Table of Contents
Commentarius in summa theologiae
Pars 1
Quaestio 21
Disputatio 85
An in Deo sit iustitia commutatiuaRecens quorundam Theologorum opinio, c. 1. Iustitiam commutatiuam secundum proprietatem in Dec non esse, verior sententia est, & omnium Theologorum consensu probata, c.2 Praemittuntur quadam in confirmationem praecedentis sententiae, c. 3.
In Deo non esse iustitiam commutatiuam secundum proprietatem ex ratione dati & accepti probatur, c. 4. Ex conditione Dei, & creaturae idem ostenditur c 5. Nullam ex promissione obligationem iustitiae propr oriri, c. 6. Soluuntur argumenta prioris sententiae, c. 7.
CVm virtus iustitiae in seruanda aequalitate dati, & accepti versetur, aequalitas vero duplex sit, vt sequenti disp. dicemus, alia; quam vocant Arithmeticam, quae est aequalitas vnius recum alia tantum, vt dati cum accepto: alia vero sit, quam appellant Geometricam; quae est circa aequalitatem. non rei cum re, sed vuius proportionis inter duas res, cum alia proportione aliarum duarum rerum vt minimum: sequitur, duplicem esse iustitiam, alteram, vocatam commutatiuam, quae attendit iustum Arithmeticum inter duas res; alteram distributiuam, quae respicit iustum intet duas proportiones, de quibus sigillatim dicemus. Nunc vero quaerimus de commutatiua, Ad in Deo secundum proprietatem reperiatur. Quae quidem res paucis retro annis sine controuersia erat, essetque semper, ni recentiores aliqui eam in dubium reuocassent: vt enim adstruerent ratio nem meriti, quod vocant secundum rigorem iustitiae, tam in Christo pro toto genere humano quam in nobis respectu glotiae, non solum defendere conati sunt in Deo veram, & propriam ratio nem iustitiae commutatiuae, verum etiam (si Deo placet) hanc esse S. Thomae, & omnium discipulo rum eius sententiam. Quod quam sit a veritate alienum sequenti cap. ostendemus.
Asserunt igitur primo in Deo esse formaliter, & proprie iustitiam commutatiuam: in cuius rei confirmationem notant, necessarium non esse cum peo tribuitur virtus aliqua, vel operatio illius, eam Deo assignari cum omnibus imperfectionibus, cum quibus in hominibus reperitur. Nam alioqui néc misericordia, quae in nobis est cum quadam compassione, proprie esset in Deonec liberalitas, quia Deus non abdicat a se bona illa, quae liberaliter largitur; nec vindicatio, quia se non tuetur vel seruat incolumen, alios puniendo nec scieotia, quia non discurrit, quae tamen omnia hos defectus, quos enumerauimus in nobis habent. Tum etiam, quia omnia, quae de Deo enunciantur, & creaturis analogice dicuntur: ideoque necesse est, ad Deum ita transferri, vt sine vlla imperfectione ei tribuantur: eo quod perfectiori modo ipsi conueniant.
Hoc posito fundamento, suam sententiam pro bant primo, quia cum Scriptura multis in locis Deum iustum esse praedicet, & ei perfectissimam iustitiam assignet, quae omnia breuitatis causa, & quod notissima sint, praetermitto; eaque in pro prio sensu sine tropo, & figura explicari possint. non est ad metaphoram confugiendum: possun¬t autem de iustitia proprie intelligi, si eam peo con cedamus secundum formalem rationem ipsius, om ni imperfectione semota: ergo immerito ea metaphorice interpretabimur. Secundo si iustiria se cundum proprietatem non esset Deo adscribenda, ideo esset, quia inter nos, & ipsum, aut inter Christum, & ipsum Deum non esset datum, & ac ceptum: atqui hoc non obest; quoniam iustitia quae in Deo est, non debet versari circa datum, & acceptum: hanc enim imperfectionem solum inter homines habet; ad Deum vero sine imperfectione transfertur: sed satis est, si bonis operibus Deo ho norem deferamus, & ipse aequalem nobis compensationem promittat, vt inde debitor sit ex iusti tia, & ex eadem retribuat. Quocirca totam rationem iustitiae meritorum inter Christum, & nos ex vna parte, & Deum ex alia, ad hoc reducunt, vt Christus & nos offeramus opera aeque digna tali praemio, & peus pro illis promittat mercedem: sic enim debebit ex iustitia eam soluere, quam alias ex iustitia non deberet; nisi promisisset. Nam sicut ille, qui in vinea alterius laborat, etiamsi labor eius tali pretio condignus sit, non constiruit sibi Dominum vinea debitorem retributionis, hisi pominus pretium fuerit pollicitus; sic etiam nec nobis Deus ex iu stitia deheret retributionem bonorum operum, nisi verbo suo fidem adstrinxisset. Pro hac parte poctores huius sententiae nullum Scholasticorum distincte allegant, sed neque allegare possunt.
Secundo docent, Christi ad peum fuisse iustitiam: quia aequale Deo pro offensa nostra reddere potuit: sed hanc iustitiam sine pactione Dei non intercessisse. Nam quamuis alioqui iustum esset pretium quod Christus soluit pro debito generis humani, necessaria tamen fuit voluntas pei, tauquam contrahentis, vt inter eos iustitia seruaretur; si enim aliquis offerat iustum pretium pro captiuo nisi dominus voluerit illud accipere, non fiet iusta commutatio, quae est actus iustitiae.
Tertio dicunt, iustitiam Christi erga peum non esse eiusdem rationis cum commutatiua, qua inter se homines obseruant, quia ius diuinum al tioris ordinis est, non quia deficiat aequalitas dati & accepti: & hanc eandem iustitiam esse putant in soluendis promissis peo, in quorum solutione ex eorum sententia, vera, & propria iustitia cum aequalitate intercedit: tantum enim soluit aliquis, & soluere potest, quantum promisit. Quare tandem concludunt, Christi iustitiam ad peum non esse a teligione distinctam: nihilominus iustam eius sarisfactionem, quam pro nobis obtulit Deo, fuisse ex iustitia secundum proprietatem. Neque hanc partem auctores illius alia fortiori ratione probant, neque aliquorum Doctorum auctoritate confirmant, nisi quia communiter in schola Thomistarum dici consueuit, Christum Dominum satis fecisse pro genere humano de rigore iustitiae, quo pacto Scholastici nonnulli, recentiores praesertim. loquuntur.
Iustitiam commutatiuam secundum proprietatem in Der non esse, verior sententia est, & omnium Theologorum consensu probata.
TGo vero censeo non solum iustitiam commutatiuam secundum proprietatem Deo non conuenire; verum etiam nullum Scholasticorum quod ego legerim, ex ijs qui ante nostra tempora scripta sua praelo mandarunt, contrarium docuisse: quinimo omnes, qui huius quaestionis peculiarem mentionem fecerunt, plane affirmasse, in Dec non esse commutatiuam iustitiam secundum proprietatem, cum tamen de distributiua inter eosdem non parua dissensio sit. Id vero allegatione Doctorum in hoc cap. ex professo mihi probandum est, anteaquam rationes huius sententiae in medium afferam.
Hanc igitur opinionem docuerunt Alexan.. p. q. 39. m. 1. Scot. in 1. d. 46. q.1. in solut argum Richard. art. 1 q. 1. Durand. q. 1. Palud. q. 1. art. 1. Capreolus in 1. d. 45. q. 1. artic. 1. conclus. 14. & art. 3. ad argumenta contra eanden conclusionem S. Thom. 1. contra g. cap. 93. & ibi Ferrat. Hosius in confes. polo. cap. 73. Ruar. art. 11. §. Terti. est differentia, Sot. 3. de natura & gratia c. 7. & 3. de iustitia q. 5. art. vlti. ad 1. Caiet. in hunc artic. Ioannes Bunderius in compendio concertationis tit. 6. art. 7. qui expresse asserunt iustitiam absolute, aut saltem commutatiuam secundum proprietatem Deo non conuenire; sed modum quendam illius, & similitudinem cum tamen aliqui eorum, vt sequenti disputatione referemus, distributiuam Deo concedant. Idem docet supplementum Gab. in 4 d. 49. q. 4. art. 3. dub. 3. vbi ait, debitum bonis operibus non esse debitum iustitiae secundum proprietatem. Accedit Bonauentura qui in 4. d. 46. art. 2. q. 1. ad 2. de omni iustitia absolute affirmat. in Deo non esse quoad debitum sed quoad effluxum tantum bouitatis suae. Est au tem de ratione iustitiae debitum, & de ratione commutatiuae debitum inter datum & acceptum. vt infra ostendemus; quare plane negat peo omnem iustitiam, & solum decentiam bonitatis suae concedit.
His annumera S. Thom. 1. 2. q. 114. art. 1. vbi docet nostri erga Deum non esse iustitiam simpliciter operum, etiam procedentium a gratia. Idem asserit Conrad. ibidem, & Durand. iterum in 2. d. 27. q. 2. c. Ferr. 3. contragent. cap. 149. §. Ad euidentiam huius: ob id tamen negari non debet, meritum simpliciter nostri apud Deum, vt ibidem latius ostendemus. Sed clarissime S. Thom. id tradit in hoc articulo, & recentiores aliqui cum eo: vbi cum distinxisset inte iustitiam commutatiuam, & distributiuam, de commutatiua sic ait; Et haec non competit Deo: quodi in solutione primi videatur peo tribuere iustitiam non tamen circa actiones ciuiles, non mirum: tum quia iustitiam distributiuam ibi videtur concedere, tum etiam, quoniam nec hanc concedit proprie, vt inferius notabimus.
Verum, vt exactius demonstremus, opinionem hanc esse omnium Scholasticorum, & neminem contrarium docuisse, operaepretium erit aliquorum testimonia, quae pro opposita allegari possent expendere, & effugia praecludere, quibus aduersa rij euadere moliuntur: id quod nec molestum, nec inutile censeri debet, quando opposita sententia contra communem Doctorum opinionem tam facile inualuit. Res etenim maioris moment est, quam primo aspectu apparet, & ex qua multa pendent, difficilia quidem & scitu digna, quae quotidie in quaestionem reuocantur.
Referri igitur posset pro priori opinione primum Barthol. de Med. in 1. 2. S. Thom. q. 114. artic. 3. vbi dicit, nostri apud Deum esse meritum de condigno, & de iustitia vere, & proprie, & in artic. 1. asserit inter nostra opera, quatenus a gratia procedunt, & mercedem vitae aeternae esse iustitiam commutatiuam: sentit ergo proprie esse iustitiam commutatiuam in Deo. Caeterum idemmet au ctor seipsum explicauit in eodem art. 3. ad I argum. purandi, vbi non audet concedere iustitiam inte nos, & Deum: sed inter meritum nostrum, & praemium, in quo sequitur doctrinam Caiet. in art. 1. illius quaest. 114. ibi enim ait, esse quidem iustitiam simpliciter inter opera nostra, & mercedem vita aeternae, quia est illa aequalitas condignitatis simpliciter; inter nos vero, & Deum non esse iustitiam, quam ipse Caietan. plane dixit 1.p in hoc art 1. Deo proprie non conuenire, ergo sentit nobiscum Medina, cùm attributum iustitiae secundum proprietatem peo non concedit, tametsi inter opera, & praemium iustitiam esse dicat propter aequalitatem condignitatis: an vero haec inter se constare possint, dicemus infra. Neque quidquam aliud docere voluit Franciscus Romaeus lib. de libertate, & necessitate operum, veritate 22. cum ait nostris operibus, vt sunt ab Spiritu sancto secundum veram iustitiae aequitatem, praemium vitae aeternae condigne deberi: non dixit secundum veram & propriam iustitiam: sed secundum veram aequitatem iustitiae, quia est vera aequalitas condignitatis inter opera & praemium; est autem ex iustitia, qualis inter nos & peum interuenire potest.
Deinde allegari possent Scotus in 1 d. 17.q. 2. §. Hic 5 potest dici. & Gabr. in 2. d. 72. q 1. art. 2. post. i.concl. qui dicunt merito condigni deberi praemium ex iustitia, sed propter promissionem. Verum nec Gab. nec Scot. priori opinioni adstipulantur. Primum quidem, quia ipsi oppositum docuerunt cum de attributo iustitiae pei disputarunt, vt paulo ante allegauimus: negarunt enim peo absolute attributum iustitiae secundum proprietatem, non distinguentes de commutatiua, & distributiua; ex quo omne genus iustitiae proprie a Deo remouerunt. Tum etiam verba illa Scoti, vt notatur in margine supposititia sunt; cum in originali non habeantur. Adhaec cum dicant totam iustitiam ex promissione oriri, quae est fidelitatis cuiusdam, & haec sit pars potostatiua iustitiae, a propria ratione iustitiae deficiens; obligatio illa fidelitatis, quodammodo iustitiae quoque vocari potest: ergo nullus auctorum est, qui oppositum affirmet.
Quod autem multi Scholastici dicunt, Christum satisfecisse pro nobis de rigore iustitiae, parum refert. In primis enim antiquiores, vt S. Tho Alex. & Bonau. non vtuntur hoc modo loquendi. sed solum docent, Christi satisfactionem fuisse perfectam, hoc est, nulla indiguisse acceptatione, ad hoc autem noh requiritur illam fuisse secundum iustitiam proprie, sed fuisse aequalis condignitatis per modum meriti, vt suo loco dicemus. Deinde alij Scholast. qui ita loquuntur non contendunt in Christo fuisse iustitiam erga Deum proprie, sed aequalitatem, quam in satisfactione per modum, & similitudinem iustitiae seruauit, fuisse secundum rigorem: hoc est, non indiguisse acceptatione liberali pei. sed omnino fuisse aequalis condignitatis: id quod verissimum est, vt dice mus: excipio recentiores aliquos, qui contendunt etiam in ea satisfactione fuisse iustitiam secundum proprietatem, quorum sententiam nunc impugnare contendam.
Sed adhuc aduersarij horum omnium auctoritatem effugere conantur. Dicunt enim eos loqui de commutatiua iustitia cum imperfectione, quae in creaturis reperitur cum qua eam in peo esse inficiantur: non tamen absque imperfectione, sicut caetera omnia, quae Deo tribuuntur. At vero effugium hoc excogitatum esse, nec firmum habere fundamentum, facile colligitur. Primum, quia multi ex eisdem auctoribus cum S. Tho. disputantes de misericordia eam non affirmant absolute, sed ablata imperfectione, quam in nobis annexam habet, vt art. 3. videbimus. Deinde quia cum mult ex illis negant commutatiuam, consequenter ablque vllo additamento concedunt distributiuam, quae cum imperfectione non minus Deo repugnet, quam commutatiua: eodem igitur modo eam concedunt, quo negant commutatiuam: sed eam concedunt fine imperfectione: ergo & commnta¬ tiuam sine imperfectione negant. Accedit, quo dsi propter imperfectionem, liceret disputantibus de hac re, absolute negare Deo iustitiam commutatiuam, nihil amplius explicando; liceret etiam, ne gare intellectum, voluntatem, & operationes vtriusque denique caetera omnia attributa. Adhaec caetera peo concedunt praedicti Doctores absque vllo additamento, sed commutatiuam absolute negant: ergo putarunt esse aliud genus imperfectionis iustiriae commutatiuae annexum, ratione cuius haec iustitia in Deum conuenire non potest, quam alia attributa non habent, vt seq. c. explicabitur.
