atque facultatem faciendi oppositum. supposita tamen praescientia, cum qua confertur, quia etiam supponitur effectus non futurus, impossibile est, cum ea recte operari. De qua impossibilitate sequenti, & de necessitate opposita, satis superque a nobis dictum est, disputatione 68. cap. 4.
Referam igitur huius Patris manifesta testimonia ad duas classes reducta, quibus hanc sententiam expressisse videtur. Prima est eorum in quibus dicit, neminem a Deo deferri, nisi ipse Deus ab homine prius deseratur: libr. ergo ac articulos sibi falso impositos artic. 7. sic ait: Qui scilicet Deus, nisi prius deseratur, neminem deserit, & multos desertores ad se conuertit. Quam sententiam ex ipso desumpsit Prosp. ad obiectiones Vincentianas, responsione 7. si liber ille ad articulos sibi falso impositos est August. multi enim putant, esse Prosperi, Ad obiectiones Vincentianas; desum¬
psit etiam & Fulgent. libr. 1. ad Monim. cap. 13. vbi ait: Iuste deseritur a Deo qui deserit Deum. Et quod caput est: Concilium Trident. sess. 6. cap. 11. de iustificatis eodem modo inquit: Deus namque sua gratia iustificatos non deserit, nisi ab eis deseratur. Quae sane verba Patrum, & Concilij de gratia habituali nequeunt intelligi, vt sit sensus, neminem spoliari gratia habituali, nisi ipse prius peccato suo a Deo auertatur: tum quia Patres ibi contra Pelagium necessitatem gratiae adstruere moliebantur: cum hoc autem haeretico quoties de gratiae necessitate disputabatur, nunquam de gratia habituali, aut de gratia remissionis peccatorum, sed de auxilio quotidiano ad recte viuendum, & tentationes superandas, Patribus fuit controuersia: tum etiam quia Concilium eo loco definit iustificatos obligati ad obseruationem manda¬ torum ex auxilio Dei: hoc autem non est gratia habitualis, sed sancta cogitatio, qua ad eorum obseruationem excitamur: & eadem sess. cap. 13. ex ead. Aug. doctrina de perseuerantia sic loquitur. Nemo sibi aliquid certo absoluta certitud ne polliceatur, tametsi in Dei auxilio firmissimam spem collocare omnes debent: Subiungit rationem: Deus enim, nisi ipsi illius gratiae defuerint, sicut coepit opus bonum, ita perficiet operans velle, & perficere. Cum ergo particula, nisi, quae vim habet, exceptiuae, semper affirmeid, quod in reliqua parte orationis negatur: vel neget, quod affirmatur: sensus illius sententiae Aug. Deus nisi prius deseratur, neminem deserit, hic erit, Deus deserit illum, a quo ipse Deus deseritur, & neminem alium deserit. Illam enim propositionem, Nullus nisi Petrus disputat, logici ita exponunt, Petrudisputat, & nullus alius disputat. Sequitur ergo neum negare auxilium sufficiens peccanti, quod est, ipsum deserere, & nemini alteri illud negare.
Huc etiam spectat sententia Aug. eodem libro ad articulos sibi falso impositos artic. 15. ex quo desumpsit Prosp. libr. ad obiectiones Vincentianas responsione. 15. Nemini autem, inquit, Deus correctioni adimit viam, neque quemquam boni possibilitate dispoliat: quia qui se a Deo diuertit, ipse & velle, quod bonunest, & posse sibi abstulit. Ac si dicat: cum Deus neminem deserat, nisi ipse prius ab homine deseratur. atque ita nulli deneget auxilium, nisi propter peccatum, fit, vt nulli Deus ex se auferat possibilitatem recte operandi, sed quisquis ea caret, suo pro prio merito illam amiserit.
Respondere posset aliquis, Aug. alios Patres, & Concilium loqui de auxilio efficaci, & congrua vocatione, non autem de sufficienti. Huic tamen responso duo obstant; vnum est; quod ille, qui caret auxilio efficaci, & suo peccato illud amisi quamuis dicatur sibi abstulisse hoc, quod est, velle bonum tamen non dicitur ipsum posse, aut gossibilitatem boni perdidisse, sicut ait Aug. de eo, quem Deus deserit. Alterum est, quod liceauxilium efficax, & vocatio congrua aliquando denegetur propter priora peccata; prima tamen negatio efficacis auxilij, & congruae vocationis nunquam est ex priori peccato, & ratione illius recte dicitur, Deus, quem vult indurat, pro sua scilicet voluntate, absque vlla praecedentium operum ratione. Quare ratione negationis huius prioris, falso diceretur Deus neminem deserere nisi prius ab aliquo ipse desereretur.
In altera classe sunt alia testimonia, quibus do cet August. hominem aliquando a Deo ita dere linqui, vt ei non imputetur, tunc non obtemperare, sed talem se praebuisse, vt ei cor obduraretur, & obtemperare non posset. Ita docet in ex positione quarundam propositionum epistolae ad Rom. cap. 62. Non ergo, inquit, hoc illi, scilicet Pharaoni, imputatur, quod tunc non obtemperauit, quandoquidem obdurato corde obtemperare non poterat, sed quia talem se praebuit, cui cor obduraretur. Quod si eo tempore, cum non obtemperauit, haberet sufficiens auxilium, quo posset obedire, tunc ei imputaretur, non obtemperare. Cum vero multa illius libri postea retractauerit, hoc nunquam correxit.
Deinde libro de correptione, & gratia, vbi iam Episcopus de gratia Dei exactissime loquutus est, cap. 11. post medium de auxilio necessario homini, & Angelo ita scribit. Si autem hoc adiuto¬ rium vel Angelo, vel homini, quam primum facta sunt, defuisset, quoniam non talis natura facta erat, vt sine diuino adiutorio posset manere, si vellet, non vtique sua culpa cecidissent, adiutorium quippe defuisset sine quo manere non possent: nunc autem quibus deest tale adiutorium, iam poena peccati est. Quae sane verba non de auxilio congruo, & efficaci, sed de sufficienti intelligenda sunt. Nam quicunque peccant, auxilio congruo, & efficaci carent: quibus nihilominus culpa imputatur: illud autem auxilium, de quo loquitur Aug. tale est, vt sine eo operantibus culpa non imputetur: hoc autem aliud esse nequit; quam sufficiens, & necessarium: cum ergo de illo dicat Aug. Nunc autem quibus deest tale adsutorium, poena peccati est, plane sentit, aliquibus hominibus nunc denegari, verum quia culpa eorum, denegatur, ideo nihilominus imputari illis peccatum, quod tamen primo homini, aut Angelo non imputaretur, si absque vlla ipsorum culpa tale auxilium eis subtraheretur.
Tertio praecedens sententia hac ratione probatur. Sine gratia congrua, & efficaci nemo con sentire potest, aut operari: ergo haec gratia nece saria est ad operandum: atqui ea denegatur omnibus, qui non operantur, prout oportet: ergo auxilium gratiae necessarium non omnibus conceditur. Verum hoc argumentum non tam praecedentem opinionem confirmat, quam nouam ingerit difficultatem: haec enim gratia negatur omnibus qui peccant, etiam primo peccato: at opinio praedicta non asserit omnibus, qui peccant, sed quibusdam solum propter maxima peccata sufficiens auxilium denegari. Praeterea praecedens opinio distinguit auxilium efficax, & sufficiens. haec autem ratio probare videtur idem omnino esse, nam efficax auxilium necessarium est, si haec ratio aliquid probat, necessarium autem, & sufficiens idem sunt. Itaque hanc rationem adduximus non tam, vt praedictam sententiam confirmaremus, quam ut difficultati, quam habet, faceremus satis.
Pposita opinio communi omnium Scholasticorum calculo tamdiu ita probata est, vt plerique non dubitent, priori notam erroris inurere. Asserit ergo, nemini in hac vita quantumuis obdurato, & rebelli auxilium sufficiens deesse, sed omnibus offerri. Ita docent Adrian. in 4. q. de Poenitentia, Dominicus Sotus 1. de natura & gratia cap. 18. Driedo de redempt. & captiu. gen. hum. ca. 5. & 3. Andreas de Vega libr. 13. in Concil Trident. cap. 13. colligitur autem ex S. Thom. 3. p. 486. artic. 1. vbi sententiam eorum, qui dicunt, aliquod peccatum poenitentia deleri non posse, erroris insimulat, vel quia tollere videntur hominis libertatem, vel quia derogant multum virtuti gratiae, vel denique quia malitia hominis Dei misericordiam superaret; quae omnia, vel eorum aliqua, sequuntur contra eos, qui affirmant, hominem in aliqua vitae periodo auxilio sufficienti a Deo priuari. Hanc opinionem in vniuersum absque vlla distinctione in hoc capite probabimus, sequentibus autem, vt eam melius explicemus, distinctione praemissa ostendemus, quo pacto Deus auxilium sufficiens omnibus offerat.
Probatur ergo primo ex illo Matt. 11. Venit e ad me omnes, qui laboratis, & onerati estis, & ego reficianvos. Vbi cum inuitet Christus omnes ad poenitentiam, sequitur omnibus quoque sufficiens auxilium offerre, frustra enim sine tali auxilio eos ita inuitaret. Secundo probatur ex illo, qui vult omnes homines saluos fieri. Nam si aliquibus auxilia saltem sufficientia negaret, sequeretur nullo modo salutem eorum desiderare. Tertio nonnulli probant ex August. lib. expositionis quarundam propositionum in epist. ad Rom. cap. 62. vbi sic ait; Sicut illa misericordia praecedenti fidei tribuitur merito, & ista induratio praecedenti impietati, cùm tamen homini non au feratur liberum voluntatis arbitrium siue ad credendum. Deo, siue ad impietatem, vt consequatur nos iudicium. Elib. de praedest. & gratia cap. 15. vbi de Pharaone, & Nabuchodonosore inquit: Hic manum Domini sen tiens, in recordatione propriae iniquitatis ingemuit: alte libero contra Dei misericordissimam veritatem pugnauit. arbitrio & cap. 14. de Pharaone scribit. Patientia Dei ei valere debuit ad salutem, qua differens iustum meritumque supplicium, miraculorum verbera crebra densabat: nunquid non potuit, sicut flagellis caedens expulit populum, ita miraculis credens Deum tantae virtutis agnoscere? Vbi cum August. patientiam Dei commendet, de toto illo tempore, quo Pharaonis obduratio perseuerauit, plane loquitur. Sentit igitur toto illo tempore potuisse miraculis credendo populum dimittere, & verbo Dei obtemperare Quod si Pharao insigne obdurationis exemplum hanc habuit facultatem obtemperandi, consequitur, sufficienti Dei auxilio nunquam caruisse. Verum cum in eodem cap. 62. & aliis citatis loci. auxilium Dei sufficiens tam aperte deneget obduratis, nollem eius auctoritate hanc nostransententiam confirmare. Tum etiam non satis constat, an de toto illo tempore loquatur, quo Pharo miraculis, & flagellis excitatus noluit obedire, aut de ea solum parte, in qua nondum sufficienti auxilio Dei destitutus obtemperare potuit. nam cap. illo 62. tempus aliquod assignat, quo iam nec posset obedire, nec illi ad culpam tunc id imputaretur, sed in principio, cum talem se praebuit, vt a Deo mereretur obdurari.
Idem quoque probari videtur; primum ex Prospero 2. de vocatione Gentium cap. 25. alias 8. vbi postquam ostendit, esse quaedam generalia dona gratiae (nam ex communibus Dei beneficiis, & effectibus homines auctorem suum cognoscere possunt) subiungit haec verba; Deo autem placui hanc multis tribuere, & illam a nemine submouere. Consentit Fulgentius epist. 7. his verbis: Sicut medico nulla est incurabilis plaga, ita neque aliquo tempore coelestis potest deficere medicina. Horum tamen Patrum testimoniis praetermissis, quod fortassis in eadem fuerint cum Augustino sententia, vt inferius dicemus, adest nobis Paulus Orosius, & ipse quo que Augustini coaetaneus, & doctrinae illius acerrimus defensor, in Apologia pro arbitrij liberta te satis ante medium, vbi ita scribit: Mea sempehaec est fidelis, atque indubitata sententia, Deum adiuto rium suum non solum in corpore suo, quod est Ecclesia cui specialia ob credentium fidem gratiae suae dona largitur, verum etiam vniuersis in hoc mundo gentibus propter longanimem sui, aeternamque clementiam sub ministrare, non vt tu asseris, cum discipulo tuo Coelestio, cu iam apud Africanam synodum occulta illa impiorum dogmatum natura contusa est, in solo naturali bono, & in libero arbitrio generaliter vniuersis vnam gratiam contributam, sed speciatim quotidie per tempora, per dies, per momenta, per τομας, atomas, & cunctis, & singu lis ministrare. Vbi auxilia gratiae distincta a dono creationis fatetur singulis hominibus per singulas occasiones offerri. Porro hoc auxilium conferri ad vincendas tentationes, & ad Deum verum cognoscendum ibidem docet, vt cap. 4. et iam referemus. Demum Origenes li. 3. Periarch. c. cap. 1. affirmat, posse hominem in tantum malorum deuenire, vt aequalis sit malitiae daemonum: addit tamen omnes peccatores, quamdiu sunt in hac vita, reparari posse. Cauenda nihilominus ibidem sunt quaedam ipsius verba, quibus varia assignat remedia, vt homo lapsus sanari possit.
Fateor sane suspecta mihi esse testimonia Prosperi, & Fulgentij, quod diligentissimi, & exactissimi Augustini discipuli sint, & oppositam videantur sequi sententiam, vt ex testimoniis superiori cap. in prima classe recitatis liquet. Locis ergo nunc a nobis allegatis forsan gratiam exteriorum signorum, & beneficiorum medicinas, etiam exteriores peccati concesserunt, in aliis vero auxilium interioris inspirationis, de quo nunc est controuersia negarunt.
Verum enimuero cum de Dei misericordia multa, magnaque iure praesumere debeamus, tamque egregia, & praeclara Scriptura praedicet, atque ex sola Dei voluntate pendeat, tale auxilium alicui denegari, nisi nobis de hac voluntate manifeste constet, id nullo modo affirmare debemus. ea vero voluntas non aliunde quam Scriptura, aut reuelatione, seu traditione potest innotescere: Cum ergo nullo ex his modis Dei propositum nobis notum sit, temere affirmabimus, illud auxilium aliquibus denegari. Atque ab Augustino, & aliis, qui id docuerunt; petere possumus, vndenam huius voluntatis Dei certiores fuerint effectis loca enim Scripturae, siqua sunt, quae priori sententiae fauere videntur, cap. 6. facile declarabimus; nonnulla etiam cap. 1. huius disp. a nobis exposita sunt.
CAPVT IV. Ad obseruationem praecepti occurrentis, & vincendam imminentem tentationem nulli sufficiens auxilium deesse.
fariam auxilio Dei necessario, & sufficienti Vindigemus; primum, ad obseruationem prae cepti occurrentis, & vincendam tentationem. Praeterea ad opera virtutis extra tempus praecepti, vt ad poenitentiam, quando quis in peccato est, sed nondum huius praecepti opportunitas occurrit. In praesenti vero capite de priori est nobis disserendum, de posteriori in sequenti; ex quibus manifestum erit, an Deus aliquando deneget huiusmodi auxilium. Circa primum autem obsernandum est, quaedam esse praecepta, quae Scholastici vocant supernaturalia: qualia sunt fidei, spei, & charitatis: quaedam vero naturalia, qualia sunt moralium virtutum, quas acquisitas vocant. Nota deinde, ea praecepta, quae supernaturalia sunt, egere ad sui obseruationem tanquam principio cogitatione supernaturalis ordinis, nec vllo modo sufficere naturalem.
His positis pronuncio, nunquam occurrere, nobis obligationem praecepti, aut tentationem sine sufficienti cogitatione, qua & hanc vincere, & illud obseruare possimus. Loquor autem de pro cepto affirmatiuo, cui non solum tempus adest, quo solet obligare, sed etiam cuius obligatio memoriae occurrit: nam si nulla illius in mentem subiret cogitatio, nulla nobis eius obligatio incumberet, vt manifestum est, & ostendemus 1. 2. qui 76. a. 2. & 3. Porro autem aut occurrente praecepto, aut vrgente tentatione omnibus dari sufficiens auxilium duplici ratione probatur: prior est, quia alioqui sequeretur, quandoque viatorem scienter transgredi praeceptum, aut succumbere tentationi, & tamen ei culpam non imputari, Quare nec de illo, quem Deus multo tempore sustinet, & tamen ille obfirmatur in malo, & taliauxilio destituitur, dici posset illud ad Rom. 2. Secundum autem duritiam tuam, & impoenitens cor, the saurizas tibi iram in die irae, & reuelationis iusti iudici Dei; nam si ei ad culpam iam non imputatur transgressio, quod auxilio sufficienti sit destitutus, efficitur, vt ipse nouam poenam non mereatur, ad proinde nihil ire peisibi indies thesaurizet, quod est absurdum.
Dicet aliquis, ex doctrina Aug. quam 1.c. retulimus, tunc sane cum obduratus actu transgreditur praeceptum, vel tentationi consentit, culpam ei non imputari, sed eo tempore, quo talem se praebuit, vt a Deo destitui mereretur. Verum contra hoc est manifesta ratio, quoniam vt euentus obdurationis imputaretur, debebat esse aliquo modo praeuisus, aut cogitatus, at cum aliquis peccat & de tali euentu nihil cogitat, neque rationem habet dubitandi, aut quia menti non occurrit, aut quia secundum sententiam probabiliorem putat, nunquam tale auxilium a Deo denegari, talis euentus neque in se, neque in causa ei imputari potest; ac proinde majus supplicium, & iram Denullo modo ipse meretur. Posterior ratio. Quamuis verum sit, supernaturale praeceptum impleri non posse, deficiente cogitatione supernaturali, quia tamen quoties menti occurrit supernaturalis praecepti obligatio non sine notitia supernaturali se offert, ideo nunquam deest libertas in voluntate ad illius obseruationem propter defectum cognitionis: cumque nihil contrarium occurre re possit, quod necessario ad se trahat voluntatem, quamdiu homo est sui compos, fit, vt semper in voluntate maneat libertas ad implendum praeceptum supernaturale, quoties illius cogitatio menti occurrit. Praeterea dum aliqua tentatio se offert, non necessario mouet, & ad se attrahit voluntatem, quandiu ratio non perturbatur, & ad oppositum aduertit: ergo nullus ita obduratur, vt non possit praeceptum occurrens implere, & tentationem vrgentem superare, aut ciuitare non consentiendo.
Porro neque aliquo occurrenti contra preceptum, nec tentatione quae se offert, necessario trahi voluntatem, manifestum est: quia ex communi sententia Doctorum voluntas non necessario mouetur quoad exercitium, nisi ab obiecto, in quo apparet omnis ratio boni, & nulla ratio mali apprehendi potest. Quocirca S. Tho. 1. 2. q. 10 art. 2. plane affirmat, voluntatem nostram a nullo obiecto necessario moueri, intelligit in hac vitaimo vero sunt Theologi, qui putent, neque a summo bono clare viso allici necessario: atqui tentauio, & id quod contra praeceptum occurrit, non potest sub omni ratione boni apprehendi, vt pro tet: ergo nec potest voluntatem necessario ad simouere. Quo fit, vt non solum Deus neminem destituat auxilio sufficienti & necessario, cum quo integra maneat voluntatis libertas, sed neque possit illud auferre, quoties ratio non perturbatur, & sufficienter aduertit, nam si alterum horum contingat, nec libera manet moraliter, nec culpa illi imputatur. An vero aliunde pati possit nostra voluntas necessitatem, ex praedefinitione scilicet Dei, vel aliqua applicatione ad operandum, disp. 99. cap. 8. docebimus.
Ex hoc tamen, quod diximus, nimirum omnem tentationem ita occurrere nobis, vt non C possit non secum afferre principium sufficiens, & quo vinci possit, non licet colligere, necessarium non esse auxilium gratiae per Christum, ad vincendas singulas tentationes, aut saltem vehementiores, de quo 1. 2. q. 109. art. 2. ex professo dicendum est. Nam licet principium illud cognitionis, quod secum necessario affert tentatio, vt libertatem in nobis integram seruet, & consensus in illam nobis imputetur, non sit gratia, sed necessario connexa tentationi ad duplicem illum effectum: quia tamen nulla tentatio de facto superatur, nisi congrua vocatione, sine qua nihilominus manet libertas ex parte voluntatis, imo si aliquis de facto vincit tentationem, necessario sequitur, vocatione congrua fuisse excitatum: ideo gratia necessaria est, hoc est, congrua vocatio, necessitate tamen sequenti, quam secum affert scientia visionis, vt tentationem vincamus: licet cum sola illa cogitatione, quam secum tentatio necessario affert, vt relinquat in nobis libertatem ad peccandum, quae minor, & inferior est, quam congrua: potens sit voluntas ex parte causae ad quamlibet tentationem superandam. Sed de hoc latius loco citato. Hanc sententiam de auxilio sufficienti ad superandas tentationes, tradidit nobis expresse Paulus Orosius in Apologia pro arbitrij libertate ante medium, vbi sic ait: Quantum ergo de Dei adiutorio gaudeam, per id metire, quod ministrari per singula etiam gentibus pro bo, vt manifestum nobis esset, quem vsque in finem cauere, & quem sine cessatione inuocare debeamus. Et paulo infra: Itaque cum videas, hominibus ignaris tantam diaboli incubuisse nequitiam in disperdendum, nullam hinc credis Dei in custodiendo gratiam praefuisse? loquitur autem de vniuersitate gentium. Et paucis interiectis: Ad vero vt adesse adiutorium Dei & per singula, & per singulos manifestius probes, &c. adducit vero in huius confirmationem id, quod de Iob dixit Diabolus: Nonne tu valasti eum & probat totam gentium Iobvniuersitatem habuisse Dei adiutorium, & post multa concludit his verbis: Ex quo euidentissime declaratum est, nemini hominum deesse adiutorium, praesertim cum seductor insistat, id est, diabolus tentet, & insit infirmitas, scilicet carnis, & naturae nostrae, quaad peccatum prouocamur.
CAPVT V. Ad poenitentiam, & ad fidem non omnibus momentis, sed certis temporibus, Deus confert auxilium sufficiens.
SVperest, vt de altero, quod praeced. c. proposuimus, nonnihil dicamus, de auxilio nempe sufficienti, & necessario, quod confert Deus ad credendumisqui nihil de mysteriis nostrae fidei audierunt, aut de auxilio ad poenitentiam, quan¬ do quis nondum praecepto fidei, aut poenitentiae obligatur. Atque in primis illud supponendum est, non stare omnibus momentis Deum ad ostium, & pulsare; cum enim dicatur Deus hoc facere in nobis non alio modo, quam sancta cogitatione; quoties homo de aliis rebus cogitat, & nihil de poenitentia, & peccatis suis, nihil de mysteriis fidei considerat, non dicetur Deus stare ad ostium, & pullare. At qui hoc saepe numero contingit, vt experimento compertum est: ergo neus non confert continuo auxilium, etiam sufficiens ad haec opera. Quodsi quis dicat, omni temporis momento Deum pulsare, & praestare auxilium suum, explicet obsecro, quid sit in nobis hoc auxilium sufficiens, quod pulsat? nam quod alique asserunt hoc auxilium esse praeparationem voluntatis Dei, qua ex se praesto est, nisi ex nobis sit impedimentum, sine fundamento dicitur. Hic enim non agimus de praeparatione voluntatis per: quiaduersarij etiam concedunt hanc in Deo esse promptam, nisi ex nobis impedimenta peccato rum obsistant: sed controuersia nunc est de auxilio, quod in nobis esse solet effectus voluntatis Dei, vtrum semper omnibus detur, an aliquando negetur propter peccata. Cum ergo Deus non perpetuo, nec omni temporis momento excite cogitationem nostram ad poenitentiam; dicendum est, quibusdam temporis interuallis duntaxat, tangere cor nostrum: & licet semper ad ostium stet, non perpetuo tamen & semper pulsare, sed se habere instar hominis, qui manu ostium pulsat amici, & post vnum pulsum expectat, an intus respondeant, deinde secundum addit, & sic deinceps.
Hinc autem sequitur, varias esse excitationes quibus ad poenitentiam vocamur: neque enim vacontinua est, easque finitas esse, quoniam infinita non sunt. Quare consequitur etiam esse vltimam quam Deus optime nouit, post quam iam ampliu cor hominis non excitabitur; id quod experimento didicimus. Nam contingit hominem timorcorreptum de poenitentia anteactae vitae serio cogitare, ad eam tamen nihil moueri, atque paulatim a tali consideratione cessare, & ad alia attendere eaque distractione animi perseuerante aut occidi, aut subito interire. In hoc sane vltima excitatio, & auxilium sufficiens ad poenitentiam fuit illa postrema cogitatio anteactae vitae; idem de omnibus, qui morbo moriuntur, dicendum est. H. enim licet frequentius ea cogitatione tangantur. tandem deueniunt ad aliquam vltimam, post quam iam de poenitentia nihil cogitant. Quod si aliqui eo tempore, quo imminet mortis periculum ad poenitentiam non excitetur, sed subito perterri tus, de euadendo periculo solum cogitet, & ob id in peccato moriatur, propter alia peccata, iuste damnabitur, nec de Deo queri potest, quod ipsi ad poenitentiam non excitauerit.
Deinde de auxilio sufficienti ad credendum, aliter sentiendum est: nam cum adest praedicator qui proponit credenda, tunc praecepti obligatioincumbit, & ipsa praedicatio secum affert excitationem sufficientem ad credendum: tametsi infidelis, qui semel audiuit praedicatorem, & postediscessit ab eo, non continuo tangatur, & excite tur ad credendum: sicut nec peccator ad poenitentiam: sed statis temporibus, & quibusdam interuallis ita, vt ad vltimam excitationem deueniatur, quod eodem modo probandum est. De gentibus vero, qui nihil prorsus supernaturale audierunt, dicendum est, innumeros qui dem nunquam fuisse proxime excitatos alique sufficienti cogitatione ad credendum verumta men auxilio sufficienti ad salutem, & ad credendum non fuisse omnino destitutos. Enim vero per plures operum occasiones varie fuerunt excitati, vt bene operarentur, & in peccatum non consentirent, cogitationibus inuicem accusantibus, & defendentibus, vt ait Apostolus ad Rom. 12. quibus aliquid Dei gratiae non solum creationis, sed etiam gubernationis, quae est per Christum ad recte viuendum impertitum est, quod si bene vterentur, Deus vlteriora auxilia, & maiora concederet ad credendum, quae supernaturalia sunt: concessa etiam illis fuit quaedam mensura gratiae, quia scil. hoc vniuersum, & machina coelestis praedicat Deum auctorem omnium, quem inuocare debeamus. Ideo sapient. 13. dicitur: Vani autem sunt omnes homines, in quibus non subest scientia Deis & de his quae videntur, bona, non potuerunt intelligere eum, qui est, nec operibus attendentes agnouerunt, quis esset artifex, sed auignem, aut spiritum, aut citatum aerem. Prosequitur deinde, quo pacto excusari nequeant, qui ex hac fabrica vniuersi verum Deum, & auctorem omnium non cognouerunt.
Eandem particulam gratiae concedit omnibus gentibus: Prosper libr. 1. de vocatione Gent. cap. 21. alias & secundo libr. 1. cap. 13. alias 5. & cap. 19. alias. & ca. 25. alias 8. cuius verba hic placuit referre. Siue igitur nouissima contemplentur secula, seu prima seu mediae: notabiliter, & pie creditur, omnes homines saluo, fieri Deum velle, semperque voluisse. Et hoc non aliunde monstratur, quam de iis beneficiis, eaque prouidentia Dei quam vniuersis generationibus communiter, atque indifferenter impendit. Fuerunt enim, ac sunt huiusmodi dona ita generalia, vt per ipsorum testimonia ad quaerendum verum Deum possent homines adiuuari, quibus donis auctorem suum per omnia secula protestantibus specialis gratiae largitas super fusa est. Sentit igitur bene vtentibus priori illa, & generali gratia, specialem aliam superfundi. Idem habet cap. 31. alias 10.
Id ipsum testatur Psal. 18. Coeli enarrant glorianDei, & opera manuum eius annunciat firmamentum. Quem locum citat Paul. ad Rom. 10. vt ostendat. sine praedicatione neminem audire, & credere posse in eum, quem inuocare debet. Sentiunt vero Patres communiter, locum illum adductum a Paulo in sensu mystico, & de Apostolis intellectum, nam palmus ad literam de coelis corporeis huius vniuersi loquitur. Dicunt itaque intelligi a Paulo de Apostolis, de quorum praedicatione dicit Et quidem in omnem terram exiuit sonus eorum. Au quia more prophetico vtitur praeterito pro futuro, aut quia iam eo tempore facta erat praedicatio per totam Palestinam, quae more Scripturae dicitur omnis, vel vniuersa terra
Hac vero expositione Patrum non obstante Iansenius in illum palmum non absque probabilitare existimat, hunc locum allegari a Paulo in sensu literali, & de coelis corporeis intelligi. Ipsi namque praedicant Deum auctorem suum, vt Psalmus ipse significat, & Sap. 13. habetur: atque eorum praedicatio ad omnes peruenit. Ex quo probat Paulus omnes tam Iudaeos, quam Graecos, aut barbaros posse Deum cognoscere, & ipsum inuocare, & hic sensus ex ipso contextu perspicue probatur. Dixerat enim Paulus. Non enim est distinctio Audii, & Gratis scilicet apud Deum amidem domi nus diues in omnes, qui inuocant eum. Omnis enim quicunque inuocauerit nomen Domini, saluus erit. Quibus verbis nomine Graeci caeteras gentes vniuersi praeter Iudaeos intelligit; vt ita ostendat gratiam De aequalem esse erga omnes nationes. Sed obiicit, sibi Paulus; Quomodo inuocabunt, in quem non crediderunt? aut quomodo credent sine praedicante: ac si dicat, distinctio est Iudaei, & Graeci apud Deum neque ipse diues dona gratiae suae omnibus aeque largitur, siquidem non omnes ipsum inuocare possunt, quod sine aliquo praedicatore illius notitiam habere nequeant, & ad omnes nationes hactenus praedicatores non miserit. Respondet autem his verbis; Et quidem in omnem terram exiuit sonus eorum, & in fines orbis terrae verba eorum. Intelligit absque dubio non modo in Palestinam, sed in Graecia quoque, & in omnes barbaras nationes, Loquitur autem non de eo, quod futurum erat per Apostolorum praedicationem, sed de eo, quod ad illud vsque tempus acciderat. Quia scilicet omni tempore Deus neminem a sua gratia exclusit, quo minus ipsum inuocare posset, & ideo hac coelestium corporum machina, & pulchritudo omnibus semper se ipsum manifestauit.
