Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 7

Articulus 1

1

Conclusio est: Deus est infinitus.

Articulus 2

2

Explicatio vtriusque articuli.

3

CONCLVSIO est: Nihil praeter Deum potest esse infinitum simpliciter, tametsi aliquid sit infinitum secundum quid. Appellat S. Thomas infinitum secundum quid, quod vocari solet infinitum in potentia: Cumque in his duobus art. quaestio non sit de infinito secundum quantitatem, de hoc enim tra ctat art. 3. & 4. sed de infinito secundum esse, aut per essentiam, vt patet ex titulo artic. 2. & ex 1. argum. ipsius, illud dicitur a S. Thoma in hoc art. 1 infinitum secundum quid, hoc est, in potentia, non quod potest sine termino secundum numerum. vel secundum quantitatem augeri; sed id, quod ita habet esse determinatum per aliquam formam, vi sit in potentia ad alias sine fine. Talem inqui S. Thom. in art. 2. esse materiam. quae licet vna tantum forma determinetur ad esse huius, semper manet in potentia ad recipiendum aliam, & aliam in infinitum. Infinitum autem simpliciter non intelligit S. Thomas secundum quantitatem, sed secundum esse, vel essentiam. Conclusio ergo art. 2. sic explicata illustrat conclusionem art. 1. Quare vtriusque art. doctrina hac vnica propositione potest comprehendi: Ita est proprium Dei esse infinitum simpliciter per essentiam, & secundum esse, vt alteri rei conuenire nequeat. Nam cum in art. 1. inquit S. Doctor Deum esse infinitum, intelligit absque dubio per essentiam de qua infinitate quaerit in 2. an ita sit proprium Dei, esse infinitum, vt alteri non conueniat. Dubium autem esse non poterat de infinito secundum quantitatem, constabat enim ex qui Deum non esse corporatum, ac proinde nec quantitate praeditum.

Disputatio 25

Quo pacto sit proprium Dei, esse infinitum per essentiam
4

DISPVTATIO XXV. Quo pacto sit proprium Dei, esse infinitum per essentiam

5

Quidam rationem infinitatis Dei ex infinitis attributis explicant, cap. 1. Deum esse infinitum, quod esse illius in nullo recipiatur, nonnulli senserunt, cap. 2. Infinitatem Dei aliqui explicant ex eo, quod non collocetur sub genere, cap. 3. Duobus alijs modis infinitatem Dei exponit Albertus, cap. 4. Vera ratio infiniti secundum essentiam est, non esse ab alio, cap. 5.

6

CAPVT I. Quidam rationem infinitatis Dei ex infinitis artributis explicant

7

SCholastici omnes in 1. d. 43. in conclusione 2 Cart. consentiunt, asserentes Deum ita esse infinitum per essentiam, vt haec infinitas nulli alter possit conuenire, imo & Philosophus 3. Phys. c. 4. text. 30. ex mente Anaximandri, & naturalium philosophorum tradit primum principium rerum omnium infinitum esse, sed genus infinitatis illius non explicat, neque Scholastici nostri in eo assignando conueniunt. Enumerabimus igitur singulorum sententias, & postremo nostram subijciemus. Primum nonnulli recentiores rationem infinitatis secundum esse, quam dicunt, nulli creaturae, sed soli Deo conuenire, explicant ex infinitis perfectionibus, & attributis, quae Deo assignari solent. Cum enim perfectiones Dei dicantur infinitae, & ipse etiam Deus infinitus secundum essentiam erit

8

Haec tamen sententia, quo magis vulgaris, & popularis est, eo minus probabilitatis momento fulcitur: nam, vt patebit ex disp. 116. & sequenti bus, Dei essentia ita est simplex secundum tem, vt vnicam tantum perfectionem essentialem in se habeat, quamuis ratione sola hominis viatoris plures in eo perfectiones, & attributa distinguantur: Nullus autem distinguere valet infinitas in Deo perfectiones: hac ergo sola ratione non debemus infinitatem simpliciter secundum esse, aut essentiam Deo tribuere.

9

Respondebit aliquis, ea de causa Deum esse infinitum secundum essentiam, quod in se fundamentum habeat, vt sine numero perfectiones per

10

intellectum viatoris ipsi assignentur. Hoc tamen responsum refellitur primum, quia non constati vtrum excogitari possint infinitae perfectiones possibiles in creaturis, quae secundum se consideratae, ita sint simpliciter simplices, vt Deo possint attribui: nam quamnis sint infinitae creaturae possibiles specie distinctae, quod adhuc in opinione positum est: nullus tamen affirmare potest esse infinitas perfectiones possibiles harum creaturarum, qua secundum se Deo quoque conuenire possint: neque enim omnis perfectio creaturarum etiam se¬ cundum analogiam Deo tribuitur: at certissimum est apud omnes, Deum esse infinitum secundum esse: hoc igitur modo ratio infinitatis Dei non satis explicatur.

11

Deinde aut infinitas Dei in eo consistit vt perfectiones in eo sine fine actu distinguantur; & hoc modo nunquam esset actu infinitus? aut in eo quod fundamentum habeat, vt infinitae in eo distinguantur perfectiones, & haec infinitas, aut non est simpliciter infinitas, sed tantum secundum quid, si ex multitudine perfectionum expendenda est, aut certe est alius modus infinitatis, qui hacte nus non satis explicatus est

12

CAPVT II

13

Deum esse infinitum, quod esse illius in nullo recipiatur, nonnulli senserunt

14

Anctus Thomas, Caietanus, & recentiores in his art. & i.contra gent. c. 43. & Ferrar. ibidem §. Circa istam propositionem. Aegidius in I. d. 43. a. 1. q. 1. & Richardus a.1.q. 1. alio modo explicant infinitatem Dei: infinitum (inquiunt) idem omnino est quod non finitum, & limitatum: aliquid autem eo finitum est, quod alio terminatur, & contrahitur Quare in rebus creatis compositis ex materia, & forma reperitur ratio finiti secundum esse: quo niam materia per formam, & vicissim forma per materiam limitatur; tametsi materia sit quodammodo infinita, quia semel informata adhuc in potentia manet ad alias formas sine fine: qua ratione eam appellat S. Doctor infinitam secundum quid hoc est in potentia: Licet actu per formam finita sit. Spiritualibus quoque creaturis conuenit ratio finiti secundum esse, non quia in eis materia pe formam, & forma per materiam finiatur, sed qui compositae sunt ex esse, & essentia, & earum esse in essentia receptum ab ea determinatur. Sunt igitu finitae secundum esse, quia earum esse receptum est, atque eo, in quo recipitur, limitatum: cum er go Dei essentia sit suum esse, ac proinde eius esse non sit in aliquo receptum, erit infinitum, & non limitatum. Quare ita est Deo proprium infinitum secundum esse, vt nulli creaturae conueniat.