Nt eaquam ratione incipiam confirmare nostram opinionem, receptam breuiter id quod notaui d. 84. cap. 4. ex S. Thom. in qui praeced. art. 1. ad 2 videlicet, ea, quae in creaturis reperiuntur, ita Dee esse tribuenda, vt absque imperfectione ei assignentur: caeterum affectus, seu operationes, qua in se continent imperfectionem aliquam, bifarian eam habere posse: aut enim ipsis imperfectio coniuncta est, non pertinens ad rationem formalen illarum aut in earum ratione, quantumuis abstra cta, essentialiter includitur. Illo priori modo potes operatio peo attribui formaliter, & proprié seclusa imperfectione, sicut de misericordia art. 3. dice mus, quae sine passione, aut compassione appeti tus secundum rationem formalem, quae est subleuare miseriam, Deo recte conuenit: ex qua part ira non repugnabat, vt illo c. 4. notauimus: ablat enim imperfectione non tollitur e medio ratio formalis operationis: eo quod imperfectio non est ipsi coniuncta essentialiter. Quodsi imperfe ctio essentialiter in ipsa atione formali includatu actus ille peo proprie conuenire nequit: quia cun sit assignandus sine imperfectione, & ea ablata auferatur ratio formalis talis operationis sequitu Deo proprie tribui non posse
Obseruandum tamen secundo est, in omni ope ratione creata, quatenus creata est, e ssentialiter includi imperfectionem aliquam, vt quod sit actu elicitus a facultate aliqua, ac proinde accidenquod sit finita, & limitata: hoc tamen non obstat quo minus ea formaliter, & proprie Deo tribuatur. Omnis enim creata perfectio ad Deum ita tranfertur, vt ei non conueniat vniuoce, sed analo gice, & altiori quadam ratione. Vt autem hoc mo do Deo proprie, & formaliter tribuamus operationem aliquam, opus est secundum rationem formalem analogice saltem abstractam, nullam ips imperfectionem inesse. Hoc vero contingit, quotie ex parte obiecti formalis, quod respicit operatio imperfectio essentialiter non includitur Nam s haec includitur in obiecto, vt respicitur ab actu, re sultat etiam in ipsam operationem essentialis imperfectio, ob quam in Deum talis operatio cadere non potest. Hac ratione exclusimus iram a Dec quantumuis secundum analogicam rationem ab stractam: quia hic affectus respicit, vt proprium obiectum, vindictam doloris illati, quae in Deunconuenire nequit. Sic etiam excludit S. Tho. in ea solutione 2. desiderium proprij boni, quod, vt ab amore distinguitur, est circa bonum futurum vt futurum; & tristitiam, quia est de malo proprio. Hec enim ratio, nec analogiceDeo conuenire po test. At quod neus non discurrat, certe non satis est, vt ob eam causam scientia secundum proprie tatem ei tribuenda non sit. Nomen enim, Scientia tam proprie dicitur de cognitione per discursum quam sine illo, sicut in Angelis reperitur: quamuis si scientiam humanam definias, discursum includere necesse sit. Deinde, quod scientia in creaturis sit accidens, & operatio elicita, in peo vero sit substantia eius, non impedit, quo minus essentia Dei, vt a nobis concipitur relata ad obiectum scibile. proprijssime scientia dicatur; altiori tamen ratione. Cum enim in obiecto reperimus rationem veritatis scibilis, & hanc habeat relatum ad essentiam Dei sine vlla imperfectione; fit, vt ipsam essentiam proprijssime scientiam appellemus.
Tertio notandum est id. quod ibidem etiam di ximus, nempe cum de his affectibus inquirimus, an ad Deum proptie transferantur, intelligendum esse secundum communem Philosophorum do ctrinam, & prout ab ipsis communiter definir consueuerunt. Si enim nouas liceret confingerdefinitiones, nullum deberemus affectum peo de negare, & recte etiam Lactantius iram Deo tribuisset. Superest igitur, vt videamus, an in obiecto iustitiae, quod ei communiter a Philosophis assi gnatur, includatur aliqua imperfectio, quae in affe ctum ipsum deriuetur, tatione cuius Deo proprie non conueniat. Quare aduersarij, qui, vt in i. cap. vidimus, asserunt iustitiam Christi erga neum esse altioris rationis, quam in nobis, & eam esse ipsammet virtutem religionis, imo & eadem ratione obseruationem voti, quod fecimus Deo, ad iusti tiam pertinere, falluntur manifeste: quod simul asserant, hanc esse proprie iustitiam specialem? nam pro libito, & absque fundamento confundunt virtutes, quas Theologi, & Philosophi distinxerunt. Quis enim vnquam negauit S. Thoma doctrinam, qui 2. 2. quaest. 80. art.I. docuit, quasdam esse partes subiectiuas iustitiae, quasdam vero po testatiuas? subiectiuas appellat, quae sunt species iustitiae retinentes rationem genericam illius, qua lis est commutatiua, & distributiua; in quibus sal uatur integra, & perfecta ratio iustitiae: potestatiuas vero, quae retinent aliquam similitudinem justitiae, quia sunt ad alterum; sed non habent veram rationem iustitiae, aut quia in eis non est ratio debiti, aut quia deficiunt a ratione aequalis; intelligit S. Thom. aequalitatem dati, & accepti: & inter has connumerat religionem, qua etiam vota nostra reddimus Deo: perperam ergo praedicti Doctores confundunt inter se religionem & iustitiam commutatiuam. Quare si iustitiam Christi ad Deum dicunt esse religionem, & ex hac pro nobis Christum satisfecisse; debent asserere, satis factionem illius non fuisse ex iustitia proprie, vt capite sequenti obiter probabimus, vbi reddemus vniuersalem rationem, quare etiamsi soluendo vota, reddamus aequale Deo, solutio haec non siex iustitia: ostendemusque in vniuersum commutatiuam iustitiam inter nos, & Deum esse non posse. Ergo de virtutibus ita philosophandum est, & vna ab alia distinguenda, vt non pro libite confundantur, sed secundum communem doctrinam, & acceptionem vsurpentur. Quare cum peo tribuitur iustitia, aut alia virtus secundum proprietatem, ita tribuenda est, vt non fingamus nouam naturam, & definitionem virtutis, sed se¬ cundum communem, & receptum vsum, eam Deo tribuamus, seruata semper analogia, vt supra explicatum est.
Quarro cum quaeritur, An in Deo fit iustitia, non intelligitur de quouis affectu circa obiectum iustitiae: nam absque dubio Deus diligit omnia ope ra, & obiecta secundum virturem, quae in nobis sunt. Vnde ipse amat iustitiam, quam inter se ho mines seruant: atque illam plaecipit, & suadet Quodsi hac ratione diceremus, in Deo esse affe ctum iustitiae, esset etiam concedendus temperan tiae, & caeterarum virtutum moralium. Ergo nunc quaerimus de iustitia, an in peo sit affectus iustitia inter ipsum & creaturas, vt velit inter se, & nos aequale, & iustum, quod est obiectum iustitiae, seruare. Et probandum superest, iustitiam in se talem continere imperfectionem, vt secundum proprietatem hoc modo Deo repugnet
Quinto denique contra Caiet. & Barthol. Medin. supponendum est, ita in Deo hon esse proprie iu stitiam commutatiuam, vt nec inter meritum, & praemium esse possit. Hi enim Doctores, nescio qua ratione adduci potuerunt, vt assererent, iusti tiam proprie osse interres ipsas, & non inter per sonas, si de iustitia virture sit sermo. Arist. enim5 Ethic. c. i.& 2. tanquam notum supponit, iustitiam esse, quae constituit iustum, & aequale inter vnun hominem, & alium. Idcirco ea debet esse inter dua naturas rationales. & debet habere communem materiam, circa quam iustum, & aequale constitu at: ergo virtus iustitiae non est inter meritum & mercedem: quis enim inter pecuniam & equum collocet iustitiam? Quodsi nomine iustitiae, quam dicunt esse inter meritum, & praemium, non in telligunt virtutem ipsam, sed aequalitatem, & iu stum; aut fateri debent, hanc aequalitatem non esse obiectum proprium iustitiae, quae est virtus peculiaris, aut in ipso Deo concedere affectum iusti tiae virtutis secundum proprietatem: siquidem af fectus pei versatur circa hanc aequalitatem, & il lam obseruat. Quare licet concedant aequalitatem simpliciter secundum condignitatem, quod credo ipsos docere tantum voluisse; debent tamet dicere, illam non esse obiectum proprium iustitiae quandoquidem affectum huius virtutis secundum proprietatem neo non concedunt.
CAPVT IV. In Deo non esse iustitiam commutatiuam secundum proprietatem ex ratione dati & accepti probatur.
JIs iactis fundamentis, quae mea quidem sen Ttentia firmissima sunt, nec ab aduersarijs negari vlla ratione possunt, tribus praecipue rationi bus communem sententiam, quam 2. cap. exposui demonstrare conabor. Prima petita est ex ipsame natura obiecti iustitiae commutatiuae, cuius formalis ratio in aequalitate dati & accepti consistit. quae talis est. Obiectum formale, quod communi ter a Theologis, & Philosophis assignatur virtuti iustitiae commutatiuae proprie, quae ab alijs omnibus virturibus differt, est aequalitas dati & accepti sed inter Deum, & aliquam creaturam nequit esse aequalitas dati, & accepti: ergo nec in peo potest esse affectus iustitiae proprie, qui ad hanc aequalitatem inter se, & creaturam constituendam refertura ac proinde nec affectus iustitiae commutatiua proprie: hic enim circa aequalitatem inter datum, & acceptum versari debet. Hac ratione vtuntur S. Thom. in hoc art. Decanus Louanien. & Hosius locis citatu in 8. c. ea vero perspicua erit, si id, quod assumit explicetur.
Et quidem primum, maior propositio est s. rih in hoc art. 1. & 2. 2. q. 61. art. 3. & Aristot. 5. Ethic. c. 2 vbi distinguit virtutem specialem iustitiae a iustitia generali, quam dicit reperiri in omni virtute; quia specialis versatur circa tria tantum bona, pecuniam, honorem, & salutem, & in his aequalitatem constituit: omnisque in his rebus inaequalitas in iustitia specialis est: & nisi hac ratione specialem virtutem distinguamus; sequitur in omni virtute esse iustitiam proprie & speciali modo, vel iustitiam solum esse generalem virtutem, quoniam omnis virtus obseruat in sua operatione aequalitatem cum sua regula, hoc est cum lege, & cum peoergo cum debeat esse specialis iustitia, speciale aliquod iustum constituendum est, circa quod operetur: aliud autem esse non potest, quam in his tribus bonis enumeratis. Quodsi facere aliquid secundum voluntatem superioris, quod illi placerest opus iustitiae specialis, & ex tali opere constituitur aequalitas iustitiae in retribuendo mercedem pro illo, sicut aduersarij dicunt de nostris meritis apud peum; sequitur in omni bono opere esse datum & contra passum, sicut in quouis contrahente cum alio, quod postulet retributionem ex iustitia, & ita omne bonum opus erit iustitiae specialis, quod est omnes virtutes confundere.
Deinde Arist. 5. Ethic. cap. 4. assignans iustum com mutariuum, dicit, esse in emendandis commercijs siue sponte factis, vt in contractibus, siue in ijs quae fiunt hominibus inuitis, vt in rapina, furto, & reliquis. Et cap. 5. docet, in omni commutatione quam dicit esse materiam & obiectum proptiun iustitiae, esse repassionem Nam qui aliqui ab alio accipit, retribuendo pecuniam, vel tem aliam, tantundem patitur, abdicando a se dominium; sicul ille, a quo quidpiam accepit. Nec vllus hactenus aut Theologus, aut Philosophus aliter obiectum iustitiae commutatiuae assignauit.
Postremo, cum iustitia debeat esse inter duos rationis capaces, vt ex Aristot. & S. Th. locis citatis superiori cap. probatum est: quoties nihil interest vnius id, quod alius facit, nullam cum eo iustam commutationem, nec iustitiam commutatiuam proptie seruare potest: ergo oportet, vt vtriusque mutuo intersit id, quod datur, & accipitur, vt specialis iustitia inter eos locum habeat: patet igitur veritas maioris propositionis
Minor autem manifesta est: eamque aperte tradidit S. Thom. 1. 2. q. 114. art. 1. ad 2. & in hoc artio Druedo tractatu de capti. & redemptione generis humant cap 2. p. 3. art. 3. fere in principio, vbi ipse Docto Angelicus, Decanus, & Hosius locis citaris eam probant ex illo ad Rom. 11. Quis prior dedit illi, & re tribuetur ei? ibi tamen Paulus non negat, Deum nihil ex nobis accipere posse emolumenti ( quamquam id vetissimum est) sed ait Deum esse priorem in largitione donorum. Dicit igitur Paulus, si est aliquis, qui prior dedit Deo, hoc est, ex suis viribus aliquid a Deo promeritus fuit, Deus retri buet praemium: quasi dicat, sed nullus est: ergo &c. interrogatio enim illa extorquet negationem, cuius subiungit causam. Quoniam ex ipso, & per ipsum, & in ipso sunt omnia: acsi dicat, si ipse om nium bonorum est auctor, omnia promouet, & conseruat; nullus potuit ei prior dare.
Multo melius hanc propositionem minorem probat S. Doctor 1. 2. q. 114. art. 1. ad 2. testimonio Iob 25. Si iuste egeris, quid donabis ei: aut quid de manu tua accipiet? idipsum expressit etiam Iob 22. Quid prodest Deo, si iustus fueris? aut quid ei confert, si fuerit immaculata via tua? Deus enim ita super omnem creaturam est, vt nulla re creata indigeat, nec aliquid extra se in suam cedat vtilitatem: etiamsi in honorem, & gloriam illius fieri dicatur. Honor enim est res in honorante, non in honorato? sicur inter homines quoque semper contingit: at inter hono rem hominis, & Dei magna est differentia: quia dum honoratur homo, etiamsi honor illius in alio sit, & ipse etiam ignoret; est tamen ei vtilis. Quocirca qui ei aufert honorem, vere & proprie dicitur ipsi damnum inferre. At honor Dei, qui dicitur in nobis esse, dum bene operamur, vel religio se eum colimus, certe non dicitur, esse in vtilitatei ipsius Dei: ergo nihil a nobis accipere potest, quod sua aliquo modo intersit: quare propria materia iustitiae inter ipsum, & nos esse nequit.
Quodsi dicas, inter homines tantum iustitiam versari circa datum, & acceptum, non autem inter nos, & Deum, sed illam altioris esse naturae: con tra hoc est id; quod superiori cap. notabamus, videlicet cum ex humanis ad diuina affectus aliquis, vel operatio transfertur, ita debere transferri; vt secundum vsitatam acceptionem, & definitio nem transferatur. Nam si liceret confingere definitiones, quemlibet affectum Deo possemus tribuere. Vt autem communem definitionem ob seruemus, retinenda est propria ratio obiecti, qua tali affectui communiter assignatur. Haec enim non est tantum annexa accidentarie operationi sed essentialis, & per se: hac autem ablata, aufertur ratio propria talis affectus, etiam secundum analogiam. Cum ergo omnes Philosophi dicant obiectum iustitiae esse aequale in datis, & acceptis vbi non fuerit datum & acceptum, vt inter nos & Deum, nec erit tale obiectum, nec affectus iustiti commutatiuae propriae.
