Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 2

Praefatio

1

Distributio, & ordo totius tractationi

2

ABsolutis iam in 1. qu. prolegomenis ad totam Theologicam tractationem necessarijs, aggreditur S. Doctor materiam sibi propositam quam vniuerse in tres partes tribuit: Primam diciesse de Deo: secundam de motu rationalis creaturae in ipsum: tertiam de Christo, qui est via, qua rationalis creatura ad Deum tendit. Rursus disputationem de Deo, quam prima pars complectitur in tria membra partitur: in primo inquit tractari de ijs, quae ad essentiam Dei spectant ab hac quae stione 2. vsque ad 26. in secundo, de Trinitate personarum, a quaest. 27. vsque ad 43. in tertio de creturarum productione, quae est opus Dei, a qu. 44 vsque in finem. Ex quibus omnibus 64. priores quaestiones, quae inter alias habentur praecipua his nostris commentarijs, & disputationibus explicandas, & illustrandas nunc elegimus. Exor ditur autem hanc 1. partem a disputatione de Deo secundum se, eo quod sit subiectum huius Theologicae disciplinae, vt Scopum totius tractationis ad quem reliqua omnia spectant, ostendat. Quanrationem ipse in prooemio huius quaestioni aucis indicauit. Ea igitur sola omissis alijs nobis sufficiat.

3

a Neque vero hic ordo naturali modo, quem in cognoscendo Deum seruamus aliqua ratione ad uersatur. Nam quanuis ex notitia rerum creata rum in cognitionem Dei deueniamus quam ob causam de alijs rebus prius tractandum videbatur: quia tamen haec nostra Theologia exactam rerum creatarum cognitionem ex philosophia supponinon debuit statim in principio de illis disputare: sed a Deo, quem sibi, vi Scopum proposuit, exordiri. Imo de alijs rebus, ita sobrie postea ager debet, vt non nisi quatenus ad Deum, vt ad causam, & finem ordinem habent, ex principiis prae sertim reuelatis disserat

4

Demum cum dicimus Dei cognitionem ererum creatarum cognitione comparari, non est ita accipiendum, vt aliarum rerum perfectam speculationem ad eam necessariam putemus. Sufficit enim earum rerum notitia, quas quisque etiam rudis quotidiae videt, si ad eas aliquantulum considerationem conuertat. Nam instar illarum addendo, aut detrahendo, Deum cognoscere, & sidei nostrae doctrinam percipere potest, quantum viatori fas est. Non ergo opus fuit Theologiannostram ab aliarum rerum consideratione exor diri. Fateor nihilominus ad eam exacte percipien dam necessarium esse perfectam Philosophiae cognitionem, recte tamen ab ipso Deo tota ipsius incipit disputatio. Sed quare S. Doctor de subie cto Theologiae disputet, An sit, cum aliarum scientiarum more id supponere deberet, dictum est disp. 10. c. 7.

Articulus 1

5

Vnica hac conclusione tota artic. doctrina continetur: Deum esse, est propositio per se nota secundum se; nobis tamen non est, sed indiget per alia demonstrari.

Disputatio 19

De doctrina huius articuli
6

DISPVT XIX. De doctrina huius articuli.

7

Deum esse, omnibus etiam viatoribus esse per se notum, docuerunt AEgidius, & alij cap. 1. Communis, & verior sententia oppositum asserit. cap. 2. Optima ratione prelicta sententia probatur. cap. 3. Diluuntur argumenta prioris sententia, cap. 4.

8

CAP. I. Deum esse, omnibus etiam viatoribus esse per se notum docuerunt Aegidius, & alij

9

QVanquam inter Doctores non satis conne nit, quid sit propositio per se nota, vt inferius patebit; tamen, vt intelligamus, in quo praesentis controuersiae difficultas posita sit, sufficit nobis scire, propositionem per se notam eam esse, cui non per aliam, sed per ipsam solum intellectus assensum praebet: est igitur quaestio inter Scolasticos, an haec propositio Deus est, ita sit hominibus nota, vt non per aliam, sed ex seipsa ad sui assensum intellectum moueat. In qua controuersia prima opinio est Aegidis in i. d. 3. quaest. 7. additis solutionibus argumentorum, Thomae de Argentina q. 1. art. 3. Alberti 1. p. summae quaest. 1. 2. p. q. Antisiodoren.i. li. b. c. v. praefationis, Nicolai de Lyrann. illud Exod. 5. Nescio Dominum & Israe. non dimittam, & Abulens. in idem cap. q. 2. qui affirmant eam propositionem esse per se notam, non modo secundum se, vt S. Thom. & alij volunt, sed etiam viatoribus. Id quod in primis videtur docuisse Epicurus, cuius sententiam refert & mirifice commendat Cicero lib. 1. de Natur Deor, longe a principio, vbi postquam dixit, vulgo opiniones de Deo in maxima inconstantia, & ignoratione versari, subiungit: Ea qui consideret quam inconsulto, ac temere dicantur, venerari Epicurum, & in eorum ipsorum numero, de quibus haec quaestio est, habere debeat. Solus enim vidit primum esse Deos, quod it omnium animis eorum notionem impressissit ipsa natura Quae enim gens, aut quod genus hominum, quod non habeat sine doctrina anticipationem quandam Deorum quam appellat prolepsin, Epicurus id est, anteceptam animo rei quandam informationem, sine qua nec intelligi quicquam, nec quaeri, nec disputari possit. Haec Cicero Cum ergo ex sententia Epicurii, Dei notio a natura impressa sit, consequitur, eam ratiocinatione non comparari. Notio enim ratiocinatione acquisita, non suapte natura, sed labore & studio animo inhaeret. Id quod clarius indicat, cum eam vocat anticipationem sine doctrina, quia sine doctore in animo gignitur, & omnem ratiocinationem antecedit. Siquidem sine ipsa, inquit neque quicquam intelligi, neque disputari potest; quod proprium est principiorum, quae per se nota dicuntur.