15

Hanc rarionem impugnat Scotus in 1. dist. 2. qi. 2.§. Vltimo ostenditur: in hunc modum. Esse substan tiarum separatarum est accidens essentiae: Ergo non potest ipsam substantialiter limitare: quinimo arbitratur omne ens finitum siue secundum quantitatem, siue secundum substantiam gradu quodam determinato in seipso prius finitum esse quam aliquo extrinseco terminetur: veluti primus orbis ratione suae quantitatis in se finitus est, licet alio extrinseco non finiatur: atque ex eo potius alio extrinseco terminatur, quia in se finitus est, quam e contrario

16

Verum haec obiectio Scoti friuola est primum. quia esse existentiae non est accidens essentiae ex sententia S. Thomae, vt ipse Scotus falso ei adscribit, sed est actus substantialis illius: quod vero pos sit ab ea separari, parum interest: nam & forma substantialis separari potest a materia, & tamen non est accidens illius. Secundo, S. Thomas non dixit essentiam terminari per existentiam, sed con tra, esse per essentiam, cuius oppositum impugna Scotus. Teruo, cum asserit S. Thomas eo aliquid finiri, quod alio terminatur, non loquitur de quanto quantitate molis, cui omnino accidit ali quo extrinseco concludi, & terminari; sed loqui¬ tur de esse substantiali alicuius rei, & inquit eo ipso esse finitum, quod est in alio receptum. Neque vere existimat formalem rationem finiti secundum esse in receptione ipsa formaliter consistere, sed id, quod natura sua postulat in alio recipi, natura etiam sua finitum esse, & limitatum, priusquam in alio recipiatur.

17

Caeterum praedicta ratio, qua sanctus Doctor explicare, & probare nititur infinitatis attributum in Deo, difficilis adhuc mihi videtur. Etenim in rebus a materia separatis nihil existimo substantialiter in alio receptum esse: nam essentia, & existentia idem omnino sunt ex natura rei, vt 3. p. q. 17.a. 2. probabitur. Ipsae vero res spirituales ex materia, & forma non componuntur, aut ex aliqua potentia, & actu substantiali secundum rem, sed solum ex genere, & differentia per rationem nostram: quae sane compositio, nisi aliud obstaret, absque aliquo absurdo Deo concedi posset, vt disp. 22. probatum est. Nihil ergo substantiale est in rebus spiritualibus quod alio secundum rem finiatur, & terminetur: quare ratio infinitatis Dei, & finitatis omnium creaturarum alia ratione probanda est.

18

Dicet aliquis, in creaturis etiam spiritualibus compositionem esse ex natura, & personalitate; personalitatem autem distingui ex natura rei ab essentia, vt 3. p. q. 4. art. 2. ostendemus. Verùm haec compositio non satis videtur, vt essentia in personalitate, & personalitas in essentia ita mutuo recipiantur, vt hoc ipso substantialiter inuicem limitentur. Nam personalitas solum est modus quidam per se, qui licet terminet naturam, & contrahat, vt sit persona, quae nulli amplius communicari possit: non tamen videtur illam in se recipere, & substantialiter terminare, vt sit finita secundum esse, nisi ratio finitatis aliunde ipsi conueniat. Deinde non satis perspicuum est, quonam modo eo quod recipiatur forma in materia, aut esse in essentia, limitata & finita sit secundum esse: quamuis enim ita mutuo determinentur, vt ex ipsis tertia quae dam substantia confletur a quacumque alia distinctarex hoc tamen non sequitur, rem illam esse finitam, vt falso putauit Ferrar. loco cit. Nam vt optime notauit Alex. 1. p. q. 6. membro I. ad 3. non est aliquid finitum ex eo, quod distinguatur ab alio, sic enim Deus finitus esset, quia iia est Deus, vt a ceteris rebus distinguatur.

19

CAPVT III.

20

Infinitatem Dei aliqui explicant ex eo, quod non collocitur sub genere.

21

Lij vero infinitatem Dei ex eo colligunt, quia non collocatur sub genere: hac enim ratione infinitus erit, quia & genere, & definitione caret. Definitio enim teste Arist. 5. metaph. text. 22. terminus dicitur, quod rem, quam definit, terminet & claudat. Cum igitur Deus non collocetur sub genere atque ita nec definitionem habeat ex genere, & differentia; sequitur infinitum esse. Hoc modo philosophantur S. Thomas 1. contra gent. cap. illo 43. ratione 1. & Ferrar.ibidem, Capreolus in 1. d. 43. q. 1. a. 1. concl. 1. Aegidius art. 1. q. 1. Huc etiam spectare videtur id, quod docet Albertus in eadem dista. 1. nempe Deum infinitum esse, quia neque definiri, neque comprehendi potest a nostro intellectu.

22

Verum hoc modo non satis defenditur infini¬ tas Dei secundum essentiam. Primo, nihil obstare infinitati Dei ipsum collocari sub genere, ostensum est supra d. 22. cap. 3.

23

Secundo, quod attinet ad definitionem, & com prehensionem, solum probat, Deum esse supra omnem intellectum humanum, non tamen esse simpliciter infinitum: quod enim ab intellectu creato videri, definiri, aut comprehendi nequeat, solum conuincit, ab intellectu humano non posse finiri, & terminari; at in se infinitum esse, non satis ostendit: uam dicere aliquis posset, Deum suomet intellectu, & cognitione comprehendi; & ipsa de finiri, cum a se intelligitur, sicut est. Quod si re spondeas, Dei intellectum esse infinitum, & ita posse suam essentiam definire. & comprehendere. hoc adhuc probandum erat: infinitas enim intellectus diuini ex infinitate essentiae probanda est.

24

Tertio cum intellectus creatus possit Deum intueri clare, & sicuti est, lumine gloriae sibi com municato, ita vt nihil illius lateat, sine dubio ipsa visione creata definiri potest multo melius, quam res aliae in hac vita a nobis definiuntur. Et quamuis videntes Deum, sicuti est, non dicantur ipsum comprehendere, nihilominus visio clare ipsius omnia, quae sunt in eo formaliter, intra latitudinem suae repraesentationis complectitur. Neque vero ideo beati dicuntur non comprehendere Deum, quod aliquid eorum, quae formaliter in eo sunt, extra visionem sit, sed quia non omnia, quae Deus facturus est, vel facere potest, ex vi visionis essentiae Dei cognoscant. Adde ex hac ratione solum colligi attributum incomprehensibilitatis, non autem infinitatis secundum essentiam, quae sane diuersa sunt.

25

CAPVT IV.

26

Duobus alijs modis infinitatem Dei exponit Albert.

27

DVplici alia via Albert. in 1. q. 13. art. 1. probat Deum infinitum esse; tum quia caret principio, & fine durationis; tum quia nullo loco sib adaequato concludi potest. Huius sententiae meminit Banau. in eadem. d. a. 1. q. 2. & refert, auctores illius docuisse, Deum esse quidem nobis infinitum, sed secundum veritatem non esse: quia sibi ipsi, qui est ipsa veritas, non est infinitus. Commemorat vero in hanc sententiam modum illum infinitatis ex parte comprehensionis.

28

Sed quod attinet ad duos alios modos, alterum ex loco, alterum ex duratione, facile haec fententia impugnari potest: nam priori modosolum probatur infinitas Dei secundum locum, quae est im mensitas, de qua non est praesens controuersia Est enim diuersum attributum infinitaris, de quo nunc agitur, & immensitatis, de quo in sequenti quae stione disserendum est. Neque vero ex ratione immensitatis colligitur ratio infinitatis, sed potius contra. Posteriori autem modo solum probatur, Deum esse infinitum duratione, hoc est, aeternum non autem infinitum secundum essentiam, de qua infinitate nunc sermo est: nam de aeternitate, quae est aliud attributum, quaest. 10. disputabitur, sicut etiam de incomprehensibilitate, quae est aliud attributum ab infinitate, tractandum est infra q. 12. Mitto plures alias rationes, quibus S. Thom. 1. contra gent. cap. 43. & Scotus q. 2. cit. demonstrare conantur infinitatem Dei. Ex illis enim solum generatim colligitur, Deum esse infinitum secun¬ dum essentiam, sed quae sit ratio huius infinitatis, non satis explicatur.