Postremo, si ex eo, quod nos Deo offerimus opera nostra, quae apud eum meritoria sunt, & ipse retribuit pro eis vitam aeternam, dicitur seruare iu stitiam commutatiuam proprie, & aequalitatem iustam inter nos & ipsum constituere in datis & acceptis, sequitur ante quamlibet promissionem ad id obligari: nam si accipit, debet retribuere: ac proinde si bonis operibus in gratia factis glorian denegaret, iniustus foret: iniustus autem non esset, si negaret, vt omnes fatentur: ergo retributio facta bonis operibus non est secundum iustitiam com mutatiuam in ratione dati, & accepti.
Dicunt aliqui, non satis esse si opera ex se con digna sunt tali praemio, vt Deus ante promissio nem ex iustitia debeat retribuere. Nam si aliquis in vinea alterius laboret sine pacto, etiamsi labor alioqui condignus sit mercede, dominus tamen vineae eam soluere non debet: ergo eodem modo Deus non debet retribuere meritis ex iustitia an tea, quam paciscatur. Verum effugium hoc facile praecludi potest: nam labor in vinea non induciobligationem iustitiae ex promissione, & fidelitate pactionis, sed ex eo tantum, quod dominus vinea laborem accepit in sui vtilitatem, & quia quoties aliquis in vinea alterius laborat ipso inscio, ve¬ non consentiente, non censetur labot ille cedere in domini vtilitatem, nec ipse accipere illum, ideo si non soluat mercedem pro illo, iniustitiam non commitrit. At si videat, & consentiat, iam acceptat; & sine vlla pactione debet mercedem retribuere, quam si non retribuat, peccabit contra lustitiam, sed non contra promissionem, & fidelitatem; neque falsitatis argui potest, sicut ille, qui promisit, & non implet, sed iniustitiae: quia eo ipso, quod consensit, accepit laborem in sui vtilitatem. Ergo similiter, etiamsi Deus non promitteret, suf ficeret, si iustus in gratia faceret bona opera, quae non poterant non fieri ipso Deo sciente, & consentiente, & interdum iubente. Quodsi Deus dicitur accipere illa, quia fiunt in honorem sui secundum voluntatem suam, sequitur etiamsi expresse non promittat, eo ipso quod fiunt secundum voluntatem ipsius, & ei placent quodammodo, cedere in eius vtilitatem eo modo, quo possunt, vt ante promissionem debeat retribuere; si promissio constituit, & seruat iustitiam inter opera, & mercedem: quandoquidem post promissionem non plus accipit ex illis, quam ante. Quare si promissio in neo obligationem aliquam iustitiae induceret, non esset pro acceptis: ad hanc enim ante opera obligaretur, sed esset obligatio ad donandum id, quod promisisset: eo quod ex promissione nobis ius oriretur contra ipsum. Caeterum ex promissione iustitiam inter nos, & Deum oriri non posse, cap. 6. late probauimus.
Deinde a contrario hoc ipsum demonstratur, & sententia nostra stabilitur: quoniam nulla crea tura aut peccatis suis, aut alio modo potest Deo inferre damnum, quod vere damnum illius sit: ergo nihil ei tribuere potest, quod vere in vtilita tem, & compensationem illi cedat: contrariorum enim eadem esse debet ratio. Quare vt nullum est peccatum, quod sit proprie iniustitia contrapeum, sed communi quadam ratione: ita nulla erit compensatio ipsi facta, quae sit ex iustitia proprie: nullum vero peo damnum a nobis inferri posse pater; quoniam etiam peccatis blasphemiae, & sacrilegij, & odij, quae directe contra ipsum sunt, nihil patitur peus, nec aliquid vtile, aut commodum amittit: alioquin & ipsa proprie essent peccata iniustitiae: at talia certe non sunt; opponuntur enim alijs virtutibus, quam iustitiae, blasphemia fidei sacrilegium religioni, odium charitati, quae a iustitia proprie maxime differunt: si autem iustitia opponerentur, essent in duplici specie peccati, quod est falsum: ergo non solum in omnibus peccatis in vniuersum non reperitur damnum illatum peo, quod sit obiectum iniustitiae, nec specialis ratio iniustitiae contra ipsum, sed etiam in peccatis, quae peculiari modo contra Deum fiunt, ratio iniustitiae aut damni illati secundum proprietatem esse nequit
Ex quo etiam infertur, nec nos, nec Christum pro peccatis nostris satisfecisse ex iustitia proprie, siquidem satisfactio ex iustitia supponit laesionem. contraillam; nulla enim satisfactio fit, nisi vt re ducat inaequalitatem aliquam ad aequalitatem; ergo vbi non est inaequalitas contra iustitiam proprie, non est reductio ad aequalitatem secundum iustitiam proprie; id quod non solum locum habet in satisfactione pro quolibet mortali, aut veniali peccato; sed etiam in satisfactione pro pec catis, quae directe contra Deum sunt. Quocirca neque poenitentia, quae ponitur in nobis ad satisfactionem pro nostro peccato, quam Deus de pec catis sumit, proprie ad virtutem iustitiae perrinent. De poenitentia id tradit S. Th. 3. p. q. 85. artic. 3. cum asserit, etiamsi poenitentia sit pars iustitiae: in ea tamen non seruari iustum simpliciter. Quafe communis opinio est, poenitentiam non esse partem subiectiuam; sed potestatiuam iustitiae, quaea vera, & propria ratione iustitiae deficit: sicut etiam religio, & multae aliae sunt, vt in superiori cap. di cebamus; an vero a teligione distinguatur, suo loco dicemus. Hoc autem certissimum est, siue ad religionem pertineat, siue non, iustitiam proprio non esse; nam potestatiua pars iustitiae, qualis est etiam religio, deficit a ratione propriae iustitiae, & solum retinet quendam modum illius. Et qui iem ideo S. Thom. existimauit poenitentiam deficerea ratione iustitiae, quia non versatur circa iustum simpliciter, sed secundum quid, quandoquidem id, quod homo reddit peo pro peccato, scilicet contritio, non est aequale, quod qua ratione vel rum sit 12. 113. art. 2. dicemus: sed etiamsi esset omnino aequale condignitate quadam, vt natura sua non solum deleret peccatum, sed etiam supplere omnem defectum illius absque vlla condonatio ne: nihilominus non esset iustitia proprie nostr erga Deum: quia nihil ex nostra satisfactione pro ueniret Deo emolumenti: sicut contra ex nostro peccato nihil damni ei accedit, nec vlla inaequalitas inter ipsum & nos constituta est, quae sit obiectum iniustitiae propriae
Porro autem nec iustitiam in Deo esse, quae sit pars quaedam commutatiuae in resarciendis, & vindicandis iniurijs, liquet etiam ex dictis. Haec enim teste S. Thom. 2. 7. quaest. 108. artic. 2. duo inclu dit, & punitionem iniuriae factae, & remotionem damni illati per illam, seu illius compensationem Conuenit Aristot. 5. Ethicor c. 4. & 5. cum docet iusti tiam reperiri in repassione, & ibi etiam inueniri excessum, & inaequalitarem, quam ipse lucrum ap pellat, cum aliquis ab alio passus est: quae inaequa litas, & excessus, ad aequalitatem secundum iusti tiam postulat reduci: talis vero non est inter Deum & hominem, vt satis probauimus: ergo non est in Deo iustitia proprie in vindicandis iniurijs sibi fa ctis. Accedit, quod Deus cum retribuit nobis pro meritis, nihil patitur, eo quod nullius rei dominium a se abdicet, nec in sui damnum abdicare possit: at vero ille, qui ex iustitia soluit, semper re patitur; ideo enim Aristot. dixit 5 Ethic. c. 5. in omn commutatione, in qua seruatur iustitia, esse repassionem: quia quisque tantum a se abdicat, quantum accepit: ergo, cum Deus semper maneat Do minus eius, quod retribuit, iustitia secundum pro prietatem ei non conueniet.
Praesertim vero probatur hoc ipsum, quia S. Th. 2. 2. q. 80. artic. 1. in corp. vindicatiuam enumerat in ter partes potestatiuas iustitiae, quia deficit a ratio ne iustitiae propriae: nam is, qui damni sibi illat compensationem petit, aut sumit, non debebat ex iustitia petere, & ita cessat debitum, quod est de ratione iustitiae, vt videbimus infra cap. 6. iustitia enim attenditur in soluendis debitis, ac proinde qui petit satisfactionem, non operatur ex iustitia Adde, quod eum Deus punit delicta contra se facta, adhuc non habet actum huius iustitiae punitiuae, quae est pars potestatiua iustitiae. Vindicatio enim, vt supra dicebamus, tendit ad remouendum aliquod damnum illatum, quod Deo conuenire non potest: qua etiam ratione supra disp. praeced. cap. 4. probanimus in Deo non esse iram, quia non est appetitus vindictae. Demum ex eodem capite sequitur, cum reddimus Deo vota nostra quae promisimus, etiamsi aequale reddamus, quia quantum promisimus, tantum tribuimus, nihilominus solutionem illam nosttam non esse ex iu stitia: eo quod nihil ex illa Deo accrescit, vel aduenit emolumenti: ob idque merito opus illud non iustitiae propriae, sed religionis, quae a iustitia differt, ab omnibus assignatur.
SEcunda ratio, qua nostrasententia probandest, desumitur ex conditione Dei & creaturae Creatura enim Deo comparatur, sicut filius paruu lus patri, & sicut seruus domino: inter filium autem & patrem, inter seruum, & dominum iustitia esse non potest: ergo nec inter peum & hominem. Porro inter filium, & patrem iustitiam non esse probatur ex Arist. 8. Ethic. c. vlt. vbi docet, parentibus debitum honorem nunquam deferri posse Sed qui quoad potest obsequitur, bonus & aequus esse vide tur. Idem de honore peo debito affirmat: vnde & vulgare illud dictum inualuit, Dijs, magistris, & Patribus aequalem gratiam referre non possumus. Quocirca erga cultum debitum parentibus, & alimentorum subsidium constituitur quaedam virtus scilicet pietas, quae est pars potestatiua, de qua S. Th. 2. 2. q. 101. ac proinde deficiens a ratione iustitiae propriae, quia in ea non reperitur iustum simpliciter: erga Deum autem constituitur religio quae similiter sub iustitia, vt pars potestatiua continetur.
Caeterum hac via solum probatur, in honore? deferendo, & alimentorum subsidio, filiorum erga parentes non posse esse iustitiam: id quod nostro instituto satis esset, vt de peo, & creatura idem diceremus. Sed adhuc peculiari ratione negat Arist. 5. Ethic. c. 6. inter filium, & patrem, seruum, 4 & dominum iustitiam esse: quae ratio eodem modo probat, inter Deum, & hominem non reperiri ea vero est, quam reddit Aristoteles his verbis. Non est enim iniustitia ad sua simpliciter, id autem, quod possidetur, & filius quandiu sit paruus, & non separatus vt pars ipsius est patris: se vero nemo vult ladere: quapro pter non est ad ipsum iniustitia. Quasi dicat, cum iniustitia non sit ad ea, quae propria sunt, & filius sit aliquid patris, non erit ad ipsum iniustitia: quare nec iustitia erga illum esse poterit: vtraque enim est ad alium, qui simpliciter alius est: filius autem eo quod sit pars patris, non est alius ab eo. Hanc rationem his fere verbis explicauit S. Thom. 2. 2. q. 57. art. 4. & addit inter vxorem, & maritum esse iustum simpliciter: quia vxor non est ita pars mariti, sicut filius. Sed discrimen non satis explica uit, neque modum, quo filius dicitur esse pars patris. Caietan. vero ibidem inquit, ea ratione filium esse aliquid patris, quia ab eo deciso semine genitus sit: cumque inter patrem, & filium perpetua si huiusmodi habitudo; defendit, inter eos esse non posse iustitiam etiam in peculio Castrensi. Eaden de causa dicit iniustitiam non esse, si filius patren occidat, sed majus peccatum: quia inter eos iustitia. esse nequit. Melius tamen Sotus 3. de iustitia, q. 1. ar. vit. circa finem, dicit, non posse esse iustitiam inter patrem & filium, quandiu filius emancipatus non est. Quod plane indicauit Arist. loco cit. cum dixit Quamdiu sit paruus, & non separatus. Hoc autem in telligitur in contractibus ciuilibus pecuniarum, aut rerum, quae pecunia aestimantur: non tamen in honoribus deferendis, & vitae sustentatione: haec enim debet filius exhibere parentibus ex piefate. quae est specialis virtus erga ipsos. Quare si patrem ignominia afficiat, vel occidat, contra pietatem peccat, in quo Caiet. sententia mihi probatur, cum enim parentibus gratiam parem referre non possimus, erga ipsos alia constituitur virtus, scilice pietas, circa honorem, & vitam illorum
Caeterum circa pecunias quandiu filius emancipatus non est, ex sententia Arist. non est iustitia in aliqua commutatione, & peculio; nam quod postea iure Caesarum introductum est, iure Athé¬ nien. tempore Arist. non erat vsu receptum: nempe filium nondum emancipatum posse aliquorum bonorum dominium habere: quare tempore Aristot. nullum prorsus dominium rei penes filium erat: sed totum penes patrem: antiquiori vero iure Caesarum pater erat dominus omnium bonorum filij, quae profectitia, & aduentitia erant: non ta men Castrensium, vt refertur in l. Cum oportet, C. de honis, quae liberis, &c. & Instituta, Per quas persona cuique, &c. §. Igitur liberi. Imo vt constat ex l. 2. ff. de Castrensi peculio pater succedebat filio defuncto in peculio Castrensi, non iure haereditario, sed iure peculij, quasi dominus illius. Postea vero in le ge illa Cum oportet, & in §. illo citato, & in nostro regno lege5 & 6. tit. 17. part. 4. statutum est, vt filius habeat dominium, & vsumfructum Castrensium bonorum, & quasi Castrensium; aduentitiorum vero tantum habeat dominium; pater autem vsum fructum.
Hac igitur ratione optime dixit Aristot. inter patrem, & filium non potuisse esse iustitiam in commutationibus, quia cum omnia bona filij essent patris, & nemo erga sua bona iustitiam possit obseruare cum alio, sed erga bona alterius; nec vl lus in suis bonis seipsum contra iustitiam laedat; sequitur inter pattem, & filium in pecunia iusti tiam eo tempore seruari non potuisse. Mitto bons vitae, & honoris, in quibus alia ratione esse nequit vt supra vidimus. Idem de seruo & domino di cendum est, quia omnia bona serui, domini sunt Inter maritum vero & vxorem semper esse potuit: eo quod semper fuerunt bona vxoris & mariti diuisa, & vnicuique propria. Nunc vero iure Caesa rum potest esse iustitia in commutationibus inter patrem, & filium, etiam nondum emancipatum in his bonis, in quibus filius habet aut dominium & vsumfructum, aut dominium tantum, nec in xta dispositionem iuris Caesarum id vnquam Aristot. negasset.
Ex hoc principio probatur, inter Deum, & creaturam rationalem esse non posse iustitiam, eo quod inuicem comparentur, sicut seruus, & dominus, sicut filius, & pater, quod nemo dubitat: sicu filius, inquam, nondum emancipatus, qualis tem pore Arist. erat, qui nulla propria bona habebat, quae non essent patris. Nam quicquid boni habet creatura rationalis in operibus bonis, quae Deo di citur quodammodo tribuere, vt praemium illorum accipiat, a Deo est, tanquam ab auctore, & Domi¬ no: ergo ex illis non potest ipsum Deum sibi constituere debitorem ex iustitia, siquidem, quae de manu eius accepit, & semper ab eo conseruata ha bet, ipsi reddit: non secus, atque filius, & seruus non possunt ex institia sibi obligare aut patrem. aut dominum, tribuendo eis bona, quae potius patris, aut domini, quam ipsorum sunt.