10

Praeterea ex Patribus primo id docuit Nazian tenus oratione 24. quae est in aduentu Aegyptiorum, vbi de Deo, quem Patrem appellat, inquit Ac de Patre quidem quid dicere necesse est, cui vno consensiomnibus naturalibus animi notionibus edocti, atque imbuti parcunt. Quae verba elucidans Elias Cretensis ita scribit: Ob id igitur de Patre nihil dicendum esse, tanquam pro certo ponit, propterea quod naturaliter nobis haec cognitio insita sit, nempe Deum esse, cui etiam parcere ait, id quod ab omnibus vno consensu conceditur. vtpote naturalibus Deo notionibus iam imbutis, ac sub actu

11

Secundo Damascen. 1. de fid. c. Nemo est, inquit, mortalium, cui non hoc ab eo naturaliter insitum sit, viDeum esse perspectum habeat, quin ipsae quoque res conditae, earumque conseruatio, atque gubernatio diuinae natura maiestatem praedicant. Vbi Damascenus praeter notionem Dei, quam ex creaturis comparamus, aliam esse dicit inditam nobis a natura, sicut Nagian. & Elias dixerunt: quae sane notio natura in dita non esset, nisi Deum esse nobis esset per se notum.

12

Tertio Hieron. in illud Iob 36. Omnes homines vident eum: ita loquitur, Per naturae bonum notitia creatoris inest cordibus hominum, & quamuis aliquis tam prauus sit, & frigidus, vt alienus esse studeat a creatore suo: nullus tamen est, qui se abscondat a calore eius. & in Conmen. epist. ad Galat. qui habentur in 6. tom. in in lud c. 1. Cum autem placuit ei, inquit: Ex quo perspicuum est, natura omnibus Dei inesse notitiam. Nulla autem notitia natura nobis inest, nisi eorum, quae nobis sunt per se nota erga Deum esse, est nobis per s notum

13

Accedit Anselmus, qui in libro pro insipiente de Deo, qui est majus quid, quam excogitari potest, ita scribit: Postremo quod tale sit illud, vt non possit nisi mox cogitatum indubitabilis existentiae suae certo percipi intellectu, in dubio aliquo probandum mihi est argunento. Quibus verbis non proponit, se probatu rum, Deum esse rem illam, qua maior excogitari non possit, sed ait, statim absque vllo alio, cuilibet intellectui apparere id esse in rerum natura, quo majus excogitari non potest, & in Prosologio c. 3. explicat quo pacto possit cogitari, Deum non esse: c. autem 4. demonstrat, insipientem in corde suo dixisse, Non est Deus, quia non cogitauit vllo modo rem ipsam, quae est Deus, sed vocis tantum conceptum habuit. Ex quo infert, nullum esse, qui cogitare possit Deum non esse, si semel concipiat, quid nomine Deus, significetur. Nec loquitur de conceptu proprio, quem intuitiuum appellamus sed de quocunque alio conceptu rei distinctoconceptu vocis, quem de Deo habemus vt optime notauit Aegidius: quod sane verum non esset nisi propositio illa Deus est, esset per se nota¬

14

Ratione quoque Aegidij, & Argentinae probatur. Propositio per se nota ex tribus dignoscitur. Primo, si praedicatum est de ratione subiecti: hoc autem in praedicta propositione reperitur. Secundo, si talis est, vt directe negari non possit, quanuinon directe interdum negari soleat. Dico, non directe, hoc est, significato vocum non plene intellecto: haec autem propositio, Deus est, a nemine negari potest, si rem significatam intelligat, vt docuit Anselmus. Tertio, si veritas propositionis ita manifesta est, vt quilibet statim iudicet esse veram, si intelligat, quid significet: sicut docuit Boethiu de Hebdomadibus in libro, An omne quod est, sit bo num, circa principium illius, quae conditio recidit in secundam, ac proinde eodem modo conueniepropositioni, Deus est. Addunt nihilominus Alpertus, Aegidius, & Thomas de Argent. eam pro positionem esse per se notam non quidem omnibus, sed sapientibus, & sane mentis, qui percipiunvocum significatum: nam vt docet Boet. eo loco communis animi conceptio dupliciter potest esse per se nota, primum omnibus absque vllo discrimine hominibus; deinde solum sapientibus.

15

CAPVT II.

16

Communis, & verior sententia oppositum asserit.

17

Ommunis, & verior sententia, in qua ceteri Scolastici conueniunt, affirmat eam propositionem, Deus est, non esse viatoribus hominibus per se notam: non dico non esse per se notam absolute, sed solum viatoribus, in hoc enim reliqui omnes Scolastici consentiunt. An vero absolute sic per se nota, variant inter se. Hanc sententiam ic explicatam tradiderunt S. Thom. in hoc arti& 1. contragent. c. 10. & ii. & Ferrar. ibidem, Ricar. in 4. d. 3. ar. 1. q. 2. Okam, q. 4. post medium Dur. 3. Gab. q. 4. art. 2. Scot. in 1. d. 2. q. 2. §. Ex his ad quaestionem. Gregor. q. art. 2. Bassolis q. 2. Capreol. q. 2. art.t. concl. 3. Henric. in Summa art. 22. q. 2. Caiet & recentiores Theologi in hunc art. In ea tamen confirmanda non consentiunt Doctores citati variant enim in definienda propositione per senota¬