Si ergo gentiles hac gratia Dei bene vterentur. abundantior, & magis explicita mysteriorum fidei cognitio ipsis donaretur. Sed quia initium illud habuerunt, recte colligitur, auxilio sufficienti ad credendum, & ad salutem non fuisse destitutos; non quia eis concessum fuit auxilium, quod proxime ad fidem omnium mysteriorum eos excitaret, sed quia aliquod datum est, quo neum colere, & inuocare quodammodo possent, quo si bene vterentur, majora in dies haberent. Ita de his communibus auxiliis sentiunt Alex. 3. q. 69. m 3. 41. 1. ad vit. & 2. p. q. 112. m. 8. casu 1. Bonau. in 3. d. 25. ar. 1. 2. ad vit. Duran. q. 1. n. 9. Gabriel in 2. d. 22. art. 3. dub. 1. Adrian. quod lib. 4. art. 1. principali in 2. puncto Sotus lib. 2. de natura & gratia cap. 12. in fine, & in 4. d. 5. q. 1. art. 3. in fine, S. Tho. q. 14. de veritate, art. 11. ad I. & Paulus Oros. in Apolog. pro libert. arbit. quem c. praeced. allegaui, cum ait, ministrari singulis adiuto rium, quo manifestum sit illis, quem cauere, & quem inuocare debeant.
Verum in hac re cauendum est, ne vllo modo dicamus, homini bene operanti ex libero arbitrio gratiae auxilia conferri, hoc enim absurdum est, vt disput. 91. satis ostendimus. Atque ex hac doctrina facile intelligitur illud, quod Scholastici communiter asserunt, de homine nutrito in syluis, de hoc enim non aliter sentiendum est quam de homine apud Indos, aut in media gentilitate nato, vbi ne verbum quidem mysteriorum nostrae fidei audiuit. De his ergo dicendum est, multa communia auxilia habere, quibus si recte operarentur, Deus etiam sine miraculo ab aeterno res ita disposuisset, vt non deesset illis, qui caetera ad salutem necessaria doceret, facile enim etiam absque miraculo ordinare posset, vt Christianus aliquis vel certe plures, longinquas illas regiones penetrarent, sicut iam penetrarunt auri, & argenti cupiditate allecti. Quod vero nullus hactenus in has, vel illas prouincias appulerit, iusto pei iudicio effectum est, quia ab aeterno vidit, multis communibus auxiliis eos male vsuros.
Sed quaeret aliquis, vtrum haec communia auxilia sint solum ex gratia creationis, an ex gratia Christi, quae ad recte viuendum est necessaria? Respondeo, si quis bene vtatur priori aliquo auxilio, & propter illius bonum vsum Deus aliquam aliam gratiam donet, absque dubio illud prius auxilium non fuisse donum solius creationis, sed per Christum ad recte viuendum: quia operandi ex solo creationis dono non datur gratia, vt in illa disp. 91. satis demonstratum est. Addo etiam praeter communia auxilia, quae necessario videntur sequi ex dono creationis, quibus homo nunquam recte operabitur, vt ei gratia Christi conferatur, esse etiam in gentibus alia auxilia illius gratiae Christi, quae datur ad recte viuendum, dum interius cogitatio hominem moueat ad cognitionem veri Dei, ad rectam vitam, & ad tentationes superandas, quibus interdum, aut fere semper Gentiles resistunt. Illud tamen indubitatum est, quoties illis vera mysteriorum cognitio denegatur, plura eos commisisse peccata: aliisque communioribus au xiliis gratiae fuisse male vsos, ac proinde maiora illis auxilia non concedi.
INter ea, quae pro priori sententia cap. 1. allata sunt, fateor esse quaedam difficiliora, qualia sunt August. testimonia, quibus nescio, qua ratione satis fieri possit. Quare necesse erit fateri, August. eius fuisse sententiae; alia vero facilius in bonum sensum explicari possunt: nunc ergo ad singula ordine suo dicamus. Ad scripturae testimonia respon deo Eccles. 7. & Ioan. 12. illud non posse, quod idem est, atque impossibile, summo pro difficili: quare ne minem posse corrigi, quem Deus despexerit, & Iudaeos non posse credere, ideo dicitur, quia difficile est talem corrigi, sicut erat difficile Iudaeos credere: vel certe de impossibilitate consequenti, quam secum affert praescientia Dei, commodius intelligitur, quia necessario colligitur hoc modo: Ille corrigitur, ergo non despicitur a Deo, & ille credit pradicationi, nec impeditur gloria huius mundi, quo minu credat: ergo non quaerit gloriam illam. Sic enim qui corrigitur, & qui credit, praeuenitur, vt congrue contra omnia aduersantia vocetur. Qui vero non ita congrue vocatur, non potest respondere impossibilitate consequenti, quia sic vocatus, praescitur non responsurus. Testimonium autem Antiochi solum probat, illum non fuisse consequuturum a Deo misericordiam, & poenitentiam, licet cum lachrymis postularet, eo quod recte non postularet, non quia destitutus esset auxilio quo recte postulare posset.
Ad testimonium Patrum in primis dico, ilidorum, & si qui sunt alij, qui eo modo loquantur explicari posse, sicut testimonia Aug. quae consulto praetermisi, de impossibilitate consequenti, non de antecedenti, nam qui non vocatur vocatione congrua, supponitur ex praescientia Deiliam non responsurus, & hac supposita non potest respondere. Atque haec quidem faciliora sunt.
Alia vero, quae ex August. attulimus, in duas classes distributa, meo iudicio recte explicari non possunt. Quocirca ego non dubitarem Aug. eiusque discipulos Prosp. & Fulgent. illius fuisse sententiae: id quod mihi fit admodum probabile, quod videam nunquam a Prospero, & Fulgentino Aug. in hac parte excusari, cum tamen ipsum a multis aliis calumniis defendant, & in bonum sensu¬ dicta illius interpretentur, & quamuis ea, quae in priori classe retulimus, in bonum sensum quoddammodo interpretari possemus, sicut exponemus verba Concil. Trident. quae ibidem recitauimus: quia tamen, quae in posteriori classe allata sunt, nullam benignam patiuntur interpretationem, ideo vtrobique eiusdem fuisse sententiae Augustinum non dubitarim.
Verba autem Concilij cap. illo 11. vno ex duobus modis puto intelligenda. Primum, ita vt particula nisi non sit exceptiua, sed vim habeat conditionalis, & sensus sit, Deus sua gratia iustificatos non deserit nisi, hoc est, si non, ab eis prius deseratur. Ac si dicat, hoc certissimum est, iustificatos a Deo destitui auxilio suo sufficienti, si ipsi prius non deserant Deum, quid autem, si ipsi deserant Deum, non decernit Concilium, & fortassis contra Aug. opinionem nihil definire voluit. Aut deinde explicare possemus Concilium non de auxilio praeuenienti, sed de comitanti. De hoc autem verum est, nemini a Deo denegari, nisi ipse prius deserat Deum: quia nulli deest auxilium comitans, nisi quia ipse non cooperantur, & quia praeuenienti auxilio resistit. De hoc autem manifeste loquitur, cap. 13. citato. cum asserit. Deus enim: nisi ipsi illius gratiae defuerint sicut coepit opus bonum, ita perficiet operans velle, & perficere. Homines namque deesse dicuntur gratiae, cum Deo excitanti & vocanti non consentiunt. & ideo dicit Anselm. libr. de casu diaboli capit. 3. Angelos malos non recepisse perseuerantiam quia noluerunt eam recipere, vt multis ipse contendit probare: id quod non de auxilio praeuenienti, sed de comitanti debet intelligi: nam auxi lium praeueniens perseuerantiae ex eorum consensu non pendet. Eodem pacto Hugo de Sancto Victore in summ. sentent tract. 2. capit. 3. & lib. 1. de Sacram. p. 5 capit. 24. ait: Sed quia conuertebantur idcirco bene mouebantur, quia gratiam cooperantem habuerunt: sed qui auertebantur, non idcirco praecipitabantur, quia gratiam cooperantem non habuerunt, sed idcirco a gratia desere bantur: intelligit cooperanter, quia auertebantur. de quo iterum sequa disputation. capit. 6. & 7. Sic ergo interpretari possumus Augustinum, eius discipulos, cum ita pronunciant: Deus neminem deserit, nisi prius deseratur, vt intelligantur de auxilio coopetante. Prius enim est hominem resistere gratia praeuenienti, & ei non cooperari, quam Deum denegare concursum suum. Quod vero subiungunt: Et multos desertores ad se conuertit, sic possemus explicare: & multos, quae suae gratiae vocanti defuerunt, vberiori, & congrua vocatione ad se postea conuertit, vt faciant, quae debent. Verùm, cum ex testimoniis posterioris classis de mente Augutam manifeste nobis constet, non videtur satis, si hoc modo priora illa explicemus.
Superest, vt rationi, quae vltimo loco allata est respondeamus. Dicimus ergo, gratiam necessariam ad operandum, sine qua operari nemo potest duplicem esse: quaedam est antecedens, alia vero comitans. In hac autem disputatione de antecedenti sermo est, an ea, sine qua non potest homo operari, alicui denegetur: nam de comitanti nemo dubitat, multis non concedi, quia gratia vocanti, & praeuenienti ipsi desunt, & resistunt. Et quando praedicto argumento colligunt aduersarij, Ergo Deus non dat omnibus, quae necessaria sunt an operandum, distinguendum est. Sunt enim quaedam necessaria ad operandum necessitate antecedenti¬ hoc est, ex parte causae, quae priora sunt ipso consensu, & haec sunt vocationes, excitationes, & gratiae operantes, quae nemini denegantur, vt hactenus explicatum est. Alia vero sunt necessaria necessitate comitanti consensum nostrum, quae simul cum illo requiruntur, & haec sunt in nostra potestate, vt sequent, disput patebit: de neganturque a Deo iis, qui libertate sua nolunt eis adiuuari: & huiusmodi sunt gratiae cooperantes, seu comitantes. Ex hoc autem Deus nihil nocet nostrae libertati, cum in potestate nostra ea posita sint, & ex nostra libertate nobis desint. Quod enim sine illis non possimus operari, perinde est, atque sine nostra libertate non posse: sicut ergo necessitas consequens, aut comitans non tollit libertatem nostram, vt disputat. 68. capit. 4. ostensum est, ita etiam deesse alicui necessaria ad operandum, quae solum sunt necessaria necessitate comitanti, nihil eius libertati nocet quilibet enim praeuentus vocatione, & gratia operanti in sua habet potestate, cum voluerit, comitantia, vt sequenti disputation dicemus.
Disputatio 98
An omnes, qui vocationi consentiunt, peculiari gratia excitenturEx duobus aequali gratia excitatis, interdum vnum consentire, alium repugnare recentiores quidam autumant.c. Praecedens sententia tripliciter intellecta reiicitur. cap. 2. Eum, qui respondet vocationi, maiori gratia praeueniente fuisse excitatum, quam eum, qui resistit, tanquam reprobabilior sententiae Scripturae testimoniis probatur. cap. 3. Testimonia Patrum pro eadem sententia, cap. 4. Explicatio triplex praecedentis opinionis refellitur. cap. 5. Probabilior eiusdem sententiae expositio, & confirmatiocap. 6. Respondetur testimoniis prioris sententiae, cap. 7. Solutio rationum eiusdem opinionis, cap. 8.
CAPVT I. Ex duobus aequali gratia excitatis, interdum vnum consentire, alium repugnare recentiores quidem autumant.
REs haec paucis ante annis a Theol. professoribus in controuersiam reuocata est: quae licet ab antiquioribus scholae doctoribus tractata non sit, neque apud eos aliqua illius mentio habeatur; apud Augustinum tamen, qui de necessitate gratiae disserens nullum lapidem intentatum reliquit, praeclara de illa extat sententia, quam, si recte intellexerimus, duabus extremis opinionibus reiectis, media via in offenso pede curremus. Ex quo etiam perspicuum fiet, vtrum cum solo auxilio sufficienti aliquis saluetur, an peculiaris aliqua gratia iis, qui saluantur, semper donetur. Deinde vtrum initium consentiendi gratiae, aut dissentiendi, ex nobis sumatur, an ex Deo, In qua re iuxta praescriptum Sedis Apostolicae nulli parti notam murens, nihilque interim praeiudicans, sed eiusdem Sedis definitionem humiliter exspectans, quid mihi probabilius, & doctrinae patrum magis consentaneum videatur sincere pronunciabo¬
Quorundam igitur Theologorum sententia est, ex duobus aequali gratia excitatis, nonnunquam vnum consentire, alterum reniti vocationi, atque ita totam differentiam inter eum, qui consentit, & eum, qui repugnat, putant esse ex parte gratiae comitantis, & cooperantis, quam quisque semel excitatus gratia praeueniente, & operante, in sua habet potestate. Cui sententiae fauet Catherinus, & qui scientiam futurorum sub conditione Deo negant, vt c. 6. notabimus. Quo circa affirmant, interdum contingere, vt qui maiori gratia fuit vocatus, resistat, qui vero minori, consentiat. Subiungunt deinde, homines non paucos cum sufficienti, & communi gratia saluari, id quod ex priori fundamento deducitur. Probant vero hanc sententiam primo ex August. 13. de ciuit. c. 6. vbi ita scribit: Si enim aliqui duo aequalite affecti in animo & corpore, videant vnius corporis pulchri tudinem, qua visa vnus eorum ad illicite fruendum moueatur, alter in voluntate pudica stabilis perseueret, quid putas esse causam: & cum multa causas, quas aliquis assignare posset, ipse August. attulisset, & inter eas inspirationem Daemonum connumerasset caeteris reiectis, propriam expressit his verbis Quid aliud apparet, nisi vnum voluisse, alterum noluisse a castitate deficere? Diuersitatem igitur euentus in libertatem vniuscuiusque refert, non in peculia rem aliquam gratiam praeuenientem.
Secundo confirmant. ex eodem August. lib. de pradestinat. & gratia, cap. 15. vbi de Nabuchodonosore, & Pharaone inquit: Quantum ad naturam ambo homines erant, quantum ad conditionem ambo regeerant, quantum ad causam ambo captiuum populum Dei possidentes, quantum ad poenam ambo flagellis clementer admoniti: quid ergo fecit fines eorum esse diuersos, nisi quod vnus manum Dei sentiens in recordation propriae iniquitatis ingemuit: alter libero contra miserricordissimam veritatem pugnauit arbitrio? Nullam ergo aliam causam diuersi effectus assignat, quam libertatem arbitrij¬
Tertio ex Hieronym. in epist. 150. quae est ad Hedi biam q. 11. vbi explicans illud ad Corinth. Aliis odo vitae in vitam, &c. ait: Ideo odor noster, qui per se bonu est, virtute eorum, & vitio, qui suscipiunt, siue non susci piunt, in vitam transit, & mortem, &c. Quod si ex peculiari aliqua gratia proueniret, praedicationem Pauli quibusdam esse odorem vitae, & ex defectu illius aliis esse odorem mortis in mortem, diuersitatem illam non virturi, & vitio eorum sed gratiae peculiari, aut negationi illius tribuere, Demum ratione probatur. Nam, vt Deus in nobiincipiat, eique priores partes boni operis adscribamus, nihil aliud requiritur, quam vocatio, qua posi ta, nihil videtur aliud superesse, quam consensunoster, quo sequimur vocantem: hic autem in nostra positus est libertate, sicut etiam dissentire: ergo non repugnat, stante eadem gratia vocationis vnum consentire, & vocantem sequi, alium vero repugnare. Ex quibus inferunt etiam illud, quod initio capit. retulimus, videl, cum sufficienti auxilio, & communi, aliquos saluari, imo etiam cum minori, quam confertur aliis, qui damnantur
Porro cum communi, & sufficienti solum aliquos saluari, probant; quia cum illud sit sufficiens tribuet facultatem operandi, frustra autem est facultas, & potentia, quae non exit in actum, saltem in aliquo singulari: aliquis igitur cum eo solo saluabitur. Hanc opinionem indicare videntur Dominicus Soc. lib. 1. de natura & gratiaca. 16. & Andreas de Vega libr. 6. super Conc. ca. 9. docent enim non omnes, quibus Deus magis fauet gratia sua excitante, & praeueniente, conuerti: contra vero nonnullos, quos minori gratia praeuenit, saluari. Afferunt exemplum Tyri, & Sidonis, quibus si ea signa, quae Bethsaidae exhibita fuerunt, concederentur, poenitentiam agerent, vt testatur Christus Matt. 11. Addunt tamen eos omnes, quibus Deus magis fauet gratia sua adiuuante, & comitante, semper melius operari. His etiam adde loan a Bononia in opusculo de libero arbitrio §. Ex suis autem nullis, vbi inquit in ea quaestione, quare ex duob audientib. idem verbum, vnus conuertatur, alius non, non esse confugiendum ad illam solutionem, quia vnus tractus fuit a Patre, alius non neque ad illam, quia Deus voluit vnum conuerti, alium non sed quia vni visum est conuerti, alij vero non est visum.
QVi hanc sequuntur opinionem, non eodem modo eam intelligunt: quare nec eodem modo impugnanda est. Referemus igitur in hoc cap. tres modos peculiares, quibus a propugnatorib. defendi solet, & quid in eis nobis non probetur, paucis indicabimus. Id enim in quo omnes conueniunt, nempe eum, qui respondet vocanti, nosemper maiori gratia praeuenienti excitari, sequentib. capitibus nostram comprobantes sententiam refutare decreuimus.
Quidam ergo praedictum opinionem ita intelligunt, vt respondere Deo vocanti non tantum fit a libero arbitrio, sed etiam a gratia; prima tamen origo, & causa determinationis ad consensum sit voluntas creata, ad quam Deus se accommodans gratia sua cooperatur. Verum hoc manifeste confutabimus disp. seque cap. 5.
Alij secundo intelligunt, non solum voluntatem creatam esse primam causam, & originem determinationis liberae, verum etiam liberum consensum ex illa solum pendere. Qui sane Doctores, cum gratiae Dei primas partes tribuant, putant nihilominus gratiam Dei solum ad vocandam, & excitandam voluntatem deseruire. Hic tamen modus explicandi, expressis Patrum testimoniis refelli potest. In primis quidem in 2. ConAraus, can. 9. dicitur. Quoties bonum operamur, Deus innobis, atque nobiscum, vt operemur operatur. Gratia igitur Dei non solum in nobis operatur praeueniendo, sed etiam nobiscum cooperatur comitando, & hoc quoties bonum agimus, ad quod gratia Dei indigemus. Secundo idem probatur ex Aug. locis, omnibus a nobis cit. in disp. 88. cap. 7. quibus distinguit ille gratiam operantem a cooperante, & 1 vtramque explicat. Tertio ex Prosp. ad Capitula Gallorum cap. 6. & 7. Quarto ex Fulgent. lib. 1. ad Monimum. cap. 14. & Bernard in opusc. de Gratia & lib arbitr. cuiustestim, in illa disput. cap. 6. citaui. Affirmant enim, nostrum tantum esse dissentire gratiae: at consentire, nostrum esse, & coelestis pariter auxilij. Probat Fulgentius ex illo ad Philip. 2. Deus est, qui operatur in nobis & velle, & perficere pro bona voluntate. Et ex Ezech. 36. Faciam, vt in iustificationibus meis ambuletis.
Demum ratione confirmatur. Nam qui consentit vocationi praeuenienti, ab ipsa vocatione, & recognita allicitur, & attrahitur: virtute igitur illius ei consentit, & operatur. Quocirca in iis affe¬ ctibus & operibus, in quibus necessaria est gratia praeueniens, consensus voluntatis, ipse vocation praeuenienti tribuendus est simul, & voluntatis cum ab vtroque proficiscatur affectus. Et ideo in ea disp. cap. 6. notaui, eandem omnino vocationem esse gratiam praeuenientem, & comitantem operantem, & cooperantem: nam quatenus praecedit consensum est operans, & praeueniens: quatenus vero a nobis consensum elicit, est cooperans, & comitans.
Nec solum haec ratio probat consensum voluntatis esse ab ipsa voluntate, & a gratia simul in hominibus post lapsam naturam, verum etiam in integra natura, & in Angelis. Enimuero in his omnibus, quoties gratia praeuenit ad aliquod opus non elicitur consensus, nisi in virtute vocationis & cogitationis praecedentis: id quod expresse tradit nobis Aug. lib. de correptione & gratia ca. 11. vbi de primo homine sic ait: Istam gratiam non habuit primus homo qua nunquam velle: esse malus; sed sane habuit in qua si permanere vellet. nunquam malus esset. Atque inde assignat differentiam inter gratiam illius status, & eam, quam nos per Christum recipimus, quia illi receperunt gratiam, cum qua possent, & sine qua perseuerare non possent, non tamen gratiam cum qua perseuerarent: nunc autem per Christum gratiam recipimus, cum qua perseueramus Sentit igitur Aug. in statu quoque naturae integro esse gratiam peculiarem, cum qua quis perseuerat, & ita ipsum consentire velle, & operari non soli voluntati, sed etiam gratiae esse tribuendum Idem docet de Angelis. Et sane nullus hactenus ex Pelagianis, aut ex reliquiis Pelagianorum fuit qui concedens gratiam praeuenientem, & operantem, negaret gratiam cooperantem & adiuuantem ad idem opus, & consensum, ad quem gratia operans, & praeueniens daretur: est enim contra manifestam rationem, quam proxime confecimus, asserere, dari ad aliquod opus gratiam operantem, & praeuenientem: non tamen adiuuantem, si consensus sequatur.
Caeterum aliqui recentiores qui putant, ipsum consentire in Angelis, & in homine in statu integrae naturae non esse ex gratia, sed ex solo libero arbitrio, obiiciunt, nobis Aug. lib. de Corrept. & gratia cap. 11. vbi de primo homine sic ait: Namque vt bonum reciperet, gratia non egebat. Vnde colligunt, ad consentiendum gratiae vocanti non indiguisse auxilio eiusdem gratiae: Idem enim videtur esse recipere bonum, atque bonae vocatione consentire Verum ea, quae continuo subiungit August. hanc obiectionem de medio tollunt: reddit enim rationem his verbis: Quia nondum perdiderat. Vt autem in eo permaneret, egebat adiutorio gratiae, siue quo id omnino non posset, & acceperat posse, si vellet, sed non habuit (hoc est non accepit) velle, quod posset: nam si habuisset, perseuerasset. Asserit igitur Aug. ideo primum hominem ad recipiendum bonum non indiguisse gratia, non quia gratiae vocanti ex solo lib. arbitrio respondere posset, sed quia iam per iustificationem, in qua a Deo creatus erat acceperat bonum, ideo ad recipiendum bonum non indigebat (inquit ille) noua gratia; quia bonum quod in iustificatione receperat, adhuc habebat, & nondum perdiderat. At, vt in eo bono quod per iustificationem receperat perseueraret; plane docet Augustinus, indiguisse primum hominem noua gratia, & auxilio, illudque solum recepisse, quo posset perseuerare, non autem illud, quo actu perseueraret. Sentit igitur ex ipso auxilio procedere, non solum posse, sed etiam actu perseuerare: hoc vero sine consensu non fit: ergo & consensus ipse in eo statu ex ipsamet gratia esset. Idem autem esse apud Augus hon habere, & non accipere a Deo, patet ex capit. 10. illius libri, nam de eodem primo homine inquit. Non ergo habuit in illo bono perseuerantiam, & si non habuit, non vtique accepit. Capite etiam 12. plane docet primo homini datum fuisse adiutorium perseuerantiae, quo posset perseuerare, non quo perseueraret. Id ipsum dixit Anselm. lib. de casu diaboli a 1. cap. vsque ad tertium, atque in illo cap. 1. intellexit illud 1 ad Cor. 4. Quid habes, quod non accepisti? non solum de hominibus verum etiam de angelis, Immerito igitur aliqui volunt, ipsum consentire gratiae vocanti in Angelis, non esse ex gratia ipsa, sed ex solo libero arbitrio.
Obiiciunt rursus illa verba eiusdem Augu in illo cap. 11. Dederat (scilicet primo homini) adiutorium sine quo in ea (scilicet iustitia) non posset permanere, vellet: vt autem vellet, in eius reliquit arbitrio. Verum his verbis non solum significat, liberum fuisse primo parenti, gratiae vocanti, ipsa etiam gratia adiuuant, respondere: nam vt docet Concil. Trident. sess. 6. cap. 5. liberum est cui gratiae vocanti consentit, eidem repugnare: id quod de congrua etiam vocatione intelligitur: quanto magis de vocatione congrua, & solum sufficiente, quae primo homini in eo statu concessa est. Ex hoc autem, quod homini liberum sit consentire gratiae vocanti, non excluditur ipsius gratiae cooperatio ad consensum: alioqui idem de homine post naturam lapsam dicendum esset, quod aduersarii non concedunt.
Tertio allegant eundem Augustin. capit. 10. eius dem libr. vbi inquit: Sic ordinasse (Deum scilicet Angelorum, & hominum vitam, vt in ea prius ostenderet, quid posset eorum liberum arbitrium, deinde quid posset suagratiae beneficium, iustitiaeque iudicium. Sed si haec verba eorum sententiae quadam tenus fauent, nimirum probant, nempe primas partes in eorum instificatione libero arbitrio esse deferendas. Quare respondeo, Augu. solum significare voluisse, Deum reliquisse primum hominem & multos Angelos labi in peccatum, vt ita illis ostenderet, quid eorum posset arbitrium, nempe peccare. Deinde in homine ostendit beneficium gratiae suae, in Angelos vero iustitiae suae iudicium: & haec satis de secundo modo explicandi priorem sententiam.
Tertius modus est quorundam Theologorum nostri temporis, qui vt praedictam sententiantueantur, affirmant, consensum voluntatis simuesse a libero arbitrio, & a gratia non solum tempore, sed etiam causalitate, tamen ex parte gratiae excitantis, & praeuenientis aliquando reprobum esse aequalem cum praedestinato, nec peculiare beneficium gratiae recipere. In quo modo superest solum, vt impugnemus id, in quod omnes, qui hanc sequuntur opinionem conspirant, scilicet ex duobus aequali gratia vocatis, interdum vnum consentire, alterum repugnare. Nam quod attinet ad cooperationem consensus, recte docent, qui hoc tertio modo praedictam sententiam intelligunt, Caeterum id, in quo omnes conueniunt sequentibus capitibus veriorem opinionem confirmantes; refutabimus.
CAPVT III. Tum, qui respondet vocationi, maiori gratia praeuenienfuisse excitatum, quam eum, qui resistit, tanquam probabilior sententia Scripturae testimoniis probatur.
PLures Theologii nostrae aetatis, quibus fauen Driedo. & Ruardus cap. 6. a nobis allegandi, multo probabilius absolute cum Augu. pronunciant, & pro viribus defendunt, omnes, qui vocationi respondent, maiori antecedentis gratiae beneficie fuisse excitatos, quam eos, qui gratiae praeuenient, resistunt. Itaque in iis, qui consentiunt, & in omni bus praedestinatis gratiam operantem praeuenientem, & excitantem maiorem esse, quam in aliis: atque ex duobus, quos aequalis gratia praeuenit, nunquam unum consentire existimant, altero repugnante: Quare censent inter eum, qui respondent, & eum, qui resistit, non solum esse discrimen ex parte gratiae cooperantis, & comitantis, sicut affirmant Doctores prioris sententiae: sed etiam ex parte gratiae operantis: praeuenientis, & excitantis. Pro hac opinione sunt non obscuraScripturae & Patrum testimonia, efficax quoque ratio eam suadet. Claritatis tamen maioris gratiatestimonia solum Scripturae in hoc capite proferemus.
Primum testimonium est loan. 6. Nemo potest venire ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit eum: vbi Deo peculiari modo voluntatem disponenti tribuitur, quod aliquis ad filium trahatur. Ita intelligit hunc locum Augustinus libro contra duas EpistolPelagianorum capit. 3. vbi notat idem esse. Nisi patetraxerit eum, atque id, quod eodem cap. 6. Ioan. di citur. Nisi ei datum fuerit a Patre meo. Reddit rationem his verbis: Ille quippe trahitur ad Christum, cu datur, vt credat in Christum: hic autem solum est ille, qui vocanti respondet: huic ergo aliquid dona tur a Deo, quod alteri, qui non respondet, non tribuitur. Porro autem peculiare aliquid gratia praeuenientis concedi ei, qui trahitur, inducat Augustin. explicans eundem locum cap. 19. illius li. cum ait: Trahitur ergo miris modis, vt velit ab illo, qui nouit intus in ipsis hominum cordibus operari: non, vt homines (quod fieri non potest) nolentes credant, sed vt volentes ex nolentibus fiant. Nam si miris modis Deus operatur secundum praescientiam suam intus incordibus eorum, qui vocationi acquiescunt, consequitur, Deum non aequaliter operari gratia sua praeuenienti in cordibus eorum, qui resistunt, & eorum, qui vocationi respondent: siquidem in cordibus eorum, qui resistunt non operatur praeueniens miris illis modis. In eundem sensum explicat illud eiusdem, 6. capit. Ioan. Omnis, qui audiuisPatre & didicit, venit ad me. in libr. de praedestinatione Sanctor. capit. 8. ex quo aliqua inferius citabimus. Atque eodem spectat testimonium Prosperi, quod cap. seque referemus.
Secundo probatur ex illo ad Rom. 11. O altitudo diuitiarum sapientiae, & scientiae Dei, & Matth. 11. Confiteor tibi Pater Domine coeli, & terrae, qui abscondisti haa sapientibus, & prudentibus, & reuelasti ea paruulis. Ita pater, quia sic placitum fuit ante te. Frustra enim ita diceretur, si is, qui respondet, non maiori gratia operante excitaretur, quam ille, qui resistit. Nam ex parte Dei operantis aequalis esset in ambo¬ gratia, ac proinde omnis causa admirationis celsaret, nec in solam Dei voluntatem reiicienda esset.