Sed dices, opera nostra quadam ratione ita esse nostra, vt non sint Dei, quatenus scilicet libera sunt, & humana: hanc enim conditionem ex nobis tantum sortiuntur: quia ergo nouo illo titulo ea Deo bfferimus, possumus ipsum debitorem ex iustitia nobis constituere. Verum cum valor operum, cui merces redditur, pendeat ex gratia Dei, quam ipse nobis liberaliter donat, & conseruat. etiamsi ratio liberi a nobis, vt a causa propria proueniat, quia libertas tantum est fundamentum meriti, sed non tribuit valorem operi; eo titulo non possumus Deum constituere nobis debitorem opere meritorio, cuius ipse est praecipuus auctor, & causa. Atque hac eadem ratione probabimus 3. par. quaest. 1 art. 2. Christum non potuisse ex iustitia secundum proprietatem sarisfacete Deo per opera humanitatis, eo quod totus valo proueniebat ab ipsa Deitate sanctificante huma nitatem, & digna efficiente opera illius: sicur nullus ex iustitia proprie potest alteri satisfacere moneta vilioris alias valoris, si illa crescat in valore ex sola creditoris aestimatione: sic enim bonam partem debiti condoharet. Accedit, quod, vt superiori capite dicebam, ex eo quod nos libere operemur, & peus nobiscum, nostraque opera gratia sua efficiat digna, non facimus eum dominum nostrarum operationum, nouo aliquo titulo, nec ealiquid vere tribuimus.
Deinde eadem veritas ostenditur ex illo alio titulo, quo diximus filium patri non posse redde re aequale in honoribus deferendis, & propterealiam erga parentes constitui virtutem a iustitia distinctam. Quia eodem pacto neque creatura potest Deo aequalem honorem reddere, siue honoris nomine intelligamus opera quaecunque virtu, tis, quae eo ipso, quod secundum rectam rationem fiant. peo grata esse dicuntur, & in honorem illius cedere; siue opera cultus; & honoris specialis erga Deum: illa enim non ad iustitiam, sed ad varias virtutes pertinent: haec autem ad religionem, quaea lustitia distinguitur. Quemadmodum filius cum honorat patrem obsequendo voluntati ejus, vel ipsi honorem peculiarem ex pietate deferendo, non meretur apud ipsum, constituendo illum ex iustitia debitorem, sed secundum varias virtutes operans, ex dignitate tantum praemium ab eo promeretur; ergo cum a Deo nos aliquid meremur bonis operibus, non ideo ab eo praemium speramus, quia ei aliquid aequale contulerimus, quod ex iustitia compensationem postulet; sed quod opus in se aequaliter dignum sit remuneratione: dignitas autem ex bonitate sumitur. Aliud enim est mereri bonis operibus, aliud autem tribuere aliquid aestimabile pretio in commutationem, vt 1. 2. quaest. 114. ar. 1. fusius dicemus.
SVnt qui dicant, non esse contra rationem pi priam satisfactionis ex iustitia pactum, seu apimio¬ promissionem intercedere, vt defendant Christum satisfecisse secundum iustitiam proprie, tametdi Pater aeternus non deberet necessario satisfactionem illius admittere, & ea contentus esse, anteaquam promisisset. Afferunt exemplum. Sicut, qui habet captiuum iure belli, non debet illum libertate donare; etiamsi ipse seruus, vel alius pro eo aequale pretium offerat, donec ipse dominus paciscatur, & pro illo pretio promittat seruum libe rare. Nec enim vera iustitia postulat, vt aequali et iam pretio oblato, vnus possit alium cogere ad con trahendum: sed satis est, si mutua voluntate contrahant, & paciscantur, & supposito pacto, quisque debeat iustitiam, & aequalitatem seruare¬
Ego vero existimo inprimis, satisfactionem pro iniuria, aut iniustitia illata postulare obligationem aliquam ex vtraque parte, tam eius, qui la tisfaeere debet, quam eius, cui satisfactio facienda est: diuerso tamen modo. Ex parte quidem eius cuius satisfactio debetur, est obligatio admittendi satisfactionem, si illa secundum regulas iustitia aequalis sit; aut eo ipso, quod eam non admittit, condonat debitum, id quod non solum locum ha bet, si satisfactio fiat ab ipso debitore: verumetiam si fiat ab alio loco illius, hanc enim si creditor potest reijcere, sequitur, non esse secundum regulas iustitiae aequalem, quodsi ea aequalis esset, & totum damnum repararet, restitueretque ablatum, siue fieret pro iniuria, siue pro debito pecuniario, creditor deberet ea contentus esse. Quodsi eam non admitteret, ad nihil vlterius debitor obligandu esset: quando vero vnus pro alio compensat iniuriam alicui factam, si offensus iure petere potest, vt ipsemet, a quo iniuriam passus fuit, satisfactionem exhibeat, sequitur satisfactionem factam ab alio non esse sufficientem, vt inaequalitatem factam ipsi offenso ad aequalitatem reducat. Nam si eam ad aequalitatem reduceret, nil amplius offensus exigere posset ab offendente: qui iam iure exigit compensationem; ratione damni, quod patitur, eam exigit: ille autem, qui iam aequalem compensationem habet, non patitur damnum: ergo aliam postulare non potest: omnis enim laesio hoc postulat, & non amplius, vt inaequalitas ad aequalitatem reducatur.
Exemplum autem, quod aduersarij afferunt. non est ad rem. Nam cum quis habet aliquem captiuum, ipse dominus non est laesus ab aliquo, nec illi aliquis debitor est: vnde, qui offert pro captiuo pecuniam aequalem, non satisfacit pro aliqua iniu ria, seu debito, sed vult cum domino contractum inire emptionis, aut redemptionis, ad quem ineundum non obligatur, qui captiuum habet
Quod vero diximus de satisfactione pro iniuria, seu iniustitia facta, intelligendum eodem modo est de satisfactione pro debito pecuniario ex contractu, aut ex promissione profecto, vt satis liquet. Quare si contingeret, vt aliquis in seruum sibi caperet alium propter debitum non solutum, vt leges permittunt; adde etiam, si propter aliquam iniuriam sibi illatam ab eo, lege etiam per mittente, sibi acciperet in seruum, quotiescunque aliunde ei esset satisfactum, secundum quod iustitia postulat, aut lege, aut aestimatione, aut ex natura rei, iam amplius non posset seruum retinere: sed seruus ipso facto liber maneret a seruiture, sicut etiam a debito. Ex parte vero illius, qui satisfactioem offert, non semper est obligatio satisfacien¬ di: nam vnus pro alio gratis satisfacere potest, semper tamen talis obligatio satisfaciendi in aliquo debet esse.
Ex dictis plane sequitur contra praedictos Do ctores, nullam satisfactionem oblatam esse ex in stitia aequalem, si creditor libere pro illa remissio nem debiti pacisci, & sola voluntate sua, seu pacto, ad quod non obligabatur, ea contentus manere potest: quare si Christi satisfactionem Deus non debebat admittere, sed ea oblata, iuste nihilomi nus poterat non remittere peccatum, & ipsum hominem punire, vt reuera potuit, ea non fuit secundum aequalitatem iustitiae proprie: bene tamen secundum aequalitatem condignitatis meriti, quae ad iustitiam proprie non pertinet, & eo modo fuit aequalis, imo superabundans, sed talis naturae, quae non obligaret Deum, vt eam admicteret: ergo ali ter de illa quam de ea, quae est in materia iustitiae proprie, loquendum est.
Denjque si necesse erat, intercedere promissio nem, vt Christi sarisfactio esset perfecta, & (v aiunt) secundum rigorem iustitiae, sequeretur, Christum non poruisse mereri primo suo actu pro Patribus veteris testamenti, quibus gratia donata fuit, & remissa culpa in spe solutionis, quam ipse facturus erat: nam tunc ante illius aduentum nulla fuit pactio: deinde ante primum opus in primo instanti similiter pactio nulla praecedere potuit: ergo nec primo actu potuit secundum rigorem pto praeteriris satisfacere. Sed aduertendum est circa nostram satisfactionem pro poena temporali debita, eam ex se condignam esse condignitate meriti pro poena debiti: talem tamen condignitatem non habere ex pacto, & lege Dei, sed ex spiritu gratiae, qua fit. Operibus enim nulla proueni condignitas ex fauore, & pacto Dei, vt 1. 2. quaest 114. art. 1. probabimus. Porro non requiritur ac ceptatio, & promissio Dei, vt fiat remissio poena infallibiliter: sed ipso facto non potest non manere remissa poena. Nam qui offert condignam ex se satisfactionem, iam dignus est, qui non puniatur: qui autem satisfacit, offert condignam satisfactionem ante pro missionem: ergo iam est dignus, qui non puniatur, & ita non debet puniris quocirca si puniretur, non pro aliquo debito, sed voluntarie puniretur. Quamuis igitur nostra haec satisfactio non sit in materia iustitiae erga Deum, quia inter nos & Deum non est mutuo datum & acceptum; nihilominus eam vim habet, vt pro nobis facta sine alia acceptione remittat debitum nostrum. Quare diuersam virtutem habet pro remissione debiti nostri, quam habuit Christi satisfactio pro nobis. Quia Christi satisfactio po terat non acceptari; & ea supposita, nihilominus illi, pro quibus fiebat, poterant digne puniri. Ra tio vero discriminis prouenit ex eo, quod licet satis factio Christi fuerit aequalis debito in genere meriti, imo superabundans: tamen eos pro quibus offerebatur non faciebat formaliter dignos, qui non punirentur. At satisfactio cuiusque facit ipsum satisfacientem formaliter dignum, qui non puniatur (nullus enim formaliter dignus redditur alieno, sed proprio tantum opere) ea ergo supposita nullus potest digne puniri. Idcirco quando intuitu meritorum Christi datur nobis gratia, & dimittitur debitum carendi illa, haec remissio est nobis puta condonatio: quamuis Christo non sit. At quando pro satisfactione in gra tia facta remittitur nobis poena temporalis, non condonatur nobis illud debitum, sed vere compensatione nostra tollitur, & nos sumus digni, qui deinceps eo debito careamus. Eadem differentia est inter iustitiam nostrorum operum ex gratia pei, & iustitiam Christi, aut merita ipsius: haec enim non possunt facere nos sanctos. vel magis sanctos formaliter: nostra autem opera in gratia Dei facta, possunt nos reddere sanctos formaliter. idcirco puto etiam efficaciorem esse nostram satisfactionem ad remittendum debitum poenae, quam sit meritum nostrum ad consequutionem gloriae. Nam licet meritum nos faciat dignos vita aeterna: quia tamen non est in materia iustitiae non obligat peum, vt det illam, etiamsi digne dare illam posset: quare debet accedere promissio, vt date debeat: at vero vt non possit peus punire aliquem digne, satis est, si ille se faciat dignum. qui non puniatur: talem autem se praebet, qui satisfacit, ante Dei pactum, & promissionem,
Deinde dico, vbicumque est retributio aliqua ex iustitia proprie esse debitum ei, cui fit retributio, & quamuis in retributione gloriae pro meritis peus sit nobis debitor verbo, & promissione sua nihilominus existimo, inter nos & ipsum, adhuc supposita promissione sua, non esse iustitiam proprie, sed solam fidelitatem, quae est pars potestatiua iustitiae proprie dictae. Porro autem semper esse debitum ei, cui fit recributio ex iustitia proprieprobatur in primis ex S. Tho. 2. 2. q. 80. a. 1. qui do cet, partes potestatiuas iustitiae, quae a propria ratione iustitiae deficiunt, eo constitui, quod aut in eis non reperitur ratio debiti, aut deficiunt a ratione aequalitatis: ergo vbi virtus aliqua me ordinat ac alium ex honestate, sed non ex debito, non potest ex sententia S. Th. esse proprie iustitia. Rario autem id aperte ostendit: nam iustitia, quae in contractibus, & resarciendis iniurijs attenditur, est ex parte illius, qui retribuit pro acceptis, aut ablatis: is aute nisi ad id, quod soluit, obligetur, soluendo non seruat iustum, nec inaequalitatem ad aequalitatem reducit. Namque si is soluere non debet, sequitur, inter ipsum & allum non intercedere inaequalitatem aliquam, ac proinde nullam esse reductionem ad iustam aequalitatem, cum ipse retribuit. Ex quo efficitur? nullum in peo iustitiae actum esse ante promissionem, eo quod ante illam nulli debet quidquam retribuere, vt manifestum est.
At vero promissione, & verbo suo peus constitutus est debitor praemij, quod meritis promisit, & mea quidem sententia, non solum debitor est vere, & proprie sibi, sed etiam nobis, quibus pollicitus est, vt in t. 2. q 114. art.1.ex sententia Patrum, & Scholasticorum fusius ostendam, atque ratione probabo. Cum vero S. Doctor in eo articulo dixit peum non constitui debitorem hobis, sed verbo suo non tam ad eum, cui adstringitur, quam ad cau sam, & radicem obligationis attendit. Quod si verum esset, vt communiter censent Thomistae. Deum non constitui nobis debitorem verbo suo, sed sibi, sequeretur plane, cum nobis Deus retribuit pro bonis operibus, non retribuere ex iustitia proprie. Quare in eorum sententia, indubitata res est, pei erga nos, in retributione meritorum, iusti tiam commutatiuam proprie non esse: vt enim proxime dicebamus, qui alteri nihil debet, & ni hilominus ei tribuit, nou seruat cum eo iustitiam, quin potius liberalis est.
Caeterum etiamsi peus debitor nobis sit verbo suo; tamen ex iustitia commutatiua proprie non retribuit, quod promisit; sed ex fidelitate, seu veritate, quae est pars potestatiua iustitiae, & ex decentia quadam, & proportione condignitatis inter merita nostra, e vitam aeternam, quae etiam communi quadam ratione iustitia dici potest: eo quod aliquam seruat aequalitatem. Vt autem hoc clarius explicetur, obseruanda maxime est doctrina S. Tho 2. 2. q. 80. art. 1. ad 2. qui asserit, fidelitatem, quae na scitur ex promissione, non esse distinctam virtu tem a veritate: est enim fidelitas veritas in promissis seruandis: quare non minus vera, & propria ratio periurij, quae sine falsitate esse non potest, teste eodem S. Tho. 2. 2. q. 98. art. 1. reperitur, cum quis non seruat, quod iuramento promisit, quam cum falsum aliquid affirmat. Cumque veritas constituatur ab eodem Doctore S. qui. illa 80. pars potestatiua iustitiae deficiens a propria ratione iustitiae. fi delitas eodem modo ponenda est Quocirca falsum docuit Sotus tractatu de tegendo secreto, 4. 1. mem. i. & 7. de iustitia, q 2. art 1. circa selutionem 1. cum dixit. fidelitatem non ad virtutem veritatis, sed ad iustitiam commutatiuam proprie pertinere.
Verumenimuero ex promissione facta alicur homini, qui eam latam acceptat, non sola nascitur obligatio fidelitatis, seu veritatis; sed etiam iusti tiae: quaeritur enim ius ad tem promissam ei, cu promissio facta est: id quod contra Caietan. 2. 2. qui 88. art. 1. vt certissimum modo suppono ex communi sententia, & vnica ratione confirmo. Nam si solum induceret obligationem veritatis, ea non transiret ad haeredes, hoc est, haeredes promittentis non obligarentur ad solutionem promissi: obligatio enim veritatis, sicut etiam voti, & iuramenti s.cundum se, solum est personalis: & cum promittente, & iurante perit: obligatio vero, qua transit ad haeredes, est iustitiae, quam haeres ratione haereditatis constanter repraesentat: ideo haeres, qui promissa non soluit, etiam iurata, nec periurus, nec infi delis est, sed iniustus, qui ius quaesi tum alteri non seruat illaesum: idcirco datur actio contra haeredes illius, qui aliquid promisit iuxta formam in quauis regione requisitam, siue illa sit stipulatio, siue pactio sola, & nuda. Fallitur igitur Caietan. cum ait, ex promissione nullam oriri obligationem iustitiae, sed solius veritatis, & fidelitatis.