18

Imprimis autem S. Tho. in confirmationem huius sententiae praemittit, propositionem pernotam eam esse, in qua praedicatum est de ratio ne subiecti: quam definitionem, vt minus sufficientem impugnant Scotus, Gregor & Aureolus nam sicut propositio, in qua prima passio de definitione primi, & adaequati subiecti praedicatur est propositio medio vacans, & prima, sic etiam erit per se nota: id quod ingenue fatentur Caie tanus, & Ferrar. locis cit. Excusant vero S. Thom. quod ille hoc loco non tradiderit definitionem propositionis per se notae, sed solum dixerit, tunc quidem esse propositionem, cum praedicatum est de ratione subiecti, in quo veram, & sufficientem causam, non autem adaequatam, & propriam propositionis per se notae assignauit. Omnis enim propositio, in qua praedicatum est de ratione sublecti, est per se nota, non contra Quodsi alibi hoc eodem modo defiuita est a B. Thoma propositio per se nota, intelligi debet ea definitio, vt admonent Caiet. & Ferrar. addita particula formaliter, vel virtualiter, vel proxime, vel remote. Hoc dicunpropter propositionem per se notam in qua prima passio de definitione subiecti praedicatur quae est de ratione ipsius saltem virtualiter, vel re mote

19

Hoc iacto fundamento docet S. Doctor hanc Propositionem, Deus. est, secundum se esse per se notam, eo quod praedicatum est de essentia subiecti, nobis tamen non esse per se notam propter defectum nostri intellectus: quia non cognoscimus de Deo, quid sit, ac proinde ratione aliqua ad assensum illius indigemus: quae alioqui perfecte intelligenti esset per se nota. Cum S. Thoma faciunt Capreolus, Caiet. Ferrar. & recentiores.

20

Contra vero Scotus in ea quaestione, §. Quoniam secundum: affirmat propositionem per se notam frustra distingui in eam, quae est secundum e & nobis: sed per se notam esse, quae a quotumque intellectu perfecte cognitis terminis pese vera judicatur: atque ita docet, hanc proposi tionem, Deus est, esse per se notam absolute; nobis tamen non esse per se notum, Deum esse in quo, vt dixi, auctoribus huius sententiae consentit: non tamen propterea distinctionem illam propositionis per se notae sequitur, quam proxime improbauerat, sed inquit in nobis viatoribus quibus non est per se notum, Deum esse, aliam esse propositionem, in qua esse, seu existentia de conceptu obiectiuo, quem de Deo habemus, prae dicatur; aliam vero in Beatis, quae ipsis est per se nota: quia perfecte, & quidditatiue termini sunt apprehensi.

21

Postremo Gregor. qu. illa 1. art. 1. Gab. qu. illa 4 art. 1. Okam, & Bassolis, locis allegatis, dicunt, propositionem per se notam esse, ad cuius assensum sufficit notitia suorum terminorum, siue intuitiua, siue abstractiua: neque diuidunt in per se notam, & secundum se, & nobis: sed per se notam dicunt ei esse, cui apprehendenti terminos illius intuitue, vel abstractiue, absque alio nota est. Quare in eorum sententia propositio per se nota non dicitur absolute, sed relate ad cognoscentem.

22

Addunt deinde significatum huius propositionis, Deus est, esse per se notum videnti ipsum, sed nobis abstractiue cognoscentibus non esse duasque esse propositiones, alteram in mente videntis Deum, alteram in mente viatoris. Quare licet eadem res significata possit dici natura suaper se nota, nobis autem non item; non tamen eadem propositio hoc modo distingui debet, cum non sit idem conceptus in praedicato, & subiecto respectu videntis Deum, & respectu viatoris Quod si intelligant de ipsa connexione, & conceptus, quatenus includit modum concipiendi horum sententia, in qua etiam Scotus consentit, mihi probatur. De rebus igitur ipsis recte dici potest, quasdam esse natura sua per se notas, non autem nobis, alias vero etiam nobis esse per se noras: quemadmodum Aristot. 1. Poster. cap. 2. dixit. quaedam esse notiora natura sua, quaedam nobis inquit, Natura sua, hoc est, respectu intellectus sine imperfectione: ait autem, Nobis, hoc est, intellectui cum imperfectione ex communicatione sensuum. Quocirca horum sententia, in qua etiam conuenit Henricus ab opinione S. Thomae, & aliorum re ipsa non differt.

23

Hac igitur omissa contentione certum est, id non esse per se notum, quod non ex terminis suis, sed per aliud notum est. Quare si Deum esse, per aliud nobis innotescit, non erit nobis per se notum. Nobis autem innotescere per aliud, probat Gabriel primum quoniam de propositionem per se alicui nota non potest ille dubitare, sed nos possumus dubitare de hac propositione, Deus est, ergo nobis non est per se, sed per aliud nota, Deinde Theologi, & Philosophi summopere laborant. vt probent esse vnum Deum: ergo id non est viatoribus, per se notum: quae enim sunt per senota aut facile probantur, aut probatione non indigent.

24

CAPVT III. Optima ratione praedicta sententia probatur.

25

PRaedictam sententiam censeo veriorem, hactenus tamen non satis probatam esse. Primum enim ex eo, quod non habeamus conceptum Dei proprium, & quidditatiuum, non infertur, Deum non esse nobis per se notum. Illud enim principium, Quodlibet est, vel non est, sub quo Angelus & ipse Deus continetur, est nobis per se notum. ergo est etiam per se notum, Deum esse vel non esse, cum tamen Dei conceptum proprium non habeamus: simile est illud, omne incorporeum loco corporeo non commensuratur, & tamen rei incorporeae conceptum quidditatiuum non habe mus.

26

Deinde prior ratio Gabrielis solum probat, insipientibus, & male affectis per se non innotes cere, Deum esse: hi enim solum sunt, qui dubitare possunt: opposita autem opinio non affirmat omnibus, sed sapientibus, & bene affectis esse per se notum. Neque quicquam obstat quod aliqui dubitauerint, vel etiam opinati fuerint plures esse Deos, nunc enim non de vnitate, sed de existentia Dei controuersia est. Quodsi bene affectis, & dispositis aliquando subrepat de hac re aliqua dubitatio, non impedit Deum illis esse per se notum: hoc enim contingit, quia res a sensu remota est, si leui consideratione mens ipsa ei adhaereat, cum tamen illam plene considerat, cessat omnis dubitatio. Posterior etiam ratio Gabrielis nihil aliud probat: non enim difficile est, demonstrare Deum esse, nisi insipientibus, & obfirmatis in malo,

27

Vnica igitur ratio est, quae hanc sententiam optime comprobat. Praemittendum autem est, Deumin se absolutum esse ab omni relatione ad creatu ras, vt disp. 104. cap. 6. ostendemus, a nobis tamen non cognosci nisi relate ad ipsas: quare omnia nomina Dei aliquod genus relationis aut dominij, aut causae, aut alterius rationis denotant, vt inductione constat: quo fit, vt nulli possit proponihaec veritas, Deus est, ita absolute, quin significatum nominis, Deus, relate concipiat ad vniuersum, veper modum Domini, vel Principis, &c. sic ergo non solum Deum, sed alia etiam creata concipit, quorum Deum, & Dominum agnoscit.

