Table of Contents
Commentarius in summa theologiae
Pars 1
Quaestio 10
Disputatio 31
Vtrum aeternitas addat aliquid rationis, an aliquid rei supra durationemQuomodo aeternitas, & immutabilitas distinguantur, quae illarum aliam supponat, cap. 1. Opinio Caietani in quaestione proposita, cap. 2. Quid sentiant recentiores, cap. 3. Opinio Ferrariensis, cap. 4. Notationes pro veriori sententia, cap 5. Scutentia superius exposita confirmatur, cap. 6.
ANtequam doctrinam huius disputationis examinemus, praemittendum est, qua ratione S. Thom. & caeteri Scholastici aeternitatem ab immutabilitate tanquam diuersum attributum distinguant. Est autem absque controuersia, haec duo attributa ratione differre. Sic tradit S. Thom. in seque art. & Caiet. in praesenti ita supponit. Consentit etiam Aureolus, vt refert Capreolus in 1. d. 9. q. vnica, art. 2. argum. 5. primi ordinis.
Praeter hos autem, & aliquos recentiores nullus alius, quem ego legerim, huius differentiae fecit mentionem: quam quidem assignare difficile est Primum quod Patres haec duo confundere videantur: nam Tertul. in lib. aduersus Hermogenem, cap. 39. leges aeternitatis inquit esse, vt dispertio nem, & demutationem pati non possit, in quo propria ratio immutabilitatis sita esse videtur. August vero lib. de natura boni, c. 39. ita loquitur: Illa est au tem vera aternitas, quae vera immortalitas, hoc est, illa summa incommutabilitas, quam solus Deus habet.
Deinde si rationem attendamus, haec duo distinguere, non minus difficile apparet: cum enim aeternum sit, quod caret principio, & fine sui esse idem omnino videtur esse, ac si dicas, quod eo dem modo semper se habet: hoc autem immutabile est. Immutabilitas enim, prout Dei attribu tum constituitur, non salum est negatio mutationis, quae proprie dicitur mutatio, subiecto scilicet permanente, sed cuiuscumque mutationis, eius etiam, quae est de esse ad non esse, vt colligitur ex doctrina S. Thom. q. 9. art. 2. & docet Ferrar.1. contra gent. c. 15. in principio.
Caeterum haec nihil obstant, quo minus aeternitas ab immutabilitate ratione distinguatur: nam immutabilitas est plenitudo ipsius esse negatione mutationis significatai aeternitas vero quid aliuo exprimit, nempe durationem, & perseuetantiam in esse: quae quasi aetas, aut aeuum ipsius Dei esse di citur: eam vero non tam expresse immutabilitas denotat. Addit etiam aeternitas negationem menlurae, quae immutabilitate formaliter non significatur. Est igitur aeternitas duratio rei sine mensura: immutabilitas vero status rei plenae in suo esse nullius mutationis capax. Quare siue negationem attendas, siue rationem positiuam, immutabilitas non est idem secundum rationem cum aeternitate, sed ita proxime eam consequitur aeternitas, vt faclle vnam per aliam intelligamus. Ideoque non multum soliciti Patres de ratione formali horum attributorum, vnum cum alio facile confundunt.
CErtum est inter Scholasticos, non solum rationem formalem durationis, sed etiam negationem mensurae in aeternitatis conceptu contineri, ex qua quidem negatione dicitur interminabilis. Controuersia tamen est, vtrum praeter haec. duo ipsi conueniat aliquis rationis respectus, quoeius formalis fatio plene explicetur, an tota sit realis, vt nec per intellectum compleatur. Cum autem quaerimus, num tota ratio aeternitatis sit realis, non reuocamus in quaestionem, vtrum ea sit res aliqua ex natura rei a deitate distincta, an non: nam quicquid est in Deo, est ipse Deus, vt disput. 116. & seq ostendemus: sed quaerimus, vtrum nomine aeternitatis significemus aliquam rationem solum realem, nostro tamen intellectu ab essentia distinctam, vel etiam aliquem respectum rationis tanquam complementum ipsius eo nomine denotemus. Omnes etiam tanquam certum supponunt nomine aeternitatis solum respectum rationis non denotari. In quaestione vero sic intellecta variae sunt Doctorum opiniones.
Prima est Caiet. in hoc art. qui censet primo rationem formalem aeternitatis, quam ipse obiectiuam appellat, totam esse realem, nec aliquo re spectu rationis compleri. Eam vero inquit esse rationem vniformitatis, ita vt aeternitas sit formaliter vniformitas: idque docuisse S. Thomam, cum dixit, aeternitatem consistere in apprehensione vniformitatis eius, quod est extra motum. Dixit vero in apprehensione vniformitatis, non quia consisteret in aliquo respectu rationis ex apprehensione, sed quia tota illa ratio vniformitatis est apptehensa, id est, conceptus obiectiuus vniformitatis, qui est realis.
Hoc vero nulla ratione probat Caiet. suaderi tamen potest in hunc modum. Ratio vniformitatis tac est vnitas in forma: ergo est realis, ac proinde etia aeternitas. Supponit tamen haec ratio id, quod est potissimum, in aeternitate esse vniformitatem, vt plane docuit S. Thomas. Caeterum quia in hoc artic. etiam docuit, non solam vniformitatem esse de ratione aeternitatis, sed negationem etiam principij, & finis; licet eam includamus in conceptu illius, sicur omnes docent: idem tamen omnino probatur. Quoniam illa est sine ordine ad intellectum: ergo tota ratio aeternitatis, etsi negationem includas, sine respectu rationis completur
Secundo explicans amplius Caietan. suam sententiam, dicit, aeternitatem esse ipsam vniformitatem formaliter non materialiter, hoc est, non vnitatem vniformitatis, vt quidam voluerunt, sic enim esset materialiter ipsa vniformitas, sed ipsammet vniformitatem. Ex quo patet, quam male ipsum intellexerint aliqui recentiores, qui asserunt, ex mente illius aeternitatem esse ipsam vniforniitatem abstractam, non autem concretam in natura diuina, vt ita vniformitas, non sit vnitas in natura diuina, quo nihil minus cogitauit Caiet. vt legenti constare potest: potius enim dicit vnitatem, & vniformitatem esse idem, nisi quod vniformitas est vnitas contracta ad formam: est enim vnitas in forma: vnitas vero est ratio abstracta, & commu nis. Solum autem contendit Caiet. aeternitatem non esse vnitatem vniformitatis, vt formaliter intelligatur locutus S. Thom. cum dixit aeternitatem consistere in apprehensione vniformitatis, & ita sit ipsa vniformitas formaliter, non autem vnitas vniformitatis, quod esset materialiter. Tum etiam esset inutilis repetitio, quae a Logicis nugatio appellari solet, si diceremus, esse vnitatem vniformi tatis. Perinde enim esset, ac si diceremus, vnitatem vnitatis in forma. Vniformitas enim est vnitas in forma.
Tertio explicanda adhuc magis est Caiet. sententia. Quoniam recentiores aliqui Theologi sinistre eam interpretati sunt. Notandum ergo est nunquam docuisse, aeternitatem esse mensuram realem diuinae naturae, vt falso illi imputant Solum dixit, rationem formalem illius esse realem, scilicet vniformitatem diuinae naturae sine principio & fine. Quod vero addidit, esse quoque mensuram ipsius Dei, non ideo adiunxit, quod putaret, eam esse mensuram realem, cum manifestum sit non distingui realiter ab ipso Deo, & nihil seipsum realiter metiri possa: nec vero putauit, aliquam rationem mensurae in conceptu obiectiuo aeternitati. contineri; sed tantum docuit, ipsam esse mensuram, quae ei accidentaliter posset conuenire. Haec est doctrina Caietani fideliter recitata, quam no stram exponentes, & confirmantes, inferius refu tabimus.
SEcunda opinio est recentiorum a Caietani qui Adem sententia parum diuersa, nempe rationem formalem aeternitatis esse vniformitatem durationis Dei in recto, quam dicunt esse realem; connotare vero in obliquo rationem mensurae quam docent, esse solum respectum rationis: quo circa attributum hoc vere esse quid reale ante om nem intellectus operationem, in cuius ratione contineatur ratio mensurae fundamentaliter (vt aiunt) non formaliter; compleatur vero formali ter, per intellectum, sicut tempus multi arbitran tur re ipsa esse durationem motus, cui aduenit respectus rationis, qui non est de essentia ipsius.
Caeterum praeterquam quod inferius huius sententiae falsitas, sicut & praecedentis, ex professo monstrabitur; vt hoc per transennam dicam, in enon satis intelligo, quomodo in ratione aeternitatis contineatur respectus rationis in obliquo connotatus, & tamen ratio aeternitatis realis sit ante intellectum Nam si respectus ille ab ea denotatur. de ratione illius esse debet aliquis ordo ad talem respectum: ordo enim ad connotatum semper includitur in ratione formali connotantis: id autem est absurdum, tum in opinione ipsorum, quia iam sequeretur rationem aeternitatis ante intellectum non esse: ordo enim ad respectum rationis non potest esse realis: tum etiam absolute, quoniam ad respectum rationis non potest esse ordo nec rea lis, nec rationis, cum ad relationem non sit relatio Potro autem ordinem illum ad connotatum esse de ratione connotantis, probatur: quia quoties dicimus nomine vnius rei aliquid aliud connotari, connotatum non est de essentia, sed aliquis ordo ad ipsum: alioqui nomine ipso non connotaretur. Quare quoties nomine vnius aliquid aliud connotatur, connotatum non potest esse respectus sed quid absolutum: ordo autem ad illum est de tatione connotati.
Adhibent autem exemplum suae doctrinae praedicti Doctores hoc modo: sicut sapientia in Deo perfectio realis est, connotat tamen rationem attributi, quae est per intellectum: ita etiam aeternitas est realis duratio in Deo, connotat tamen rationem mensurae, quae est per intellectum. Verum ho exemplum non est accommodarum: nam licet sa pientia sit Dei attributum, & ratio atrributi sit pe intellectum (attributum enim dicitur, quia intel lectus noster Deo aliquid attribuit ad modum passionis) tamen sapientia, & quaeuis Dei perfectio nomine proprio significata non connotat hanc rationem attributi, sed denominatiue solum dicitur attributum: sicut nomen animal ita significat substantiam animalis, vt non connotet rationem generis, tametsi ipsum animal genus denominetur,
TErtia sententia est, ad rationem formalem aeternitatis pertinere aliquid reale, videlicet dulationem sine principio & fine, & aliquid ratio nis, nempe mensuram diuinae substantiae, & ita ra tionem aeternitatis per intellectum essentialiter compleri: quemadmodum tempus duo habet, & durationem motus, quae est quid reale; & nume rum illius, qui est rationis numerantis. Hanc sententiam tradit Ferrar. contra gent. c. 15. non longe a principio: ex antiquis vero Scholasticis, qui huius difficultatis non meminerunt, nonnulli plane affirmant, aeternitatem esse mensuram diuinae substantiae. An vero tota illius ratio formalis sit ratio mensurae, vel sit complementum, vel aliquid connotatum non explicant. Ita docet S. Thom. in art. 2. huius quaest. ad 3. Albertus in 1. d. 9. art. 8. & tract de quatuor coauis, q. 3. art.1. & Henricus in Summa art zi g. 2. Solum addit S. Thom. aeternitatem esse mensuram non realem, sed per intellectum: id quod an verum sit, inferius dicemus. Hanc opinionem vix confirmat Ferrariensis. Ei namque satis visum est si eam explicaret, & defenderet. Probari autem potest hac ratione. Aeternitas praeter durationem, sicut etiam tempus, formaliter habet rationem mensurae: haec autem conuenit ei per intellectum: nam cum non distinguatur a substantia Dei, cuius est mensura, non potest esse mensura realis.
Haec opinio facile inferius impugnabitur: interim tamen notandum est, quosdam recentiores non satis in sua doctrina constantes, perperam al serere, aeternitatem non esse formaliter duratio nem, sed mensuram durationis substantiae diuinae, id quod nulla ratione defendi potest. Si enim du ratio ipsa est, quae sub mensuram cadit, non videtur quid aliud in Deo mensura illius esse possit: ne que enim vniformitas metiri potest durationem: illa enim est ipsa duratio permanens, vt praedictum est: nec immutabilitas, quia haec ab aeternitate distinguitur, vt I. cap. probauimus: ratio ergo mensurae conuenit durationi, si alicui conuenire debet.
TEaigitur in hac re sententia est, aeternitatem Auctaris laliqua ratione reali, & aliquo etiam tationis mens compleri, & essentialiter constitui. Reale, est duratio manens, & vniformis sine principio, & fine tationis vero est, non mensura, sed mensurae negatio. Quare aeternitas in hunc modum definienda est: duratio permanens vniformis sine principio, & fine, mensura carens. Haec sententia conuenire videtur cum ea, quam tradidit Ferrariensis, cum dixit, rationem aeternitatis & aliquo reali & aliquo rationis compleri. Eo tamen differt, quod ille putat, illud rationis, quod dicit, ad ratio nem aeternitatis pertinere, esse rationem mensurae: nos vero contra asserimus, non esse mensuram, sed negationem illius. Quare autem dicamus hoc esse rationis, sequenti capite explicabitur. Ex quo etiam liquet, quantum haec nostra sententia ab alijs, quas commemorauimus, discrepet. Sed in eius explicationem, & confirmationem aliqua sunt obseruanda.
Primum est, si aliqua posset esse mensura realis alicuius rei, opotteret eam a re ipsa, cuius est mensura, realiter distingui: idem enim seipsum reali mensura metiri non potest. Idcirco omnes plane fatentur, nullam mensuram realem Deo posse applicarii sed qui dicunt, aeternitatem esse illius mensuram, affirmant, eam non esse realem, sed secundum rationem, & nostrum modum intelligendi.
Secundo praemittenda nobis est definitio mensurae, quam dilucide colligit Aristot. 10. Met. cap. 2. & 3. Quamuis autem nomen mensura apud probatos auctores significet etiam id, quod pondere, aut capacitate, longitudine, altitudine, aut latitudine, animoque finitur, quam Philosophi mensuram passiuam, seu mensurabilitatem appellant, & instrumentum, quo metimur, quae dicitur actiua mensura: & quamuis Aristoteles solum actiuam mensuram definiat; inde tamen quid sit mensura priori modo, facile quoque constabit Atque vtriusque explicatio non parum nostram sententiam illustrabit.
Mensura igitur, inquit Aristoteles, intelligit vero actiuam) bifariam dicitur. Tum primum in vnoquoque genere; quod caetera illius generis quodammodo metitur, quatenus eo perfectiora dicuntur, quo magis ipsi assimilantur: & hoc modo quamuis prima species sit quid teale, ratio tamen mensurae, quam ei tribuimus, est rationis. Nam reipsa prima species non metitur alias, sed noster intellectus vtitur prima specie veluti instru mento ad cognoscendam. & definiendam caeterorum perfectionem. Tum etiam mensura proprie, & maxime (inquit Aristoteles) dicitur quantitatis quantitatem vero intelligit, quidquid ad modum illius significatur, id quod 3. cap. non obscure indicauit. Dixit enim mensuram debere esse homogeneam cum eo, quod ipsa metitur, & ita mensuram longitudinum, esse longitudinem, vocum, vocem, grauitatum, grauitatem. Constat autem, vocem non esse proprie quantitatem, aut saltem de grauitate id nullus concedet, cum sit qualitas; & tamen in pondere, sicut in longitudine, proprie dicitur esse mensura. Est igitur mensura homogenea, veluti est pondus cum pondere, non cum longitudine. Atque in eundem modum duratio cuiusuis rei de qua nunc est controuersia, duratione aliqua, hon grauitate metienda est, ad quam mensuram etiam vocis, cuius longitudo & breuitas in duratione posita est, reduci potest.
Quare Gabriel in 2. dist. i. quaest. 1. art.1. notat. 1. iuxta quatuor modos quantitatis, quatuor etiam assignat modos mensurae. Primam dicit esse perfectionis, quam Aristoteles primo loco recensuit Secundam vero quam Aristoteles posuit in quantitate, vel in ijs, quae ad modum quantitatis significantur, Gabriel in tres alias distribuit. Primam dicit esse multitudinis, secundam extensionis, tertiam durationis. Sed praeter has quatuor, est alia vt ex dictis constat, nimirum ponderis. Quocirca melius est has omnes ad vnam, quae est quantitaris vel ad modum illius reducere, & ab ea solum distinguere, quae est perfectionis.
Definit autem mensuram proprie Aristoteles eo cap. 2. hoc pacto, est id quo cognoscitur quantum. Id est, cuius quantitate perspecta, intelligi mus quantum sit aliud, siue longitudine, siue pondere, &c. Mox subiungit haec verba: Vt quantum, aunumero, aut vno. Omnis vero numerus vno. Ac si dicat, id quo quantum cognoscimus, aut est numerus, aut vnitas, per quantum intelligit continuum, non diseretum: continuum autem numero optime cognoscitur, sicut quantitas panni numeto vlnarum, alia vero quantitate continua, aequall non posset, quia nulla alia esset notior, numerus autem nequit alio numero cognosci, sed vnitate repetita: nam si multitudini aliam multitudinem applices; non poteris eam metiri, nisi repetita vnitate ad vltima peruenias. Idcirco addidit Aristoteles, Omnis vere numerus vno, & tandem colligit, mensuram primam esse vnitatem. Dixit ergo quantum, id est, continuum, cognosci, aut numero, aut vnitate: nam tandem numerus ad vnitatem veluti ad primam mensuram reducitur. Ex qua doctrina in sequentic. facile deducemus, mensuram formaliter esse respectum rationis.