Hoc obiter supposito, nunc probo, seruata proportione in Deo ex promissione, & verbo suo, non oriri obligationem iustitiae propriae, sed solius fidelitatis: non dico solum iustitiam in retributione mercedis pro meritis acceptis, quae est ad modum emptionis, & commutationis dati, & ac cepti: hanc enim inter Deum & nos intercedere non posse, cap. 4 monstratum est, sed etiam in soluendo promisso per modum donationis, in cuius solutione inter homines seruatur iustitia in hoc, quod datur tantum, quantum promissum est, ei, cui facta est promissio: quia res promissa vi promissionis ad ipsum iure pertinebat. Hac igitur ratione Deum ex iustitia proprie non obligari ad promissa soluenda, patet: quia quantumuis nobis peus promittat gloriam suam, nos semper mane mus sub illius potestate; sicut setuus sub potestat. domini, qui nihil habet, quod domini sui non sit Quocirca si a domino suo aliquid accepit, quod assimilatur donationi, potest dominus illud aufer re. Similiter, si dominus vestem promisit seruo manenti in statu pristino seruitutis perfectae, de bet ex veritate ei soluere, praesertim si iuramento fidem adstrinxit. Caeterum quia semper tanquam seruo promisit, manet in potestate illius salua veritate & fide, vestem semel donatam auferre, aut etiam promissam negare: hoc est, nisi esset contra fidelitatem, contra iustitiam non esset. Eo quod si ille seruus manet semper ex omni parte seruus, rem illam non possidet alio iure, quam serui; ac proinde domini sui est.
Cùm igitur omnis creatura, quamuis promissione Dei facta, sub potestate Dei, tanquam serua sub domino plenae seruitutis iure permaneat quoad omnia, & singula, quae possidet; si Deus glotiam semel collatam auferret, aut promissam denegareo infidelis & falsus esset, sed non iniustus: ergo implendo id, quod promisit, ex sola promissione nulla inter ipsum & nos oritur iustitiae obligatio Constat igitur ex nullo capite Dei erga nos, & nostri erga Deum iustitiam commutatiuam proprie esse, siue ante promissionem, siue post illam. Qui bus omnibus confirmata, & explicata satis manet communis Scholasticorum sententia, siquidem secundum communem, & vsitatam iustitiae commu tatiuae acceptionem loquendum est: nam nouas confingere rerum definitiones non licet, vt cap. 3. praemisimus. Accedit. deinde in confirmationem nostrae sententiae, quod ex aliorum opinione, qui iustitiam proprie in Deo defendere moliuntur mille emergunt difficultates, quas intellectus capere nequit: quid ergo nos cogit relicta plana & trita via, asperam, & difficilem ingredi?
P Auca nobis supersunt, vt rationes prioris sententiae diluamus: ex doctrina namque praedicta facile quisque respondere posset: sed vt clarius earum infirmitas appareat, nonnihil circa singulas dicemus. Ante omnia autem commune fundamentum conuellere necesse est: asserimus igitur. quoties affectus aliquis, aut operatio ex creaturis ad Deum transfertur, necesse est sine imperfectione ttansferri: sed cum imperfectio sit duplex, quaedam, quae est annexa accidentarie operationi, vt compassio misericordiae; quaedam vero, quae ex parte obiecti essentialiter includitur, quantumuis analogice considaeretur, & abstrahatur; priori illo modo potest affectus aliquis, qui in nobis est Deo tribui; & sic tribuitur Deo misericordia sine compassione: quia formalis ratio illius est, subleuare alienam miseriam: posteriori vero modo affe ctus aliquis, qui ex parte formalis obiecti imper fectionem includit, qualis est ira, & vindicta, nequit ad Deum sine metaphora, aut proprie etiam secundum analogiam transferri. Huius rationem reddidimus cap. 3. quo modo autem ira essentia. lem illam includat imperfectionem, ostendimus disput. 84. c. 4. de vindicta vero idipsum probauimus in hac disput. cap. 4. Hoc eodem modo Deo tribuere non possumus affectum iustitiae commu tatiuae propriae, nec liberalitatis, nec magnificentiae: eo quod commutatiua, vt cap. 4. demonstrauimus, circa datum & acceptum constituit aequalitatem, quae inter nos & Deum esse nequit, liberalitas vero versatur ciica pecuniae largitionem, ve¬ eius, quod pecunia aestimatur, testae Aristot. 4. Ethic.c. 1. & S. Thom. 3. 2. q. 117. art. 2. Magnificentia denique circa magnos pecuniae sumptus, vt docet idem Arist. eodem lib c. 2. & S Thom. 2. 2. q. 134. art. 3. quare stultum est, inquit Arist. 10. Ethic. c. 8. Deo virtutes politicas tribuere.
Porro S. Thomas in hoc articulo in solutione 1. docet, Deo conuenire liberalitatem, & magnificentiam, non tamen circa actiones ciuiles, sed circa actiones ei proprias; quibus verbis videtur Deo tribuere affectus liberalitatis, & magnificentiae in largitione bonorum spiritualium, & absque metaphora; dixerat enim metaphorice peo connenire temperantiam, & alios affectus, qui circa palsionum corporalium moderationem versantur: verum non intelligit de liberalitate, & magnificentia, quae ponuntur peculiares virtutes, sed de affectibus earum secundum communem quandam, & generalem rationem. Nam si liberalitas & magnificentia in largitione donorum spiritualium in Deo essent peculiares virtutes, sicut in nobis sunt circa sumptus pecuniae; eadem ratione in nobis quoque hae virtutes peculiares constituerentur circa spiritualia. Magister enim qui magna, & abscondita docet, diceretur magnificus, & qui sine inuidia alijs sua communicat, peculiari ratione liberalis vocaretur. Quare hae virtutes in nobis non haberent tanquam materiam proptiam sumptus pecuniae.
Dicimus igitur etiamsi absque metaphora Deus liberalis dicatur, & magnificus; tamen non di citur secundum propriam, & specialem rationem sed secundum communem quandam: itaque propria ratio liberalitatis, & magnificentiae, vt distinguitur contra metaphoricam, sed non contra communem, versatur etiam circa sumptus spirituales, & Deo optime conuenit. Sic etiam de iustitia dicendum est; nam teste Aristotele 5. Ethico. cap. 1. & 2. iustitia in vniuersum de omni virtute dicitur, omnis namque virtus seruat aliquam aequalitatem, & ita ait, prouerbium satis vulgare esse, Institia in sese virtutes continet omnes Ergo vbicunque aliquis attendit, & seruat in sua operatione aequalitatem aliquam communi quadam ratione iustitia dicitur, non quidem improprie, & metaphorice, sed communiter.
Eodem pacto scientia tribuitur Deo absque. metaphora, quamuis in eo sit sine discursu: quia communiter etiam absque metaphora scientia di citur quaeuis notitia cum euidentia: cum vero Deo negamus liberalitatem, magnificentiam, iustitiam, & scientiam proprie, non intelligimus proprie vt opponitur metaphorae; sed, vt opponitur communi; hoc est, asserimus, eas virtutes, quae speciales esse dicuntur, & ab alijs distinctae, Dec non conuenire. Similiter scientiam secundum peculiarem modum, quo discursum includit, & ab intellectu principiorum distinguitur, quae proprie tantum nobis conuenit, Deo non esse tribuendam, bene tamen absque metaphora, generalem rationem sciendi ei conuenire.
lam vero ad primam rationem respondeo, cum Scriptura salua natura rerum commode explicari4 potest sine metaphora, ita esse exponendam; at vbi affectus, seu operatio repugnat Deo, metaphoram esse admittendam: cumque probatum maneat rationem iustitiae commutatiuae proprie Deo non posse conuenire, supererat, vt secundum metaphoram Scriptura intelligeretur, quotie Deum iustum appellat, vel ipsi iustitiam adscribit. Vorum quia est ratio quaedam iustitiae generalis, quae absque metaphora in omnibus virtutibus reperitur, non opus est ad metaphoram confugere sed Deus dicetur iustus ratione cuiusuis virtutis & rectitudinis, quae ipsi conuenit; nobiscum autem dicitur iustus, aut quia fidelis est in promissis, & tantum reddit, quantum promittit: promissio enim quaedam iustitiae pars est, & communi vocabulo iustitia potest appellari, aut dicitur etiam iustus, quia aequalitatem seruat inter dignitatem meritorum, & praemia, in quo communis ratio iu stitiae reperitur.
n. Hoc sensu ad Hebr. 6. dicitur: Non enim iniustu est Dominus, vt obliuiscatur, &c. tum ratione fidelitaris, quia infidelis non est; tum ratione aequalitatis, quia non retribuit minus, quam merentur opera: asceretur autem iniustus, si minus retribue ret, aut quia non setuaret fidem, aut quia non seruaret aequalitatem hanc. Quamuis hoc posterius ex se non repugnaret omnino Deo, quare iu stitia Dei non solum debet attendi, vt putauit Anselmus in Prosologio, cap. 10. secundum decen tiam tantum bonitatis suae, vt illud dicatur iustum, quod suam bonitatem decet, sed etiam secundum aequalitatem aliquam rerum inter se, vt explicatum est.
Arguunt vero nonnulli, vt probent in Deo esse iustitiam commutatiuam proprie, ex illo ad Rom. 3. Quem (scil Christum) proposuit Deus ad ostensionen iustitiae suae. Et ex illo ad Rom. 5. Sicut per vnius deli ctum, &c. ita & per vnius (s. il. Christi) iustitiam, nullum tamen inuenies ex Patribus, vel recentioribus interpretibus, qui his locis per iustitiam intelligat commutatiuam, quae est ad alterum. Sed ad Roman. 3. per iustitiam intelligunt vel fidelitatem Dei, qui promisit iustificationem per Christum, vel iustitiam gratiae, qua iustificat impios. Subdit enim Paulus, Vt sit ipse iustus, & iustificans: vel iustitiam punitiuam, quam constat non esse proprie commuratiuam in eo, qui punit offensam contra se commissam, vt supra ostendimus. Et multo minus ad Roman. 5. per iustitiam intelligitur commutatiua, sed sanctitas, quam ibi opponit Paulus delicto: vt sicut vnius delicto omnes sumus constituti peccatores, ita etiam sanctitate vnius omnes simus effecti sancti.
Caeterum inutilis alicui noster labor non videatur, vt probaremus specialem virtutem iustitia commutatiuae, quae in nobis reperitur in Deo non esse, cum iam concedamus aliquam rationem communem iustitiae, & videamur cum aduersarijs conuenire, qui ita iustitiam commutatiuam peo concedunt, vt sine imperfectione eam tribuant se cundum aequalitatem condignitatis meritorum & praemij: ipsi enim contendunt e sse specialem rationem commutatiuae iustitiae in peo, ac proinde seruandas esse omnes conditiones illius, sicut in ter homines seruantur in satisfactione debiti. Ex qua doctrina multa colliguntur, quae vix constare possunt. vt c. 4. 5. & 6. monstratum est. At cum nos dicimus, secundum rationem communem tantùm iustitiam in peo reperiri: non est necesse, vt asseramus, eas omnes conditiones iustitiae commutatiuae propriae requiri, vt perf cta sit satisfa ctio, & praemij solutio: sed alio modo faciliori suis locis philosophabimur in 1.1 q. 114. artic.1. de iu¬ stitia nostrorum meritorum, & j. par. quaest. 1. art. 2. de satisfactione Christi pro nostris peccatis; vbi seruata omni perfecta aequalitate, quae inter Christum & peum, vel etiam inter nos, & peum esse potuit, omnia recte explicabimus, superaris mille difficultatibus, in quas incidere necesse esset, si sequeremur regulas commutatiuae iustitiae propriaevt ex dictis in praedictis capitibus constat.
Dicet aliquis, sic etiam temperantiam peo tribuere possemus sine metaphora secundum communem rationem, quae in omnibus affectibus virtutis reperitur: eam tamen S. poctor in solutione 1. solum concedit metaphorice. Respondeo, eam secundum metaphoram solum peo conuenire, quia temperantia etiam secundum rationem communem significat moderationem aliquam alicuius insurgentis passionis, quae peo omnino repugnat, & ideo ipsi sine metaphora non conuenit.
Ad secundam rationem dico, si iustitia trans feratur ad peum, quae non versetur circa datum & acceptum, manet necessario secundum communem rationem iustitiae, quia aufertur propria, & specialis ratio obiecti, vt satis probatum est. Et quamuis affectus nostri peo tribuendi sint sine imperfectione, cum tamen imperfectio est essentialis, vtpote ortum habens ex obiecto formali affectus, peo proprie conuenire nequit. Talis est imperfectio dati & accepti in iustitia commutatiua, si sequamur definitionem Philosophorum, & Theologorum omnium: nouas autem confingere definitiones, non licet: e hae rationes erant in conformatione primae partis illius sententiae. quae vero secundo, & tertio loco aduersarif docent, nulla ratione probant, & satis a nobis supra impugnata sunt.
Disputatio 86
An Deo conueniat iustitia distributiuaQuorundam Theologorum sententia, cap.1. Iustitiam distributiuam proprie in Deo non esse auctoritat, Scholasticorum, & aliorum probatur, cap. 2. Ratione probatur praecedens sententia, cap. 3. Diluuntur argumenta aduersariorum, cap. 4.
IAm vero de iustitia distriburiua, quae circa aliuc genus aequalitatis versatur, disseramus, an scilicet peo proprie conuenire possit: est autem de hac re maior inter Theologos dissensio: nec enim pauci, nec inferioris notae affirmant, in peo esse iustitiam distributiuam secundum proprietatem. Ita docent Ricard. in 4. d. 46. art. 1. q. 1. Capreol. in 1. dist. 45. q. 1. art. 1. concl. 14. & art. 2. ad argumenta con tra eandem conclusionem Caietan. in hoc articulo, e 2. 2. q. 61. art. 4. circa solut. 1. Ferrarien. 1. con. gen. cas. 93. Sotus lib. 3. de iustitia, q. 5. artic. vlt. ad primum, & 3. de natura & gratia, cap 7. Hosius in confessione Poloni ca, cap. 73. ante medium: quid vero de hac re S. Tho. docuerit, cap. sequenti dicemus, cum enim hi omnes eodem modo, quo negant in peo esse iustitiam commutatiuam, pariter affirment esse distributiuam, & commutatiuam negent secundum proptietatem, hoc eodem modo distributiuam concedunt.