28

Ex hoc fundamento praedicta sententia monstratur: si enim audita hac propositione, Deus est, absolute, & sine vlla relatione ad creaturas, Deus a nobis cognosceretur, non esset nobis per se notum Deum esse, non solum euidenter, sed neque probabiliter; sicut quaedam primae opiniones per se probabiles esse solent. Id quod satis manifestum est. Cum vero Deus relate ad creaturas semper apprehendatur, etiamsi absque labore, & assidua disciplinae exercitatione statim assentiamur. & iudicemus Deum esse, non propterea est nobis per se notus: ex ipsis namque creaturis, per ordinem ad quas Deus cognoscitur, subita quadam ratiocinatione praedictae propositioni assensum praebemus. Quocirca, sicut impossibile est, Deum a nobis cogitari pro hoc statu, nisi relate ad crea turas, sic etiam fieri nequit, vt per se, & non per alia nobis innotescat. Haec ergo vniuersi machina, haec coelorum moles, & amplitudo subito quodam discursu nos ducit in cognitionem alicuius omnium Imperatoris, & gubernatoris: quam sane notitiam ideo Epicurus appellauit anticipationem quandam sine doctrina animis hominum: Deo impressam: Hieronymus autem Damasce nus, & Elias naturaliter insitam, Nazianzenudenique naturali ratione homines edoctos, & imbutos esse dixit, quod talis notio non indigeat assiduo labore disciplinae, sicut aliae veritates, sed illico ipso naturae lumine ex rebus creatis colligatur.

29

Verum quia Damascenus duplicem Dei no tionem videtur assignare, quandam naturaliter nobis insitam, quandam vero ex ipsarum creatura rum conseruatione, & gubernatione deductam. nos autem priorem illam etiam ex creaturis collectam asserimus; operae pretium erit admonere quot modis notitia illius propositionis Deus est habeatur, ex quo etiam mens Damasceni perspicua fiet.

30

Tribus igitur modis naturalibus Deus nobis notus est. Primus est per humanam fidem, quam parentum doctrina a pueritia didicimus, quae ita animo haeret, vt videatur nobis per se notum Deum esse; quod a pueritia ex communi hominum sententia notitia illa corroborata nobiscum incrementa susceperit; cum tamen reuera non sit nobis per se notum, sed ex aliorum auctoritate creditum

31

Secundo cognoscimus Deum non ex aliorum auctoritate, sed quia visa hac rerum vniuersitate absque vlla alia laboriosa ratiocinatione statim apparet Deum esse, si non euidenter, saltem summa probabilitate: vt, sicut inter homines videmus in domo, aut ciuitate aut regno, esse supremum aliquem gubernatorem, ita statim in hoc vniuersacredamus esse aliquem omnium Principem. Haeautem Dei notitia non caret omni ratiocinatione sed adeo facili consequentia colligitur, vt quasnaturaliter indita videatur.

32

Tertio denique modo ex conseruatione, & gubernatione creaturarum exactiori consideratione & discursu a posteriori, non tantum probabiliter, sed etiam euidenter probamus, quantum naturaliphilosopho fas est, Deum esse. Duos posteriores modos recensuit Damascenus, & priorem, qui secundus in ordine est, dixit esse naturaliter inditum, ob rationem proxime assignatam. Posteriorem vero, qui tertio loco positus est a priori distinxit: quia quanuis vterque per ratiocinationem ex creaturis habeatur; prior tamen ita facili negotio comparatur, vt absque discursu esse videatur. Idcirco Nazian. oratione 3. quae est 2. de Theologia, aliquantum a principio, cuius verba disputatione sequenti referemus, asserit lege naturali nos omnes edoceri Deum esse, dum ex rebus aspectui subiectis, ac recto ordine collocatis ratio colligit auctorem earum esse, quam sane collectionem vno ex duobus illis modis fieri, necesse est: sed nullo modo propositio illa per se nota dici potest

33

CAPVT IV. Diluuntur argumenta prioris sententia

34

Eliquum est, vt prioris sententiae argumenta diluamus. Ad omnia autem testimonia, praeter Anselmi, praecedenti capite satis dictum est Ad Anselmum vero primum respondeo, etiamsi non possit Deus a nobis non cogitari, si semel concipiamus rem significatam per nomen, id tamen non prouenire ex eo, quod sit per se notapropositio, Deus est, sed quia ex rebus creatis statim tam euidenter, aut probabiliter apparet, Deum esse, vt non sit in nostra potestate illud negare Fateor nihiloninus, Anselmum quasi per hyper bolen dixisse, a nemine negari posse Deum, nisi ab eo, qui solum vocem, non autem significatum nominis percipit: id quod eodem sensu dixit, quo dicemus F. 2. q. 77. art. 2. in eo, qui peccat, sempeesse defectum cognitionis, quia rem ipsam ita leuiter percipit, vt quasi ebrius, & temulentus, qui refert sententias, solam vocum consonantiam retinere videatur; cum tamen rem ipsam alique modo etiam intelligat: quia igitur insipiens no¬ satis penetrat, quid nomine, Deus, significetur, dicit in corde suo, cum non esse

35

Rationem quoque Aegidij, & Argentinae conuellere non est difficile. Respondeo ergo, neque omnes illas tres conditiones, neque quamlibet illarum sufficere, vt aliquid dicatur per se notum Prima non sufficit, nempe praedicatum esse deessentia subiecti in propositione: in hac enim Angelus est corporeus, vel in hac, Angelus est incorporeus, praedicatum est de essentia subiecti, neutra tamen est per se nota, sed de vtraque fuit opinionem varietas. Secunda etiam, & tertia, quae in eandem recidunt, similiter non faciunt propositionem per se notam: nam & propositio euidenter demonstrata, statim ab omnibus vera iudicatur, non tamen est per se nota: vtraque etiam conditio, si in eandem conueniat propositionem vt fieri potest, non faciet eam sper se notam: nam contingere potest, talem propositionem per discursum facilem probari.