Tertio, nisi Deus maiori gratia praeueniret eum, qui respondet, non diceretur vnius potius misereri, quam alterius, & vnum potius obdurare, quam alium: atqui ad Rom. 9. inquit: Cuius vult, miseretur, & quem vult, indurat. Ergo qui peculiari misericordia vnum excitat, quam alteri non concedit, illius dicitur misereri, non alterius. Quem locum tractans. Aug. lib. 1. ad Simplician. quaest. 2. circa medium de his, qui a Deo vocati sunt, sed non electi, nec misericordiam consequuti, sic ait: Si velleetiam ipsorum misereri, posset ita vocare, quomodo illis aptum esset, vt & mouerentur, & intelligerent, & sequerentur; & paucis interiectis. Cuius autem miseretur, sic eum vocat, quomodo scit ei congruere, vt vocantem non respuat. Cum ergo Augustin. dicat eorum misereri Deum quos vocatione congrua excitat, & aliorum non misereri, imo potius secundum Apostolum eos obdurare, efficitur non alia ratione id dictum esse, nisi quia eis, qui respondent, peculiari, & maiori gratia operante, quae maior dicitur, misericordia confertur. Nam si aequaliter omnes Deus praeuenitet, & deinde vnus pro sua libertate ex illa gratiae operaretur, alius vero repugnaret: non magis vnius, quam alterius misereretur. Siquidem illa diuinae gratiae cooperatio est in potestate cuiusque, quam semel a Deo excitatus, prout voluerit, habere potest. Porro misericordiam, qua Deus dicitur unius misereri potius, quam alterius; non referre ad gratiam cooperantem, sed ad praeuenientem, testimonia citata manifeste demonstrant. Probatur etiam qui cum dicit Paulus, Non volentis, neque currentis, nostram excludit cooperationem: ad dit enim, Sed miserentis est Dei. Acsi dicat, solius Dei miserentis est. Quocirca merito ibidem Aug. refellit explicationem Nazian. orat. 31. & Chrysostomi, & Graecorum patrum in eum locum qui censent, ideo dictum esse, Non volentis, neque cur rentis, quia sola voluntas nostra non sufficit. Eandem etiam impugnat in Enchirid. cap. 32. vt in disput. 88. cap. 8. notaui. Subjungit autem in ea qua ad Simplician. haec verba: Non igitur ideo dictum, est putandum; Non volentis neque currentis, sed miserentu est Dei, quia nisi eius adiutorio non possumus adipisci, quod volumus, sed ideo potius, quia nisi eius vocatione non volumus. Refert igitur misericordiam Dei, quae negatur reprobis in vocationem, non in cooperationem: & infra, Item verum est, Non volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei, quia etiamsi multos vocet, eorum tamen miserentur quos ita vocat, quomodo eis vocari aptum est vt sequantur. Demum idem Augustin. in eaq. 2. libr. 1. ad Simplicianum ante medium ait. Nouerit cum sibi prae stitisse, vt crederet, qui miseretur inspirando fidem, cuius misertus est, vt adhuc infideli vocationem impertiret. Constituit igitur Augustinus misericordiam Dei in uocatione ipsa, & inspiratione, quae pertinent ad gratiam praeuenientem, quomodo autem misericordia Dei ex mente August. solum detur iis, qui respondent, cap. seque dicemus.
Vtroque vero Pauli testimonio vsus est Augustinus Epist. 105. ante medium, vt ostenderet, quae sit causa, cur vnus respondeat, alius autem relistat. Cur autem (inquit) ille credat, ille non credat, cùm ambo idem audiant, & si miraculum in eorum conspectu fiat, ambo idem videant, altitudo est diuitiarum sapientia, & scientiae Dei, cuius inscrutabilia sunt iudicia, dum cuius vult miseretur, & quem vult indurat. Idem prorsus habet libr. de bono perseuerQuod si aduersariorum sententia vera esset, manifesta huius differentiae causa assignari posset, quia nimirum, vnus consentit pro libertate sua adiutus gratia, alius eidem gratiae repugnat. Refert autem Augustinus causam huius in abscondita Dei iudicia, quia inde solum prouenit, vnum ita vocari, vt respondeat, atque eo ipso illius dicitur misereri Deus. alium vero ita, vt non respondeat, & ideo dicitur Deus illius non misereri.
Postremo illud quod Baruch. 3. dixit de gigantibus, quos Deus non elegit, ad omnes reprobos optime potest accommodari. Non hos (inquit) elegi Dominus, neque viam disciplinae inuenerunt, propterea perierunt: & quoniam non habuerunt sapientiam, interierunt propter suam insipientiam. Nam quamuis non omnis, qui peccat, ex ignoratione peccet, omnis tamen talem patitur defectum considerationis, vt quamuis ex eo libertas eius non impediatur, vera tamen sapientia dicatur carere. Sapientia enim ea cogitatio est, quae ita rem apprehendit, & considerat, vt affectum ad recte operandum moueat. Hunc autem defectum in omnibus. qui peccant, reperiri, dubium non est, teste S. Thom. 1. 2. qu. 77. articul. 2. vbi ibidem fusius tractabimus. Idcirco scriptura coecum appellat eum, qui male operatur: imo & Arist. 3. Ethic. capit. 1. ait: Omnis igitur pra uus ignorat, quae agere oporteat: hoc est, non attente considerat, quae sunt agenda. Est igitur inaequalitas ex parte cogitationis, quam Deus pro voluntate sua disponit, & capit. 7. huius disputat. ostendemus.
SI diligenter scripta Augu. euoluamus, non solum comperiemus praedictam opinionem ei semper in ore, semper in corde fuisse, verum et iam contra Massilienses eam acriter propugnasse, vt inde quoque intelligamus, quanti apud nos esse debeat; quando August. causa contra Massilienses grauissimis Ecclesiae Patribus, & Pontificibus admodum probata fuit, vt disput. 19. capit. 5. monstrauimus. Sunt igitur praeclara Augi testimonia, quibus non obscure hanc nostram sententiam tradidisse videtur.
Primum testimonium fit ex libr. 2. de peccat. mer. & remiss. capit. 19. vbi ita scribit. Nos autem quantum concessum est. sapiamus, & intelligamus, si possumus, Dominum Deum bonum ideo etiam sanctis suis alicu ius operis iustitiam aliquando non tribuere, vel certam scientiam, vel victricem delectationem, vt cognoscant non a ipsis, sed ab illo sibi esse lucem, qua illuminentur tenebrae eo rum, & sanitatem, qua det fructum suum terra eorum Appellat certam scientiam, congruam cogitationem, & considerationem eius, quod agere oportet, vt disp. 88. cap. vlt diximus: victricem etiam delectationem, vocat affectum, qui ex hac scientia subito procedit, & quo allicitur voluntas, vt vocationi libere consentiat: quae duo ad gratiam ope tantem, excitantem, & praeuenientem pertinere eadem disput. cap. 4. monstrauimus. Ait ergo Aug. hanc gratiam operantem negari interdum a Deo suis electis, cum scilicet sinit eos in peccatum labi, discant esse donum Dei, existimat itaque cun¬ homo peccat etiam electus, deesse illi certam illam scientiam, & victricem delectationem: non est igitur aequalis exercitatio ex partes intellectus, & primi motus voluntatis in eo, qui respondet, & in eo qui resistit. Dixerat enim Augu. in eo libr. cap. 17. omne peccatum prouenire ex defectu certae scientiae, & victricis delectationis his verbis:
Ideo quisque nostrum bonum opus suscipere, agere, implerenunc scit, nunc nescit, nunc non delectatur, vt nouerit, non suae facultatis, sed diuini muneris esse, vel quod scit, vel quod delectatur. Certe non loquitur. de delectatione, quae iam est cum consensu, vt ex praedictis liquet, sed de ea, quae simul cum congrua cogitatione Deus affectum nostrum ita disponit, vt consensum ab eo eliciat; ex cuius defectu peccatum procedit, vt ipse testatur.
Secundo probatur ex eodem Aug. libr. de praedest Sanctor. cap. 6. vbi sic ait: Multi audiunt verbum veritatis sed alij credunt, alij contradicunt, volunt ergo isti, nolunt, autem illi: quis hoc ignorat? sed cum aliis praeparetur, voluntas, aliis non praeparetur, discernendum est, quid veniat de misericordia, quid de iudicio. Assignat ergo differentiam ex parte diuinae praefinitionis, quia Deus vnius praeparauit. & praefiniuit voluntatem, media congrua vocatione, alterius vero non praeparauit, & in priori misericordiam agnoscit, in posteriori vero iudicium. Vt autem ipse Aug. expresse notauit Epistola 107. post medium, voluntas per occultam inspirationem praeparatur: inspiratio vero est gratia operans, & praeueniens, vt supra diximus disput. cap. 88. 9. & iterum in eadem Epist. inquit, per gratiam Dei antecedentem praeparari voluntatem: ergo inaequalitatem agnoscit Auguu. non solum in cooperatione gratiae: sed etiam in ipsa gratia antecedenti: vt maior sit in eo, qui respondet, eavero ex iudicio denegetur, ei, qui non respondet, & ita in eo minor sit. Misericordia autem apud Augu. non est, qua conceditur quaeuis gratia, sed qua conceditur efficas gratia. Nam in libr. 1. ad Simplicianum qu. 2. vt vidimus capit. praeceden. inquit, eorum Deum misereri, quos vocat congrua vocatione, quae efficax est, id quod ex toto illa quaestione manifeste patet: in tempore autem, & donatione ipsa gratiae, hanc differentiam constituit Prosper in lib. ad excerpta Genuensium, ad tertium dubium explicans hunc Aug. locum, qui Genuensibus visus fuerat difficilis, his verbis; Nunquid dubium est, cum verbum veritatis praedicatur, alios voluntate non credere? sed cum illorum cor Deus aperuerit, illorum autem non aperuerit; discernendum est, quid veniat de misericordia, quid de iudicio.
Eodem pacto idem Aug. eo lib. cap. 8. post medium hanc differentiam ostendit in ipsa diuisio ne gratiae quae fit in tempore, hoc modo: Cum legitur Euangelium praedicatur, quidam credunt, quidam non credunt. Sed cui credunt praedicatori forinsecus sonantiintus a Patre audiunt, & discunt, qui autem non credunt, forinsecus audiunt, intus autem non audiunt, neque; discunt. Explicans autem, quid sit intus audire, subiungit, Hoc est illis datur, vt credant: illis non datur: quia nemo (inquit) venit ad me, nisi Pater qui misit me, traxerit eum. Quid quaeso est, dari alicui, vt credat, & alteri non dari, nisi sonum internae inspirationis ita vnius intellectui aptari, vt audiat & credat: altero vero non aptari, ex quo fit vt non credat, nec audiat; Haec autem diuersitas vocationis a solo Deo est, qui nouit vno & alio modo vocare. Quis autem dicat eum, qui non accepit, vt credat, aequalem gratiam & misericordiam praeuenientem a Deo accepisse cum eo, cui fuit donatum, vt credat; & paulo superius, ostendens quosdam doceri a Deo, alios non doceri, inquit: Nam si & illos quibus stultitia est verbum crucis, vt ad Christum venirent, docere voluisset, procul dubio veniren& ipsi. Obiicit sibi deinde; Quare (inquit) non omnes docet? Respondet ipse: Si dixerimus, quia nolunt discere, quos non docet, respondebitur nobis, & vbi est quod ei dicitur, Domine tu conuertens viuificabis nos: aut si non facit volentes ex nolentibus Deus, quod orat Ecclesia secundum praeceptum domini pro persecutoribus suis? Atqui iuxta sentent. aduersariorum aeque docet Deus aliquando eum, qui audit, & discat, & eum, qui non discit nec audit: & ideo non omnes docet, quia non omnes discere volunt. Hoc autem impugnant Auguex illo Psal. 84. Deus tu conuertens, &c. ostendens, ex Deo peculiari ratione prouenire viuificationem & disciplinam nostram, & id peculiare nos petere pro persecutoribus, quod habent omnes, qui discunt ita enim docentur: vt addiscant, quod genus doctrinae tanquam peculiare beneficium ex sola Dei libertate quibusdam confertur.
Id ipsum perspicue nobis tradidit Gregor. homil. 30. in Euang. his verbis: Quia nisi idem spiritu cordi insit audientis, ociosus est sermo doctoris. Nemo ergo do centi homini tribuat, quod ex ore docentis intelligit, quia nisi intus sit qui doceat, doctoris lingua exterius in vacuum laborat. Ecce vnam loquentis vocem omnes pariter auditis nec tamen pariter sensum auditae vocis percipitis. Cum ergo vox dispar non sit, cur in cordibus vestris dispar est vocis intelligentia, nisi quia praeter hoc, quod vox loquentis communiter admonet, est magister interior qui de vocis intelligentia quosdam specialiter docet? Ecce Grego. specialem doctrinam spiritus intus mouentis tribuit iis, qui respondent, in qua gratiam operantem specialem necesse est agnoscamus.
Tertio confirmatur ex eodem Augu. libr. 6. vbi plane monstrat peculiarem vocationem esse in eo, qui respondet. (Vocat inquit Deus praedestinatos multos filiosuos, vt eos faciat membra praedestinati vnici filij sui, non ea vocatione, qua vocati sunt qui noluerunt venire ad nuptias, sed ea vocatione praedestinatos vocat, quam distinxit. Apostolus. 1. ad Corinth. 1. dicens ipsis vocatis Iudaeis, & Graeci praedicare se Christum: & paulo infra, Sciens esse quandam certam vocationem eorum, qui secundum propositum vocati sunt. De hac ipsa post pauca addit, Sed qua vocatione fit credens. Vult igitur Aug in omnibus praedestinatis non communem, sed singularem esse vocationem, quam distinxit Apostolus, cumque vocatio sit gratia operans, sequitur peculia rem gratiam operantem, & excitantem omnibus praedestinatis fuisse concessam ratione cuius idem Aug. libro de praedestinatione Sanct. cap. 6. docet voluntatem praeparari praedestinatis, cum aliis non praeparetur. Multi audiunt (inquit ille) verbum veritatis, sed ali credunt, alij contradicunt. Volunt ergo isti credere: nolunt autem illi. Quis hic ignoret? sed cumaliis praeparetur voluntas aliis non praeparetur, discernendum est, quid veniat de misericordia, quid de iudicio: quid obsecro prouenit de misericordia, nisi ipsum credere: quid vero de iudicio, nisi ipsum contradicere; Putat ergo Augustinum iis, qui credunt, ex misericordia fuisse voluntatem praeparatam, aliis vero ex iudicio non fuisse: ac proinde nec aequalem in vtrisque Dei gratiam, & misericordiam praeuenientem nec eodem modo dispositam, & excitatam eorum voluntatem extitisse: illud enim ex quo prouenis ipsum credere, prius est consensu nostro, ac proinde ad gratiam pertinet praeuenientem.
Postremum testimonium sit desumptum ex Hilario Arelaten. in epist. ad Aug. quae habetur ante lib. de praedestinat. Sanctorum, vbi contra Augu. doctrinam refert murmutationem Massiliensium hiverbis: Deinde moleste ferunt, ita diuidi gratiam quae vel tunc primo homini data est, vel nunc omnibus datur: vt ille acceperit perseuerantiam, non qua fieret, vt perseueraret, sed sine quae per liberum arbitrium perseuerare non posset: nunc vero sanctis in regnum per gratiam praedestinatis non tale adiutorium perseuerantiae detur; sed tale, vt eis perseuerantia ipsa donetur non solum vt sine isto dono perseuerantes esse non possent: verumetiam vt per hoc donum nonnisi perseuerantes sint. His verbis sanctitatis tuae ita mouentur, vt dicant, quandam desperationem hominibus exhiberi. Si enim (aiunt) ita Addam adiutus est, vt stare posset in iustitia & a iustitia declinare, & nunc ita Sancti iuuantur, vt declinare, non possint (siquidem eadem acceperunt volendi perseuerantia vt aliud velle non possint) vel sic quidam deseruntur, vt aut nec accedant, aut si accesserint, & recedant, ad illam voluntatem pertinuisse dicunt exhortationis, vel comminationis vtilitatem, quae & persistendi, & desistendi obtinebat liberam potestatem, non ad hanc cui nolle institiam ineuitabili necessitate coniunctum est: Et Paulo post. Vnde & in hoc solo volunt a primo homine omnium distare naturam, vt illum integrum viribus voluntatis iuuaret gratia volentem, sine qua perseuerare non poterat, his autem omissis, & perditis viribus credentes tantum non solum erigat prostratos, verum etiam suffulciat ambulantes. Verum quicquidlibet donatum sit praedestinatis, id posse, & admittere, & retinere propria voluntate contendunt.
Ex quibus colligitur, nunquam Massilienseexistimasse liberum arbitrium hominis vel Angeli sine gratia Dei perseuerare potuisse, vt falso illis adscribit Sanderus lib. 7. de visibili Monarchia, hae ret. 99. verbis enim citatis: plane fatentur, hominem in integra natura sine auxilio gratiae pei perseuerare non potuisse. Id quod Faust. Regiensis, qui huius sectae Massiliensium acerrimus defensor fuit, vt notaui dis. 89. cap. 4. expresse docuit: lib. enim de gratia & libero arbit. capit. 1. contra Pelagium ita loquitur: Ego arbitror, quod libertas arbitrij sibi solae sufficere (scilicet ad salutem) sine praesidio gratiae non potuerit, etiam antea quam priuilegium illius transgressio violaret. Solum igitur Massilienses contra Aug. obmurmurabant, eiusque verbis offendebantur, quod ille duas gratias praeuenientes distingueret, alteram specialem in his, qui perseuerant, qua fiunt perseuerantes, quae non fuit concessa primo parenti in statu innocentiae: alteram, cum qua possunt homines perseuerare, sed non perseuerant: quae sola primis parentibus, & Angelis malis donata fuit.
Has duas gratias August. distinxerat lib. de corretione, & gratia capit. 11. vbi de gratia, quae per Christum post naturam lapsam donata fuit, ita scribit; E tanto amplius (scilicet adiutorium) datur per Christum Dominum nostrum, quibus id dare. Deo placuit, vt non solum adsit, sine quo permanere non possumus, etiamsi velimus: verum etiam tantum, ac tale sit, vt velimus. Ealdem duas gratias clarissime etiam distinguit codem libr. capit 12, vbi habentur verba, quae Hilarius recipuit in illa Epist. quibus Massilienses ofendebantur.
Addit praeterea capit. illo vndecimo gratiam quam per secundum Adamum recipimus tentiorem quidem esse, quam quae in statu in centiae primis parentibus concessa fuit, licet illa fuerit laetior. Illa enim in eo statu absque vlla passionum rixa, & perturbatione fuit effectum tamen perseuerantiae non habuit: nunc autem cum magna pugna passionum facit, vt praedestinati per seuerent. Sentiebant itaque Massilienses, communem esse gratiam praeuenientem, qua omnes per singulas occasiones excitantur, vt perseuerent, neque peculiarem esse in iis, qui de facto perse uerant: quia alioqui si hanc peculiarem gratiam illi solum haberent, qui perseuerant: efficeretur, nullum sine illa posse perseuerare, & nullum cum illa posse non perseuerare. Vnde inferebant, omnem correptioni, & comminationi praecludi viam, & desperationem quandam induci¬
Verum enim vero nullam Aug. desperationem, aut necessitatem induxit. non enim dixit, si ne peculiari gratia neminem posse perseuerare. sed neminem sine illa perseuerare. Distinxit vero aliam communem, cum qua dixit, hominem posse perseuerare, & sine ea perseuerare non posse. Quod si diceret sine illa speciali gratia nemi nem posse perseuerare, non de impossibilitate an tecedenti, quae est ex parte causae, sed de consequenti quam secum affert praescientia euentus futuri (de qua saepius dictum est) intelligendus esset. Quaquidem impossibilitas, sicut etiam consequennecessitas, nec tollit, nec laedit libertatem nostram, sed eam supponit
Hoc sensu aperte loquitur Aug libr. de bono perseuer. cap. 6. vbi respondens obiectioni illi Massiliensium, quam Hilarius ad ipsum scripserat, inquit Sed nolunt, (vt scribitis) isti fratres, ita hanc perseuerantiam praedicari, vt non vel suppliciter emereri, veamitti contumaciter possit: vbi, quid dicant parum diligenter attendunt. De illa enim perseuerantia loquimur, qua perseueratur vsque in finem: quae si data est, perseueratum est vsque in finem, si autem non est perseueratum vsque in finem, non est data. Et paulo infra, Perseuerant iam vero vsque in finem quoniam non ha bet quisquam, nisi qui perseuerauerit vsque in finem, mult, possunt eam habere, nullus amittere. Et paucis interiectis: cum enim perseuerauerit quisque vsque in finem, nehoc donum potest amitti, nec alia, quae poterant ante finem, Docet igitur Aug. impossibile esse, perseuerantia gratiam amitti, eo sensu, quo dicimus, omne quod est, quando est, non potest non esse, quaimpossibilitas, aut necessitas solum est comitans aut consequens rem, nullo modo contraria libertari, vt saepius dictum est.
Atque de eadem tantum necessitate consequenti videtur loquutus Coelestinus epist. 1. ad Episcopo Galliae can. 7. cum ait, neminem etiam baptizatum idoneum esse ad superandam diaboli insidias, & ad euincendas carnis concupiscentias, nisi per quo tidianum adiutorium, perseuerantiam bonae conuersationis acceperit. Atqui teste August lib. de bonperseuer. cap. 1. & 6. perseuerantiam, quod & ipsum nomen indicat, nullus habet, qui de facto non perseuerat, etiamsi si habeat, vnde perseuerare possit. Cum igitur Coelestinus ait neminem esse idoneum, hoc est, neminem posse superare tentationes, nisi habeat donum perseuerantiae, non de possibilitate antecedenti, sed de se quenti debet intelligi. Nam si de antecedenti sit sermo, cum auxilio sufficienti, quod non dicitur perseuerantia, vel perseuerantiae donum, quisque perseuerare potest. & tentationes omnes superare
Eodem modo intelligendus est Innocentius 1. in epist. 91. apud August. quem refert Coelestinus in eo can. 7. cum ait. Quibus (scilicet auxiliis quotidianis) nisi freti confisique nitamur, nullatenus humanos vincere poterimus errores. Necesse est enim, vt quo auxiliante vincimus eo iterum non adiuuante vincamur. Quare verba de auxilio efficaci, & congruo sunt intelligenda. Cum enim ait, Deo non adiuuante, significat Deo permittente. Deus autem permittere dicitur, non quod sufficiens auxilium neget, sed congruum. Dicit ergo, necesse esse nos vinci. si congruo destituamur auxilio, & speciali illo dono perseuerantiae necessitate solum sequenti, non accedenti. Nam de antecedenti placet Conc. Trid. sess. 6. capite 5. ita nos gratiae vocanti respondere, vt ei repugnare possimus. Denique quamuis praedestinati possint antecedenti possibilitate perseuerare, & vocationi resistere, eam tamen peculiarem gratiam, quaDeus eos praeuenit, non possunt non habere, cui oppositum Massilienses insinuare videbantur. Habemus igitur ex sententia Augustini, Coelestini, & Innocentij in eo, qui perseuerat, specie donum perseuerantiae reperiri, ac proinde maiori gratia semper excitari, quam eum, qui vocanti non respondet: & oppositam sententiam, quam nonnulli Schostici sequuntur, Massiliensibus quondam placuisse.
Quod vero illi Massilienses contra August. inferebant, correptionem scilicet, & comminationem nihil prodesse: nullius est momenti, vt ostendimus disput. 91. cap. 18. Prosequitur autem Aug. contra Massilienses libro illo de bono perseuerantiae cap. 15. & 22. quo pacto ij, qui perseuerant, acceperint gratiae adiutorium peculiare, quod aliis non fuit concessum, quod appellat adiutorium gratiae miserantis
Accedit Prosper, & ipse per omnia Augustinianus in lib. 2. de vocat gent. cap. 23. alias 8. qui ostendens, eandem esse electionem inter adultos, & inter paruulos, vt quibusdam detur gratia electio nis, quibusdam non detur sola Dei voluntate, sic ait: Sicut autem circa maiores, praeter illam generalengratiam partius, atque occultius omnium hominum corde pulsantem, excellentiore opere, largitiore munere, potentiore virtute, vocatio specialis exercetur: ita etiam circa innumeros paruulos eadem manifestatur electio Sentit igitur electis adultis excellentius opus, masus munus, potentiorem virtutem, vocationemque specialem concedi. Et in lib. ad capitula Gallo rum cap. 5. vbi Galli hanc obiiciunt Aug. propositionem tanquam absurdam, quam ex illius scriptis colligebant. Quod qui vocati sunt, non aequaliter sint vocati, sed alij, vt crederent; alij, vt non crederent, Respondet Prosper his verbis: Si vocatio in Euangelij tantum praedicatione intelligatur, non veraciter dicitur, quod aliis, atque aliis aliter, atque aliter praedicetur, cum vnus sit Deus, vna fides, vna regeneratio, vna promissio. Si autem ad effectum plantationis, & rigationis aspicitur, aliud actum est cum eis, quorum exteriores aures corporali voce pulsatae sunt: aliud in eis, quorum interiorem sensum Deus aperuit, & in quorum corde posuit fidei fundamenta, &c. De quo iterum cap. huius disputationis.
His omnibus addere possumus praeclarum S. Thomae testimonium 12. quaest. 112. artic. 4. 5. vbi cum quaereret, an gratia sit maior in vno, quamin alio; Respondet, esse quidem maiorem: loquitur autem de gratia habituali, cumque assignasset, vt causam huius inaequalitatis diuersitatem dispositionis, qua ad gratiam praeparamur, subdihaec verba: Sed ex hac parte non potest accipi prima ratio huius diuersitatis, quia praeparatio ad gratiam non es hominis, nisi inquantum liberum arbitrium eius praeparatur a Deo. Vnde prima causa huius diuersitatis accipienda est, ex parte ipsius Dei, qui diuersimode suae gratiae dona dispensat. Cum igitur S. Doctor non solum velit concedere inaequalitatem in ipsa actuali dispositione, in qua iam est gratia cooperans, sed in lagitione etiam donorum, quibus arbitrium praeuenitur, plane indicat, in gratia praeuenienti in aequales eos fuisse, qui inaequalem gratiam habitualem consequuntur.
Nequam non obscura ratione praedictam sententiam confirmem, operaeprecium duxi, verum illius sensum exponere. Aliqui enim mentem Auguu. ex quo illa desumpta est, non assequuti, ita eam sunt interpretari, vt permultis, & doctis viris nimium seuera, & veritate aliena visa fuerit. Quatuor igitur modis eam explicare possumus: sed postremus sensus illius amplectendus est, & ratione demonstrandus. Quare alios tres in hoc capite refellere, necesse erit.
Primo igitur quidam praedictam sententiam ita intelligunt, vt affirment primum, cum illo solo auxilio, quod appellatur sufficiens, nullum respondere posse, nihil ei efficax concedatur: deinde addunt, concesso illo efficaci, ita voluntatem ad consentiendum moueri, vt ei dissentire non possit. Quae sane interpretatio, si de auxilio gratia praeuenientis, & excitantis intelligatur, & de impossibilitate antecedenti, quae est ex parte causae, vt recentiores intelligunt, mihi semper ad modum difficilis visa est. Ex priori namque parte eius sequi videtur primum, frustra illud appellari auxilium sufficiens, si cum eo voluntas ex se non potest velle, & operari: praeterea eo solum concesso non esse positum in voluntatis libertate consentire, aut dissentire: siquidem sine alio efficaci, & congruo voluntas moueri non potest impossibilitate ex parte causae.
At respondent aliqui, si homo vteretur bene auxilio illo gratiae sufficienti, Deus concederet illi peculiare illud, quod efficax appellatur. Verum hoc responsum facile refelli potest. Nam si homo uteretur bene auxilio illi sufficienti, iam illi consentiret, & vocationi responderet, aut effectu prosequendo, quod vocatio proponit prosequendum aut fugiendo, quod admonet esse fugiendum: & vtroque modo nihil superesset faciendum pro illo opere, quod proponeret vocatio, & auxilium sufficiens, nec pro illo iam amplius efficax auxilium necessarium esset. Nam si ei, qui primo auxilio bene vtitur, conceditur aliud secundum, illud sane ad illud opus, non ad idem conceditur. Cum autem inquirimus, vtrum ei, qui respondet, detur peculiaris gratia, quae non tribuitur alteri, qui non respondet, an non de auxilio gratiae per singula opera, ad quae necessaria est gratia, intelligimus: in singulis igitur illud est peculiare, & efficax, cui voluntas consentit, diciturque congrua¬ vocatio: illud vero sufficiens tantum, cui respon dere potest, sed non respondet.
Nec minus facile refutati potest, quod in posteriori parte interpretatio huius sententiae docet. Si enim de auxilio excitanti, & praeueuienti, quod non est in nostra potestate, sermo sit, primum pra dicta sententia potest confutari ex Concilio Senonensi celebrato anno 1528. cap. 15. vbi ita scribitur: Nec tamen tanta gratiae necessitas libero praeiudicet arbitrio, cum illa semper sit in promptu, nec momentum quidem praetereat, in quo Deus non stet ad ostium & pulset. cui si quis aperuerit ianuam, intrabit ad illum, & coenabit cum illo: nec denique tale sit huiusmodi trahentis Dei adiutorium, cui resisti non possit, Vbi plane concilium loquitur de auxilio praeuenienti efficaci, cui consentimus: tum quia loquitur de trahenti, tractio autem est efficacis auxilij. Tum etiam quia loquitur de homine, qui aperit Deo cor per consensum. Explicans autem naturam huius tractionis, inquit statim. Trahit quidem Deus, sed in eius odorem currimus, non vi, non vnico raptamur. Atqui applicatio illa, quam praedicta sententia adstruere molitur, nihil aliud videtur esse, quam vncus quidam, qui ita nostiam apprehendit voluntatem, vt apprehensa non currere, aut se sistere non valeat.
Deinde eadem sententia ex Conc. Trid. Tell. 6. capit. 5. refelli potest: nam de modo, quo voluntas nostra inspirationi diuinae assentitur, & cooperatur, sic dicit: Neque homo ipse nihilominus agat inspirationem illam recipiens, quippe qui illam abiicere potest. Eoquitur autem Conc. de illa speciali inspiratione, qua excitantur illi, qui respondent, hanc vero, inquit, ita ab eis recipi, cum ei consentiunt, vt illam abiicere, eique resistere possint, non consentiendo. Quod si de auxilio gratiae comitantis, & cooperantis id intelligatur, extra rem, & controuersiam propositam omnino est, neque enim quisquam dubitat, quisquam, eum, qui respondet, quandam gratiam, vel effectum illius habere, quem alius, qui non respondet, non habet, cooperationem videlicet diuinae gratiae. Difficultati vero proposita est de gratia praeuenienti, an sit peculiaris, & maior in eo, qui respondet, vt consentiat; quam in alio, qui repugnat: asserere ergo huic gratiae, & inspirationi praeuenienti hominem ita consentire, vt eidem resistere nequeat, videtur contra definitionem Concilij Trid. cap. cit. quam expressit Prosper lib. 2. de vocatione gentium, capit. 28. alias 9. cum inquit. Qui (scilicet Deus) ad obediendum sibi, ipsum velle sic donat, vt etiam a perseueraturis illam mutabilitatem, quae potest nolle, non auferat. Oppositum, autem huic doctrinae Prosperi dixit Caluinus l. 2. instit. c. 3. vbi ita scribit: Mouet Deus liberum arbitrium, non vt multis seculis creditum est, vt postea nostrae sit electionis motioni Dei aut obtemperare, aut refragari.
Deinde sequi videtur ex hac opinione, nostram libertatem gratia praeueniente laedi, & impedit. siquidem ea posita, non est in nostra election consentire, & repugnare. Neque enim satis est, si dicatur necessitatem illam esse ex suppositione: nam quoties suppositio talis est, vt nostram libertatem praecedat, & ea posita, non manet libertas, quae quidem dicitur necessitas antecedens, aufertur omnino electio, & libertas nostra impeditur, tametsi necessitas, quae sequitur ex suppositione euentus futuri, ex nostra libertate, cum sit posterior, eam nullo modo laedere possit: quam differentiam late prosequuti sumus disputat. 68. c. cap. 4. Ex quo etiam infertur, eos quoque refelli, qui affirment, posito aliquo vltimo iudicio ex parte intellectus, non posse voluntatem non consentire: hi namque dum eodem modo concedunt necessitatem antecedentem, auferre videntur libertatem.