Tertio notandum est ex Durando in 2. d. 2. q. 5 nu. 11. quantitatem, quae extendit substantiam sib subiectam, non esse mensuram illius, atque eadem ratione durationem non esse mensuram substan tiae, cui inest: mensura enim, est id, quo aliquid co gnoscitur; res autem quanta non cognoscitur quantitate sua, nec substantia durans duratione sua: ergo neque quantitas, neque duratio sunt mensura substantiae, cui insunt: quinimo quantitas ita extendit substantiam, atque duratio suo quoque modo eam afficit, vt ipsam reddant mensurae subiectam, hoc est, mensurabilem: quantitas enim adhibita substantiae quantae illam metitur, quia substantia quantitate extensa est, quod fieri non posset, si ea careret. Duratio etiam extrinseca, & aliena per intellectum applicata metitur aliam substantiam, quae in se durationem hâbet, ratione cuius sub mensuram cadere potest: at vero vniuscuiusque tei propria duratio ea metiri nequit: quia esse non potest causa, vt illa cognoscatur, vt quanta
Deinde idem probatur ex Arist. c. illo 3. docet enim, mensuram debere esse homogeneam, id est, eiusdem rationis cùm re, quam metitur, vt magnitudo cum magnitudine, longitudo cum longitudine, pondus cum pondere, & eodem modo duratio cum duratione. Vbi semper assignat Aristor. vnam magnitudinem esse mensuram alterius magnitudinis, & vnam longitudinem alterius longitudinis, &c. nunquam vero quantitatem, vt mensuram substantiae nudae: sic enim mensura non esset homogenea. Quare quoties substantia subiscitur mensurae, ratione propriae quantitatis, vel ali cuius habentis se ad modum quantitatis, subijcitur. Sic ergo substantia non subijcitur proprie durationi, tanquam mensurae, sed ratione propriae durationis sub mensuram alterius durationis, cadit. Pro prietas igitur quantitatis, quae dici solet mensurabilitas, non est actiua mensura substantiae, in qua est, sed passiua, qua substantia redditur capax men surae, id est, mensurabilis
Quod si aliquis nimium contendat, esse genus quoddam mensurae actiuae intrinsecae, & hoc modo quantitatem, & durationem esse mensuram substantiae, in qua sunt; Aristotelem vero definisse mensuram, quam extrinsecus applicamus: oportes vt definitionem huius mensurae intrinsecae exhibeat, & nihil aliud esse inueniet, quam passiuam, quam nos libenter concedimus: quaeuis enim res sua quantitate, aut duratione fit mensurabilis non ab ipsa, sed ab alia extrinsecus applicata.
Quarto obseruandum est, sensum, & scientiam quodammodo dici mensuram rerum, vt docet idem Arist. 3. illoc. citato. Dicuntur autem mensu ta non suorum obiectorum, sicut interpretantur Auerroes, Alexander, & S. Thomas in eum locum sed dicuntur mensura rerum omnium, quae sub mensuram cadunt, quatenus sensu, & scientia ap plicamus vnitatem, qua res metimur, cognoscentes, quantae sint. Quare ad mensuram actiuam per tinere videntur, veluti Arist. 4. Phys. c. 14. text. 131. de Anima dixit, esse numerum numerantem, quicognitione diuidit, & numerat motum: sed mor subiungit Arist. in eo 3.c. quasi corrigens id, quod dixerat: Atqui mensurantur magis, quam mensurent: sec accidit nobis, ac si alio nos mensurante cognosceremus, quan ti sumus: eo quod toties nobis cubitalis mensura admota est Quae verba difficilia, & ijs, quae dixerat, contraris videntur. Sic autem sunt intelligenda. Scientia, & sensus potius sub mensuram cadunt: quam aliorum sint mensura: perinde enim se habent, quando applicant mensuram ad cognoscendam rem quantam, atque si ab alio nobis adhiberetur mensura, vt inde cognosceremus, quanti sumus. Tunc autem scientia, & sensus noster se haberent quasi passiue ideoque Aristoteles dixit, potius mensutari, quam mensurare: ergo eodem modo se habent, quando nos ipsi mensuram applicamus. Dicitur autem sensus sub mensuram, cadere, quatenus res cognita sub mensura comprehenditur, & finitur: sic enim ipsius etiam cognitionis eadem quodammodo atque rei cognitae mensura est. Neque vero negaAristoteles, cognitionem ad actiuam etiam mensuram pertinere; sed, inquit, eam potius sub mensuram cadere: ipsa enim duo habet, & applicare seu conferre mensuram cum re, quae sub mensuram cadit, & hac ratione ad actiuam spectat; & inde cognoscere, quanta sit res, cui mensura adhibetur; & hoc modo ad passiuam videtur pertinere. Cumque hoc magis conueniat per se scientiae. & intellectui, quam applicare mensuram, quae ab alio applicari potest, ipsa scientia potius ad passiuam, quam ad actiuam mensuram reduci debet.
Postremo denique animaduertendum est, mensutam semper esse aliquid extrinsece adhibitum ad metiendum, vt optime docuit Scotus in a.d. 2. q. 2§. Ad secundam partem, siue vnitas, quae adhibe tur ad metiendum, sit res, & substantia aliqua distincta, vt vlna ad pannum metiendum: siue pars eiusdem tei, quae mensura finienda est, vt in motu coell cuius unum pautemaccinimus. & eamtepe¬ tentes supra reliquum applicamus, totumque diuidentes metimur; siuo sit sola ratio formalis vnitatis, qua in multitudine repetita numerus discernitur. Est igitur mensura semper aliquid extrinsecum rei, quam metimur, neque quicquam seipsum metiri potest. Ex quibus omnibus perspicue patet, rationem mensurae, & mensurabilis in respectu solum fationis consistere.
Actenus sam sunt fundamenta: superest, vt ex illis nostram confirmemus, simulque aliorum refellamus sententias. Nostra vero tres habet partes. Prima est, de ratione aeternitatis esse durationem, quae reale quid est, in quo non video esse discrepantes Doctorum opiniones; sed an in ratione durationis connotetur aliquid extrinsecum, inter eos est aliqua controuersia. Secunda pars huius sententiae est, ad essentiam aeternitatis nullo modo pertinere rationem mensurae: hoc vero sic probatur.
Si aeternitas in se haberet rationem mensurae aut esset realis mensura, aut per intellectum: realis esse non potest, neque relata ad substantiam Dei neque ad aliquid aliud: primum quia ipsa nullan aliam realem durationem realiter metitur, vt con stat, deinde quia substantiam Dei non potest realiter metiri, cum ab ea realiter non distinguatur, vt patet, quod necesse erat, vt esset mensura realis, sicut in prima notatione dictum est. Postremo quia omnis mensura formaliter est aliquid rationis, vt eodem loco ostendimus, omnis vero vnitas eatenus mensuta dicitur, quatenus nostro intellectui deseruit ad cognoscendam alicuius rei quantitatem: hic autem est respectus quidam rationis. Ex eo namque, quod tes aliqua assumitur ab intellectu, vt instrumentum, quo dignoscat alterius quantitatem, non potest ei aliquid aliud, quam respectus rationis conuenire: liquet ergo aeternitatem non esse realem mensuram substantiae, aut alterius durationis.
Sed neque potest esse mensura rationis, sicut est quaecumque mensura, hoc est, per respectum ad intellectum cognoscentem vnum ex alio: quoniam vel esset mensura substantiae Dei, vel aliarum durationum: non quidem substantiae Dei: quia vt ha bemus ex tertia obseruatione, nulla duratio, sicut neque quantitas, metitur rem cuius est, sed ipsam reddit mensurabilem: cum igitur aeternitas Dei sit substantiae suae duratio non metietur ipsam, sed nostro modo cognoscendi, si id fieri posset, faceret ipsam mensurabilem: cur autem neque hocefficiat, paulo post dicetur: & hac ratione probat Du randus in 2. d. 2. quaest. 5. aeuum non esse mensuram Angelorum, de quo fusius tractabitur disp. 33.
Deinde non potest esse mensura aliarum durationum: nam quamuis sit mensura priori modo ex ijs, quos enumerauimus in secunda notatione ex doctrina Aristotelis, nempe perfectionis, quia caeterae durationes eo perfectiores esse cognoscuntur, quo magis aeternitati assimilantur: tamen non potest esse mensura posteriori modo, de qua nunc est controuersia, scilicet mensura quantitatis, vel alicuius admodum quantitatis; haec enim, vt inibi explicatum manet, est vnitas, vel numc rus, qui ab intellectu assumitur ad cognoscendam alicuius rei quantitatem: aeternitas autem non po¬ test alicui intellectui ad hoc deseruire: ergo nequit esse mensura aliarum durationum. Primum quidem ipsi intellectui diuino, cui omnia per se nota sunt, eam non deseruire, satis patet: deinde nec intellectui creato, etiam Angelico, probatur. Quoniam nullus ex duratione aeterna Dei cognoscere potest, quanta sit alicuius alterius rei duratio, siue haec sit finita ex vtraque parte, siue ex altera tantum, siue ex neutra. Si enim esset finita ex vna parte, vel ex vtraque, nullam proportionem cum Deaeternitate haberet: ergo ab ea definiri non posset. Si veto esset ex vtraque parte infinita: vt si Deus creasset ab aeterno creaturam, quae etiam in aeter num duratura esset per Dei aeternitatem, innotescere non posset, quanta esset eius duratio. Licet enim vulgo diceremus, illam aeque cum Deo duraturam, ob id tamen non metiremur eam aeternitate Dei, quia vtraque maneret aeque ignota, & indefinita. Accedit, quod omnis mensura, vt notior sit, reduci debet ad vnitatem, vt ex 3. notatione constat. Quocirca quoties tempore metimur vitam, aut alios motus, ideo sumimus, vt mensuram motum primi mobilis, quia nobis notior est, & definitus parte quadam eius, veluti vnitate repetita, qua & horas, dies, menses, & annos discernimus hoc autem in aeternitate facere non possumus: ergo illa non potest nobis esse mensura.
Ex his constat, de ratione aeternitatis non solum non esse mensuram, vt 2. pars nostrae sententiae asserit, sed etiam rationem mensurae aeternitati nullo modo conuenire, quae tempori, ponderi, & alijs quantis tribuitur. Id quod expresse tradunt Duran in i.d. 19q. 2. ad 1. Gabr. in 2. d. 1. quaest. 1. art. 3. dub. 1. circ. medium, Okam in 2. q. 13. aliquantulum a principio. Mitto priorem rationem, qua id probat Durandus: vt enim aliquam vim habeat, ad aliquam ex nostris reduci debet. Posterior vero ratio est huiusmodi sicut primum in vnoquoque genere non cadit sub mensuram alicuius rei eiusdem generis; ita etiam primum in vniuersitate rerum, quod est Deus, non potest aliqua mensura definiri: aeternitas igitur non est mensura Dei: est tamen (inquit Durand. mensura heterogenea omnium aliarum rerum Quare non negat aeternitatem esse mensuram alia rum rerum, sed tautum Dei: id ipsum docuisse videtur Alber. in 1. d. 9a 8. Quod si intelligat Durandus de mensura perfectionis, quae est mensura priori modo, vt in 2 notatione diximus eius opinio vera est; & eius ratio solum probat, aeternita tem non esse meusuram Dei hoc modo, de quo non est controuersia. Si vero loquatur de mensura quantitatis, quae est mensura posteriori modo, aeternitas non potest esse mensura aliarum rerum, vt ostensum est, neque ratione Durandi satis pro batur, Deum non cadere sub mensuram ex eo quod perfectius in vno genere non cadat sub mensuram imperfectioris in eodem genere. Interdum enim metimur id, quod nobilius est, aliquo minus nobili, sicut motu primi mobilis durationem Angeli, vt disp 33. dicemus. Potius igitur aeternitas ideo mensura definiri nequit, quia duratio illius, & principio caret, & fine.
Obijciet aliquis, Nazianzenum in oratione Natiuitatis, quae est 38. ante medium vbi ita loquitur; AEternitas, nec tempus, nec temporis pars vlla est ( neque enim in mensuram cadit) sed quod nobis tempu est, Solis motu desinitum, hoc aeternis aeuum est, nimirum ille quaFitemporalis quidam motus & interuallum, quod simus cum aternis extenditur. Ex sententia igitur illius, aeternitas ita refertur ad aeterna, sicut tempus ad temporalia, sed tempus a temporalibus distinguitur, ergo & aeternitas ab aeternis.
Tum etiam aeternitas extenditur cum aeternis, sicut tempus cum temporalibus ergo sicut tempus metitur temporalia, sit etiam aeternitatis aeterna. Eadem verba habet in orat 3. de Theologia quae est 35. parum post initium, & in 2. in Pascha, quae est 32. ante medium, vbi Psellus in eadem et, iam sententia videtur esse. Respondeo, Nazianzenum eo loco non docere, aeternitatem esse mensutam aeternorum, quin potius asserere, aeternitatem mensura carere. Si autem aeternitas mensura aliqua definiri nequit, sequitur eam ipsorum aeternorum mensuram non esse. Quodsi aliquando aeternitas mensura Dei dicitur, non ideo sic appellatur, quia mensurae definitio ipsi quadret, sed vt ostendamus, Deum nulla posse mensura definiri, dicimus, eius mensutam esse aeternitatem.
Obseruandum etiam est, Nazianzenum non tam definijsse intrinsecam Dei durationem, quae vera aeternitas est, quam durationem aliam rebus aeternis veluti adiacentem, quam appellauit interuallum) & quasi temporalem motum simul cum tebus aeternis extensum, id est, ipsis aequalem: haec autem aeternitas re ipsa nihil est, sed sola imaginatione conficta: appellauit vero quasi motum, sicut optime notauit Nicetas in illam orationem 42. vt ostenderet dari non posse exactam aeternitatis descriptionem, sed eam intelligi ad modum motus fluentis, & spatij habentis latitudinem. Quare idem Nazianzenus in lambico 15. inter alias rerum definitiones de aeuo ita inquit, AEuum, quos absque tempore assidue fluit, aeuum autem appellat ipsam aeternitatem iuxta communem modum, vt in disp. 33. cap. 1. notabimus. Dixit vero fluere absque tempore, vt significaret aeuum re ipsa non habere successionem, concipi tamen ad modum fluxus. Eodem sensu Damascen. 2. de fide c. 1. loquitur de aeternitate: & Albert. in 1. d. 8. art. B. ad i. adducit definitionem aeternitatis traditam ab Isaac lib. defiui tionum in hunc modum: Est spatium continuum nor intersectum. Censet autem Albertus, sic tantum definiri extrinsecam quandam aeternitatem, & rebus aeternis adiacentem. Vera tamen aeternitas est sub stantiae Dei duratio, vel potius ipse Deus, vt ai Gregor. lib. 16 Moral. c. 20. & Augustinus in illud Psal. 101 In generatione & generationem. Qua vero tatione ipse quoque Deus dicatur auctor aeternitatis, dicemus infra disp. 33. c. 1.
Tertia pars nostrae opinionis super est, quae ex dictis facile colligitur, nimirum de ratione aeternitatis hoc nomine significatae, esse aliquid rationis Illud autem est non positiua aliqua relatio, nec solum negatio alicuius rei, qualis est carere principio & fine, sed negatio alicuius respectus rationis, nempe mensurae, & videtur explicata illa particula definitionis, Interminabilis: haec autem non tantum significat negationem principij, & finis in duratione, quae est realis, sed etiam negationem mensurae: ideo enim dicitur interminabilis aeternitas, quia nec determinari, nec definiri aliqua mensura potest. Cumque mensura formaliter sit aliquis respectus rationis, vt c. 5. notatione 2. probatum est, negatio illius erit etiam negatio alicuius entis alio modo, quam aliae negationes, quae licet sint entia rationis, id est nullam aliam entitatem habeant quam fictam per intellectum, sunt tamen negatio nes reales, & in ratione negationis nullum ordinem ad intellectum habent.
Haec autem negatio, quatenus negatio, est ali cuius entis rationis, & aduerbio, Semper, affirmatiuvidetur significari, tametsi melius negatione illa exprimatur. Dicitur enim semper esse, hoc est, sub quocumque spatio durationis; quod etiam cogi tari potest: sed negatio illa mensurae, vt dixi, apprime exprimit formale illud aeternitatis: qua ratione tempus, & aeternitas opponuntur: nam sicut tempus non est solum duratio motus primi mobilis sed etiam, vt ostendemus disp. 33. c. 2. duratio numerata; & definita per intellectum vt ipsa possit aliarum durationum esse mensura: sic contra aeternitas est duratio, omni prorsus mensura carens.
Quare Iob 24. inquit, Ab omnipotente non sunt ab scondita tempora, hoc est, rerum aliarum durationes, quas tempora appellauit, quod tempore omnes numerentur, siue spirituales sint, siue corporatae, vt disputatione illa dicetur. Subiungit, Qui autem nouerunt eum, ignorant dies illius, quasi dicat, qui ve ram Dei scientiam, & notitiam habent, sciunt diebus, aut annis elus aeuum definiri non posse: quare dies illius ignorant, quia re vera definiti non sunt Ex ijs, quae diximus, non est argumentum pro ali qua opinione ex commemoratis, quod non possifacile refelli: ideo singulorum solutionibus supesedere mihi visum est.