36

At dicat aliquis, eam propositionem, qua euidenter demonstratur, & non est per se nota solam iudicari veram, & negari non posse, quotiedemonstrationi coniuncta est, per se tamen, & seorsum acceptam facile posse negari: quare quae secundum se sumpta semper iudicatur vera, merito dicitur per se nota: qualis videtur esse illa, Deus esRespondeo hanc propositionem nunquam a probatione separari; cum enim Deus concipi non possit, nisi relate ad creaturas, semper praedicta ropositio, per aliud nobis nota est; sed quia facilis, & subitus est ille discursus, non videtur praedicta propositio per aliud probari.

Articulus 2

37

Conclusio est, Deum esse, non potest a priori demon strari, quod etiam conuenit propositioni per se notae: a posteriori tamen, & per effectus demonstrari potest

Articulus 3

38

In art. quinque medijs S. doctor probat Deunesse: cumque art. praeced. dixerit, id posse demonstrari, procul dubio in hoc contendit demonstrationes solum afferre.

Disputatio 20

An Deum esse, vera demonstratione probari possit
39

DISPVT XX. An Deum esse, vera demonstratione probari possit.

40

Error Atheorum, cap. 1. Non posse euidenter ostendi, Deum esse, arbitratur Alliacensis, cap. Deum esse, posse demonstrari, communis est Theologorum opinio, cap. 3. Deum esse, rationibus demonstratur, cap. 4.

41

CAPVT I. Error Atheorum.

42

S Vpponendum tanquam notissimum in hac & quaestione nobis erat, Deum esse: solum autem in disputationem reuocandum, quod S. Thom. in his articulis proposuit. Verum cum magna turba Atheistarum hac nostra aetate in Ecclesiam irruerit, necessarium duxi, huius erroris auctores in hoc cap. referre. Omnium ergo primi Atheistae, si credimus Ciceroni li. 1. de Nat. Deor. in prin. Plutarcho lib i. de placitis Philosoph. c. 7. Lactantio lib. 1. diuinar. instit. c. 2. & lib. de fra Dei, c. 9. Euse bio 14. de demonstr. Euangel. c. 6. & Theodoreto lib. 3. Graecanic. affection. in prin. fuerunt Protagoras qui Deum esse in dubium vocauit, & Diagoras, Melius, Cyrenaicus, Theodorus, & alij qui id expresse negarunt: ideoque ἄθεοι, quasi sine Deo dicti sunt. In ea vero sententia hoc nostro seculo multi haeretici plene conquiescunt. Vt enim testantur Hedio. in epist. ad Philippum Melanc. & Lindanus in suo Dubitantio, dum praui homines huius temporis maxima inconstantia ex Catholicis fiunt Lutherani, ex Lutheranis Zuingliani. & ex his Caluinistae, atque singulas sectas experiuntur, & profitentur, in profundum malorum prola psi Deum esse negant. Hi Atheistae iam nunc Poli tici dicuntur, quod aliarum rerum procurationem non habeant, quam earum, quae ad externam rei publ. gubernationem pertinent; de religioso autem cultu ea ratione dumtaxat solliciti sint, quatenus ad continendos populos in ciuili disciplina, & obedientia arbitrio humano expedire iudicaue rint. Quae falsa simulatio pietatis ex ipso Atheismo plane profecta est.

43

Hac de re Machiauellus ciuis Florentinus non multis ante annis librum edidit, qui statim publi co edicto inquisitorum iure optimo interdictus fuit: eius assidua lectione, & doctrina, in qua non parum profecerat, Henricus III. Rex Galliarum permotus, pessimos mores, & haereses in suo regno diu tolerauit, & si credendum est pijs, & Catholicis quam plurimis illius regni, dum ex vna parte se Catholicum simulauit, & ex alia haereticorum mores eo animo sectatus est, vt summa pace & imperio regnum gubernaret, totum crudelite vastauit, & in seipsum diuisit, donec ipse infelicissima morte vitam finiuit: ex qua ciuili seditione maxima pars adhuc superest belli & aerumnarum, vt vel inde sibi persuadeant Politici, quam parum prosit, imo quantum noceat Atheismus temporali paci, & gubernationi regni, quam solam, ad hominum felicitatem sufficere, arbitrantur.

44

Hujus vero sectae permultos esse Geneuae in Ecclesia, quam dicunt Italicam, ex eo colligit Lindanus loco allegato, quod cum Caluinistae de abolendo semel Pontificatu Romano, purgatorio alijsque dogmatibus inter se consultarent, vnus insignis eorum magister dixit, Asseramus animam vnacum corpore interire, sic purgatorium cum Missa, & Romano Pontifice semel abolebimus. Et sane qui semel in eum errorem adducitur, vt animam hominis putet esse mortalem, facile in Atheismum de clinabit.

45

CABVT II.

46

Non posse euidenter ostendi, Deum esse, arbitratur Alliacensis.