Caeterùm quaenam distributiua iustitia pec conueniat, non omnes eodem modo sentiunt, Ricard. & Caietans putant, tam in retributione praemiorum pro bonis meritis, quam in poenae inflictione pro peccatis distributiuam iustitiam a Deo seruari. Sotus vero solum in redditione praemiorum: nam in supplicijs iustitiam commutatiuam intercedere arbitratur. Caeteri autem in vniuersum loquuntur, & cum Ricar. & Caieta. videntur sentire
Ptobat vero suam sententiam Caiet. quia ad iustitiam distributiuam pertinet vnumquemque in suo loco collocare. Deus autem in suo loco quemliber collocat, reddendo praemia meritis bonis, & supplicia peccatis, in retributione quidem praemij quia loan. c. 14. dicitur: In domo Patris mei mansione multae sunt: in poenae vero inflictione, quia Actor.1. de luda dicitur, Vt abiret in locum suum: ergo seruain eo iustitiam distributiuam: quare affectus huius virtutis secundum proprietatem Deo tribuendus est. Id quod hac ratione expressisse quoque videtur Dionys. 8. de diuin. nom. longe a fine, cum ait: Diuina enim iustitia omnia disponit, & determinat: omniaque non confusa inter se nec permixta custodiens, ijs, quae sunt, omnibus quod cuique accommodatum est, tribuit pro ea, quae vnumquodque eorum, quae sunt attingit, dignitate. Et hanc iustitiam sernasse Patremfamilias, cum vocauit operatios, Matth. 20. & cum reddidit singulis pro labore denarium, autumat Caiet. ibidem: est enim similitudo quaedam diuini iudicij, in quo Deus iuxta merita vnicuique praemium designabit. Se cundo eadem sententia probatur, quia vitium acceptionis personarum est oppositum, non commutatiuae, sed distributiuae iustitiae: vt colligitur ex S. Tho. 2. 2. q. 63. per totam, Deus autem dicitur in die iudicij reddere vnicuique secundum opera sine acceptione personarum, ergo ex iustitia distributiua: alioqui Paul. ad Roman. 2. cum dixit, Deum redditurum vnicuique iuste secundum opera sua, rationem bonam non assignasset, dicens. Non enim est acceptio personarum apud Deum: acsi diceret, idec iuste reddit vnicuique, quia non accipit personam ergo innuit, iustitiam Dei oppositam esse acceptioni personarum: quare cum haec acceptio opponatur distributiua, sequitur in Deo esse distributiuam iustitiam.
Tertia ratio sit Dominici Soti, qui, vt probet suam sententiam, notat 3. lib. de natura & gratia bona opera nostra bifariam considerari, primum vt procedunt a libero arbitrio? & sic ait, non esse meritoria de condigno vitae aeternae, deinde, vi sunt ab homine iusto: & sic esse meritoria de condigno. Nam quamuis vnus homo apud alium mereri possit de condigno; etiamsi sit inimicus eius tamen non potest apud Deum iniustus homo, & inimicus eius sic mereri: namque vnus homo apud alium meretur ex iustitia commutatiua, quae non attenditur ex dignitate merentis, sed ex aequalitate operis: iustitia enim commutatiua inter datum & acceptum aequalitatem constituit: sed apud Deum meremur ex iustitia distributiua, & ideo in tali me rito attenditur dignitas personae, si amicus est eius, a quo meretur. Hoc nulla ratione probat, sed gratis supponit Sotus
Deinde suam sententiam hac fere ratione confirmat in libr. 3. de iustitia. Quia in retributione praemij attendit Deus dignitatem personarum, & merita, sed hoc videtur solum esse proprium distributiuae iustitiae: ergo in redditione praemiorum eam Deus obseruat: nec obstat, quod in ea etiam seruetur quidam modus commutatiuae, cum vnicuique exacte retribuitur praemium pro meritis, quod in publica distributione non solet accidere: hoc enim prouenit ex eo, quod praemium vitae aeternae cumulatissimum est, & infinitum, vt ita exillo cumulo possit vnicuique exacta fieri retributio: at vero publica bona, quae aliquando distribuenda sunt, non ita solent esse abundantia, vt omnium merita aequaliter compensare possint: sed sola proportione inter eos seruata diuiduntur. Porro autem Deum in supplicijs obseruare, non distributiuam, sed commutatiuam, probat Sotus: primum ex S. Tho. 2. 2. q. 108. art. 2. ad 2. vbi ait punitionem delictorum, vt ad publicam iustitian pertinet, esse actum commutatiuae iustitiae. Praeterea ratione, quoniam in supplicijs non attenditur dignitas personae; sed aequalitas sola inter peccatum, & supplicium: ergo in eis non seruat Deus iustitiam distributiuam, quae dignitatem personarum attendit, sed commutatium, quae aequalitatem inter duas tes considerat: siquidem cum punit, iustum supplicium, & aequale peccatis assignat Demum alij recentiores Thomistae secuti, vt ipsi affirmant, Franciscum Victoriam, dicunt in retributione praemiorum peum seruare vtramque iu stitiam, si enim considerentur (inquiunt) opera nostra, vt a solo arbitrio procedunt, redditur illis vita aeterna secundum proportionem iustitiae distributiuae: neque enim est aequalitas hoc modo inter opera nostra, & vitam aeternam; sed proportio quaedam. Si vero accipiantur quatenus a gratia procedunt, respondet illis praemium ex iustitia conmutariua, quia inter illa, & praemium est aequalitas rei ad rem, quam attendit iustitia commutatiua.
Ihi multo magis probatur aliorum Scholasticorum sententia, qui docent, iustitiam distriburiuam proprie peo non conuenire. Sic tradunt Bonauent in 4. d 46. ar. 2. q. 1. ad 1. Scot. q. 1. §. Non improbando, in solutione argum. Dur. ibidem q. 1. & in 2 d. d. 27q 2. num. 5. Palud. in 4. d. 46. q. 1. a. 1. Gab. supple.i. 4. d. 49. q. 4. art. 3. dub. 3. qui negant in vniuersum. pei erga nos esse iustitiam aliquam proprie: idque peculiariter adstruunt de remuneratione bonorum operum. Facit cum his Alex. 1. p. q. 39. mem. 1. vbi ait iustitiam non esse in peo concedendam, vt significat debitum necessitatis, sed vt significat decentiam quandam congruitatis, & vt praeced. disp. cap. 5. docuimus, vbi non intercedit debitum, nec iustitia vllo modo esse potest, id quod latius in sed cap. persequemur.
Quid vero S. Tho. sentiat in hac controuersis difficile est iudicare, inprimis enim in peo non esse iustitiam commutatiuam secundum proprietatem, sed secundum quandam similitudinem, distributiuam autem simpliciter peo conuenire, expresse docuit in 2. d. 27. ar. 3. & 1. cont. gen. cap. 9. circa finem: imo idipsum asserere videtur in hoc art. vbi cum neget commutatiuam, & distributiuam videatur concedere, atque commutatiuam neget secundum proprietatem; hoc eodem modo concedere videtur distributiuam. Verum in hocart. aperte non loquitur, cum enim dixisset iusti¬ tiam commutatiuam proprie Deo non conueni re de distributiua solum docet, eam esse, qua gubernator alicuius reipublicae, vel dispensator dat vnicuique secundum suam dignitatem, mox subiungit haec verba: Sicut igitur ordo congruus familiae, vel cuiusque multitudinis gubernatae demonstrat huiusmo di iustitiam in gubernatione, ita ordo vniuersi, qui apparet tam in rebus naturalibus, quam in rebus voluntarijs, demonstrat Dei iustitiam: intelligit distributiuam, de qua loquebatur. Confirmat deinde testimonio Diony. quod praeced.c. pro priori sententia citaui. mus. Ex quibus non constat vtrum iustitiam distributiuam proprie, an veto similitudinem quandam illius, quae in gubernatione vniuersi resplendeat, concedere solum velit Doctor Angelicus Sed Capreol. in 2. d. 27. q. 1. art. 3. ad 1. contra 14. conclus censet sententiam, quam in ea distinctione secutus fuerat de iustitia distributiua, quam dixerat Deo proprie conuenire, postea in Summa retra ctasse: quod ex ijs quae dicemus perspicuum fiet. Primum, quia S. Thomas 1. 2. q. 114. artic. 1. plane negat, esse nostri ad Deum meritum simpliciter, eo quod non sit inter Deum, & nos iustitia simpliciter: putat enim ibi non esse meritum simplici ter, vbi iustitia simpliciter non est, quod an verum sit eo loco dicemus: nunc autem hinc solum habeamus, ex sententia S. Thomae inter nos & Deum nullam esse iustitiam simpliciter. Nam si aliqua es set, saltem distributiua sufficiens esset, vt apud Deum meritum simpliciter esset. Haec enim de bitum simpliciter inducit, & secundum hanc ex sententia S. Thom. in hoc art. & alijs locis citatis. Deus praemia distribuit, & haec aequalitatem simpliciter seruat, quam S. Thom. putauit necessarian esse ad rationem meriti.
Deinde in 2. 2. q. 61. art. 4. contendit probare. non esse idem iustum simpliciter, id est, in vniuer sum, & contrapassum: quae fuit doctrina Arist. 5. Ethic. c. 5. quia latius patet iustum, quam contra passum: est enim aliquod iustum, nempe distribu tiuum, in quo non est contrapassum, vt sequent. cap. latius dicemus. Obijcit vero primum argu mentum hoc modo, iudicium diuinum est simpli citer iustum, & in eo obseruatur iustum contrapassum: ergo idem sunt iustum simpliciter, quod contrapassum. Respondet his verbis. Ad primum quod illa forma diuini iudicij attenditur secundum rationen commutatiuae iustitiae, prout scilicet recompensat praemimeritis, & supplicia peccatis. Quibus ostendit in iudicio Dei non reperiri iustum simpliciter, hoc est vniuersim, sed tale iustum, scilicet commutati uum, vel formam & similitudinem talis iusti: vt ita ostendat, non esse idem iustum simpliciter, hoc est vniuersim, & iustum contrapassum. Quodsi in Dei iudicio vera esset iustitia distributiua, melius respondisset in eo non esse iustum simpliciter. quia est tale iustum, scilicet distributiuum, vel si etiam commutatiuum simul reperiretur, concedere debebat ibi iustum simpliciter, hoc est, vni uersim inueniri. Adde, quodsi in diuino indicio ex sententia S. Tho. seruatur forma commutatiuae iu stitiae. & aequalitatis illius modus, nequit simul seruari distributiua: ergo cum concedit in eo seruari modum commutatiuae, plane negat non solum distributiuam propriam, sed etiam modum, & formam aliquam illius, vt seq. cap. ostendemus.
Hactenus solum explicauimus, quinam pocto res Scholastici hanc sententiam sequantur: nunc vero auctoritate Anselmi, & Aris. nobis probanda est. Inprimis Ansel. in prosologio, cap. 10. ad Deum siait: Iustus es, non quia reddis debitum, sed quia facis, quod decet te summe bonum. Sed iustitia proprie sine debito esse non potest, vt praecedenti disp. cap. 6. ex sententia etiam S. Tho dictum est: ergo cum Anselmus appellet iustitiam Dei decentiam eius, sentir, nullam in Deo iustitiam proprie, sed communi quadam ratione reperiri. Quare non erit in eo iustitia distributiua ex sententia Anselmi. Et quamuis dicamus, Deum debitorem esse ratione promissionis, cum tamen Anselmus dicat, ipsum esse iustum, quia facit id, quod decet, non vult ex promissione aliquam Dei iustitiam concedere. Sane sicut praecedenti disput. cap. 6. probabimus ex promissione non posse in Deo oriri iustitiam dati, & accepti, sed donandi tantum id, quod promissum est: sic in sequenti cap. ostendemus, non oriri ex promissione iustitiam distributiuam in Deo, si ante illam non erat distributio debita secundum aequalitatem geometricam. Et idem Ansel. c. 11. ait. Illud solum iustum est quod vis, non iustum, quod non vis. sentit ergo iustitiam in Deo non esse aliud, quam decentiam ipsius: nam illud decet Dei maiestatem, quod ipse vult fieri.
Deinde ex doctrina Aristot. 5. Ethico. c. 5. clarissi me colligitur. Dei iudicium in infligenda poena, & supplicio non fieri secundum iustitiam distributiuam, vt Sotus allegatus in primo cap. plane fatetur, cumque eadem omnino proportio seruetur, & idem genus aequalitatis in reddendis praemijs, vt seque cap. patebit, efficitur vt Dei iudicium in vniuersum non seruet distributiuam iustitiam. De supplicijs id plane colligitur ex sententia Aristot. nam eo c. probat ex professo contra Phytagoricos, repassionem, & iustum simpliciter non esse idem: illi enim censebant in omni iusto esse repassionem, & ita idem omnino esse. Arist. vero demonstrat latius patere iustitiam, quam repassionem: est enim aliquod iustum, in quo non sit repassum, nempe distributiuum. Subiungit igitur haec verba, Verum repassio nec ad distributiuum, nec ad emendatiuum accommodatur. Porro ad distributiuum non pertinere, relinquit vt notum, ad emendatiuum autem non spectare ex eo probat, quia si Magistratus quempiam percusserit, ipse repercuti non debet: nihilominus ad aliquam satisfactionem eum obligari probat: ac proinde aliquam ibi debere esse repassionem: nam & in contractibus omnibus repassionem esse latissime ostendit
Ex hac doctrina, quam sequitur S. Tho. 2. 2. q. 61. artic. 4. constat, Deum, cum assignat supplicia peccatis, non seruare iustitiam distributiuam: quia iustum, quod respicit, est secundum repassionem, sed repassio non est iustum distributiuum, nec in eo inuenitur ex Aristotele & S. Th. ergo nec Deus attendens iustum secundum repassionem, respicit iustum distributiuum: quare nec seruat iustitiam distributiuam. Huius autem doctrinae Aristot. & S. Th. optimam rationem sequenti cap. assignabimus: nunc vero eorum nobis sufficiat auctoritas neque enim hactenus nostram sententiam ratione confirmare decreuimus.
DVrandus & Paludanus, qui praedictam tuen tur sententiam, hac ratione illam confirmant. Iustitia distributiua ortum habet ex commutatiua si enim aliquis bona publica distribuens, debet ea secundum iustam proportionem diuidere, ideo est, quia ipse ex commutatiua iustitia erga rem publicam ad id obligatur: in Deo autem nulla inuenitur iustitia commutatiua: ergo nec distributiua quae inde ortum habet, esse potest. Haec tamen ratio infirma est: aut enim in eo, qui nunc debet bona publica distribuere, non praecedit vlla obligatio ex commutatiua iustitia erga rempublicam aut saltem non est necesse praecedere, vt ex distributiua obligetur ad diuidendum secundum aequalitatem proportionis. Cum enim quis reipublica se obligat ad iustam bonorum communium distributionem, non aliter obligatur, quam ad iustam diuisionem: solum ergo cum republica conuenit de obligatione iustitiae distributiuae seruanda; nec aliud damnum, neque alijs id resarcire debet, quam ijs, quibus secundum proportionis aequalitatem distribuere debet: & saltem Rex, qui est ca put reipublicae, cum secundum leges praelij obligatur ad spolia militibus diuidenda, non alia lego tenetur, quam distributiuae iustitiae, qua milites respicit: nec lex ad hoc statuta aliam obligationem induxit, quam distributiuae: ergo falsum est idquod ratio Duran. in maiori propositione assumit. videlicet obligationem distributiuae semper oriri ex obligatione iustitiae commutatiuae.
Vnica igitur ratio ex definitione iustitiae distributiuae petita, hanc opinionem videtur monstra re, quae talis est. Aequalitas, quam Deus nobiscum seruat, aut in largitione perfectionum naturalium, aut in praemiorum, seu poenarum distributione non est distributiuae iustitiae: ergo nec ipsa diuisio seu distributio seruans praedictam aequalitatem, erit iustitia distributiua. Ratio quidem, meo iudicio, euidenter colligit. Natura enim & qualitas af fectus iustitiae, ex obiecto pensari debet: ergo recto sequitur id, quod intulimus: solum indiget antece dens probatione, quod si declaratione simplici tantum expositum fuerit, satis confirmatum manebit. Declaratur igitur hoc modo.