29

CAPVT V.

30

Vera ratio infiniti secundum essentiam est, non esse ab alioVVm infinitum idem omnino sit, quod non finitum, ac proinde negationem signis signi ficet, omnisque negatio ex forma opposita, qua priuat, dignosci debeat, ratio cuiuscunque infiniti ex fine, vtpote ex sibi contrario, explicanda est. Notandum autem primo est, finem hoc loco non vsurpari pro perfectione, & consummatione alicuius. Sic enim res infinita idem esset, quod imperfecta: quo pacto ratio infiniti Deo non conueniret; sed finem nunc idem esse, quod terminus, vltra quem res non extenditur, sed ipso quasi concluditur. Quocirca si constiterit, quid sit finis, & terminus aliarum rerum, ex qua dicuntur finitae secundum essentiam; fiet quoque manifestum, ex cuiusnam negatione Deus hoc modo infinitus dicatur.

31

Secundo notandum est, rem aliquam non quantam finiri posse multis modis, primo defini tione, aut cognitione: secundo termino durationis: tertio termino loci: quarto termino effectus a se producti, vel qui produci potest. Contra vero per negationem finis aliquo ex his modis res aliqua infinita dicitur: Caeterum, vt ex dictis in hac disp. constat, nullo ex his modis ratio formalis infinitatis Dei secundum essentiam satis ostenditur: sed aut sola infinitas incomprehensibilitatis, aut aeternitatis, aut immensitaris, aut denique potentiae, quae omnes ab essentiae infinitate distinguuntur, vt patet.

32

Tertio obserna, cum omnis effectus a sua causa accipiat esse, ac proinde intra illius efficacitatem contineatur, & extra eam egredi non possit, fieri, vt, quaecunque res ab alia accipit esse, dicatur finita, & limirata secundum essentiam, habeatque naturam participatam, ac proinde finitam, eo quod per suam causam, a qua pendet, limitetur, & finiatur. Quare omnis creatura finita est secundum essentiam; eo, quod a Deo perpetuo conseruante ita pendeat, vt neque ad instans sine illius influxu esse possit. Contra vero, cum Deus a nullo habeat esse, aut conseruetur, sed ex seipso sit, nullo fine, aut termino eius esse, & essentia in genere entis limitari potest? propria igitur ratio infinitatis Dei secundum essentiam in eo posita est, vt a nulla causa habeat esse. Quocirea infinitas secundum essentiam ab alijs recte distinguitur, qui negationem finis diuersimode, quam aliae infinitates significat, vt ex dictis perspicuum est. Quo fit, vt li cet creaturis communicari possit infinitas secundum durationem, vt disput. 177. colligemus, ea tamen alio modo, quam creaturis, Deo conueniat Nam cum aeternitas in Deo, quae est infinitas durationis fundamentum habeat in infinitate secundum essentiam; efficitur, vt aeternitas Deo ab intrinseco conneniat, & ex seipso, cieaturis autem solum per participationem.

33

Hunc modum infinitatis secundum essentiam videtur tradidisse Alexand. r. p. quaest. 6. m. ilad 3. & 4. Vbi tres modos enumerat, quibus Deus est infinitus. Primus est, quia ipse terminat alia, & a nullo terminatur, quia scilicet in omnibus est, quo insinuare videtur infinitatem immensitatis. Secundus modus infinitatis in Deo est, quia non perficitur ab alio: videtur autem intelligere tarquam ab efficienti. Huc etiam spectare videtur id quod aliqui Scholastici, quos disp. 103. referemus, docent, nempe Deum esse infinitae virtutis, & potentiae, non ex eo, quod moueat aeterno temporesed quod a se ipso, non motus, nec pendens ab alioHoc ipsum docere voluit Dionys. 9. c. de diuin. nom. vbi de magnitudine Dei inquit: Ac magnia quidem Deus dicitur, tum ex sua magnitudine, quae se, & cum omnibus, quae magna sunt, communicat, & perom nem magnitudinem diffundit, atque extendit, locum omnem continet, omnem numerum superat omnem infinita tem transilit: tum ex summa vi, actionisque magnitudine ac muneribus, quae ab ipso quasi fonte manant. Haec Dio nys. quibus non solam infinitatem immensitatis. & potentiae, sed etiam essentiae Dei expressisse videtur, cum dixit, ipsum esse fontem omnium munerum, qui se ceteris omnibus communicat. Eam enim Dei magnitudinem, de qua statim dixit esse infinitam, non eo infinitam esse putauit, quod infinita munera largiretur, sed quod esset omnium bonorum fons, nullius indigens, a quo caetera de riuarentur. Eodem sensu Gregor. Nazian. orat. 38 Deum appellauit pelagus quoddam essentiae immensum, & interminatum: Quae verba tametsi Nicet. in illud eiusdem orationis, Deus & erat, &c de infinitate aeternitatis, immensitatis, & incomprehensionis interpretari videatur, reuera infini tatem ipsius esse, & essentiae Dei significant. Proxime namque dixerat Nazian. Deum in monte Sina seipsum appellasse nomine, Qui est, vt indicaret, in seipso complecti vniuersum, quod est. Nomen autem, qui est, vt disp. 59. c. 3 dicemus, ideo de Deo inter cetera proprijssime dicitur, quia ipsum per es sentiam, & ex se esse significat. Quam sententiam Nazian. eodem loco interpretatur Nicetas his verbis: At Deus semper est: &, vt cum diuiniloquo Dionysis dicam, vniuersam essentiam in seipso complectitur. Eg. enim, inquit Scriptura, Sum primus, & ego postea, & ant. me non est alius Deus, nec post me futurus est. Tota enin essentia illius nec principium habens, nec finem habitura quasi vastum quoddam pelagus essentiae est. Vbi quamuis Nicetas ad durationis infinitatem respexerit, infinitatem tamen secundum esse, in modum a nobis expositum, etiam intellexit. Illis enim verbis, An tea non est Deus, non modo durationis, verum etiam dignitatis, & virtutis infinitatem expressit. Perinde namque est dicere, Ante me non est Deus, atque: meipso sum, & a nulla alia causa essentiam, & ess accipio, & haec est potissima. & prima omnium in finitas, ex qua ceterae secundum rationem proficiscuntur.

34

Tertium modum infinitatis in Deo dicit esse Alexander ex eo, quod non est propter alium tan quam propter finem, sed omnia sunt propter ipsum nam cum Deus careat causa finali, hac etiam ratione infinitus erit, hoc est, sine fine. Caeterum hoc genus infinitatis non tam essentiae, & esse, quam operationis est, vt hac quoque ratione Deus in operando infinitus sit, quia nulla alia re, tanquam causa finali terminatur. De quo genere infinita tis disputat S. Thomas quaest. 19. art. 5. illa itaque infinitas, quae secundo loco ex mente Alexandr exposita est, est proprium attributum infinitati. Dei secundum essentiam, de quo in hac quaestione disserit.

Articulus 3

35

Conclusio est: Non potest esse infinitum secundum quantitatem, aut magnitudinem continuam.

Disputatio 26

De infinito in rebus creatis.
36

DISPVTATIO XXVI. De infinito in rebus creatis.