47

Vperuacaneum duxi testimonijs Scripturarum, Patrum, Philosophorumque gentilium, & communi omnium nationum consensu hunc errorem confutare: nam haec omnia facili negotio Athei contemnent: Catholicis vero adeo trita sunt, vt opus non sit singula speciatim referre: satis igitur sit, illud in memoriam reuocare, quod nulla hactenus tam barbara natio fuit, quae numen aliquod non agnosceret, cui cultum deferret, & in uocaret, vt merito dixerit Epicurus praeced. disp. cap. 1. allegatus, nullum fuisse genus hominum quod non haberet sine doctrina anticipationem quandam Deorum. In husus veritatis confirma tionem innumera congerit Ethnicorum testi monia Eugubinus lib. I. 2. & 6. de perenni Philosophia. Rationibus igitur solum nobis agendum est, nec probabilibus dumtaxat, & topicis argumentis disserendum, sed demonstrationes euidentes in medium sunt afferendae. Quoniam vero inter Catholicos, qui Deum esse fatentur, nonnulli in dubium vocarunt, an Deum esse demunstrari possit, priusquam rationes afferantur, haec difficultas examinanda est.

48

Fuit autem sententia quorundam, quam me morat S. Thomas I. contra gent. c. 22. qui affirmabant, demonstrari non posse, sed sola reuelatione constare Deum esse. Hanc tribuunt recentiores Rabbino Moysi lib. 3. cap. 6. Ferrariensis tamen 1 contra gent. cap. illo. 13. solum dicit Rabbinum illum huius sententiae meminisse, quam sane ex Scholasticis secutus est Alliacensis in q 3. art. 2. lit X. adhibito quodam temperamento. Asserit enim, Deum esse, euidenter demonstrari non posse, esse tamen naturaliter probabile: quare omnem Dei notitiam non refert in supernaturalem reuelatiohem? neque vero negat eam probabilitatem maximam esse, & quae omnibus statim appareat, vt superiori disputatione expositum est; sed solum affirmat, nullam Dei notitiam posse naturaliter ad euidentiam peruenire.

49

Hanc autem sententiam praecipue probat diluendo rationes, quae tanquam euidentes afferri solent. Deinde confirmari potest hoc argumento quod ipse tertio loco adducit in principio quae stionis. Non est nobis euidenter notum, Deum esse vnum, ergo neque Deum esse: perinde enim est demonstrare Deum esse, atque vnum esse, quoniam nomine Dei nil aliud intelligimus, quam vnum quoddam ens infinitum supra omnia entia.

50

CAPVT III.

51

Deum esse, posse demonstrari, communis est Theo logorum opinio.

52

Osterior sententia, quam censeo veriorem communis est inter Theologos, qui docen tatione naturali demonstrari posse. Deum esse. Sic tradunt S. Thomas, Caietan. & recentiores in hoart. & icontra gent. cap. 12. & 13. & Ferrarien ibi dem. Albertus 1. p. q. 17. 1. p. quaestionis. Richard in id. 3. a. 1. q. 3. Aegidius q.1. art. 3. Scotus in i.dist. 2. q. 2. §. Ad 1.quest. Marsil. in 1. q. 5. artic.a. Henric. in. Sum. artic. 22. q. 4. Intet hos autem Aegidius non eodem modo, atque alij, eam defendit: cum enim existimet, vt vidimus praecedenti disputationem, es se per se notam illam propositionem, Deus est, non vult concedere, eam omnino demonstrari posse, sed omnes demonstrationes ad hoc solum afferri, vt explicetur quid nomen, Deus, significet: quo explicato statim per se notum est, ipsum esse. E certe, si rationes hoc solum efficerent, propositiIlla non vere demonstraretur, vi enim rationum nullus assensus deduceretur, sed sola termino rum explicatio. Ratio vero, ob quam ille putat eam propositionem non demonstrari modo prae dicto, est huiusmodi. Esse Dei est ipse Deus, erge de ipso demonstrari non potest ipsum esse: idem enim esset id. quod demonstratur, & de quo de monstratur: tum etiam probari potest hoc modo, Si illa propositio explicatis terminis per se generat assensum sui, demonstratio adueniens nihil ope rabitur ad assensum.

53

Verum in vtroque fallitur Aegidius: primun cum ait, praedictam propositionem esse per se notam, vt superiori artic. conuicimus. Deinde cunasserit, eam demonstrari non posse: id quod his ra tionibus improbatur. Primo, licet idem sit secundum rem Deus, & esse illius; a nobis tamen tan quam diuersa concipiuntur, ac proinde componi mus compositionem, in qua vnum de alio enunciamus: cum ergo hic agatur de demonstration in intellectu viatoris, nihil obstare potest vnitas, & simplicitas Dei, quo minus a nobis demonstrari possit, Deum esse. Doctrina haec est S. Thomae primo contra gent. cap. 12. §. Neque hoc debet mouere: vbi docet praedictam demonstrationem non assumere medium in ipso Deo, sed ab effectibus pro cedere

54

Secundo argumenta, quae afferuntur, non ex plicant, quid nomine, Deus, significetur, sed confirmant intellectum contra omnem dubitationem in assensu illius propositionis: nam facta exlicatione nominis, aliquis dubitare potest, an si Deus, contra quam dubitationem demonstratio intellectum deter minat

55

ertio etiamsi concederemus, esse per se no tam praedictam propositionem, posset nihilominus intellectus euidenti demonstratione a poste riori iuuari; si, inquam, praedicta propositio esse per se nota non euidentia, quam dicunt intuiti uam, neque ita manifesta, sicut sunt aliae res, qua sensui nostro propinquiores sunt. Quare Albertus, qui concessit hanc propositionem esse per se potam, affirmat nihilominus, demonstrari posse aposteriori

56

Alij igitur Doctores allegati pro hac sententis censent, demonstrari posse non sola terminorum explicatione, sed ratione etiam, quae moueat ad assensum rei virtute praemissarum. Inter eos autem Scotus vtitur distinctione quadam: inqui enim, si sermo est de hac propositione secundum se, demonstrari potest, etiam demonstratione propter quid; nobis tamen viatoribus solum demonstratione a posteriori.