Disputatio 32
An aeternitati conueniat aliqua successioVlla de hac re inter Doctores dissensio est nam perfectam aeternitatem. de qua hactenus locuti sumus, existimant omnes totam simul, & sine aliqua successione esse. Quocirca Boethius in definitione illius non solum dixit, esse quandam vitae possessionem interminabilem, sed perfectam & totam simul, hoc est, sine successione aliqua: aut ficut explicauit S. Thom. vniformem absque vllvarietate. Quam definitionem eisdem fere verbis tradidit Anselmus in Monologio c. 24. & est communis doctrina Patrum. Sic docuit Dionysius c. 10. de diui nis nominibus circa finem, Prosper in lib. Sententiarum Au gustini, senten. 3. & 183. idem August. lib. 83. quaestionun q. 19. his verbis: Non omne immortale satis subtilite aternum dicitur: quia etiamsi semper aliquid viuat tamen si mutabilitatem patiatur, non propriaeternum appellatur: & sermone 38. de verbis Domini ante medium, hoc inquit differre aeternita tem a tempore, quod in tempore varietas in aeter nitate stabilitas est: in aeternitate omnia stant; in tempore alia accedunt, alia succedunt.
Hoc ipsum ex Augustino desumpserunt Isidorus lib. 7 Ethymolog. c. 1. & Anselmus in prosologio cap. 18. 19 & testantur Naziancenus & Beda locis statim citan dis: ex Philosophis vero diserte tradidit Plato in Timaeo non longe a principio: de Deo enim in quit, Idcirco imaginem aeui mobilem effingere decreuit, ac dum coelum exornaret, fecit aeternitatis in vnitate manentis aeternam quandam in numero fluentem imaginem quam nos tempus vocamus.
Iuxta horum doctrinam, quae scholasticis probatissima est, vt aliquid simpliciter, & proprie aeternum dicatur, non satis est, si re ipsa principio, & fine careat: hoc enim licet aeternum diceretur, vel potius ab aeterno esse, eius tamen aeternitas parti cipata solum esset, & instar illius, quae prima & ve ra est: cum enim in ea aliqua esset varietas, principio & fine ex parte definiri posset, vt si coelum, vel Angelus esset ab aeterno, quamuis non in eorum substantia, in motu tamen, & operatione principium, & finis esset, ac proinde in motu coeli posse mus, & annos, & menses, & dies designare, in Angelis vero has, & illas operationes principio, & fine terminatas, quas tempore possemus definire. At in Deo, quod veram, & primam aeternitatem habeat, nec ex parte substantiae, nec operationis principium, aut finis aliquo modo assignari potest. Quodsi ipse Deus (quae sua est omnipotentia, crearet aliquam ab aeterno substantiam absque vlla prorsus variatione etiam secundum accidentia, & operationes in eodem statu permanentem, quae videretur habere veram & propriam aereruitatem, eius nihilominus aeternitas esset participata, neque enim res illa eiusque duratio statum illum immutabilitas ex se haberet, cum suae relicta natura variationi, & mutationi necessario subiecta esset. Ex eadem doctrina Richardus de Sancto Victore lib. S. de Trinitate cap. 1. ass. rit, aliud esse sempiternum, aliud aeternum. Sempiternum namque esse videtur (inquit ille) quod caret initio, & fine; aeternum vero, quod caret vtroque, & omni mutabilitate Subiungit vero, Et quamuis forsitan neutrum sine altero inuenitur, recte tamen iter nominum significationem distinguitur. Cum dicit Forsitan, vnum sine alio inueniri, non dubitat, an detur nunc re ipsa aliquod sempiternum, quod careat principio, & fine, & ve re hon sit aeternum, sicut Deus neque n. dubita ret, nihil esse creatum ab aeterno, sed dixit Forsitanquia non sacis constat, an fieri possit creatura ab ae terno, in qua sempiternum sine aeterno reperiatur.
COntra doctrinam hactenus traditam aliqua possunt opponi, quae difficilia videntur Primum est, de Deo iuxta omnem temporis differen tiam vere praedicat Scriptura Fuit, est, & erit, Psalm 109. Ante luciferum genui te. Prouerb. 8. Ante omne colles ego parturiebar. Apoc. 1. 11. & 14. Qui est. & qu
erat, & qui venturus est. ad Hebr. 13. Iesus Christus herii. & hodie, ipse, & in secula. Est igitur in Dei aeteruitate aliqua successio: alioqui nec verba futuri, nec praeteriti temporis ei possent accommodari. Huius difficultatis mentionem fecit Plaro in Timaeosrespondet autem his verbis. At qui erat, & erit, quis natitemporis species sunt, non recte aeternae substantiae assignamus. Dicimus n.de illa est erat. & erit: sed reuera solum esse competit. Eadem fere verba habent Nazianzenus oratione 42. qua est 1. in Pascha, & Eusebius lib. 16 de praepdarat. Euang. c 7. post medium: vbi asserunt, rectius de Deo
dici, est, quam fuit vel erit. Hoc ipsum docuit Aug de 4 vera, & falsa religione c. 49. & in illud Psal. 101. In ge. neratione, & generationem & lib. 83, quaestionum qu19. Afferunt vero Nazian. & August. illud Exod. 3. Qui est, misit me ad vos, vbi verbo praesentis temporis perseuerantiam Dei, & stabilitatem perfectam in suo esse dicunt significari. Textus autem Hebraicus vtitur verbo futuri temporis, Ero, vt de¬ notet aeternam Dei durationem sine fine, vt infra disp. 59. ostendemus.
Caeterum quamuis hoc ita sit, si rem ipsam, & aeternitatem Dei in se spectemus: quia tamen conmunis phrasis, & modus loquendi hominum nostro etiam modo intelligendi accommodari debet, non abs re tria illa verba diuersi temporis Deo tribuimus, vt id, quod de Deo cogitamus, commodius significemus. Dei namque aeternitatem admodum interualli cuiusdam fluentis pro modulo no stro concipimus, vt praecedenti c. ex Nazianzeno notauimus. Quare eam compatantes cum nostro tempore, in partem praeteritam, praesentem, & futuram cogitatione nostra diuidimus: atque hac de causa voces praeteriti, praesentis, & futuri non inepte Deo accommodamus, vt recte notauit Beda in illud Ioan. 6. Adhuc habeo multa vobis dicere, &c. his verbis, Quamuis natura illa immutabilis non recipiam. fecit, & erit, sed tantum est, tamen propter mutabilitatem temporum, in quibus versatur nostra mortalitas, & nostra mutabilitas, non mendaciter dicimus, fuit, & est, & erit. Dicit autem Fropter mutabilitatem temporum, in quibus versatur nostra mortalitas, non alia de causa, quam quia instar temporis, in quo versamur, aeternitatem concipimus
Id ipsum non obscure dixerat Nazianzenus orat. 35. quae est tertia de Theologia, non longe a principio; vbi respondens interrogantibus, quando Filius genitus est, inquit, Tunc quando Pater genitu non est. Affirmatque huic interrogationi commode responderi non posse, quia generatio Dei est supra quando, hoc est, supra tempus. Subdit deinde, Etiamsi id, quod supra tempus est, declarare cupientes tem poralem speciem, ac significationem fugere nequeamus. Etenim hae voces, quando, ante hac, posthac, a principio, temporis expertes neutiquam sunt, quanquam vim illis inferamus. Sic ergo ostendit, non posse responderi interrogantibus, quando Filius genitus est; quia vol ces omnes tempus significant, ac proinde exprimere non valent id, quod in Deo est. Tandem quasi corrigens id quod dixerat subiungit: Nisi forti auum accipiamus, hoc est, interuallum illud, quod simucum rebus aeternis extenditur, neque vllo motu definitur: ac si dicat, nisi tespondeamus Filium in aeuo genitum fuisse, sic enim forsansine vlla nota temporis responderi posset. Addit vero, Forsan, quia etiam eo modo loquendi a conceptu aliquo durationis, & temporis non omnino liberamur, quando illud instar temporis fluentis intelligimus, vt cap. praecedenti dictum est.
Iuxta hunc modum familiarem loquendi recte Scriptura simul coniungit tria tempora; omniaque simul Deo tribuit, vt continuam in esse perseuerantiam denotet. Vtitur autem praeterito imperfecto, Erat, quod significat rem nondum finitam: non autem praeterito perfecto, quod finitam denotat, vt exprimat aeternitatis perseuerantiam, & ideo dicit, Qui est, & qui erat, non Qui est, & qui fuit, quamuis si Scriptura diceret. Qui fuit, adiungens duo alia tempora; suspicionem omnem sufficienter auferret. Verbo autem Genuit, vtitur in praeterito perfecto non imperfecto Gignebat vt perfectam, & integram generationem filij explicet: multo enim magis expediebat integrita tem, & perfectionem generationis, quam perseuerantiam exprimere. Illud vero ad Hebr. 13. Iesus Christus heri, & hodie, intelligunt multi Patres de ipso secundum humanitatem: sed illud ipse & in se¬ cula, de eodem secundum diuinitatem, vt videbimus 3. p. q. 18. a. 9. Quod si de ipso secundum Deitatem totum illud intelligatur, iuxta ea, quae diximus explicandum est
Duo supersunt circa solutionem huius argumenti breuiter notanda. Primum est; eos, qui clare intuentur essentiam Dei, & quae in ipso sunt. cum videant ipsum, & quae in eo sunt, sicut re ipsa se habent, modum & durationem proprij esse ipsius aeque sibi inuicem exprimere posse. Alterum est, cum de Deo aliquam operationem externam enunciamus, vt iustificationem, creationem, apparitionem &c. optime, & proptijssime vti verbis praeteriti, & cuiusuis temporis: hae namque vere habent successionem & principio, & fine terminatae, tempore nostro definiri possunt. Quae vero hactenus diximus, de operationibus Dei internis intelligenda sunt.
Secundum Argumentum, in eodem momento durationis indiuiduo duo contradictoria vera simul esse nequeunt: at in aeternitate duo contradi ctoria sunt vera, vt Petrus aegrotat, Petrus non aegrotat omnia enim tempora aeternitas complectitur ad proinde esse, & non esse rerum simul continet: ergo oportet vt in ea successione, & varia instantia assignemus, ne in eodem omnino indiuiduo duo illa contradictoria vera esse dicamus. Aliqui recen tiores non putant absurdum, in eodem indiuiduo momento altioris ordinis, quale est aeternitatis, duo contradictoria simul concedere: atque eo pacto censent, argumento proposito optime satisfieri: sed responsio friuola est: nam instans altioris ordinis non absumit & euacuat contradictionem, sed propositiones in eo sub statu contradictionis manent, quo pacto igitur simul verae esse possunt? si enim in vno genere durationis, & instantis vera esse nequeunt, in nullo poterunt, cum in quocumque maneant eiusdem rationis, & oppositionis.
Quare respondetur, illas propositiones, quas diximus, & id genus alias, non esse contradicto rias in aeterna Dei cognitione, aut in aeternitate, etiamsi in ea secundum esse tei praesentes essent. quoties referuntur ad diuersa instantia, aut durationes temporis: solum ergo contradictoriae sunt quando non solum in aeternitate sunt praesentes, sed etiam copula ipsarum pro eodem momento temporis rem enunciat. Sic autem nunquam vtraque est vera in aeternitate. Tunc vero intelligimus propositiones ad durationem nostri temporis referri, quoties absolute cum nullo additamento enunciantur: vt cum dicimus, petrus aegrotat, Petru non aegrotat, quae nunquam sub eadem temporis duratione sunt verae: nam cum verba a nobis sint imposita ad significandum, sub ea duratione res denotant, qua actiones, & passiones nostrae definiuntur; sic verbum, AEgrotat, siguificat aegritudinem sub tempore praesenti, aliud sub futuro, &c. sub eodem igitur vtraque vera esse nequit. Vt autem rem enunciemus ad aeternitatem relatam, opus est exprimere illius durationem, quam absolute, & ex saverba non significanti cùm eo autem additamento, seruatisque alijs conditionibus erunt contradictoriae, non tamen simul verae: verbi causa, AEgritudo Petri est in aeternitate, aegritudo Petrnon est in aeternitate, quarum altera est falsa: si tamen quis ita diceret: Petrus aegrotat in aeternitate, vetrus non aegrotat in aeternitate esset etiam contradictio: & facta hypothesi, quod aliquando in tempore aegrotaret, haec esset falsa; Petrus non aegrotat in aeternitate: el enim fensus, aegritudo Petri nullo modo est prae sens aeternitati: neque vero reddit hunc sensum Non aegrotare Petri, est praesens in aeternitate, sed aegrotâr Petri non est praesens aeternitati, qui sensus falsus est. H. antem non essent contradictoriae: AEgrotare Petri, est in aeternitate, non aegrotare est in aternitate: Vtraque enim esset affirmans, quia altera solum habet ne gationem ex parte subiecti, non neganter, sed infi nitanter, vt logici loquuntur: ac proinde vtraque vera esse potest.
Tertium denique argumentum est huiusmodi Duratio aeternitatis maior est hodie, quam heri verbi causa, si Angelus creatus fuisset ab aeterno & deinde annihilatus initio mundi, minus durasset, quam si annihilaretur modo: ergo aeternitas habet successionem praeteriti, & futuri: alioqui nec maior, nec minor esse posset, cum accessio non fiat, nisi praeterito.
Respondeo primo, hanc non esse veram, & propriam aeternitatem, de qua nunc loquimur. Vera namque aeternitas non potest habere terminum: sed si angelus ab aeterno crearetur, eius aeternitas esset participata. Verum quia de illa, sicut de aeuo, ita iudicandum est, vt nulla in eis possit esssuccessio, oportet adhuc alio modo argumento satisfacere.
Dico igitur secundo, sicut de tempore, quod fuisset ab aeterno, disp. 26. c. 2. dictum est: licet du rationi. quae est ab aeterno, siue habeat successio nem, licut tempus, siue non, sicut aeternitas etiam participata, possit aliquid addi; non ideo esse ma iorem, aut minorem: nam majus, & minus pro portiones sunt finitae quantitatis, & durationis
Addo tertio, si ex parte infinitatis non repugnaret, nihil aliud obesset, quo minus inter aeterni tates participatas vna esset maior alia: ex hoc tame non fit, vt in aeuo, aut in aeternitate sit aliqua suc cessio: neque enim ideo diceretur vnum aeuum maius alio aut vna aeternitas participata maior alia, quia vni fieret accessio futuri: sed quia vnum aeuum, aut vna aeternitas in seipsa talis naturae esset, & perseuerantiae. vt nata esset maiori spatio no stri temporis definiri, vel saltem, quia nostra cogitatio maiori interuallo fluente vnum aeuum, aut vnam aeternitatem metiri posset, quam aliam. Quo circa dicere possumus aeuum, & aeternitatem hactenus durasse: aduerbium tamen, Hactenus, nullam successionem in aeuo, aut in aeternitate denotaret Ideo optime Plato in Timaeo, loco citato de vera aeternitate, quae Deo conuenit inquit, AEtern. autem substantia cum eadem semper, & immobilis perseueret, neque senior seipsa fit vnquam, neque iunior, neque suit hactenus, neque erit in posterum. Quibus verbis docere voluit, in aeternitate secundum se nullam esse successionem. Cum vero in Scriptura Deus dicitur antiquus dierum, & quod senex Prophetis ap paruerit, dictum est, ad significandam antiquam Dei aeternitatem, non autem mutationem iuuentutis in senectam.
Articulus 2
Conclusio est affirmans, & de fide, habetur autem passim in scriptura in symbolo Athanasij, & in c. Firmiter, de summa Trinitate, & fide Catholica. Quomodo autem Deus dicatur sua aeternitas, & ab ea distinguatur, quaestionem communem habet cum ceteris attributis, de qua disserendum est disp. 116. & sequentibus.
Articulus 3
COnclusio est, Perfecta aeternitas, qualis superius descripta est, nulli alteri, quam Deo conuenit. De ma teria huius articuli nulla est inter Doctores controuersia. Ad maiorem tamen illius perspicuitatem duo nobis obseruanda sunt. Vnum est, aeternitatem dupliciter capi posse. Primum communiter pro quauis duratione, quae principio, & fine caret: & ita creaturis etiam potest conuenire, si non tepugnet, aliquam creaturam ab aeterno creari.
Deinde aeternitas magis proprie dicitur duratio sine principio, & fine, cum stabilitate eius, cuius est duratio: & haec in solum Deum conuenire potest, si dicamus stabilitatem esse non solam negationem alicuius mutationis, sed talem dispositionem naturae, vt aliquo modo variari nequeat. Haec enim dicitur suapte natura aeternitas, seu ae ternitas per essentiam: cetera vero, quae sine prin cipio & fine essent, aliquod aeternitatis vestigium participare dicerentur, vt S. Thomas recte notauis Alterum est circa solutionem tertij, videlicet. qua ratione essentiae rerum aeternae dicantur: in qua re Metaphysici multo plura, quam opus esse consumunt, quae omnia nos breuiter perstringe mus. Dicuntur igitur aeternae, non quod sint ex tra Deumactione aliqua ab aeterno productae, sie enim etiam ab aeterno existerent, quod est absur dum: neque ideo, quod in Deo sint formaliter nulla enim ratio essentiae creatae Deo formalite conuenit: neque solum, quod in Deo sint eminenter, sicut in causa efficaci, aut sicut in intelligente: vt enim ostendemus disp. 104. prius ratio ne est, essentias rerum in se esse possibiles, quam Dei virtute produci posse, aut a Deo cognosci Non enim ex eo, quod possint produci, aut ex eo quod cognoscantur possibiles sunt: sed contra, ex eo, quod in se non implicant contradictionem, in telliguntur a Deo, & produci possunt, vt disputa tione illa ostendemus. Dicuntur igitur essentia rerum aeternae, quod sint aeternae veritatis, hoc est quia de illis ab aeterna aliquid enunciari possit. Verbum enim Est, in enunciationibus, cum ali quid de essentijs rerum enunciatur, non significat actualem existentiam, sed conuenientiam extremorum: ideoque essentiae dicuntur aeternae verita tis; ut disp. 78. explicabimus.