At respondent intellectum applicari ad illud iudicium ab ipsa voluntate, & ideo consensum natum ex tali iudicio ratione praecedentis applicationis liberum esse. Verum haec responsio facile confutari potest. Primum quia nullum obiectum in hac vita proponi potest, quod ipsam necessario moueat, vt disput. praeced. ca. 4. notatum est. Praeterea quamuis voluntas libere applicet intellectum ad iudicandum de hac re, tamen non applicat ipsum libere, vt iudicet pro hac vel illa parte: id enim relinquit intellectui, ergo nondum voluntas decreuit hanc, vel illam partem sequiQuocirca, si postea posito iudicio peculiari, de vna parte, iam non posset voluntas resistere: sequeretur, ad eam partem nunquam ex se ipsa fuisse determinatam, sed a iudicio rationis contrasuam libertatem moueri; quod est absurdum Est quidem in doctrina S. Thom. actus quidam intellectus, qui dicitur imperium, vt 1. 2. qu. 17. art. 1. dicemus, quo posito non potest non se qui opus, nisi externum adsit impedimentum: at vero hic actus posterior est electione libera voluntatis, & ex impetu illius oritur, vt dirigat ad opus, sicut ibidem dicemus, ac proinde ex illo libertas nostra nullo modo impeditur; iudicium autem praecedens electionem, nullam esse potest, quo posito consensus voluntatis, & electio necessario sequatur.
Quocirca ego non video, quomodo vera sit e orum sententia, qui dicunt, aliquos in hac vita? Deo ita vocari, vt sponte tantum, non libere respondeant; vt enim infra disput. 99. cap. 8. ostendam, non potest voluntas in hac vita necessitatem aliquam in consensu praestando pati, quandiu non videt Deum, neque vocatione ex parte intellectus, neque praefinitione diuina. Quam vero necessitatem contrahat humana voluntas ex visione, & vnione hypostatica, ibid. dicemus. Secundo modo explicari potest praecedens opinio, vt semper peculiaris gratia praeueniat eum, qui respondet, non solum peculiaris vocatio ex parte intellectus, & primus motus indeliberatus ex parte voluntatis, verum etiam quaedam applicatio efficax, quae prior sit nostro consensu, & cooperatione, & qua posita nequeat voluntas vocationi dissentire. Verum hanc applicationem impossibilem esse, ostendere curauimus disp. 88. ca5. & disput. sequi cap. 3. fusius probabitur. Omnia praeterea argumenta, quae contra praecedentem modum adduximus, contra hunc etiam pugnare videntur. Ex eo namque videtur sequi primum, non posse liberum arbitrium resistere gratiae excitanti, cui respondemus, sicut dixit Caluinus. contra manifestam definitionem Concilij Trid. Deinde, hac praecedenti necessitate libertatem nostram auferri, vt superius probatum est.
Sed cum testimonio allato Concil. Trid. vrgentur aduersarij, varie respondent. Primum, liberum arbitrium excitatum, & applicatum libere consentire; quia cum pleno iudicio rationis iudicantis illud bonum non esse necessarium, mouetur, aliter quam a Deo clare viso in beatitudi¬ ne. Ego tamen quaero ab eis, an ita moueatur voluntas ex pleno iudicio, vt possit non moueri & resistere, ergo poterit abiicere inspirationem, & applicationem, quod aduersarii non concedent, quia actualis applicatio sine consensu esse nequit, si non potest non consentire, quomodo ergo libere consentit? poterit quidem sponte, sed non libere, quod cum indifferentia esse debet.
Deinde respondent, arbitrium posse resistere, non efficaci gratiae praeuenienti, sed gratiae inefficaci, & Concilium locutum fuisse de auxilio gratiae in vniuersum, ita vt posse consentire, intelligatur respectu vnius, posse autem resistere respectu alterius. Haec tamen solutio eludere videtur verba Conc. loquitur enim Concilium de ea gratia praeuenienti, quam homo recipit per consensum & inquit, hominem ita illam recipere, vt eandem abiicere valeat nempe resistendo. Postremo respondent, posse hominem resistere in sensu (vt ipsi vocant) diuiso, hoc est, si non praeueniatur ea gratia efficaci, at vero in sensu composito, hoc est, vt praeuenitur ea gratia efficaci, non posse resistere. Caeterum ex hac solutione, primum sequi videtur, tolli nostram libertatem, vt statim dicemus Deinde videtur aduersarii sensui Concilii: cum enim Conc. inquit, voluntatem nostram abiicere posse inspirationem, de ea intelligit, cui de facto voluntas consentit: ac proinde in sensu composito loquitur.
Porro addendum est, frustra hos Theologos torqueri, in assignanda illa actuali motione, & applicatione voluntatis ad consentiendum praetevocationem ex parte intellectus, & primum mo tum indeliberatum vt Massiliensibus se opponant, qui contra Aug. putabant omnes esse aequaliter vocatos, & qui respondent, & qui fesistunt, Massiliensium namque doctrinam refellit Aug. loc. citatis, solum assignans specialem gratiam praedestinatis ex parte vocationis, & primi motus voluntatis non deliberati, ratione cuius dicitur Deus facere in nobis, vt faciamus, dum congrua illa vocatione, & motu voluntatis ita noexcitat, vt sciat nos libere consensuros. Neque vsquam August. cum Massiliensibus de illa applicatione, quam Theologi comminiscuntur, dissensio fuit. Nam vt commendaret Dei praedestinationem, & peculiare donum gratiae praeuenientis, quod praedestinatis Deus confert, sufficiebaAugust. inaequalem gratiam vocationis, & excitationis praedestinatis, & iis, qui respondent, assignare, vt seq. c. explicabimus. Tum etiam necessarium non est, hanc applicationem priorem concedere ex parte Dei mouentis, vt diuinae gratiae priores partes tribuamus, & defendamus contra Massilienses, initium nostrae salutis ex nobis non esse: nam controuersia cum illis longe diuersa fuit. Asserebant enim nos per bona quaedam operaincipere ex nobis, prius quam gratia in nobis inciperet, vt disp. 91. satis ostendimus. De applicatione autem illa, vtrum esset prior, aut non ne verbum quidem apud Concilia, & antiquos Patres inuenies. Nam testimonia quae significant Dei gratiam in nobis incipere, de praeuenient plane intelliguntur, vt disput. 88. monstrauimus Frustra igitur in eas angustias incidunt, dum eam applicationem ad consensum excogitant aduersarij.
Tertio posset aliquis peculiarem gratiam pre¬ uenientem in eo, qui respondet, hoc modo ex plicare, & praecedentem sententiam defendere vt ex parte vocationis in intellectu, & primi motus indeliberati voluntatis, sit aequalis: deinde nulla praecedat applicatio in eo, qui respondet, vt praecedens opinio dicebat, sed sola inaequalis, sit ex parte voluntatis, & decreti Dei antecedentis nostrum consensum, quo decreuit nobiscum cooperari. Verum hic etiam modus mihi non pro batur: primo quidem, quia quaestio cum Massiliensibus fuit de inaequalitate gratiae praeuenientis: voluntas autem Dei non dicitur gratia, sed gratia est effectus illius: & de effectu voluntatis Dei fuit semper Aug. cum Pelagio, & Massiliensibus controuersia. Nam, vt ipse ait I. de praedest Sanct ca. 10. inter gratiam, & praedestinationem hoc solum interest, quod praedestinatio est gratiae praeparatio, nempe in aeterna praescientia Dei, gratia vero est ipsa donatio. De hac ergo donatione August. Massiliensibus probare contendit, non esse aequalem in eo, qui respondet, & in eo, qui non respondet. Secundo, non minus libertas nostra laedi videtur ex voluntatis diuinae decreto praecedente nostrum consensum, quam ex gratia praeueniente, seu applicatione illa priori, qua posita non potest homo dissentire: vtrobique enim est necessitas antecedens, quae libertati ad uersatur, vt disp. seq. cap. 3. dicemus. Tertio frustra ponitur decretum hoc praecedens nostram determinationem nisi in re ipsa, & donatione aliquid praecedat, vt ibidem explicabitur.
REiectis igitur tribus illis explicationibus posterioris sententiae, quam veriorem esse dixi, sinceram eius expositionem paucis subijciam, Primo existimo, vocationem intellectus, & primum voluntatis motum indeliberatum, in quibus gratia operans, excitans & praeueniens consistit, habere aliquid in eo, qui respondet, ratione cuius, licet in se remissior sit, dicatur peculiaris & maior gratia, majus donum, & beneficium maius misericordia, majus auxilium, quinimo maior vocatio appellari possit: ac proinde qui respondent, maiori semper gratia excitari, quam eum qui resistit. Secundo posita tali vocatione ita semper voluntatem consentire, vt possit ei libere repugnare. Tertio gratiam illam peculiarem, quo dammodo necessariam esse, vt respondeamus, quae omnia sigillatim nobis probanda sunt.
Primam partem tradunt Driedo opusc. de captiuit. & redempt gen. hum, tract. 4. c. 5. ad vit. confir. 2. argum & Ruard. art. 7. post §. 10. propositio: illud autem peculiare, quod praecedit ex parte vocationis in eoqui consentit, appellant quid intentionale, videl remotionem impedimentorum, quae intus, & ex tra obstarent, & consensum voluntatis impedirent. Pro cuius maiori explicatione obseruanda est doctrina tradita a nobis disp. 88. cap. 11. vocationem nimirum quandam esse congruam, quandam non congruam. Congrua dicitur ab August. lib. 1. ad Simplic. q. 2. cui ita congruit arbitrium, & contemperatur, vt ei respondeat: non congruacontrario appellatur illa, cui non consentit arbitrium. Haec autem arbitrii congruentia cum voca¬ tione, cognoscitur a Deo pro infinita sua sapientia, & sub conditione. Quare non solum cognoscit Deus scientia visionis, quid homo facturus est, postquam ipsum decreuit vocare; verum etiam quid esset facturus, si vocaretur, antequam nostro modo intelligendi, decernat ipsum vocatione illa praeuenire. Cum igitur praefinitione sua decernit Deus diuidere vocationes per singulas occasiones, ex praescientia illa diuidere decernit, non in incertum expectans consensum nostrum absolute futurum, sed sub conditione omnia optime prospiciens. Scientiam vero euentuum sub conditione futurorum Deo conuenire, satis monstrauimus supra disp. 67. De hac congrua vocatione saepius loquuti sumus ex mente Aug. praesertim disp. illa 88. & 91. & quoniam haec arbitrij congruentia cum vocatione cognoscitur, a Deo ex circumstantiis illius in quibus connumeratur remotio impedimentorum, quae intus, & extra impedirent, recte dixerunt citati poctores illud, quod est peculiare in vocatione eorum, qui respondent, esse quid intentionale; eo quod non desumitur tantum ex varietate ipsa intrinseca operationis, sed ex illa cum omnibus circumstantiis, quibus coniungitur.
Hoc iacto fundamento prima pars nostrae sententiae probatur hac ratione. Tametsi operatio intellectus nostri, quatenus est operatio quaedam seu intellectio in se, solum dicatur maior, aut minor ex intensione, aut remissione, ex maiori, aut l minori claritate, & repraesentatione, in qua extensio etiam quaedam spiritualis ad plura considerari potest: tamen quatenus dicitur gratia, misericordia, donum, & beneficium, cum alio respectu debet considerari, ex quo etiam magnitudo illius pensanda est. Cum enim haec omnia dicantur relate ad subiectum, cui donantur, maior gratia & misericordia, majus beneficium, & donum dicendum erit, quod magis vtile est ei, cui confertur. Eadem enim res, quia propter diuersas circum stantias magis commoda est, aut minus vtilis, maior, aut minor gratia, & misericordia, majus, aut minus donum, & beneficium vocari debet. Imo vero ob eandem rationem res minoris valoris ob diuersam circumstantiam maior gratia, & misericordia, majus donum & beneficium est, quam res maioris pretii: dare enim panem famelico, quando indiget, & eo famem depellere potest, maior gratia, & misericordia, majus donum & beneficium est, quam ei tunc auri copiam offerre: atqui vocatio congrua magis commoda, & vtilis est, quam non congrua, siquidem haec bonum consensum in nobis non operatur, illa vero effectum habet: ergo licet sit in se remissior operatio, quatenus intellectio est: maior tamen gratia, & misericordia; majus beneficium, & donum appellari debet. Cum igitur ille, qui respondet, semper habeat congruam vocationem eo tempore, & modo oblatam, quo Deus nouit effectum in eo habituram, efficitur, eum qui respondet, maiori gratia & misericordia, beneficio, & dono fuisse praeuentum, quam alium qui non consentit, vel etiam quam ipsummet, quando non respondet.
Quocirca verum est id, quod dicebamus disput. 91. cap. 14. nempe sanctam cogitationem, quae congrua fit remotione externorum impedimentorum, ex quibus suborta contraria cogitatione ab effectu impediretur, ad internam gratiam pertinere. Illa enim cogitatio sic ab impedimentis libera habet respectum nouum congruentia cum arbitrio, ratione cuius non solum gratia, sed etiam peculiaris gratia dicenda est. Diximus enim rationem gratiae constitui, & crescere etiam ex ordine, quo respicit eum, cui datur; tametsi substantia operationis, & cogitationis in se non sit diuersa.
Obseruandum etiam est, rationem misericor diae, doni, & beneficii non solum respicere eum, cui datur, sed etiam animum donantis: neque e nim gratia dicitur, aut donum, quod aliquis tribuit inuitus, aut ignorans. Nam animus gratis donantis, & benefacientis debet esse liber, & liberalis: animus vero misericordiam praestantis ad subleuandum miseriam debet esse intentus: qui autem ignorat, liber non est: qui vero vi aliqua aut metu conuincitur, aliquid habet inuoluntarij, ac proinde liberalis non est. Quare qui rem pretiosam donaret, ignorans valorem, & vtilitatem illius, non diceretur multum donasse. Similiter qui ignorat congruentiam illius, quod donat, ad subleuandum miseriam, aut non misere tur, aut non multum miseretur, ex eo quod donum illud re ipsa subleuet miseriam, si ipse tunc quando dare decreuit, id ignorauit.
Hinc sequitur necessariam esse in Deo scientian conditionalium veritatum, vt dicatur maiorem gratiam, maius beneficium, & donum conferre cum vocat aliquem tali peculiari modo, quo faciipsum consentire. Similiter eadem scientia necessaria est, vt vnius dicatur Deus misereri, quem congrue vocat, alterum vero indurare (vt loquitur August.) cui congruam negat vocationem denique necessaria est, vt asseramus, aliquam gratiam operantem, praeuenientem, & excitantem esse effectum peculiarem praedestinationis, vinotaui disp. 93. c. 1.
Quare Catherinus & alii, qui dicunt absolute futura nondum praesciri quousque praesentia sinrealiter aeternitati & futura sub conditione neutiquam a Deo certo cognosci, nulla ratione defendere possunt, donatione gratiae praeuenientis, peculiarem gratiam, & beneficium, aut miseri cordiam nobis neum contulisse, nisi ratione maioris intensionis, quod regulare esse non potest vt ex dictis in hoc, & in illo cap. manifestum est Debent igitur asserere, omnes saluandos aequales esse vsque ad consensum, & perseuerantiam nisi eos a damnandis distinguere velint voluntate illa & electione efficaci donandi gloriam; id quod disp. 89. satis difficile a nobis iudicatum est Sequitur ergo secundum sententiam August. optime distingui praedestinatum a reprobo non solum ipso consensu, & cooperatione: sed etiam donatione gratiae excitantis, praeuenientis, & operantis. Inde enim incipit peculiaris gratia, misericordia, & cura Dei erga ipsos. Quare ratione illius recte dici potest illud. Quis est, qui te discernit. Ac si dicat, non tu te discernis, sed Deus solus, qui tibi potius quam alteri congruam praeparauit vocationem: quae sane ratio idem de hominibus, atque de Angelis probat, vt perspicue patet Eadem quoque ratio monstrat, congruam vocationem, eo ipso quod congrua est, etiam remissior sit operatio, non solum esse majus donum, & beneficium, atque maiorem gratiam verum etiam majus auxilium, & maiorem voca¬ tionem dicendam esse. De aurilio probatur. quia cum auxilium dicatur non absolute, sed relate ad illum, cui datur, illud dicetur majus, quod ipsi magis congruit, magis vtile est, magisque ad iuuat, vt operetur; qualis est congrua vocatio, non autem quod in se majus quid sit. Idem ostenditur de vocatione: haec enim cum dicatur respectu audientis, qui propter impedimenta aliquando non audit, maior erit vocatio, quoties ita sint impedimentis alicui admouetur, vt eum excitet, quam cum ille ita vocatur, vt aliunde impeditus non audiat.
Decepti autem videntur Dominicia Sotus, & Andreas de Vega, quos ca. 1. retulimus, vt assererem, eos, quibus Deus magis fauet gratia sua, aliquando non respondere, exemplo illo de Tyris, & Sidoniis, quod sane non est ad rem. Illud enim solum probat, eum, qui praeuenitur paucioribus, & minus prodigiosis signis externis, aliquando consentire, repugnante alio, cui maiora signa exhibentur: sed non probat, aliquem cum minori gratia interiori respondere, alio, vel eodem cum maiori auxilio repugnante, de quo praesens nobis est controuersia.
Colligitur demum, non satis esse, si concedamus, ex parte vocationis congruae aliquid esse, quod non sit ex parte vocationis non congruae: nisi etiam absolute fateamur ratione illius maiorem, & specialem gratiam esse: vt ratio superius allata, & Aug. testimonia confirmant: id quod propter aliquos recentiores notauerim, qui cum concedant, iis, qui respondent, vocationem donari cum certa scientia conditionali futuri consensus ratione cuius non absolute eam appellamus congruam, maiorem, & specialem gratiam, absolute pronunciant, cum aequali gratia eundem hominem aliquando respondere, aliquando non & ex duobus vnum obtemperare & alium resistere: quorum loquendi modus August. aduersari videtur. An vero aliquid peculiare sit ex parte intellectus in eo, qui respondet, sequ. cap. dicemus. Hunc modum peculiaris gratiae praeuenientis in eo, qui respondet, explicaui Romae anno Domini 1587. & publice in nostros collegio docui, quem cum postea a viris doctissimis nostra Societatis probatum & confirmatum comperissem, eorum authoritate suffultus, multo magis deinde comprobaui: & tanquam aptissimum ad componendas longas de hac re recentiorum contentiones, in hac controuersia semper elegi, & publice defendi, & iam diu ab anno 1580. saepius docueram & defenderam. Et haec de 1. par. huius sententiae
Secunda pars manifesta est ex Conc. Trid. sess. 6. c. 5. & a nobis comprobata cap. praeced quae talis est. Posita tali vocatione congrua, & peculiari ita homo libere consentit, vt possit repugnare Tertia pars quae asserit, hanc gratiam peculia rem, de qua loquuti sumus, esse quodammodo ne cessariam, vt homo respondeat, ex iis, quae cap. 4. contra Massilienses notaui, aperte probatur. Est enim duplex necessitas, aut impossibilitas, vt ibi dixi: altera antecedens, quae est ex parte causae: altera consequens, quae sequitur, aut comitatur positionem effectus. Cum ergo dicimus peculiarem gratiam operantem, & praeuenientem necessariam esse, vt quis de facto respondeat, praeter sufficientem, & communem, quemadmodum Innocentius & Coelestinus c. illo 4. citati dixerunt, & opposi tum esse impossibile, intelligimus necessarium & impossibile necessitate, & impossibilitate consequenti, quam secum affert scientia Dei, cum qua auxilia gratiae praeuenientis praeparantur: haec enim supponit consensum futurum. Quare recte colligitur hoc modo. Si aliquis consentit vocanti, necessario sequitur, illum a Deo fuisse praeuentum congrua vocatione, ac proinde fieri non posse, vt aliquis consentiat, & ea congrua vocatione non fuerit excitatus. Sicut impossibile est, aliquem consentire, & a Deo non praecognosci quae tamen necessitas, aut impossibilitas, cum supponat rem esse futuram, non impedit, quo minus libere futura sit, vt disp. 68. cap. 3. fusius tractauimus.
REliquum est, vt fundamenta prioris opinionis conuellamus. Ad primum Aug. testimonium respondeo primo in eo loco eum non disputare de necessitate gratiae, sicut in aliis pro nostra sententia allegatis. Secundo dico, opera illa de praedest. Sanctor. de bono perseuer. de corrept. & grat de peccat. meritis, & remiss. inter caetera August. in signia esse, praesertim in eo, quod attinet ad tractationem de necessitate gratiae: in libris vero de Ciuit. Dei, parum, aut nihil de ea Aug. disputasse Quare cum in illo de Ciuitate Dei discrimen in ter eum, qui peccat, & eum, qui non peccat, in solam voluntatem ipsorum videretur reduxisse in lib. 2. de peccat. merit. & remis. cap. 17. & de praedest. Sanctor. c. 6. & 8. hac ratione contentus non mansit: sed discrimen hoc reduxit in diuersam voluntatis praeparationem, vt cap. 4. vidimus: & in hoc etiam videbimus. Pluris ergo facienda sunt testimonia pro nostra sententia citata, quam illud de Ciuit. Dei. Tertio addo in illo cap. de Ciuit, Dei Augustin. exemplo illo duorum hominum non probare aequalitatem gratiae operantis, & excitantis in eo, qui respondet, & qui repugnat, neque id vllo modo insinuare: sed ostendere solum voluisse voluntatem ex se, & nihil aliud praeter illam esse causam malitiae eo ipso, quod de nihilo creata est, de quo plura dicemus infra dispi231. Probat autem inductionem, nihil esse causam mali affectus: quia non est natura aliqua superior, neque inferior, neque Diabolus per sugge stionem absque consensu proprio: & concludit, ipsam facultatem voluntatis, non quatenus natura, & bona est, sed quatenus ex nihilo est, esse causam mali effectus, & cap. seq. probat, non dari causam efficientem mali affectus, sed deficientem Quod si ita accidere posset, vt ex duobus aequaliter affectis, & eodem omnino modo vocatis caeterisque omnibus eodem modo se habentibus, vnus vocationi consentiret, alter vero repugnaret; nihilominus non negaret Aug. neque iuxta doctrinam alibi a se traditam negare potuisset. ei, qui responsurus esset, peculiarem gratiam fuisse concessam. Cum enim Deus ipsum excitaret talvocatione, recte nosset, ita ei vocationem esse congruam, vt responsurus esset. Contra vero ei, qui non esset responsurus, vocationem illam non esse congruam, & efficacem: atqui diuersitas gratia sufficienter prouenit ex diuersitate scientiae Dei, ut ostensum est: ergo adhuc in illo casu esset ma¬ ior gratia concessa illi, qui responsurus esset: nihil ergo docet in illo lib. de Ciu. Dei contra diuersitatem gratiae, quam hactenus assignauimus, ex diuersa congruentia cum arbitrio. Ibi enim solum contendit cum aequali tentatione vnum posse consentire, alium dissentire, etiamsi eodem modo affecti sint, & caetera paria: id quod praedicta doctrinae de gratiae diuersitate nihil aduersatur.
Verùm enimuero in illo casu, an vterque responderet, vel repugnaret, aliter sentiret August. iuxta doctrinam a se traditam in aliis libris pro nostra sententia citatis, vbi quoties ex duobus audientibus eadem verba, vel videntibus eadem signa, vnus consentit, alius resistit, causam diuersitatis constituit, in eo, vt intus diuerso modo audiant a patre, eamque diuersitatem refert in secreta iudicia pei intus diuerso modo vocantis, & excitantis. Quod si ex parte Dei intus praeuenientis non esset inaequalitas, in iudicia per inscrutabilia diuersitatem effectus nullo modo reuocaret. Porro cum libro illo 2. de peccat mer. & remis, cap. 17. doceat; omne peccatum prouenire ex defectu certae scientiae, & victricis delectationis, quam tamen, inquit ca 19. praedestinatis donari, sequitur nunquam accidere id, quod lib. illo de Ciu. Dei duobus aequaliter affectis aduersarii contendunt.
Si quid ergo contra nos docere videretur August. lib. illo de Ciu. Dei, illud esset: euenire interdum, vt ex duobus aequaliter affectis, idemque obiectum eodem modo videntibus, & cogitantibus, ita vt vnicuique eorum aequaliter propontur virtus, & peccatum, inuariata cogitatione vnt prosequatur malum, alius vero bonum; id quo ego existimo non posse accidere. Nam ille, qui consentit peccato, nec ab eo dimouetur per co gitationem virtutis, sine dubio efficacius considerat id, quod delectat in peccato, quam id quod delectat in virtute. Quare licet accidere possit, vt aliquis virtutem amplectatur minori cogitatione excitatus ad bonum, quam ille qui peccat: tamen hoc semper fit, vt in eo, qui virtutem sequitur, minores sint cogitationes ad peccatum allicientes, quam ad virtutem inuitantes. Alioqui verum non esset id, quod dixit S. Th. 1. 2. q. 77. art. 2. ex doctrina Arist. nempe eum, qui peccat, habere defectum in intellectu, quem nos ita explicauimus in eo loco, vt leuius consideret ea, quae auocare deberent animam a peccato: id quod perspicue tradidit idem August. lib. 2. de peccat. merit. & remiss. cap. 17. vbi cum quaesisset, quare homines non sint sine peccato, & dixisset potuisse se verrespondere, quia nolunt, subiungit: Sed si ex me quaeritur, quare nolint, imus in longum. Et paulo post Nolunt homines: siue quia latet, an iustum sit, siue quinon delectat. Tanto enim quidquam vehementius volumus, quanto certius, quam bonum sit, nouimus, eoqui delectamur ardentius. Sentit ergo eum, qui peccat, minus delectari bono, minusque illud considerare, quam eum, qui non peccat, & tentationi resistit secundum virtutem. Cum vero dicit, quia latet, non intelligit puram ignorantiam eius, quod agendum est, sic enim nullum esset peccatum, nisi ex ignoratione; sed intelligit defectum cogitationis, cui opposuit cap. 19. eiusdem libri certam scientiam & efficacem. Omnis enim, qui peccat, aliquem defectum considerationis patitur in intellectu. Quodsi non esset talis defectus in intellectu, & delectationis in voluntate in eo qui peccat, non redderet aliam causam August. cur homines sine peccato non sint, nisi quia no lunt. Nec longius eundem sibi esset, sed ibi necessario sisteret.
Quamuis igitur ex duobus aequali cogitatione ad malum excitatis, & aequali cogitatione boni contra tentationem praeuentis possit vnus peccato non consentire, non ex affectu contrario virtutis, sed sola negatione consensus in peccatum, & auertendo cogitationem mali; tamen vnus illorum non potest resistere tentationi ex affectu virtutis, altero consentiente in peccatum, nisi diuersa, & expressiori cogitatione boni, quam mali praeuentus fuerit: impossibile enim est, vt ex duobus ob iectis aequaliter propositis quis feratur in id quod minus expresse propositum est: & ideo ne cesse est, vt in eo, qui peccat, praecedat defectus cogitationis boni, vt F. 2. q. 77. artic. 2. ex professo dicam. Haec vero diuersitas ex parte cogitationis in eo, qui secundum virtutem tentationi resistit, non est intensio maior cogitationis: fieri enim potest, vt intensior cogitatio sit minus congruased est peculiaris modus repraesentationis, qui congruit voluntati, hoc aut alio modo affectae Neque enim ex duabus cogitationibus pugnantibus, illa allicit semper voluntatem ad consensum; quae intensior est: sed quae peculiari modo expressius repraesentat obiectum, ita vt congruavoluntati, sicut iterum dicemus disp. 209. c. 3.
At obiiciat aliquis hoc modo. Si necesse est, vt praecedat efficacior illa consideratio boni, viquis resistat tentationi ex affectu virtutis, & illam non habet homo in sua potestate, sed ex sola misericordia Dei praeuenientis eam accipit: sequitur non esse in potestate hominis victoriam tentationum secundum virtutem. Respondeo proposita cogitatione efficaciori, & minus efficaci, esse in potestate voluntatis absque nouo dictamine, ab efficaciori mentem auertere, & applicare intellectum vt efficacius oppositum consideret: & ideo si efficaciori cogitationi consentit libere consentire. Tamen repugnat, vt in id consentiat, quod minus cogitat, & minus delectat, comparatione eius, quod magis delectat, & efficacius consideratur: sicut de electione minoris boni, quod est medium ad finem dicemus ex sententia S. Th. 1. 2. q. 13. art. 6. quia necesse est, in quouis peccato praecedere in intellectu defectum aliquem cogitationis, vt 1. 2. q. 77. art. 2. dicemus.
Caetera testimonia, quae pro priori sententia adduximus, nullius momenti sunt. Dico ergo ad secundum ex eodem Augustino duos illos Reges pares omnino fuisse in signis, aliisque externis circumstantiis, & in his tantum Augustinum illos aequasseat in vocatione interna, & affectu delectationis primi motus, de quo praesens est controuersia, certe nequaquam aequales eos esse putasse. Idem respondeo ad tertium testimonium, quod erat Hieronymi, eandem scilic. externam praedicationem Apostolorum esse bonum odorem aliis in vitam, aliis vero malum in mortem, de hac enim solum loquebatur ibi Hieronymus, sicut & Paulus. De interna vero gratia mouente, & excitante non negauit Hieronymus id quod hactenus diximus, nec quidquam oppositum docuit, Eodem omnino modo intelligendus est Athanasin serm. de semente, aliquantulum a principio, vbi sic ait. Vniformis est ista pluuia, quae deijcitur, sed i¬ men multiplicem operatur sementem: frumentum enim efficit, fabam, milium, Zeam. Loquitur enim non de interna, sed de externa gratia praedestinationis. Nam statim subiungit: Vnum igitur est, quod discendit, sed multa sunt, quae inde crescunt, & vniformitas pluuiarum in multiplicem fructificationem abit vt declaretur, non dexteritate semmantis (adde etiam tuneque irrigantis) sed Dei viribus fructificationem fieri. Sentit ergo Athanasius varios fructus praedicationis non ex diuersitate ipsius praedicationis, quae pluuiae comparatur, sed ex gratia Dei in tus mouentis, quae incrementum dat, prouenire. Quam doctrinam sumpsit ex Paulo. Neque qui plantas est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus. Sicut enim plantare, & rigare intrinsecus fiunt, incrementum autem interna operatione communicatur: sic praedicatio, & signa extrinsecus adhibentur, sed gratia Dei intus mouet & excitat ad opus; quo quis in virtute nutritur, & crescit. Idem optime distinxit Prosper loco a nobis allegato c. 4. huius disput. cum ait, in ipsa exteriori praedicatione non esse differentiam, quia eadem est; sed in effectu plantationis, qui est incrementum, aliud a Deo fieri in eo, qui respondet, quam in eo, qui non respondet.