37

Duae extrema sententiae de hac re. cap. 1. Infinitum secundum magnitudinem fieri posse probatur. cap. 2. Non repugnare infinitum multitudine, eodem modo ostenditur. cap. 3.

38

CAPVT I.

39

Duae extremae sententiae, de hac reAteries horum articulorum philosophicae! disputationis propria est, & ad Theologicas! veritates parum necessaria. Nam quod attinet ad Dei potentiam, an infinitum huiusmodi facere possit, ex eo solum definiri debet, quod infinitum in se contradictionem implicet, aut non. An vero ratione magnitudinis, aut multitudinis infinitum esse repugnet, ex philosophiae principijs solum examinandum est. Verum, quia disp. 63. probandum nobis est, Deum infinita actu cognoscere id, quod aliqui immerito negant: quia alioqui ea omnia posset efficere, quod putant absurdum: idcirco in praesentia paucis ostendam, an repugnet infinitum multitudine, aut magnitudine, a Deo fieri. Est autem praemittendum, genus hoc infinitatis alterius prorsus rationis esse, quam infinitum secundum essentiam; idemque dicendum de infinito in qualitate secundum intensionem: quamuis enim crescente quantitate, aut qualitate, crescat etiam essentia, & natura quantitatis, & qualitatis, ac proinde cum infinita intensione, aut extensione essentia qualitatis, & quantitatis infinita sit; neutra tamen est essentialiter, aut secundum esse infinita, illo nempe genere infinitatis, quo hactenus diximus Deum infinitum esse: quia tam qualitas secundum intensionem, quam quantitas secundum extensionem infinita, causam sui esse haberet: ac proinde termino ex parte causae finiretur. In quaestione igitur proposita non pauci Theologi asseue rant, infinitum actu secundum magnitudinem, au multitudinem a Deo fieri non posse, quod pluri ma sequantur absurda, si dicamus aliquod infini tum fieri posse. In hac sententia fuerunt S. Thomas, Caietanus, & alij Thomistae in artic. 3. & 4. huius quaestio. Bonauent. in 1. distinct. 43. articul. I. quaest. 3. Duran. quaest. 2. Marsil. in 1. quaest. 42. art. 3. concl. 6. & 7. & ex philosophis nostrae aetatis non pauci. Rationes vero, quibus id probant, inferius referemus; ex earum namque solutionibus manifestum fiet, nihil omnino absurdi contra oppositam sententiam euidenter deduci.

40

Opinio itaque opposita, non sine probabilitate afsirmat, fieri posse a Deo infinitum actu, tam ma gnitudine inrebus corporeis, quam multitudine inspiritualibus, & corporeis. Eam vero tradunt Gregorius in 1. d. 43q. 4. Bassolis. quaest. vnica a. 2 quam probabilem putat absolute Gabriel in 2. d. 1. q. 3. OKam vero, saltem in multitudine rerum spiritualium. In quouis autem genere multitudinis per se non ordinatae eam defendunt. Auicen. & Algazel, quos S. Thomas commemorat in art. 4.

41

Ceterum anteaquam ad rationes veniamus, supponendum est id quod disp. 63. ex professo probabitur, nimirum infinitum tam secundum magni tudinem, quam secundum numerum, aliud esse in potentia, aliud in actu. In potentia dicitur, ex quo si id tantum accipiatur, quod actu existit, finitum quidem est, & terminum habet. Si vero respiciantur ea, quae adhuc ei possunt adiungi, infinitum est. Talem inquit Aristot. 3. Physic. c. 6. esse diem, & ludum Olympicum. Nam ex eo, quod actu sunt finita sunt; sed ex eo, quod ipsis addi potest, infinita. Sic igitur multitudo rerum, cui potest semper fieri additamentum sine fine, dicitur infinita in potentia, licet omnes vnitates, quas habent, finito numero comprehendantur. Nunc ergo probabiliter ostendamus, non solum posse esse infini tum in potentia, quod philosophi infinitum syn categorematice, hoc est, cum additamento infinitum appellant: hoc enim in rebus iam esse, omnes fatentur, vt ex dictis patet; sed etiam infinitum actu, quod categorematice infinitum, hoc est sim pliciter vocant. Id quod ex solutionibus rationum prioris sententiae, colligendum est. An vero praeter has rationes, quas hic in vnum colligemus, alia excogitari possit, qua monstretur, impossibile esse, fieri a Deo infinitum actu, aliorum iudicio integrum relinquimus.

42

CAPVT II. Infinitum secundum magnitudinem fieri posse probatur.

43

PRima ratio, qua probari solet, infinitum secun dum magnitudinem fieri a Deo non posse, est huiusmodi. Aut corpus est naturale coniunctum materiae, & formae, aut est omnino mathematicum in pura quantitate abstracta a materia: neutro autem modo potest esse infinitum: Ergo nullo alio modo esse poterit. Primum, naturale corpus esse non potest, tum quia illud habere debet determinatam formam substantialem, & finitam omnis autem determinata forma determinata ex poscit accidentia, & quantitatem: tum etiam, quia omne corpus naturale mouetur, aut moueri potest: sed corpus infinitum aliquem motum subire non potest, vt fuse exponit Aristot.I.de Coeloc. 5. ergo infinitum corpus coniunctum materiae, & formae, seu naturale, esse nequit. Deinde nec mathematicum: quoniam omne huiusmodi corpus habet figuram. haec enim est forma corporis mathematici: figura autem est in extremitate, & ter mino corporis: ergo tale corpus infinitum esst non potest.

44

Hac ratione vtitur S. Thomas in art. 3. huius qui sed Ricardo q. 5. non placet, atque hoc pacto dissolui potest. Quamuis corpus mathematicum in sola cogitatione infinitum esse non posset, quia lemper a nobis apprehenderetur instar aliorum, quae finita sunt; hinc tamen non colligitur, re ipsa a Dec fieri non posse. Multa enim, quae cogitare non va¬ lemus, a Deo fieri non repugnat. Tum etiam ex parte nostrae cogitationis nihil obstat. facile namque apprehendimus vastitatem aliquam, seu magnitudinem extra coelum sine vllo termino: nihil ergo repugnat, quo minus corpus mathematicum infinitum fieri possit a Deo. Fateor quidem huiusmodi corpus non esse, de quo disputant mathematici. Horum enim demonstrationes circa finitam quantitatem versantur; de infinita vero, sub ratione infinitae, eorum scientia nihil demonstrat: hoc tamen non probat, eam magnitudinem reipsa esse non posse. Quare cum Aristot. 3. Physic. cap. 5. ostendit infinitum non esse, textu 39. plane profitetur de mathematicis, & intelligibilibus se non disputare. Verba ipsius cap. sequenti referemus. Si vero loquamur de corpore naturali, etiamsi corpus illud non moueretur, si infinitum esset, vt optime probat Arist.1. de Coelo capite illo 5. hinc tamen non colligitur, non fore naturale, aut in se non habiturum naturam, quae est principium motus. Solum sequitur eius naturam fore impeditam mole illa infinita quantitatis; nam quaelibet pars illius separata, & finita absque vlla mutatione substantiali moueri posset. Quare vt recte docet Ricardus que illa 5. nihil repugnat, esse aliquod corpus quod moueri nequeat. Denique ex eo, quod corpus illud naturale haberet determinatam, & finitam formam secundum esse, ac proinde determinata accidentia postularet, ac finita secundum esse non colligitur secundum magnitudinem determinatum iri. Haec enim duo genera infinitatis, scilicet secundum esse, & secundum quantitatem, omnino distincta sunt, vt superius admonuimus. Quodsi ex determinata natura secundum esse colligeretur necessario determinata quantitas secundum extensionem, fieret, vt omne corpus natu rale determinatam etiam extensionem exigeret, quod est absurdum: nam ignis addita materia si ne termino augeri posset, vt docet Aristoteles 2. de anima c. 4. text. 41. atque id experimento compertum est.