Articulus 4
Conclusio est affirmans. De materia vero huius articuli, & duorum sequentium inferius futura est disputatio. Nunc autem satis est animaduertere, titulum articuli, qui communiter circumfertur, falso inscriptum esse hoc modo, vtrum aeternitas differat ab aeuo, & tempore: cum reuera B. Thomas in hoc articulo solum disputet de differentia aeternitatis, & temporis. Titulus autem, vt a nobis praescriptus est, colligitur ex verbis eius dem S. Thomae initio articuli, vbi titulum atticu li praemisit.
Disputatio 33
Vtrum aeuum sit totum simul, an aliquam in se habeat successionemVariae aui acceptiones. cap. 1. Quid sentiat Bonauentura cap. 2. In auo nullam esse successionem, communis opinio fercap. 3 Diluuntur argumenta prioris sententia. cap. 4.
ANtequam quaestionem propositam eraminemus, varias nominis aeui significationes annotare placuit; vt id, de quo suscipitur disputatio, manifestum fiat. Est autem latinis aeuum idem, quod Graecis ἀιὰν acon; imo vox latina ex Graeca videtur deriuata, interiecta tantum litera, u, idem vero est aeuum latine, quod seculum quare quod Graeci dicunt ἀιῶνας τῶν ἀιώνων latine reddimus. Secula seculorum. Proprie tamen αιῶν, idem est, quod aeternitas, dicitur enim Graece ἀνὼν, quasi rο ἀείον, hoc est, semper existens; vt notauit Nicetas loco inferius allegando. Nihilominus tamen seculum. sen ἀὼν varias habet significationes. Primo significat aetatem cuiusuis hominis, quae cum septua ginta annis compleri soleat, iuxta illud Psalm. 89. Dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni: spatium quoque aut seculum septuaginta annorum significat: sicut notarunt Hier in cap. 26. Ezech. sul finem, & Dam. li.2. de fide c.1. & Nicetas in orat. 2. Nazianz. in illa verba. Iam vero cum immensitas. Secundo significat tempus mille annorum, vt tradunt Damascenus, & Nicetas locis citatis. Tertio significat totam nostri temporis congeriem, ac propterea antiquissima, appellare consueuimus aeterna. vt docuit Dionys. 10.c. de diuinis nominibus. Id circo Deuter. 34. & Psa. 75. colles, aut montes vo cantur aeterni, quod antiquissimi sint: & ad Titum s. tempora dicuntur aeterna In spem, inquit, vita aeternae, quam promisit, qui non mentitur Deus ante tem pora secularia, legit enim Aug lib 83. quaest. q. 72 & 12 de ciuit. c. 16. Tempora acterna, Nam Graece dicitur πρότων χρόνων ἀιν ὧν cumque ἄιῶν significet secu lum aeuum & aeternitatem, Aug. transtulit, aeterna quod noster vulgatus dixit secularia, & li. 16. de Ciui. c. 27. asserit, idem esse nostris aeternum, quod Graecis est ἀώνιον neque ausos fuisse latinos transferre secularia, quia seculare interdum significat, quod cito transit, dύνιον vero, aut quod non habet finem, aut quod vsque in finem huius seculi tenditur, vbi Augustinus etiam concedit ἀάνιεν, seu aeuum, aut aeternum totam nostri temporis congeriem nonnunquam denotare. Per tempora autem aeterna intelligunt ipse August. loco allegato, Hieronymus, & Anselmus in eum locum ad Titum 1. tempora quaedam aeternaante mundi creationem: quae, vt idem notat Augustinus, non fuerunt Deo coaeterna.
Ego vero non satis intelligo, quaenam aeterna tempora, praeter ipsam Dei aeternitatem, ante mundi creationem praecesserint. Quod si aliquod tempus fuit, illud imaginarium solum esse potu it. Si autem fuit aeternum, & sine principio, vt prae dicti Doctores affirmare videntur, sequitur, coaeternum Deo fuisse, & ante illud non potuisse Deûm vitam aeternam promittere, aut definire Paulus igitur vt opinor, per tempora secularia, siue aeterna, Graece ἀιωνίων, intellexit omne tempus, & ideo dixit Ante tempora secularia, acsi diceret, ante seculum. Tota enim temporis cogeries seculum dicitur, vt paulo ante notabamus. In quem sensum accipitur etiam illud ad Rom. vlt. Secundum reuelationem mysterij temporibus aeternis taciti. Hoc est, toto tempore ab orbe condito nondum hactenus manifestati: vt interpretatur S. Th. in commenta rio illius capitis Dionysij Sic etiam Ecclesiastici 1. dicitur: Sapientia a Domino Deo est & cum illo semper fuit, & est ante aeuum, hoc est ante omne tempus Eodem pacto Deus dicitur esse ante secula atque illa fecisse, vt docet Damascenus loco allegato.
Quocirca Dionys. c 5. de diuinis nominibus satis post medium auctorem, & effectorem aeternitatis Deum appellat, hoc est, totius temporis. Quo sensu Aug. lib. 83. quaest. q. 23. dixit, Deum alio modo aeternum, & sapientem esse quam cetera omnia Ea enim participatione quadam talia esse possunt. Deus autem aeternus, & sapiens est, quod auctor sit aeternitatis, & sapientiae, &c. Acsi diceret, quod eam ex se habeat, nec ab alio communicatam: qua de causa ipsum auctorem aeternitatis vocauit. Dicitur autem ad Titum 1. Deum, ante omnia tempora vitam aeternam promisisse, non verbo vocis, cum nondum essent, quibus eam hoc modo promitteret; sed praedestinatione sua. Sic interpre tantur Chrysost. & Anselmu, & Augustinus 12. de Ciuit. cap. 16.
Quarto dici potest aeuum, siue seculum, 50. an norum spatium: D7IV, Gholam enim Hebreis idem est, quod Graecis ἀιὰν: vt autem docet Hierin magnis commentarijs inc. 1. ad Galat. quoties apud Hebr. vox illa scribitur cum litera]. significat aeter nitatem: cum vero sine illa, significat annum Iubilaei, qui erat quinquagesimus. Sic est Exodi 21. vbi praecipit Deus, vt qui emerit seruum, septimo anno libertate donet: quodsi ille noluerit Perforabis (inquit) aurem eius subula, & erit seruus in seculum. & Deut. 15. vbi idem habetur. Nisi quod pro in seculum, ponitur in aeternum, In H.br. scribitur vox illa sine 3. & significat tempus lubilaei: alibi vero, vb scribitur cum 3. significat aeternitatem, vel seculum alia ratione. Hanc doctrinam ex Hier. desumpsit Viues in lib. 12. de ciuit. c. 19. Ea tamen recentioribus Hebraeis, inter quos est Mercerus, non probatur, quod in Scriptura indiscriminatim vtroque modo scribatur, & sane si de codicibus Hebraeis qui prae manibus hoc tempore habentur, loqua mur, id negare non possumus. Ceterum credendum est tempore Hier. eo modo vt ipse notauit hanc vocem varie scribi consuenisse ad diuers. significandum: posteavero facta punctorum appositione in congregatione Tiberiadis discrimen istud non fuisse sernatum.
Quinto docent Damascenus, & Nicetas locis citatis, a coeli creatioe vsque ad finem mundi septem secula numerari: octauum vero esse futura vitae. Sexto dicunt Dionysius c. illo 10. idem Damasce nus, & Nicetas, aeuum vsurpari pro ipsa aeternitate de qua hactenus locuti sumus, quae fine & principio, & omni varietate caret. Ceterum, aeuum de quo nunc est nobis futura disputatio; accipitur per Angeli, seu animae ratio nalis duratione, quae cum habeat principium, fine caret; eius quoque aliqui Patres videntur inen tionem fecisse Basilius li. 2. contra Apologeticum Euuo¬
mii satis ante medium sic ait: Communis enim consuetudo aut temporibus, aut seculis omne interuallum subiicit. Nam quod sensibilibus est temporis, hoc insuper mundanis esi seculi. Nam seculum appellat aeuum, quod Graece ἀιὸν Porro non de solo Dei aeuo, sed eiam cieaturarum spiritualium ipsum loqui, colligitur ex eo, quod super mundana opposuit, non rebus creatis in vniuersum sed sensibilibus, & corpo reis. Aug. li. 83. quaest. q. 19. docet immottale in terdum etiam licet improprie aeternum appellari: cum ergo secundum primariam nominis significationem aeternitas idem sit, quod aeuum, vt praedictum est, si res immortales dicuntur aeternae, earum quoque duratio aeternitas, seu aeuum appellabitur.
Demum Nicetas loco iam allegato de aeuo, quod Graece dicitur αιὼν, inquit at de Angelis, & animabus haudquaquam proprie dici potest. AEuum eninm. illorum principium habet, verum finem habiturum non est. Quocirca partim aeui participes sunt, quia incorruptibile sunt, & immortales: partim temporis, quia in rerum crea tarum classe sint. Dicitur ergo latiori significatione duratio Angelorum & rerum incorruptibilium, aeuum, potiori ratione, quam cuiusque hominis vita. In eorum namque duratione est aliquid aeternitatis, quae proprie dicitur a μνι, siue aeuum, scilicet carere fine. Imo haec videtur minus impropria nominis vsurpatio, quam caeterae commemoratae. In alijs namque & principium & finis reperitur. in hac autem finis non est. Sed cum in omnibus sit diuturnitas quaedam, quae aduerbio Semper, vulgo solet explicari, nomen aeuum extensione quadam ipsis accommodatum est. Iam vero Scholasticorum vsus obtinuit, vt aeuum non nisi rerum creatarum & incorruptibilium duratio dicatur, de qua nobis subinde disputandum est.
IT naturam aeui iuxta vltimum modum, & significationem plenius explicemus, eamque ab aeternitate, & tempore distinguamus, videndum prius est, an in se habeat successionem aliquam. In qua quidem quaestione prima lententia sit Bonau. in 2. d. 2. 1. p. distinct. art. 1. quaest. 3. qui affirmat durationem substantiae spirituali non sine successione aliqua, in qua prius, & poste rius assignari possit, bene tamen sine vlla variatione esse.
Opinionem hanc probabilem esse censent Scoius in 2. d. 2q. 1. §. Qui vult tenere. Ricardus eadem d. art. 1. q. 3. Eamque aliqui tribuunt Gabrieli, quia mea sententia vt paulo post referemus, sequitur oppositam. Explicat vero illam Bonauentura in hunc modum. Duplex est (inquit ille) genus successionis; quoddam cum variatione, quale in tempore reperitur: quia videlicet vna parte adueniente alia omnino definit; & talis successio non est in aeuo Angelorum, & rerum spiritualium: in hac vero successione vere est futurum post praeteritum. Alterum est sine variatione, quod non in sola extensione durationis consistit: haec enim, si esse posset cota siul permanens, nullo modo esset successioest igitur in extensione, in qua futurum aliquid est sine praeterito, ac proinde sine variatione, quam diximus tempori conuenire. Atque hoc modo in telligendus est BBonauentura, cum hoc genus successionis definiens, dicit esse extensionem quandam durationis. Fateor quidem, in duratione extensionem inueniri non posse, quae sine futuro aut praeterito sit. Quocirca Bonauentura optime per solam extensionem hoc genus successionis explicauit, quod in aeuo Angelorum & terum spiritualium asserit reperiri.
Opinio vero sic explicata probari potest testimonijs Patrum. In primis etenim omnes, quos commemoraui disp. 32. c. 1. & 2. soli Deo perseuerantiam durationis siue vlla successione, sicut etriam immutabilitatem tribuere videntur: ergo ea non est aeuo etiam rerum spiritualium adscribenda, vt ita commode inter aeternitatem, & aeuum differentiam constituamus: aliunde namque non videtur posse assignari, quam ex eo, quod aeternitas caret principio, & fine: aeuum autem non principio sed fine. Verum hoc modo differentia aeui, & aeternitatis in vniuersum explicari nequit. Nam fieri potest, vt res spiritualis ab aeterno, & sine fine duratura creetur. Tunc igitur duratio illius & fine, & principio carebit. Quare S. Thom. art. 5. fa tetur eo modo non posse aeuum, & aeternitatem differre, sed eo, quod aeuum successionem habet, non autem aeternitas. Speciatim vero Anselmus in Prosologio c. 20. sententiam Bonau. tradidisse vi detur, de Deo enim inquit: An hoc quoque modo tran sis omnia etiam aeterna, quia tua & illorum aeternitas tota tibi praesens est, cum illa nondum habeant de sua aeternitate, quod venturum est, sicut iam non habent quod praeteritum est: sic quippe semper es vltra illa, cum semper ibi sis praesens, ad quod nondum illa peruenerunt? Quo genere interrogationis Anselmus affirmat, quod proponitur: id quod Aristoteli quoque familiare est Comparat autem Anselmus eo loco Deum rebus omnibus aeternis, quae scilicet finem non sunt habiturae, quales sunt spirituales, in earum igitur aeternitate, seu aeuo concedit esse successionem. Secundo probat Bonau. ex Hieron. in Epist. ad Marcellam, quae est 136. ex quo refert haec verba: Deus au tem tantum est, qui non nouit fuisse, & futarum esse. Cum ergo alijs omnibus haec duo conueniant, & ea sine successione esse non possint, fit, vt aeuo spiritualium rerum successio quoque conueniat. Caeterum verba citata non sunt Hieronymi, sed Glossae in illud Exodi 3. Qui est, misit me, quae ipsa addi dit, postquam Hieron. ibidem citauit. Desumpsit autem ea ex Isidoro lib. 7. Erymologi. c. 1. vbi decem no mina Dei explicat.
Tertio confirmatur ex Damasceno lib. 2. de fide c.i Vbi asserit, seculum esse spatium quoddam, seu intetuallum quod vna cum rebus aeternis protenditur. Aeternas autem res appellat nunquam finem habituras
Quarto denique pro hac sententia affert Scotus verba quaedam Boethij lib.i. de Trin. qui do cer inter, nunc nostrarum rerum, & diuinarum hoc interesse, quod nunc nostrarum semper fluit, diuinarum autem semper perseuerat. Putat igitur. solum nunc diuinae essentiae sine successione esse aliarum vero rerum non sine illa.
Ratione autem haec eadem sententia dupliciter probatur, primum ex parte actionis conseruantis res ipsas; deinde ex parte ipsarum rerum. Ex parte quidem actionis, primum quia res etiam spirituales non tantum a Deo creantur, verum etiam postquam primo productae sunt, continuo accipiunt esse, & conseruantur. Quodsi nulla in ipsis sit durationis extensio, & successio, non potest consetuatio, quae est continuata quaedam creatio ab ipsa prima productione distingui. Tum etiam nisi haec successio in eatum duratione poneretur, statim atque primo producuntur, acciperent totum suum esse vltimo modo, quo possent: ex quo fieret, vt amplius conseruatione non indigerent. Adhaec annihilatio nihil est aliud, quam negatio actionis conseruantis? sed annihilatio est post rei productionem, & aliquam ipsius conseruationem: ergo post aliquam conseruationem futura quoque erat alia pars conseruationis, cuius negatio esset annihilatio. Cum enim annihilatio sit priuatio conseruationis, & futura annihilatio futurae conseruationis, si nulla esset futura conseruatio; futura annihilatio intelligi non posset.
Praeterea eadem sententia probatur ex parte rerum: primum, quia si in aeuo Angeli non esset successio, simul esset in eo fuisse, esse, & fore: quare sicut impossibile est ipsum iam non fuisse, ita impossibile esset, ipsum non fore. Ratio enim, ob quam res, quae fuerunt, non possunt iam non fuisse, ea est, quod semel posito fuisse, contradictionem implicat, rem illam non fuisse: eadem autem ratio erit de futuro in creaturis spiritualibus, si illud iam praesens est, & futurum non manet: ergo eodem modo dicendum esset rem spiritualem creatam non posse non fore.
Respondebit aliquis: ita impossibile est, fururu hon fore, sicut praeteritum non fuisse, vt disp. 68. c. 4. ostendemus, nihil igitur absurdi est, si dicamus, fore Angeli non posse non fore, sicut fuisse, non potest non fuisse. Verùm ratio proposita non solum probat, fore Angeli non posse non fore, hoc enim in vniuersum verum est, sed ipsum Angelum non posse non fore, quod est manifeste abisur dum. In ea namque disputatione hoc esse discrimo ex Anselmo dicemus, inter praeteritum, & praesens ex vna parte, & futurum ex alia, quod in futuro solum est verum: futurum non posse non esse futurum: dici tamen non potest de re ipsa futura non replicando futurum, haec res non potest non fore: in praeterito vero, vel praesenti non tantum est verum dicere, res praeterita non potest non esse praetorita: & praesens non potest non esse praesens; Sed etiam res haec, quae nunc praeterita est, non potest iam non fuisse, & quae praesens est, hon potest iam non esse, eo quod extra causas re ipsa est, fuisse, aut esse, fore autem nondum extra causas est. Si ergo fuisse Angeli, esse, & fore simul sunt, erunt quoque extra causas, quare sicut Angelus non potest iam non fuisse, & esse, sic etiam non poterit non fore, non tantum replicando, quatenus futurus est, sed etiam absque vlla replicatione.