Primum ex mente Arist. 5. Ethic. cap. 3. & 4. & S. Thom. 2. 2. q. 61. art. 2. Caietani libidem, Soti 3. de iustitia, q. 5. ar. 2. Paludani, Duran. & Ricardi loci citatis, quorum sententia omnium calculis probata est, cum omnis iustitia respiciat iustum, & aequale, tanquam proprium obiectum: & dupler solum genus aequalitatis excogitari possit, fit, vt duplex tantum genus iustitiae reperiatur. Aequali tas vero vna est inter duas res, & dicitur ab Arist & alijs aequalitas arithmetica, siue vnius ad vnum hanc respicit commutatiua iustitia in commercijs & damni reparatione, quando tantum quisque reddit, quantum accepit, vel quantum damni in tulit. Altera est aequalitas, quam vocant propor tionem, & geometricam, quia non est rei & reised duarum proportionum inter se. Talis est inter duo ad sex ex vna parte, & quatuor ad duodecin ex alia: hoc est aequali proportione se habent duo ad sex, & quatuor ad duodecim. Hanc autem con siderat, & seruat iustitia distributiua, cum bona communia distribuit, seruat inquam, inter duas personas vt minimum & duas res, vt optime notauit Aristoteles 5. Ethico. cap. 3. quare inter quatuor terminos iustum constituit, vt minimum nempe, inter Aiacem, & munus eius ex vna parte, & Achillem & munus illius exalia, vt scilicet, eandem habeat proportionem pars bonorum, quae tribuitur Aiaci, cum parte, quae tribuitur Achilli, quam habet dignitas Aiacis, cum dignitate Achillis. Verbi causa, si Duci in praelio, cum spolia diuiduntur, dantur centum, & ille duplo dignior persona est in exercitu, quam signifer, signifero dentur quinquaginta, & sic de alijs: hoc enim iustum & aequale est, vt ita munus se habeat ad munus, sicut persona ad personam. Vndecumque autem oriatur debitum huius aequalitatis seruandae, etiamsi ex contractu ortum habeat, semper pertinet ad iustitiam distributiuam, vt 2. 2. q. 61. art. 2. fusius dicemus, quia aequalitas semper est eadem, ac proinde iustum erit idem (iustum n. aequale quoddam est) & iustitia erit eadem. Aliam etiam aequalitatem seu proportionem considerat iustitia distributiua, quae nostro instituto accommodata non est, quando scilicet res vna indiuisa alicui conferenda est, vt beneficium: hoc enim quia diuidi non potest, dari debet digniori, & si plura fit dignius beneficium digniori personae, & minus dignum minus digno tribuendum est: in quo etiam aequalitas illa non rei ad rem, sed proportio nis seruatur.
Deinde pro maiori declaratione notandum est, contingere interdum, vt ille qui debitum soluit ex iustitia commutatiua, plures habeat creditores, & omnibus iuste persoluat, tunc autem licet sequatur ex solutione quaedam aequalitas geometrica, & proportionis; quia qualiter se habet debitum vnius ad debitum alterius; sic se habet solutio ad solutionem: quia tamen haec aequalitas est secundaria, & non respicitur a debitore, cum debita soluit, non constituit iustitiam distributiuam. Ille enim, qui singulis reddit, quod debet, solum considerat aequale vnius ad vnum, eius scilicet quod soluit, ad id, quod debebat; & hoc in singulis: quam vero inter se proportionem habeant, non attendit, & ita tantum persoluit vni, quando simul cum alijs ipsi soluit, quantum si illi soli per se solueret. Alioqui deberemus asserere, cum aliquis multis creditoribus totum, quod debet, persoluit, iusti tiam distributiuam seruare quod nullus dixit. Actus enim restitutionis aequalis, opus est iustitiae commutatiuae ex omnium sententia, etiam ipsius Caiet. cum S. Th. 2. 2. q. 62. ar. 1. aliter, quam cum aliquis non integre restituit; quia potens non est, sed seruata proportione diminuit solutionem: tunc enim vtramque iustitiam seruat. Nam si ei: cui debebat centum, reddit quinquaginta, cui debebat quinquaginta debet reddere viginti quinque, quo pacto in primis seruat aequalitatem arithmeticam: reddit enim virgintiquinque, quia debet vigintiquinque, & reddit quinquaginta quia reuera debet quinquaginta, etiamsi plus quoque debeat: ergo seruat arithmeticam aequalitatem ex parte, quia omnino seruare nequit. Deinde seruat aequalitatem geometricam, vt eadem proportione diminuat solutionem, qua debita se excedunt: quocirca secundarie constituit geometricam aequalitatem in eo, quod solutioni deficit, At vero iustitia distributiua aliam aequalitatem non considerat, quam proportionis, vt explicatum est: neque enim attendit quantum quisque secundum se mereatur, sed quam habeat cum alijs proportionem. Quo fit, vt dum bona communia pluribus distribuuntur, minus singulis obueniat, quam si inter pauciores diuidenda essent Consequitur etiam, vt bonum infinitum diuid non possit seruata hac proportione & aequalitate vt satis est manifestum: ex illo tamen infinito pars aliqua diuidenda hoc modo desumi potest, in cu ius diuisione nunquam attendi debet, vt quisque habeat, quantum ipse per se meretur, sediuxta proportionem, quam cum alio habet in meritoHis positis, quae apud morales Philosophos, & Theologos, qui de iustitia disserunt extra controuersiam sunt, perspicue probatur nostia sententia. Nam in diuino iudicio per se solum considera tur aequalitas arithmetica, quae est inter rem, & rem: nec iustitia Dei ad hoc attendit, vt constituat aequalitatem proportionis, & geometricam licet ex suo iudicio secundarie sequatur: ergo non seruat modum iustitiae distributiuae; sed potius commutatiuae, ita vt si aliunde non repugnaret, vt praecedenti disputatione probatum manet, iustitia Dei esset commutatiua, non distributiua. Quam obrem merito dixit Sanctus Thomas in diuino iudicio formam commutatiuae seruari: ac proinde si nec modus, nec similitudo distributiuae est in Dei iudicio, iustitia Dei distriburiua nou erit. Por ro autem Deum non attendere iustitia sua aequali tatem geometricam patet primum, in largitione donorum naturalium, & perfectionum; vnicuique enim rei eam tribuit, quae ipsi connaturalis, & decens est: quam vt tribuat, non attendit, quid alter tribuendum sit, sed quid naturae vniuscuiusque rei secundum se conueniat. Ideo homini dediformam erectam, manus, & pedes talis figurae, ceteraque membra, atque alijs omnibus rebus perfectiones suas: quia ita natura cuiusque naturali ter postulabat.
Deinde in remuneratione praemij; & in solutione poenae, quae in diuino iudicio statuuntur, idem ostenditur. Nam vt Deus bonis meritis praemium retribuat, non attendit, quam proportio, nem vnus homo cum alijs habeat: sediquid ipsi gessit, & quantum opera ipsius mereantur: & per inde illi soluit ratione operum ac si esset solue praemium consecuturus. Quare non ideo Beati in praemij temuneratione recipiunt aequale, quia vt dixit Sotus, infinitum praemium distribuitur, & ita quisque non tantum secundum proportionem cum alijs accipit; sed etiam aequale suis meritis, quod non contingit in distributione aliorum bonorum inter homines: non ergo hac rationi fecipiunt beati aequale praemium suis meritis: quia reuera id, quod distribuitur, actu non est infini tum, & si infinitum esset, seruari non posset aequalitas proportionis, vt supra notauimus: imo nec cumulus aliquis communis beatitudinis formalis diuiditur, sed vnicuique datur tantum visio nis, quantum opera eius mefentur: & inter illa & praemium aequalitas tantum attenditur, qua est secundum modum iustitiae commutatiuae, non distributinae.
Sic de Deo dicitur. Qui reddet vnicuique secundumm opera suae. In supplicijs similiter solum attendit Deus, quantum supplicij peccata cuiusque me reantur, iuxta illud vbi de supplicio meritricis magnae dicitur, Reddite illi, sicut ipsa reddidit vobis, & du plicate duplicia secundum opera eius. Et iterum, quantum glorificauit se, & in delicijs fuit, tantum date illi tormentum, & luctum. Quocirca ita vnumquemque punij Deus simul cum alijs, acsi solus esset: quia solum n praemiorum & suppliciorum distributione at¬ tendit, quid vnusquisque per se mereatur: quam vero proportionem cum alijs habeat, non considerat, & hac ratione merito dixerunt Aristoteles, & Sanctus Thomas locis citatis, in repassione non posse iustum distributiuum reperiri, quia in ea non consideratur aequalitas proportionis; sed aequalitas dati & accepti, quae est vnius ad vnum. idem de meritis constat.
Ex hac doctrina recte colligit Sanctus Docto 2. 2. quaest. illa 61. art. 4. ad secundum, si aliqui Reipublicae deseruiret, & pro seruitio stipendiun haberet, non fore retributionem illam iustitiae di stributiuae, sed commutatiuae: Quiae indistributius (inquit) non attenditur aequalitas inter id, quod quis ac cipit, & id, quod dedit, sed ad id, quod alius accipit secundum modum personae, quasi dicat, secundum proportionem personae cum persona, noneseruiti exhibiti cum mercede. Quod vero multi puniantur simul pro peccatis, & pro bonis meritis praemium recipiant, & ita facta solutione resultat proportionis quaedam aequalitas inter praemia & personas, parum refert, quia in solutione haec proportio non consideratur, sed ea, quae est inter rem & rem, inter meritum scilicet bonum aut malum, & praemium, aut supplicium. Sicut cum quis multis creditoribus debita integre persoluit, etiamsi inde resultet aequalitas proportionis; quia tamen in solutione eam debitor non attendit, dum soluit; non seruat iustitiam distributiuam; vt omnes fatentur.
His, quae diximus, non solum probatur, in Deo non esse distributiuam iustitiam ante pro missionem, sed etiam post illam, quia nunquan Deus obseruat aequalitatem proportionis, etian post promissionem; nec videtus esse aliquis modus, quo illam obseruare possit. Sed ante promissionem est etiam alia communis ratio, ob quam distributiua iustitia in Deo esse nequit, quia, vt praecedenti disputatione cap. 6. dicebamus, nulla iustitia proprie esse potest, vbi nulla obligatio intercedit: Deus autem nulla obligatione tenetur, anteaquam ipse fidem suam adstringat: ergo ante promissionem nulla iustitia, etiam distributiua, in Deo reperitur.
Hac denique ratione non solum confirmata manet, & explicata nostra sententia, verum etiam opposita satis explosa, quatenus in vniuersum affirmat, iustitiam distributiuam proprie Deo conuenire: sed paucis refellamus nonnulla, quae Doctores prioris opinionis speciatim dixerunt.
Primo colligitur ex praedicta ratione, falsum docuisse Caietan. cum dixit. Parremfamilias, qui singulis operarijs denarium soluit, seruasse distributiuam iustitiam, nam si eam Paterfamilias seruasset, quicumque debitor, qui multis creditoribus debita sigillatim persoluit, secundum distributiuam iustitiam diceretur restitutionem fecisse, quod nullus concedit: cum restitutio sit actus commutatiuae iustitiae, vt ipse Caietanus fatetur. Solutio enim denarij pro labore diurno ad restitutionem pertiner, non ex delicto, sed ex contractu, vtriusque autem eadem ratio est. Deinde tam Paterfamilias, quam qui debitum restituit singulis creditoribus, non considerat nisi aequalitatem rei cum re: hoc est laboris, & stipendij, quam vero proportionem vnus cum alio habeat. & stipendium vnius cum stipendio alterius, miuime attendit, vt dictum est, Falitur etiam, cum asserit, in poenae etiam solutione, Deum seruare distributiuam iustitiam: oppositum enim auctori tate. & ratione demonstrauimus. At Caietanus consequenter loquutus est, eadem enim ratio est de remuneratione praemiorum, & de poenae solutione.
Quare secundo sequitur, Soti sententiam non satis sibi constare: nam cum recte dixisset, in supplicijs iustitiam distributiuam non attendi, sed commutatiuam, debuisset idem omnino de praemiorum solutione docere, vtrobique enim eadem aequalitas consideratur, vt explicauimus, ac proinde eadem iustitia intercedit.
Tertio denique id, quod alij Thomistae dixe runt, verum esse non potest. Nam si opera nostra considerentur, vt procedunt a libero arbitrio sine gratia gratum faciente, nullo modo eis tribuitur vita aeterna: nec, si ea ratione daretur, in redditione illius artenderetur aequalitas illa propor tionis inter personas, vt diximus, modus enim quo illa fieret, explicari nequit, sed si aliqua seruaretur aequalitas, esset inter rem & rem, quae ad commutatiuam iustitiam pertinet. Quod vero dicunt, inter opera hoc modo considerata & vitam aeternam non esse aequalitatem sed esse proportio nem, parum refert, vt dicamus, inter ea, & gloriam seruari justitiam distributiuam. Haec enim non respicit proportionem vnius ad vnum; sed aequalitatem duarum proportionum: hoc est personae & muneris ad aliam personam, & munus: quae quidem aequalitas nullo modo inte opera nostra sine gratia, & vitam aeternam esse pos set. Si enim aliqua esset proportio, ea esset congruitatis cuiusdam, quia congruum videretur, vt ei, qui etiam est extra gratiam Dei, sed recto operatur, Deus det vitam aeternam: haec autem est vnius ad vnum, inter quae solum potest iustitia commutatiua versari; aut, vt verius dicam, necommutatiua, nec distributiua: quia nec vlla aequa litas assignari hoc modo potest inter opera nostra vt vitam aeternam: quare inanis est illa Thomista rum distinctio.
TAm vero aduersariorum oppositionibus occurrere difficile non est. Ad primam, quae era Caiet. si formam arguendi respiciamus, dico, ma nifestum defectum continere, procedit enim vt logici loquuntur, ex puris particularibus. Est enim In secunda figura, & vtraque praemissa affirmans cum altera negans deberet esse, vt medium, quod in vtraque est praedicatum, in altera distribuere tur: maior est, Ad iustitiam distributiuam pertinet vnumquemque in suo loco collocare. minor vero, sed Deu reddendo praemia, & supplicia, vnumquemque in suo or dine collocat, vbi medium est, Collocare vnumquemque in suo ordine. Dicimus ergo, si collocare vnumquemque in suo ordine consideretur in vniuersum, conuenit quidem iustitiae distributiuae, sed non solum: quia etiam id efficit iustitia commutatiua, vi cum quis fingulis creditoribus debita soluit. Si vero in specie consideretur, vnicuique iustitiae suo modo connenit: nam ad distriburiuam pertinet quatenus in ea collocatione considerat aequalitatem non rei cum te, non meritorum cum prae¬ mio, aut cum poena solum, sed aequalitatem proportionis inter personas, & praemia, vt praedictum est. Commutatiua autem collocat etiam in suo ordine quemlibet, attendens solum aequalitatem rei cum re, meriti scilicet, cum praemio, aut cum poena. Et quia hoc modo Deus iudicio suo vnumquemque disponit in suo loco, ideo iudicio suo seruat modum iustitiae commutatiuae, non distributiuae.