45

Hoc argumento oppressus Caiet. in art. 3. §. ad ea vero, huiusmodi excogitauit effugium; asserit. maximum ignem duobus modis intelligi: vnc modo, vt sit perse vnus: altero modo, qui sit per aggregationem vnus. Concedit autem, dari quidem maximum ignem intrinsece terminatum, cuius forma naturalis per se postulat talem magnitudinem, sed in aliquo indiuiduo per se vno, non in indiuiduo per aggregationem: in hoc enim augeri posset in infinitum. Appellat vero indiuiduum ignis per se vnum, quod in duos ignes diuidi non potest; per aggregationem autem vnum, quod in duos diuidi potest. Verum igitur est ( inquit Caietan.) formam naturalem ignis, eo quod determinata sit secundum esse, determinatam quoque quantitatem, & accidentia postulare.

46

Ceterum praeterquam quod haec Caietani distinctio commentitia statim apparet: argumentum eodem modo probat id, quod contendimus. Primum autem, distinctionem illam inanem esse patet ex eo, quod eiusdem prorsus naturae est ignis in quacunque quantitate: postulat igitur semper eadem omnino accidentia, quae ad conseruationem sui, & rectam habitudinem spectant. Quocirca, si quantitas illius crescere potest in ipfinitum, etiam per aggregationem; signum est, non esse per se requisitam in aliqua mensura determi¬ nata. Ex quo etiam verius puto, nec versus minimum, nec versus maximum terminum aliquem quantitatis ad conseruationem formae naturalis non viuentis esse necessarium: sed per accidens ex nimia diminutione a contrario corrumpi; ex incremento vero in infinitum numquam perire cum tamen Aristot. dicat loco citato incrementa viuentium non posse fieri in infinitum, cuius ver ba hic obiter placuit explicare.

47

Probat itaque Aristoteles viuentia non augeri a solo calore naturali secundum propriam natu ram illius, sed quatenus est virtus, & instrumentu animae. Reddit rationem his verbis. Nam ignis quidem accretio in infinitum progreditur. Quasi dicat: si viuentia a solo calore naturali virtute propria illius augerentur, in infinitum crescerent. Subdit deinde: At eorum omnium quae natura constant, est finis, e ratio tam magnitudinis, quam accretionis. Haec autem animae sunt, non ignis, & rationis potius, quam materiae Quae sane verba ijs, quae proxime dixerat, contraria videntur. Dixerat enim, ignem crescere in infinitum, & postea asferere videtur entia naturalia terminum habere magnitudinis. Verum facilem habent explicationem, & cum praecedentibus recte cohaerent, si interpretationem Simplicij sequamur; qui nomine finis non intelligit limitem, & extremum, sed formam, quae dicitur rem ipsam, & materiam eius terminare: habentautem alij textus, non finem. sed terminum. Litera ergo hoc pacto ordinanda est. Omnium naturalium entium siue viuentium siue non viuentium finis, & terminus, hoc est forma, est, & ratio, seu regula magni tudinis, & accretionis; ac proinde in viuentibus animae tribuenda est, non igni, hoc est, non calor secundum se, & rationi ipsius augmenti, quam diximus esse formam, tribuenda est accretio, non autem materiae alimenti, quibus recte probat augmentum viuentium, etiamsi fiat medio calore, atque alimentum semper apponatur, non procedere in infinitum, quia impetum illius modera tur anima, cui augmentum praecipue tanquam formae tribuendum est. Ceterum, si admittamus distinctionem Caietani, saltem argumentum superius factum probat, nihil repugnare, quo minus detur infinitus ignis per aggregationem, quia talis non postulat natura sua determinata accidentia, & quantitate.

48

Secunda ratio, qua vtitur Bonauentura, ad probandum non posse dari corpus infinitum, talis est Omne actu infinitum est actus purus; alioqui, si aliquid haberet de potentia, esset finitum: sed nihil creatum potest esse purus actus, quia esset suum esse, ac proinde non posset non esse, ergo nihicreatum potest esse infinitum. Verum ex ijs, qua initio disput. notaui, haec ratio facile dissoluitur illud enim infinitum, quod est secundum esse, & soli Deo conuenit, vt superiori disputatione ex plicauimus, est purus actus, qui non potest non esse: at infinitum secundum quantitatem, quia se cundum esse finirum est, & ex nihilo productum, purus actus non est, & potest non existere.

49

Tertia ratio, Si daretur infinita quaedam longitudo, & diuideretur in duas partes, vna esset aequalis alteri, quia vtraque esset infinita ex vna parte, ex altera vero finita: hoc autem fieri non potest: tum quia vnicuique illarum posset aliquid addi, & ita fieret maior: tum etiam quia sequeretur, partem esse aequalem toti. Nam sumamus il¬ lam longitudinem infinitam ex vna parte, antequam ei aliquid addatur ex alia parte, qua finita est; ea quidem est aequalis sibi addita deinde quauis quantitate, & est pars respectu sui facto addi tamento. Ergo pars esset aequalis toti Similem rationem affert Ricardus quaest. illa5. & respondet: ea nihil probari: quoniam aequale, & inaequale majus, & minus sunt passiones quantitatis finitae; sunt enim relationes secundum mensuram inter duo quanta. Solum autem quae finita sunt, sub mensuram cadere possunt. Infinita igitur quantitas alteri infinitae comparata aequalis, vel inaequalis, maior, aut minor dici non potest. Quare, si quantitati finitae ex vna parte, quae est infinita ex alia, aliquid adderetur, sicut reuera addi posset, non propterea diceretur fieri maior.

50

Porro cum Arist. 3. Phys. c. 5. ex professo probet. non posse esse in rerum natura corpus aliquod. infinitum, nunquam tali ratione vsus est. Neque enim cum doctrina ipsius satis constare posset. Siquidem 8. Phys. c. 1. 2. & 3. & 1. de Coelo c. 10. probat, mundum ingenitum esse, & ab aeterno; ac proinde motum illius fuisse sine principio. Quodsi ratio allata probaret, non posse dari corpus infinitum, probaret etiam, non potuisse esse motum ab aeterno vsque in hodiernum diem. Nam sequeretur, & infinito posse aliquid addi; additur enim perpetuo tempus praesens praeterito: sequeretur etiam fieri majus tempus atque partem esse aequalem toti. Tempus enim praeteritum, vsque ad hesternum diem videtur esse pars, comparatum cum toto tempore vsque ad hodiernum. Quodsi Arist absurdum hoc sequi existimaret, nunquam asseruisset motum ab aeterno fuisse.

51

Ego sane existimo, Aristotelem eo praesertim docuisse infinitum esse non posse, quod existimarit hanc rerum vniuersitatem non voluntate Dei, sed necessario ita ab aeterno constitisse: ex quo etiam probat aliud vniuersum esse non posse. Hoc vero supposito ex his, quae videmus, recte colligit, non posse esse infinitum, quod perinde est in eius sententia, atque probare, nunc actu non esse. Omnes enim rationes, quibus vtitur 3. Phys. cap. 5. & 1. de Coeloc. 5. & sequentibu. vel ex generatione, & mirtione, vel ex alijs, quae experientia constant, de sumptae sunt. Ex quibus non licet inferre, absoluta Dei potentia infinitum fieri non posse.