Demum circa praedicta testimoniis obseruandum est, adhuc illis non recte probari externam praedicationem, & signa, licet in se aequalia, imo eadem sint, esse aequalem gratiam omnibus videntibus, & audientibus: nam iis, quibus congrua sunt, vt operentur, maius beneficium & gratia censeri debent quam aliis, vt ex dictis in 6. capit. non obscure colligitur. Solum ergo illis testimoniis probatur signa, & res, quae extrinsecus exhibentur, in se quidem aequalia esse. Quare eadem signa facta Bethsaidae, si fierent Tyri, & Sidone, maiora quidem dona, & beneficia gratiae essent Tyriis, & Sydoniis, quia ipsis forent congrua, quam Iudaeis, quibus non congruebant. Itaque si interius eadem esset omnino vocatio in duobus, posset esse vni maior gratia propter congruentiam, quam alteri, cui congrua non esset.
Eterum vt rationes diluamus pro eadem sententia factas, reuocanda est in memoriam necessitas illa duplex, praecedens videlicet, & sequens, de qua dictum est in hac disput. cap. 5. Dicimus ergo, cuiuis vocationi, siue illa sit congrua, siue non, quemlibet posse respondere possibilitate ex parte causae, quia nulla est vocatio, quae ex se quatenus consensum praeuenit, non relinquat voluntatem liberam in vtramque partem, vt ibidem diximus, sed impossibilitate sequenti, quam secum affert scientia Dei, cum qua vocatio datur, nemo potest respondere, nisi vocationi congruae, h. e. supposita nei scientia, quae, etiam supponit hunc, aut illum non consensurum, nemo illorum respondere potest. Quae necessitas perinde est, atque illa, qua dicimus, futurum vt futurum, non potest non esse futurum, quae nostrae libertati nihil derogat, sed integram, & illaesam supponit vt dispi68. c. 8. monstrauimus. Cum ergo dicitur in argumento, praeter communem vocationem nullam aliam gratiam peculiarem operantem, & praeuenientem necessariam esse, vt homo respondeat, si de necessitate loquamur praecedenti ex parte causae, verum est; si vero de necessitate sequenti, requiritur sane congrua vocatio: quo fit, vt quoties homo consentit, nunquam illi desit peculiari gratia vocationis, & peculiaris misericordia praeueniens.
Verum obiiciat aliquis, Si in nostra est potestate, respondere cuiuis vocationi communi, & non congruae: ergo nostrae etiam erit electionis, quam libet vocationem nobis facere congruam. Contra etiam, cum liberum nobis sit resistere vocationi congruae, vt c. 4. 5. & 6. praedictum est, consequitur. in nostra esse potestate, congruam vocationem facere non congruam. Respondeo, si scientiam Dei, quae metitur vocationem cum euentu, secludamus, & de quauis vocatione ante praescientiam loquamur, liberum est vnicuique cuiuis consentire & repugnare, ac proinde facere congruam. Esse enim vocationem congruam, aut non congruam, ex libero pendet arbitrio: sicut rem fore, aut non fore: tametsi ex eo non pendeat, eam vocationem nobis concedi, quae in nobis congrua futura est. vt notaui disp. 92. c. 2. At vero si sermo sit de congrua vocatione, facta suppositione scientiae Dei, cum qua confertur, cum haec supponat, illam vocationem effectum habituram: hoc modo non est in nostra potestate facere vocationem congruam, non congruam, aut contra: perinde enim esset atque facere, vt futurum, quatenus supponitur futurum non sit futurum. Sicut dicebamus disp. 66. c. 7. in nostra esse potestate, vt aliquid Deus sciat ab aeterno & non sciat, nulla facta suppositione scientia Dei: at vero semel supposito, quod peus sciat, iam non esse in nostra potestate, vt illud non sciat.
Hinc colligitur, cum sufficienti auxilio non congruo quemlibet posse saluari, possibilitate ex parte causae, & praeced. sed neminem de facto saluari. quia auxilium non congruum est illud, quod a nec cognoscitur effectum non habiturum. Neque vero frustra est illa potentia, quae nunquam ad actum re ducitur: nam si esset peculiaris aliqua natura, aut mensura auxilij determinata, quae ex se diceretur omnibus sufficiens; recte colligeremus eam esse frustra, nisi in aliquo indiuiduo ad actum reduceretur: at vero cum auxilium sufficiens per singulas occasiones in eodem etiam homine sit diuersum, de quolibet illorum sigillatim, non de communi aliqua natura auxilii dicimus esse sufficiens, cum quo potest homo operari, sed non operabitur. Haec autem potentia, quae in singulari indiuiduo reperitur, etiamsi nunquam reducatur ad actum, frustra non est: & multas quidem huius modi vocationes aduersarii concedere debent quae non habeant effectum, quem possunt habere satis autem est, si in tota latitudine auxiliorum gratiae, per singulas occasiones, sit aliquod auxilium sufficiens non efficax, aliud vero efficax: sic enim potentia reducetur ad actum. Cum vero dicimus, liberum esse voluntati vocationi non congruae respondere, ita intelligendum est: quia potest homo excitare se ipsum vt id, quod proponebatur per cogitationem non congruam, melius consideretur: & fiat congrua cogitatio qua moueatur affectus. Hoc autem efficere potest voluntas, hoc ipso quod sistit se ipsam, & non consentit cogitationi quae efficaciori modo obiectum proponebat, & ab ea mentem auertit, nec ad hoc indiget noua cogitatione, quae dictet denuo considerandum esse. Ex dictis in tota hac disp. infertur primum, ipsum respondere vocationi esse a gratia, & libero arbitrio simul tanquam a duabus causis per senecessariis: sed non respondere, esse a solo libero arbitrio, tanquam a causa per se, non tamen a Deo nisi tanquam a remouente prohibens: quae a philosophis dicitur causa per accidens. Ex eo enim, quod Deus negat auxilium efficax congruum, sequitur quodammodo hominem non respondere, nempe vt a causa per accidens. Quomodo autem gratia praeueniens, quae non est congrua, non operetur in homine, quem Deus vocat, quia homo ipsi deest, & non vult consentire, explicatum est supra disput. praeced. cap. 6. ex mente Anselmi, Hugonis, & Concilij Tridentini.
Deinde infertur, frustra aliquos recentiores Theologos asserere, auxilium efficax sine quo nullus conuertitur ad Deum, esse gratiam habitualem, quae tamen in cuiusque potestate sit. Nam cum agitur de auxilio efficaci, non solum agitur de illo, quod requiritur ad dilectionem pei super naturalem, sed ad quaeuis opera gratiae, quae etiam fiunt a peccatoribus sine gratia habitualiTertia pars de praedestinatione, & reprobatione simul
TErtia pars huius q. 23 & totius tractatus de praedestinatione communis est praedestinationi, & reprobationi. In ea vero agitur de certitudine praedestinationis, & necessitate illius, idemque de reprobatione proportione quadam in telligendum est. Supersunt autem ex hac q 23 duo tantum articuli sigillatim explicandi.
Articulus 7
COnclusio est. Praedestinatio certissima est, & infallibilis, voluntati tamen nostrae non imponit necessitatem; idemque de reprobatione est asserendum. Confirmationem huius conclusionis remittit S. Thom. ad qu. 22. art. 4. vbi probatum manet, prouidentiam in vniuersum certam esse: ex illa tamen arbitrii libertatem non laedi. Quare cum praedestinatio, & reprobatio sint partes prouidentiae, eadem omnino de illis ratio erit.
In solutione 3. ostendit S. Doctor, quo pacto praedestinatio Dei mutari nequeat: de hoc tamen nulla nobis futura est disputatio. Iam enim descientia pei q. 14. art. 15. & de voluntate q. 19. ar. 7. satis diximus; est autem omnino eadem ratio praedestinationis: hae namque aut sunt operationes intellectus, aut voluntatis, aut vtriusque, vt art. I. huius quaestionis dictum est. Nunc ergo de sola certitudine praedestinationis, & reprobationis disseremus.
Disputatio 99
An certitudo praedestinationis, et reprobationis cum libertate nostra recte constetDISPVTATIO XCIX. An certitudo praedestinationis, & reprobationis cum libertate nostra recte constet.
Statuitur doctrina Catholica contra haereticos, cap. 1. opiniones Durandi, Caietani, & loannis Medinae, c. 2. Quarta sententia antiquorum Scholasticorum, cap. 3. Quinta & sexta opinio recentiorum, cap. 4 Duae aliae Theologorum opiniones, cap. 5. Vera sententia, & ratio concordiae arbitrij nostri cum praefinitione Dei, c. 6. Praefinitionem Dei in praescientia non esse priorem determinatione nostra voluntatis, ratione ostenditur, cap. 7. Corolaria praecedentis doctrinae, cap. 8.
Nequam disputationem propositam accedamus, quaedam certa & indubitata in hoc cap. praemittenda sunt. Primum est eandem, esse difficultatem de praedestinatione, & prouidentia, atque de voluntate Dei, quam in hunc locum reseruauimus; tametsi non sit eadem de scientia speculatiua, & voluntate: nam multo facilius scientia Dei cum nostra libertate conciliari potest, quam voluntas diuina. De scientia autem iam a nobis satis superque dictum est disput. 68. Porro eandem de voluntate, prouidentia & praedestinatione difficultatem esse patet: quia licet aliqui putent, prouidentiam, & praedestinationem, quae est illius pars subiectiua, esse actus intellectus, dicunt tamen esse actus intellectus practici per modum imperii, qui ex motione voluntatis pendent. Cum ergo supponant voluntatem eiusdem rei, eadem omnino erit, de voluntate, prouidentia, & praedestinationis difficultas.
Secundo siue in voluntate, & mente Dei sit gnicus tantum actus prouidentiae, siue sit duplex, alter prouidentiae, alter gubernationis vt insinuare videtur S. Thom. supra q. 22. art. 3. de quo iam ibidem dictum est, eadem omnino erit controuersia. Vterque enim ille actus vel est voluntatis, vel si est intellectus, supponit operationem voluntatis: erit igitur aeque difficile, cum vno atque cum altero nostram libertatem conciliare.
Tertio obseruandum est, praeter errores a nobis enumeratos supra disp. 68. c. 1. eorum qui nostram libertatem auferebant, fuisse alium peculiarem, eorum, qui dicebantur Praedestinati, vt refert Sigebertus in suo Chronico sub anno Domini 415 VValdensis tom. 1. art. 1. cap. 21. & Sanderus libr. 7. d. visibili monarchia, qui asserebat, nec pie viuentibus opera prodesse, si ad mortem destinati sunt: nec contra, impiis obesse, quod male viuant, si ad vitam praedestinati. Quem errorem Galli imposue runt Augustino, vt colligitur ex Prospero lib. ad Capitula Gallorum ad cap. 6. & in epist. ad August. qua habetur ante lib. de praedestin. Sanctor. Hi ergo haeretici ex Dei praefinitione necessitatem salutis, vel damnationis inferebant, nec vllam ad oppositum in nobis manere libertatem putabant Refert autem hunc errorem Waldensis sub Coelestino primo, Sanderus sub Leone. Sed, licet viguerit tempore Leonis, non est dubium ortum fuisse tempore Caelestini, ad ipsum enim Prosper confugit, sicut ex epist. Coelestini constat, vt contra Gallos suam, Augustinique doctrinam aucto ritate Pontificia tueretur. Sequuti vero sunt hunc errorem in Hollandia, & Phrisia nonnulli anno Domini 548. & damnatur inter errores Wicleph, & loannis Hus in Concilio Constantiens sess. 15. & in Conc. Trid. sess. 6. can. 17.
Fuit alius error Iouiniani, vt refert Aug. de heres ca 82. & Hier. lib. 1. aduersus Iquinianum post n qui asserebat, baptizatum non posse iam amplius peccare. Damnatur etiam in Concil. Trid. sess. 6. can. 23. vbi vniuersum anathema dicitur ei, qui docuerit, vel senserit, semel iustificatum iam amplius peccare non posse.
Quocirca inter Catholicos indubitatum est Dei voluntatem, prouidentiam, & praedestinationem nihil prorsus nocere voluntati nostrae, sed voluntatem creatam non solum ex se, & natiua sua virtute liberam esse, verum etiam nullo decreto, aut praefinitione Dei impediti. Cum vero loquimur de libertate, intelligimus, vt disput. illa 68. c. 1. libertatem contradictionis, qua potest quis velle, & non velle, & libertatem contrarietatis, qua potest velle, & nolle, velle hoc, & contrarium Enitendum igitur pro viribus nobis est ita nostram libertatem innatam defendere, vt ex trinseco decreto, & voluntate Dei aliquo modo non laedatur. Vt enim in ea disp. ca.i.dicebamus. fuerunt aliqui haeretici, qui concedebant voluntatem ex se liberam quidem esse, sed praescientia, aut voluntate Dei impediri, & necessitatem quandam contrariam suae libertati contrahere, quod etiam absurdum est: cumque Catholici omnes eodem modo asserant libertatem nostram, variam tamen in assignanda ratione, & modo, quo ea cum voluntate Dei constare possit; quorum varias opiniones examinabimus, antequam nostram ex plicemus. Ratio vero difficultatis, in qua quaestio inter Catholicos tanquam in cardine vertitur, omnibus est peruulgata: Quomodo scilicet cum voluntate Dei, quae est causa nostrarum operatio¬ num, & in sequidem immutabilis, cui nulla libertas, nulla potentia resistere valet, nostra voluntas adhuc libera maneat, vt faciat, si velit, oppositum eius, quod a Deo definitum est.
Si vera esset sententia Durandi in 1. dist. 1. q. 5. asserentis, Deum in tempore cum nulla causa concurrere, & cooperari, sed secundas causas a Deo proxime conseruatas per se operari, facile praedestinatio Dei cum nostra libertate concordaret si consequenter diceremus, in Deo nullam aliam fuisse voluntatem, praeterquam conseruandi nostrum arbitrium ad sua opera. Nam si in tempore sinit arbitrium operati, nec cum illo concurrit, non vult ab aeterno cum eo concurrere ad operandum. Nullum igitur decretum efficax circa nostra opera speciatim & sigillatim habebit. Sed si aliqua in Deo voluntas circa illa ponenda esset, solum esset voluntas simplicis affectus, cui repugnare optime potest arbitrium, v disp. 83. cap. 4. monstratum est. Verum quia ill opinio Durandi de concursu Dei ad singulos effectus nemini probatur, imo ei nota erroris ab omnibus inuritur, vt 1. 2. q. 79. art. 1. fusius ostendemus. ideo nec de voluntate Dei eo modo philosophari licebit.
Secunda opinio est inam Medina datura conplutensis, vt refert Antonius Corduba loco inferius allegando: qui dicebat, Deum non operari media intellectione, & voluntate, sed proxime per essentiam, per quam ex se indifferens est ad operandum, & concurrendum cum omnibus causis singularibus, sicut est vniuersalis & communis causa creata per suam ipsius substantiam, & essentiam. Ex hac vero indifferentia nulla prorsus imponi potest necessitas arbitrio nostro, nec modus proprius operandi variari, quem ex se ipse arbitrium habet: vt satis liquet,
Caeterum quamuis verum sit, vt disp. 80. ca. 2. explicauimus, Deum non velle aliquid, aut intelligere per actum elicitum, & addictum suae essentiae, sed per suam essentiam addito solum respectu rationis nostro modo concipiendi: tamen quia ipsamet essentia Dei, quatenus rationem voluntatis & intellectionis habet, est principium rerum omnium vt ibidem ostendimus, id quod phrasis Scripturae demonstrat: difficultas semper manet, quo pacto cum essentia Dei, quatenus habet rationem voluntatis, & decreti, per quod est causa operationum nostrarum, libertas nostra constare possit: siquidem tali voluntati, & decreto nullo modo repugnare valet. Ego quidem fateor. nostram libertatem cum voluntate Dei facilius conciliari iuxta eorum sententiam, qui dicunt, actum volendi, & intelligendi non esse operationem immanentem elicitam, aut libere additam ipsi essentiae: quam si dicamus, esse actum quendam liberum elicitum: vtroque tamen modo conandum nobis est, libertatem nostram cum voluntate Dei tueri.
Tertia sententia est Caiet supra q. 22. artic. 4. qui de prouidentia loquens, cuius eandem rationem atque voluntatis, & praedestinationis esse diximus, promittit paucis se satis facturum difficultati propositae. Ait igitur, ex decreto prouiden¬ tiae non sequi euitabilitatem nec inuitabilitatem nostrae operationis, sed quid medium, quod est, inquit, ineffabile. Verum Caiet. ipsis vocabulis ludere videtur, vt nos eludat, & difficultatem pro positam mira taciturnitate potius subterfugiat, quam dissoluat. Quid enim aliud est appellare ineffabile id, quod Dei voluntatem, & prouidentia in nostris operationibus consequitur, quam rem hanc silentio supprimere: Sed ratione probemus, nihil posse esse medium inter illa duo, vt Caiet comminiscitur. Quoniam euitabile, & ineuitabilinuicem comparantur: sicut possibile, & impossibile: & ineuitabile idem est, quod non euitabile: & impossibile, quod non possibile: atqui inter possibile, & impossibile nullum est medium: ergo neque inter euitabile, & ineuitabile esse potest. Interrogemus igitur Caiet. hoc modo. Stante Dei decreto, vel possumus euitare opus, vel non possumus: deinde, vel possumus operari, vel non possumus nam inter haec nullum medium esse potest, cum contradictorie opponantur: si possumus; erge nostra operatio euitabilis a nobis est: si non possumus; ergo est ineuitabilis, stante igitur diuino decreto, aut vnum, aut alterum de nostra operatione asserendum est; ac proinde medium illud ineffabi le frustra Caiet, excogitauit,
ANtiquiores Scholastici alio modo hanc difficultatem dissoluere conantur. Dicunt itaque Dei voluntatem, & prouidentiam tantae virtutis, & efficacitatis esse, vt licet ei nulla potentia, & libertas creata resistere valeat; omnes tamen causas, quibus cooperatur, suauiter moueat, & iuxta culusque naturam aut necessario aut libere ad operandum impellat. Quia non solum operatur, quod vult, sed modum etiam, quem vult, in cooperando tenet, & vt varias causas, varios quoque producit effectus. Ita respondent propositae difficultati S. Tho. supra q. 19. art. 8 & q. 22. a. 4. Durandu in I. di. 42. q. num. 7. Dionysius Carthus d. 39. q. 2. Capreolus d. 45. q. 1. conclusione 5. Ferrariens. 1. contragent. c. 85. Driedo opusc. de concordia libet. arbit. & praedestin. par. c. 3. ad. 1. Quorum sane doctrina nonnullis Theologis mirum in modum probatur, atque ex ecum S. Tho. locis citatis inferunt, contingentiam & libertatem operationum nostrarum in liberum solum arbitrium non esse reducendam, sed etiam in Deum tanquam in primam, & praecipuam causam contingentiae, propter eximiam illius virtutem, & excellentiam; ne dicamus effectus liberos, & contingentes praeter Dei sententiam euenire.
Haec doctrina vera quidem est, quod attinet ad eius priorem partem; tametsi id, quod posteriori loco docet, difficile sit, vt sequenti disput. videbimus. Certum enim est, Dei voluntatem, quod infinitae virtutis sit, & cum summa sapientia coniuncta optime posse quamlibet secundam causam, prout illius exposcit natura, ad propriam operationem dirigere, atque eo modo illam mouere quem nouit ipsi congruere, neque scientiam, aut potentiam ad hoc ipsi deesse. Verum hoc asserere non satis est, vt propositam difficultatem dilua¬ mus, & haereticis oblattantibus ora praecludantur. Nam quod Dei voluntas infinitae virtutis sit atque infinita sapientia dirigatur, non satis videtur, vt possit, aut sciat nostram voluntatem libere mouere, si id possibile non est, quando neque potentia eius, neque sapientia id, quod impossibile est, valeat attingere. Porro autem impossibile esse, posito decreto Dei, libere moueri nostram voluntatem, probari videtur hac ratione: Si Dei praefinitio nostram voluntatem praecedit, & semel posita mutari non potest, neque per vllam nostram potentiam ab effectu impediri; efficitur, vt nostra libertas ei resistere, aut contra illam operari nequeat. Quo ergo modo, supposita praefinitione Dei, libere mouebitur libertate contradictionis, & contrarietatis
Neque vero satis est, si omnem contingentiam, & libertatem nostrarum operationum in Dei libertatem, qui ab initio libere definiuit, quod futurum est, referamus. Id enim haeretici non inficiabuntur (excipio loannem Wicleph, qui Deo libertatem contradictionis, & contrarietatis negauit, vt retulimus disp. 68. c. 1.) cum hoc enim asserere possunt nullam nobis manere libertatem in operando, quod est absurdum.
Atque multo magis difficultas initio proposita crescit iuxta recentiorum opinionem, qui doctrinam S. Thomae, & antiquorum Theologorum sic putant intelligendam, vt Deus ab aeterno praefinierit singulas nostras operationes; eiusque praefinitio fuerit prior ordine causae nostra determinatione, & cooperatione: quia nulla habita ratione illius, ex se neus singula opera nostra decreuerit. Id quod non solum in operibus gratiae censent esse verum, sed in aliis operibus, etiam peccati, si sermo sit non de malitia, sed de substantia actus. Hic igitur crescit difficultas: ex hac enim opinione hoc modo intellecta sequitur in nostris operibus necessitas ex suppositione, quae libertati nostrae omnino aduersatur: tametsi non sequatur necessitas absoluta, & ex natura rei: necessitatem vero, quae laedat libertatem, non esse concedendam, iam supra notauimus. Neque enim solum de fide est, liberum arbitrium ex se, & natura sua liberum esse, verum etiam ita semper liberum manere, vt a nulla extrinseca causa laedatur. Quare cum aliquam in eius operatione necessitatem concedimus, talis esse debet, quae eius libertatem illaesam omnino sernet.
Ex praedicta vero sententia sequi nostrae libertatis impedimentum, quod ipsam omnino tollat, non difficulter probabitur. Reuocanda tamen est in memoriam doctrina illa Anselmi opusc. de concordia liberi arbitrij, & praedestinationis cap. 1. quam adduximus disputatione 68. cap. 4. & sepius a nobis inculcata est, nempe vno ex duobus modis aliquem effectum necessario esse futurum. Aut necessitate praecedenti, aut necessitate sequentiPraecedens necessitas est, quae prouenit ex causa, aut ex aliquo, quod antecedit effectum, quo posito non potest effectus non sequi. Sequens vero necessitas est, quae sequitur effectum ipsum. Hoc modo effectu iam posito enunciamus, ipsum necessario esse, quando est: aut fore, quatenus futurus est. ne priori autem necessitate plane docet Anselmus talis esse naturae, vt laedat arbitrij libertatem: quia cum ea libertas constare non potest, id quod hac etiam ratione probatum est. disputatione 89. cap. 10. Nam si aliquid praecedit. consensum nostrum, ex quo necessario sequitur nos consensuros, eoque antecedenti posito non potest vllo modo nostra voluntas oppositum velle, & illud quod praecedit, non fuit vllo modo in nostra potestate: fit vt nihil libertatis, nihil indifferentiae in nobis manere possit, vt ibidem latius demonstrauimus. Posterior vero necessitas non tollit libertatem: quia id, ex quo necessitas sequitur, ex nostra libertate supponitur: & ita cum necessitas posterior sit, eam laedere non potest, qui autem concedunt Dei decretum ita praecedere, vt nulla habita ratione consensus, & determinationis nostrae voluntatis, opera nostra sigillatim praefiniat, concedere coguntur, opera nostra necessitate euenire: quia posito decreto, quod ordine causae praecedit, non potest voluntas nostra contrarium velle: ergo nulla prorsus in ea manet libertas
Hac quidem ratione Thomas Wald. tom, 1. lib. 1. cap. 25. contra plures graues Theologos sui temporis, qui plane concedebant, opera nostra praecedente necessitate fieri, dicit haec verba: Necessitas ergo praecedens non compatitur arbitrij libertatem, & ideo ipsa non conuenit humanis affectibus. Periculose ergo (vt mihi videtur) quidam magni viri necessitatem istam praecedentem ponunt in humanis operibus etiam & quod fluat voluntate Dei, maxime cum antiquis Ecclesiae Patribus nihil consonans reperire possunt. cum conantur; & illud, quod adducunt, Cor regis in manu Domini, & quocunque voluerit inclinat illud ipse textus exponit se, intelligi de necessitate tractionis, veinclinationis: non autem de necessitate illa, quae praecedit secundum Anselmum. Porro autem illa praecedente suppositione facta, cum necessitate illius non manere libertatem, late probauimus supra disputatione 89. c. 10. ea enim facta suppositione, non manet indifferens & libera voluntas, vt velle possit vnum, aut alterum, sed vni patri alligata, siquidem decreto Dei nullo modo resistere valet.
Ceterum huic argumento multi varie conantur respondere: quia tamen eorum solutiones in eo cap. ex professo impugnauimus, hic solum per transennam eas attingemus. Primo respondent, adhuc posito decreto Dei nostram voluntatem liberam manere. Et cum vrgemus eos hoc modo Si voluntas nostra posset in oppositum, iam resisteret voluntati Dei, quod est absurdum possibili autem posito in esse, non sequitur aliquod impossibile, ex Arist. 1. Priorum cap. 12. dicunt, tunc sane, si voluntas faceret oppositum ei, quod Deus decreuit, fore, vt tolleretur suppositio decreti Dei: veluti si nos faceremus aliud, quam Deus cognoscit, fore, tolleretur suppositio scientiae Dei¬
Verum hanc solutionem infirmam esse, ibi ostendimus: quia suppositio decreti Dei prior est nostra libertate secundum eorum sententiam; & ideo si ea perseuerante, vt supponitur, non potest voluntas velle oppositum, sequitur non manere liberam: si autem potest, & facit, non debet tolli suppositio illa, quae nullo modo ex arbitrio pendebat, sed prior erat omni libertate: at suppositio scientiae Dei tollitur, si opponamus suppositum euenire, quia illa erat posterior libertate, & supponebat rem eo modo euenturam: quare si suppositio rei euenturae tollitur, non mirum, si etiam scientia tollatur. Hinc colligitur, aliam necessita¬ tem sequi in nostra voluntate ex suppositione decreti Dei, si decretum prius est nostro consensu, quam ex suppositione scientiae. Haec enim est fequens, quae non tollit libertatem; illa vero praecedens, quae libertatem omnino impedit, vt probatum est. Tum etiam necessitas illa, qua res quando est, dicitur necessario esse, est sequens, & nullo modo libertatem laedit.
Secundo respondent, suppositione facta decretis non manere voluntatem liberam, ex se tamen liberam esse. Verum hoc modo incidere videremus in errorem Melanchthonis & alioram, qui quamuis non concedant necessitatem absolutam in nostris operibus, vt docebat Wiclessus; affirmant tamen extrinseco Dei decreto, aut praescientia libertatem nostram laedi, & impediri, vt disput. illa 68. cap. 1. retulimus. Quodsi aliquis concedat, suppositione facta decreti Dei manere rationem spontanei; sed absque libertate contradictionis, nihil omnino refert, nam cum spontaneum in brutis etiam reperiatur, non satis est in operationibus humanis illud concedere: sed necessarium est, libertatem contradictionis, & contrarietatis voluntati tribuere. Nam spontaneum sine libertate haeretioquoque nostri temporis concedunt cum Caluino lib. 2. Instit cap. 5. §. 14. & 15.
Tertio alij respondent, ex decreto Dei non imponi voluntati nostrae necessitatem antecedentem, sed sequentem, qualis prouenit ex scientia; ac proinde decreto Dei nostram voluntatem non impediri. Probant vero assumptum: quia decretum De praecedit sententia conditionalis, qua Deus sub conditione optime nouit, quid vnusquisque, si tali praeueniretur vocatione faceret; quod ergo, hoc ita praecognito, decernat Deus illud fieri, & ad illud tali vocatione voluntatem excitare, non imponit necessitatem antecedentem: quia id, quod sub conditione nouit, absolute decernit.
Hanc solutionem in ea disputat. 89. cap. 10. ex professo impugnaui, cum de decreto dandi gloriam ante praeuissa merita gratiae ageretur, & nunc eodem modo refelli potest: primum, quia ex eo, quod Deus nouerit sub conditione, me libere consensurum tali vocationi, non sequitur in mea fuisse libertate decretum ipsius absolutum, quo praefiniuit, me tale opus facturum: si ergo antea quam absolute decerneret me vocare, & antequam praeuideret determinationem meam ex tali vocatione absolute futuram, ipse ex se decreuit, me tale opus absolute facturum; consequitur, definitionem illius absolutam priorem omnino fuisse mea libertate, & determinatione absoluta: ac proinde necessitas antecedens voluntati meae imponeretur.
Deinde hi doctores non seruant eundem ordinem sub conditione, & absolute; vt autem eadem esset vtrobique ratio, eadem series esset constitueda. Dicunt enim, Deum ita praeuidisse, si ego Petrum tali vocatione praeuenero, libere consentiet: sed non addunt praefinitionem sub conditione, nempe quid si ego praefinirem eius opus ante vocationem, & determinationem praeuisam? Si enim haec poneretur, sicut in ordine absoluto, eadem esset vtrobique difficultas. Quare nihil hanc scientiam sub conditione hoc modo prodesse ad conciliandum decretum pei cum nostra libertate existimo, sicut ibi etiam notatum est.
Postremo, si decretum Dei, quo praefinit per catum secundum substantiam actus, praecedit nostram cooperationem, nec ex illa pendet vllo modo; eo Petro Apostolo, non posset conari ad op positum, ne Dei decretum irritare contenderent. Quare aut negando non peccaret, ne faceret irritum decretum Dei, quod bene nouit, imo benefaceret negando, ne iret contra definitionem Dei, aut perplexus esset. Cum vero modo relinquat in nostra potestate decretum suum quia illam commitantur, & non praecedit, recte conari potest, imo debet ad oppositum; quia adhuc incumbit illi praeceptum Dei, de quo l. 2. quaest. 19. art. 10.
Quarto denique alij respondent, per decretum Dei circa singula opera, etiamsi praecedat, secundum rationem, praescientiam nostrae cooperationis, non tolli libertatem nostram, quamuis imponatur ei necessitas: quia decretum non mutat modum operandi intrinsecum, nec physice (vt aiunt, praedeterminat voluntatem; sed decretum omniuo extrinsecum est. Horum tamen solutionem satis impugnauimus disp. 89. cap. 10. vbi ostendimus, extrinseco impedimento eodem omnino modo tolli nostram libertatem, sicut intrinseco, & physice influente, quando ex suppositione sequitur necessitas antecedens.
Haec sunt, quae sequi videntur contra praedictam opinionem, prout a recentioribus Theologis intelligitur, qui plane concedunt decretum antecedens nostrum consensum, ex quo necessitatem antecedentem in nostris operibus fateri coguntur. Nam de Theologis antiquioribus in hocap. cummemoratis, affirmare non possumus, tale decretum praecedens, nec antecedentem necessitatem in nostris operibus concessisse. Et quidem de S. Thoma ait Waldensis eodem lib. c. 28. hanc necessitatem nunquam docuisse. Namque eo tempore, sicut etiam nunc, non deerant Theologi, qui Doctorem sanctum in illum sensum interpretarentur, a qua opinione tanquam a minus probabili interpretatione Waldensis ipsum vindicare conatur. Solum contra praedictos Scholasticos supra notauimus, eorum doctrinam minus sufficientem esse ad praesentis difficultatis dissolutionem, tametsi veta sit: ideo aliam esse quaerendam, quae omnino satisfaciat.