57

Caeterum id, quod asserit de demonstratione propter quid, nullo modo verum est. Haec enim propositio secundum se, hoc est. abstracta ab intellectu viatoris, qui cognoscit illam per alienas species, & posita in intellectu videntis ipsam, absque dubio medio vacat: imo vero non est propositio composita ex subiecto, & praedicato, sed simplex quaedam cognitio: quare nec discursus, ne¬ dum demonstratio vlla circa illam esse potest: ex quo principio disput. 22. c. 3. probabimus, Ange os nihil per discursum cognoscere ex ijs, quae ipsis simplici intuitu nota sunt. Est itaque vera haec posterior sententia, iuxta communem sensum aliorum auctorum, qui solum loquuntur de de monstratione a posteriori, & de intellectu viatorum. Quam opinionem adeo veram existimant recentiores Thomistae, vt priorem merito censeant temerariam, quam S. Thomas 1. cont. gentes, c. 12. errorem appellauit.

58

Probant vero Scripturae, & Patrum tescimonijs namque ad Rom. I. dicitur: Inuisibilia enim ipsius, scilicet Dei, Acreatura mundi per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur. Vbi vrgent verbum, conspiciuntur, quo aliquid majus, quam assensum obscurum putant significari. Subdit Paulus, Ita vt sint inexcusabiles. Ex quo sic argumentantur: si cognitio Dei solum esset obscura, & probabilis, es sent excusabiles, quia dubitare iure poterant. Si

59

nile est illud Sapien. 13. A magnitudinc enim speciei, & creaturae cognoscibiliter poterat creator omnium videri. Qua de causa Sapiens vanas appellat gentes quae Dei notitiam ex vniuersi fabrica non sunt assecutae. Notant autem praedicti Doctores verbum, videri, quod assensum euidentem significat. Adducunt etiam illud Psal. 8. Coeli enarrant gloriam Dei, & Psalm. 88. Confitebuntur coeli mirabilia tua, & Actor. 14. Et quidem non sine testimonio semetipsum reliquit, scilicet Deus, benefaciens nobis de coelo, dans pluuias, &

60

Verum haec omnia meo quidem iudicio non probant propositum. Scriptura enim his locis, & similibus solum contendit, semper fuisse sufficiens Dei testimonium ex mundi fabrica, pulchritudine, & alijs effectibus, vt ab omnibus cognosceretur: vtrum autem notitia euidenti, an solum probabilissima, nihil curat. Quod vero vtatur verbo, conspiciuntur, & verbo, videri, parum interest: haec namque communi quadam, & magis vsitata significatione, quamlibet intellectus notitiam cum assensu determinato significant: in qua communi significatione haec, & similia Scriptura passim vsurpat

61

Praete tea, quod dicit Paulus & Sapiens insinuat Gentes, quae Deum non cognouerunt, exculan non posse, non probat potuisse omnes demonstrationem habere. Ad hoc enim, vt non possent excusari, satis est, si probabilissimam quandam, & prudentem notitiam habere potuissent. Sic enim hanc habentes notitiam, Deum verum colere de bebant. Nam si aliquis modo Christum negaret non propterea excusari non posset, quia euidentem rationem illius habere potuisset, sed quia fi de, & notitia prudenti potuisset credere. Ex eo ergo gentes exculari non possunt, quod rationibus probabilibus apud prudentes non acquieuerunt. Quocirca Nazianzen. orat. 34. quae est 2. de Theologia, aliquantulum a principio inquit: Etenim quod Deus sit, ac princeps quadam causa, quae res omnes procrearit, atque conseruet, tum oculi ipsi, tum lex naturalis docet; illi, dum rebus in aspectum cadentibus iciem affigunt: haec autem, dum per res oculis subiectas. ac recto ordine collocatas, auctorem earum coniectura quadam colligit. Vbi non dixit, euidenti ratione, sed coniectura quadam ex rebus visis colligi, Deunesse. Est enim optima ratio, etiamsi non sit omni bus euidens, ex rebus creatis deducta, quae fere omnium animis statim haeret. Graece vtitur Nazianzenus participio συλλογιξόίνος, a verbo, συλλογίξο εαι, quod non significat euidenter colligere, aut demonstrare, sed simpliciter ratiocinari. Haec igitur sententia confirmanda solum nobis erit seque cap. adductis rationibus ad probandum, esse Deum, quas demonstrationes esse putamus. Nunc argumentis Alliacensis satisfaciendum est.

62

Prius argumentum nullius esse momenti, ex iis quae dicemus seque cap. constabit. Ad aliud vero respondeo, etiamsi demonstrari non possit, Deum esse vnumS posse tamen demonstrari Deum esse, hoc est, aliquod numen super omnia visibilia, & creata, vt sequenti cap. videbimus. Deinde re spondeo, demonstrari posse Deum esse vnum, vt quaest. 11. patebit, non minus facile, quam Deum esse in rerum natura. Circa ea tamen, quae diximus, & quae sequenti cap. dicenda sunt, aduerten dum est, talis naturae esse demonstrationes, vt in eis ea vis, & euidentia requirenda non sit, quae in Mathematicis reperitur: sed quam naturalis, auMetaphysica, vel moralis scientia exposcit: ad haec enim tria capita omnes, quas subinde adducemus, referuntur.

63

CAPVT IV. Deum esse, rationibus demonstratur.