Deinde si in aeuo non esset successio, non posset vnus Angelus post alium produci, quia ante, & post in sola successione posita sunt. Postremo, quia si peus ratione suae aeternitatis, quia tota simul sine successione est, cognoscit omnia futura, eo quod omnia si mul praesentia habeat, ratione aeternita tis permanentis, idem quoque Angelo couenireo ratione aeui, quod est absurdum.
In auo nullam esse successionem, communis opinio fert. Pposita sententia, quam plures Scholastici lequuntur, amplectenda est, nullum nempe in aeuo successionem esse: quam tradiderunt Alex ander 1. p. q. 11. memb. 9. art. 3. in corpore, & ad 2. Alberi in opusc. de quatuor coaeuis, qui 3. art. 6. S. Thom. cum Caie tano in hoc art. 5. & quodl. 10. art. 4. vbi sententiam Bonauenturae ex professo impugnat; Henricus quod lib. 5. q. 18. Durandus in 2. d. 2. q. 3. Capreol. q. 2 art.I. concl. 5. Gabriel. d. 2. q.1. art. 1. uotabili 3. & 4. Okam in 2. q. 10 Eamque probabilem existimant. Ricardus, & Scotu locis citatis in superiori cap. imo Scotus probabiliorem existimat.
Caeterum, vt hanc sententiam explicemus, obseruandum est, de aeuo Angelorum dupliciter nos posse loqui: primo, quatenus a nobis concipitu quasi interuallum quoddam imaginarium durationis, quo pacto non est sine successione, cum: nobis cogitari nequeat, nisi instar temporis succe dentis. Atque hoc modo de aeuo locuti videntu, Nazianzenus, & Damascenus locis allegatis cap. praecedenti: sed de hoc praesens controuersia intel ligenda non est. Deinde loqui possumus de ipsa reali duratione Angeli, prout in se ipsa est; quae, sicut optime dixerunt Gabriel, & Okam, ab ipso esse rei non distinguitur. Atque de aeuo hoc modo inter Doctores dissensio est: in qua veriorem esse diximus opinionem asserentium, nullam realem successionem aeuo conuenire in seipso considera to sine relatione ad extrinsecam aliam durationem. Quod si aeuum accipiatur relate ad extrinsecam aliam durationem, docent Gabriel, & Okam, nomine aeui non solam durationem permanentem significari, sed connotari etiam simul succes sionem aliquam: quod vtrum verum sit, an non paulo post dicemus.
Hoc iacto fundamento haec nostra sententia probatur; imprimis testimonio August. 12. de ciuit c. 15. non longe a fine: vbi, vt ostendat, Angelos aequales Deo esse non potuisse in aeternitate, in quit: Tempus autem quoniam mutabilitate transcurrit aeternitati immutabili non potest esse coaeternum: ac per ho etiamsi immortalitas Angelorum non transit in tempore nec praeterita est. quasi iam non sit, nec futura, quasi non dum sit: tamen eorum motus, quibus tempora peraguntur e: praeterito in futurum transeunt, & ideo creatori coatern. esse non possunt. Haec Augustinus. Qui sane appella immortalitatem Angelorum substantiae ipsorum durationem, quod corrumpi nequeat a secunda causa, vt disp. 182. monstrabimus: atque fatetur in ea nihil esse praeteritum, nihilque futurum: successionem autem solum esse in Angelorum operationibus. Nos vero de aeuo Angelorum, quod est duratio substantiae, nunc disputamus, nam de dura tione operationum inferius dicemus
Vnica autem ratione, quam B. Thomas tetigis in art. 5. hoc ipsum probatur in hunc modum. Ex cogitari non potest successio sine variatione, in aeuo autem Angelorum non est variatio, vt docequoque S. Bonauent. ergo nec successio. Porro si ne variatione esse non posse successionem probatur primum ex parte ipsius durationis considera tae tantum sub ratione durationis: deinde ex parte ipsius substantiae Angelorum, cuius est duratio Ex parte quidem durationis formaliter, quia si in ea est futurum, quod nondum est, & aliquando erit praesens, eo adueniente, id quod praesensantea erat, fiet praeteritum: nam cum eo quod aduenit, manere non poterit: eo quod vnum tantum nunc debet esse praesens, illudque omnino indiuiduum. Cum ergo futurum esse nequeat, nisi vbi est praeteritum, & si variatio in praeterito solum contin gat, vt vult Bonauentura; sequitur, in duratione aeui esse variationem praeteriti.
Scotus dist. illa 2 quaest.1. §. Ad argumenta contra illam, hac ratione conuictus, fatetur, vbicunque est futurum, necessario esse debere praeteritum: Sententiam tamen Bonauenturae alio modo defendit. Inquit enim, in mora aliqua durationis formaliter sumpta, posse esse variationem praeteriti; cum tamen ea non sit in re ipsa, cuius est duratio. Atque hoc pacto in duratione Angelorum esse quidem variationem praeteriti, sed in eorum substantia non esse: nec aliud docere voluisse Bonauenturam affirmat. Adhibet exemplum, si poneretur caro sub quantitate, non habens partes; tunc quidem in extensione quantitatis essent partes, non in ipsa carne, cuius est quantitas illa: sic ergo in duratione, sub qua est Angeli substantia, sunt partes praeteriti, & futuri, in ipsa tamen Angeli substantia non sunt.
Huius doctrinae Scoti meminit Caietan. in art. 9. Eius vero omissa impugnatione, hac ratione faci¬¬ le ea conuellitur. Fieri non potest, vt caro habeat sibi quantitatem inhaerentem; & ipsa extensa non sit: sicut habere nequit albedinem, quin sit albas extensum namque ita est effectus formalis quantitatis, sicut album albedinis. Hic vero sermo est de duratione Angelorum, quae ipsis inhaeret, imo idem est omnino re ipsa cum eorum substantia: quamuis ergo possit esse duratio extrinseca Angelo, quale est tempus nostrum, quo ipse tanquam mensura definiri queat, vt inferius dicemus; atque in ea possit esse va latio praeteriti, & futuri, cum in ipsa Angeli substantia non sit: esse tamen non potest duratio intrinseca Angelo cum ea variatione, quin substantia ipsius varietur: sicut esse non potest albedo in corpore, quin ipsum faciat album, nec quantitas, quin ipsum faciat quantum, & ex tensum in partes. Pater igitur, in duratione Angelorum formaliter sumpta, esse non posse successionem futuri sine variatione praeteriti, vt volebat Bonauentura.
lud aliquando erit praesens, vel ergo est idem quod antea erat: & sic non erat futurum, sed praesens: vel aliud, & ita necesse est, eo adueniente, illud quod praesenvetat, praeterire, aut duo esse simul permanere. In ipso ergo integro esse Angeli nulla est successio futuri, aut si successio est, esse debet variatio praeteriti
Dicet aliquis, successionem futuri in Angeli! substantia non esse totius substantiae, sed partis, quae ita aduenit successione quadam futuri, vt non praetereat, quae antea eiat praesens, sed tota permaneat; sicut si in substantia hominis nihil amitteretur, adueniente noua parte substantiae per nutritionem, esset quidem successio futuri, non autem variatio praeteriti. At hoc friuolum est, tum quia Angeli substantia est omnino indiuidua, ita vt partes non habeat, ergo nihil ipsi substantiale aduenit, vt expresse notauit Augustinus loco allegato, aut ostendant nobis, quidnam sit illud, quod suc¬ cessione futuri substantiae Angeli accrescit. Tum etiam, quia si ita fieret, nihilominus non esset in ipsa substantia successio, quod enim adueniat pars aliqua, non sufficit, vt sit successio totius esse, sed tanti, totum vero esse substantiae sine successione semper permanet idem, quare in duratione totius esse substantiarum corruptibilium, quae nutritione, vel alio modo possunt nouas partes acquirere. successio futuri esse nequit. Nam totum, quod futurum est, nunc est, & semper fuit, licet non sub tanta quantitate, & materiae multitudine, verbi causa, homo ab initio est homo, & nunquam desinit esse homo, quamdiu viuit, neque qui futurus est, alius est homo.
S. Thomas, Henricus, & alij solum contra Bonauenturam contendunt, esse variationem aliquam, vbicunque est successio futuri: quia quod futurum est, aliquando praesens erit. At Bonauentura hoc genus variationis non negat, sed solum illud, quod est in praeterito, hoc est. per quod, adueniente futuro praeterit, & definit quod praesens erat. Nos vero, & hanc variationem necessario esse probauimus, vbicunque futurum est. Quod si ita est, efficitur plane, vt nullum esse rei successione coalescat, nisi quod totum simul non est, sed partibus praeteritis, praesentibus, & futuris constat, qualis est substantia, & esse motus.
Aliqui tamen ita defendunt, in duratione Angeli esse successionem, vt solum duratio illa successiua dicatur, non autem Angeli substantia, quia successio proxime inhaeret durationi, non substantiae. Putant enim, durationem a substantia Angeli distingui realiter, sicut modum a re. Nam quemadmodum duratio motus a motu distinguitur, eo quod manente eodem motu, duratio varia tur, secundum velocitatem, & tarditatem, ex qua mutatione arguitur optime distinctio, saltem vt modi a re, sic etiam in alijs rebus duratio distinguetur a substantia.
Ego vero aliter existimo. Nam primo, si duratio a re ipsa, cuius est, distingueretur, posset esse successio in illa, etiamsi non esset in substantia ipsa. Secundo dico, etiamsi duratio motus ab ipso motu distingueretur, non proinde duratio substantia ab ipsa substantia distingui deberet, nam licet in duratione motus appareret aliqua varietas, qua non esset ipse motus, ob quam diceretur ab ipso motu distingui; in duratione tamen substantia nulla est varietas, quae non sit in ipsa substantia, nec vnum ab alio, aut contra separari potest. Sine fundamento ergo diceremus, durationem substantiae ab ipsa substantia distingui, sicut modum a re. Tertio assero, eandem substantiam motus secundum eandem partem non posse esse tardam, & velocem aut variari aliquo modo in duratione, vt experimento compertum est. Quare non est, cur in ipso motu duratio eius ab eo distinguatur: sed in vniuersum cuiusque rei duratio idem sit cum re ipsa cuius est: ac proinde si in duratione est successio etiam in substantia ipsa, cuius est, esse debet
Caeterum praedicti auctores probant duratio nem distingui a substantia Angeli hac ratione. Haec substantia potest esse sine hac duratione, licet non contra: ergo saltem duratio a substantia Angeli distinguitur, vt modus a re, cuius est modus. Posse autem substantiam Angeli esse sine hac duratione, sic ostendunt. Potest substantia Angeli, quae nunc habet hanc durationem, annihilari, & iterum pro¬ duci, iterum autem producta, est eadem numero substantia, non eadem duratio: ergo duratio a substantia distinguitur. Idem argumentum de motu fieri posset. Respondeo substantiam eandem nu mero posse annihilatam iterum produci; tamen tunc non esse aliam durationem intrinsece, sed eandem ac si continuo perseueraret: dici autem solum diuersam durationem extrinsece per respectum ad alias extrinsecas mensuras, quibus coexistit: sicut & idem Angelus dicitur nunc & prius durasse, & postea duraturus, cum reuera habeat eandem omnino durationem. De motu vero pronuncio non posse eundem numero motum redire, etiam per Dei potentiam; quia vnitas motus ex tempore sumitur.
Porro, vt finem huic posteriori parti imponamus, aduertendum est, Okamum, & Gabrielem ita hanc sequutos esse sententiam, vt concedant in re ipsa & substantia Angeli, vel etiam duratione, quatenus in se ipsa est, nullam esse successionem futuri: at vero ita eam hoc nomine, Duratio, significari, vt ipsum simul connotet successionem alterius durationis, cum qua ipsa possit existere, & simul durare. Quare, si non posset esse talis duratio cum successione ea, quae est Angeli, non posset hoc nomine Duratio, significari. Falsuntur tamen aperte: quamuis enim nomen Duratio, a rebus sensibilibus, in quibus est, cum aliqua successione ad spiritualia videatur deriuatum, & extensum, quod omnis duratio ad modum successionis cuiusdam commodius concipiatur; hinc tamen non fit, vt nomen duratio, quatenus significat Angeli durationem, connotet successionem aliquam, sicut nomen Sapientia, cum sit deriuatum a rebus creatis, & ad diuina accommodatum, non ita significat Dei perfectionem, vt simul connotet creatam. Aliud enim est, eam significare instar creatae: aliud vero est, simul creatam connotare.
TT satisfaciamus testimonijs Patrum, & ratiocinationibus pro priori sententia adductis, obseruandum est discrimen inter aeuum rerum spiritualium creatarum, & Dei aeternitatem, quod assignat B. Thom. in art. 3. Differunt igitur, non quia aeuum principium habeat, aeternitas vero non ha beat: fieri namque potest iuxta multorum senten tiam: vt res spiritualis ab aeterno creetur: tunc au tem aeuum non haberet initium, nec ex ea parte ab aeternitate differret: sed quia aeternitas ita est duratio Dei permanens sine successione, vt nec in ipsa substantia Dei, cuius est duratio, nec in operatione, aut aliquo alio coniunctam sibi habeat successionem; aeuum autem terum creatarum ita est duratio permanens substantiae, vt tamen in accidentibus, & operationibus, quae sunt simul cum ipso, successio sit. Quate aeternitas est duratio rer ex omni parte: aeuum autem solum ex parte substantiae permanens, & tota simul.
Hinc facile constat, quid voluerint Sancti Pa tres pro priori sententia commemorati. In primis ergo illi omnes, qui soli Deo perseuerantiam dutationis sine vlla successione tribuunt, perinde at que immutabilitatem, loquuntur plane de aeternitate, quae ex omni parte successione caret. Hanc autem soli Deo tribuunt, sicut etiam immutabilitatem; eaque ab aeuo distinguitur, vt praedictùm est, aeuum namque licet habeat perseuerantiam durationis fine successione ex parte substantiae cuius est duratio; habet tamen coniunctam vicissitudinem operationum, & accidentium: est enim talis substantiae duratio, quae suapte natura acci dentium, & operationum mutationi subiecta est Eodem pacto intelligendus est Anselmus ibidem citatus, id quod ex verbis ipsius apertissim deducitur. Asserit enim de rebus alijs praeter Deun quas aeternas etiam appellat, eo quod ipsarum duratio aeuum dicatur, nondum habere de sua aeter nitate, quod venturum est, sicut iam non habent, quod praeteritum est: hoc autem verum non est, si referatur ad ipsarum substantiae durationem: in hac enim nihil praeteritum est, sed totum ipsius esse permanet: loquitur ergo de aeuo ipsorum, quatenus secum adiunctam habet operationum. & accidentium variationem: horum autem sicui nondum habent quod futurum est: sic iam non habent, quod praeteritum est. Quare testimonium Anselmi nihil sententiae Bonauent. fauet; hic enim auctor contendit, in aeuo Angelorum, quatenus est substantiae duratio, esse futuri successionem sine variatione praeteriti. Anselmus vero in aeuo Angelorum, & aliarum rerum praeter Deum non solam successionem futuri, sed etiam variationem praeteriti esse dicit: id quod nisi de accidentium, & operationum variatione nequit intelligi.
In eundem modum explicari posset Isidorus, si eo tenore verborum, quem retulimus, illud dixisset. Caeterum si verba ipsius fideliter referantur, nihil fauent priori sententiae. Dixit enim in hunc modum: Deus autem tantum esse nouit, qui non noui fuisse, vel faturum. Sed non dixit, sicut refert Bonauen. Tantum Deus est, qui non nouit fuisse, vel futurum. Quocirca nullam habent verba Isidori difficulta: tem, vt patet. De Damasceno dicendum est, ipsum loqui de imaginario illo interuallo aeternitatis, quod ad modum fluentis a nobis concipitur, de quo non est praesens controuersia. Ad Boethium dico, ipsum quoque loquutum, sicut Anselmus & alij Patres: quare pro priori sententia frustra al legatur.
lam vero argumentis oppositis occurramus. Ad duo priora, quae ex parte conseruationis sumuntur, dicimus, sicut generatio aeterna filij Deisem per perseuerat, & perpetuo filius a Patre genera tione procedit, absque vlla successione, & variatione futuri: sic creatura spiritualis creatione qua dam perpetua a Deo producitur, & conseruatur nec opus est, aut realiter, aut etiam secundum ra tionem, primam creationem rei a conseruatione ipsius aliter secernere, quam ex respectu ad varia instantia, & durationem temporis nostri, vt, quatenus refertur ad primum instans, dicatur creatio, quatenus vero ad reliquum temporis, cum quo etiam simul durat, conseruatio appelletur, eadem tamen sit actio & re & ratione. Quod si eam cum tempore nostro non possemus conferre, non di stingueremus in creationem, & conseruationem sed vnica tantum actio diceretur, qua res perpetuo ex nihilo a Deo extrahitur, quae semper pro termi no a quo, nihilum habet, non quod ipsum nihitempore, & duratione rem ipsam praecesserit, sed quod res, quae a Deo conseruatur in nihilum decideret, si ab eo relinqueretur: & quia non est ali¬ quid ex quo res secundum totum suum esse a Deo fiat. Quare etiamsi aeterna esset alicuius creatuta productio, ex nihilo esset, vt expositum manet.