Lij Theologi nostri temporis, vt seueritatem huius sententiae temperent, docent cum Greg. Arimin. in 2. d. 28. qu. 1. art. 3. ad 8. & 12. argum. motionem Dei ordine causae priorem esse cooperatione, & determinatione nostra in operibus bonis: at in operibus peccati etiam secundum substantiam, & seclusa malitia, priorem esse nostram determinationem: & eodem ordine haec in se comparari in aeternitate. Putant enim cum eodem Greg. Deum in tempore ex seipso prius applicare voluntatem nostram, & eam impellere ad operandum, quam ipsa cooperetur in bonis operibus: at in malis e contrario, prius voluntatem ex se determinari, quam Deus cum illa cooperetur. Equo inferunt, Deum praefinisse opera bona ante determinationem nostram vllo modo praeuisam, sed mala secundum substantiam nequaquam, nisi praecognita determinatione nostrae voluntatis. De bonis operibus id probant, quia in illis priores Deo tribuere necesse est: ergo & decretum, & praefinitio Dei prior esse debet: de malis vero id Poconfirmant multis Patrum testimoniis, qui negant peccatum a Deo praefiniri. Si dicitur in Concilio Valentino sub Lothario imperatore capit. 3 Consentiunt Augu ad artis sibi falso impositos artic. 11 & 13. seu potius Prosper ad obiectiones Vincent. qui cre ditur auctor illius libri responsione 11. & 13. Beda tom. 8. in lib. quaest. q. 13. & Fulgentius lib.) ad Monimum c. 13. per multa cap. Tum etiam quia Deus videretur auctor peccati, & ipsi potius, quam peccatori illud imputaretur: nam si ipse ex se ipso praefinit in praesentia opus peccati non attendens ad determinationem nostram, & in tempore nos mouet, & applicat priusquam determinemur a nobis, potius ei, quam nobis tribueretur peccatum siquidem nos ad illum actum impellit, quem necessario consequitur malitia.
Alij denique eodem fere modo philosophantur, nisi quod inter opera bona adhuc distinguunt. Putant enim, quaedam esse opera gratiae, quaedam autem opera naturae. De operibus naturae dicunt eodem modo, quo doctores praecedentes de operibus malis docuerunt, nimirum in eis priorem esse determinationem creaturae motione Dei, idemque de ordine praescientiae, & aeternae praefinitionis affirmant, nempe ante nostram determinationem ullo modo praeuisam, Deum praefinisse opera bona, quae sunt gratiae, alia vero post praeuisum nostrum consensum. Distinguunt autem hoc modo, vt in operibus saltem gratiae Deo priores partes tribuamus, siquidem ipse dicitur omnia in nobis operari, & facere, vt nos ea faciamus. Cumque Gregor. existimaret, omnia opera moralia bona esse ex gratia Dei, in omnibus bonis concessit prius nos a Deo moueri, & applicari ad ea operandum, quam nos operemur, vt disput. 88. cap. 1. notauimus.
Verum frustra hae adhibentur distinctiones cum potius de omnibus eodem modo sentiendum sit. Atque in primis, si Doctores huius sententiae censent, etiam supposita praefinitione Dei, & applicatione illa ad operandum in bonis operibus, nihilominus voluntatem nostram libere ad illa opera determinari, idem in malis operibus dicere debent. Nam quae maior ratio esse potest, ob quam ex praefinitione, & applicatione illa praecedente ad operandum tollatur libertas in malis & non in bonis? Quod si supposita praefinitione, & applicatione adhuc voluntas libera manet ad peccandum, non est, cur Deo imputetur, aut tribuatur malitia, cum ipse sua praefinitione voluntatem nostram relinquat in manu consilij sui, & solum decernat actum peccati secundum substantiam, sicut etiam in tempore facit, & producit. Quod enim aliquo modo definiat vel ante consensum, vel simul cum illo, vel post illum, nemo dubitare potest; siquidem ea, quae in tempore producit, voluntate sua producit: voluntas autem eius aeterna est. Ex eo vero quod Deus concurrat nobiscum ad actum peccati, prout facultas liberi arbitrij po stulat; siue prius, siue posterius, siue simul, non sequitur malitiam Deo esse tribuendam, cum illa solum ex modo operandi creatae causae sequatur vt 1. 2. quaest. 79. art. 1. dicemus.
Patres vero commemorati vel solum contendunt, peccatum sub ratione peccati, & malitiae non fuisse a Deo praefinitum, id est, ab aeterno destinatum, & determinatum fieri. Particula autem pra¬ non denotat antecessionem causae respectu determinationis nostrae, sed prioritatem temporis. Solus enim Damascen, vt infra notabimus, videtur particulum prae in ea significatione vsurpasse, vt antecessionem causae significet. Vel certe, si loquuntur. Patres de actu ipso peccati secundum substantiam, non solum negant, Deum praefinisse illum ante praeuisam determinationem nostram, verum etiam vllo modo determinasse. Vt enim dicemus 1. 2. q. 79. art. 1. Aug. in lib. 2. de lib. arbit. capit. 20 imo & Hieronym. in 2. dialo in contra Pelagianos, non obscure docere videntur, actum ipsum, & opera tionem peccati non esse a Deo. Quare cum ceteri Patres allegati, fuerint doctrinae Augustini summopere addicti, mirandum non est, si in eo quo que sensu negauerint, peccata a Deo fuisse praedestinata. Refert etiam Magister in 3. d. 37. quosdam suo tempore eam sententiam sequutos, ne in Deum tanquam auctorem malitiam etiam peccat. reiicerent, si ipse esset auctor actus peccati secundum substantiam. In qua opinione fuit Antisiodoren. lib. 2. summae tract. 26. cap. 3. quamuis oppositam existimet probabilem: Magister tamen nihil audet definire.
Ex Patribus vero solum legi Anselm opusc. de con cordia lib. arbit. & praedest. c. 2. qui dicat, actum peccat, secundum substantiam esse a Deo. Quod autem Aug. lib. de Morib. Manichaeorum cap. 2. dicit, Deum esse causam omnium naturarum, & substantiarum; ex quo videtur concedere, Deum esse auctorem actus peccati secundum substantiam, quia natura quae dam est: non probat, in ea fuisse sententia, vt concederet, actum peccati secundum suam entitatem esse a Deo: per naturam enim ipse intelligit substantiam, non operationem. Quare contra Manichaeos ibi contendit, nullam substantiam esse malam, quam nomine naturae significat. Sic intelligit ipse eodem lib. capit. 2. & 8. & lib. 1. Hypognost. in vltimis fere verbis. lib. 4. in princ. & 2. de lib. arb. cap. ill. 20. Eodem modo loquitur etiam loann. Maxentius in confessione suae fidei in fine, quae habetur 5. tom. Biblioth. Sacra, & Damascen. cap. 19. historiae. Nihil igitur curarunt Patres, an praefinitio actus peccati fuerit a Deo, ante praeuisam determinationem nostra voluntatis
Quod si Deus praefiniens in aeternitate suactum peccati secundum substantiam, non praeuisa determinatione nostra, voluntati nostrae imponeret necessitatem, quae libertatem illius impediret: efficeretur, non solum in Deum reiiciendum esse peccatum, si aliquod esset, siquidem ad illud faciendum nos cogeret: sed etiam nullum peccatum humano arbitrio imputari posse. Porro si talis necessitas in malis operibus ex illa praefinitione nasceretur, idem profecto esset de bonis: ac proinde nullum meritum nobis posset imputari; quod etiam est absurdum; aequa igitur ratio esse debet Atque eodem modo de praefinitione censendum est tam in bonis, quam in malis operibus secundum substantiam
Quocirca eorum sententia mihi non probatur. qui docent nostram voluntatem post vocationem non solum prius applicari a Deo applicatione illade qua saepe loquuti sumus, ad consensum in opus bonum; sed etiam ad consensum in opus peccat, secundum substantiam. Ex eorum enim sententia multa videntur sequi, quae nulla ratione concedi possunt. Primo nos a Deo moueri, adigi, impelli, imo & cogi ad opera peccati; tametsi Deus non sit auctor malitiae peccati; Nam si Deus applicat nostram voluntatem praeuenta cogitatione, & tentatione, vt eliciat opus consensus, ergo ad tale opus impellit, & adigit; cumque tali posita applicatione non possit arbitrium non operari, & ea non pendeat ex ipso vllo modo, sed eius libertatem antecedat; sequitur etiam ab ea non solum impelli, sed etiam cogi: quia necessitas antecedens, vt saepius dictum est, libertati nostrae aduersatur. Hoc autem modo loquitur Beza in responsione ad Sebastianum Castellionem in refutatione secundae calumniae explicans sententiam Caluini in aphorismo 22. vbi ait, non tantum a Deo sini liberum arbitrium opere peccati; sed etiam ad illud impelli, excitari, moueri, & regi. Neque vero dicit, Deum esse au ctorem peccati, quatenus malum, & deforme est namque hac ratione in voluntatem solum creatam peccatum refert in aphorismo 31. sed dicit ad opus ipsum peccatis voluntatem nostram a Deo impelli, excitari, moueri, & regi¬
Secundo sequi videtur ex hac sententia, Deum, voluntate antecedente, & ex se ipso voluisse, & decreuisse opera peccati: atque adeo primaria sua intentione quosdam ad huiusmodi opera destinasse. Nam iuxta Damasc. 2. de fide capit. 29. primaria voluntas in Deo ex ipso solum ortum habet, nullam ex nobis occasionem capiens: atque hac ratio ne dicitur antecedens respectu nostri; secundaria autem voluntas, quae dicitur consequens, ex nobis ortum habet, qualis est voluntas puniendiDicere autem Deum voluntate sua primaria opera peccati secundum substantiam praefinisse, non licet: siquidem hac primaria voluntate teste Damasc. vult Deus omnes homines saluos fieri, tranquillam vitam agere, nihil, quod sit futurum contra rationem, operari: hoc enim bonum est, & acceptum coram Domino, qui vult omnes homines saluos fieri, & ad agnitionem veritatis venire, vt scribit Apostolus 1. ad Timoth. 2. impossibile autem est, Deum ex seipso primaria, seu antecedente voluntate hoc velle, & simul eadem primaria voluntate opus peccati secundum substantiam, cui deformitas coniuncta est, praefinire.
Tertio sequi videtur, hac eadem primaria intentione vt operibus peccati homines consensum praebeant, non solum Deum immittere cogitationes, ex quibus futurum esse peccatum cognouit; sed etiam ex eadem voluntate ad consensum in tales cogitationes impelli, quod dici non potest Nam tametsi Deus auctor sit cogitationis, & occasionis, ex qua nouit futurum esse opus peccati, quia tamen ex se vellet illud non committi, nulla ratio ne dici potest, ea intentione, vt homines consentiant in opus peccati, Deum immittere cogitationes, aut occasiones offerre: alioquin & Deus tentator diceretur, contra sententiam lacobi Apost cap. 1. nam & homines, qui alios alliciunt ad peccandum, non ideo tentare eos dicuntur; quia intentione peccati, vt peccatum est, occasiones ob ferant, sed quia intentione primaria, & ex se consensum in tale opus aliis desiderant, & suis suasi nibus extorquent.
Quarto ex eadem sententia colligi videtur simpliciter dicendum esse, quosdam homines destinatos esse ex ipso solo Deo ad opus peccati, sicut alios etiam ad opus virtutis. Nam si Deus non pro uisa hominis determinatione ex seipso decreuit. hunc hominem committere opus furti, illum atem opus adulterij, & vt illud in tempore committeret, dicimus fuisse a Dei applicatum, & motum; simpliciter dicendum est, ad haec opera peccati quosdam homines fuisse sola Dei voluntate destinatos. quod est contra doctrinam Conc. Valentini sub Lothario Imper. cap. 3. & Aug. ad articulos sibi falso impositos articulo. 11. seu Prosperi ad obiectiones Vincentia, responsione 11. & 13. qui creditur author illius lib. Fulgentis lib. 1. ad Monimum cap. 13. pemulta capita & Bedae tom. 8. in libr. qu. 13. qui negant, peccatum a Deo praefiniri, & homines a Deo destinatos fuisse ad peccandum, neque solum negant malitiam a Deo fuisse praefinitam, sed etiam neminem a Deo ad hoc fuisse creatum, & praedestinatum, vt Deus ad opus peccati ipsum impelle ret. Hanc vero illationem falsam esse ex eo constat, quod Deus ex seipso primaria sua voluntate vult opus peccati, etiam secundum substantiam non fieri, qui iuxta Damasc. 2. illo de fide cap. 29. Deus ex seipso vult omnium salutem, & vt omnia opera secundum rationem fiant, cum qua voluntate constare non potest voluntas alia, qua velit fieropus peccati secundum substantiam, nisi aliqua occasione accepta determinationis & cooperationis nostrae
Quinto inferri videtur ex hac motione, & applicatione voluntatis nostrae ad opus peccati, tolli libertatem illius, vt saepius dictum est, ac proinde nullum esse peccatum: quia omne peccatum liberum, & voluntarium debet esse: aut certe, si adhuc peccatum moris manet dicendum esse, Deum esse authorem illius.
Qui vero oppositam sequuntur sententiam, respondent Deum quidem authorem esse operis peccati secundum substantiam; malitiam tamen & deformitatem moralem in liberum arbitrium creatum solum referri: vt ita opus illud, quatenus sit a Deo, non sit peccatum, sed quatenus est a libero arbitrio creato: Ceterum obseruandum est non omnes haereticos nostri temporis docuisse, Deum esse authorem peccati, vt peccatum est Sunt enim, qui plane dicant, peccatum vt peccatum non esse in Deum vt in causam referendum, sed tantum Deum esse causam operis peccati eo modo quo supra explicuimus ex mente ipsorum docet Beza Aphorismo illo 31. Caluinus lib 3 Inst. capit 235. 9. Zuinglius in serm. de prouidentia cap. 6. quamuis autem hoc solutio aduersariorum locum habeat in eorum sententia, qui dicunt opus peccati secundum sub stantiam fieri a Dei cooperante nobiscum, habita ratione determinationis nostrae: ils tamen, qui asserunt, non solum Deum decreuisse cooperari hobiscum, & in tempore concurrere: sed etiam nulla habita ratione determinationis nostrae aopus peccati nos applicare, excitare, regere, & impellere; praedicta distinctio; & solutio nihifauere potest. Sic enim vt supra dicebamus, aut nullum omnino peccatum est, aut potius illius est qui ex seipso curauit, & statuit, vt tale opus fieret, Sunt tamen alij Theologi, qui expresse non dicunt: voluntatem nostram ad actum peccati prius applicari quam ipsa consentiat; tametsi ex eorum principiis id plane sequatur cum asse rant, prius matura applicari omnem causam secundam ad suam operationem a causa prima, quam ipsa secunda causa operetur. Expresse tamen docent praedicti doctores, si voluntas humana non applicetur ad bonum infallibilitet peccaturam. Quorum sentent. reiicienda videtur, sicut prior, si illud Infallibiliter, sumant pro necessario necessitate praecedente, & ex parte causae, vt ipsi videntur significare: nam si referatur ad scientiam, & intellectum Dei: infallibiliter Deus scit, hominem peccaturum, non quidem si non applicetur ad bonum applicatione illa, quam supra impugnauimus, sed nisi congrua, & peculiari vocatione secundum propositum Dei praeueniatur; vt manifeste constat.
Sed dicunt aliqui, in operibus saltem gratia necessarium esse concedere praefinitionem ante determinationem nostrae voluntatis: eo quod in tempore etiam quaedam applicatio praecedit nostram determinationem praeter vocationem, & primum motum voluntaris, vt ita modo loquendi Augustin. & aliorum Patrum satisfaciant. Verum illa applicatio, & praefinitio eo modo intellecta non solum non est secundum mentem August. & Patrum, nec vllo modo possibilis, sed etiam ex illi aliquid sequi videtur contra nostram libertatem, Eam vero non esse secundum mentem Augustini, & aliorum Patrum, neque possibilem, disputat. 88. cap. 5. satis probatum est. Ea autem nostram libertatem impediri, ex dictis in cap. praecedent. patet. Nam tali posita praefinitione non potest voluntas esse libera in vtramque partem: praefinitio vero supponitur sine nostro consensu, & prior est illo ex ea igitur nascitur necessitas praecedens, quae libertatem impedit, vt supra probauimus: idem de applicatione illa in tempore dicendum est. Ea enim talis est naturae, sicut aduersarij fatentur, vt semel posita non possit non sequi operatio & consensus voluntatis. Recte igitur docuit Ruar. Tap. artic. 7. §. Decima propositio, eodem modo sentiendum esse de operibus gratiae, & naturae in vniuersum, vt non alio modo praefiniantur operationes, nec alio modo applicentur causae ad operandum, quod attinet ad prioritatem, vel posterioritatem, aut comitantiam, vt infra capit. 7. fusius dicetur. Idem omnino sentit. Sotus in 4. d. 49. qu. 6. §. Dico ergo, versi ad propositum: cum asserit nostram voluntatem non prius applicari a Deo ad operandum, quam ipsa se determinet, quia alio quin tolleretur eius libertas, quae sane ratio tam probat de operibus peccati, & naturae, quam de operibus gratiae.
Demum recentiores alij alio modo philosophantur. Dicunt enim, Deum ab aeterno non praeuisa vllo modo nostri arbitrij determinatione et iam sub conditione, praefinisse opera nostra sigillatim: sed in tempore voluntatem nostram ita a Deo moueri, vt in eodem instanti temporis, & naturae (vt ipsi loquuntur) actio nostri arbitrij, a Deo & nobis procedat: nihilominus Deus prius prioritate, quam ipsi vocant, a quo, non prioritate in quo, praeueniat nostram cooperationem: & hinc tantum sequi necessitatem, qua dicere solemus, Omne quod est, quando est, necesse est esse. Addum praeterea, nostram voluntatem non semper hoc modo a Deo moueri, sed quandoque hoc modo, quandoque etiam sine hac prioritate ex parte Dei.
Haec tamen opinio non minus facile, quam aliae impugnari potest. Primum quidem, quod spectat ad praefinitionem Dei non praeuisa determinatione nostra etiam sub conditione, iam satis explosa est; ex ea enim sequi videtur necessitas non tan¬ tum sequens, aut comitans, sed praecedens: quaquidem nostram libertatem omnino laedi, satis superque ostensum est. Deinde, quod attinet ad applicationem, & motionem, qua Deus nos mouet, haec sententia verbis solum ludere videtur, & primum quidem, si in eodem instanti temporis & naturae simul Deus, & nostrum arbitrium operantur, quomodo prius prioritate a quo Deus arbitrium mouet, sic enim necesse est, assignare in stans aliquod naturae, prius ipsi Deo mouentiquod nostro arbitrio non conueniat: & ita vtriusque concursus non erit simul tempore. & naturaDeinde hi Theologi abutuntur vocabulis artis Nam Aristot. in praedicamentis cap. de modis prioris, in modos prioris assignat quendam, quem posse mus vocare prius a quo, sed tale genus prioris praesenti instituto seruire non potest: hoc enim modo dicitur prius id, a quo non valet subsistendi consequentia: quale est praedicatum commune respectu particularis, vt animal respectu hominis quod sane nihil ad praesentem controuersiam attinet.
Postremo, quod asserunt, interdum Deum operari in nobis eo genere prioratis, interdum vero non, absque fundamento dicitur. Vt enim Deo assignemus diuersum modum operandi, necesse est in ipso effectu aliquid diuersum assignati: at in nostris actionibus non possumus vllam diuersitatem assignare, vt constat: ergo non possumus assignare Deo diuersum modum operandi. Adde, quod nullius vtilitatis est haec prioritas, quam praedicta opinio tribuit Deo: siquidem affirmat, aliquando sine illa Deum nobiscum operari: & nihilominus nihil derogari diuinae gratiae, cui primas partes tribuere debemus, nec certitudini prouidentiae: siquidem haec semper certa est, & aliquando ab his doctoribus conceditur sine hoc genere prioritatis. Atque vt disputation. 88. capit. 7. ostendimus, qui sunt hac prioritate diuinae operationis concedunt prouidentiam, nihil certitudini illius derogant. Ceterum praedicti doctores hoc genus prioritatis, quam ipsi vocant a quo, sic explicant: non quia Deus in aliquo signo priori producat in nobis aliquid sine nobis, sed quia ipse operatur, vt prima causa, a qua pendet secunda: cum tamen ipse a secunda non pendeat. Verum hac ratione explicata sententia multo melius impugnari potest primum, quia ad producendum actiones voluntatis & intellectus Deus saltem indiget in alique genere, vt causa cooperante, nostro arbitrio, siquidem sine illo non posset tales effectus in nobis facere, saltem liberos. Deinde hac prioritas, si aliqua est solum est prioritas perfectionis, quatenus iuxta Arist. in praedicamentis cap. de modis prioris id, quod nobilius est dicitur prius: hoc autem modo non quandoque, sed semper Dei efficaci tas prior est, non solum in operibus gratiae sed etiam in omnibus aliis operibus adhuc naturalibus, & in ipsa substantia actus peccati: hoc autem nihil refert, vt defendant Deum praefinire opera nostra libera & praedeterminare arbitrium (vt ipsi loquuntur) non habita ratione concursus nostri; & multo minus, vt priores partes, & potissimas tribuant gratiae Dei sicut patet ex superioribus. Nam gratiae Dei alio modo tribuendas esse priores & potiores partes iuxta mentem Augustini, & Patrum, patet ex disputatione 88. Et hactenus contra quintam opinionem varie expli¬ catam pugnatum est: iam vero ad sextam gradum faciamus
NOnnulli Theologi e contrario dixerunt, primum quidam, Deum non praefinisse actus nostros, siue bonos, siue malos secundum substantiam ipsorum, autem praeuisam determinationem arbitrij nostri: deinde determinationem ad vnam partem potius, quam ad aliam siue in bonis, siue in malis actibus quoad substantiam ipsorum, esse quidem a nobis, & a Deo, sed primam radicem, & causam illius esse liberum arbitrium. Ex quo inferunt, prius intelligi determinationem nostram, quam Dei praedestinationem, & praefinitionem, nam eodem modo res inter se in aeternitate, sicut in tempore comparantur. Eundem etiam ordinem assignant in operibus gratiae, quod attinet ad consensum, & cooperationem: concedunt tamen ante nostram, & Dei cooperationem praecedere gratiam operantem & excitantem, nempe vocationem. Hanc sententiam tradiderunt Catherinus in opus de praescientia, & prouidentia Dei cap vit. Antonius de Corduba lib. 1. qu. 55. dub. 10. Iulius Sirenus lib. 8. de feto a cap. 11. vsque ad 14. Osorius lib. 9. de iustitia: eundem etiam ordinem in malis operibus posuit Marsil. in 1. qu. 45. art. 2. in quodam dubio post 4. conclusionem. De bonis autem, tametsi non aperte loquatur contrariam tamen sententiam in licare videtur. Ex hac doctrina Antonius de Corduba colligi discrimen inter causas secundas naturales, & libi ras. Nam licet vtraeque modificentur, & determinent diuinum concursum, non tamen eodem modo naturales enim causae solum determinant Deum ad modum operandi naturaliter, non ad hoc, vel illud producendum in specie, aut indiuiduo: quia ex se Deus determinatur ad hoc potius quam illud efficiendum, licet causa naturalis, & particularis modificetur vniuersalem causam, creatam, nempe coelum, vt hoc potius quam aliud producat, non solum in specie, sed etiam in indiuiduo. Libera autem agentia determinant Dei efficacitatem, & concursum non tantum ad modum operandi libere, verum etiam ad hoc potius, quam illud in indiuiduo producendum: ita vt ex se Deus indifferens sit, vt voluntate sua cooperetur cum nostra in eam partem, in quam viderit ipsam se determinare. Concedunt igitur praedicti doctores tria instantia; primum in quo voluntas nostra gratiae praeueniatur; secundum, in quo ipsa se determinet ad consentiendum, vel repugnandum vocationi: tertium in quo Deus cum illa concurrat, atque eundem ordinem in aeterna praescientia, seruata proportione, constituunt. Quinimo ex tecentioribus, qui hanc amplectuntur sententiam, nonnulli affirmant ita loquendum esse: non quia Deus voluit me loqui, ego loquor; sed quia ego loquor. Deus voluit me loqui¬
Fauet his omnibus Ruardus Tap. artic. 7. §. Decima R. propositio. Qui liberum esse censet asserere, prio rem esse determinationem voluntatis nostrae, vel diuinae in consensu, & operatione libera, tam in operibus gratiae, quam naturae; quamuis in sententiam, quam hactenus retulimus, magis inclinet. Qui vero hanc sequuntur opinionem, ita philosophantur, vt hoc pacto explicent, & defendant concordiam nostrae libertatis cum praefinitione diuina. Nam cum videatur necessarium, ordines aliquem assignare inter determinationem voluntatis detrae, & diuinae, si aliqua ratione. Dei praefinitio esse prior, nulla videtur superesse in nobis libertas, vt hactenus probatum est: oportet ergo decretum Dei posterius esse nostra libertate, & determinatione, sicut etiam est diuina praescientia, vt ex illa nulla in nostris actionibus oriatur necessitas praecedens, sed solum sequens, quae non tollit, sed integram supponit nostram libertatem. Tum etiam, quia si voluntas nostra non ex se determinaretur, sed ab alio: potius videretur agi, quam agere, & se ipsam mouere: quod libertati maxime repugnat.
Hanc sententiam nonnulli Theologi nostri temporis seuerius notant, quam par erat. Videtur enim illis Pelagiana, quod dicat determinationem nostram prius natura esse, quam gratiae cooperationem, & ita Pelagianis consentiat, qui bonorum operum initium ex nobis esse dicebant. Ceterum licet opinio mihi nullo modo probetur, ea tamen nota digna non est, nam longe abest ab errore Semipelagianorum, cuius insimulatur. Illi enim, vi vidimus disput. 89. cap. 4. ita ex nobis initium bonorum operum, & iustificationis concedebant, vt praecederent ex solo arbitrio absque vlla praeuenienti gratia opera quaedam bona, non natura, sed tempore, quorum intuitu Deus gratiam praeuenientem, & operantem largiretur: id quod praedicti Doctores in memorata opinione neutiquam concedunt: quia solum docent, liberum arbitrium gratia excitante, & operante praeuentum ex se prius natura determinari ad consensum, quam gratia & voluntas Dei cum eo cooperetur. Asse runt vero eundem consensum simul tempore procedere a nostro libero arbitrio, & a gratia, & voluntate Dei cooperante. Nihil igitur contra hodocuit Consilium Arausic. secundum, neque etiam Aug. dum aduersus Semipelagianos disputant, & probant Deum facere in nobis, vt consentiamus; id enim non putarunt fieri per aliquam applicationem nostrae voluntatis, quae esset a solo Deo, antequam ipsa se determinaret, sed per solam vocationem excitantem, & praeparantem voluntatem nostram: vt cap. praeced. & in disput. 88. cap. 8. notauimus. Neque vsquam Concil. Arausic, aut Aug. examinat, quaenam esset prior natura determinatio nostrae voluntatis an cooperatio diuina¬
Nihilominus sententia praedicta mihi non probatur. Tum quia impossibile est, in aliquo momento priori natura voluntatem nostram prius operari, aut determinari, quod idem est, quanDeus cum illa operetur: quare nec in aeternitate intelligi potest illius determinatio sine decreto Dei concurrendi cum illa. Tum etiam, quia haec opinio nonnihil gratiae Dei cooperanti derogare videtur: cum enim voluntas nostra non tantum indigeat ad operandum excitatione, sed etiam cooperatione gratiae: vt consentiat excitationis indige bit etiam cooperatione, vt se determinet ad consensum: quomodo ergo in aliquo priori intelligi tur determinata sine gratiae cooperatione? Quare modum illum dicendi: Quia ego loquor, Deis vult mi loqui, non contra: & quia ego credo, Deus vut me credere non contra: ego quidem nulla ratione concederem, cum ipse actus credendi, & loquendi tribuatur arbitrio sine gratiae cooperatione
Demum aliqui hac oppressi difficultate dicunt. Deum ab aeterno non voluisse, & decreuisse opera nostra sigillatim, sed ingenere tantum, & in vniuersum definiesse paratum cum quouis operari iuxta ipsius determinationem. Hanc vero opinionem amplectuntur, vt defendant ex praefinitione Dei nullam necessitatem imponi nostrae voluntati contra libertatem suam. Tum etiam, quia si necessarium esset Deum praefinire, & velle ab aeterno opera etiam gratiae sigillatim, sequeretur, iis, qui non operantur, neque vocationi consentiunt, aliquid necessarium deesse ad operandum, scilicet decretum illud, ac proinde mirum non esset, si non operarentur, cum sine illo operari non possint.
Horum tamen sententia mihi non probatur, eamque impugnaui disput. 78. cap. 1. nam cum necesse sit non tantum in aliquibus, sed etiam in omnibus operibus distinctam, & singularem Dei prouidentiam fateri: necesse quoque est voluntatem Dei circa singula opera nostra sigillatim versari. Ita enim necesse est, concedere singularem Devoluntatem circa singula fuisse ab aeterno: sicut necesse est, in tempore Dei voluntatem circa singula distincte versari: atqui Deus in tempore singula nostra opera voluntate sua distincta, & singulari operatur: ergo etiam ab aeterno nobiscum fieri sigillatim praefiniuit. Id autem ex Patribus ex presse sentit Grego. Mag. lib. 12. Moral. cap. 1. vbi inquit Cuncta Deus praesciens, ante secula decreuit, qualiter pe cula disponit. Idem docuit Elias Cretensis in orat. 1. N zianz. in illa verba: Sed ne omnium voces, &c. & Concil. Valent. sub Lothario Imperatore cap. 3. Fulgen tius lib.i. ad Monimum capit. 14. & passim Aug. cum aserunt, Deum ea ab aeterno praedestinasse, quae in tempore voluntate sua facturus erat. Quod vero Damascen, negat, aeternam praefinitionem in Dec nostrorum operum, alium sensum habet, de quo seq. cap. dicemus.