64

Nitendum nobis est, rationibus ductis solum Lex principiis naturalibus, Deum demonstra re: nam Theologicis rationibus contra Atheos frustra disputaremus. Caeterum, cum plurimae afferri soleant, quas congerunt S. Thomas 1. contra gent. c. 13. & in art. 3. huius quaestionis, Henricus & Scotus locis allegatis; omissis nonnullis, eis solum vtemur, quae efficaciores sunt, & Theologum magis decent. Illud autem praemittendum duxi. quod a viris magnae auctoritatis accepi, nempe in Gallia, & Anglia, vbi nunc Atheismus maxime viget, perditissimos homines ab Atheismo facile reuocari, dum Magicis artibus, in aliis, aut in seipsis, mirabiles effectus experiuntur, qui omnem humanam, & visibilem potentiam superant: quibus coacti credunt praeter ea, quae sub aspectum cadunt, aliquid spirituale, & potentioris virtutis esse: quo admisso facilius in eam sententiam adducuntur, vt numen aliquod fateantur: hoc enim ideo negant, quod nihil aliud praeter ista corporea, & visibilia esse putent: peiores quidem Sedu caeis, qui quanquam spiritum creatum, & anima immortalitatem negabant, Deum tamen sacrifi ciis agnoscebant. Quare testantur viri grauissim, eo magis in Gallia, & Anglia hominis ab Atheismo detineri, quo auidius Magicis artibus student quod nisi inter haereticos Deus permisisset, pene omnes iam in Atheismo versarentur.

65

Prima igitur demonstratio talis est. Omne quod est in vniuerso, aut est a se, aut ab alio: prius dici non potest: videmus enim permulta non tantum ab aliis fieri, sed etiam conseruari, & multis indigere, vt a contrariis se defendant: neque omnia ab alio pendere possunt: sic enim fieret, vt causarum ordo infinitus esset: id quod omnes philosophi cum Aristorele 2. Metaphysic. cap. 2. merito putant absurdum. Primum, quoniam essentialis ordo causarum efficientium, de quibus modo loquimur, non posset per infinitam, seriem, virtu tem superiorum ad inferiores deferre. Tum etiam non videtur possibile, vnamquamque rem infinito numero causarum ad sui conser uationem indigere: habet enim vnaquaeque de terminatam naturam, ac proinde determinatam etiam postulat causam, quae huius, vel illius natu rae sit: quare a confusa, & infinita multitudine causarum pendere non porest.

66

Ad haec, cum mihil primum in eo ordine cau sarum assignetur, & vnaquaeque ab alia pendear, cogimur fateri totam hanc rerum machinam veluti a casu, & sine causa ita esse dispositam, cum ni hil sit firmum, & stabile, ad quod caetera reuocentur: cuius natura, vel voluntate caetera producta sint, & conseruentur: nulla enim esset causa, nulla ratio, ob quam rerum vniuersitas serie illa infinita esset disposita: tum quia non esset voluntas superior: tum quia hulla esset natura; quia natura in vnaquaque re determinata est; ac proinde ex se determinatam causarum multitudinem postulat. Omnium autem simul non esset vna natura, qua talem infinitum ofdinem exposceret, vt manife stum est: esset igitur quasi Chaos, & maxima confusio, cum qua haec rerum pulchritudo, & conuenientia cum debita contrarietate, quam videmus, constare non posset.

67

Neque vero contendo modo pluralitatem deorum excludere: de hoc enim quaest. 11. disserendum est: neque an sit corpus. vel spiritus: de quo sequenti disp. dicemus: solum generatim probare volo, in hac rerum vniuersitate esse numen diuinum, id quod praedicta ratione facile colligitur. SI enim est ens aliquod, quod non sit ab alio, sequitur necessario semper fuisse neque enim ab aliqua causa determinati potest, vt in tempore incipiat, & aliquando desinat. Sequitur praeterea, illud ens esse causam. Si enim in effectibus, & causis status daridebec, tandem ad primam, quae sit huiusmodi, deueniendum est: hae autem proprietates soli Deo conueniunt: ergo qui fatetur, hoc modo esse ens necessarium, reipsa concedit Deum esse, licet ipsum Dei nomine non appellet.

68

Haec ratio ex principiis metaphysicae, & philosophiae, quae Aristot. 2. met. cap. 2. tradidit, petita est. Aristoteles enim probat impossibilem esse ptocessum in infinitum in causis efficientibus per se ordinatis. Eam etiam tetigit S. Thomas, & alif Scholastici commemorati, & Damascenus 1. de fide, cap. 3.

69

Secunda demonstratio ex philosophia morali deprompta huiusmodi est. Qui Deum e medio tollit, necesse est, vt etiam auferat praemia virtutum, & vitiorum supplicia post hanc viram: quis enim iudex in ea causa esse poterit? praesertim quod qui Deum negat, immortalitatem etiam animae negare debet. His enim sublatis, virtus, qua etiam perditissimi homines in aliis venerantur, si ne digno praemio maneret. Accidit enim interdum magis modestos, & studiosos hanc vitam mi serrime transigere. Si ergo post mortem praemium verae laudis, quod natura sua virtus exposcit, nullus retribuet, manebit virtus sine praemio: virtutem autem praemium mereri facinorosi etiam fatentur. Felicior quoque esset ille, qui in vitiis enutritus cutem curaret, quandoquidem nulla eum manerent supplicia Qui ergo semel negat Deum ac proinde animae immortalitatem, aufert etiam cultum erga Deum, religionem inramenti, deni que onmem virtutem e medio rollit, optimum e¬ nim esset vitae corporalis commoditas, si praete ipsam nec Deus, nec res alia immortalis superesse Tertia demonstratio satis acuta, quam Anselmus prosequitur in prosologia, cap. a & in lib. pro insipiente, haec est Deus est id, quo melius excogitari non potest: sed id, quo melius excogitar non potest, nequit esse in sola cogitatione, sic enim non esset melius: id enim melius est, quod in cogitatione, & in reipsa est, ergo Deus est in rerum natura. Caeterum in re apud gentes etiam barbaras adeo nota aduersus Atheos, qui lumen rationis videntur amisisse, hae rationes sufficiant. Contra hos enim non tam rationibus quam ar mis agere oportet. Vt enim dixit Arist. 1. Topic cap. 9. circa finem, non omne problema disputandum est, sed quod indiget ratione aliqua, & exa mine, est enim aliud quod in dubium reuocare poene dignum est, quale est, inquit Arist. an opor teat Deum honorare.

PrevBack to TopNext