52

Quarta ratio Arist. I. de Coelo c. 5. ideo probat Arisnon posse corpus infinitum circulo moueri, quia sequeretur, distantiam infinitam tempore finito percurri. Nam si a centro ducantur duae lineae, quo magis protrahuntur, magis distant: cum igitur protrahantur in infinitum, tandem distantia erit infinita, per quam necesse est eodem tempore peragi motum, atque per distantiam breuiorem inter easdem lineas, prout propinquae sunt centro. Sequitur praeterea, distantiam inter duas lineas tandem esse infinitam, quod videtur absurdum, cum ea sit inter lineas, atque adeo lineis terminata.

53

Respondeo, hoc argumento recte probari non posse esse motum circularem corporis infiniti, quia sequeretur infinitum pertransiri, eo quod motus, qui responderet spatio inter duas lineas, vel paruo circulo circa centrum non posset esse finitus comparatus cum tota magnitudine versus partem luperiorem, & nisi sphaeram aliquam supremam assignemus, per quam fiat motus, intelligi non potest motus aliquis circularis. Si autem sphaera al¬ signetur, necesse est corpus illud finitum esse, & circulo conclusum: nihilominus non colligitur esse aliquam magnitudinem infinitam inter duas lineas: quia vbicunque signetur, semper erit finita: nec est aliqua suprema pars, in qua distantis assignetur actu infinita, sed signata quacunque quae finita erit, poterit alia maior assignari in infinitum. Quare, si quis dicat, posse dari corpus in finitum, sed non posse moueri circulariter, etiam de potentia Dei, quia non potest respondere sphae ra finitae magnitudinis, quae peragat motum, non dicit aliquid absurdum.

54

CAPVT III.

55

Non repugnare infinitum multitudine, eodem modo ostenditur.

56

SVperest de infinito secundum multitudinem, siue in rebus spiritualibus, siue etiam in corporalibus idem probemus, ostendentes rationes, quibus aliqui vtuntur, vt demonstrent oppositum, facile posse dissolui. Sed ante omnia praemittendum est, Aristotelem nunquam locutum fuisse de infinita multitudine rerum spiritualium: quinimo 3 Phys. c. 5. cum proposuisset rationes, quibus aliqui persuadere contendebant, infinitum non esse se paratum a materia, text. 39. subiungit: Verum haec quidem forsan inquisitio vniuersalis est magis: si possit in quam, insinitum in mathematicis, & in intelligibilibus & in hisce, quae nullam habent magnitudinem, esse. Nos au tem, si sit in sensibilibus, de quibus doctrinam facimus, infinitum corpus incremento, nec ne, consideramus, ac perscru tamur. Subinde vero disputationem de infinito in rebus quantis prosequitur. Noluit igitur de in corporeis rebus disputare, quod sibi non tam perspectum esset in spiritualibus, quam in corporeis, infinitum esse non posse; siquidem in eius opini one mundus, & generationes hominum erant ab aeterno. Ex quo sequebatur, aut animam rationalem mortalem esse, aut de corpore in corpus mi grare, aut infinitum humerum animarum esse Deinde obseruandum est, quaestionem hanc non esse de multitudine causarum per se inuicem ordinatarum, haec enim impossibilis est, vt aliquis sequatur effectus: sed de multitudine rerum quacunque. Iam ergo videamus, an argumenta opposita aliquid probent¬

57

Primum argumentum. Omnis multitudo debet esse sub aliqua specie; omnes autem species multitudinis sunt secundum species numeri, & nulla species numeri est infinita, ergo nulla infini ta multitudo esse potest. Hoc argumento vtitur S. Thom. in art. 4. primo loco, & eodem spectare videtur secundum, quod affert Ricardus que illa 6 quod videlicet omnes effectus, qui ab vno principio deriuantur, debeant inter se ordinem aliquem habere; in infinita autem multitudine non possent: ordo enim est habitudo ad vnum primum, in multitudine autem infinita non est primum.

58

Verum in vtraque ratione assumitur id, quod non probatur; & si negetur, probari non potest In primis enim omnem multitudinem debere es le in aliqua specie numeri, vnde constat? tum et iam rerum multitudo, quatenus est a parte rei, ra tionem formalem, & specificam numeri non ha bet: hanc enim accipit ab intellectu considerante, & diuidente. Nam anteaquam intellectus numeret, cur dices hanc vnitatem ad quaternarium potius, quam ad quinarium pertinere, cum ita vni, sicut alteri coniungi possit; & reipsa hi numeri diuisi non sint, sed vna tantum sit rerum multitudo?

59

Caietan. in hoc artic. vt hanc tationem S. Tho mae confirmet, concedit, non omnem multitudi nem esse in specie numeri: non quia putet, ali quam posse esse infinitam multitudinem, quae non habeat rationem numeri, sed quia censet, multi tudinem rerum spiritualium ad speciem numernon pertinere, quam ex solis corporibus quantis constitui arbitratur. Addit praeterea. S. Thomam non assumsisse illam propositionem: Omnis multi tudo de bet esse sub aliqua specie numeri, sed hanc, omni multitudo debet esse in aliqua specie, deinde argumen tum suum hoc modo duxisse. Omnes species multitudinis debent esse secundum species numerorum, non dixit debent esse species numerorum, sed secundum species numerorum, ac si diceret (inquit Caietan.) debent proportionem habere cum speciebus numerorum, sicut multitudo Angelorum quanuis non sit in praedicamento quantitatis sub specie numeri, habet tamen eandem cum numero proportionem, vt numeretur: hanc autem non potest habere infinita multitudo: ergo talis esse non potest. Porro omnem multitudinem habere proportionem cum numero ex iis, quae passim videmus probat Caietan. Ceterum contrahanc doctrinam sunt aliquae rationes. Primo quia numerus secundum formalem suam rationem, quam nullus praeter mathematicum considerat, etiam in Angelis reperitur, nam mathematicae demonstrationes ita in Angelis, sicut in rebus corporeis procedunt

60

Secundo cum ratio praedicta assumit, omnem multitudinem debere esse in specie aliqua, vel intelligitur de aliqua specie, quae non sit species numeri, & hoc omnino gratis assumitur: nam si non est species numeri sub genere quantitatis, sub quo alio genere, aut specie esse poterit? praecedens autem ratio supponere videtur, illam multitudinem debere esse in aliqua specie, quae non sit species numeri. Aut assumit ratio facta, illam multitu dinem debere esse in aliqua specie numeri, & hoc etiam probari deberet: nam quis dicat, infinitam multitudinem esse aliquam speciem numeri; Tertio etiamsi demus, multitudinem omnem esse in aliqua specie, quae non sit species numeri, cum deinde subsumit ratio, omnes species multitudinis esse debere secundum species numerorum, hoc est (vt vult Caietan.) habere proportionem cum speciebus numerorum, gratis etiam subsumitur. Nam, quod ait Caietan. hoc nobis constare ex eo quod videmus, omnem rerum multitudinem sic se habere, parum interest: hoc enim solum inuenitur in multitudine rerum creatarum: at vero non probat, nullam multitudinem fieri posse, quae proportionem non habeat cum numero.