Eodem modo secundo argumento concedendum est, rebus omnibus spiritualibus creatis in primo instanti totum ipsarum esse completum, fuisse communicatum, nec futurum aliquid illi fuisse addendum: ex hoc tamen non effici, vt conseruatione non indigeant. Illud enim esse ita accipiunt a Deo, vt suapte natura semper ad ipsum tanquam auctorem, & actu creantem referantur. Veluti Filius Dei, etiam si acceperit totum esse a Patre, nihilominus perpetua generatione ab eo procedit, & ipsum, vt actu generantem respicit.
Ad tertium ex eodem medio respondeo, tametsi in rei conseruatione non sit successio, inter ipsam tamen, & annihilationem esse, sicut inter esse rei, & non esse ipsius. Cum enim hae duae simu esse nequeant, nec inter ipsas medium aliquo esse possit, necesse est, vnam alteri succedere. Nec vero opus est dicere, annihilationem esse negationem conseruationis, quae futura esse deberet, vt contendit argumentum, sed esse negationem conseruationis, quae praecessit ipsam, ita vt quod antea conseruabatur a Deo, iam cum annihilatur, amplius non conseruetur. Quemadmodum non esse rei est negatio ipsius esse, non quidem eius, quod futurum erat, sed eius, quod praecessit. Quare inter haec duo est successio futuri, & praeteriti, licet in ipsa conseruatione nulla sit. Idcirco, licet annihilatio sit priuatio conseruationis, tamen futura annihilatio non est priuatio futurae conseruationis: annihilationi enim non conuenit futurum ex re, qua priuat, sed ipsa ex se futura est post conseruationem, quia conseruationi succedit: ac proinde ex eodem non habet esse annihilationis, & esse futuri, & hactenus de argumentis ex parte conseruationis.
Ad primum vero ex parte ipsarum rerum, quod erat alterum medium, respondent Capreolus in 2 d. 2. q 2. art. 3. ad 2. coutras. conclusionem, post alia 10. ar gumenta, & Durand. d. 2q 3. ad 2. & multi recentio res in hoc artic. 5. ideo Angelum posse annihilani quia licet habeat totum esse simul etiam futurum, illud tamen natum est simul existere cum futuro? nostrae durationis. Quare. antequam adueniat futurum illud, ita potest destrui, sicut quaecumque alia res, cuius esse vere futurum est: contra vero fieri nequit, vt postquam simul cum praeterito extitit, non extiterit, eo quod ad praeteritum nulla sit potentia. Verum doctrina haec non tollit argumenti difficultatem: quoniam parum referre videtur, si aeuum aptum sit existere simul cum aliquo futuro deinceps, vt possit annihilari, & non esse: ex ipsa namque re, sine ordine ad aliquid extrinsecum, vsdendum est, an subsit potentiae Dei, vt destruatur: ex eo igitur quod possit simul cum alio futuro existere, non debet inferri, ipsum posse annihilari. Nam quamuis non possit fieri aliquod ens successionem habens in suo esse, cum quo res quoque permanentes simul possent existere, sed omne ens creatum esset permanens, habens totum esse simul; nihilominus quaecunque creatura suapte natura a Deo destrui posset hoc solo, quod in suo permanenti, & perpetuo esse ab eo indiget conseruari. Manet ergo vis argumenti facti, videlicet si futurum rei permanentis cum ipsa iam est, sicut praeteritum, ipsa non poterit iam non esse, sicut neque non fuisse. Ego vero puto, facilius responderi posse, si recte intelligatur illa propositio communis, Ad praeteri tum non est potentia, quae sic est accipienda, vt ad eandem durationem referantur fuisse, & non fuisse: sicenim fuisse, & non fuisse sibi contradicunt. Similiter intelligendum est, praesens non potest non esse praesens: & futurum non potest non esse futu rum, sicut disp. 68. c. 4. dicemus: cumque iam in re sit praeteritum aliquid, & praesens, etiam de re ipsa praeterita, & praesenti absque replicatione praeteriti, aut praesentis dicimus non potest non fuisse, non potest non esse, quia re ipsa supponitur contradictorium in eadem duratione. Si vero referamus non esse, ad aliam durationem, quam esse, vel fuisse, optime simul vtrumque verum est. Nam res quae fuit praeterita, licet non possit non fuisse, potest tamen nunc non esse & postea non fore, & res praesens, licet non possit nunc non esse, potest tamen postea non fore, & antea non fuisse.
Quocirca in Angelo, cum ponamus omnem Illius durationem praesentem, & nihil illius futurum, vt in ipso non sit fore, sed esse, de ipso philosophari debemus, ac de re quacunque praesenti, Vere igitur dicere possumus, Angelus qui est, non potest non esse, referendo vtrumque ad durationem praesentem: bene tamen Angelus, qui est, potest non fuisse, & postea non fore; ac proinde annihilari, quia licet in Angelo non sit fore, nec fuisse, sed totum sit esse, est tamen non fuisse, & non fore. In ipsius namque esse non est successio: inter esse vero, & non esse eius, vel contra inter non esse, & esse, successio est, vt in hoc cap. proba tum manet. Quamobrem non dicimus ipsum Angelum habere esse post esse: bene tamen, habere esse post non esse, & non esse post esse. Solus Deus est, qui ita totum suum esse simul habet, vt post il lud succedere nequeat non esse: non quia totum esse permanens sit sine successione, ex hac enim parte non esset impossibile, vt ostensum iam est de Angelis, sed quia, vt optime notauit Durand. d. illa 2. q. 3. ad 1. & Capreolus art. illo 3. post solutionem 3. contra 5. conclusion. a nullo alio pendet, aut conseruatur, tanquam a causa. Quare nec aliqua causa non esse ipsius excogitari potest.
Ad secundum ex eodem medio respondet Capreolu in illo art. 3. ad 9 contra5. concl. & cum eo re centiores in art. 5. huius quaest. inter creationem vnius Angeli, & alterius non posse esse re ipsa suc cessionem aliquam: quare in eorum sententia non diceretur Deus, vnum Angelum post alium creare, nisi esset aliquod tempus cum successione, saltem imaginarium, cum quo hae creationes Angelorum conferri possent. Quod si nunc dicimus, vnam animam post aliam a Deo creatam esse, loquimur respicientes ad nostrum tempus quod est in successione, cum quo secundum prius, & posterius creationes animarum conferimus, & quodammodo metimur. Diceretur tamen Deus vnum creare, alio non existente. Tota vero ratio ipsorum est, quoniam ante, & post, successionem indicant: haec autem ficut non est in aeuo eiusdem Angeli, sic etiam inter duorum Angelorum creationes esse nequit. Id ipsum videtur docuisse Henficus quodlib. illo 5. q. 13. cum asserit inter creationem vnius Angeli, & alterius solum esse posse imagi nariam successionem per brdinem ad aliquam vetam successionem cogitatam.
Verum quamuis in cuiusque Angeli aeuo, & duratione successio non sit, inde non fit, vt inte duas creationes esse non possit, nam in quocumque instanti nulla est successio; vnum tamen instans alteri potest succedere. Quis enim heget, inter ipsas Angeli cogitationes veram esse successionem, & vnum post aliud ab Angelo cogitati; nulla facta cum nostro tempore collatione; cum ab vna in aliam Angelus moueri dicatur ab Augustino, vt disp. 35. referemus: vnaquaeque tamen cogitatio in se per manens est, & tota simul. Sed de ipsis creationibus id ipsum aperte probatur. Quoniam inter non esse Angeli, & esse ipsius est successio; vt praedictum est, ac proinde inter non esse Angeli, & creationem ipsius, atque eiusdem annihilationem: sed creatio Gabrielis, verbi causa, simul esse potest cum non esse Michaelis, quod vere praecedit illius creationem, quia ipse post suum non esse creatur: ergo creatio Gabrielis tunc praecedet creationem Michaelis. Nam quemadmodum si vnus Angelus crearetur, & postea destrueretur, ac deinceps denuo idem crearetur, inter creationem priorem & posteriorem esset successio, vt Capreolus fatetur in solutione 10. contra secundam conclus. eodem quoque modo inter creationem vnius, quae simul est cum non esse alterius, & illius creationem, quae est post illud non esse, debet esse successio, ac proinde non minus concedere deberet tempus discretum inter vnius, & alterius creationem, quam inter creationem & recreationem eiusdem.
Sed occurret aliquis hac ratione. Si vna creatio potest esse post aliam sine vllo ordine ad tempus imaginarium, etiam poterit vna plus, aut minus antecedere alteram: atqui non potest plus, aut minus in eius antecessione assignari, nisi in ordine ad maiorem, aut minorem nostri temporis successionem, cum esse cuiusque Angeli sit omnino indiuiduum: ergo nec antecessio simpliciter sine ordine ad nostrum tempus esse potest. Verum hoc argumentum si quid momenti habet, probat etiam inter Angeli operationes non esse successionem sine ordine ad nostrum tempus, & ex illis non componi tempus discretum. Nam quaeuis illarum indiuidua est, ac proinde ex ipsis solum non potest magis, aut minus in antecessione assignari. At inter operationes Scholastici omnes concedunt successionem, quod tempus discretum appellant: argumentum ergo nihil momenti habere potest
Respondeo igitur, sine ordine ad nostrum tempus posse esse antecessionem inter Angeli operationes, & creationes, vt dictum est; ex eo solum, quod vna est, alia non existente, & contra: sed non posse magis, aut minus in antecessione illa sine ordine ad nostrum tempus designariz quia hoc fieri nequit, nisi adhibita aliqua mensura externa: vt autem dicemus sequenti disput. nullum aeuum est mensura eius, in quo est, nec vnum alterius esse potest: tota vero ratio metiendi etiam res spirituales, ad tempus nostrum reduci debet: ergo sine ordine ad illud magis, & minùs in antecessione assignari nequit: quoniam hoc in menfura consistit. Potest tamen ipsa antecessio simpliciter esse, quia sine mensura est. Ad vltimum ex eodem medio latissime dicemus disputatione 65. vbi monstrabi mus, nihil futurum, esse aeternitati Dei praesens existentia, & praesentia reali, ac proinde hec aeuo Angeli esse poterit. Si tamen Deo essent hoc modo futura praesentia, non infirmum ex aeuo Angeli desumeretur argumentum, vt ibi ostendemus. Caeterum arguunt aliqui. Sicut Angelus non potest in maiori, & maiori loco constitui, nisi modus existendi in illo extendatur: ita substantia ali qua esse non poterit in maiori, & maiori tempo re, sine aliqua extensione, quae succedat. Verum haec ratio friuola est, primum, quoniam nulla res est sub tempore nostro successio, ratione alicuius modi, quem in se habeat: sed sola sua duratione, & esse simul dicitur cum tempore existere, & ipsa perseuerare potest sine eo quod in se mutetur, et iamsi tempus, sub quo dicitur esse, succedat: sicui locus manens idem, existit, & amplectitur sine susuccessione plura corpora, sibi inuicem succeden tia: & Deus etiam sine vlla successione simul est cum tempore succedente. Deinde quod Angelus, quando est in maiori loco dicatur habere modum magis extensum, non debet intelligi de extensio ne quantitatis, sed de ea, qualis est in habitu, respe ctu plurium conclusionum, haec autem necessaria est, quia Angelus, & spiritus coniungitur corpori, non proxime per suam substantiam, sed per ali quem modum, quo ipsi vnitur, vt infra suo loco dicemus. Quare non est eadem ratio vtriusque, vt argumentum contendebat.
Disputatio 34
Vtrum aeuum sit mensura rei permanentis, an nonEX hac quoque controuersia exacte intelligemus naturam aeui, & qua ratione differat: tempore nostro. Est autem in ea Doctorum quo rundam opinio, qui censent, aeuum esse mensuram rerum permanentium, sicur aeternitatem ipsius Dei. Ihi quam opinionem consentiunt S. Thom. a. 5. & 6. Caietanus, & recentiores Thomistae ibidem Alexander 1. par. q42. mem. 9. art 3 ad 2. & art. 2. Alber tus de quatuor coaeuis, qui, art. 3. AEgidius tract. de mensura Angelorum, q 2. Henricus quodlib. 11.q. 11. Bonauent. in 2 1.p. d art. 1. q1. & 2. Ricara art. 1q1. & 2. Thomas de Ar gentina q 1. art. 4. Capreolus q. 1.art. 1. concl. 5. & 6. Scotu q 2. §. ad secundam partem, & q 3. Esse autem aeuum mensuram rerum spiritualium, sicut tempus est corporalium, in quo (vt dixi) hi omnes Doctores conueniunt, probatur. Quoniam sicut quae temporalia sunt, & subiecta motui atque varietati, suam propriam habent mensuram, scilicet tempus sic immortalia, & permanentia suam quoque ha bere debent, quae sit alterius rationis. Nam si res immortales, & incorporeas temporis mensurae semel subijciamus, Deus etiam tempore definiri poterit: quod est absurdum. Hanc vero mensuram altioris ordinis aeuum appellamus. Hanc sententium recentiores aliqui Theologi, in obseruatione circa hos tres articulos, putant esse Dionysii, & Basilij locis citatis, atque August. lib. 83. quaest. q 19. 6 72. Caeterum in assignanda aeus mensura non omnes Doctores commemorati eodem modo sentiunt. Varios ergo modos opinandi referemus, vt ipsorum sententiam in vniuersum examinare possimus.
Primus modus opinandi est Bonauen. AEgidij, c Thomae de Argentina, qui docent, praeter communem quandam extrinsecam mensuram, qua res omnes immortales definiuntur, esse in vnaquaque illarum aeuum suum, quod est culusque intrinseca, & propria mensura. Probat vero Thomas, aeuum cuiusque rei esse ipsius mensuram: quia non omnia immortalia, quae sub aeuo continentur & viuunt, simul inceperunt, vt de animabus constat: debet igitur in vnaquaque esse sua mensura, quae cum sit ipsi propria, certior quoque sit. Praeter hanc vero, esse con munem aliam aeui superioris, hac ratione suadent. Sicut in alijs rebus, quae corrumpuntur, praeter intrinsecam cuiusque mensuram quae est ipsius duratio, est quaedam communis, & extrinseca, quae omnes meritur, scilicet tempus: eodem modo in Angelis esse deber. Ex ijs autem Doctoribus Bona uentura non tam aperte hanc communem mensuram concedit: Aegidius vero hanc mensuram putat esse Dei, aeuum, & aeternitatem: Thomas autem aeuum superioris Angeii, cum quo multi alij in hoc conueniunt; vt in hac quaestione videbimus. Secundus modus est Scoti, qui duo dicit. Vnum est, nullam aeui durationem esse mensuram Angeli, aut alterius rei, in qua est. Sic tradit quaestio ne illa 2. §. Ad secundam partem. Probat vero quia mensura semper differt a re, quam metitur: idem enim non definit, nec metitur se ipsum. Nam quamuis eadem quantitas interdum se ipsam me tiatur, hoc tantum fit, assignata parte quadam illius, & super reliquam replicata per intellectum: at in Angelo nihil est huiusmodi. Deinde aeuum Angeli ab ipsa Angeli substantia non distinguitur: ergo non est eius mensura.
Alterum, quod docet Scotus q. 3. est, aliquod esse aeuum, quod est mensura extrinseca Angelo rum. Hoc autem trifariam (inquit ille) explicari aut defendi potest. O misso vero priori modo, qui est de mensura perfectionis, non durationis, se cundum quem perfectior species dicitur reliquarum mensura, de qua non est nunc controuersia: duo alij supersunt. Alter est, vt aeuum cuiusque superioris Angeli sit mensura inferioris, & hoc ordine vsque ad vltimum. Probat autem, superioris durationem esse mensuram inferioris Angeli, quia mensura debet esse suapte natura notior re, quam metitur: licet interdum alicui intellectui, nempe humano, quod imperfectus sit, mensura non sit notior natura sua: sed superioris Angeli aeuum natura sua notius est, quia perfectius, quam inferioris: ergo illud est inferioris mensura. Alter est, vt sit vnum tantum aeuum, duratio videlicet supremi Angeli, quod sit omnium aliorum mensura. Hoc vero probat eadem ratione, quam S. Thomas affert in confirmationem suae sententiae, quam mox referemus. Quocumque vero modo loquamur, ex doctrina superiori necessario fatendum est, supremum Angelum nullius aeui mensuram habere, non proprij, quia nihil se ipsum metitur; vt diximus ex doctrina ipsius Scoti: non inferioris, quia mensura debet esse superior re, quam metitur, vt ipse quoque docet, non superioris, quia nullum habet, caret ergo mensura.
Tertio modo philosophatur S. Th. Caiet. Alexan der, Albertus, Henricus, Ricardus, & Capreolus, qui re centioribus maxime probatur. Affirmant autem omnia immortalia sub vno communi aeuo tanquam sub mensura contineri. Tametsi Ricardus, & Henricus asserant aeuum illud commune, non esse eorum, quae sub eo continentur, proprie mensuram, eo quod non est caeterorum causa: sicut motus coeli, qui, cum sit aliorum causa, optime dicitur esse eorum mensura. Verum, vt optime notarunt S. Thom. art. 6. ad 4. Albertus, & alij, vt aliquid sit alterius mensura, non est necesse, esse illius cau sam: id quod sequenti disput. manifestum fiet.
In horum autem sententia videtur dicendum, illud supremum aeuum non solum esse inferiorum rerum mensuram, sed ipsius etiam supremi Ange li, in quo est, vt ita omnia immortalia sub aeumensura contineantur, sicut omnia corporalia sub tempore: id quod expresse docuit Caietanus art. 6. quamuis reliqui nullam fecerint de hac re men tionem. An vero cuiusque Angeli aeuum ipsi possit esse mensura, non satis explicant Doctores citati. Ex recentioribus vero videntur aliqui docere, intellectui cuiusque Angeli proprium ipsius aeuum esse suimensuram, ex quo in sententiam Argentinae, & aliorum inclinare videntur. Haec opinio eiusdem rationibus confirmatur, quibus sententia Argentinae, & Scoti ea parte, qua cum ea conuenit. Quare non est opus eas repetere.