Porro Deum non deesse in necessariis ad operandum, etsiamsi ab aeterno non decreuerit, cum his, aut cum illis concurrere: ex iis, quae diximus disp. 93. cap. 6. aperte deducitur. Idem enim dicendum est de aeterno Dei decreto, quo definiuit in tempore concurrere, atque de ipso concursu, & cooperatione, quia non aliter necessarium est de cretum Dei ad operandum, quam ipsa Dei coope fatio: haec autem omnibus negatur, qui gratiae ex citanti respondere nolunt aliis vero qui respondent conceditur. Sed cum haec Dei cooperatio vnicuique sit in sua potestate, & iis tantum desit, qui consentire nolunt, ideo dicendum est, nihil vlli deesse necessarium ad operandum necessitate antecedenti, bene tamen necessarium necessitate commitanti: ac proinde talis defectus libertati arbitrij non aduersatur, vt loco citato explicauimus. Idem prorsus de aeterno decreto Dei concurrendi nobiscum sentiendum est: quia non alio modo est necessarium, quam ipsa in tempore cooperatio. Hac ego ratione negari non debet, id quod omnibus hactenus indubitatum fuit, & summa perspicacitati, & curae diuinae prouidentiae summopere conuenit, videlicet Deum, singula operanostra, quae facit nobiscum in tempore, ab eterno distincte, & sigillatim praefinisse.
Si ea, quae a nobis tradita sunt disput. 68. cap. 4. 6. disput. 88. attentius considerentur non minus facile erit, libertatem nostram cum praedestinatione, & decreto Dei, quam cum praescientia conciliare. Hujus igitur concordiae talis est ratioCum ex praefinitione Dei solum colligatur in nostris operibus necessitas consequens, aut comitans, quae eadem omnino est, nostra libertas nullo modo laedi, aut impediri potest, sed, dum decretum Dei illam comitatur, recte cum ea constare potest. Hunc modum concordiae veriorem, & faciliorem existimo, tum quia nihil gratiae praeuenienti, nihil comitanti derogatur: tum etiam, quia eodem pacto voluntas Dei, atque eius scientia cum nostra voluntate concordat, vt subinde patebit. Qui vero auctores huic nostrae sententiae ad stipulentur, cap seque videbimus.
Caeterum ad illius confirmationem praemittendum est id, quod in hac disp. & praeced. saepius inculcauimus, & disput. 68. cap. 4. ex professo tractatum est: videlicet necessitatem, qua aliquid dicitur necessario futurum, aliam esse praecedentem, aliam sequentem. Antecedens est, quae prouenit a causa, ex qua futurus est effectus, vel ab alique priori, quo posito, non potest talia effectus non fore: atque illud poni non est in nostra potestate Dixi, prius ordine causae, iam quod est prius duratione, non impedit libertatem nostram, vt ibi dem ostendi: hac necessitate necesse est crastina diciolem oriri, & ignem calefacere. Sequens vero necessitas est, quae sequitur positionem effectus futuri: nam ex eo, quod res dicitur, & supponitur esse futura, dicitur etiam necessario esse futura Haec etiam necessitas vocari potest comitans, quia simul est cum ipsa re futura,
Hoc iacto fundamento, praedicta concordia hac fatione explicatur. Definitio Dei, quae praefinit opera nostra sigillatim, non praecedit ordine causae determinationem nostrae voluntatis, sed illam comitatur: ergo necessitas, quae sequitur positio nem decreti Dei, est comitans, aut sequens nostram libertatem, & determinationem: nam eo ipso quod supponimus decretum Dei absolutum. supponimus eti determinationem consensus, & libertatis nostrae, quam diuina voluntas comitatur: ergo necessitas, quam expositione decreti Dei inferimus sequitur etiam determinationem nostram, vel il lam comitatur: ac proinde cum illam non praecedat, nec eam impedire, nec vllo modo laedere potest: sed ex se determinatam, & integram supponit. Sicut enim necessitas, quae infertur ex sciem tia Dei non impedit libertatem nostram, quiconsequitur nostram determinationem, eodem pacto necessitas ex decreto Dei libertatem nostram non tollet, quia ipsam ex se determinationem supponit, atqua ita posterior est. Vt autem haec ratio id, quod contendimus demonstret, assumptum in eum probandum est, videlicet praesinitionem Dei ordine causae non esse priorem nostra determinatione, sed simul cum illa esse iuxta id, quod postulat. Primam autem in praesenti capite auctoritate: deinde in sequenti ratione id confirmabimus.
Primum ergo id, quod dixi, colligitur ex Damasc. lib. 2. de fide capite vit. vbi sic ait: illud scire interest. DEVM omnia quidem praescire sed non omnia praefinire Praescit enim ea etiam, quae in nostra potestate, atque arbitrio sita sunt. at non ita ea praefinit. Subiungit ratio nem: neque enim vitium admitti vult, nec rursus virtus, vim assert. Et lib. contra Manniches non longe a siue idem mapis aperte his verbis expressit: Quaecur ita sint, Deus eae quae voluntari a nobis futura sunt, hoc est, ea quae in poteste nostra sita sunt, nimirum virtutem vitium praesciens, ea demum praefinit, quae in arbitrio nostro minime consistunt. Concedit igitur vobique Damascenus, opus virtutis, & pectati a Deo solum praesciri, non tamen praefiniri, cum ait, Ea demum praefinit (scilicet DEVS,) quae in arbitrio nostro minime consistunt; quia aliqui, cum peccatum & virtus sint in nostra electione, & arbitrio, si Deus virtutem praefiniret, aliqua quae sunt in nostro arbitrio praefiniret. Neque vero Damascenus negat praefinitionem horum operum, vt recentiores superiori capite commemorari negarunt, hoc est, decretum operum distincte, & singulatim, ita vt particula prae, temporis, aut durationis antecessionem solam significet; esset enim falsum, & contra doctrinam Patrum, quos ibi allegaui: sed ita vt significet antecessionem, & ordinem prioris respectu nostrae determinationis: ac si dicat, non praefinit Deus, quid nos acturi simus, nulla habita ratione consensus, & determinationis nostrae, sed cum illa, & prout ipsa postulat, decernit: & eodem sensu dixerat capite decimo octauo eiusdem libri in principio, & in illo capite vltimo allegato, Deum praefinisse ea, quae non sunt in nostra libertate, hoc est, ex se ipso ea decreuisse ante nostrum consensum, & determinationem, nullo modo ad illam attendendo. Ratio etiam, quam subiunxit Damasc. hunc seusum confirmat, vt statim patebit.
Verum etiam cum Sanctus Thomas, hoc te Leplicatus stimonium Damasceni sibi obiecisset in hac quae-Damas. a stione 23. att. 1. argumento primo, ad probandum? homines a Deo non praedestinari, respondet, Damascenum negasse praefinitionem nostrum opetum, hoc est (inquit ille) impositionem necessitatis. Sentit igitur Deum non praefinisse opera nostra, hoc est non imposuisse necessitatem nostris operibus. Colligit autem Doctor Sanctus hanc interpretationem ex illis verbis, quae Damasc. adiecit. Nec enim vitium admitti vult, nec rursus virtuti vim affert.
Caeterum meo iudicio alia est mens Damasc. A Nec enim vlla videtur ratio, cur potius vsurpet praefinire quam praescire pro eo, quod est, necessitatem imponere. Quod si praescire in eo sensu caperetur, eodem modo negaret, a Deo omnia praesciri, sicut etiam praefiniri. Praeterea illis verbis non explicauit ipse, quid nomine praefinitionis intelligere, sed rationem reddidit, cur non praefiniat Deus opera nostra. Probat autem hoc modo. Opera nostra aut sunt peccata, aut virtutes: atqui peccata Deus non praefinit, quia nullo modo fieri vult? similiter non praefinit virtutes, quia cogeret nostram voluntatem, & necessitatem ei imponeret: quod alio modo nequit intelligi, quam si nulla habita ratione determinationis nostrae ante ipsam opera praefiniret, vt capit. 3. probauimus: ergo nulla nostrae voluntatis opera praefinit. Colligi itaque hoc pacto: si praefiniret, cogere: sed non cogit, ergo non praefinit. Quare in illo capit. vltimo concludit his verbis. Quocirca diuina iussio cum prascientia coniuncta praefinitionem efficit. Loquitur autem non solum de iis, quae non sunt in nostra potestate, sed etiam de iis, quae in ea sita sunt. Illa ergo inquit, a Deo praefiniri, (quod tamen antea negauerat) sed praefinitione cum scientia coniuncta. Praeuidens enim Deus determinationem nostrae voluntatis eo modo, vt capite sequenti explicabitur, praefinit consensum illius, & operanullam ei necessitatem imponens. Ex quibus etiam constat, Damascenum alio modo de praefinitione humanarum actionum loquutum fuisse, quam Patres citatos superiori capite, & particulam prae, in alio sensu vsurpasse. Nam apud alios Patres significat temporis, aut durationis antecessionem, apud Damasc. vero solum denotat antecessionem causae.
Deinde idem probatur ex Ansel. in opusc. de concordia praescientiae, & praedestinationis cum lib. arb. cap. 2. vbi tractans quaestionem illam, quo pacto ea, quae Deus praedestinauit, libere eueniant, cum ex prae destinatione Dei sequatur necessitas; postquam dixit, actum etiam peccati secundum substantiam, & entitatem a Deo praefiniri, respondet quaestioniin hunc modum. Dubitari itaque non debet, quia eius praedestinatio, & scientia non discordant, sed sicut praescit, ita quoque praedestinat. Et paucis interpositis ostendit, in quo praedestinatio, & praescientia conueniant: Pariter igitur quanuis necesse sit fieri, quae praesciuntur, & quae praedestinantur, quadam praecitata, & praedestinat. non eueniunt ea necessitate, quae praecedit rem, & facit, sed ea, quaerem sequitur. Docueratautem capite 1. necessitate antecedenti tolli libertatem arbitrij. Cum ergo ait, quaedam praedestinata non euenire necessitate antecedenti, ea intelligit, quae sunt in nostra libertate constituta: ac proinde sentit, decretum Dei non praecedere nostram libertatem: nam si prius esset nostra libertate, necessitatem antecedentem nobis induceret, quam tamen ipse negat. Id quod ratione probare necesse est.
CAPVT VII. Praefinitionem Dei in praescientia non esse prirem determinatione nostra voluntatis, ratione ostenditur.
REliquum est, vt ratione confirmemus id quod praecedenti cap. assumpsimus, ad probandam concordiam nostrae libertatis cum praedestinatione diuina: nempe decretum diuinae voluntatis circa singula opera nostra etiam gratiae non esse ante determinationem nostram. Prius tamen tria supponenda sunt. Primum est eundem esse ordinem assignandum in aeterna praescientia inter Dei decreta secum relata, aut inter ipsa, nostramque voluntatem, & determinationem illius, qui etiam est in tempore inter ea, quae Deufacit, aut quae Deus, & nos facimus, vt explicauimus disp. 82. c. 6.
Secundo not. est, Deum in nobis duo tantum genera operum efficere: vnum ante libertatem nostram, cuiusmodi sunt cogitationes, & subiti motus voluntatis, quae si ad gratiam pertineant, dicuntur esse gratiae operantis, excitantis, & praeuenientis, quam Deus in nobis fine nobis, hoc est, sine nostra libertate operatur: alterum est eo rum, quae Deus nobiscum, hoc est, cum nostro consensu facit: quae si sint gratiae, ad gratiam comitantem, cooperantem, & adiuuantem pertinent: in his vero ita Deus efficacitate suacomitatur consensum nostrum, vt nihil prius vel sola ratione sine nobis operetur, sed mixtim, non sigillatim, simul, non vicissim nobiscum concurrat. Neque vero solum in ipso consensu nihiles. prius a Deo, quod pertineat ad gratiam comitantem, sed neque in ipsa applicatione ad consentiem dum aliquid est prius a solo Deo, praeter vocationem ex parte intellectus, & primum motum subiitum ex parte voluntatis; sicut a nobis probatum est disp. 88. praesertim c. 5. Tertio ex disp. 67. supponendum est, Deum certissime cognoscere quid nostrum arbitrium cum hac vel illa vocatione faceret, si ea excitaretur.
Ex his igitur probatur, decretum voluntatis Dei, quo definiuit opera nostra ordine causae non fuisse prius nostra determinatione: Deus enim in nobis duo tantum operatur: vnum ante consensum nostrum, alterum cum illo: & in eo solum, quod ante consensum operatur, prior est eius operatio, quam cooperatio nostrae voluntatis, & determinationis liberae: nam ea, quae cum consensu nostro operatur, ita simul nobiscum efficit, vt nullo modo eius efficacia nostra antecedat, atque eundem ordinem inter diuinum decretum, & nostram voluntatem in praescientia debemus assignare, vt in prima suppositione notatum est: ergo nullum opus liberum nostrae voluntatis a Deo fuit. praefinitum ante determinationem liberam nostrae voluntatis. Merito igitur dixit Dama. ea, quae non sunt in nostra potestate, Deum praefinisse, hoc est, ante nostram determinationem decreuisse: qua vero sunt in nostra libertate, non praefinisse, hoc est, sine nostro consensu non praedestinasse: sicut uin tempore facturus erat, ita etiam in praescientia decreuit. Quare, qui docent, prius a Deo nostram voluntatem ad consentiendum applicari, quam ipsa consentiat, & se determinet, fateri etiam debent, hac applicationem Deum definisse ante nostram determinationem. Qui vero multo probabilius docent, nihil ex parte bei esse prius determinatione nostra praeter vocationem, & primum motum voluntatis, & putant applicationem illam esse superuacaneam & impossibilem, quorum sententiam contra Gregorium disp. 88.c. illo 1. sequuti sumus, consequenter affirmare debent, nihil Deum sine nostra determinatione praedestinasse, praeter vocationem in intellectu, & primum motum non deliberatum in voluntate.
Caeterum haec praefinitio Dei nec simul est posset cum nostra determinatione, nec cùm e concordare, nisi praecederet scientia DEI, non quidem eius, quod absolute futurum est: hoc enim Dei praefinitionem supponit: sed eius, quod sub conditione cognoscitur, cuius praescientia omnem praedestinationem antecedit. Optime enim cognoscit Deus, quid sub conditione futu rum esset hoc modo: Si Petrus tali mea vocatione excitaretur, neque illi deesset concursus meus, quem vocatio tali arbitrio contemperata postulat, & qui sine vi, & miraculo negari ei non potest, absque dubio consentiret: si vero tali cogitatione vocaretur, ipse mihi deesset, & ideo ego non deberem illi cooperari. Cum ergo Deus has varias, & innumeras combinationes vocationum cum arbitrio cuiusque praesciat, & quid cum qualibet earum arbitrium esset facturum; in primo signo decernit absolute tali vocatione aliquem praeuenire, cui responsurum esse sub conditione nouit, in secundo vero decreuit cum determinatione voluntatis, quam sub conditione nouerat asolute cooperari, ac proinde nostram dere minationem suo decreto non antecedit, sed comitatur & necessitas, quae talem comitantiam consequitur, nullo modo laedere potest nostri arbitrij libertatem, quae simul cum praefinitione posita est, vt ex supra dictis patet.
Quod si non praecederet scientia sub conditione, non videtur, qua ratione decretum Dei absolutum circa opera nostra non praecederet omnino determinationem nostram, aut illam sequeretur, quorum vtrumque falsum est. Ex illo enim priori consequeretur necessitas antecedens in nostris operationibus, vt superius dictum est. Ex posteriori vero sequeretur, nostram operationem esse priorem concursu Dei: alio enim modo non potest neus decreto suo comitari consensum nostrum, & determinationem, quam prius cognoscendo, in quam partem postulat arbitrium inclinari. Perinde ergo est, dicere, praedestinatum a Deo necessario est futurum, atque praescitum a Deo necessario est futurum. Nam sicut eo ipso quod dicitur aliquid praescitum, supponitur esse futurum, & ita idem est praescitum esse futurum, atque futurum esse futurum, vt ait Ansel. in praedicto opusc. cap. 1. ita etiam, cum dicitur aliqua nostra libera operatio a Deo praedestinata, dicitur etiam esse futura a nostro arbitrio & libera illius determinatione: ac proinde necessitas, qua dicitur, praedestinatum a Deo est futurum, est consequens nostram libertatem, & cum ea bene concordat id quod ex presse notauit Anselmus in eo opusc. cap. 2. cuius verba praecend.c. recitauimus. Haec eadem scientia sub conditione, quae prouidentiae diuinae sternit viam, vt illaesa nostra libertate opera nostra decernat, ducitur etiam diuina voluntas, vt in tempore cum nostra voluntate eadem suauitate concurrat, nec illi vllo modo noceat.
Quocirca recte Almainus tractatur. Moralium 2. in princ. & in medio causam liberam hoc modo de finit: Quae positis omnibus praeuijs ad operationem requisiti potest velle, & non velle, Addit, data opera se dixisse praeuijs, non comitantibus, quia licet posito concursu Dei, aut decreto concurrendi cum voluntate nostra quod idem est, non possit voluntas nostra non operari, hoc tamen non tollit eius libertatem. Quia concursus Dei, & voluntas concurrendi cum voluntate nostra non est de praeuijs necessarijs ad operandum, sed de necessario comitantibus. Huius nullam amplius ipse reddit rationem. Ea vero est facillima, quae hactenus a nobis assignata est, quiscilicet necessitas, quae sequitur ex praeuijs ad operandum, est necessitas praecedens nostram libertatem, ac proinde illam tollit: quae vero sequitur ex nostra determinatione, & comitantibus illam, qualis est Dei concursus, est necessitas consequens nostram libertatem, atque ipsa libertate est posterior, & ideo ei nullo modo nocere potest Recentiores autem aliqui Almainum reprehendunt, quod dixerit concursum Dei non esse de praeuijs requisitis ad operandum; quandoquidem sine illo nihil potest voluntas operari. At haec ratio solum probat, concursum Dei esse nobis necessarium ad operandum, quod Almainus non negat: non tamen probat esse aliquid praeuium, cum reuera non sit. sed comitans nostram operationem, quod contendit Almainus
Ea vero, quae diximus, faciliora sunt ad intelligendum, si consideremus decretum voluntatis Dei non esse actum elicitum supra essentiam sed esse audam essentiam ipsius, addito respectu rationis ad effectum futurum. Sic enim facilius intellimus, voluntatem Dei semper accommodari rebus, ad quas ordinem habet, cum in se nihil magis habeat, quando vult has res fieri, quam cum vult eas non fieri? & ad hoc forsan videtur respexisse loannes Medina, quem in primo capite retulimus. Nihilominus ratione, quam superius explicauimus, non minus facile defendere possemus nostram libertatem cum decreto bei, etiamsi esset actus elicitus, & additus essentiae: vt ex dictis perspicuum est, quamuis hanc sententiam falsam existimem, vt notaui supra disp. 80. cap. 2.
Hunc modum concordiae diuinae voluntati. cum nostra indicare videntur Alexander 1. p. q. 26. m. 7. a. 2. ad 1. Bonauent. in 1. d. 40. ar. 2. q. 1. cum asse runt, non obstante Dei prouidentia, quae disponit res fore, actus nostros esse voluntarios & liberos, quia diuina voluntas non est tota causa, sed cum libero arbitrio, quod cum sit proxima causa, modificatur concursum primae. Id quod non esset verum, si efficacia Dei prior esset determinatione nostra: at vero quia simul est, & iuxta id, quod exigit voluntas nostra tali vocatione excitata, concursus pel ipsi contemperatur; eam illaesam conseruat, vt explicatum est. Quorum doctorum sententia, nescio qua de causa a S. Thoma reprehendatur, q. 19. a. 8. Quod enim inquit, ex illa sequi, liberum effectum esse praeter intentionem pei, siex particulari causa modificante primam, ratio liberi sumenda est; qua ratione recte colligatur, ego non video. Nam quod effectus exeat liber, quia a proxima causa libera producitur, non obest, quo minus, ex voluntate pei eueniat, quandoquidem ipse decreuit cum causa libera iuxta id, quod illa postulat, concurre: hoc autem satis est, vt effectus non sit praeter pei intentionem.
Illud autem certissimum est, nempe rationem! liberi actui nostro non conuenire per respectum ad primam causam operantem, neque ideo esse liberum, & humanum, quia solus Deus illum herdecreuerit, & fecerit; sed potius per respectum ad modum operandi causae creatae: quo variato quanuis maneat actus secundum substantiam idem, & concursus pei eodem modo, actus hon manet liber. Libertas enim est solum relatio rationis ad modum operandi cum indifferentia liberi arbitrij creati; quae quidem indifferentia deficit hoc solo, quod non adsit consideratio ex parte intellectus, vt 1. 2. q. 71. art. 6. fusius dicemus. Neque vero puto nostram sententiam. S. Thom. & alijs Scholasticis, quos cap. 3. memorauimus, aduersari: illi enim non docent praefinitionem Dei priorem esse determinatione nostra; solum enim asserunt, opera nostra sigillatim a peo fuisse definita, quod non negamus. Caeterum difficultati propositae de concordia nostae voluntatis cum diuina eos non omnino satis facere, ca. 3. notauimus. Porro S. Th non concessisse necessitatem antecedentem in humanis operibus optime notauit Waldensis ciillo 3. citatus. Eam autem concedere deberet liexistimaret, neum ex se ipso ante determinationem nostram praeuisam opera nostra determinasse.
Nonnulli tamen recentiores Theologi existimant, voluntatem nostram a prima causa ita determinari, vt nostra voluntas efficacitatem primae causae non modificetur: id quod definitum esse putant in Concilio Arausicano 2. canone 4. vbi damna¬ tur, qui dixerit voluntatem nostram a Deo exspectari, & non potius praeueniri. Si enim voluntas nostra modificatur efficacitatem diuinae & Deus se illi accommodat, quia videt sub conditione, quo inclinaretur voluntas tali gratia praeuenta: efficitur, vt Deus expectet voluntatem nostram. Caeterum praedicti doctores non satis perspectam habuerunt haeresim Semipelagianorum, contra quan canon ille editus fuit, vt enim cap. 5. notauimus. ibi solum damnatur, qui dixerit aliquod bonum opus ex nobis praecedere, propter quod gratia nobis donetur: de modificatione autem, & determinatione primae causae per secundam ne verbum quidem dixerunt Semipelagiani, nec habet Concilium; nec ipsius instituto de hac re quidquam definire conueniebat: agebat enim tantum contra Semipelagianos. Porro voluntatis nostrae concursum, & determinationem non esse sine gratia cap. 5. monstrauimus. Deum etiam se accommodare secundis causis, & iuxta id, quod postulant cum illis operari, nullus Philosophus inficiarpotest.
AD maiorem eorum, quae diximus, perspicuitatem, necesse est, nonnulla adijciamus. Primum est veram esse opinionem eorum qui dicunt, Deum praefinisse opera nostra sine nobis, hoc est, ante nostram liberam determinationem, non quidem explicite, & singulatim in se ipsis, sed in congrua vocatione, quam cum praescientia eius, quod esset factura, nobis praedestinauit. Sicut n, con gram vocationem largitur nobis in tempore ante nostram liberam determinationem, ita etiam eam praefinit, cum eundem ordinem seruet in praedestinando ab aeterno, & in tempore operando: in ea igitur sicut in causa, cuius congruitatem optime nouit, consensum liberum, & operationem nostram praefinit. Sed haec praefinitio non impedit libertatem, sicut neque congrua vocatio: quia cuilibet liberum est vocationi congruae resistere, aut obtemperare, vt disp. 98. ca5. diximus.
Est tamen obseruanda differentia inter cogitationem congruam ad recte operandum, & tentationem, ex qua Deus nouit futurum peccatum. quod cum in vtraque veluti in causa sit consensus noster, siue in opus virtutis, siue peccati, nihil ominus non dicitur Deus vllo modo praefinire peccatum, etiamsi praedestinet cogitationem, ex qua nouit esse futurum; dicitur tamen quodam modo praedestinare opus virtutis in ipsa vocatio ne. Ratio vero discriminis est, quia cum ex se antequam praefiniat vocationem, desideret voluntate antecedenti, vt homo consentiat bonis cogitationibus, & operibus, & ex hac voluntate vocationem congruam praedestinet, recte dicitur in ea vocatione consensum praedestinare, cuius voluntatem ipsa vocatione praefinit. At vero quia Deus non vult ex se fieri peccatum non solum cum deformitate, sed neque secundum substantiam; id circo dum praefinit cogitationem sine nostro consensu, ex qua scit nos libere peccaturos, non dicitur in ea praefinire, vt in causa ante nostrum consensum opus peccati etiam secundum substantiam. At vero in sequenti instanti opus peccati secundum substantiam praefinit, quia decernit cum voluntate concurrere, sicut ipsa exigit, haec tamen voluntas in Deo non est antecedens, sed comitans nostram, ac proinde nulla voluntate antecedente adhuc in causa praedestinat opus peccati secundum substantiam. Porro autem Deum non velle voluntate antecedenti, opus peccati etiam secundum substantiam manifestum est. Sicut nex se praecipit. non fieri, ita etiam ex se desiderat vt non sit, vt patet ex dictis disp. 83. c. 2.
Secundo obseruandum est, eundem ordinem quem ponimus inter concursum Dei, & determinationem nostram in operando, inter definitionem aeternam Dei, & determinationem etiam nostram in praescientia, seruandum esse inter Deum, & causas alias naturales, scilicet ignem, aquam, &c. Itaque situ Deus non prius concurrit ad calefaciendum, quam ignis cooperetur: fie non prius praefinit concurrere tum igne, quam videat ignis determinationem. Hanc autem videt, tum ex eo, quod naturam illius, & determinationem ad calefaciendum cognoscit, iuxta quam postulat concursum, qui sine vi, & miraculo contra internam illius inclinationem negari non posset: tum etiam ex materiae applicatione quam comburit. In tempore autem non prius applicari a Deo ignem ad comburendam, nec Deum prius operari, quam ignis comburat, sed simul, patet eodem, quo de operibus arbitrij probauimus disp. 88. cap. 5. quia scilicet effectus ignis ita est totus a peo, totus ab igne, vt cogitatione discerni non possit, quid sit ab vno, quid ab alio. Multo ergo minus re ipsa, & ordine reali causae potest aliquid esse prius alio in ipso ignis effectu. Cumque praefinitio eundem ordinem habeat cum concursu secundae causae in praescientia, quem habet in tempore, sequitur, neum ab aeterno effectum causarum naturalium decreuisse simul cum illarum cooperatione. Cum vero pamasc. ait, ea praefinisse neum, quae non sunt in nostra potestate, particula illa prae, non denotat antecessionem respectu causae naturalis, sed respectu nostrae voluntatis libere consentientis: ac si dicat, quae a nostra voluntate non pendent, ante illam praefinit, quamuis non ante concursum causae naturalis: quae vero a nostra voluntate futura sunt, non ante illam, sed cum illa decernit.
Tertio ex dictis in tota hac disput. & disputat. 82.c. vit. colligitur non solum non praefinisse neum nostra opera libera ante determinationem voluntatis nostrae, verum etiam nec praefinire antea potuisse. Ratio est manifesta, quia cum ordo prioris & posterioris inter decreta diuinae voluntatis assignari debeat, non ex solo Dei beneplacito, sed ex vario ordine rerum, quae a Deo praedestinantur, efficitur, debere esse variationem inter res ipsas, vt in decreto Dei diuersitatem assignemus: alioqui, vt ibi notauimus, rebus eodem prorsus modo se habentibus, frustra diceremus Deum vno, & alio modo decernere: quia ipse non dicitur varie vnum, aut aliud definire ex varijs actibus elicitis a sua essentia, sed eademmet essentia in se inuariata per varios respectus rationis ad ipsa obiecta: quare si obiecta eodem modo se habent, semper erit in Deo idem modus praedestinandi, & praefiniendi: neus autem concurrens cum nostra voluntate non solum non prius agit, nec eam prius ad operandum applicat, quam ipsa cooperetur, verum etiam non potest: hoc enim ratio facta disput. 88. cap. 5. ma¬ nifeste etiam probat: ergo praefinitione sua Denequit praecedere voluntatis nostrae determinationem, ac proinde nec libertatem illius praefinitione ipsarum operationum impedire. Quare solum potest libertatem tollere praedestinando aliquid, quod praecedat cooperationem nostram, & liberum consensum. Hoc autem debet facere vno ex tribus modis. Vel perturbando cogitationem, vt non sit in nobis plena potestas deliberandi, vel vnione hypostatica, vel visione beatifica: ex quibus duo posteriores modi solum impediunt libertatem ad peccandum, sed ad alia opera bona liberam relinquunt voluntatem: tametsi visio etiam necessario moueat ad dilectionem Dei: at primus ille modus libertatem omnino tollit. Alio vero modo tolli non potest libertas nostrae voluntatis, aut impediri: quia, vt recte docet. S. Them. 1. 2. q. 10. art. 2. voluntas nostra a nullo obiecto creato necessario moueri potest, quandiu vsus rationis sine per turbatione manet.
Quarto nota, varios modos loquendi per cau sales propositiones concedi posse inter decretum Dei, seu concursum illius, & cooperationem nostrae voluntatis, non quia illis significemus prius Deum operari, aut velle operari nobiscum, non habita ratione cooperationis nostrae, vel contra (neutrum enim fieri potest, vt probatum est) sed vt denotemus diuersum modum (vt dici solet) dependentiae aut connexionis vnius causae in operando a cooperatione alterius: verbi causa, dicere licet: quia neus vult me consentire, & me lum ad consensum cooperari, ego consentio: quo modo loquendi indicatur solum nostram operationem pendere ab adiutorio, & concursu diuine voluntatis, non quia illa prius in nobis operetur consensum, sed quod sine illa tanquam prima causa cui essentialiter subditur operari nullo modo possumus. Similiter dicere possumus: quia ego volo, & consentio; Deus vult me consentire, & velle: quo solum indicatur Dei voluntatem, & concursum egere nostra cooperatione tanquam causa secunda, & proxima modificante, & determinante suam efficacitatem, addimus autem, ita mutuo connecti in consensu voluntatis primam causam, & secundam, vt secunda essentialiter subdatur & pendeat a prima, vt pote excellentiori ad totum effectum & omnem rationem illius; & hac fortasse ratione dixerunt aliqui, primam causam prius operari, quam secundam in eodem opere: quia secunda subditur primae, tanquam ab ea in omnibus essentialiter pendens: quod sane genus prioritatis ad prioritatem dignitatis & excellentia reduci debet, vt dixi cap. 5.
Postremo ex dictis infertur, nulla ratione dicendum esse, ex praefinitione Dei aliquam imponi necessitatem nostrae voluntati. Nam quanuis concesserimus, ex praefinitione sequi aliquam necessitatem voluntati nostrae, quia tamen ea est posterior nostra libertate, & consequens illam, dicinon potest, talem necessitatem imponi nostra voluntati. Hoc enim modo loquendi denotatur necessitas antecedens, quae sola imponi potest, nam quae posterior est non imponitur, imo postponitur.
Disputatio 100
An, si prima causa necessario operaretur. nostra voluntas libere posset moueriopinio Scoti. cap. 2 Quid senserit Gabriel, & corduba Cap. 4. Verior sententia Caietani, & Camerarij. Cap. Etiamsi nulla causa esset libera, effectus aliqui essent qui dammodo contingentes. Cap. 4.