Nec testimonium Diony. quidquam contra nostram sententiam valer. Quod enim dicit; Diuina iustitia omnia disponit, & determinat, & pro, disponit, alia translatio habet, distribuit, non probat in Deo esse iustitiam distributiuam proprie, de qua est controuersia, sed esse distributionem quandam, & dispositionem perfectionum, quod non negamus. Imo verba Dionysij, quae sequuntur, plane indicant, in hac distributione Deum seruare aequalitatem commutatiuae iustitiae, seu modum illius, ait enim. Ijs, quae sunt, omnibus, quod cuique accommodatum est, tribuit. Non dixit in hac perfectionum distributione Deum attendere proportionem, quam inter se res habeant, & earum perfectiones, vt aequalitatem proportionis inter eas assignet, sed quid vnicuique accommodatum sit. Considerat igitur solum aequalitatem, & conuenientiam, seu proportionem inter rem, & eius perfectionem: quare si hanc seruat aequalitatem quae est vnius ad vnum, & Arithmetica vocatur, seruat etiam modum iustitiae commutatiuae, non distributiuae.
Circa doctrinam secundae rationis multa habet S. Th. quae quidem referre infructuosum non erit, ait ergo 2. 2. quaest. 63. artic. 4. vitium acceptio nis personarum, quatenus est contra iustitiam distributiuam, locum habere in iudicijs Sed in solu tione primi eius articuli docet considerari posse hoc vitium dupliciter, primum quantum ad rem iudicatam, & sic tam circa materiam iustitiae commutatiuae, quam distributiuae versari: & commune vitium esse: nam iudicium esse potest tam de commutatione, quam de distributione facienda: deinde quantum ad formam iudicij. quatenus iudex etiam in ipso iudicio commutatinae iustitiae, quam debebat sequi, ab vno accipit & alteri dat: & sic opponitur distributiuae iustitiae. Ergo habemus ex S. Th. vitium hoc etiamsi circa materiam commu tatiuae iustitiae aliquando versetur, quotiescumque tamen in iudicio committitur, esse contra distri butiuam.
Verum id nihil obstare debet sententiae nostrae qua dicimus, in diuino iudicio non seruari distributiuam, sed modum commutatiuae; in quo licet esset acceptio personarum, Deus non contr distributiuam, sed contra commutatiuam face ret. Porro nihil obstare, probatur, primum, quo niam quod S. Thom. docuit, difficile sane est Si enim duo de re aliqua contenderent coram iu dice, vt famulus cum hero de mercede soluenda, debitor cum creditore de pretio alicuius rei, denique de quauis re vtrius esset; & iudex, aut ne garet debitum pretium rei creditori, & adiudicaret debitori, vel mercedem auferret famulo, & definiret esse heri, idque faceret, non ignoratio ne, sed quia personae creditoris & heri bene erat affectus: nunquid non diceretur, accipere perlonam contra iustitiam commutatiuam: quia ob respectum personae contra ius non seruauit, aut non constituit aequalitatem inter datum & acceptum, quam seruare debebat? haec enim aequalitas quam iudex constituere debebat, etat Arithmetica inter rem & rem: & ideo ad iustitiam commu tatiuam pertinebat. Quodsi, dum communia bona diuideret iudex, respiciens etiam personam. maiorem ei partem assignaret, quam secundum proportionem meritorum cum alijs habere debebat: vitium hoc oppositum esset iustitiae distributiuae: tametsi inde ipse, qui distribuit alijs, quos suparte defraudauit, debitor maneat ex iustitia commutatiua, qua ad damnum reficiendum tenebatur: omnis namque restitutionis obligatio, etiam proueniens ex violatione distributiuae iustitiae, ad commutatiuam pertinet, vt optime notauit S. Tho. & Caiet. 1. 2. quaest. 62. a. 1. Vix ergo explicari potest. quod docuit S. Thom. videlicet acceptionem personarum in iudicio opponi iustitiae distributiuae, cum iudex contra iustitiam ab vno accipit, & alteri dat, etiam quando agitur in iudicio de iustitia alicuius commutationis.
Si dicas tunc iudicem considerare duas personas, quod videtur proprium distributiuae, non tamen commutatiuae: ergo iudicium illud ad distributiuam spectat, & vitium acceptionis personarum ei opponitur: respondeo iustitiam distributiuam non solum considerare duas personas, sed duas etiam res, e inter haec quatuor constituere aequalitatem proportionis; Iudex autem solum considerat duas personas, inter quas componere debet iustitiam commutatiuam, quia inter illas solum de bet attendere aequalitatem dati & accepti: & quidem iustitia nequit commutatiua esse, nisi inter duas personas, & duas res earundem: ita tamen, vt aequalitas inter illas solum constituatur rei ad rem Deinde quod docet S. Doctor, nihil obest, quoniam ille plane loquitur, quoties in iudicio dua personae inuicem contendunt de aliqua re, tamen cum aliquis coram iudice agit, non contra alium, sed vt ipse habeat a iudice, quod ab eo meretur, solum petit aequalitatem constitui inter ipsum, & iudicem, aequalitatem inquam rei cum re; hoc est mercedis cum praemio: iustitia autem commutatiua est inter duas personas, circa aequalitatem duarum rerum, vt proxime dicebamus.
Dico igitur ad argumentum; vitium acceptio nis personarum commune esse, hoc est commuta tiuae & distributiuae iustitiae opponi. Dicitur autem iundex personam accipere, quia aequalitatem, quam secundum iustitiam inter aliquos seruare debebat non seruat: sed quia alicui eorum bene affectus est ei plus tribuit, aut eum minus punit, quam debebat Oppouitur autem commutatiuae, quando eam violat: distributiuae vero similiter, quando eam non seruat. De hoc vitio, vt opponitur commutatiuae iustitiae, Pharisaei dixeruntad lesum: Scimu quia verax es, & non est tibi cura de aliquo non enim respicis personam hominum: petebant enim, vt iudicaret vtrum census deberetur Caesari, an non, quod ad commutatiuam pertinebat. Et ad Colos. 3. vbi de praemio bonorum, & de supplicio malorum loquens, Apostolus inquit, Qui iniuriam faciet, recipiei id, quod inique egit, non est acceptor personarum Deus. Constat enim punitionem delicti ad iustitiam commutatiuam, ex sententia Aristotelis, & S. Thomae, vt cap. 2. vidimus, pertinere. Sic intelligerem illud ad Rom. 2. quod adducitur in argumento, cum enim ibi Apostolus non solum loquatur de praemio bo¬ norum, sed de supplicio etiam malorum addidit; Non enim est acceptio personarum apud Deum. De acceptione vero personarum contra distributiuam iustitiam intelligitur illud Iacobi 2. Nolite in personarum acceptione habere fidem Domini nostri, &c. loquitur enim de distributione honorum, & sedium secundum debitam proportionem personarum inter se: vnde aequalitatem considerat proportionis inter personas, & res, tametsi ratione fidei Christianae, putet omnes esse aequales, & nullum despiciendum: sed de hoc alibi.
Superest obseruandum, vitium acceptionis personarum, quod iustitiae oppositum est, solum esse, vbi debitum intercedit. Quare etiamsi Deurespiceret personam in ijs, quae gratia sua tribuis ex liberalitate, vel ex eadem condonaret. cum ad oppositum nulla lege teneatur; non esset vitium acceptionis personarum. Nam quod quis de suo largiatur liberaliter, aut condonet: non peccat etiamsi personam respiciat. Deus ergo si respiceret personam solum, & non merita, non peccaret vitio acceptionis personarum contra iustitiam: nihilominus generali quadam ratione diceretur accipere personam: eo quod se haberet instar iudicis, qui in iudicio non respicit merita, cum alioquin ad id iure ipso teneatur. Cum autem Scriptura dicit, nostrum peum non esse acceptorem personarum, non solum peo negat vitium oppositum iustitiae, sed etiam similitudinem illius: quia nullo modo, etiam si libere id posset facere, respicit personam, sed secundum merita solum retribuit, vt ipse saepius promisit.
Ad tertiam rationem, quae est Dominici Soti respondeo eundem defectum habere, quem habet prima, nam quamuis iustitia distributiua attendat & consideret merita personae, sed non ipsa sola attendit merita, commutatiua enim etiam merita considerat, diuerso tamen modo, commutatiua quidem secundum aequalitatem rei, & rei tantum, hoc est, meriti & mercedis, distributi ua vero secundum aequalitatem proportionum inter personas, & merita, & quia in diuino iudicio non considerantur merita personarum secundum aequalitatem proportionis, vt expositum est sed secundum aequalitatem meriti, & retributionis, ideo in diuino iudicio non seruatur forma distributiuae sed commutatiuae, etiam in praemiorum distributione, quare non est probanda eorum sententia qui dicunt, Christi ad peum fuisse quidem iustitiam commutatiuam, cum satisfecit pro nobis, sed Dei ad Christum fuisse distributiuam, eo quod respexerit merita, haec inquam sententia probanda non est, nam iustitia, quae respicit merita iuxta proportionem vnius ad vnum, non potest esse distributiua, vt satis superque probatum est.
Sed quaeret aliquis, an iustitia distributiua solum peo conueniat secundum metaphoram, siquidem hactenus probauimus proprie non conuenire. Respondeo sicut de commutatiua dixi, in praeced. disp. c. 7. distributiuam Deo conuenire se cundum generalem quandam rationem, non autem secundum propriam, & ita absque metaphora Deo esse tribuendam. Nam cum communis ratio iustitiae peo conueniat, vt ibi explicauimus, & hanc etiam seruet Deus diuidendo singulis bona& perfectiones, erit iustitia distributiua, siue iustitia in distributione, ea tamen peculiaris, quae distincta constituitur a commutatiua, propter di¬ uersum genus aequalitatis, quod obseruat, non solum peo non conuenit, sed neque modus, & similitudo illius, vt ex dictis satis perspicuum est. Quare cum quaeritur, an Deo conueniat distributiua iustitia proprie, distinguendum est: aut enim illud proprie, opponitur Metaphorice, aut opponitur Communiter, si priori modo, peo conuenit proprie, si posteriori non conuenit.
Articulus 1
COnclusio articuli est: Iustitia pei, quae constituit ordinem in rebus consormem rationi sapientiae suaquae est lex eius, conuenienter veritas nominatur.
Primum obseruandum est, non dixisse S. Thoiustitiam Dei, qua ipse in se iustus est, esse verita tem, qua ipse in se verus esse dicitur: sic enim con funderet haec duo attributa inter se, sed iustitiam hic accepit pro iusto, & aequali, quod in rebus ipse constituit: veritatem autem, pro ea qua res facta verae dicuntur, quia adaequantur suae regulae, scilicer peo, sicut opera artis vera dicuntur, quia sunt conformia ideae artis: dixit itaque hoc iustum, & aequale, quod Deus in rebus constituit, recte vocari veritatem ipsarum rerum. quia dicuntur adaequari suae regulae, scilicet intellectui diuino¬
Deinde nota, non solum iustitiam; & aequalitatem, quam Deus constituit, considerari per adaequationem rerum cum intellectu diuino, sed per adaequationem rerum ipsarum inter se, neque enim ideo solumDeus institiam seruare dicitur in rebus, quia eas facit suae ideae conformes, & quodammodo aequales: sed quia ipsas inter se ita ordinat, & rebus tales perfectiones tribuit, vel meritis talia praemia, qualia res ipsae, & merita postulabant, & decens illis erat. An vero veritas rerum, quae dicitur passio entis, de qua hic loquitur S. Doctor sumatur per conformationem cum intellectu practico Dei, tanquam artificis, diximus late disp. 77.
Articulus 3
COnclusio articuli est, In Deo proprie est misericor. Odia: ea vero intelligenda est opposito modo quam de iustitia diximus, videlicet in peo esse misericordiam proprie non tantum absque metapho ra, nec solum secundum rationem communem, sed etiam secundum rationem peculiarem formalem illius: dixi secundum rationem formalem il lius, nam sicut in ira duo inueniuntur, vt notau disp. 84. c. 4. materiale scilicet quod est commotio sanguinis circa cor, & formale quod est appetitus vltionis, & vindictae, sic etiam in misericordia est compassio quaedam partis sentientis, quae est materiale, & formale, scilicet subleuatio miseriae alie nae: dicit igitur S. Tho. in Deo esse misericordiam non secundum passionis affectum, sed secundum effectum, hoc est secundum quod effectu, & reipla subleuat alienam miseriam. Eodem modo loquitur Alex. 1.p. q. 39. m. 1. Richard. in 4. d. 46. art. 2. q. 1. Scot q. 2. Durand q. 3. palud. q. 1. a. 3. ex quibus Richardus expresse docet compassionem illam appetitus esse materiale misericordiae, & ad formalem rationem, eam non pertinere, id quod caeteri non obscure indicant, cum compassionem assignant ex parte appetitus, nullus enim Theologus hactenus sensit, ad rationem formalem alicuius virtutis, aut effectus animae, passionem appetitus pertinere. Contra vero, cum ratio formalis affectus ex obiecto consideretur, quod est pars, & effectus ipsius, quando dicunt praedicti Doctores misericordiam in Deo esse secundum effectum, non secundum affectum appetitus, perinde est, ac si dicerent, esse quidem in Deo secundum id, quod formale est, non autem lecundum materiale.
Dubitat vero Scotus, an misericordia, & iustitia in peo saltem ratione distinguantur, & respondet iustitiam in peo bifariam posse considerari, primum quatenus est decentia suae bonitatis, & quatenus iustum dicitur, id quod Dei bonitatem decet, & hoc modo non distingui omnino iustitiam, & misericordiam, sed misericordiam esse partem quandam iustitiae, eo quod decens est Deum misereri. Deinde iustitia pei accipi potest, prout inter res ipsas seruat modum aliquem aequalitatis, vt inter merita, & praemia, atque hoc pacto, inquit, iustitia distinguitura misericordia, eo quod misericordia in creatura, non attendit rationem, & modum alicuius aequalitatis, quam iustitia considerat. Hinc respondet Scotus loco citato, & Richardus in 4. d 46. art. 2. q. 2. & Alex. 1. p. q. 39. m. 2. ad aliud dubium, an scilicet iustitia prior sit, quam misericor dia, respondent inquam; si iustitia accipiatur prio ri illo modo, priorem esse, quam misericordiam, ideo namque miseretur Deus quia misericordia decet suam bonitatem: habet enim se iustitia hoc modo ad misericordiam, sicut vniuersale ad particulare, atque id voluit dicere Ansel. in Prosologio c. 11 cum ait, Sic ergo nascitur de iustitia tua, misericordia tua, quia iustum est, te sic esse bonum, vt & parcendo sis bonus Si tamen accipiatur iustitia posteriori modo, quatenus meritis praemia. & supplicia retribuit, prior est misericordia. quam iustitia. Nam misereri, conuenit peo ex seipso, estque primariae voluntatis operatio: sed reddere supplicium, & praemium ex nobis occasionem capit, & est secundariae voluntatis & consequentis, vt disp. 83. diximus. Hac ratione Ecclesia dicit, Deus cui proprium est miseri sempe& parcere. Proprium, inquam, quia ex seipso mouetur, vt misereatur: vt autem puniat ex nostris operibus occasionem accipit. Ego vero existimo decentiam illam, potius esse obiectum iustitiae, quam ipsum iustitiae affectum, ita quod Deus cum actu quasi reflexo vult misereri: quia illud iustum iudi cat, hoc est decens, & conueniens suae bonitati, affectum iustitiae habere dicatur; ipsum tamen mi sereri, sit obiectum iustum, quare & hoc modo distinguentur affectus iustitiae, & misericordiae, & misericordia nihilominus hoc pacto orietur ex iustitia, vt recte dixit Anselmus.