EGo quidem censeo hanc controuersiam non terum, sed vocum esse: ac propterea Docto res secum pugnare, quod non eodem modo rationem mensurae aecipiant. Verum iuxta ea, quae de mensura ex Aristotele tradidimus disp. 30. c. 5. faciliorem de hac re sententiam colligere possu mus: quam arbitror nulli dubiam fore, qui ratio hem mensurae traditam ab Aristotele admiserit. sententia vero est, neque aeuum aliquod supre mum, neque aeuum cuiusque rei immorralis esse mensuram, aut ipsius in quo est, aut alterfus. Eam tradunt Durand. in 2. d q 5. Gabriel. q 1. a. 2. conclus. 5. & 6. & art. 3. dub. 1. Okam in 2. q. 13. In cuius confirmationem duo nobis probanda sunt, vnum autem supponendum. Illud vero est, in quacunque re immortali esse propriam durationem, quod ipsius aeuum appellatur. Sicut enim in quocunque motu est sua duratio, quae ab esse illius non distinguitur, (non dico mensuram, nec tempus) sic etiam in vnaquaque re permanenti, siue immortali, siue corruptioni obnoxia: neque enim res dicitur in suo esse perseuerare; & durare duratione alterius hoc est, quia alia res durat, sicut nec dicitur quanta alterius quantitate: tametsi duratione alterius sicut etiam quantitate alterius, tanquam mensura dicatur definiri.
Hoc posito, quod omnibus certissimum, & citra controuersiam est, in quo nobiscum conuenis Scotus, prior pars nostrae opinionis probannda est nimirum aeuum cuiusque rei proprium, non esse ipsius mensuram. Loquimur autem non de mensura perfectionis, sed durationis, quae communiter iuxta definitionem Arist. I0. Met. c. 2. & 3. mensura dicitur. Probat igitur Okam, & Gabriel, quia mensura Angeli vel est esse ipsius, vel respectus aliquis in eo fundatus: non primum quoniam idem non potest esse sui mensura: cum ergo id, quod mensura definitur, sit existentia Angeli, ipsum esse, siue existentia, quod idem est, non potest esse sui mensura: nec respectus aliquis, nam mensura debet esse notior re, quam metitur, respectus vero ille non potest esse notior: neque aliquid ex vtro que conflatum: nulla igitur est intrinseca mensuta in ipsis rebus immortalibus, Mitto rationes alias horum auctorum, quqmihi non placent:imo & haec, quam retuli, non omnino explicat, & probat id, quod proposuimus
Optima est ergo ratio Durandi, quae mea sententia vnicum, & firmissimum est huius rei fundamentum. Ea vero petita est ex definitione mensurae ab Aristotele tradita, quam quidem quoniam disp. 30. c. 5. fusius explicauimus, vt probaremus, aeternitatem Dei non esse mensuram ipsius, eam hic solum attingemus. Ratio autem est in hunc modum: Duratio cuiusque rei licet ipsam reddat mensurae subiectam, sicut quantitas efficit rem, in qua est, tamen non potest quantitas esse id, quo res ipsa cognoscitur, & finitur, vt late demonstraui in ea disputatione cap. 5. notatione 3. sed aliunde extrinseca alia duratio ab intellectu adhibenda est, cui proptia definitio mensurae tradita ibidem notatione 2. conueniet: nec solum substantia rei cognosci, & definiri non potest sua ipsius duratione ab intellectu nostro, sed neque ab Angelico, aut diuino; sicut ibidem probatum est, quia mensura esse debet aliquid extrinsecum rei, quam me timur. Quare optime docuit Scotus aeuum superioris Angeli ita esse aliorum mensuram; vt sui ipsius esse non possit: cuius oppositum immerito docuit Caietan. in art. 6. quem supra retulimus: ex quo refutata manet sententia Bonauenturae, & aliorum, quatenus affirmat, aeuum cuiusque Angeli esse ipsiusmet Angeli mensuram
Posterior pars nostrae sententiae est, nullum aeuum, etiam superioris Angeli esse extrinsecan mensuram alterius: id quod ex eadem doctrintradita disput. 30. cap. 5. facile probant Durandus Okam, & Gabriel: nam mensura debet esse notior re, quam metitur, vt inibi explicatum est: siquidem per illam de quantitate, aut pondere, aut duratione rei, quam metimur, certiores reddimur. quinimo nihil est aliud metiri rem aliquam, quam quantitatem, pondus, aut durationem illius per aliam definite cognoscere: omnis enim mensura, alicui intellectui mensura est, vt eo loco diximus. aeuum autem superioris Angeli, vel etiam supremi, non est notius aeuo inferioris, quatenus duratio est ad modum quantitatis extensa: ergo non potest esse mensura inferioris.
Porro aeuum superioris Angeli non esse notius, inductione constat, primo non est intellectui diuino, ipsi enim omnia aeque patent, & manifesta sunt, nec vnum per aliud definit: secundo non intellectui Angeli superioris: is enim tametsi videat, aeuum suum esse naturae perfectioris, suamque substantiam minus subiectam varietati, quam inferioris, ex quo eam tanquam regulam & mensuram perfectionis habet: tamen ex sua duratione non redditur certior de duratione inferioris, quanta scilicet fuerit, in quo consistit propria ratio mensurae, de qua disputamus. Videt enim omnes simul incepisse, & perseuerasse: & quamuis aliquis eorum postea incepisset, sicut animae, ex sua tamen duratione non cognosceret, quanta esset aliorum duratio, quare nec eam meri isset
Tertio non est notius ae. superioris Angeli intellectui Angeli inferioris: suam namque durationem quisque ita bene nouit, vt duratione al terius eam melius non cognoscat, & definiat: quare alterius aeuo non vtitur vt instrumento ad discernendum, quantum ipse durauerit. Quod enim ipse dicat, & cognoscat, se tantum durasse, quan¬ tùm supremus Angelus durauit, non est suam di rationem aeuo superioris definire: perinde enim esset, ad aeuum inferioris eam referre: quare suum aeuum non minus sibi esset mensura superioris quam superioris aeuum esset mensura sui. Quarto denique aeuum superioris non est notius intellectu: nostro, vt experimento constat, cum de vnius duratione nullo modo per aliud certiores reddamur, sed solo tempore nostro: vt sequenti cap. dicemus superestigitur, vt nullum aeuum sit alterius mensura, cum nulli intellectui ad hoc possit deseruire. Respondent recentiores aliqui, mensuram non debere esse notiorem intellectui, qui ipsa vtitur, sed satis esse, si suapte natura notior sit: huiusmodi est aeuum superius, quod cum perfectius sit, notius quoque est natura sua: veluti motus coeli intellectui nostro non est notior motibus inferiorum, est tamen illorum mensura, quoniam suapte natura notior est.
Hoc tamen responsum facile refellitur, primum ex ipsa definitione mensurae: vt enim probauimus disp. 30. c. 5. de ratione mensurae est ordo, & relatio ad intellectum, cuius proprium est certiorem effici alicuius quantitatis, aut alicuius se habentis ad modum quantitatis, quod est metiri rem quantam: quare mensura est instrumentum intellectus, qua rem aliquam metitur, & definit, ac proinde intellectui ipsi definienti mensura ipsa debet esse notior: nam si ipsi non esset notior. nec vt instrumentum ad metiendum seruire posset: ergo parum refert, vt aliquid sit mensura, esse natura notius: sed opus est, notius esse intellectui, qui ea vtitur.
Deinde falsum est, motus horum inferiorum nostro intellectui notiores esse motu coeli: nam praeterquam quod non posset ille tanquam mensura horum inferiorum nobis deseruire, vt ex praedictis constat, quod est absurdum: tamen quate nus est aliorum mensura, nobis est omnium notissimus. Licet enim, si causas spectemus, atque alias motuum proprietates, & modos, notiores nobis sint motus inferiorum, quos ob oculos quotidie habemus: tamen motus coeli, quatenus est duratio quaepam, & habet rationem mensurae, notior est quia eadem proportione in sua successione persistit, quocirca merito tanquam regula caeterorum constituitur, quae intellectui ipsa vtenti notior es se debet. Hoc etiam experimento constat: nam si aliquem interroges, quantus fuerit ludus, quanta fuerit lectio, vel alia id genus in his inferioribus nullus poterit illorum durationem explicare, nisi conferat ea cum motu coeli, vel cum aliquo moru inferiori prius per motum coeli definito, qualis est motus horologij, aut arenae, aut aquae. Qua de causa, vt paulo post explicabimus, motus coeli no bis est tempus, eo quod instrumentum sit, quo metimur caeteros motus, in dies, menses, & an nos, ipsius etiam coeli luminaribus ad hoc ipsum? Deo distinctum, eui etiam aliam artificialem addimus diuisionem, in horas nempe, & minuta, vt ita ad breuiorem vnitatem hanc mensuram reducamus, quae nobis commodius, & ad plura metiendum deseruire possit.
Ex quo (vt hoc obiter dicamus) fit, vt tempulicet sit in motu, non tamen in quocunque, vt recentiores aliqui censent. Tempus enim formaliter non est solum duratio motus, quae sane in quouis reperitur propria, sed est duratio primi motus ita ab intellectu diuisi, & distincti, vt ad metiendum alios motus instrumentum, & mensura esse possit, ad quam caeterae reducantur; atque adeo dictum est tempus ab Aristotele numerus motus, ac si diceretur motus diuisus ab intellectu, & ab eo ad metiendum alias durationes assumptus. Quamobrem subiungit, si impossibile esset numerautem esse, scilicet intellectum, impossibile etiam fore numerum esse, nempe numeratum, quem dixit esse tempus. Est igitur tempus aut ens rationis, relatio scilicet mensurae in motu, aut saltem eo completur: quare nec in praedicamento realis quantitatis esse debet ijs, quae dista sunt, non modo confirmata manet posterior pars nostrae sententiae, sed etiam aliorum opinio confutata, quatenus dicit esse vnum aeuum. quod sit reliquorum extrinseca mensura, vel quodcumque superius aeuum esse posse mensuram inferioris, vt Scotus putauit.
Argumenta vero opposita ex praedicta doctrina diluere, non erit difficile. Ad primum, quod omnibus commune erat, respondeo, non opus esse assignare superiorem aliquam mensuram spiritualibus rebus propriam: nam cum mensura suapte natura non sit aliquid superius re, quam metitur, non est necesse, vt superiores substantiae praestantiorem habeant mensuram: sed cum mensura sit instrumentum intellectus, ea erit mensura, qua intellectus vtitur ad metiendum: cumque nullus possit vti aeuo superiori ad definiendum aeuum inferius; fit, vt nullum aeuum etiam superius, sit inferioris mensura: an vero tempus esse possit rerum spiritualium, & quo pacto nequeat Deo applicari, sequenti disp. dicemus. Neque vero vllus ex Patribus vsquam docuit, aeuum esse mensuram Angelorum: illi enim, quos disp. 33. c. 1. commemorauimus, asserunt, aeuum etiam accipi pro duratione. & quasi aetate Angelorum, quod nos quoque concedimus. An vero possit subesse mensurae, & quae sit eius ratio formalis, qua & ab aeternitate, & tempore differt, sequenti disp. videbitur. Reliquis demum singularum opinionum argumentis ex praedicta doctrina puto etiam satisfactum.
Disputatio 35
An aeuum Angelorum tempore nostro, tanquam mensura definiri possit?Quid senseriut S. Thomas, eiusque discipuli, & Durandus, cap. 1. Tempus nostrum esse mensuram durationis Angelorum, eamque homogeneam, quod est proprium omnis mensurae, cap. 2. Quae sit definitio, & natura aeui, cap. 3.
NOndum perfecte definitionem aeui, quam inuestigandam nobis proposuimus, assecuti sumus: eam tamen ex hac breui disputatione, quae est veluti superioris appendix, paucis absoluemus. in hac vero controuersia variant etiam Doctores. Prima sententia est S Thomae quodlib. 10. art. 4. & Capreoli locis superiori disput. citatis, quos recentiores aliqui sequuntur, qui censent tempus quidem esse nobis mensuram Angelorum: quia eo in tellectus noster durationem illorum definit: a suapte natura, & secundum se non tempus, sed aeuum eorum esse mensuram, ficut superiori disp. 4. at eorum sententia expositum est: quorum rationem ibidem etiam terigimus. Putant enim, mensuram debere esse superioris cuiusdam ordinis, & suapte natura notiorem: tempus autem est duratio quaedam inferior aeuo Angelorum.
Secunda opinio est Durandi, qui non solum ne gat. aeuum esse mensuram alicuius Angeli, vt praecedenti disp. vidimus, sed etiam ait tempus vere, & proprie esse mensuram cuiusque. Quae sententis nobis omnino probaretur, nisi addidisset, hoc genus mensurae esse heterogeneum, & alterius rationis, non quia Angeli substantia immortalis sit tempus autem corruptioni obnoxium, si verum est, coeli substantiam corrumpi posse, aut saltem motum illius natura sua non esse perpetuum, quod sit a principio extrinseco actiuo, nempeintelligentia; sed quia tempus extensum est, & successionem habet, Angeli autem duratio indiuidua, & tota si mul. Quare (inquit Dur.) Angelus solum definitur tempore nostro, quatenus cum eo simul existit, non quia congenea sit vtriusque duratio.
Tempus nostrum esse mensuram durationis Angelorum. eamque homogeneam, quod est proprium omnis mensura. IN hac quoque controuersia dissensio vocum, I non rerum est. Nam S. Thomas, & auctores primae sententiae videntur locuti de mensura perfectionis: caeteri vero de mensura, prout ab Aristotele definitur 10. Metaph. cap. 2. & 3. de hac autem mihi placet sententia Okami, & Gabrielis locis su pra allegatis, quam nemo inficiabitur, nempe, non solum aeuum non esse mensuram Angelorum, vt probatum manet, sed etiam tempus nostrum vete & proprie eorum esse mensuram. Ac proinde contra Durandum nos addimus hanc mensuram aeuo Angelorum esse congeneam. Id enim ex sententia Aristotelis 10. Met. c. 2. & 3. necessarium est, vtvnum sit alterius mensura: ad hoc vero satis est vtrumque esse durationem. Duratio enim non grauitatem, aut pondus, sed aliam durationem pro mensura habet. Nec obstat, quod Angeli duratio indiuidua sit, & permanens; temporis autem duratio fluens, & extense: nam & Angeli duratio, seu aeuum, ad modum fluentis a nobis concipitur, ex quo ei optime fluentem durationem, vt mensu tam, applicamus. Cum vero mensura non sit aliquid extra animam, sed solum ab intellectu, vt disp. 31. c. 5. probatum manet: satis quoque vide tur, vt res indiuidua vere, & proprie dicatur mensurae subiecta, si ea a nobis per modum flaentis, & habentis successionem concipiatur: nec opus est re ipsa extensam, & fluentem esse, sicut id, quod as sumitur, vt eius mensura.
Esse igitur tempus mensuram Angelorum, ex praedicta definitione mensurae colligitur. Id enim est mensura, quo quis dignoscit quantitatem alterius, seu durationem: & denique quo quis dignoscit quicquid ad modum quantitatis concipitur: tem pore autem optime cognoscimus, quanta fuerit Angelorum aetas, & quanto antiquiores fuerint aut diluuio, aut cuiusuis animae creatione: nec alium de id cognoscere possumus: ergo est vere, & proprie Angelorum mensura. Demum in confirmationem huius sententiae quaedam obseruanda sunt. Primum est, mensuram non debere esse natura sua perfectiorem re, quam meritur, aut causam illius: hoc enim in definitione mensurae non expressit Aristoteles: sed debet esse notior, siquidem eatenus aliquid est mensura, quatenus vt principium, seu instrumentum, assumitur ad cognoscendum id, quod obscurum est.
Secundum est, non debere esse nobilioris substantiae, nec etiam eiusdem: hoc enim accidit mensurae, vt nos in cognitionem rei, quam metimur. deducat. Quocirca pondere auri possumus metiri pondus ferri, & longitudine longitudinem, & motu coeli reliquos omnes motus horum inferiorum. Sic etiam non est necesse, durationem esse nobiliorem, vel certe aeque perfectam cum duratione, vt illius possit esse mensura, sed satis est, vt vtraque sit duratio, & perseuerantia in esse, & concipiatur ad modum extensae, & fluentis, licet altera sit indiuidua, & permanens, vt praedictum est: hoc enim modo vna duratio potest nos certiores reddere alterius, ac proinde esse potest illius mensura Tertium est, cum omnis mensura referatur ac intellectum, tempus esse mensuram aeui Augelo rum nostro intellectui, non Angelico, aut diuino solus enim noster indiget ad res definite cogno scendas mensura aliqua, & vnitate. Deus autem, aut Angelus; quod intueantur res ipsas, sicut sunt, nec ea indigent, nec ea vllo modo vti possunt: at hoc satis est, vt vere, & proprie, mensura dicatur, cum mensura non sit ex natura tei, sed solum ab intellectu aliquo assumpta.