QVanquam ablata libertate primae causae, nulla secunda ex se libera esse potest: controuersia tamen proposita intelligitur facta suppositione, vt adhuc nostra voluntas ex se libera maneret, an prima causa necessario operante, ab extrinseco impediretur, quo minus libere ex se ipsa operare tur. Haec autem quaestio, licet ex suppositione impossibili procedat, non trmen censeri debet inutilis ad disputandum: ex ea namque facile colligemus, quae sit propria radix libertatis actuum humanorum, quemadmodum ex alijs controuersijs. quae ex aliquo impossibili procedunt, deduci solet ratio formalis alicuius, ut infra etiam disputat. 148. c. 1. videbimus.
In hac igitur quaestione sic intellecta prima opinio est Scoti in 2. d. 1. q. 2. §. Tertia positio dicit, allerentiis nostram voluntatem propter extrinsecum impedimentum primae causae tunc non operaturam libere, sed necessario. Probat primum quia causa, quae mouet, in quantum mota, si necessario mouetur, necessario mouet: sed voluntas nostra mouet se ipsam, in quantum mouetur a prima causa: ergo quia tunc necessario a prima causa moueretur, necessario etiam se ipsam moueret. Maiorem propositionem explicat Scotus exemplo baculi, qui tunc necessario mouet lapidem, quando ipse necessario mouetur; tunc autem libere, quando ipse etiam libere mouetur. Voluntatem autem seipsam mouere, inquantum mouetur a prima causa, patet, quia dependet ab illa essentialiter in operando: prima autem causa non pendet in suoperatione a secunda. Deinde sic probat: Prima causa penitius attingit effectum, quam secunda; ac proinde prius natura: quare si prima causa necessario operaretur, in illo priori intelligeretur effectus productus a prima causa, ac proinde ita necessario vt non posset a secunda causa libere impediri,
Sed praeterquam quod Scoti rationes infirmasunt, & posterior cum doctrina, ipsius non satis constat, vt 3. c. videbimus, opinio eius mihi non probatur. Eam Caiet. impugnat supra q. 19. art. 8. q. 14. art. 13. omissis tamen illius rationibus ita possumus eandem confutare. Primum quidem si ex modo operandi Dei impediretur nostra libertas, cum voluntas creata non possit non esse subiecta modo operandi Dei, impossibile esset voluntatem aliquando libere operari. Esset igiturei impossibilis libertas ab intrinseco: quia impossibilis est actus, impossibilis est etiam potentia: ac proinde destruimus id, quod supponebatur, scilicet volun¬ tatem ex se liberam manere, si prima causa necessario operaretur. Praeterea ex Scoti positione sequitur, totam libertatem nostrarum operationum non in nostram voluntatem creatam, sed in primam causam reduci, ideoque actus nostros nunc liberos esse, non quia eliciuntur a nostra voluntate libera, sed quia a Deo libere procedunt, ac proinde eos non esse in nostra, sed in Dei libertate: quod est absurdum. Nam si voluntas nostra eatenus libere a Deo mouetur, sicut baculus, efficitur, nullam ex se libertatem, & dominium suarum operationum habere. Deinde, si prius natura producitur actus voluntatis a Deo, quam voluntate nostra eo quod Deus sit prima causa, se quitur, nunc etiam peo libere operante nullam esse operationem liberam nostrae voluntati. Si enim prius a Deo producitur, eo quod sit prima causa, nostra voluntas non poterit illam impedire, ideoque superiori disput. cap. 7. sententiam Alexandri, & Bonauenturae vt veriorem probauimus, qui libertatem nostrarum operationum in nostram voluntatem vt in propriam causam reducunt.
SEcunda sententia est Gabrielis in t. 28. q. 1 art. 1. in secunda art par. quam sequitur Antonius de Corduba lib. 1. q. 55. dub. 4. censetque esse opinionem Scoti, qui tria asserit: primum est, si vera esset sententia Duran in 2. d. 1. q. 5. asserentis, Deum actu non concurrere cum secundis causis, & eas sinere, v. operentur, etiamsi prima causa necessario operaretur, voluntas nostra libera maneret, quod satis perspicuum est. Secundo asserit cum Gabriele si prima causa necessario concurreret cum se cunda, ita quod neutra per se posset producere effectum, voluntas nostra libera maneret. Tertio vterque affirmat, si peus omnia extra se ita produceret, vt per se solus posset efficere, quidquid cum secunda causa facit, id quod ipsi probabilius existimant, prima causa necessario operante non maneret in nostra voluntate libertas. Ex hac parte putat Corduba se, & Gabrielem cum Scoto conuenire, eamque confirmat posteriori ratione Scoti
Caeterum haec opinio a sententia Scoti differt Scotus enim censet nostram voluntatem, tunc et iam non fore liberam, quando cum prima opera retur sicut causa partialis: haec autem opinio asse rit, tunc libere operaturam nostram voluntatem, etiam necessario operante prima causa, quando voluntas nostra esset causa partialis: tunc vero solum libertate fore priuandam, quando solus peuper se effectum operaretur. Nihilominus haesententia mihi non probatur: primum quoniam supponit, operationes vitales praesertim voluntatis a solo Deo posse produci, quod est absurdum vt 1. 2. q. 3. art. 2. fusius ostendemus. Praeterea, quihic agimus de libertate voluntatis in actibus ab ea elicitis, vtrum Deo necessario operante voluntas ipsa necessario, an libere eos eliceret: nam de actibus a solo Deo productis, nemo dubitare potest, non pendere ex libertate nostrae voluntatis cum ab illius efficacitate non procedant, Et quam uis Deus posset hos actus solus producere in vo¬ luntate nostra quia tamen posset etiam voluntas ex se ipsa operari, iam relinqueretur ei libertas ad operandum.
Mihi placet opinio Caietani locis cit. quam amplectitur Bartholomaeus Camerarius in Dialogo Catholico 2 part. cap. 3. qui absolute docent, etiamsi prima causa necessario operaretur, nostram voluntatem libere operaturam, si ex se, & ab intrinseco libera esset. Ex qua sententia recte colligitur, propriam causam libertatis esse nostram, voluntatem, & ex decreto, aut modo operandi, Dei non vitiari modum, quo ipsa libere operatur, quae quidem opinio hac facili ratione probatur, & exponitur. Si Deo necessario operante voluntas nostra non posset libere consentire, vno ex tribus modis accideret: primo aut quia Deus esset necessario determinatus, vt eam sua vocatione praeueniret, & hoc non sufficeret, vt voluntas necessario vellet, nisi talis esset cogitatio ex parte intellectus, vt ea necessario voluntas nostra mouere tur. Haec autem nulla alia esse potest, quam claravisio Dei, quae proponit summum bonum sub omni ratione boni: caeterae namque taliter obiectum proponerent, vt non appareret sub omni ratione boni, & ita non necessario moueret, vt dispi97. cap. 4. notauit: vt autem hac visione Dei necessario moueatur voluntas, non opus est Deum necessario operari, sed satis est, si voluntarie & libere talem visionem concedat.
Aut secundo necessario moueretur voluntas nostra, quia Deus necessario deberet cum ea cooperari, prout ipsa exigeret: & hoc modo non tolleret libertatem illius, eo quod iuxta id, quod voluntas postularet, cum ea concurreret; nec prius quam illa operaretur, sed simul, vt ex praeced. disp. c. 7. & disp. 88. cap. 3. satis constat.
Aut denique tertio Deus tunc impediret nostram libertatem praefiniendo opera nostra, & consensum ante nostram liberam determinationem: at hoc facere non posset, siquidem neque modo, cum libere operatur, sic potest actus nostros liberos praedestinare, vt praeced. dispe cap. vlt dictum est: ergo nulla via nostra voluntas necessitatem pateretur, quae libertatem eius auferret, Superest ergo, vt voluntas Dei, qua nobiscum libere cooperatur, nihil omnino conferat, vt operatio nostra libera sit, sed tota ratio liberi, quae in nominatione extrinseca posita est, a nostra voluntate solum pendeat. Nam siue Deus libere, siue necessario operaretur, eodem modo actio nostra libera esset. Prima igitur, & sola ratio libertatis actus nostri est creata voluntas.
Argumenta vero Scoti facile dissolui possunt Ad prius optime respondet Caetanus, propositionem illam, aquae mouent in quantum mota, &c. esse veram, quando causa postulat ab alio moueri, tanquam praeuiam formam, seu dispositionem, qua ipsa moueat, vt apparet in exemplo baculi: at nostra voluntas certe non eget hoc pacto motione Dei, vt ipsa operetur, & se moueat, sed motionem Dei solum exposcit, vt adiutricem, & cooperatricem, quia ipsa sola operari non valet. Hoc autem modo prima causa contemperatur secundae, & iuata modum illius elicit operationem tantum abest, vt si necessario operetur, tollat libertatem secundae causae. Ad posterius respondet etiam bene Caietanus, primam causam, etiam si principalis sit & potissima, atque hac ratione prior, non attingere effectum in aliquo priori, antequam voluntas creata cooperetur, vt ex disput. 88. c. 3. comper tum est.
Caeterum obijcies, Prima causa non pendet? secunda in operando: ergo prius quam illa attingit effectum. Respondeo, primam quidem caulam non pendere a secunda in hoc sensu, vt ab illa non recipiat virtutem ad operandum, sed pendet ab illa, quatenus sine illa non potest operationem, praesertim liberam in ipsa efficere, & ideo simul debeant ad eam cooperari. Et sane oportebat Sco tum esse memorem: docuerat enim oppositum in 2. distinctione 37. q. 1. §. Ad solutionem, & in 4. d. 49. q. 6. §. Dico ergo, quem in disput. 88. cap. 5. retulimus. Atque, vt cap. 1. dicebamus, si prima causa necessario operans, quia prior est, prius attingereeffectum: etiam nunc cum libere operatur, quia prior est, eodem modo prius attinget, & ita nullam libertatem nostrae voluntati relinquet. Quods nunc, cum Ebere operatur, non prius attingit, & ita nec libertatem impedit, efficitur nec tunc, etiamsi necessario operaretur, prius effectum producturam.
SVnt qui absolute dicant, nulla causa existente libera & indifferenti ad operandum, non posse esse effectum vllo modo contingentem. Sic docent Gabriel & Corduba locis citatis. Probanvero id, quia non existente causa libera, omnia efsent ad vnam partem determinata vi, & necessitate naturae: ergo nulla essent contingentia: Sic enim Arist. 1. Periher. c. 8. definit contingens, Quod non est ad vnam partem determinatum
Mihi tamen placet sententia Henrici quodlib. 8. q. 4. qui docet, duplex esse contingens, aut bifariam aliquid dici posse contingens (controuersia enim non de re, sed de voce videtur esse) primum dici tur ea parte effectus, quando talis naturae est, vt non repugnet ei esse, vel non esse; sed ex principijs in trinsecis vtrumque ei accidere possit. Tales sunres omnes corruptibiles comparatae causis etiam creatis, a quibus produci, & corrumpi, aut impediri possunt. Sic homo potest esse & non esse, pluuia similiter, &c. Deinde dicitur contingens ex parte causae liberae, & cum indifferentia operantis,
Colligit ergo Henricus, contingens priori illo modo esse posse, nulla causa existente libera, eo quod res creatae praesertim corruptibiles talis naturae sunt, vt esse possint, & non esse: atque idcirco dicuntur non necessariae: non necessarium autem idem omnino est quod contingens, quod potest esse & non esse. Sicut ergo haeres impediantur, vel corrumpantur ab agente necessario, seu libero, ipsae nihilominus ex se possunt esse & non esse, & ideo contingentes vocantur. Praeterea dicit, in eo casu nullum effectum relatum ad causam esse contingentem, quia cum causae naturaliter, & necessario operantur, quicquid efficiunt, aut pro dicendo, aut corrumpendo, aut impediendo nor¬ contingenter, sed necessatio efficiunt. Nam causa libera sola est, quae ex forma apprehensa cum indifferentia ad vtramque partem agit: caeterae vero ad vnam partem determinatae sunt. De contingentia hoc posteriori modo loquitur Aristot. loco citato, quocirca opinioni Henrici nullo modo aduersatur.
Articulus 8
PRior conclusio est. Numerus praedesinatorum notantum est certus formaliter; sed etiam materialiter. hoc est, non tantum certum est quod sint praedestinati, sed etiam qui sint. Posterior conclusio, Non tamen est certus numerus ex praescientia, sed etiam ex praefinitione quadam principali. Numerus autem reproborum. & aliarum rerum, quae non ordinantur principaliter ad bonum vniuersi, sed secundarie, non item
Disputatio 101
Quo pacto numerus praedestinatorum certus sitDuae Scholasticorum sententiae, cap. 1. Postrema sententia, cap. 1. Quomodo vere dicatur; Reprobus non potest saluari: & praedestinatus, aut saluandus non potest damnari, cap. 3. Plares esse reprobos, quam praedestinatos, cap. 4.
ANTEQVAM nostram aliorumque sententiam in medium proferamus, statum quaestionis paucis explicate necesse est. Atque in primis ob seruandum, certum seu infallibile, vt Scholastici loquuntur, aliud esse quam necessarium, aut ineuitabile; nam duo priora ad intellectum referuntur, duo vero posteriora dicuntur de ipsis rebus secundum se. Eodem pacto incertum & fallibile ad cognitionem pertinent, contingens autem & liberum, rebus ipsis secundum se conuenit. De contingentia vero, libertate, & necessitate praedestinationis, & reprobationis; iam satis diximus nunc autem de certitudine, quatenus ad intellectum refertur, disserendum est. Et quamuis nulli Catholicorum dubium sit numerum praedestinatorum, & reproborum non solum formaliter, sed etiam materialiter in scientia Dei certissimum esse, vt in priori conclusione articuli dicitur, quaestio tamen est, vnde haec certitudo praedestinatorum incipiat, habita ratione instantium, quae nostro modo intelligendi in decreto Dei constituuntur.
In hac igitur controuersia prima sententia Catherini lib. I. de praedest. cap. vit. vbi affirmat aliter certum esse numerum praedestinatorum, quam saluandorum Ipse enim, vt vidimus supra disput. 90. distinguit praedestinatos a saluandis. Itaque primum asserit, numerum praedestinatorum certum esse in praefinitione, qua ipsos ante vlla merita etiam gratiae praeuisa beare efficaciter Deus decreuit. Eodem modo, inquit, certum esse in praefinitione mediorum gratiae, qua perducendi sunt ad vitam aeternam. Putat enim talia esse media, vt eis positis non sit ipsis liberum non perseuerare Quodsi hae duae praefinitiones, ita in Deo essent. plane sequeretur, vtroque modo non solum esse certam numerum in praescientia post vnam, aut alteram praefinitionem, verum etiam esse necessario ita futurum, & nulla ratione contingentem, & liberum.
Deinde docet, numerum saluandorum non esse certum in electione gloriae ante omnia opera etiam gratiae, quia putat. non fuisse eos hoc modo electos, sed communi quadam voluntate sim plicis affectus in gloriam ordinatos, cui optime resistere poterant: & idcirco numerum eorum ex electione ante opera nulla cognitione certum esse potuisse.
Postremo asserit non esse certum numerum saluandorum in praefinitione, & prouidentia mediorum gratiae operantis; quia communi solum gratia praeuenti fuerunt, cui & ipsi quoque resistere poterant. Neque enim negat, vt falso illi aliqui ponunt numerum saluandorum certum esse in praefinitione, qua Deus cum singulis cooperari decreuerit, nec tale decretum Catherinus vsquam negat. Itaque cum dicit, augeri & minuiposse numerum saluandorum, intelligit de numero non prout est in praescientia Dei, praeuisa cooperatione cuiusque, sed absolute, & ex se ante hanc praescientiam ex sola praefinitione mediorum gratiae operantis, & praeuenientis: eo quod existimat, futura nostra opera non aliter a Deo cognosci, quam ex praescientia reali in aeternitate Dei, ac proinde in sola praefinitione gratiae ope¬ rantis, & praeuenientis, antequam accedat decretum concurrendi, & cooperandi, nihil a Deo certo cognosci. Hanc sententiam videntur mihi sequuti Massilienses: Hilarius enim in epistola ad Augustinum, quae est ante librum de praedest. Sancti post medium epistolae de illis ita scribit: Inde est, quod & illud pariter non accipiunt, vt eligendorum reliciendorumque esse definitum numerum velint. Sentiebant enim contra Augustinum, vt vidimus disp. 96. cap. 4. praedestinatis non fuisse a Deo praefinitam peculiarem gratiam operantem ad perseuerandum, qua certo Deus cognosceret eos perseueraturos, sed omnibus prouidisse communem gratiam, qua perseuerare possent, & non perseuerare. Ideoque in praefinitione auxiliorum gratiae operantis incertum, & indefinitum numerum praedestinatorum Deo esse putabant. Neque enim omnino incertum numerum saluandorum esse dicerent, qui optime nouerant, omnia futura certo tandem ab aeterno a Deo cognosci.
Secunda opinio est Caietan. in hoc artic. accedunt recentiores, & sequi debent, quotquot asserunt, praedestinatos electos fuisse ad gloriam voluntate efficaci: ante quaecunque merita praeuisquos disput. 89. cap. 1. allegauimus. Docent ergo numerum praedestinatorum in hac electione certum, & determinatum esse, tam formaliter, quam, materialiter: vt in prima conclusione expositum est: atque hoc significasse S. Thom. cum dixiDeo esse certum numerum praedestinatorum non solum in praescientia (intelligit post opera) sed etiam ratione electionis, & definitio tionis cuiusdam (intelligit electionem ad gloriam ante opera) sed numerum guttarum aquae, vermium, & aliarum rerum, imo & reproborum putant non esse hoc modo certum: quia censent haec omnia non fuisse per se definitia ante praeuisionem causae, ita vt prius Deus vellet esse tot vermes, antequam quidquam aliud vellet, deinde causar ad hunc numerum praefiniret: sed tot esse voluisse, quod expediebat bono vniuersi, & ad hunc finem causas applicasse. In prima ergo definitione iniquiunt, non determinauit numerum vermium, nec reproborum; quia ex se ipso non voluit ante omnia homines reprobare, sed vt expediebat numero, & fini praedestinatorum: at praedestinatoper se & ante omnia in certo numero elegit efficaciter ad beatitudinem: Confirmant exemplo architecti, qui primum definit mensuram domus, & numerum mansionum, quia haec est eius intentio: deinde non decernit determinatum numerum lapidum secundum se, sed tot, quot finsibi proposito iudicat necessarios.
IVxta, quae a nobis praedicta sunt disp. 89. c. 2. & disput. 95. cap. 4. 5. facile colligemus, quid in hac controuersia sentiendum sit. Primo quidem probabile admodum existimo ex iis, quae diximus disputatio 89. numerum praedestinatorum non esse certum ex electione ad beatitudinem ante merita. Ostendi enim ibi probabile satis fieri, neminem ad gloriam fuisse electum ante praeuila merita gratiae, Reproborum autem non esse certum numerum ex voluntate reiiciendo eos a gloria ante praeuisa peccata, mihi fit pluquam probabile, quia vt in praedicta disputat. & disput. 95. cap. 4. & 5. ostensum est nullus reprobus ante praeuisa peccata reiectus fuit a regno coelorum. Quodsi praedestinati eo modo essent electi, reprobi vero reiecti a regno, non solum certur esset praescientiae Dei numerus eorum ex sola illa praefinitione, sed etiam in se necessarius; nec vllo modo sub libera eorum potestate, vt ibidem probatum est
Aliqui tamen contendunt probare, certum esse numerum electorum ex electione ad gloriam ex illo 2. ad Timoth. 2. Firmum fundamentum De stat, habens signaculum hoc cognouit Dominus, qui suneius. Nescio tamen ex quo verbo Pauli illud deducant, cum solum dicat, certum esse numerum in praescientia. Firmum enim fundamentum inquit esse illud, Cognouit Dominus, qui suneius. Dicit autem esse firmum fundamentum iis, qui nullo modo subuerti potuerunt a vera doctrina, sicut fuerant decepti Hymenaeus, & Phile tus, illi enim habentes in animo sigillatim, & veluti impressum testimonium hoc, quod sint fili Dei, & ipsi Deo bene noti immobiles permanserunt: Ipse enim spiritus testimonium reddit spiritui nostra quod simus filij De¬
Secundo dicendum est, numerum praedestinatorum, & reproborum certum esse in praescientia Dei, ex prouidentia mediorum dupliciter. Primum ex prouidentia mediorum gratiae operantis, aut cogitationis praeuenientis: praeterea ex prouidentia cooperationis: vtriusque enim Deus pro uidentiam distinctam, & peculiarem habet, quia vtrumque singulatim definit, vt disp. praeced. c. 5. probatum est. Immerito namque Catherinu prouidentiam Dei solum videtur agnoscere in praefinitione gratiae operantis, & praeuenientis, non in decreto cooperandi cum arbitrio. Hac ergo duplici prouidentia posita non solum certus est in praescientia numerus, hoc est, non solum certa est, & infallibilis scientia Dei circa illum; verum etiam ipse numerus necessario futurus est necessitate sequenti, qua dicimus omne futurum, v futurum, necessario est futurum, & cum qualibertas nostra optime concordat; non tamen necessitate antecedenti, quae libertatem nostram omnino tollit, aut impedit, vt disput. superior explicatum est.
Tertio ex sola praefinitione mediorum gratiae operantis, & praeuenientis, certus est numerus in Dei praescientia, sud adhuc sub conditione, donec accedat decretum cooperandi, & concurrendi cum arbitrio, prout gratia illa praeueniens postu lat. Ratio est, quia Deus optime sub conditione nouit, quid arbitrium cum hac, vel illa vocatione faceret, si ipse non deesset concursu suo, vt voluntas tali cogitatione praeuenta exposcit: ergo subhac conditione certo sciuit numerum praedestinatorum ex sola praeparatione gratiae praeuenientis. Caeterum quia concessa gratia praeuenienti posset nihilominus Deus negare concursum, quo negato non responderet arbitrium vocationis fit, vt donec accedat decretum cooperandi cum arbitrio, non sit certus numerus absolute in praescientia: eo vero accedente certus sit, & necessarius necessitate sequenti; nobis tamen non necessarius, nec ineuitabilis, sed liber contingens, & euitabilis: eo quod certitudo scientiae cum necessitate illa se quenti non tollit nobis, vt dixi libertatem euitabilitatem, & contingentiam; quia libertatem, ipsam integram in nobis supponit: idem de reprobis, seruata proportione, sentiendum est.
Neque vero huic nostrae opinioni aduersatur Doctor Angelicus in hoc art. 7. cum ait, numerum praedestinatorum esse certum, non tantum ratione cognitionis, sed etiam ratione electionis, & definitionis cuiusdam. Nam per electionem non intellexit electionem efficacem ad beatitudinem ante praeuisa merita: sed intellexit electionem, vt ex mente ipsius a nobis explicata est disp. 89. c. 12. per definitionem autem intellexit decretum, quo Deus ab aeterno sigillatim statuit cum omnibus praedestinatis cooperari vsque ad perseuerantiam & tandem conferre beatitudinem aeternam; ex quibus nos etiam concedimus certum esse numerum praedestinatorum. Nullam autem inde oriri necessitatem, quae nostram libertatem impediat, patet ex disput. 99.
De effectibus vero naturalibus, qui a causa necessaria, & naturali procedunt, dicimus non solum in praescientia, sed etiam in causis, eorum numerum esse certum, & necessarium. An vero Deus prius ex se definierit humerum harum rerum, vel ad finem superiorem manifestum est. Neque enim numerum harum rerum secundum se praedestinauit, sed propter alium superiorem finem, prout ipsi placuit. Numerus vero reproborum in negatione auxilij efficacis, & congrui ex sola Dei voluntate tantus aut tantus fuit: nam licet eis decreuerit negare auxilia illa, vt ostenderet. diuitias misericordiae suae in vasa misericordiae, ad hunc tamen finem necessarius non fuit tantus, aut tantus numerus reproborum.
CAPVT III. Quomodo vere dicatur; Reprobus non potest saluari: & praedestinatus, aut saluandus non potest damnari.
REs haec ex superioribus manifesta erat, sed quia Catherinus suis innitens principiis peculiari modo in hac materia philosophatus est; necesse fuit pauca contra ipsum obiter adnotare Libro ergo tertio de praedestinatione capit. vlt, dicit primum, hanc esse veram propositionem; Praedestinatus necessario saluabitur: intelligit autem de necessitate antecedenti, quae non sit in potestate praedestinati, ita vt ex vi praedestinationis non relinquatur homo liber, vt saluetur, aut dam netur. Censet enim tum electos fuisse efficacite ad gloriam ante praeuisa merita; tum etiam tali gratia operante esse praeuentos, vt ipsis liberum non sit, non consequi gloriam, nec in gratia non perseuerare. Hoc tamen ostendimus esse falsum disput. 89. ex professo contra Catherinum disput. 90. vbi ostendimus neminem fuisse ita electum efficaciter, vt ei liberum non esset consequi beatitudinem, & eam amittere: nullum etiam fuisse tali gratia praeuentum praeter Christum, a qua non posset pro libertate sua excidere.
Deinde docet has propositiones. Non praedestinatus saluabitur; & non praedestinatus damnabitur; nec esse veras, nec falsas, sed contingentes, & possibiles in vtramque partem, qui ante merita non fuerunt ad gloriam efficaciter electi, nec in gratia confirmati; sub quibus comprehendit tam eos, qui damnandi, quam eos, qui saluandi sunt. Intelligit vero has propositiones, quatenus sunt de fu¬ turo contingenti, & prout euentus ille solum ad proprias causas refertur; nam prout est in aeterni tate, vel scientiae Dei subest, non dubitat ille, has propositiones esse determinate veras, vel determinate falsas; & de aliquo praedestinato verum esse, quod saluabitur; de alio autem, quod damnabitur, sumendo non praedestinatum, prout ipse distinguit ab exime praedestinatis, & electis, vt vidimus disputatione 90. alioqui quomodo hos vocaret saluandos, seu damnandos, si neque in re neque in praescientia Dei verum esset, eos esse saluandos, aut damnandos.
Haec tamen doctrina, praeterquam quod falso innititur fundamento, cum distinguit inter saluandos, & praedestinatos, vt ibidem ostendimus. alia quoque ratione vera non est. Nam quamuis liberum sit praedestinatio damnari, & damnando saluari libertate antecedenti ex parte causae; tum quia nullus eligitur ante omnia opera ad vitam aeternam, ut disput. 89. & 90. monstratum est; tum etiam quia nullus tali gratia excitatur, cui non possit resistere, vt disput. 90. & disput. 98. diximus. omnis tamen propositio de futuro contingenti, & libero, ea etiam ratione, qua refertur ad propriam causam, est determinate vera, vt fusius ostendimus disputat. 66. cap. 2. Illae igitur duae propositiones de quocunque singulariter enuncientur. sunt determinate verae, vel sunt determinate falsae. Nam si in vniuersum sumantur, vtraque est falsa; si autem vage, vtraque est vera. Neque enim omnis non praedestinatus saluabitur, neque omnis condemnabitur, si non praedestinatus dicatur in sensu Catherini: hic enim non praedestinatum appellat tam saluandum, quam damnandum, vt dictum est, sed aliquis saluabitur, aliquis vero damnabitur.
Postremo asserit Catherinus, hanc propositio nem, Reprobus necessario damnabitur, esse veram. Red dit vero rationem, quia reprobus, prout reprobus supponitur vsque in finem vitae in culpa futurus: hac vero facta suppositione non subest illnon damnari. Subiungit etiam hanc propositionem esse veram, Praescitus saluarii saluabitur: non tamen hanc. Praescitus saluari, necessario saluabitur: Verum haec duo, quae docet Catherinus, non satisecum cohaerent. Nam eadem necessitate, & non alia necesse est reprobum damnari, & saluandum saluari. Ea vero est necessitas consequens, qua dicitur, futurum necessario est futurum, cum qua recte constat libertas, ita vt ille, de quo dicimus saluabitur, vel condemnabitur, libere saluetur. aut condemnetur. In omnium ergo opinione haec debet concedi, Praedestinatus necessario saluabitur & reprobus aut praescitus condemnabitur. Ita concesserunt Alex. 1. p. qu. 28. m. 4. a. 3. Gabriel in primum d. 40. art. 2. 41. Greg. g. 1. a. 3. Maior que vnica, Marsil. in 1. q. 41. art. 1. corollar. 1. & seq. cum asserunt, in sensu composito hanc esse veram. Praedestinatus, aut saluandus non potest damnari, seu necessario saluabitur, & hanc similiter. Reprobus, aut praescitus necessario damnabitur, & nopoterit saluari. Caeterum ut horum sententia vera sit, non debent concedere, neque ex suppositione, nec in sensu composito necessitatem, aliquam praecedentem, sed solum sequentem, vt eantea dictis disputatione 68. satis perspicuum est
MAiorem esse numerum absolute reproborum, & eorum, qui damnantur, quam prae destinatorum, & eorum, qui saluantur, ex Scriptura liquido constat Matth. 7. Arcta est via, quae ducit ad vitam, & pauci ingrediuntur per eam: & alibi saepenumero. De fidelibus tamen est dubitatio. An maior eorum pars damnetur. Sunt vero, qui pie arbitrantur plures ex fidelibus saluari, qui plures receptis Ecclesiae Sacramentis ex hac vitadecedunt, de quibus probabiliter credimus, maiorem eorum partem saluari. Idque confirmat parabola illa Matth. 12. in qua ex omnibus inuitatis ad nuptias, quibus fideles significantur, vnus tantum inuentus est, non habens vestem nuptia lem.
Alij vero putant maiorem quidem partem fidelium damnari, quibus fauet Gregorius Homil. 15 super Euangelia inilla verba Matthaei 2 & 22 Pauci vero electi, vbi ait, multos recipere fidem, sed paucos saluari. Accedit etiam Augustinus libro 3. contra Cresconium capite 66. & libro 4. capit. 53. vbi congregationem totam fidelium comparat areae, in qua simul sunt paleae, & grana; sed maior est multitudo palearum: palea autem significat eos, qui vt comburantur, igni sunt destinati, iuxta illud Matth. 3. & Luc. 3. Cuius ventilabrum in manu sua (scilicet Christi) & permundabit aream suam, & congregabit triticum suum in horreum, paleas autem comburet igni inextinguibili. Id ipsum indicat illa patabola sementis Luc. 8. quae cum in 4 partes esset diuisa, vna tantum fructificauit. Ea vero parabola significauit Christus praedicationem Euangelij, & quid discipulis suis praedicantibus euenturum erat, constat autem omnes quatuor partes fuisse receptas in aliqua terrae parte, quo deponatur fides praedicationis recepta ab auditoribus. Sed cum vna tantum fructum dederit, indicare videtur pauciores ex fidelibus esse saluandos Huic sententiae adstipulatur Lyranus, & Glossa int
linealis in illa loca Matthaei. Ego tamen potius haec omnia iudicio Dei relinquenda esse censeo, quam quidquam temere definiendum; sicut & illud vtrum sit maior numerus hominum praedestinatorum, quam Angelorum, an non vel eo praesertim, quod huiusmodi controuersiae nos multum ad aedificationem fidelium pertineant. Et hactenus de hac tota quaestione de praedestinatione dixisse, sufficiat.
On this page