61

Secundum argumentum, omne creatum sub aliqua certa intentione creantis comprehenditur, cum omne agens, praesertim Deus, non agat incertum: ergo si pluracreantur, necesse est, cerre numero comprehendi: infinita autem multitu do sub certo numero comprehendi non potest, ergo, neque fieri. Hoc argumento vtitur S. Thom. in art. 4. in 2. loco. Verum contra obiicit Caietan tria, ex quibus id, quod affert secundo loco, prae dictum argumentum infrirgere mihi videtur hoc modo. Quamquam quodlibet creatum alicuius multitudinis, debet sub certam creantis intentionem cadere, tamen vniuersa multitudo singulorum non debet hoc modo comprehendi: est enim vnicuique rei huius multitudinis sua quae quae propria, & determinata creatio, ac proinde agentis intentio certo, & determinate fertur in singula: at vero tota multitudo non vna creatione producitur: ergo non debet certa agentis intentione, & numero comprehendi

62

Respondet sibi Caietanus §. Ad 2. vero, totam multitudinem, quae habet rationem vniuersita tis, habere quoque rationem vnius rei creatae, idcirco sub certam aliquam intentionem creantis cadere debere. Verum hoc non satisfacit rationi quam sibi obiecit. Quoniam tota rerum vniuersitas non potest habere rationem vnius rei creatae. siquidem non vna, sed pluribus productionibus singularum rerum producitur. Quodsi rerum vniuersitas aliquam habet vnitatem, solum est ordi ne quodam inter ipsas res, quibus constat, qui tan tum in multitudine finita reperiri potest. Praeterea cum Deus perspicaci intellectu; & omnipotent voluntate, quae falli, aut deficere nequeunt, omnia operetur, non minus infinita illa rerum multitu do sub certam Dei cognitionem, & voluntatem caderet, quam si finita esset. Quare neque eius actio transiens, qua singula produceret, in incer tum tenderet, cum vnamquamque rem sua determinata creatione produceret: neque scientia, qua ab aeterno singula nouit, aut voluntas, qua creare decreuit, in totam illam multitudinem confuse ferretur.

63

Tertium argumentum, Deus non potest simu. facere, quicquid cognoscit simul possibile fieri ergo non potest facere infinitum. Nam si Deus infinitum produceret, faceret omnia, quae cognoscit possibilia fieri: haec enim duo reciprocari videntur: Deum autem non posse simul facere omnia, quae cognoscit possibilia, hac ratione probant. Si Deus produceret illa omnia simul, nihi aliud superesset faciendum: ergo omnipotentia Dei esset exhausta, atque adeo minor, quam an tea, vel certe nulla. Haec ratio est Alexand. 1. par. qui 21. m. 2. ad. 3. quae multis viris doctis nostrae aetatis magni momenti visa est. Eam tamen ex duplic capite infirmam esse facile ostendam. Primum vt illa prior consequentia bona sit, necesse est reciprocari illa duo, quae diximus, nempe infinitum, & quicquid Deus cognoscit possibile: at ea non conuertuntur: nam licet recte sequatur, facit Deus omnia, quae nouit, ergo facit infinita, non tamen colligitur, facit infinita, ergo facit omnia, quae no uit. Deus enim non vnam solam infinitam multitudinem cognoscit, sed plures: nam in quacunque specie, infinita cognoscit indiuidua: posset igitur producere infinitam multitudinem in vna specie, si simul produceret omnia indiuidua illius, qua cognoscit, & tamen non produceret simplicite. omnia, quae cognoscit. Ergo illa duo non reciprocantur, ac proinde prima illa consequentia nulla est.

64

Praeterea, etiamsi concedamus, Deum produxisse simul omnia, quae cognouit possibilia in quacunque specie, nihil inde sequitur absurdi, vt ar gumentum contendebat. Quare & posterior conse quentia illius non recte colligit: id quod tribus probari potest. Prima tatio, Sicut se habet om¬ nipotentia Dei ad omnem multitudinem possibilem, sic se habet ad singula illius: videlicet si tunrebus omnibus simul productis, quia alia produci non possent, Dei potentia exhausta diceretur ita etiam nunc re vna, aut pluribus productis, imminura, aut certe non tam late parens, quam antea, esset: iam enim non posset singula illa, quae antea poterat, si ergo hoc non est absurdum, neque illud erit: siquidem vt potentiae Dei exhauriri, ita etiam minui, aut restringi repugnat. Caererum, cum productio rerum nullam Deo perfectionem addat, sed tota omnipotentiae perfectio in eo consistat, vt in se talis naturae sit, cui conueniat producere omnia, quae non implicant contradictionem: fit vt ea non posse producere, quae contradictionem implicant, nulla sit in Deo impotentia, aut potentiae imminutio, seu imperfectio. Quare ex eo, quod post aliquorum productionem, tot producere non possit, quot antea poterat, vel productis iam omnibus possibilibus, aliud non possit producere, quia vtrumque impossibile: est, nullus est defectus potentiae; ac proinde ob id nequaquam exhauriri, aut imminui dicetur: illa enim semper est, & fuit circa est solum, quae pro tali, vel tali tempore non implicant contradictionem: neque vlla in Deo potentia fuit, aut est ad producendum aliquid vltra omnem multitudinem, quam ipse cognoscit. Nulla igitur in Deosed in tebus aliis, variatio esse potest, aut imminu tio. Quare eius potentia in seipsa nullo modo es hauriri, imminui, aut restringi dicetur.

65

Deinde si infinita rerum omnium possibilium multitudo producta esset, non solum non esset exhausta potentia Dei ex parte ipsius, sed neque ex parte rerum: semperenim adhuc superesset in aeternum aliquid faciendum. Nam producta semel omnium rerum multitudine, quam cognoscit, posset adhuc totam ipsam, aut partem destru ere e iterum creare: aliquid igitur faciendum superesset potentiae Dei. Adde, quod multitudo illa eodem modo continuo procederet a Deo conseruante, sicut initio producta esset: conseruatio enim rerum est continua quaedam ereatio earum, qua non minus continuo res ex nihilo extrahitur, quam in principio, cum primum creata fuit, vt disput. 174. cap. 3. dicturi sumus. Sicut ergo in instanti, quo crearetur illa multitudo, potentia Dei exhausta, aut imminuta nequaquam diceretur, si quidem tunc non tantum posset operari, sed etiam actu operaretur, eadem quoque ratione dum multitudinem totam omnino conseruaret, non minus tunc, quam in principio exhausta, aut imminuta non esset.

66

Quartum argumentum, si Deus produceret infinitos homines, non posset facere tem aliquam alterius speciei ex ijs, quas cognoscit possibiles. quod tamen videtur absurdum: quoniam infinstum illud est, extra quod nihil est: ergo extra ho mines infinitos nulla alia res produci posset. Tum etiam si produceretur aliquid aliud, infinito fiere additamentum, ac proinde vnum infinitum esset majus alio. Hoc etiam argumento quidam arbitrantur, optime demonstrari generadones hominum ab aeterno non fuisse; quia animarum numerus esset infinitus, extra quem nulla res alia creari posset.

67

Verum cum ex illa definitione infiniti, quam aliqui putant ab Arist. traditam esse, desumptum sit argumentum, & ipse nihilominus dixerit generationes fuisse ab aeterno, credendum non est alicuius roboris esse; cumque idem argumentum fieri possit contra veram opinionem, quae dicit infinita actu indiuidua sub qualibet specie a Dec cognosci, vt disp. 63. videbimus, & contra eam nihil probare debeat, sic etiam nullo modo conuincit infinitam multitudinem fieri non posse.