Postremo denique notandum, cum dicimus tempus esse mensuram aeui Angelorum, intelligendum esse, non omnino accipiendo aeuum, v perpetuo futurum est, sed quasi ex parte. Videlicet quia aeuum principium habuit, possumus per tempus definire, quantum vixerit Angelus, seu anima vsque adhuc, & quanto Angelus antiquior sit anima: ac ipsum in futurum omnino metiri certe non possumus: quia sicut id quod caret principionon potest mensuram subire, sic etiam quod caret fine, ex ea parte definiri nequit. Deus autem, quod ex omni parte infinitae sit durationis sine principio, & fine, nulla ratione mensuram habet, vt optime notarunt Gabriel, & Okam, non quod sit superioris naturae, nam mensura non debet esse nobilior re, quam definit, vt praedictum est, sed quia omnis mensura ad vnitatem reducitur, vt per replicationem rem metiatur: quare postulat terminum fixum, vnde repeti incipiat, quem tamen Deus non habet re ipsa, nec intellectu nostro in ipsius aeternitate designari potest: secus autem esset in motu coeli, si aeternus esset: cum enim haberet fluentem successionem & dies. menses, atque anni per se in eo assignari possent, initium etiam posset constitui.
Eliquum est vt iam ex dictis naturam, & definitionem aeui colligamus. De qua, licet nihil auctores expresse dixerint, arbitror proportione quadam, sicut de aeternitate, dicturos. Nam Ferrariensis dicet, ad rationem aeui non solam durationem realem pertinere, sed relationem quoque mensurae, quam dicit esse rationis. Recentiores vero Thomistae vtrumque etiam ad rationem aeui quodammodo spectare: respectum tamen rationis directe non includi, sed solum connotari. Vtrumque autem ex dictis in ea, & in hac dispu tione facile posset impugnari.
Melius igitur est si dicamus, sicut Caietanus dixit de aeternitate (quamuis in eo eius sententia non fuerit nobis probata) naturam aeui, formalis ter nihil aliud esse, quam permanentem quan dam, & indiuiduam Angeli, & cuiusque substantiae etiam corporatae in suo esse durationem, cui tamen coniuncta esse potest operationum, & accidentium varietas. Atque hoc modo tota aeui ratio realis erit, nec ad illam formaliter pertinebit aut ratio mensurae actiuae, cum haec nullo modo ei conueniat, vt probatum manet, aut ratio men surae passiuae: quamuis enim, vt nunc est, sub men suram cadere queat, tamen si principium non ha beret, non posset; diceretur nihilominus aeuum eiusdem rationis: existimo ergo, nomine aeui nec expresse significari, nec connotari respectum mensurae passiuae, nec negationem illius, sed solam du rationem illam permanentem: cum tamen nomine aeternitatis significetur negatio illa mensurae, disput. 31. cap. 6. explicatum est. Hinc autem constat, aeuum ab aeternitate differre: tum quia aeter nitas est ita permanens, vt nec coniunctam habeat varietatem, aeuum autem coniunctam habet varietatem: tum etiam quia aeternitas mensura negationem includit, non autem aeuum. A tem pore vero differt aeuum, quia tempus non est solum duratio motus, sed etiam numerus illius, & mensura caeterorum, & ita aut est aliquid rationis, aut aliquo rationis completur: aeuum autem nihi rationis habet, sed solum est duratio rei perma nentis, vt dictum est
Disputatio 36
Quae sit operationum Angelorum visionis beatificae, et rerum corporearum mensuraDe operationibus Angelorum, cap. 1. De visione beatifica, & gratia, cap. 2 De rebus corporeis, & corruptioni obnoxijs, cap. 3
Vb vna disputatione placuit, haec omnia com Oplecti, quod vna sit eorum ratio, & ex doctrina tradita eodem modo de singulis philosophandum sit: sed, vt clarius procedamus, sigillatim de ipsis di cendum est
De operationibus immanentibus Angelorum prima opinio est Scoti in 2. d. 2. q. 4. qui docet, naturales operationes (nam de beatifica sequenti o erit controuersia) sicut ipsam Angeli substantiam aeuo, vt propria mensura, definiri. Probat primum quia esse illarum est permanens totum simul, sicu substantiae. ergo aeuum erit illarum mensura, sicusubstantiae. Nec obstat, quod Angeli substantia si ne fine durabit, non autem operatio: nam liceAngelus non esset in perpetuum permansurus, propria mensura substantiae illius, esset aeuum.
Deinde quia mensura clarae visionis Dei in omnium sententia est aeuum, visio autem includit au supponit operationem naturalem, & nullum aeui ternum, hoc est, quod aeuo continetur, includit, aut supponit aliquid posterius, quale est temporale: ille ergo actus, seu operatio naturalis, quae in risione continetur, vel supponitur, non definitur tempore, sed aeuo, ac proinde reliquae omnes easdem mensuram habere debent. Ideo vero dixii Scotus, in visione includi, aut supponi operationem, seu actum naturalem, quia visio producitur a potentia ipsa naturali animae, est enim causa illius simul cum lumine gloriae. Cum autem ex sententia Scoti eadem d. qu 3. quam disp. 34. c. 1. retulimus, nullum aeuum sit mensura eius, in quo est, sed illud aeuum quod est extrinsecum, & in alia re, sit mensura alterius, consequenter dicendum est, mensuram operationum Angeli, non esse aeuum, quod est ipsarum duratio, sed aliud aeuum vel substantiae ipsius Angeli, vel denique vnius operationis aeuum, alterius esse mensuram.
Secunda opinio asserit, nec aeternitatem, neaeuum, nec tempus nostrum esse mensuram harum operationum, sed tempus quoddam peculiare, & ipsis proprium, quod discretum vocant. Sententia est B. Thomae art. 5. ad 1. Caietani, & recentiorum ibi Henrici quodl. 12. q. 8. Capreoli in 2. d. 2. q. 2. art. 1. concl.1. Tempus autem discretum appellant, quod di
uersis instantibus constat separatis, & nullo modo continuis. Vnumquodque vero instans, est duratio cuiusque operationis, quae licet, simul cum tempore nostro duret, tota est simul, & in se ipsa indiuidua cumque inter ipsas operationes sit quaedam successio, dicunt illam esse tempus discretum est enim similis tempori nostro, cuius esse in successione positum est. Differt autem, quia non est continua. Sic etiam idem S. Thom. q. 13. art. 3. docet. motum discretum Angelorum tempore discreto tanquam mensuram definiri, imo & continuum motum tempore etiam continuo, alterius tamen rationis, quam est nostrum.
Hoc autem genus temporis discreti videtur si bi S. Doct colligere ex Aug de Genesi ad literam, c. 20 At vero de nostris cogitationibus, etiam intellectus, docent recentiores aliqui, eas sub mensuram temporis nostri cadere, quod a phantasmate pendeant, licet in se spirituales sint, phantasma autem sub temporis nostri mensura sit: demum aeuum esse mensuram cognitionis illius naturalis, qua Angelus se ipsum intelligit, & Deum, docet S. Thom. quodlib. 5. art. 7. & cum eo recentiores non pauci, sicut etiam & substantiae ipsius Angeli, quod ab ea operatione Angelus nunquam desistat, & eodem modo sicut sua substantia, sine fine perseueret.
Verum ex dictis in alijs disputationibus facile deducitur, quid in hac re dicendum sit. Aut enim sermo est de duratione intrinseca operationum, non considerando in ipsa rationem mensurae, aut de propria, e vera mensura ipsarum. Si priori modo loquammur quo videntur loquuti Doctores allegati, quaestio non magni momenti est, cum vocum, non rerum esse videatur. Nam si spectemus id. quod est in re, nullus negare potest, quamlibet operationem intellectus Angeli, & hominis esse in principio, & fine indiuiduam; totam simul permanentem: nisi forsan contingat eandem intensiorem effici se ipsa, aut remissiorem, tunc enim aliqua in ipsa erit successio. Secundo certum est cognitionem, qua se, & Deum intelligit Angelus, esse indiuiduam, & totam simul cum principio, & sine fine, absque vlla variatione, si semper elicitur ex toto conatu, de quo non est modo disputandum. Tertio absque dubio inter operationes ipsas Angeli est successio quaedam discreta: parum tamen refert, hoc aut illud durationis genus, hoc aut illo nomine nuncupare, vt scilicet dicatur aeuum, non solum duratio cognitionis sui, & Dei, vt vulS. Thomas, sed etiam cuiusque intellectionis, vt contendit Scotus, aut certe intellectionum sibi succedentium dicatur tempus discretum. Soli quidem Scholastici de hac re inter se pugnant, & varia nomina, vt cuique placet, imponunt.
Ex Patribus vero nullus huius rei mentionem fecit. Solus August. loco allegato asserit, a Domi no factam spiritualem, & corporalem creaturam ex quibus spiritualis moueretur per tempus, non per loca, sed corporalis per vtrumque. Hinc ta men non licet colligere, hoc tempus, de quo August. loquitur, esse discretum, aut aliud a nostro, vt autem probet id, quod dixerat, subiungit deinde, Exempli enim gratia: per tempus mouetur animu vel reminiscendo quod oblitus erat, vel discendo, quae nesciebat. Vbi non de tempore discreto, sed de nostro loquitur Augustinus, si vera est illorum recentiorum opinio, qui dicebant, cogitationes nostri intellectus non tempore discreto, sed nostro defini ri. Denique, cum Augustinus nihil aliud dicat quam spiritualem creaturam in tempore moueri non est, cur potius de illo discreto, quam de nostro communi, quod apte metitur operationes quoque Angelicas, intelligatur.
Si vero posteriori modo loquamur de mensura operationum Angeli, prout mensura definitur ab Aristotele 10. Metaphy. cap. 2. & 3. quo pacto non videntur locuti S. Thomas, & alij Scholastici cum eo allegati idem prorsus, quod praecedentibus disputationibus de mensura substantiae tradidimus dicendum est. Primo nullam operationis Angelicae durationem ipsi intrinsecam, esse eius mensuram, sicut nec aeuum Angeli est mensura sub stantiae, vtriusque enim eadem est ratio. Secundo nullam durationem operationis, aut superio ris, aut inferioris, esse mensuram alterius, sicut nec aeuum vnius Angeli est alterius mensura. Ra tio etiam communis est: quoniam nullus intelle ctus dignoscere potest, quanta fuerit duratio vnius operationis suae, per durationem alterius, sicui nec durationem suae substantiae, per aeuum alterius vt ex dictis perspicuum est. Tertio demum nostrum tempus esse proprie, & vere mensuram operationum Angeli, sicut diximus, esse mensuram substantiae ipsorum: atque hoc eadem prorsus ratione. quoniam per illud definite cognoscimus quanta fuerit duratio operationis Angeli: est au tem mensura nostro intellectui tantum: nam ne que Angelicus, nec diuinus vlla vtuntur mensura vt praecedenti disputatione probatum manet. Po tiori vero ratione tempus nostrum est mensura operationum Angeli, quam substantiae: haec enim habet principium, non finem, operatio vero habevtrumque, & ita plane mensura definiri potest Non igitur opus est, inter operationes exteriores, & interiores Angeli distinguere: sed omnes tempori nostro tanquam mensurae indiscriminatim subijciendae sunt.
E operatione beatifica docent S. Thomas artic. 5. ad i. Caietanus, & recentiores ibidem, mensuram illius non esse tempus vllum, nec ae uum, sed aeternitatem diuinae inferiorem, quam ipsi participatam appellant, & putant aliqui esse sententiam Augustini lib. 83. quaest. q. 23. vbi (in quiunt) ab August. dicitur nostra beatitudo, aeter nitas participata. Ratione probant: quia cum illa fit naturae magis immutabilis, & altioris, quam alia Angeli operatio, vel etiam eius substantia, efficitur, vt sub altiori mensura contineatur: haec autem non videtur alia, quam participata quaedam aeternitas. Idipsum aliqui docent de gratia habituali, quae licet adueniehnte peccato corrumpatur, suapte tamen natura a nulla re creata corrumpi potest, nisi a soloDeo. a quo etiam solo creatur, seu infunditur: putant enim peccatum non excludere gratiam habitualem natura sua.
Scotus vero loco allegato censet, mensuram beatitudinis non esse vllam aeternitatem, sed a uum. Idem docuit in 4. dist. 49. quaest. 6. §. De secund dubio. Probari potest ex Fulgentio de fide ad petrum cap. 28. Quid vero dicat ille, inferius referemus Confirmat deinde ratione, quia non minus immutabilis est substantia Angeli secundum se, quam beatitudo: ergo aeuum debet esse eius mensura, sicut est mensura substantiae Angeli.
Mihi vero eadem proportione, atque de superiori difficultate, videtur dicendum: Primum quidem, si loquamur de duratione ipsa intrinseca visionis, aut gratiae habitualis, totam esse simul, & indiuiduam ordinis cuiusdam supernaturalis su pra Angeli substantiam, & naturam; habere etiam principium sine fine in futura vita. Quod si hac de hausa hanc durationem placet Thomistis appellare aeternitatem participatam superiorem aeuo; aut Scotus velit, aeuum quoque nuncupare, non est de voce cum eis contendendum, dummodo sciamus naturam durationis ipsarum. An vero gratia sit natura sua corruptioni obnoxia, & non? solo Deo destrui possit, dicemus t. 2. q. 71. att. 4. & q. 113. artic 2. vbi de oppositione gratiae, & peccati mortalis disputabimus. Devisione vero beatifica dicemus I. 2. q. 5. art. 4.
Caeterum absque fundamento August. pro vna, & alia opinione refertur. Nam vbi allegatur pro prima opinione, solum docet, aliquem vno ex duobus modis esse castum, bonum, & aeternum, &c. primum castitate, vel bonitate, vel aeternitate, quam ipse gignit, & cui principium est, atque causa, vt sit: hoc est, quam suapte natura a se ipso habet, & castum, bonum, & aeternum hoc modo non posse non esse tale: deinde castitatis participatione, & hoc modo castum posse esse non castum. Hoc pacto, inquit, animam esse aeternam participatione quadam aeternitatis, Deum autem ita, vt sit auctor ipsius aeternitatis, vt disp. 33. c. 1. explicatu est: neque eo cap. adduxit exemplu August. beatificae operationis, quamuis, si illud adduxisset, non probasset, durationem beatificae operationis magis esse aeternitatem participatam, quam durationem ipsius substantiae animae. Ex communi autem Scholasticorum sententia duratio animae rationalis, non aeternitas participata, sed aeuum appellatur. Aug. igitur nomine aeternitatis participatae aeuum intellexit. Deinde quod Scotus pro sua sententia ex August. refert, friuolum est. Ibi enim solum asserit homines iustos, qui in gratia decesserint, aequales fore in beatitudinis statu Angelis Dei, vt deinceps ab eo mutati non possint, & vnam fururam omnium vitam aeternam, ex quo perperam Scotus infert, beatitudinem eorum sub aeuo tanquam mensura contineti.
Praeterea si sermo sit de mensura beatitudiuis & gratiae, prout mensura definitur ab Aristotele quo sensu non loquuntur Scholastici allegati in hoc capite, eodem prorsus modo atque eadem ra tione dicendum est, sicut de alijs Angelorum operationibus, videlicet earum mensuram non esse durationem ipsam intrinsecam, nec vllam aliam praeter nostrum tempus, nec ab alio intellectu haec duo mensura definiti quam a nostro, vt ex praedictis satis liquet
POstremo de substantijs, quae corrumpuntur. longam disputationem suscepit Durandus in 2. d. 2. q. 6. quam nos breui expediemus. Primum deijs rebus quidam putarunt, vt refert Durandus ibidem, mensuram earum esse tempus discretum, sieut Thomistae dixerunt, esse etiam operationum Angelorum. Eam latissime refellit Durandus: vii autem explicari potest hoc tempus discretum. Deinde Durandus, & S. Thomas art. 4. huius quast. ad 3 docent, mensutam earum esse nostrum tempus. nisi quod Durandus addidit (id quod etiam de Angelis dixerat) tempus esse heterogeneam mensuram harum rerum, atque eadem ratione id probat. Caeterum ex superiori doctrina iam patet quae stionis solutio. Primum namque, si quaestio sit de ipsarum rerum intrinseca duratione, certum est esse totam simul, & indiuiduam principio quoque, & fine terminari, quae mea sententia non es tempus, cum non sit numerus motus, nec in suc cessione posita: sed non incongtue aeuum dici po test: nam & inter alias aeui significationes vna est, qua accipitur pro cuiusque hominis vita, vt ex Da masceno, & alijs, disp. 33. c. 1. notauimus atque hoc aut alio nomine nuncupare, res sane leuioris momenti est
Deinde, si sit quaestio de mensura harum substantiarum, dicendum est, eam esse tempus nostrum, vt S. Thom. & purandus dixerunt. Id quod ex presse tradit Aristateles 4. physic. c. 14. text. 133. vbi inquit in hunc modum: Res enim humanas, & catera rum eas, quae naturalem motum, & ortum, ac obitum subeunt, circulum esse dicunt. Idque propterea quod hae vniuer sae tempore dijudicantur, finemque subeunt, ac principium perinde atque si reditione quadam hoc fiat, etenim tempul ipsum, circulus quidam esse videtur. Tempus autem aliter metitur harum rerum durationem, quam Angelorum. Horum enim durationem metitur non omnino, sed quasi ex parte, vt praecedenti disp. no tanimus: res autem, quae corrumpuntur, simplici ter, & omnino metitur quod principio, & finc concludantur. Quomodo autem harum rerum mensura sit tempus, eaque congenea, contra sen tentiam Durandi, ex dictis etiam in ea disp. satis manifestum est, & hactenus de hac tota 10. quaestione Doctoris Sancti.