68

Caeterum argumento directe satisfacere non erit difficile. Quoniam Arist. non tradit definitionem illam infiniti, sed omnino improbat tertio Physic. cap. 6. text. 62. his verbis: Fit autem, vt infini tum sit contrario modo, atque alij dicunt: non enim id es infinitum, cuius nihil est extra, sed id, cuius aliquid sempeest extra, & text. 63. Infinitum igitur id est, cuius sempealiquid extra ratione quantitatis accipi potest. Cuius vero nihil est axtra, id est perfectum, ac totum. Ergo definitio, quae affertur in argumento, non est infiniti, sed perfecti. Illud enim est perfectum, quod in se omnia habet, & nihil est extra ex ijs, quae ad illius constitutionem desiderantur.

69

Vera autem definitio infiniti ex Arist. sententia est, cuius aliquid accipientibus semper superest aliquid accipiendum. Cuiusmodi dixerat Arist. tex57. esse infinitum omnino, hoc est actu, & ab infinito in potentia distinxerat: infinitum enim in potentia est veluti ludus Olympicus, qui totus actu finitus est, fieri autem potest maior sine fine: infi nitum autem actu, cuius accipientibus aliquid su perest semper aliud accipiendum ex ijs, quae actu in eo sunt Si ergo daretur infinita hominum multitudo, possent quidem alia multa fieri, & extra illam esse: neque id quidquam derogaret rationi infiniti: neque ex eo quod alia fierent, multitudo hominum augeretur, aut fieret maior. Nam, vt superiori cap. notaui, aequale, & inaequale, majus, & minus, passiones sunt quantitatis finitae, non infi nitae. Concedendum tamen est, posse esse infinitam aliquam multitudinem, quae intra se non contineat omnia, quae sunt, aut fieri possunt, cui si alia adderentur, non diceretur plura habere, sed alia, quae antea non habebat; nomen enim, Plura, rela tionem inaequalitatis significat, quam diximus infinitae quanutati, & multitudini non conuenire,

70

Quintum argumentum sumitur ex ordine ad spatium, quod occuparet infinita multitudo, & est huiusmodi. Detur infinita multitudo lapidum, illa sine dubio occupabit infinitum locum ergo simul fieri non possent infiniti homines: Deus erge non posset producere omnia, quae cognoscit possibilia. Respondeo primum, hoc argumento non probari, non posse fieri infinitum a Deo, sed non posse fieri omnia simul, quae cognoscit Deus fier posse. Deinde non probat non posse fieri plures simul infinitas multitudines: nam multitudo infinita non necessario occupat infinitum spatium er omni parte, sed si ex vna tantum extendatur in infinitum, poterit esse innumerabilis.

71

Verum vrgebit aliquis hoc modo. Ponantur lapides ordine recto in infinitum, qui ex vna parte terminum habeant, ex alia vero in infinitum extendantur. Diuidatur deinde haec longitudo in infinitas pedales quantitates, & Deus separet al ternas ex illis, alijs remanentibus, & coniunctis: vel si dicatur, in ea multitudine alternas non esse, ratio enim alterni in proportione consistit, quae in multitudine infinita non reperitur: diuidatur saltem quaelibet pedalis quantitas in duas, & vna quaeque medietas sepanetur ab alia, & omnes simul separatae in suo quoque ordine collocentur: tunc sine dubio fient duo infinita secundum longitudinem ex vna parte, vbi antea tantum erat vnum: quare eademmet quantitas majus spatium, quam antea, occupabit. Vel, si placet, vna series illarum medietatum extendatur Compluto versus orientem, alia vero ex eodem loco versus occidentem, id quod Deus facere potest absque motu, iam fiet vnum infinitum actu secundum longitudinem versus vtramque partem. Quod si aliquis dicat, non posse medietates singularum quantitatum assignari, quia perinde esset, atque assignare alterias; ponamus, Deum produxisse infinitos homines versus orientem, deinde separat brachia singulorum versus occidentem, iam fiet, vt dixivnum infinitum actu ex vtraque parte, ex vno infinito tantum versus aliam.

72

Ego quidem omissis multis, quae Gregor. accumulat qu illa 4. art. 2. ad 6. vt hoc argumentum dissoluat, ingenue concederem ex vno infinito secundum multitudinem versus vnam partem fieri posse aliud infinitum ex vna etiam parte, & ex vvtroque vnum ex vna, & alia parte infinitum: ex quo non video, aliquam posse colligi contradi ctionem, licet sensui videatur repugnans. Ex hoc enim non liceret inferre, idem infinitum seipso fieri majus, nullo extrinseco adueniente. Nam ma ius, & minus soli quantitati finitae conuenire possunt, vt supra dictum est. Quare quomodocunque disponatur quantitas illa, nunquam majus spatium occupabit. Si vero quis obiiciat, eadem ratione fieri posse, vt ex vno infinito ex vna parte se cundum longitudinem fieret infinitum, non tantum ex vtraque parte secundum longitudinem. sed etiam ex omni parte in circuitu, quod videtur absurdum: respondetur non recte colligi: quoniam additamentum solum fieri posset, diuisione facta secundum proportionem ex singulis quantitatibus, hoc autem non posset ita fieri in infinitum, vt omne spatium possibile repleretur.

73

Postremum argumentum. Si essent infiniti homines, & singuli singulos lapides haberent; possent illos mittere in vnum aceruum, & inde quisque accipere decem, siquidem acerbus infinitus est, sic autem quisque plures haberet, quam antea habebat, Respondeo, non posse singulos homines denos lapides accipere, sed singulos tantum: quod enim lapides sint infiniti, parum refert, quam do singuli singulos tantum posuerunt. Dices, si singuli posulssent decem, possent accipere decem, & aceruus esset nihilo magis infinitus, quam si singuli singulos tantum posuissent. Respondeo, esset sane infinitus aceruus, nec maior nec minor, quam si singuli singulos lapides misissent, quia majus, & minus inter quantitates, aut multitudines infinitas esse non potest, vt supra notatum est si tamen singuli posuissent denos lapides, essent aliqui in ea infinita multitudine, qui non essent in alia, in quam singuli tamen lapides missi essent, & hoc satis est, vt in priori casu possint singuli denos accipere: in alio vero non nisi singulos.

74

Dices in illo casu, quo positi essent singuli lapides, accipiant saltem quotquot possuat homines denos lapides; quaeritur tunc: quot remanebunt? si dicas infiniti; ergo iam possent aliqui ex illa multitudine plures recipere, quam posuerunt si vero dicas finitos remanere, ergo iam infiniti homines singuli denos lapides acceperunt. Re spondeo non esse determinatum numerum hominum, ex quo singuli possunt denos lapides ac cipere, sed signato numero 20. hominum, possunt plures etiam denos lapides accipere, & sic in infinitum, absque eo quod vltimum signare possimus. Quod si ex illa multitudine decem homines acciperent singuli denos lapides, opus esset, ex illa infinita multitudine hominum, alios etiam homi nes manere sine singulis lapidibus, quos posue runt. Quare recte omnibus consideratis, ego sane nullam hactenus inuenio allatam esse contradictionem euidentem, propter quam Deus non possit infinitum in quantitate producere.

PrevBack to TopNext